EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 131



Epistola

Epistola (Hatto Moguntinus), J. P. Migne 131.1182A

Epistola 131.1179|

131.1179A| Domno sanctae et apostolicae et universalis Romanae ecclesiae papae, HATTO indignus praesul Moguntinensis Ecclesiae, cum universis suffraganeis nostrae exiguitati adjunctis, debitum orationis obsequium et fidelem servitutem.

Noverit igitur sublimitas vestrae sanctitatis, quod nulla fratrum unanimitas sanctae Romanae Ecclesiae potestati subjecta, fidelior atque devotior ac subjectior apparet, quam nos, qui vestrae dominationi et capiti omnium Ecclesiarum omni mentis intentione subjicimur, plurimum gaudentes in Domino et in dono gratiae ipsius, quod per vestram sanctitatem et sapientiam magnifice et amplissime sedes ejusdem Ecclesiae dilatatur in religione divina: et in hoc instantissime precibus incumbimus, deprecantes divinam 131.1179B| clementiam, ut ad altiora semper conscendere vos, et de die in diem meliora sectari atque perficere concedat. De caetero vestrae clementiae innotescimus, seniorem nostrum Arnulphum imperatorem de hujus vitae exsilio migrasse. Sed quod quandiu in hoc mundo subsistimus per incerta ferimur, nescientes ubi quorumdam animae post hanc lucem mansionem recipiant: vestris quasi provoluti vestigiis subnixe poscimus, ut animam ipsius vestrae auctoritatis potestate a vinculis peccatorum absolvatis, quia « quaecunque solveritis super terram, erunt soluta in coelo (Matth. XVI). » Tali vero domino, rectore, et gubernatore amisso, in nostris partibus vacillavit navis Ecclesiae. Quem regem eligeret parvo tempore inscia mansit: et quia timor magnus aderat, ne solidum 131.1179C| regnum in partes se scinderet, divino, ut credimus, instinctu factum est, ut filius senioris nostri, 131.1180A| quamvis parvissimus, communi consilio principum et totius populi consensu in regem elevaretur. Et quia reges Francorum semper ex uno genere procedebant, maluimus pristinum morem servare quam nova institutione insidere. Sed cur hoc sine vestra jussione et permissione factum sit, vestram haud dubitamus latere prudentiam. Nulla scilicet alia causa actum constat, nisi quia paganis inter nos et vos consistentibus, impeditum est iter nostrum ad sanctam matrem nostram Romanam sedem: ita ut nec legati a nostra parvitate ad vestram dignitatem dirigi potuissent. Sed quia tandem occasio et tempus advenit quo nostra epistola vestris obtutibus praesentaretur, rogamus nostram communem constitutionem vestrae dominationis benedictione roborari.

131.1180B| Insuper etiam pietati vestrae intimamus quod fratres et coepiscopi nostri Bawarienses se apud nos conquerentes, et alta suspiria trahentes gemebant, qualiter Maravenses populi Francorum potestati rebelles, jactent se ab illorum consortio esse divisos, et seorsum metropolitano gloriantur a vestra concessione esse sublimatos, cum nunquam metropolitana sedes inter illos haberetur, sed semper illorum provinciae et dioecesi cohaererent. Dolebant se etiam apud nos, quod quorumdam machinatione, magna infamia circa vestram celsitudinem essent denotati, scilicet, ut cum paganis foedus et pacem inirent, et ipsi pagani consilio eorum agerent tam multa nefaria 131.1180C| et illicita. De his omnibus consilium a nobis quaerentibus Bawariensibus episcopis, justum respondimus esse fratrum solatio semper adhaerere. 131.1181A| quia propheta inquit: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXI). » Illi vero non in unum habitant, qui fratrum se solatio subtrahunt, aut fratribus insidias praeparant. Nos illorum tristitiae compatientes, nolumus illis consilium de talibus objectionibus praebere, priusquam ad vestram interrogationem per epistolam nostram veniremus. Semper nos scimus carnales spiritales solere persequi, et malevolos benevolos infirmare et lacerare. Praevidere ergo summopere debent omnes qui sacerdotes Domini persequuntur tam occulte quam manifeste, ne ad illos pertineat quod Propheta dixit: « Cogitaverunt malitias in corde suo, tota die constituebant praelia; exacuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub 131.1181B| labiis eorum (Psal. CXXXIX). » Et paulo post: « Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos (ibid.). » Et iterum: « Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu (ibid.). » Et per Jeremiam inquit Dominus: « Omnes in sanguine judicantur, unusquisque proximum suum tribulat. Omnes in malum manus suas praeparant. » Non debent enim alieni episcoporum aut accusatores aut judices fieri. Unde de Lot est scriptum: « Ingressus es ut advena, nunquid ut judices? (Gen. XIX.) » Accusator autem episcoporum nullus sit servus, aut libertus, nullaque persona suspecta aut infamis, repellantur inimici, et omnes laici. Isti fratres et coepiscopi nostri Bawarienses, veraces 131.1181C| Dei cultores, et boni pastores, pervigili custodia custodiunt gregem sibi commissum, ne lupi rabies aliquam sancti gregis oviculam rapiat in praedam suam. Stant pro muro domus Israel, ne aliqua vis inimica firmamentum Ecclesiae dissolvat. Qui tales inquietat, et sua malitia impugnat, licet praesentem, futuram tamen non evadet poenam, quia scriptum est: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. II). » Haec autem omnia perscripta vobis ideo 131.1182A| dirigimus, qui estis caput totius sanctae Ecclesiae, quaecunque per orbem diffunditur, et solamen moerentium, quaecunque tristia vobis contigerunt menbris vestris: quia sanctissimi pastores Christi superius dicti in nulla re a catholica fide deviantes, sed eamdem sanctis operibus, et ecclesiasticis officiis ornantes, apud nos conquerentes postulaverunt ut vestrae notitiae manifesta faceremus, quia et illi per seipsos vobis eadem innotescere vita comite promittebant. Unde poscimus ut vestra consolatio illorum moerorem ad laetitiam reformet, et semper talia membra summo capiti, quod estis vos, se gaudeant adhaerere. Illi autem Maravenses, ut nostris auribus illatum est, in occasionem superbiae suae assumunt, quia a vestra concessione dicunt se metropolitanum suscipere, 131.1182B| et singulariter degentes aliorum episcoporum consortia refutant. Si hac confidentia diutius inflantur, usque ad sanguinis effusionem, ut multi arbitrantur, prosilient. In quantum praesumimus, admonemus quatenus vestra auctoritas, priusquam hoc contingat, ad humilitatis viam illos corrigendo deponat, ut tandem cognoscant cui dominatui subjici debeant. Nos siquidem debitores esse cognoscimus, si quid a sanctae matris Romanae Ecclesiae scilicet contigerit elabi, vos inde certificari, ut vestra potentia ad rectitudinis lineam perducatur. Quod si vestra admonitio illos non correxerit, velint, nolint, Francorum principibus colla submittent, et credimus absque effusione sanguinis et mutua caede ex utraque parte 131.1182C| tunc posse bene contingere. Iterum iterumque vestrae dignitatis auribus replicamus quod tam episcopi quam laici Bawarienses in religione Christianitatis nulla gente inferiores esse probantur, neque unquam Franci absque illorum auxilio aut in ecclesiasticis rebus, vel in bellicis negotiis nominatim vel fama dignum aliquid peregerunt. Sicut neque illi absque istis.