Epistola (Gotteschalcus Orbacensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Epistola

Epistola (Gotteschalcus Orbacensis), J. P. Migne 121.0370D

Epistola

121.0367B| Age, quaeso, perge, Clio,
Remeando corde fido:
Propera, celer virago,
Repeda, sagax propago;
Cui frater est Apollo:
Ob id hoc, velut volando,
Fer amico ovans Ratramno,
Domino, Patri, magistro,
Calamo metrum impolito:
Quod ei libens remitto,
Celebri viro, et corusco.
Amo quem satis profecto,
Animo pio ac benigno:
Datur ut mihi maligno
Ab eo Deo, bonum qui
121.0367C| Dabit omni flagitanti,
Sine quo nihil fore nulli
Valet, ut liquet, alumno;
Igitur velut petita
Es, abi, mora nec ulla.
Tenearis, ac decora
Videas sodalis ora.
Bis enim venis ab illo
Speciosa jam magistro,
Adimens fel, imprimens mel,
Reficis os alumni
Dape dulci, odore suavi,
Ubi vides sedentem,
Alios probe docentem,
Rogitent Deum potentem,
121.0367D| Det ut his piam quietem:
Rogo dic jugem salutem.
  121.0368B| 1.
Septeno Augustus decimo praebente Kalendas,
Solis equi dulcem efflarunt ubi nubibus ignem,
Fluctibus Oceani capita atque jubas madefacti,
Assuetum ad cursum properantes vertere currum;
Splendida jam toto cesserunt sidera coelo.
Pallida germano cessit quoque Cynthia Phoebo:
Solus jamque citis quadrigam agitabat habenis;
Jamque jubar mundo fundebat amabile quadro:
Jamque nitore novo, ac splendore micabat opimo,
Clara et luce suam reddebat cuique figuram.
Gaudebat tenebras procul omnis terra fugatas,
Atque mihi applaudens, veluti praesaga boni mens,
Tripudiabat ovans solito magis, atque triumphans,
Artubus et cunctis hilarandi inerat potior vis.
Cum mihi gratuito data sunt subito metra dono
121.0368C| Celsithroni regis de parte relata sodalis,
Dulcia melle magis trans lumen fulgida solis.

  2.
Quae sitiebat, uti, mea mens, sub sidere Cancri
Messor amat refici fontis dulcedine puri,
Tabidus atque fame recreari vult quoque pane:
Algidus utque focum, ut exoptat nudus amictum;
Exsul ita patriam, seu terram naufragus imam:
Utque situs tenebris cupit almae munera lucis.

  3.
Haud secus egregias mea nunc cupiebat egestas
Quas tua nobilitas deprompsit, amice, Camoenas,
Insignes, pulchras, dulces habilesque, venustas,
Famine perspicuas, et vero pignore puras:
Scematibus validas, tropicoque lepore coruscas
Simplicitate probas, humili pietate decoras:
121.0368D| Cum sale conditas, cum pacis amore politas;
Quas equidem sanctum dictasse reor tibi Flatum.
121.0369A| Imo procul dubio nihil hinc, vir humillime, nato
Cum bona cuncta habeo, accipienti dantur egeno.
Ergo hunc aequalem, pariterque pium Genitorem
Trinum unumque Deum, votis efferre per aevum
Debeo supplicibus, quo sum tibi praeside junctus,
Abs [absque] meis meritis: fecit hoc denique gratis
Effuso qui te voluit reparare cruore:
Ditavit sophie, speciali quin et honore,
Virtutis varie donavit amando decore.
Dignus et est vitae hinc laudum per saecla favore,
Si daret efficere id, parili sine fine tenore.
Sincero certe jugiter redamandus amore;
Et casto sancte metuendus ubique timore,
Cum petit assidue, quem sancto efferre tremore.
Viscera largiri valeant si nostra quid illi:
121.0369B| Indigus est nostri qui nil utique emolumenti;
Non eget obsequii, neque servitii, atque nec hymni:
Solus ob id Domini potitur cognomine veri.
Et tamen ipse horum, reliquorum sive bonorum
Esto late atque auctor, seu nostri, tu bone doctor.
Mente humili hunc ideo, si dat, benedicere certo,
Quod tribuit nobis talem te pignus amoris,
Qui servare velis et pangere dicta poesis:
Quae sancto Flatu, non vili inflata boatu,
Dulciloquo affatu, celebri, rutiloque relatu,
Demulcet mentem, modulaminis hujus egentem:
Et solatur eam variis languoribus aegram.
Diversisque malis diversa poemata psallis.
Sic Citharista etenim studuit celeberrimus olim
121.0369C| Cor sedare hominis fidibus psallendo canoris;
Nimirum hominis jam regni honore carentis,
Quem draco crudelis vexabat et improbus anguis:
Et vere merito, Dominum quia liquerat ultro,
Elatus fastu nimio, feritatis et astu.
Huic te Psalmistae, huic, inquam, similem citharista,
Dixerim, amice sacer, generose poeta frequenter;
Qui modulando tui levigas grave pectus alumni.

  4.
Atque utinam prosa tam dulcia, tam speciosa,
Tam praefulgida, et tam suavia, tamque decora,
Tam pia, tam placida, atque quod plus est, tam mihi vera,
Psallere magnifici pietas voluisset amici!
Hic tamen, id pareo, inde alibi quod reddere spero
121.0369D| Scripta, favente Deo, licet id cito, ut opto, nequibo,
Multas ob causas, quarum primam esse venustas
Hinc volo vestra sciat, quia vix vacat hora, residat
Qua mea rusticitas, ut saltem hinc fingere ternas
Litterulas liceat, quoniam imperium Patris instat
Ad patrandum aliquid, cum hoc, tunc protinus illud,
Istud ob id nequeo. Sed hoc veraciter addo,
Quod nimium metuo tibi respondere, quod imo
In sensu teneo, quia torpeo pectore bruto,
Inscitiae plenus, multoque errore volutus,
121.0370A| Sermone incultus, veteri quoque jure solutus,
Quamlibet hoc modico usus sim sub tempore pauco,
Namque magisterio vix uno subditus anno,
Nec didici deinceps, dubiis ambagibus anceps,
Stultorum princeps, abrupta per omnia praeceps;
Nemo fuit mihi dux, ideo minime patuit lux,
Septo peccatis, quantum pietas nisi gratis
Coelestis tribuit, cui virtus, gloria, laus sit.
Raro hoc per me fit, per te peto crebrius ut sit.
Proinde scientiolae scintillula cum mihi inesse
Vix queat, extimeo hinc quid amico frendere summo,
Sensibus arguto, lingua vehementer acuto.
Quippe exercitio qui nocte dieque sub isto
Versatus, dudum evasisti culmen ad ipsum.
Hoc equidem attendens, appendens, atque revolvens,
121.0370B| Virtutem inflantem postponens, aedificantem
Gaudens praeferre, institui hactenus inde silere,
Donec ope Domini hinc valeam quid certum adipisci,
Aures magnanimis, quid demulcere sodalis,
Corque muare queat: ne squalor in ilia serpat,
Et denuo offendam, si frivola forte refundam.
Quod fieri ut [haud] possit, mea mens aut impigra poscit,
Suppliciterque rogat pietas ut idem tua poscat.
Denique sunt multi, Domino donante, magistri
Hac regione siti, ingenio locuplete beati;
Unde palatina plerique morantur in aula.
Ad hos atque alios per barbara regna locatos,
Cernua his avidus porrexi scriptura diebus,
121.0370C| Orans magnopere dignentur ut ocius inde
Respondere mihi, seu scis, vehementer egenti.
Estque Augustini his sententia missa beati,
Quam liquido exponi, auctori quadrando poposci.
Nempe tribus horum studui proprium indere sensum,
Matcaudo, Jonae, atque Lupo, rutilantibus ore,
Poscens obnixe satagant ut vera referre.
Proposita est reliquis tantummodo quaestio cunctis.
Opposui sane, objicitur quod parte ab utraque
Nemo sed excepto quid adhuc mihi reddidit una,
Qui cum sit cautus, simul et catus, est moderatus;
Sic jam terna sui librans responsa labelli [ al., libelli,
Ut dempto neutri pleno discrimine parti
Congruat: unde tibi recitanda haec utraque duxi,
121.0370D| Respondere alii properant dum mente sagaci,
Quo magis his, mihi quam reputes, charissime, quidquam,
Si videas aliquid concordans quod tibi non sit,
At licet usque rogo mecum duo perpete voto,
Pectore quin toto supplex orare memento,
Donetur habilis quo sermo videlicet illis,
Cumque vigore salis pia nobis pignora pacis.
Gaudeo praeterita, nimirum venerande poeta,
121.0371A| Sublimis cum sis, humili quod honore nitescis:
Cumque polum subeas, quod humi te repere signas.
Nam placet istud ei, ut nosti, vir splendide, Regi,
Qui fore praehumilis pro te est dignatus in imis,
Mortis ad usque genus quod erat super omnia pejus.
Hoc velut ore facis, si corde patrare studebis
Cunctarum vere virtutum stabis in arce.
Nam facile est homini miserum se voce fateri,
Seu simulator agit, sed corde tenere quod insit,
Pauperis est, animo in supero regnantis Olympo.
Illud enim reprobi faciunt persaepe gemendi.
Hoc autem electi, nimirum ab origine mundi;
121.0372A| Idcirco haud meritis, vere sed munere Patris.
Felices, frater, felices, celse magister,
Quos Pater in Christo delegit more benigno:
Quorum nemo perit, quos sanguinis unda redemit.
Agni coelestis, qui vitam contulit illis.
Felix agnorum fuerit qui extremus eorum,
Nec leo, nec praedo, lupus, ac draco, latro, nec ambro,
Hinc rapiant quemquam, vel vi, vel fraudibus unquam.
Omne quidem quod et tribuit Pater, advenit illi.
. . . . . . . . . . . .