Epistola (Damianus Ticinensis)

This is the stable version, checked on 13 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Epistola (Damianus Ticinensis), J. P. Migne

Epistola

(1261C)Domino serenissimo atque tranquillissimo, et a Deo coronato, religiosissimo Constantino imperatori Mansuetus Mediolanensis, metropolitanae ecclesiae indignus episcopus, vel universa sancta episcoporum [nostrorum] fraternitas, quae in hac magna regia urbe convenit, aeternam in Domino salutem.

Si apicem imperialis fastigii et infulas sacratissimae potestatis avis et proavis vestris coelitus attributum cognovimus, et pro meritorum actibus ad vos propagatum scimus, dignum est his vos aequiparare [aequiparari] vestigiis, quorum et celsitudinem obtinetis; nec disparilia debent esse instrumenta coelestia, ubi paria possidentur sceptra regalia. Aemulari ergo [vos] oportet eorum magisterium, quorum documenta permanent salutaria. Ab ipsis enim rudimentis (1261D)vita incolitur, cum paternis traditionibus tenaci memoria animus delectatur. Et dum praecedentium antiquorum mens callem triverit, a norma aequitatis et justitiae tramite non recedet. Fixis namque gradibus in cunctis vestigiis, qui non per devia aut abrupta aberrat. Habes quippe, probatissime imperator, specula in quibus tuas actiones imaginari debeas. Nam si excellentissimi ingenii Constantini (1262C)imperatoris, qui ortus sui primordia Christi amori [amore] dedicavit, acta recenseamus, qui et auctor Christianae religionis exstitit, magno sunt praeconio ejus opera ponderanda. Cujus tempore dum pestifer morbus et omni calliditate [crudelitate] grassantior, intolerabilis Arii tyrannidis in Dei Ecclesia serpere coepisset, qui tres naturas in sancta Trinitate, hoc est, tres deos ausus est praedicare, amplissimus princeps zelo orthodoxae fidei animatus, congregavit sanctum concilium trecentorum decem et octo sanctorum Patrum in Nicaea urbe Bithyniae: in qua sancta synodo nefandae sectae serpentinam malitiam, una cum auctore suo Ario in perpetuo [perpetuum] fecit damnari, et aeterna animadversione percelli. Post cujus damnationem sancti Patres regulae formulam (1262D)de fidei orthodoxae unitate statuerunt, et capitula canonum promulgaverunt, quae nos cum omni veneratione suscipimus. Post haec vero mansuetissimus et tranquillissimus Theodosius imperator Macedonium quemdam, artis diabolicae versutia deceptum, qui Spiritum sanctum non consubstantialem Deo Patri, sed magis creaturam, impulsu Satanae ausus est praedicare. Tunc vero a praedicto (1263A)serenissimo Christiano Theodosio principe in regia urbe Constantinopoli centum quinquaginta Patrum concilio congregato, perditae audaciae auctorem una cum venenatis suis praesumptionibus anathematis vinculo subdiderunt [subdi decrevit]. His sopitis, clandestinus hostis suis nefariis machinationibus non sinens pacatam Dei Ecclesiam manere, qui semper consociata divellere et consolidata disperdere consuevit, excitatus est homo peccati, filius perditionis, humanam quidem habens speciem, sed diabolicam gestans imaginem, Nestorius quidam, Constantinopolitanae Ecclesiae magis praedo quam pastor, qui posuit in coelum os suum, et lingua ejus transiit super terram, in tantae perditionis foveam demersus, ut fastu superbissimo et fretus temeritatis (1263B)audacia, ausus sit dicere beatam Mariam non Dei genitricem, sed tantummodo hominis fuisse matrem, et propter duarum veritatem naturarum tergiversationem faciens, duas in Christo asserebat esse personas, unam passibilem et aliam impassibilem. Quod infandum dogma piorum aures non ferentes [auribus non ferentibus], congregata est sancta synodus in Ephesina civitate, ducentorum sanctorum Patrum numerus, ubi sanctae memoriae Cyrillus Alexandrinae Ecclesiae praesul, auctoritate sanctae sedis apostolicae praeditus, caput exstitit, qui ferventissimo zelo Dei, scuto fidei et lorica protectus catholicae auctoritatis, haereticae pravitatis inventorem et assertorem iniquitatis praefatum Nestorium cum [suis] vipereis commentis perpetuo anathemate condemnavit. Dehinc (1263C)vero dua vasa iniquitatis bellantia, Dioscorus scilicet Alexandrinus praesul, et Eutyches Constantinopolitanus archimandrita, intra venerandos Ecclesiae aditus, ut saevus cancer omnia serpere cupientes [saeva cancromata serpere cupierunt], simpliciores quosque peste nefariae persuasionis inficere volentes, qui asserebant in Domino nostro Jesu Christo ante adunationem, duas naturas, post vero adunationem, unam. Tunc a praestantissimo et Christianae religionis amatore Marciano imperatore collecta est sancta synodus in civitate Chalcedone, sexcentorum triginta Patrum veneranda cohors, quibus mediatores fuerunt beatissimi praesulis Leonis urbis Romae missi, quorum auctoritate praedicti Dioscorus et Eutyches haeretici anathematicis sententia perculsi, extra gremium (1263D)matris Ecclesiae catholicae sunt ejecti. Qui sancti Patres in concilio constituti, omni cavillatione haereticae pravitatis abrasa, fidei fundamina statuentes, splendidissimo sermone et elegantia urbanae scientiae symbolum orthodoxae fidei confecerunt, retro Patrum vestigia sequentes, tam sancti Nicaeni concilii, quam Constantinopolitani, seu Ephesini primi, quorum sanctionibus Dei Ecclesia in toto orbe decoratur. In quibus promulgationibus statuentes, ut si quis supra id quod ibidem in causa fidei statutum est, addere aut minuere praesumpserit, anathematis vinculo subjaceret.

(1264A)Demptis his omnibus, deinceps Christianissimo Justiniano imperatore, cujus cum nomine et opera micuerunt, existentibus quibusdam qui sanctam Chalcedonensem synodum sub naevo offensionis rejicere [sub naevum of. rejici oportere] inconsideratis vocibus jactitabant: tunc a Praefato principe iterato in regia urbe Constantinopoli concilio, congregati sunt CLX venerandi Patres [concilium congregatum est 160 venerandorum Patrum]; capitula illa, de quibus infamari [infamare] gestiebant, obloquentes; praedictam Chalcedonensem synodum ab omni suspicione pravi erroris absolventes [absolvens]; tria capitula, pro quibus accusabatur, aperta damnatione fecit ulcisci; ubi et decessorum Patrum regulas et formulas sacrae institutionis sequentes, sanctam et (1264B)immaculatam orthodoxam fidem vivacibus sententiis roborantes, firmissimam assertionem [firmissima assertione] confirmaverunt.

Ecce, praestantissime princeps, antiquorum Patrum statuta, una cum consensu piissimorum imperatorum definita, quae convelli vel infirmari nulla ratione pietas vestra permittat. Nam si sunt qui audacia dialecticae artis inflati, cothurnata cervice, buccis tumescentibus, sinuosis circumitionibus et flexuosis ambagibus, phaleris verborum pompisque sermonum, sua ferali calliditate simplicem fidei rationem convellere, et delegatas a Patribus regulas conculcare vel temerare voluerint, eorum inflationibus tranquillitas vestra non acquiescat: sed recordamini qualiter propheta dicit: Verbum breviatum (1264C)faciet Dominus super terram (Isa. X); quod per sanctos apostolos vidimus impletum. Quid enim brevius, quam simplex fidei symbolum ab apostolis institutum, in quo mysticum sacramenti continetur arcanum? Nam si [regulas fidei] relegas, insignissime imperator, non cum dialecticis, non cum rhetoricis, non cum grammaticis, sed cum ruricolis et piscatoribus Dominus posuit rationem, et his tradidit sui secreta consilii, quos et principes ordinavit, quibus ligandi solvendique tribuit potestatem; nonne vobis videtur, optime imperator, dementissimae mentis esse, qui apostolicas traditiones, et venerabilium Patrum instituta depravare festinant? Nos autem omnes, qui sub felicissimos et Christianissimos a Deo custodiendos principes, dominos nostros, per (1264D)excellentissimos reges Christianae religionis amatores, una cum eorum sancta devotione pari tenore et reverentia traditiones sanctorum apostolorum, seu reverendissimorum Patrum, qui in supradictis conciliis adfuerunt, omni cum [Felicissimis et Christianissimis et a Deo custodiendis principibus nostris dominis Peretharit et Cunibert, praeexcellentissimis regibus ( Langobardorum ), Christianae religionis amatoribus sumus, una cum, etc.] veneratione suscipere, amplecti, defendere, praedicare, praecipue sanctae memoriae Leonis apostolicae sedis praesulis dicta, sed etiam orthodoxos Patres, qui per diversa loca (1265A)zelo Dei ferventes dogmata salutaria nobis reliquerunt; ut venerandae memoriae Gregorius Nazianzenae civitatis episcopus, et Basilius Cappadociae episcopus, et Cyrillus Alexandrinus praesul, et Athanasius ejusdem Alexandrinae Ecclesiae pontifex, nec non et Joannes Constantinopolitanus antistes, et Hilarius Pictaviensis episcopus, et omni sapientia clarus Augustinus Hipponiregiensis [Hipponiensis] episcopus, et veneranda corona [venerandae coronae] Christi confessor Ambrosius Mediolanensis Ecclesiae praesul, simul et eruditissimus et omni luce conspicuus Hieronymus presbyter, quidquid hi docuerunt, sapuerunt, praedicaverunt, vel defensores exstiterunt, nos eorum acta vel statuta omni devotione suscipimus. His delegatis operae pretium duximus (1265B)quid nostra fides contineat adnectere [huic nostrae suggestioni fidei formulam, ut se nostra fides continet, adnectere].

Incipit expositio fidei Patrum Mediolanensis synodi.

Profitemur nos credere indivisibilem sanctam Trinitatem, hoc est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, ita unum ut trinum, et ita trinum ut unum: Trinitatem in distinctis atque discretis personis, hoc est, Patrem, ex quo omnia; Filium, per quem omnia; Spiritum sanctum, in quo omnia, unius tamen divinitatis, unius essentiae, uniusque substantiae: in tribus quidem subsistentiis seu personis, ut Pater Pater sit, Filius Filius sit, Spiritus sanctus Spiritus sanctus sit: in una natura unaque substantia, (1265C)ut Deus unus, et solus, et summus credatur: non tres introducentes, ut Arius blasphemat, qui tres deos praedicavit, excellentiorem, minorem et inferiorem. Nos vero sanctam Trinitatem in unitate, et unitatem in sancta Trinitate confitemur. Nam cum dicimus omnipotentem Patrem, appellatio hujus paterni nominis ad Filii personam intenditur, et cum dicimus aeternum Filium, ad aeterni Patris personam refertur; et cum nominamus Spiritum sanctum ab aeterni Patris persona eum procedere monstramus.

Cum autem dicimus Deum Patrem omnipotentem, non potest hujus nominis evacuari sacramentum. Quia cum dicimus Patrem, Filium demonstramus; et cum dicimus Filium, Patrem declaramus; et cum dicimus aeternum Patrem, aeternum Filium demonstramus. (1265D)Nam si non invenimus initium vocabuli hujus paterni nominis, quando Pater sit dictus, consequenter ostenditur quia nec initium geniti reperimus. Obsecramus ut detur nobis ratio quando Pater hoc vocabulum, ut Pater vocitaretur, sortitus est: si in tempore, si extra tempus, dicat nobis aliquis quando primitus coeperit appellari: et si potuerit hoc approbare, nulla erit dubietas ex illo initio paterni nominis Filium initium accepisse quo pater nominatus est. Et si defecerit, imo quia deficit, nec poterit approbare, nec dare initium paterni nominis, quando Pater esse coeperit: profiteatur ergo nobiscum sanctam Trinitatem coessentialem atque consubstantialem nec Patrem ante Filium, nec Filium (1266A)post Patrem, nec Spiritum sanctum inferiorem fuisse, quia dum initium paterni nominis non invenitur, nescimus qua ratione Filio initium ascribatur. Quia cum dicimus sempiternum Deum Patrem, sempiternum Deum Filium ostendimus. Ideo sanctam Trinitatem in una natura unaque essentia atque substantia, et tribus subsistentiis, sive personis, profitemur.

Credimus autem ipsum Dei Verbum, hoc est, Filium Patris sine initio genitum: eumdem unum ex tribus subsistentiis de sancta Trinitate aeternum Filium, pro dispensatione facta pro nobis et nostra salute descendisse de coelis, incarnatum Verbum Dei et hominem factum intra Virginis uterum, uniens sibi nostrae naturae veritatem ex sancta et gloriosa Dei genitrice Maria virgine, perfectus Deus et perfectus (1266B)homo in duabus naturis, divinitatis scilicet atque humanitatis, consubstantialis Deo Patri secundum divinitatem, et consubstantialis idem ipse nobis, secundum humanitatem: non in duobus Filiis [duos Filios] divisus, sed unus et idem Dei et hominis Filius, in veritate duarum naturarum: in una subsistentia sive persona, divinitatis videlicet et humanitatis unitione facta, ut ex duabus perfectis naturis non duo Filii, sed unus idem Dei et hominis Filius, permanens quod erat, coepit esse quod non erat, dum sine initio aeterni Patris Filius factus est hominis filius. Ideo et unus est Dominus noster Jesus Christus habens in semetipso perfectionem divinae naturae, et perfectionem humanae naturae: et est unigenitus quidem ex Verbo [et Verbum], ut pote ex Deo Patre (1266C)natus, et primogenitus in multis fratribus; Filius enim Dei filius hominis factus est. Unde et duas nativitates ejusmodi ipsius unigeniti Dei Verbi confitemur: ante saecula quidem ex Patre incomparabiliter natum [unam], in ultimis autem diebus ejusdem ipsius incarnationem [Incarnati alteram] de sancta gloriosa Dei genitrice et semper virgine Maria; qui de Patre splenduit supra intellectum, de matre ortus est supra rationem, et cum Deus vere esset, factus [est] vere homo. Ideo proprie et vere Dei genitricem sanctam et gloriosam et semper virginem Mariam confitemur; non quia Deus Verbum initium ex ipsa accepit, sed quod in ultimis diebus unigenitus Deus Verbum, qui ante saecula erat, incarnatus ex ipsa immutabiliter [mirabiliter] homo (1266D)factus est, et cum invisibilis in suis esset, visibilis factus est in nostris; et cum impassibilis Deus esset, non dedignatus est passibilis homo esse, et immortalis, mortis legibus subjacere. Ipsum autem Deum et Dominum, qui in Bethlehem secundum carnem natus est, et similis factus est hominibus absque peccato, et crucifixus est pro hominibus sub Pontio Pilato, ipsum confitemur Deum, ipsum hominem, ipsum Filium Dei, ipsum filium hominis, ipsum de coelo, ipsum de terra: ipsum impassibilem, ipsum passibilem. Deum enim verum [Deus enim verus], qui natus est ex Deo Patre ineffabiliter, inenarrabiliter, incomprehensibiliter, ipse in tempore natus est de sancta virgine Maria, idem ipse Dominus noster (1267A)Jesus Christus, unus in [de] sancta Trinitate, conglorificatus Patri et sancto Spiritui [conglorificandus cum Patre et Spiritu sancto]. Nec enim quartam personae [quartae personae] adjectionem suscepit sancta Trinitas: duas autem naturas in una subsistentia divinitatis et humanitatis inconfuse, incommutabiliter Dominum nostrum Jesum Christum habere veraciter confitemur. Ita quoque et duas naturales voluntates, et duas naturales operationes habere, ut pote perfectum Deum et perfectum hominem, unum eumdemque ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, pietatis nos regula perstruit, ipsum natum, ipsum passum, ipsum crucifixum, ipsum sepultum, eumdem ipsum resurgentem, et in coelos ascendentem, ad dexteram Patris sedentem, et ad (1267B)vivos et mortuos judicandos venturum, cujus regni non erit finis.