Epistola (Concilium oecumenicum Constantinopolitanum)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Epistola
Concilium oecumenicum Constantinopolitanum
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

Epistola (Concilium oecumenicum Constantinopolitanum), J. P. Migne

Religionis ac pietatis observantissimo, Deique amantissimo imperatori Theodosio, sanctum concilium episcoporum, qui ex diversis provinciis Constantinopoli convenerunt.

Initio quidem nostri ad tuam pietatem scripti, gratias agimus Deo, qui tuae pietatis imperium constituit ad communem pacem Ecclesiarum, et sanae fidei confirmationem: agentes autem Deo debitas gratias, necessario quoque ea quae acta sunt in sancto concilio, ad tuam referimus pietatem; nempe quod ex quo tempore juxta litteras tuae pietatis Constantinopoli convenimus, primum quidem mutuam inter nos concordiam renovavimus: deinde vero breves etiam pronuntiavimus definitiones, quibus et patrum, qui Nicaeae congregati fuerunt, fidem confirmavimus; et, (0543B)quae adversus eam obortae sunt, perversas haereses ac pravas opiniones extrema cum exsecratione ac detestatione reprobavimus. Praeterea etiam ad recte constituendum et ordinandum statum et disciplinam Ecclesiarum, certos canones statuimus: quae omnia huic nostro scripto subjecimus. Rogamus igitur tuam clementiam, ut per litteras quoque tuae pietatis ratum habeatur concilii decretum: ut sicuti litteris, quibus nos convocasti, Ecclesiam honore prosecutus es, ita etiam finem eorum quae decreta sunt, obsignes. Dominus autem imperium tuum in pace et justitia stabiliat, et producat in multas aetates et generationes, atque ad terrenum imperium coelestis (0543C)quoque regni gaudium et fructum adjiciat. Gratificetur Deus orbi terrarum, ut te, qui revera pietatis studiosissimus, Deique amantissimus imperator es, (0543C)valentem, omnibusque praeclaris rebus florentem et excellentem videat: id quod sancti etiam ab illo precibus (0543C)ac votis petunt et orant.

Τῷ εὐσεβεστάτῳ βασιλεῖ Θεοδοσίῳ ἡ ἁγία συνόδος τῶν ἐπισκόπων τῷν ἐκ διαφόρων ἐπαρχιῶν συνελθόντων ἐν Κωνσταντινοπόλει. (0544A)

Ἀρχὴ μὲν ἡμῖν τοῦ πρὸς τὴν σὴν εὐσέβειαν γράμματος, εὐχαριστία πρὸς τὸν Θεὸν τὸν ἀναδείξαντα τῆς ὑμετέρας εὐσεβείας τὲν βασιλείαν, ἐπὶ κοινῇ τῶν ἐκκλησιῶν εἰρήνῃ καὶ τῆς ὑγιοῦς πίστεως στηριγμῷ ἀποδιδόντες δὲ τῷ Θεῷ τὴν ὀφειλομένην εὐχαριστίν, ἀναγκαίως καὶ τὰ γεγενημένα κατὰ ἁγίαν συνόδον πρὸς τὴν σὴν εὐσέβειαν ἀναφέρομεν· καὶ ὅτι συνελθόντες εἰς τὴν Κωνσταντινού πόλιν κατὰ τὸ γράμμα τῆς σῆς εὐσεβείας, πρῶτον μὲν ἀνενεωσάμεθα τὴν πρὸς ἀλλήλους ὁμόνοιαν· ἔπειτα δὲ καὶ συντόμους ὅρους ἐξεφωνήσαμεν, τὴν τε τῶν πατέρων πίστιν τῶν ἐν Νικαίᾳ κυρώσαντες, καὶ τὰς κατ' αὐτῆς (0544B)ἐκφυείσας αἱρέσεις ἀναθεματίσαντες. Πρὸς δὲ τούτοις, καὶ ὑπὲρ τῆς εὐταξίας τῶν ἐκκλησιῶν ῥητοὺς κανόνας ὡρίσαμεν· ἅπερ ἅπαντα τῷδε ἡμῶν τῷ γράμματι ὑπετάξαμεν. Δεόμεθα τοίνυν τῆς σῆς εὐσεβείας ἐπικυρωθῆναι τῆς συνόδου τῆς ψῆφον· ἵν' ὥσπερ τοῖς τῆς κλήσεως γράμμασι τὴν Ἐκκλησίαν τετίμηκας, οὕτω καὶ τῶν δοξάντων ἐπισφραγίσῃς τὸ τέλος. Ὁ δὲ Κύριος στηρίξῃ σου τὴν βασιλείαν ἐν εἰρήνῃ καὶ δικαιοσύνῃ, καὶ παραπέμψῃ γενεαῖς γενεῶν, καὶ προσθείῃ τῷ ἐπιγείῳ κράτει καὶ τῆς βασιλείας τῆς ἐπουρανίου τὴν ἀπόλαυσιν. Ἐῤῥωμένον σε, καὶ ἐν πᾶσι τοῖς καλοῖς διαπρέποντα ὁ Θεὸς χαρίσαιτο τῇ οἰκουμένῃ εὐχαῖς τῶν ἁγίων, τὸν ὡς ἀληθῶς εὐσεβέστατον καὶ θεοφιλέστατον βασιλέα.

(Vide alias epistolas eidem imperatori Theodosio ab Ambrosio episcopo scriptas inter Opera hujus Sancti Antistitis.)