Epistola (Clotarius II Francorum)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


Epistola (Clotarius II Francorum), J. P. Migne

Epistola

Arnulphus, cujus vitam legere est apud Bollandos, die Julii octavo decimo, et de quo consulendus est Mabillonius infra laudatus, intentissime a Chlotario rege flagitabat ut successorem sibi daret, mittensque epistolas per internuntios, sese indignum episcopali munere asserebat, deprecans ut sui loco pontifex eligeretur qui praedicationis verbum seminaret in populo.

Argumento litterarum cognito, angoribus Chlotarius exagitatus fuit, ab omni se auxilio destitutum asserens si a frequentia palatii Arnulphus discederet. Itaque ad eum scripsit epistolam qua praesulem hortabatur ut officio fungi pergeret. Nec dies, nec annus constant. Mabillonius, ubi infra, annum DCXL indicare videtur, quod epistolae ipse adversatur, quippe ad Chlotarium directa est, qui vita excessit anno 528; Goldast. ann DCXV, perperam, Chlotarius enim, cum anno 622 filium suum Dagobertum Austrasiae regem instituisset, Arnulfo regnum ad gubernandum Dagobertumque ad erudiendum tradiderat; D. Bouquet, Rerum Gall. et Franc. scriptores, tom. III; pag. 508, annum DCXXV notavit, cujus sententiam secutus sum.

(0455A). . . . . . . . . . . . Domne et Pater, quae scripsistis per vestram epistolam, ut in vestro loco alium deberemus eligere successorem, istud nostra praesumptio facere nulla ratione praesumit. Hinc interim inter reliqua ait: Quantum de devotione vestra, quam ex admonitione divina esse confidimus, (0456A)gavisi sumus, tantum iterum dolentes tractavimus, quod non optavimus de vestro conspectu esse absentes. Imo, Domne et Pater, si qualibet devotione compulsus pro bono operis actu alicubi deliberatis proficisci, petimus ut nos sine pace vestra vel communione pro amore divino nullatenus relinquatis.