EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 49

CasApt.Episto41 49 Castor Aptensis Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola

Domno sanctitatis speciali gloria decorato, atque per omnia memorando: sed et scientiarum decore pollenti, Patri scilicet Cassiano, Castor in mundo degentium peripsema (I Cor. IV), quae possumus servitutis humillima.

Rationabiliter, Pater, irrationabilibus et elinguibus paedagogi fomenta subveniunt: quia etsi non aequa omnibus moderatio, oppressa humanitate vigere deprehenditur: restat tamen ut his quibus subacta probatur, subigat emolumentum. Non enim omnia possumus omnes; quia non omnium nosse certare. Merito enim sui quisquam jacturam incurrit, qui ea quae potiora capere didicit bona, surripere minime ambigit [Forte satagit]. Diutina namque sunt exercitatione premendi, variisque operibus alendi, quibus aliorum discretio subrogatur. Etenim aliquoties praesumptor sua temeritate succumbit, dum, necessariis usibus apta, sua incongrua industria incertis moderationibus dispertitur. Nobis vero idiotis facile per incuriam inepta persuaderi possunt. Te ergo, charissime Pater, qua possumus charitate praevenimus, quo pia ac inexhausta exuberantia, nihil promere sapientibus nobis subvenias, et quibus praeemines exercitiis, sub quibus praepollens mens et membra creverunt, nos neophytos, et mundialis pompae accurationibus illectos excitare non differas. Te quidem potissimum Orientalium coenobiorum doctrina expertum tenemus, maximeque Aegyptiorum, et apud Thebaidem fundatorum: praesertim cum et loca Dominica nativitate insignia tua sint illustrata praesentia. Quocirca cum sis omnium studiorum Catholicorum disciplina refertus, te quoque convenit nos scientiae inopes, non praeterire. Poscimus namque tuam paternitatem, ut instituta monasteriorum, quae per Aegyptum et Palaestinam florere, ac institui vidisti, et servanda sanxisti, et sicuti ibi a Patribus tradita sunt, simplici sermone in nostro rudi monasterio adhibere complanata non abnuas, et eloquiorum tuorum melliflua suavitate exuberantia verba diffundens, nostra diu arentia corda rigare non differas: ex quo abjecta sterilitate fruges justitiae valeant pullulare. Unde reor si quid proficere nos possibile fuerit, te quoque potiori merito munerandum: si paterni laboris obedientia inertium mentes qualemcumque reddiderint habilem servitutem. Vale, pater Dei servorum, et memento nostri.