Migne Patrologia Latina Tomus V
CaiPap.Episto7 5 Caius papa Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola
I. Paganos et haereticos non posse accusare Christianos.
II. Episcopum non accusandum apud judices saeculares.
III. De episcopo, presbytero, aut diacono, vel reliquis clericis apud episcopos accusandis.
IV. De his qui negant verbi Dei incarnationem.
V. Quod ad spem vitae aeternae perveniri non possit, nisi per mediatorem Dei et hominum Christum Jesum.
VI. De ordinibus ecclesiasticis.
Dilectissimo fratri Felici episcopo Caius.
Directas ad nos tuae charitatis (Vigilius, ep 2), epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine, gratanter accepimus, benedicentes Domini nostri clementiam: quia tales ab extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab iniqui lupi rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere. Unde certum est, quia promissae vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum, tam votiva suscitatione perquiritur. Scriptum est enim: Beati qui perscrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII). Hoc ergo, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire confidimus, qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus, et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa (Psal. XVIII, ex vers. Hier.), dilectionis tuae corda Christo probaverunt esse fidelia: tamen si quid ex his in Ecclesia, quae tuae gubernationi, Domino auxiliante, commissa est, necdum plena luce claruerit, ad eumdem fontem, de quo illa salutaris manarat lympha, recurritis, id est, quod debita charitate sumus amplexi: quia fiducialiter de his, unde apud vos observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari. Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes, de singulis, quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedes auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctorum capitalis regularum, credimus instruendum.
I. Primo quidem scias, paganos et haereticos (2, q. 7. Pagani et haeretici) non posse Christianos accusare, aut vocem eis infamationis inferre.
II. Deinde nemo umquam episcopum apud judices saeculares, aut alios clericos, accusare praesumat.
III. Et si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici, apud episcopos (quia alibi non oportet a qualibet persona quae rite recipienda est) fuerint accusati (haec et similia ex cod. Theod. et Aniano Hadr., cap. 22), quicumque fuerit, sive ille sit sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit; noverit, probationis documenta se debere inferre. Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae sustinere, ut damno pudoris, aestimationis dispendio discat, sibi alienae verecundiae impune insidiari, saltem de caetero non licere. Nam qualiter ad concilium veniatur, aut qualiter de suis rebus expoliati (3. q. 1. Episcopus suis rebus expoliatus), vel ejecti a sedibus propriis, aut qui accusatores sint recipiendi, quive non sint, aut qualiter ejectis et expoliatis sint omnia legibus redintegranda, quae eis ablata sunt: et quia priusquam hoc factum fuerit, nullum crimen eis objici poterit, et qualiter illis induciae post integram instaurationem anniversariae, vel sex mensium, indulgendae sint, et qualiter sua omnia licenter et pacifice, absque ullius gravi impedimento disponere, et suorum amicorum et ecclesiasticorum patrum conciliis uti debeant, sufficienter ab apostolis, eorumque successoribus, ac nostris praedecessoribus statutum esse putamus. Super his autem non reor amplius nunc fore disputandum, nisi si surrexerint talia, quae adhuc non sunt manifesta. Si eorum autem statuta non habueritis mittite fidelissimos scriptores, qui haec coram fidelibus testibus excipere, vobisque reportare sub stipulatione valeant.
IV. Caeterum, ut satisfaciam consultis tuis de verbo incarnationis et veritatis, quicumque illi sunt ita obcaecati, et a lumine veritatis alieni, ut Verbi Dei a tempore incarnationis denegent veritatem, ostendant in quo sibi christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatae Virginis partu, aut caro sine deitate, aut deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan., I), ita negari non potest beato apostolo Paulo praedicante, quod Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor., V). Quae autem reconciliatio posset esse qua humano generi repropitiaretur Deus, si hominis causam mediator Dei hominumque non susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri (Philipp., II) in forma servi particeps esset et nostri, ut mortis vinculum, unius praevaricatione contractum, unius morte (qui solus morti nihil debuit) solveretur? Effusio enim justi sanguinis Christi, tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent: quoniam, sicut Apostolus ait: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom., V). Et cum sub peccati praejudicio nati, potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati: dicant quo sanguine sint redempti. Quis est, ut ait Apostolus, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes., V)? Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit, quam quod verus et aeternus pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Licet in conspectu Domini pretiosa justorum mors fuit (Psal. CXV), nullius tamen insontis occisio, redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt, coronas. De fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortis fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum filius hominis, unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere erat Agnus immaculatus, extiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sunt suscitati. De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan., XII). Fides etenim justificans impios, et creans justos, ad humanitatis retracta participium, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit. Licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo, vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis: quid sit, quod caro sine Verbo non agit; et quid sit, quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret, et sine veritate carnis, obvoluta pannis infantia non jaceret; sine Verbi potentia, non adorarent magi puerum, stella indice declaratum; sine veritate carnis, non juberetur transferri in Aegyptum puer, et ab Herodio persecutione subduci; sine Verbi potentia non diceret vox Patris, missa de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite (Matth. III et XVII), et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi (Joan., I). Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium, et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis, nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato (Matth. IV; Joan., XI; Marc., IV; Joan., X et XIV). Postremo, sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli, unum Christum Dei filium, et hominem credit et Verbum (Matth., XVI). Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est (Joan., I) nihil umquam inter utramque formam divisionis extiterit, et per omnia incrementa corporea, unius personae fuerint totius temporis actiones; ea ipsa tamen ut ita dicam, quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cujusque formae sit, ex operum qualitate sentimus. Dicant ergo isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quid jacuerit in sepulchro, et revoluto lapide monumenti, quae tertia die caro resurrexerit, et in qua post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat, cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Joan., XIX; Matth., XXVIII); et apostolo Thomae: Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis (Luc., XXIV; Joan., XX); qua utique manifestatione corporis sui, jam haereticorum mendacia destruebat, ut universa Ecclesia Christi innovanda doctrinis, hoc sibi non dubitaret credendum, quod apostoli susceperant praedicandum.
V. At si in tanta luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum (I Tim., IV), hominem Jesum Christum, non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus: Non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act., IV); nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, et qui, sicut praedicat Apostolus (I Tim., II; Phil., II), cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesu Christus in gloria est Dei Patris. Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et verae deitatis, veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen, qua illum (sicut doctor gentium dixit): Exaltavit Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Phil., II), ad eam intelligimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri (Joan., X), et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas: nec per Incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, quod ei Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evicta, est in tantam unitatem, ab ipso conceptu Virginis, deitatis et humanitatis conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. Propter quod, sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exultatus: quia inseparabiliter manente unitate personae, unus atque idem est et totus hominis Filius propter carnem et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem. Quidquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cui, quae non habuit, conferrentur. Nam secundum potentiam divinitatis, indifferenter omnia, quae habet Pater, etiam habet Filius (Joan., V): et quae in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Dei etiam ipse donavit. Secundum Dei enim formam, ipse et Pater unum sunt (Joan., X); secundum formam autem servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum (Joan., IV, V, VI). Secundum formam Dei, sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan., V); secundum formam servi, Tristis est anima ejus usque ad mortem (Matth., XXVI). Et idem ipse est, sicut Apostolus praedicat, et dives et pauper (II Cor., VIII). Dives, quia evangelista dicente: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I). Pauper vero, quia propter nos Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibidem). Quae autem est exinanitio ejus, quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio, per quam, Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est? Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostraeque naturae, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine temporis perfectum, ut multis modis significata promissio in diu expectatum veniret effectum: nec posset esse ambiguum, quod continuit testificationibus semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum sub specie divinitatis honorandae humanae carnis in Christo denegant veritatem: et religiose existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse, quod salvat; cum ita secundum promissionem omnia saecula praecurrentem, mundus sit Deo reconciliatus in Christo (I Cor., V), ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla possit caro salvari. Omne enim sacramentum christianae fidei, magno (ut haeretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis. Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate, quia omnes apostoli, apostolorumque discipuli et praeclari ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam, vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumine splenduerunt, consonis ubique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione haeretica impietas se existimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non propheta praecinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere? Quaerant per omnem seriem Scripturarum, quo tenebras suas, fugiant, non quo verum lumen obscurent: et per omnia saecula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum. Deo quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa posuisse, quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur, et sincerae intelligentiae luce perspiciat, quod in Filio Dei, qui se incessabiliter Filium hominis, et hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum: quoniam, sicut ait beatus Apostolus (I Tim., III): Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
VI. De episcopum vero, et presbyterorum, diaconorumque, et sequentium clericorum ordinationibus, sanctos apostolos et successores eorum, et praecipue Anacletum (Epistolae 2. Nullius fidei apud doctos), et praeterea alios, sufficienter statuisse cognoscimus: et idcirco non est necesse nunc replicari, nisi quod illi non statuerunt. Illud tamen nos statuentes vobis et omnibus servare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic ascendant in Ecclesia; qui ordinari merentur, id est, si quis episcopus esse meretur, sit primo ostiarus, deinde lector, postea exorcista, inde sacretur acolythus, demum vero subdiaconus, deinde diaconus, et postea presbyter, et exinde, si meretur, episcopus ordinetur. Et regiones, sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes, quae populosae fuerint, diaconibus dividantur. Et quaecumque difficiles quaestiones per singulas provincias exortae fuerint (Innocentius, ep. II), semper ad sedem apostolicam referantur (S. Leo, ep. LXXXIV, c. 7; Vigilius, ep. II). Bene vale, frater, et ora pro nobis. Data kalendis martii, Diocletiano sexto et Constantio secundo viris clarissimis consulibus.