Epistola (Anscharius Hamburgensis)

This is the stable version, checked on 20 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 118


Epistola (Anscharius Hamburgensis), J. P. Migne

Epistola 118.1031|

118.1031C| In nomine sanctae et individuae Trinitatis Ansgarius, gratia Dei archiepiscopus, omnibus sanctae Dei Ecclesiae praesulibus in regno duntaxat Ludovici regis commanentibus.

Nosse vos cupio, quia in hoc libello continetur qualiter Ebo Rhemensis archiepiscopus, divino afflatus Spiritu, temporibus domini Ludovici imperatoris, cum consensu ipsius ac pene totius regni ejus synodi congregatae, Romam adiit, ibique a venerabili 118.1031D| papa Paschali publicam evangelizandi licentiam in partibus Aquilonis accepit: et qualiter postea Ludovicus imperator hoc opus sublimavit, seque in omnibus largum praebuit et benivolum; et caetera quae 118.1032C| huic legationi contigerunt. Quapropter suppliciter deprecor ut apud Deum intercedatis, quatenus haec legatio crescere et fructificare mereatur in Domino. Jam enim Christo propitio et apud Danos et apud Sueones Christi fundata est Ecclesia, et sacerdotes absque prohibitione proprio funguntur officio. Precor etiam ut has litteras in bibliotheca vestra ad perpetuam memoriam reponi faciatis; et prout locus dictaverit, tam vos quam successores vestri, ubi utilitatem 118.1032D| perspexeritis, notum omnibus istud faciatis. Omnipotens Deus faciat vos omnes hujus operis pia benevolentia participes, et in coelesti gloria Christi cohaeredes.