Epistola (Anagnosticus regis)

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola (Anagnosticus regis)
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


AnaReg.Episto90 72 Anagnosticus regis Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Epistola Primum salutandi episcopi, et dicendum eis causa quae agitur.

Si mihi visum fuisset, aut justitiam habuisset, ut ego debuissem audire cum proceribus palatii mei, potueram tractare quomodo et Deo placuisset, et posteritati ingratum non fuisset, sed quia causa est Dei et clericorum, ideoque modo ad petitionem senatus vel cleri ex diversis civitatibus convenere antistites, velut Deo medio, secundum quod legitis in Evangelio, et Apostolo ad Corinthios, hoc sequamini. Nam si meum animum requiretis, ut superius dixi, quae praecipit Deus in Evangelio, hoc sequamini. Si vero vobis visum fuerit sine discussione causam finire, aut discussam, quemadmodum visum fuerit, judicate. Meam personam nolite metuere, reddituri rationem ante conspectum Dei: tantum est ut senatum, clerum et populum pacificum dimittatis, et quod judicaveritis scribatis. Nos autem hoc probabimus vos bene ordinare, si populo, senatui, clero pacem integram reddatis. Quod si minime feceritis, ostendetis vos uni parti favisse. Nullius ergo personam ante oculos habeatis: quamvis si vobis aliquis violenter vellet quae injusta sunt imponere, missis rebus vestris justitiam custodire debeatis. Nam multi et vestrae et nostrae regionis episcopi propter Dei causas, et de Ecclesiis et de rebus suis jactati sunt, et tamen vivunt. Ego non solum impono, sed etiam rogo, ut faciatis quae Deus praecepit, et quae legistis in Evangelio et Apostolo. Si autem discutitis causam, vel sub aliquo colore melius causam judicatis. Si autem indiscussam dimiseritis, datis exemplum sacerdotibus omnino male conversandi. Haec cum diceret, proposuit similitudinem: Aliquando ut ipse fieret imperator, Aspari a senatu dicebatur; qui tale fertur dedisse responsum: Timeo ne per me peccandi consuetudo in regno nascatur. Ita dico et modo, ne irascantur sancti Patres nostri, ne per eos, cum non discusserint et ita judicaverint, consuetudo peccandi omnibus sacerdotibus generaliter fiat. Item si voluerit discutere causam, ut securus egrediatur, Arigernus, Gudila, et Bedeulphus sacramenta ei praestabunt. De area vero vel de domo Lateranensi, prout judicatum fuerit, eidem synodus reddat. De vindicta, quae sperant discussionem si eis placuerit, aut ipsi vindicent aut quos deputemus legibus exsequantur culpas.