Epistola (Alcuinus)

This is the stable version, checked on 3 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101

Epistola (Alcuinus), J. P. Migne

Epistola

(0299D)921 Filiae in Christo charissimae devotus in fide Pater salutem.

Saepius vestrae probatissimae charitati scriberem, si occasionem mihi vestra dilectio daret, vel verbis (0300D)pacificae salutationis, vel familiarum suavitate litterarum. Tamen ea charitate instigante, quae omnia sperat, non cesso vestram officio syllabarum appellare dilectionem, et notae familiaritatis dulcedinem (0301A)paucis tangere apicibus; ne me quislibet obliviosum notaret vestrae bonitatis, quae nunquam oblivisci poterit, sed semper firma radice pectore nostro perpetualiter permanet; assiduisque orationibus vestrae salutis prosperitatem Dominum deprecans, quatenus non tantum felicitate praesenti, sed etiam aeterna beatitudine te gaudere concedat: desiderans, ut nobilitas tua in moribus fulgeat optimis, et potestas clarescat in dulcedine pietatis: quod sublimitas ametur, et laudetur dignitas. Haec obsecro fiducia fidei nostrae vestris non recedat sensibus, quia proverbiali sententia ab antiquis dictum esse scio: Charitas, quae deseri potest, nunquam vera fuit. Hoc quoque Hieronymo proferente legebam: Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur; nec (0301B)non, Apostolo testante, sollicita mente considero, qui dixit: Impossibile est sine fide placere Deo (Hebr. XI, 6). Etiam omnis amicitia, quae inter homines custodiri solet sine fide, procul dubio inanis est, vel magis nulla. Ideo charitatis officio fides jungenda est, ut semel coepta germanitatis concordia sollicita unanimitate perpetualiter nutriatur.

Misi Candidum vestrum jubente Domino meo David cum libello contra assertores adoptionis in Christo exarato, nesciens ne forte quid novi ex prioribus pravitatis radicibus alicubi pullulasset. Tu vero in fide catholica inviolata mente permaneas, habens semper responsiones paratas, quibus adversarius vinci possit. Et ut aliquid ludi cum tua loquar sapientia (solet enim quisque maxime suae artis uti (0301C)exemplis). Nauta tristia et laeta tempestati et serenitati comparat, bellator de armis disputat, grammaticus suae artis utitur suffragiis. Tu vero de grammatica tua profer regulas naturales, ostendens quaedam propria non ejusdem substantiae esse, cujus propria esse dicuntur. Nam propria dicimus nomina, non quae nostrae sint substantiae, sed quae specialem nostrae habeant substantiae significationem. Terrarum quoque possessiones proprias dicere solemus, quae nobis haereditario perveniunt jure: quae tamen longe a nobis alterius sunt substantiae. Quod et evangelico firmari poterit exemplo, dicente evangelista de Dei Filio: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Licet populus, de quo hoc dictum est, ejusdem non sit naturae, qua Deus (0301D)est, tamen proprietatis nomine ab evangelista censebatur propter notitiam Dei, quae diebus antiquis huic plebi tantummodo concessa est, dicente Psalmista: Notus in Judaea Deus, et in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV, 2). Dum in rebus humanis tam multa proprietatis 922 nomine appellantur, cur in solo Filio Dei haec proprietas non potest esse, ut sit proprius Filius Dei, qui ex Virgine natus est, qui solus inter omnes filios Dei hoc habuit proprium, ut una sit persona cum eo, quia aeternaliter ex Deo Patre genitus est, non alter et alter, sed unus et unus, licet non unum et unum, quia alterius substantiae est divinitas, et alterius humanitas. Totus (0302A)tamen unus filius et proprius, homo Deus propter Deum, et Deus homo propter hominem, in utraque generatione proprius et perfectus Filius Dei. Hanc fidem vestra veneranda credulitas firmiter teneat et fiducialiter praedicet.

Quia novi prudentiam vestram optime in dialecticis subtilitatibus eruditam esse, placuit paucas interrogationes dialecticae disciplinae huic nostrae chartulae injungere, quibus evacuari possit assertio adoptionis vel nuncupationis in Christo. Interrogandum est si omnis homo, qui anima et corpore constat, proprius sit filius patris sui? Si dicit, proprius: item interrogandum est si anima ex patre seminata sit sicut caro? Si dicit, non: inferendum est quomodo proprius est in anima filius, si anima non est (0302B)ex patre, sicut caro? Inferendum quoque est, quare in Christo non credat, filio Virginis, proprietatem filii, quae in omni homine necessario credenda est. Interrogandum est an major dignitas sit proprii filii vel adoptivi? Si dicit, proprii: inferendum est cur Christum secundi gradus filium esse credat. Interrogandum est si unus filius unius patris utrumque possit esse, proprius et adoptivus? Si dicit, non posse: inferendum est nec Christus ullatenus credendus, qui una est certissime persona, proprius et adoptivus Dei Patris Filius. Interrogandum est si ex proprio vel alieno filio adoptio fiat? Si dicit, ex alieno: inferendum est quando Christus alienus fuit Deo Patri, ut ex alieno adoptaret in filium? Nonne in ipso conceptu et nativitate Deus verus et proprius (0302C)filius conceptus est et natus? Interrogandum est si Filius Dei verus sit filius Virginis? Si dicit, verus et proprius: inferendum est quomodo verus, dum alterius est naturae divinitas, alterius humanitas? Interrogandum est, dum Dei Filius juxta catholicam fidem verus est filius Virginis, quomodo filius Virginis non sit verus Filius Dei? Aut si filius Virginis adoptivus est Dei Patris, consequens esse videtur illa absurditas, ut adoptivus sit Dei Filius Virginis filius. Ergo si Filius Dei vere est filius Virginis, etiam filius Virginis vere Filius est Dei: et non habet locum in utralibet generatione adoptionis nomen. Interrogandum est si nuncupativus Deus adorandus sit? Si dicit, non: inferendum est quomodo Christus adoretur ab angelis de coelis, de quo Apostolus ait: Cum introducit primogenitum (0302D)in orbem terrae, adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I, 6). Interrogandum est si Christus aequaliter nuncupativus est Deus, sicut et Petrus; cur Christus non legitur se prohibuisse adorari Deum, et Petrus prohibuit Cornelio se adorare? Si dicitur, quia Petrus homo purus, Christus Deus et homo: inferendum est si Deus et homo una est persona, ergo una persona verus est Deus, et non habet locum nuncupatio in utraque. Interrogandum est quid sit medium inter verum et non verum? Si dicit, nihil: inferendum est: Ergo Christus, secundum quod homo est, aut verus Deus est, aut non verus. Sed valde absurdum est dicere eum Deum (0303A)esse, sed non verum. Aut si hoc erubescit adversarius dicere, proferat quid sit medium inter verum et non verum. Secundum artem dialecticam interrogandum est si una persona possit esse homo verus et homo pictus, qui est non verus homo? Si dicit, non posse, inferendum est, nec in Christo, qui est una persona in duabus naturis, verum esse potest, et non verum; sed quidquid in eo est, verum est; quia ipse totus est Deus, et totus verus Filius Dei, et tota veritas in eo est, et nihil habet figmenti in se. Interrogandum est, si aliquid adorandum nobis sit aut colendum, nisi verus Deus? Si dicit, non esse: inferendum est quomodo adorabis filium Virginis, si non est verus Deus? Interrogandum est, si nuncupativus Deus adorandus sit? Si dicit, non esse: (0303B)inferendum est: Ergo Christus, qui ex Virgine natus est, non est adorandus, quia verus Deus non est; et sunt duo dii, Christus Deus et Christus homo; unus adorandus, et alter non adorandus. Sed avertat Deus hunc sensum ab omni corde catholico, quia totus Christus unus est Deus, et una adoratione venerandus. Interrogandum est, si Deus non est, qui filius David est, qua potestate illuminasset caecum, (0304A)qui clamavit ei: Jesu fili David, miserere mei (Marc. X, 47, 48)? Quis potest lumen dare ex eo [ Forte, dare caeco], nisi Deus? Et si Deus est, qui illuminavit caecum, utique Deus est filius David. Interrogandum est si beata Virgo unum genuisset Deum, vel duos? Si dicit, unum: iterum interrogandum est: Verum, aut non verum? Si dicit, verum: inferendum est: Ergo totus filius Virginis unus est Deus, et verus: quia si verum et nuncupativum genuit Deum, procul dubio duos genuit deos, unum verum, et alterum nuncupativum. Item interrogandum est si duos filios genuisset, aut unum? Si dicit unum: inferendum est: Proprium, aut adoptivum? Si dicit, utrumque: inferendum est: Ergo duos filios genuit beata Virgo, unum proprium Dei (0304B)Patris, et alterum adoptivum; quia proprietas cum adoptione non convenit. His ita confirmatis per interrogationes et responsiones, quid superest, nisi ut Christus Jesus verus credatur Deus verus et plenus; et unus credatur Filius proprius, et perfecte adoretur et laudetur ab omni creatura, dicente Psalmista: Laudent eum coeli et terra, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. LXVIII, 35).