Epigrammata (Godefridus Wintoniensis)

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epigrammata
saeculo XI
editio: incognita
fons: [1]


GODEFRIDI PRIORIS EPIGRAMMATA



Incipit præfatio Godefridi prioris ecclesiæ sancti Swithyni Wintoniensis in sequens opus.

Undique susceptum qui miscuit utile dulci,
Undique laudatum pagina nostra refert;
Quod sequor a longe, cum ludis seria libans,
Immo per ludos seria notificans.
Proposui ludendo quidem garrire aliorum
Mores, carpo alios, me quoque carpo simul.
Rubigo invidiæ, species invisa cachinni,
Omnis abest, ut me, rideo sic alios.
Rideo mecum alios, ne nos male rideat alter;
Ne quis nos possit lædere, rideo nos.
Invidus irrisor redivivo crimine gaudet,
Et semel irrisum, terque quaterque cupit.
Nolo redargutis superesse notabile quicquam,
Causa et quod sequitur depereant pariter.

I. Dum nescias, esse discendum.

Discendi, Damiane, modum te quærere dicunt;
Discas, dum nescis, sit modus iste tibi.

II. Ruinam in ascensu timendam.

Sæpe ruis, dum sæpe petis nimis alta, Corane,
Fac sit sufficiens una ruina tibi.

III. Contemptum stulti non esse curandum.

Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est,
Contempni a stulto dedecus esse nego.

IV. Quod doces, esse faciendum.

Multa, Salo, sed plura, Cato, me verba docetis,
At nemo vestrum quanta docetis agit.

V. Discendum, esse, ne discas.

Hebale, disce diu, juvenisque puerque labora,
Neve senex discas, Hebale, disce prius.

VI. Quod multorum est ab uno non esse quærendum.

Soli laus tibi multorum quæris honorem,
Sed quod multorum est dissociare grave est.

VII. Colendo nequam nequicquam proficere.

Pecte lavaque canem, curam tibi ponis inanem,
Pontice, sic studium dum colis Elvidium.

VIII. Onus quærere, honorem quærendo.

Quæris onus magnum, magnum dum quæris honorem,
Cretice, sperne prius, non erit ulterius.

IX. Pro viribus tuis non omnes esse pensandos.

Impos virtutis, alios virtutis inanes
Æquiparando tibi, Gratidiane, refers.

X. A vitio esse surgendum.

Alphesibúo, luto semper versaris eodem,
Immersusque semel surgere dissimulas.

XI. Vitiosum deprehendi dolere.

Non culpam peccasse gravem, non crimen inisse,
Sed te deprensum, Volusiane, doles.

XII. Quod irrides, faciendum non esse.

Deridens alios, non inderisus abibis,
Unde alios rides, Scævola, si facias.

XIII. Qui multa possident multis egere.

Cum tu possideas, Andronice, plura petitis,
Haud mirum multis si tamen indigeas.

XIV. Videndum esse cui secreta committas.

Utre merum fracto committere, balsama cribro,
Stultum est, et stultum, Plance, tacenda Syro.

XV. Libros non pretium eorum habere, non multum proficere.

Libros ferre manu, non sensum corde nec ore,
Verbum, Caune, parum proficit, immo nihil.

XVI. Virtuti studere si sapias.

Propositum sapiens virtutis sedulus urget;
Hædue, non urges; fac, sapienter ages.

XVII. Amicum tarde adquiri, sed cito amitti.

Prudenti, Probe, consilio servandus amicus,
Quem sero adquiris, sed cito perdis eum.

XVIII. Pauca utilia multis inutilibus præponenda.

Pauca Titus pretiosa dabat, sed vilia plura;
Ut meliora habeam, pauca det oro Titus.

XIX. Miserum hominem nocere dum prodesse contendit.

Te video solum dum prosis, Aule, nocere;
Nec prodesse tamen, si petis ut noceas.

XX. Loqui sed cum mensura debere.

Pauca loqui moneo, sed non omnino silere;
Ita velis, Orpheu, ne penitus sileas.

XXI. Inimicum obsequio torqueri, vel corrigi.

Hostes, Kare meos dum servio, munera præsto;
Obsequiis venor, torqueo, vel revoco.

XXII. Amari volentem amare decere.

Miraris quod nullus amat te, Ceciliane,
Non quod amas nullum; dilige, carus eris.

XXIII. Vitium antequam petas subolere.

Druse, comedisti quem misit Silvius hircum;
Vel tibi non nasus, vel tibi nasus olet.

XXIV. Nec levare premenda, nec premere levanda.

Dum calcanda levas, premis extollenda, Repande,
Aut stultum aut nequam te ratione probas.

XXV. Datum non repetere.

Multa mihi donas, vereor ne multa requiras,
Nolo mihi dones, Aulice, si repetas.

XXVI. Neque decipere neque decipi.

Nullum decipias, non decipiaris ab ullo,
Fallere vel falli, Pirame, par vitium est.

XXVII. Petenti quod difficile est negari.

Postulat usque sibi justa ratione negari,
Qui quod difficile est, id sibi, Pyrrhe, petit.

XXVIII. Cupere quod necesse est.

Si mecum, Thaliarche, sapis, quodcunque necesse est,
Id cupias, animum casibus æquipara.

XXIX. Stare ubi alii jaceant decorum esse.

Candide, ubi jaceant omnes, te stare decorum est;
Quod stas, quod solus, magnum opus, egregium est.

XXX. Exitus rerum inspiciendos.

Aut sapit Archesilas, et prospicit ultima rerum,
Aut si contempnit, non sapit Archesilas.

XXXI. Cito vel sero decedere nihil ad rem.

Tarde vel subito vita decedere, nil est;
Si bene, discedas, Pindare, non nihil est.

XXXII. Sub onere rectum esse gloriosum.

Sub quocunque onere, strepitu omni, omnive labore,
Rectum stare, Licha, gloria non modica est.

XXXIII. Ridere vel rideri, vitium.

Si rides alium, vel si rideris, utrumque
Culpa est, Maure, prius turpe, sequensque magis.

XXXIV. Tempnere tempni debere.

Vivere, Prote, velis feliciter atque beate,
Tempni tempne, aliis vilis, et esto tibi.

XXXV. Ne contempnamur, bene esse vivendum.

Contempnat te nemo velim, sic vive, Trebati;
Tempnuntur mores? tempneris ipse miser.

XXXVI. Honorandum esse doctorem.

Arguitur furia, medicum dum percutit æger,
Et tu doctorem dum, Menalippe, tuum.

XXXVII. Non obloquendum amico.

Frangis amicitiam dum, Turdale, rodis amicum;
Insidians socium, frangis amicitiam.

XXXVIII. Jurgio pacem non creandam.

Scæva, tene, quia siqua paret discordia pacem,
Et tua nos pacant jurgia, Scæva, tene.

XXXIX. Verbis picturatis non esse credendum.

Verborum multos mihi, Victorine, colores
Pingis, nullique est attribuenda fides.

XL. Opinionem malam fugiendam.

Commissum, Damasippe, tuum quod verba sequantur,
Hanc metuis, quid plebs garriat, haud metuis.

XLI. Melius probatum amare, quam amatum probare.

Marce, perutilius censemus amare probatum,
Quam quem reddideris, velle probare, tuum.

XLII. Pingui ventre tenuem sensum non nutriri.

Vult sensum tenuem, curat dum, Mervie, ventrem,
Ob tenuem sensum nutrit aqualiculum.

XLIII. Difficilia inquirenda, facilia non adeo.

In scirpo nodum quærendo, Viselle, laboras,
Dignaque quæsitu prætereundo probas.

XLIV. Vitium animæ despicabilius quam corporis.

Ridemus Calirum dissutis naribus esse,
Non rupilum fúdis moribus effluere.

XLV. Socium non ascisci omnimodis mobilem.

Dum vertis habitum, mores, et verba, Levine,
Te sibi nemo parem, nemo facit socium.

XLVI. Non semper studendum tristibus.

Eutrapelus non blanditias, non gaudia vultu
Significat, ringi, frendere, flere vacat.

XLVII. Naturam assiduitate culturæ novandam.

Naturam cultura novans, educit ab imo;
Ergo nova mores, Corve, colendo tuos.

XLVIII. Velle sapere, non vocari sapientem.

Nil, Beroine, sapis, et dicis te sapientem;
Dum rapis hoc nomen, nil, Beroine, sapis.

XLIX. Ut ventri imperes, gulam arcendam.

In vilem fumum sorbillans omnia vertis,
Merule, ventris amans, non regis ipse gulam.

L. Non tamtum grandia, sed et parva, cavenda.

Quem leo non tetigit, dum mordet aranea lædit,
Enole, non tantum grandia, parva cave.

LI. Hominem nequam nullo modo leniendum.

Lenio sæpe mihi pastu volucremque feramque,
Lenio te nullo, Nasidiene, bono.

LII. Miseris nec quod miseri sint credi.

Grande doloris onus miseris superadjicitur, dum
Nec quod sunt miseri, creditur, Aule, sibi.

LIII. Consilium senum rejiciendum non esse.

Pannorum veterum facile contempnitur usus,
Non sic conciliun, Postumiane, senum.

LIV. Non se ultro ingerendum.

Jure repellendum Pethosirim dicimus, ultro
Qui se non gratis ingerit officiis.

LV. Amare ut amicus sis.

Omnis amicus amat, sed non qui amat omnis amicus;
Si quem, Basse, tu amas, esto et amicus ei.

LVI. Qui amico non parcit, inimico non parcere.

Innumeras fraudes in amicos tendit Ulixes,
Quid facturus erit hostibus ergo suis.

LVII. Statum mentis esse firmandum.

Mobilibus ventis similas ludibria mentis,
Veseve, nunquam stans, sed quasi turbo volans.

LVIII. Timore mortis delicias comprimendas.

Delicias carnis spes funeris ultima solvit;
Mortem quando vides te prope, Magne, times.

LIX. Sermonem inutilem esse spernendum.

Sermo, Flacce, tuus currit nimis, accipiendus
Haud tamen est, nulla quem parit utilitas.

LX. Absque moribus genus non valere.

Stemmata continuas, recitas ex ordine patres,
Sed nisi sint mores, Damma, mihi nihil es.

LXI. Occultum hostem sævius nocere.

Cautio provisa, formido videtur aperta,
Occultus hostis sævior, Elne, tibi.

LXII. Culpam sapienti ostensam cito finiri.

Ad radios solis siccatur nonius humor,
Et tua culpa, Line, judicis arbitrio.

LXIII. Eligendum cui placeamus.

Prædicat Ermogeras non omnibus esse placendum,
Elige de multis, Regule, cui placeas.

LXIV. Studium virtutis semper habendum.

Incipit Alchidamas virtuti sæpe studere,
Sed sine fine parum proderit incipere.

LXV. Non litigare.

Exaltas in lite tuam, Germanice, vocem,
Ut furius mentis vox furiosa sonet.

LXVI. Propter fortunam non superbire.

Extolli noli, quod te fortuna beavit,
Pomponi, hæc eadem quæ levat ipsa premit.

LXVII. Moribus homines non natura dissentire.

Ejusdem naturæ homines cognosce, Menacla,
Et tamen hos morum gratia dissimulat.

LXVIII. Ut medicinam, ita et sermonem variandam.

Infirmis variis medici varianda supellex,
Sermoque, Pyrrhe, tuus quem facis ad juvenes.

LXIX. Vitiosi esse ut lateat.

Indicium culpæ nos, Clinia, dicimus esse
Quod semper latebras, semper amas tenebras.

LXX. Vitium loco non mutari.

Quacunque incedit rostratam vidimus Ybim,
Et te cum pravis moribus, Alle, tuis.

LXXI. Vitium animi et in corpore apparere.

Invidiæ flamma quia, Tigilline, laboras,
Exsiccata cutis omnibus insinuat.

LXXII. Volentem portari et alios portare.

Portari semper, nunquam portare, suesti,
Fusce, quod a nobis exigis, exigimus.

LXXIII. Sapientem non esse ridendum.

Ridemus claudum, rectum dum ridet, Alesi,
Ridemus risum de sapiente tuum.

LXXIV. Spondenti sæpe non multum esse credendum.

Sponsio spes vacua, sponsor versatilis aura;
Noli spondenti fidere, Dagne, nimis.

LXXV. Non esse variandum sermonem.

Bos mugit, sed balat ovis, variatio nulla;
Tu semper linguam, Faune, tuam varias.

LXXVI. Virtutem locali mutatione non quærendam.

Proficies, Labiene, parum, si climata transis,
Dum vitam, mores trans mare sæpe petis.

LXXVII. Vitam bestialem non imitandam.

More probaris aper, et nomine diceris Aper,
Nomine sis Aper, more vetaris aper.

LXXVIII. Cito laudare vel vituperare vitium esse.

Vituperat subito subito qui laudat, Aledi;
Hoc utrumque tuum significant vitium.

LXXIX. Dulcedinem divitiarum sæpe gravare.

Mella, cibus dulcis, sunt sæpe nocentia multis;
Divitiæ dulces pluribus, Alle, graves.

LXXX. Virtutem exercendam, vitium fugiendum.

Pro virtute vacat fervens ad turpia Vacca;
De vitio laudem quærit habere parem.

LXXXI. Non cathedram qua doceatur, sed quæ doceantur inquirent.

Qua doceat sedem quærit Plotinus et ædem;
Quærit qua doceat, non ea quæ doceat.

LXXXII. Viliorem dominari ridiculosum esse.

Ridemus murem dominantem muribus, Acci;
Te quoque collegas dum dominando premis.

LXXXIII. Superbia pacem everti.

Aeriam pacem ventosa superbia tollit,
Atque tumor mentis, Maximiane, tibi.

LXXXIV. Muneribus justitiam tolli.

Missilibus, Datiane, tuis Astræa recessit;
Vincis muneribus jus, Datiane, tuis.

LXXXV. Laudari a turpibus, vel ob turpia, laudem non esse.

Nullum credo decus laudari a turpibus, Herme;
Sed nec laudari ob turpia credo decus.

LXXXVI. Senem puerum esse non decere.

Post annos centum puer Alphesibúus adhuc est;
Non ætate puta, sed vitio, puer est.

LXXXVII. Displicere ineptum unde placere contendit.

Exemplo, Menelae, tuo testaris ineptum,
Unde placere cupit, sæpe placere parum.

LXXXVIII. Hostes diligere, amicos negligere, non decere.

Hostes Glaucus amat, Probus apernatur amicos;
Scævola, stultitiæ dignus uterque nota.

LXXXIX. Non de omni victoria coronam decere.

Signiferum belli quæsita corona decebit;
Quem subitant lites, Mopse, corona decet?

XC. Libros ob sententias diligendos.

Libros non pretium quæris, Melibúe, librorum;
Ut libros habeas, nec sapiendo teras.

XCI. Amare et amari decere.

Nulli carus erat Erisicthonus, et sibi nullus
Elegit misera conditione frui.

XCII. De honore dolorem sæpe prodire.

Nolit in accepto gaudere Seranus honore;
Sæpe dolor læto prodiit introitu.

XCIII. De remissa infortunii dolere qui invidet.

Galba dolet, Cicero quoniam pede claudicat uno;
Nempe hunc deficere vellet utroque pede.

XCIV. Non esse amicum qui amico non relinquit amicum.

Si nobis nullum, Catia, relinquis amicum,
Te fratrem nobis non reor, aut sociam.

XCV. Judicem curis vacuandum.

Dedita mens curis fit veri nescia juris,
Astruis hoc versis, Maxime, judiciis.

XCVI. Appetitorem laudis negata laude tristari.

Sæpe, Vitelle, doles, quia te laudando superfers
Omnibus, et nulla laus tibi grata placet.

XCVII. Non cui invidet, sed qui invidet, nocere invidiam.

Torres invidia non Quintum, Candide, sed te;
Torres invidia non alium nisi te.

XCVIII. Virtuti modum adhibendum.

Virtutis studio nimius, Crysippe, videris,
Virtus absque modo nomen habet vitii.

XCIX. Virtute non opibus beati.

Credis opes solas te posse, Charine, beare;
Virtus est quæ te sola beare queat.

C. Lectionem sine operibus non satis prodesse.

Frustra multa legis, Hugo, si nil opereris;
Non, Hugo, te vere lectio sola beat?

CI. Jus observandum.

Injuste vivis, dum jus effringere vi vis;
Non uti velis altius, Alte, velis.

CII. Indignum gloriam quæri ex culpa.

Miramur Rupilum per quæque nefanda vagari,
Et sibi virtutis præmia velle dari;
Juris amatorem merito celebramus honore,
Præmia vel laudes abnuimus sceleri.

CIII. Non pudere peccare quem peccasse non pudet.

Quæ puer et juvenis commisit turpia Phorbas,
Tanquam si placeant, sæpe referre solet;
Sed ratio est quia quem nunquam peccasse pudebit,
Nec peccare pudet, vive et utrumque pudet.

CIV. Raritate etiam vilia placere.

Vilia divitibus notum est plerumque placere,
Nec quia vilia sunt, sed quia rara, Line.
Sic plerumque premit pretiosa frequentior usus;
Cum pisces oleant, vilia carna placent.

CV. Honesta multa vi paupertatis extingui.

Non sanguis, non oris honor, non gloria sensus,
Non gravitas morum, proderit, Aule, tibi;
Pauper enim tu semper eris, quia pauper es, et te
Colliget ulterior ulteriore gradus.

CVI. Os ad mores contorquendum.

Hostem, Laude, tuum socium tibi sæpe refingis,
Collegamque tuum diro odio insequeris;
Ergo premas laudesve modum servare memento,
Moribus ut versis os variare queas.

CVII. Placare mordacem parum proficere.

Nil tibi proficias pectendo canem atque lavando,
Paule, lava laterem, nil tibi proficias.
Nil tibi proficias hominem mulcendo caninum,
Servi, fer curam, nil tibi proficias.

CVIII. Præposterum ante docere quam discere.

Ante docere cupis quam discere, Pontiovane,
Et regere affectas, nescius ipse regi.
Quam male confundit ratio præpostera mores,
Cum docet indoctus, ducit et absque duce.

CIX. Ignotis nota esse prúponenda.

Visceribus peregrina tuis annectere, durum est;
Concordare sibi extranea, difficile est.
Quod jungit natura tibi, Marcelle, repellis,
Exterum et adversum vis sociare tibi.

CX. In subventu aliorum sibi non nocendum.

Ne noceas tibi, sic aliis prodesse memento;
Velle beare alios, prodere te, miserum est;
Quo vitio cum decenti plerique laborent,
Unum supra omnes Euripidem video.

CXI. Altiora casu graviore prolabi.

Altior ascensus, gravior plerumque ruina est,
Sollicitudo gravis, præproperatus honor.
Cum nimis alta petis citus incautusque, ruina
Et gravis et subita est, Sexte, timenda tibi.

CXII. Invidum raro vel nunquam conciliandum.

Invidus es, Gaius, frustra sibi, Magne, placere
Contendis, non te conciliabis ei.
Diligis? instigas; vis pacificare? Fatigas;
Sic exhibitio perdis amore duos.

CXIII. De justitia nasci sæpe injustitiam.

Crimina nulla tibi quoniam sunt, Galle, superbis;
Inflaris, quoniam crimina nulla tibi.
Crimen in omne ruis, quia non peccasse superbis,
Te justum esse putans, crimen in omne ruis.

CXIV. Invitum non posse servari.

Invitum servare diu, provincia dura est;
Vis servare planum, Maximiane? grave est.
Non foveam accendit, laqueos parat, excitat ignes;
Mortem amplexanti vivere difficile est.

CXV. Parvis prodesse quod parvi sunt.

Qui vidit te, Grosphe, duos deprendit in uno,
A retro puerum videt, ab ante, virum.
Si ludis, puer es; da posteriora, probatur,
Ludum defendis; vertere, liber eris.

CXVI. Vocem habendam pro corpore.

Zoile, dum tussis, dum verbis aera rumpis,
Tu major toto corpore conciperis.
Colligit auditus, quod visio certa refellit;
Auris amanda tibi, visio non adeo.

CXVII. Hominem levem nemini debere placeri.

Mente levis, sermone duplex, tibi complacet, Albi,
Unius est et non consonuere tibi.
Si levis es, comitare levem, si fixus, et idem,
Prothea miramur complacuisse tibi.

CXVIII. Non de eodem accusari et accusare debere.

Bella Neoptolemi nigro sale, Phædria, punis,
Dente premis nigro bella Neoptolemi.
Bella Neoptolemus sibi præmonstrata capescit,
Sumit quæ dederas bella Neoptolemus.

CXIX. Operam non bono impensam amitti.

Serpentem compone sinu, blandire, foveto,
Ludificas operam, Ceciliane, tuam.
Friguit ante sinum, calet, et vomit ore venenum,
Virus torpebat, tu facis, ut caleat.

CXX. Rebus inutilibus operam non adhibendam.

Arte tua crines reparasti, Leda, marito,
Pulsa canitie redditur ecce color.
Arte tua nervum tendis relevare mariti,
Sed jacet et languet, heu! quia vincitur ars.

CXXI. In vitio non permanendum.

Unice vive puer, lætus cantabat Adonis,
Nunc quoque cantat adhuc, unice vive puer.
Non silet aut siluit tibi nomen amoris apud me,
Nomen amare probans, non silet aut siluit.

CXXII. Agere prius, post exigere.

Exigis a nobis quem nulli solvis amorem,
Quam nulli præstas, exigis, Aule, fidem.
Exigis a nobis quem non merearis honorem,
Mirum est quod non das id tibi velle dari.

CXXIII. Loqui nocere, silere non.

Rufe, tui comites servare silentia norunt,
Conticuere diu, Rufe, tui comites.
Tarquinius Brutum per longa silentia pressit,
Ille tacens regi cogitat exilium.

CXXIV. Datum non recordandum.

Splendida dona mihi dum sæpe et sæpe dedisse
Omnibus aut multis, Maximiane, refers,
Quæ dederas, vel plura, tibi te velle rependi
Omnibus aut multis, Maximiane, refers.

CXXV. Non de alieno sed de suo gloriam quærendam.

Non numeres tibi divitias, non facta priorum,
Si laudem a nobis, Aureliane, petas;
Auctores magnorum operum sua facta celebrant,
Et laus ipsorum, non tua laus, agitur.

CXXVI. Usui vel naturæ commoda expetenda.

Non indignatur serpente ciconia pasci,
Pasci triticea messe columba petit;
Pindare, nil sceleris homo nequam prorsus abhorret,
Virtus in voto qua veneremur habet.

CXXVII. Paulatim magna decident.

Decidit immensus paulatim montis acervus,
Fluminea tellus alluvione fluit.
Fidime, virtutis paulatim decidit usus,
Justus homo culpæ diruitur fluvio.

CXXVIII. Perfidam mentem inscrutabilem esse.

Inscrutabilis est maris exundantis abyssus;
Æquora mota hominis rejiciunt oculum;
Inscrutabilis est malefidæ mentis abyssus,
Dædale, turbida mens non habet intuitum.

CXXIX. Non nimis cupiendum.

In mundo quid, Druse, facis, qui major es ipso?
Omnis gloria te non capit, omnis honor;
Amplexu cupido totum complecteris orbem,
Et nunquam penitus es tibi sufficiens.

CXXX. Laudari stultum et deficere.

Qui te laudabant jam defecere, Melane;
Rumor falsidicus surgit, et ecce cadit.
Despicio fumum dum surgit deficientem;
Deficit exurgens gloria do nihilo.

CXXXI. Animum videri in facie.

Lubricus aspectus, facies incerta, Macrine,
Significant nobis te nimis esse levem.
Est speculum mentis facies, oculique revelant
Qualia sunt intus mens animusque hominis.

CXXXII. Nihil pejus optare avaro quam diu vivere.

Orandum quid vel gravius vel pejus avaro
Secula quam vitæ continuare diu?
Nasidiene, diu vixisti semper avarus,
Oro tibi vivas, Nasidiene, diu.

CXXXIII. Non de nihilo esse gaudendum.

Tres in fronte pili tibi dant, Tatiane, tumorem,
Et quia calvus eos invidet esse tibi;
At brevis hic numerus tibi dampna gemenda reportat,
Huic quia nullus adest, nec se habuisse putat.

CXXXIV. Se senem qui dolet, velle delirare.

Præproperam tibi canitiem, Tite, plangis adesse,
Et senis ad nomen subrigit ira jecur;
Delirasse parum tibi forte videris, et ardes
Protelare tuæ tempora nequitiæ.

CXXXV. Placere opere non gestu.

Versus, Dave, canis, vultuque manuque laborans
Ut placeas gestu, carmine si nequeas;
Non te versum, sed versum laudare decet te,
Fac ut te versus laudet ubique tuus.

CXXXVI. Avarum in vita nulli, in morte multis prodesse.

Non sibi non aliis prodest dum vivit avarus,
Et prodest aliis et sibi dum moritur.
Ut quod prosit agas ergo vixisse, Melampe,
Jam tibi sufficiat vita inimica tibi.

CXXXVII. Se non posse refringere.

Pigmeis nanisque sodalibus uteris, usque,
Sisiphe, num casu vel ratione facis.
Apparere quidem faciunt non te esse gigantem;
Nam mihi pigmeus, non mihi nanus eris.

CXXXVIII. Nobis esse placere, aliena non.

Nostra aliis, et plus nobis aliena placere,
Commune id vitium est, morbus et iste gravis.
Qui cum pene omnes titillet, in omnibus unum,
Et supra cunctos te, Damasippe, movet.

CXXXIX. Potestatem iracundiæ additam esse pro fulmine.

Tydeu, cum nequeas rabiem compescere cordis,
Offendit qui te præcluem honore facit;
Nam fulmen pariunt, regno dum jungitur ira;
Ira movet gladium, sanguine gliscit honor.

CXL. Patres non odire, sed obedire.

Tu benefacta tui tanquam malefacta parentis
Semper dente malo, Garrule, persequeris.
Dilige si bonus est justa pietate parentem,
Si malus est, tolera, filius esto bonus.

CXLI. Quæ aliis feceris, ab eis expectare eadem.

Jurgia, clamores tibi gloria, gloria lites,
Et facis et dicis omnibus unde noces.
Expectes eadem quæ nobis feceris, Alte,
Nam quem tu lædis, te ferit ille libens.

CXLII. Dominos avaros servos nequam diligere.

Dispensator eris per tempora longa, Treboni,
Unum qui leporem multiplicare sapis.
Unus quippe recens raro vix sufficit uni,
Sed servando vetus mille facit lepores.

CXLIII. Servos divites non agnoscere se.

Damma fuit servus, se non agnoscit, honore
Sublimis factus se vacuisse putat
Quod quondam fuerat, sed sumpta pelle leonis,
Qui vilis fuerat vilis asellus erat.

CXLIV. Sæpe unde ridemus et nos rideri.

Ridebas ficos aliorum sæpe, Rubelli,
Irrident ficos ecce tuos alii.
Infirmæ naris stillam ridere solebas,
Profluvium ecce tuum risus ubique premit.

CXLV. Deceptores aliorum et decipere et decipi.

Servule, dulce canis volucres ad retia suadens,
Ut me decipias, Servule, dulce canis.
Unus adulando te mecum decipis ipse;
Uni falsa loquens, decipis ipse duos.

CXLVI. Vinosum vitii proximitate torreri.

Ad dubiam cúnam me, Nasidiene, vocasti,
Sed longe a mensa me recubare facis.
Irritor visu, magis irritarer odore;
Si me flere velis, fac propius sedeam.

CXLVII. Juvenem largum, senem parcum mirari.

Miramur juvenes largos, vetulosque tenaces,
Illis cum multum, his breve restet iter.
Vibidius nostrum minuit de parte stuporem,
Cum puer atque senex prodigus extiterit.

CXLVIII. Os non male mutandum.

Curinomus quando satur est, jejunia laudat;
Quando jejunus prandia magnificat.
Unde fit ut multi super illo multa loquantur,
Quod sic delirans os et opus variat.

CXLIX. Pauperi nec in morte sufficere.

Pauper divitibus tumulos, Marcelle, parabas,
Num tibi defuncto quis tumulum faciat?
Cum saperes te sorte mori, cum pauperem egere,
Composuisse prius te tibi oportuerat.

CL. Aliena non tractanda.

Et virtus et de virtutis semine sermo
Lucet, et apparet simplici inesse suo;
Si justus, hæc magnificas, si sordidus, audes
Attrectare, tamen utraque degeneras.

CLI. Locum mores non mutare.

Serpentem innocuum faciunt deserta locorum,
Non quia virus abest, sed quia cui noceat.
Dat virus natura, locus non, ergo recedens
Tu virus tecum, Gratidiane, feres.

CLII. Amicum pro ipso habendum.

Ut bove, sicut equo, sic utitur Aulus amico,
Sic fratre et socio, ceu bove, sicut equo.
Optat equo atque bovi durare diuque valere,
Sed sibi tantum ipsi, non id equo atque bovi.

CLIII. Nomen honoris, non rem, parum valere.

Nomen honoris habere parum est, non pondus honoris,
Momentum nullum, et nomen habere parum est.
Nomen et amittis, si tantum est nomen honoris,
Si quæ poscit honor, Maxime, nulla facis.

CLIV. Consilio juvenum non esse fidendum.

Consilio juvenum fidis, Melibúe, ruinam
Expectare potes, dum sine consilio es.
Non est securus, supra titubantia fultus,
Jungere labenti, labitur ille, cadis.

CLV. Magna promittere, parva dare, non decere.

Murenas nobis spondebas, Albinovane;
Lumbricos tenues, Albinovane, paras.
Magna quidem dare, sed promittere parva, decorum est;
Te facere e contra gloria nulla tibi.

CLVI. Sua communicare.

Unde habeas, Line, non curas, curas ut abundes,
Et solus perdas, omnia solus habes.
Tu non participas possessi gaudia cuiquam,
Ergo nec amissi participas lacrimam.

CLVII. Furenti respondendum non esse.

Respondere tibi dum nolo de mea demens,
Me victum irrides, sed Senecæ ratio est.
Qui vincis, vinci, qui vincor, vincere, vincit
Te ira gravisque furor, liber ab his ego sum.

CLVIII. Servos non esse pauperandos.

Dum spolias servos, dum diripis omnia eorum,
Compede servitii, Lentule, solvis eos.
Paupertas servum tibi libertate coæquat,
Assint divitiæ, tu dominaris eis.

CLIX. Sibi in omnibus providendum.

Multiplici giro milvus circumvolat escam,
Infectam metuens tristibus aucupiis.
Servule, tu nulla ratione per omnia curris,
Te nudum opponens omnibus insidiis.

CLX. Putandum, esse vitium dum recens est.

Spira recens et parva tibi, Sejane, putanda,
Dum rudis et parva est culpa putanda tibi;
Firmat humi spinam robusta et plurima radix,
Mens assueta malo, firmius hæret ei.

CLXI. Carpendum, carpere non decere.

Cur maculas alios maculosior omnibus, Albi?
Et carpi dignus, carpere non metuis.
Carpendos etenim carpis torrente cachinno,
Ne quis carpendum te magis esse putet.

CLXII. Secum morari et consistere, mentis esse compositæ.

Est mentis bene compositæ consistere secum,
Et non immotus dissimiles ruere.
Lause, ut consistas tecum, tecumque moreris,
Figi disce loco, ne levis esse velis.

CLXIII. Antequam ames probare, probatum amare.

Sæpe diuque suo quem dignum censet amore
Pertractum sapiens sic amat exhibitum.
Antequam ames, Crysippe, proba, sed amare probatum
Cura, toto illum pectore suscipias.

CLXIV. Dare cum hilaritate.

Attollunt hilares vilissima munera vultus,
Vultus sublustres maxima dejiciunt.
Si donas tristis, et dona et præmia perdis,
Didime, dona hilaris, non sine laude facis.

CLXV. De bono vel male non jactare.

Iratis irato animo respondet Alanus,
Et se jactat in hoc, grande nimis vitium.
Si iratis placato animo respondet Alanus,
Et se jactat in hoc, grande quoque est vitium.

CLXVI. Voracem et capere et rapere.

Prodigus est Ancon, nec se novit cohibere,
Currenti nunquam fræna retentat equo:
Culpa quidem gravis est, gemini quoque causa reatus,
Cum male cuncta vorans, et cupit atque rapit.

CLXVII. Famæ non operi confidentem cito decidere.

Quæ crescit ramis et non radicibus arbor,
Æmiliane, brevi flamine mota ruit.
Qui celebris famæ ramos per inania tendit,
Non radicem operum, corruit ex facili.

CLXVIII. Neminem sese efferre debere.

Vir bonus et prudens nulli sua facta revelat,
Non quærens laudem perdat opusque suum.
Tu facis e contra, tua, Tityre, turpia nudans,
Laudari cupiens quæ male gesta probas.

CLXIX. Imitandum esse quem magis aspectu probaveris quam auditu.

Illum proponas tibi, Cælestine, sequendum,
Quem magis aspectu quam aure probatum habeas.
Sunt homines nequam, bene de virtute loquentes,
Non hos sed verbum pectore fige tuo.

CLXX. Inimicos procul removendos.

Audisti quoniam vermes de carne creati
Carnem rursus edant, pellis eos, abigis;
Vipeream prolem de te, Phidippe, dedisti,
Quæ te rodit ovans, tu tamen usque foves.

CLXXI. Velle debere et regi et regere.

Non vult vera loqui Titus, ut non audiat ipse;
Cumque regi non vult, neminem et ipse regit.
Sic in eo pereunt casti commercia amoris,
Cum nullum curans aut regit aut regitur.

CLXXII. Vitam hominis varicam esse.

Alternis vicibus mutantur tempora mundi,
Temperies cúli, Plaute, vices patitur.
Sic alternatur humanæ formula vitæ,
Tristibus et lætis dissimilata ruit.

CLXXIII. Dici vel esse bonum, idem non esse.

Dici aut esse bonum non nos reputamus ut unum;
Dici non multum proderit, esse nimis.
Dici aut esse malum, Protheu, non dicimus unum;
Dici, si noceat, sed magis esse nocet.

CLXXIV. Servum eundem et dominum unius non esse.

Miramur tibi, Naupliades, te nolle præesse,
Illum quem videas nolle subesse tibi.
Quæris qui præsit, sed non nisi subjiciatur;
Servum esse et dominum me tibi, difficile est.

CLXXV. Inter nequam bonum apparere, parum esse.

Omnes infamas, accusas criminis omnes,
Euthyme, ut inter eos tu bonus emineas.
Apparere bonum, sed supra castra bonorum
Magna inter nequam, gloria parva tibi.

CLXXVI. Invidum præstare ut noceat.

Scribam ex quinque viro faciens Nasica Coranum,
Multum invidit ei, contulit, et nocuit.
Donum donat ei, nec non ut honore careret,
Sed ne majorem consequeretur eo.

CLXXVII. Hominem factiosum a re pro re movendum.

Insidiis cives et amicos sollicitantem,
Consilium Bruti se vocat exilio.
Sic quia non patitur respublica nostra Cethegum,
In brevibus Gyaris aptat eum solio.

CLXXVIII. Vitium non esse iterandum.

Qui male moratum te dicunt, Æmiliane,
Illos mendaces ut facias cupio.
Sed tu quod contra est, ut eorum oratio vera
Sit, re confirmas prave, iterans vitia.

CLXXIX. Non paria Deo sentire.

Subdi velle Deo, servire creata creanti,
Consentire illi æqualia, justitia est.
Non sic Drusus, qui divina humanaque frangens,
Miscuit audacter fasque nefasque simul.

CLXXX. In paupere raram esse facundiam.

In tenui panno nulla est facundia, Peleu,
Sed cum purpurea veste parata venit.
Sit pauper probus et sapiens, omnino negatur,
Sit dives, recte protinus aunuitur.

CLXXXI. Qui datur vel recipitur ab homine nequam, honorem non esse.

Quem Nero dat sumit Catilina nefandus honorem,
Si Senecæ credas, Cretice, nullus honor.
Hoc super oblato noli unquam lætior esse,
Nec super ablato mústior esse velis.

CLXXXII. Bene vivere tantum promittere, parum prodesse.

Sæpe sibi servanda diu proponit honesta
Paulus, nec servat Paulus honesta diu.
Dico, parum prodest promittere semper honesta,
Sed promissa semel firma tenere diu.

CLXXXIII. Ut desint majorum auxilia, minorum non contempnere.

Magnorum cum non retinere juvamina possis,
Fac non magnorum, Symmache, non renuas.
Auxilia infirma consensus fortia reddit,
Umbram et quisque suam scito capillus habet.

CLXXXIV. Non pro parvis corporibus et animos parvos esse.

Parvas sæpe domos reges habitare videmus,
Non reges magnas, Æmiliane, puta.
Sic animi grandes parvissima corpora servant,
Cum parvi interdum maxima possideant.

CLXXXV. Impossibile in omnibus valere æqualiter.

Miror et admiror quod natus Apolline Phæthon
Omni tanquam uni militat officio.
Nam numerat, cantat, metitur, separat astra,
Construit, atque probat, litigat, ac trutinat.

CLXXXVI. Senem puerilibus intendere non decere.

De puero prodire senem me præcipis, at tu
De vetulo esse puer, Maximiane, cupis.
Esse semel puerum naturæ non vetat ordo,
Si superaddideris hoc venit ex vitio.

CLXXXVII. Famam ut pereas non amandam.

Nominis et famæ per secula longa petitor,
Insiliit mediis ignibus Empedocles.
Istius erroris dignus successor et hæres,
Quæque per alta ruens diceris, Hermenades.

CLXXXVIII. Non nimiam comestionem exercendam.

De dubia surgens cúna, Getulice, palles,
Perdunt officium perdita membra suum.
Esca quidem simplex sanum facit atque valentem,
Sed sanum multi destituere cibi.

CLXXXIX. Pecuniam omnia pertimescere.

Multimodis, Daciane, dolis evertis amicos,
Fúdera rescindens dissocias socios.
Assuis adversos sub amoris glutine falso;
Bella movens, pacem dissicis atque fidem.

CXC. Inter dona naturæ mortem ponendam.

Mortis, Paule, timor tibi vitæ commoda tollit,
Jam moreris vivens dum metuendo peris.
Inter naturæ ponas si munera mortem,
Te de morte metus sollicitare nequit.

CXCI. Amicos amici amandos.

Me tanquam socium te dicis amare, Trebati,
Et quos prorsus amo dente furente teris.
Sed nisi sis sociis socius, et amicus amicis,
Non nostrum valeo dicere te socium.

CXCII. Hostem rejiciendum, patrem recipiendum esse.

Si tibi blanditur, Nausistrate, respicis hostem,
Si monet atque regit despicis ipse patrem;
Insipiens stultusque modo trutinaris eodem,
Hostem dum recipis, persequerisque patrem.

CXCIII. De nobilitate non superbiendum.

Multum, Fauste, tua de nobilitate superbis,
Quodque bono Faustus omne nomen habes;
Sed nullum nomen momenti quodlibet omen,
Culpaque de patribus sæpe venire solet.

CXCIV. Non nimis studendum vino.

Carbo, quid est quoniam sæpe mihi vina propinas?
Naso, non labris, hæc tua vina traho.
Unde fluant, si prævaleant quæro reperire,
Et non invenio vas aliquod nisi te.

CXCV. Suis parcendum.

Tollit ovem de fauce lupi persæpe molossus,
Ereptamque lupo ventre recondit ovem.
Tu quoque, Scæva, tuos prædone tueris ab omni,
Unus prædo tamen perdis ubique tuos.

CXCVI. Non de minimo superbiendum.

Qui non tyro fecit, nec fecit militis usum,
Qualiter ipse ducis præripit officium?
Grammatica minimum sudasti, Taure, palæstra,
Et petis orchestram præripiendo locum.

CXCVII. Pauperibus deesse quædam, avaris omnia.

Pauperibus quædam, sed avaris omnia desunt,
Desunt inter opes omnia, Magne, tibi;
Desunt namque tibi quibus ipse carere videris,
Et tua sunt tibi sic ut quasi non tua sint.

CXCVIII. Deteriora non legenda.

Bos fúnum, leporem canis, alba ciconia vermem,
Uno de prato sæpe simul capiunt;
Sensu multiplici cum pagina multa redundet,
Insipidum semper tu tibi, Plaute, legis.

CXCIX. Per immoderantiam male decidere.

Immoderata sitis vivendi deliciose
Urgebat Tatium, nescit habere modum;
Jam quasi non sint divitiæ sic utitur illis,
Jam fastidit eas, nescit habere modum.
Vilia non adhibet, quæ sunt prætiosa ligurrit,
Utraque rejiciens, nescit habere modum.

CC. Reprehensorem irreprehensibilem esse debere.

Dum furis et clamas, dum lites, Monice, curas,
Quod firmas verbo, destruis officio.
Tu Curius verbo, tu verbo Lælius alter,
Sed te longe alium clamor et ira probant.
Ecce caput fúdus pia vitæ semina spargit,
Prædicat et mores Liber et ipsa Venus.

CCI. Rarum transitum esse mali in bonum.

Spes inerat corvum mutari posse columba,
Æthiopem posse albescere, stultus eram.
Nam tu qui corvus, tu qui niger esse solebas,
Albule, corvus eris semper, et ipse niger.
Lingua loquax, venterque vorax, corvum, uva Gomorrhæ
Quam calcas, turpem te facit atque nigrum.

CCII. Sibi cupere male, ut alii sit male, invidorum esse.

Regali migrare domo me, Phædime, tecum
Sæpe et sæpe mones; invidus es, video.
Sæpe viatores amor et concordia junxit,
Me tibi collegam gratia nulla facit.
Ut patiar, vis ipsa pati, vis pauper et exul
Esse libens, ut sum pauper et exul ego.

CCIII. Servos sæpe dominos suos male decipere.

Cogitat Ursidius sibi dote jugare puellam,
Ut placeat domino cogitat Ursidius.
Cogitat Ursidius hæredem tollere parvum,
Ut placeat domino cogitat Ursidius.
Cogitat Ursidius domino quacunque placere
Virgine vel puero, quam sapit Ursidius.

CCIV. Cui aliquid oommittas videndum.

Horti divitias commisit Fulvius uni,
Fures ille timens furibus exponere;
Vix Phúbus noctem, bis pressit Cynthia lucem,
Arboribus fascis diripiturque color.
Ergo servari non hos servare deceret;
Si servabis eos, non bene credo tibi.

CCV. Parum retinere qui cito cuncta transmittit.

Cuncta sapis si cuncta legis, sic, Rufe, probabas;
Sed legis, ergo sapis; Gallus utrumque negat.
Mille die cartas, totidem de nocte revolvis,
Sed nusquam esse potest siquis ubique cupit.
Nec bene firmatur radix quæ sæpe movetur,
Nec multa hospitia pignus amoris habent.

CCVI. Morum discordia gratiam distrahi.

Conventus morum faculam succendit amoris;
Si varias mores, gratia distrahitur.
Demetri Zetus vehementi canduit ira,
Amphion frater dum cecinit cithara,
Projicit hic citharam, jam fax extincta reluxit,
Et fraternus amor cúpit habere moram.

CCVII. Intermittere philosophiam omittere est.

Intermissa diu tanquam si prorsus emissa,
Candide, Lucili, philosophia valet.
Discendi modus est, dum te nescire videbis;
Disce, sed assidue; disce, sed ut sapias.
Sumpta parum, prodest, quæ mox emittitur esca,
Bos quibus est pastus, ruminat hæc eadem.

CCVIII. Diem præcedentem sequentis magistrum.

Ad lucrum converte diem tibi, Valeriane,
Et præcedentem pone sequentis iter;
Et vixisse velis, et multum vivere vive,
Vita vive bona, moribus et licitis.
Vince tuos mores, vincentis nomen habebis;
Sic mihi, sic aliis, Valerianus eris.

CCIX. Non dolere quod multorum est commune.

Quæstibus immensis jacturam, Pontice, defles,
Et commune malum ceu proprim, ipse doles.
Semita sæpe maris te merce beavit opima,
Quas dederat totiens ecce recepit opes.
Ergo dari tibi quod potuit mutabile credas,
Et quod mutatur esse negabo bonum.

CCX. Non ridere ne rideamur.

Ridebas facies aliorum, Pallidiane,
Ridetur facies, Pallidiane, tua.
Humanam faciem pallor maciesque tulere,
Longe diversam substituere tibi.
Ecce genas sulcat sine pondere pellis aniles,
Quales in silva simia scalpit anus.

CCXI. Homini aperienti se magis credendum.

Dam Simulus furit, et sese transfundit in iram,
Dum vomit omne quod est, me facit absque metu.
Sed dum blanditur, dum blæsa et dulcia verba
Supra oleum mollit, subruit usque metu;
Dum tacet, examinat, dum litigat ipse, serenat;
Irasci ergo velit, solvar ut usque metu.

CCXII. Perfidiam invidiæ in lapsu æqualem.

Semper Athis ridet, rides tu, Sostrate, nunquam?
Natura fratres, dissimiles vitio.
Hic plorat risus alienaque gaudia semper,
Omnibus arridet neminem amans alius.
Mortiferæ pestis vitium sibi nutrit uterque,
Perfidiæ primus, Sostratus invidiæ.

CCXIII. Rationalia irrationabilibus digniora.

Cur non evigilas tandem, rebusque gerendis
Non adhibis operam? Somnus et iste malus.
Inspice formicam multo fervere labore,
Ut durare queat frigus et auram hiemis.
Consilio, non natura te vincit, iniquum est,
Plance, præesse tibi quod ratione caret.

CCXIV. Invidum neminem velle docere.

Audieram quia quem doctos contingit adire,
E stulto fieri, Celse, potest sapiens.
Sed sapis, et sapiens per te fit nemo tuorum,
Immo facis stultum qui fuerat sapiens.
Nil Platonis acumen, nil facundia Tulli,
Ut solus sedeas inter eos sapiens.

CCXV. Cui des videndum.

Qui justis sanctisque viris, Tigelle, ministrat,
Sumit ubi donat, spargit et accumulat.
Qui vero indignis bis munera præstita perdit,
Et quoniam donat, donat et immeritis.
Tu quoque communis meretricibus et parasitis
Quicquid habes perdis, perderis ergo miser.

CCXVI. Militem, delicatum non bene prcæliari.

Mollibus assuetus loricam ferre recusat,
Cervici teneræ ferrea cassis obest.
Sæpius uncta manus capulum non accipit ensis,
Lota et fota cutis frigore et imbre dolet.
Assiduus Veneris vexillifer, Æmiliane,
Virtutis nunquam signifer esse potest.

CCXVII. Iniquo honorem non contingere.

Injusto queritur contingere Gaius honorem,
Delituisse refert justitiæ faciem.
Dico, si sit honor, nulli contingit iniquo;
Si sit iniquus homo, nullus habetur honor.
Est honor, et quod non, sed dicitur hoc dato iniquo,
Dicitur et quod honor sit datus immerito.

CCXVIII. Vitiosum non debere velle levari.

Est aliquis multo qui quærat honore levari,
Ipsius ut virtus notior esse queat.
Attolli multo nolit Damasippus honore,
Ejus ne vitium notius esse queat.
Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat major habetur, habet.

CCXIX. Omnino vitium levitatis occludere.

Excusat vitiosa patrum natura tuorum,
Te, Probe, nempe levem te genuere leves.
Ah! quotiens petii, levitatis crimine spreto,
Ut constans lingua, corde, manu, fieres;
Sed modo ne levior fias levitate relicta,
Oro manere velis in levitate tua.
Ista tibi simplex placeat constantia saltem,
Ut miser æternum permaneasque levis.

CCXX. Frustra fatigari qui corrigit stultum.

Errore illectus, non vult errore resolvi,
Solvere queris eum, stultus uterque nimis.
Ille quidem, quoniam vitam moriendo fatigat,
Tu, quia nolentem consilio revocas.
Hic fovea jacet, ille luto, contemnit uterque
Surgere, das dextram, Marce, levando neces.
Frustra autem niti, lites odiumque subire,
Extremusque furor summaque stultitia est.

CCXXI. Non posse teneri qui mutatur.

Amnis Acharnaum variabat sæpe figuras,
Alcides tenuit, cum superaret eum.
Diva Thetis formas quas sumere vellet, inibat;
Vidit eam Peleus, sensit, eam tenuit.
Contingi quoniam, quoniam potuere teneri,
Ille quidem victus, hæc fuit exhibita.
Sed quia nemo potest te, Protesilae, videre,
Nemo tenere potest, vincere nemo potest.

CCXXII. In omnibus tempus aptum aspicere.

Diligit Umbritius tenebras, latebrosa requirens;
Noctis amans, solem non videt Umbritius.
Disputat Umbritius cum cúlo lumina surgunt;
Cum fugiunt solem conticet Umbritius.
Colligit Umbritius vires a munere Bacchi;
Vires a cúna colligit Umbritius.
Corripit Umbritius vino somnoque labantes;
Infantes, stultos, corripit Umbritius.

CCXXIII. Nulli vel omnibus credere vitium esse.

Rufe, quid est quoniam te nulli credis amico?
Omnibus et nulli credere te, vitium est.
Omnia cum socio sapiens deliberat, æque
Ac sibi cuncta refert, ducit adintus eum.
Sed facile est justo quam vivit dicere vitam,
Te tua difficile est facta referre palam.
Sic speciosus homo facie procedit aperta,
Cum facies turpis veste tegi soleat.

CCXXIV. Horam bene vivendi procrastinandam non esse.

Vivendi recte fatuus procrastinat horam,
Crastine, eras semper das mihi, nunquam hodie.
Crastina lux accepta tibi, dum crastina lux est,
Dum venit, et nondum est; incipit esse, doles.
Das causas, tunc cras aliud promittis, et ecce
Dum cras multiplicas, tempus et hora fugit.
Rides me quasi derisum dum verba dedisti,
Tu te ludificas, tu capis et caperis.

CCXXV. Iniquum esse inire contraria.

Postume, nummorum cumulabas milibus archam,
Ventre cibis vacuo, plena crumena cibus.
Sed compilavit fugiens te servulus, et fur,
Vel manus hostilis omnia diripuit.
Nunc conversus ovans ventris farcire crumenam,
Unus prædo tuus, tu tibi cuncta rapis.
Hoc factum sapiens premit, et condempnat utrumque,
Te nunc esse lupum, teque fuisse canem.

CCXXVI. Motum localem motum mentis ostendere.

Cur adeo gaudes motu, Joviane, locali
Aer tam sæpe salis? an quoniam levis es?
Signat enim motum mentis mutatio tanta,
Quod non concordes, nec tibi convenias.
Pondus habe, stabis; cum pondere gleba quieta est,
Diripitur pulvis pro levitate sua.
Nec natura loci tibi recte vivere donat,
Sed mens discreta propositique tenax.

CCXXVII. Pondus et pondus non habendum.

Heu! quia pondus habes, et pondus, amice Valeri,
Te fratremque tuum pondere dissimulas.
Heu! quia spectatur præ cunctis mantica tergo,
Et non attendis qua premitur humerus.
Fratris verrucas mordaci dente refringis,
Ulcera dissimulans quæ tibi in ore sedent.
Ad culpas fratris aquilæ tu lumina portas,
Ad tua cum scelera nulla vel orba feras.

CCXXVIII. Miseriorem miserum non irridere.

Calvitium, Calvine, tibi præbere solebat
Materiam risus, tu quoque calvus eris.
Paulatim fugiunt dextra levaque capilli,
Cum tineas pascis ante retroque fluunt.
Supremum capitis tenuis jam lucus obumbrat,
Jam coma rara locum subjicit et numerum.
Tempus adest quo te calvi ridere suescant,
Factus et absque pilis omnibus invideas.

CCXXIX. Amorem cogendo non adquiri.

Torvus et ore minans te nos, Tite, poscis amare,
Invitus nemo, nemo coactus amat.
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris,
Cæsar ubi jubeat, cedere nescit amor.
Vacca quidem taurum, sed et ipsa leæna leonem,
Iratos fugiunt, suscipiunt placidos.
Dilige nos omnes, ut ameris ab omnibus unus;
Quærit amor pariles, dissimiles odium.

CCXXX. Peccandi libertatem usu adquiri.

Libertas peccandi emitur peccando, Verane,
Cum lima atque mora perniciosa colis.
Cum ratione carens turpes descendis in actus,
Cum tu confundis fasque nefasque simul.
Jam te nemo regit, nullus levat auspice verbo
Contra torrentem brachia nulla tuum,
Prodest ergo tibi cumulare furore furorem,
Si prodesse vocem quod parat usque mori.

CCXXXI. Mores legendos, non vitam.

Subtractum vitæ Lycidam, Germanice, defles,
Subtractum morti rectius esse putes.
Non vivens stetit ille diu, moriendo moratus,
Ante suam mortem mortuus ipse diu.
Quid prodest totiens ficus et musta videre,
Et speciem morum nec semel aspicere?
Non ætas prolixa licet dat vivere nobis,
Sed virtutis amor, norma timenda reis.

CCXXXII. Auxilia multorum sibi quærenda.

Æmule, væ soli! quia dum cadit ipse, levantem
Non habet, in se ipso spem sibi composuit.
Fúdera dum tempnit, dum spernit habere sodalem,
Perficit, ut sese nemo juvare velit.
Cum socio socius partitur pondera fati,
Pro socio patitur vera fides socii.
Nescit amor vehemens, ad quæque pericula rumpi,
Nec funus triplex rumpitur ex facili.
Forte quidem velles socium reperire fidelem,
Sed pravi mores zelus et ira negant.

CCXXXIII. Cui pro natura bene est pauperem non esse.

Audio te, Rupili, de paupertate querentem,
Non quia nulla habeas, sed quia pauca tibi.
Sed dicit sapiens, quod nemo est pauper eo quod
Possideat pauca, sed quia plura velit.
Si paupertati assensum præbere studeres,
Si pro natura vivere, dives eras.
Aspicito, nudum quia te natura crearit,
Intrans et mundum tu nihil intuleris.
Quodque externa petas, quæ sive manentia tecum,
Seu te destituant, te faciant miserum.

CCXXXIV. Decipere non esse diligere.

Quod sequeris pueros, quod amas et amaris ab illis,
Nequam non hominis, simplicis aucupium est.
Prædixi quod amas, odium si præstat amorem,
Si sit amare gravi ludificare dolo.
Tu peccare doces, peccandi ponis habenas,
A te peccandi sumitur hora, Tati.
Munere semper emunt, ut possint crimen inire;
Ut factum celes, munere rursus emunt.
Culpa tua est, quod res et fama laborat eorum;
Quod pereunt censu et nomine, culpa tua est.
Vulnera vulneribus addenda laborque labori,
Ut vincas adhibe vulnera vulneribus.
Ut superare queas tenui pascatur avena;
Sic nunquam ille satur, ut superare queas.
Jam tibi, chare, tuum tenuis farrago repressit,
Et meus in fortem cessit asellus equum.

CCXXXV. Etiam sapientes sapientibus uti debere.

Consilii virtus tibi præstans, docte Valeri,
Sufficit ad vitam gratia consilii.
Quare nec sapiens nec qui famuletur honori
Est prope te tantum turpis et insipiens.
Sæpe tamen sapiens alio sapiente docetur,
Sæpe videns ductu ducitur alterius.
Aut forsan tua qui miretur facta requiris,
Huic operi stultos eligis, exigitur.
Cui ratio est conjunx, tua laus cumulatior esset,
Si te laudaret cui magis ora favent.
Laudari tamen haud metuis sine pondere rerum,
Rem sine materia vis, sine luce diem.
Credo autem quod stultus, et est sapientia contra
Virtus et ratio sic odiosa tibi.
Hostia claude domus, ne tangat lumina judex,
Ne sapiens intret, hostia claude domus.

CCXXXVI. In apparatu forinseco non omnia esse ponenda.

Pallia Filus habet, digitos circumligat auro,
Et tamen est Filus paupere pauperior.
Sunt Tyriæ chlamydes, mulæ, jumenta, cientes
Filo, sed tamen est paupere pauperior.
Atria sunt Filo regali consita cultu,
Sed tamen est Filus paupere pauperior.
Mensa, sciphus, sedile, torus, pretiosa supellex
Sunt Filo, tamen est paupere pauperior.
Esurit atque sitit, gemmis instructus et ostro,
Cyclade vestitus esurit atque sitit.
Pondus adesse famis, pallor maciesque loquuntur,
Aurea bulla negat pondus adesse famis.
Ergo miser se servitio pro pane locabit,
Sed ne sit servus aurea bulla facit.
Si vero quemquam pulsabit supplice voto,
Ut non exoret serica vestis adest.
Ergo, ne pereat, fiat de divite pauper;
Pauper enim factus ditior esse potest.

CCXXXVII. Locum virtutem non dare.

Non bene viventes, Probe, te fugisse refertur,
Et sine peccato quærere terram hominum.
Sed sine peccato nullam reperire valebis,
Si non absque homine tu reperire velis.
Ibis ad occultos tractus, loca devia mundi;
Peccatum tecum est, conscia culpa comes.
Ut fugias homines, tu te fuge primitus ipsum,
Alterius censor, censor et esto tuus.
Ens inter homines, homines fuge, turpia eorum,
Tu tecum degens, te fuge, facta tua.

CCXXXVIII. Insolentiam esse reprimendam.

Servit inutiliter nisi verbere fractus asellus,
Verbere distracto servit inutiliter.
Verbera si tuleris, furit et lascivit asellus;
Se non agnoscit, verbera si tuleris.
Si requiem dederis, discit non esse quietus,
In requie non est, requiem dederis.
Verbere tonde latus, ne forte tumescat asellus;
Neve reluctetur, verbere tonde latus.