EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epigrammata
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19


Epigrammata (Ausonius Burdigalensis), J. P. Migne

I. De Augusto.
(0825B)
Phoebe potens numeris, praeses Tritonia bellis,
Tu quoque ab aerio praepes Victoria lapsu,
Come serenatam duplici diademate frontem,
Serta ferens, quae dona togae, quae praemia pugnae.
Bellandi fandique potens Augustus, honorem
Bis meret: ut geminet titulos, qui praelia Musis
Temperat, et Geticum moderatur Apolline Martem.
Arma inter Chunosque truces, furtoque nocentes
Sauromatas, quantum cessat de tempore belli,
Indulget Clariis tantum inter castra Camoenis.
Vix posuit volucres stridentia tela sagittas,
Musarum ad calamos fertur manus, otia nescit,
Et commutata meditatur arundine carmen.
(0825C)Sed carmen non molle modis, bella horrida Martis
Odrysii, Thressaeque viraginis arma retractat.
Exsulta, Aeacide, celebraris vate superbo
Rursum: Romanusque tibi contingit Homerus.
II. De fera a Caesare interfecta.

Cedere quae lato nescit fera saucia ferro,
Armatique urget tela cruenta viri,
Quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes,
Et solam lethi vim probat esse manum!
Mirantur casusque novos, subitasque ruinas:
Quaeritur, et fallit lumina plaga recens.
Nec contenta ictos lethaliter ire per artus,
Conjungit mortes una sagitta duas.
Plurima communi pereunt si fulminis ictu,
Haec quoque de coelo vulnera missa putes.
III. Danubius Nilum alloquitur.
(0825D)
Illyricis regnator aquis, tibi, Nile, secundus,
Danubius laetum profero fonte caput.
Salvere Augustos jubeo, natumque, patremque,
Armiferis alui quos ego Pannoniis.
Nuntius Euxino jam nunc volo currere ponto,
Ut sciat hoc Superum cura secunda Valens;
Caede, fuga, flammis stratos periisse Suevos:
Nec Rhenum Gallis limitis esse loco.
(0826B)Quod si lege maris refluus mihi curreret amnis,
Huc possem victos inde referre Gothos.
IV. Idem eumdem alloquitur.

Danubius penitis caput occultatus in oris,
Totus sub vestra jam ditione fluo.
Qua gelidum fontem mediis effundo Suevis,
Imperiis gravidas qua seco Pannonias.
Et qua dives aquis Scythico solvo ostia ponto:
Omnia sub vestrum flumina mitto jugum.
Augusto dabitur, sed proxima palma, Valenti.
Inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.
V. Sub Valentiniani Junioris signo marmoreo.

Nunc te marmoreum pro sumptu fecimus; at cum
Augustus frater remeaverit, aureus esto.
VI. Picturae subditi, ubi Leo una a Gratiano sagitta occisus est.
(0826C)
Quod leo tam tenui patitur sub arundine lethum,
Non vires ferri, sed ferientis agunt.
VII. De matre Augusti.

Ante omnes alias felix tamen hoc ego dicar:
Sive deum peperi femina, sive virum.
VIII. Exhortatio ad modestiam.

Fama est fictilibus coenasse Agathoclea regem,
Atque abacum Samio saepe onerasse luto,
Fercula gemmatis cum poneret horrida vasis;
Et misceret opes pauperiemque simul.
Quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum
Sicaniae, figulo sum genitore satus.
(0826D)Fortunam reverenter habe, quicumque repente
Dives ab exsilii progrediere loco.
IX. De suis poematis.

Est jocus in nostris, sunt seria multa, libellis;
Stoicus has partes, has Epicurus agit.
Salva mihi veterum maneat dum regula morum;
Ludat permistis sobria Musa jocis.
X. In Eumpinam adulteram.

Toxica zelotypo dedit uxor moecha marito;
(0827A)Nec satis ad mortem credidit esse datum.
Miscuit argenti lethalia pondera vivi;
Cogeret ut celerem vis geminata necem.
Dividat haec si quis, faciunt discreta venenum.
Antidotum sumet qui sociata bibet.
Ergo inter sese dum noxia pocula certant,
Cessit lethalis noxa salutiferae.
Protinus et vacuos alvi petiere recessus,
Lubrica dejectis qua via nota cibis.
Quam pia cura deum! prodest crudelior uxor.
Et cum fata volunt, bina venena juvant.
XI. Echo ad pictorem.

Vane, quid affectas faciem mihi ponere, pictor,
Ignotamque oculis sollicitare deam?
Aeris et linguae sum filia, mater inanis
(0827B)Indicii, vocem quae sine mente gero.
Extremos pereunte modos a fine reducens,
Ludificata sequor verba aliena meis.
Auribus in vestris habito penetrabilis Echo:
Et si vis similem pingere, pinge sonum.
XII. In simulacrum Occasionis et Poenitentiae.

Cujus opus? Phidiae, qui signum Pallados, ejus
Quique Jovem fecit, tertia palma ego sum.
Sum dea quae rara, et paucis OCCASIO nota.
Quid rotulae insistis? Stare loco nequeo.
Quid talaria habes? Volucris sum. Mercurius quae
Fortunare solet, tardo ego, cum volui.
Crine tegis faciem. Cognosci nolo; sed heus tu
Occipiti calvo es. Ne tenear fugiens.
(0827C)Quae tibi juncta comes? Dicat tibi. Dic rogo quae sis.
Sum dea cui nomen nec Cicero ipse dedit.
Sum dea quae facti non factique exigo poenas.
Nempe ut poeniteat, sic METANOEA vocor.
Tu modo dic quid agat tecum? Si quando volavi,
Haec manet, hanc retinent quos ego praeterii.
Tu quoque, dum rogitas, dum percontando moraris,
Elapsam dices me tibi de manibus.
XIII. De lepore capto a cane marino.

Trinacrii quondam currentem in littoris ora
Ante canes leporem caeruleus rapuit.
At lepus: In me omnis terrae pelagique rapina est,
Forsitan et coeli, si canis astra tenet.
XIV. De Pergamo scriptore fugitivo, qui captus fuerat.

(0827D)Tam segnis scriptor quam lentus, Pergame, cursor,
Fugisti, et primo captus es in stadio.
Ergo notas scripto tolerasti, Pergame, vultu,
Et quas neglexit dextera, frons patitur.
XV. In eumdem Pergamum.

Pergame, non recte punitus: fronte subisti
Supplicium lentae quod meruere manus.
At tu, qui dominus, peccantia membra coerce.
Injustum falsos excruciare reos.
Aut inscribe istam, quae non vult scribere, dextram,
Aut profugos ferri pondere necte pedes.
XVI. De se et uxore.

Laidas et Glyceras, lascivae nomina famae,
(0828A)Conjux in nostro carmine cum legeret,
Ludere me dixit, falsoque in amore jocari:
Tanta illi nostra est de probitate fides.
XVII. Ad uxorem suam.

Uxor, vivamus, quod viximus, et teneamus
Nomina quae primo sumpsimus in thalamo;
Nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo;
Quin tibi sim juvenis, tuque puella mihi.
Nestore sim quamvis provectior, aemulaque annis
Vincas Cumanam tu quoque Deiphoben;
Nos ignoremus quid sit matura senectus.
Scire aevi incertum, non numerare decet.
XVIII. In Meroen anum ebriosam.

Qui primus, MEROE, nomen tibi condidit, ille
(0828B)Thesidae nomen condidit Hippolyto.
Nam divinare est, nomen componere, quod sit
Fortunae, morum, vel necis indicium.
Protesilae, tibi nomen sic fata dederunt:
Victima quod Trojae prima futurus eras.
Idmona quod vatem, medicum quod Iapida dicunt,
Discendas artes nomina praeveniunt.
Et tu sic, Meroe: non quod sis atra colore,
Ut quae Niliaca nascitur in Meroe;
Infusum sed quod vinum non diluis undis,
Potare immixtum sueta merumque merum.
XIX. Nemesis e Graeco.

Me lapidem quondam Persae advexere, tropaeum
Ut fierem bello; nunc ego sum NEMESIS.
At sicut Graecis victoribus adsto tropaeum,
(0828C)Punio sic Persas vaniloquos Nemesis.
XX. De varietate fortunae, e Graeco.

Thesauro invento, qui limina mortis inibat,
Liquit ovans laqueum quo periturus erat.
At qui, quod terrae abdiderat, non repperit aurum,
Quem laqueum invenit, nexuit, et periit.
XXI. Idem aliter.

Qui laqueum collo nectebat, repperit aurum,
Thesaurique loco deposuit laqueum.
At qui condiderat, postquam non repperit aurum,
Aptavit collo quem reperit laqueum.
XXII. De Thrasybulo Lacedaemonio.

Excipis adverso quod pectore vulnera septem;
(0828D)Arma superveheris quod, Thrasybule, tua:
Non dolor hic patris, Pitanae sed gloria major.
Rarum tam pulchro funere posse frui.
Quem postquam moesto socii posuere feretro,
Talia magnanimus edidit orsa pater:
Flete alios, natus lacrymis non indiget ullis,
Et meus, et talis, et Lacedaemonius.
XXIII. De Lacaena matre.

Mater Lacaena clypeo obarmans filium,
Cum hoc, inquit, aut in hoc redi.
XXIV. In divitem quemdam.

Quidam superbus opibus et fastu tumens,
Tantumque verbis nobilis,
(0829A)Spernit vigentis clara saecli nomina,
Antiqua captans stemmata,
Martem, Remumque, et conditorem Romulum,
Primos parentes nuncupans.
Hos ille Serum veste contexi jubet;
Hos caelat argento gravi,
Ceris inurens januarum limina,
Et atriorum pegmata.
Credo quod illi nec pater certus fuit,
Et mater est vere lupa.
XXV. Antisthenes, Cynicus philosophus.

Inventor primus Cynices ego. Quae ratio isthaec?
Alcides multo dicitur esse prior;
Alcida quondam fueram doctore secundus,
Nunc ego sum Cynices primus, et ille deus.
XXVI. Idem.
(0829B)
Discipulus nulli melior, meliorve magister,
Εἰς ἀρετὴν συνέβη, καὶ κυνικὴν σοφίην.
Dicere me verum novit, qui novit utrumque,
Καὶ θεὸν Ἀλκείδην, καὶ κύνα Διογένην.
XXVII. Libero patri.

Αἰγύπτου μὲν Ὄσιρις ἐγὼ, Μυσῶν δὲ Φανάκης,
Βάκχος ἐνὶ ζωοῖσιν, ἐνὶ φθιμένοις Ἀϊδωνεὺς,
Πυρογενὴς, δίκερως, Τιτανολέτης Διόνυσσος.
XXVIII. Myobarbum Liberi patris signo marmoreo in villa nostra omnium deorum argumenta habentis.

Ogygia me Bacchum vocat;
Osirin Aegyptus putat;
(0829C)Mysi Phanacen nominant;
Dionyson Indi existimant;
Romana sacra Liberum;
Arabica gens Adoneum;
Lucaniacus Pantheum.
XXIX. In Corydonem marmoreum.

Αἲξ, χίμαρος, πήρη, ποιμὴν, ῥαβδοῦχος, ἐλαίη,
Εἷς λίθος ἐκ πάντων λιτὸς ἐγὼ Κορύδων.
XXX. In simulacrum Sapphus.

Lesbia Pieriis Sappho soror addita Musis,
Εἰμ' ἐνάτη Λυρικῶν, Ἀονίδων δεκάτη.
XXXI. Deae Veneris.

Orta salo, suscepta solo, patre edita coelo,
Aeneadum genitrix, hic habito alma Venus.
XXXII. Ad libellum suum de Proculo.
(0829D)
Si tineas, cariemque pati te, charta, necesse est,
Incipe versiculis anteperire meis.
Malo, inquis, tineis. Sapis, aerumnose Libelle,
Perfungi mavis qui leviore malo.
Ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,
Jacturam somni quae parit, atque olei.
Utilius dormire fuit, quam perdere somnum,
Atque oleum. Bene ais. Causa sed ista mihi est;
Irascor Proculo: cujus facundia tanta est,
Quantus honor. Scripsit plurima, quae cohibet.
Hunc studeo ulcisci: et prompta est haec ultio vati:
Qui sua non edit carmina, nostra legat.
(0830A)Hujus in arbitrio est, seu te juvenescere cedro,
Seu jubeat duris vermibus esse cibum.
Huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,
Deputo: sive legat, quae dabo, sive tegat.
XXXIII. De nomine cujusdam Lucii, sculpto in marmore.

Lucius una quidem, geminis sed dissita punctis
Littera: praenomen sic L nota sola facit.
Post M incisum est: puto sic M non tota videtur.
Dissiluit saxi fragmine laesus apex.
Nec quisquam, Marius, seu Marcius, anne Metellus
Hic jaceat, certis noverit indiciis.
Truncatis convulsa jacent elementa figuris,
Omnia confusis interiere notis.
Miremur periisse homines? monumenta fatiscunt,
(0830B)Mors etiam saxis, nominibusque venit.
XXXIV. De Sabina uxore.

Sive probas Tyrio textam subtegmine vestem:
Seu placet inscripti commoditas tituli:
Ipsius hoc dominae concinnat utrumque venustas,
Has geminas artes una Sabina colit.
XXXV. De eadem Sabina.

Laudet Achaemenias Orientis gloria telas:
Molle aurum pallis, Graecia, texe tuis.
Non minus Ausoniam celebret dum fama Sabinam,
Parcentem magnis sumptibus, arte parem.
XXXVI. De eadem Sabina.

Licia qui texunt et carmina; carmina Musis,
(0830C)Licia contribuunt, casta Minerva, tibi.
Ast ego rem sociam non dissociabo, Sabina:
Versibus inscripsi quae mea texta meis.
XXXVII. De Chresto et Acindyno fratribus.

Χρηστὸς, Ἀκίνδυνος, εἰσὶν ἀδελφεοὶ, οἰκτρὰ δὲ τέκνα,
Moribus ambo malis, nomina falsa gerunt.
Οὐδ' οὗτος χρηστὸς, οὐδ' οὗτος ἀκίνδυνός ἐστιν.
Una potest ambos littera corrigere.
Αἴκεν Χρηστὸς ἕλῃ, Ἀκίνδυνος ἄλφ' ἀπολέσσῃ·
Κίνδυνος hic fiet; frater Ἄχρηστος erit.
XXXVIII. De iisdem.

Germani fratres sunt, Chrestos, Acindynos alter,
Falsum nomen utrique; sed ut verum sit utrique,
Alpha suum Chresto det Acindynos, ipse sine alpha
Permaneat, verum nomen uterque geret.
XXXIX. Ad Philomusum Grammaticum.
(0830D)
Emptis quod libris tibi bibliotheca referta est;
Doctum, et grammaticum te, Philomuse, putas?
Hoc genere et chordas, et plectra et barbita conde.
Omnia mercatus, cras citharoedus eris.
XL. In statuam Rufi, rhetoris semiviri, et elinguis.

Rhetoris haec Rufi statua est. Nil verius. Ipsa est.
Ipsa adeo linguam non habet, et cerebrum.
Et riget, et surda est, et non videt. Omnia Rufi.
Unum dissimile est. Mollior ille fuit.
XLI. In tabulam, ubi erat picta imago Rufi rhetoris.

Elinguem quis te dicentis imagine pinxit?
(0831A)Dic mihi, Rufe. Taces. Nil tibi tam simile est.
XLII. De eadem tabula.

HAEC Rufi tabula est. Nil verius. Ipse ubi Rufus?
In cathedra. Quid agit? Hoc, quod et in tabula.
XLIII. De eodem Rufo.

REMINISCO Rufus dixit in versu suo:
COR ergo versus, imo Rufus non habet.
XLIV. Idem.

Qui REMINISCO putat se dicere posse Latine:
Hic, ubi CO scriptum est, legeret COR, si cor haberet.
XLV. De eodem Rufo.

Rufus vocatus rhetor olim ad nuptias,
(0831B)Celebri (ut fit) convivio,
Grammaticae ut artis se peritum ostenderet,
Haec vota dixit nuptiis:
Et masculini, et feminini gignite,
Generisque neutri filios.
XLVI. Imago Rufi rhetoris.

ORE pulchro, et ore muto. Scire vis quae sim? Volo.
Imago Rufi rhetoris Pictavici.
Diceret sed ipse, vellem, Rhetor hoc mi. Non potest.
Cur? Ipse rhetor est imago imaginis.
XLVII. De eadem Rufi statua.

Rhetoris haec Rufi statua est. Si saxea, Rufi.
Cur id ais? semper saxeus ipse fuit.
XLVIII. De Diogene Cynico philosopho.

(0831C)Pera, polenta, tribon, baculus, scyphus, arcta supellex
Ista fuit Cynici: sed putat hanc nimiam.
Namque cavis manibus cernens potare bubulcum,
Cur, scyphe, te, dixit, gesto supervacuum?
XLIX. De Croeso, et eodem Diogene.

Effigiem, rex Croese, tuam, ditissime regum,
Vidit apud manes Diogenes Cynicus.
Constitit utque procul, solito majore cachinno
Concussus, dixit: Quid tibi divitiae
Nunc prosunt, regum rex o ditissime, cum sis
Sicut ego solus, me quoque pauperior?
Nam quaecumque habui, mecum fero: cum nihil ipse
Ex tantis tecum, Croese, feras opibus.
L. Ad Daedalum de bucula Myronis.
(0831D)
Daedale, cur vana consumis in arte laborem?
Me potius clausae subjice Pasiphaae.
Illecebras verae si vis dare, Daedale, vaccae,
Viva tibi species vacca Myronis erit.
LI. Eadem de se.

Errasti, attendens haec ilia nostra, juvence.
Non manus artificis lac dedit uberibus.
LII. Eadem.

Pasce greges procul hinc, ne, quaeso, bubulce, Myronis
Aes, veluti spirans, cum bubus exagites.
LIII. Eadem.

Me vitulus cernens, immugiet. Irruet in me
(0832A)Taurus amans. Pastor cum grege mittet agens.
LIV. De eadem Myronis bucula.

Aerea mugitum poterat dare vacca Myronis:
Sed timet artificis deterere ingenium.
Fingere nam similem vivae, quam vivere, plus est;
Nec sunt facta dei mira, sed artificis.
LV. Eadem bucula de se.

Aerea bos steteram, mactata est vacca Minervae,
Sed dea proflatam transtulit huc animam.
Et modo sum duplex: pars aerea, pars animata.
Haec manus artificis dicitur, illa Deae.
LVI. De eadem Myronis bucula.

Necdum caduco sole, jam sub vespere,
Ageret juvencas cum demum pastor suas,
(0832B)Suam relinquens, me minabat, ut suam.
LVII. De eadem bucula.

Unam juvencam pastor forte amiserat,
Numerumque jussus reddere,
Me defuisse conquerebatur, sequi
Quae noluissem caeteras.
LVIII. Quae sexum mutarint.

Vallebanae (nova res, et vix credenda poetis:
Sed quae de vera promitur historia)
Femineam in speciem convertit masculus ales:
Pavaque de pavo constitit ante oculos.
Cuncti admirantur monstrum: sed mollior agna
Adstitit in tenerum de grege versa marem.
Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebetis?
(0832C)An vos Nasonis carmina non legitis?
Caenida convertit proles Saturnia Consus:
Ambiguoque fuit corpore Tiresias.
Vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum.
Vidit nubentem Plinius Androgynum.
Nec satis antiquum, quod Campana in Benevento
Unus epheborum virgo repente fuit.
Nolo tamen veteris documenta arcessere famae.
Ecce ego sum factus femina de puero.
LIX. De Achilla, qui dissecuit calvariam.

Abjecta in triviis inhumati glabra jacebat
Testa hominis, nudum jam cute calvitium.
Fleverunt alii: fletu non motus Achillas,
Insuper et silicis verbere dissecuit.
(0832D)Eminus ergo icto rediit lapis ultor ab osse:
Auctorisque sui frontem oculosque petit.
Sic utinam certos manus impia dirigat ictus,
Auctorem ut feriant tela retorta suum.
LX. De Alcone medico, et Diodoro haruspice.

Languenti Marco dixit Diodorus haruspex,
Ad vitam non plus sex superesse dies.
Sed medicus divis fatisque potentior Alcon:
Falsum convicit illico haruspicium,
Tractavitque manum victuri, ni tetigisset.
Illico nam Marco sex periere dies.
LXI. De signo Jovis, et Alcone medico.

Alcon hesterno signum Jovis attigit. Ille,
(0833A)Quamvis marmoreus, vim patitur medici.
Ecce hodie jussus transferri ex aede vetusta
Effertur: quamvis sit Deus, atque lapis.
LXII. In Eunomum medicum.

Languentem Caium moriturum dixerat olim
Eunomus: evasit fati ope, non medici.
Paulo post ipsum videt, aut vidisse putavit
Pallentem, et multa mortis in effigie.
Quis tu? Caius, ait. Vivisne? Hic abnuit. At quid
Nunc agis hic? Missu Ditis, ait, venio.
Ut, quia notitiam rerumque hominumque tenerem,
Accirem medicos. Eunomus obriguit.
Tum Caius: Metuas nihil, Eunome; dico ego et omnes,
Nullum qui saperet, dicere te medicum.
LXIII. In hominem vocis absonae.
(0833B)
Latratus catulorum, hinnitus fingis equorum,
Caprigenumque pecus, lanigerosque greges
Balatu adsimilas: asinos quoque rudere dicas,
Cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus.
Gallorum cantus, et ovantes gutture corvos,
Et quidquid vocum bellua et ales habet.
Omnia cum simules ita vere, ut ficta negentur:
Non potes humanae vocis habere sonum.
LXIV. Ex Graeco, ἀρχὴ τὸ ἥμισυ παντός.

Incipe. Dimidium facti est, coepisse. Supersit
Dimidium. Rursum hoc incipe: et efficies.
LXV. Ex Graeco. Ἁ χάρις ἁ βραδύπους ἄχαρις χάρις.
(0833C)
Gratia, quae tarda est, ingrata est. Gratia namque
Cum fieri properat, gratia grata magis.
LXVI. Idem.

Si bene quid facias, facias cito; nam cito factum
Gratum erit: ingratum gratia tarda facit.
LXVII. In Saltatorem ineptum.

Deceptae felix casus se miscuit arti.
Histrio, saltavit qui Capanea, ruit.
Idem, qui Nioben saltavit saxeus, ut tum
Spectator veram crediderit Nioben.
In Canace, visus multo felicior ipsa:
Quod non hic gladio viscera dissecuit.
LXVIII. De eodem.

(0833D)Daphnen et Nioben saltavit simius idem,
Ligneus ut Daphne, saxeus ut Niobe.
LXIX. Dodralis potio.

Dodra ex dodrante est. Sic collige: jus, aqua, vinum,
Sal, oleum, panis, mel, piper, herba, novem.
LXX. De eadem.

Dodra vocor. Quae causa? Novem species gero. Quae sunt?
Jus, aqua, mel, vinum, panis, piper, herba, oleum, sal.
LXXI. De eadem dodra potione.

Δόδρα πότος καὶ ἀριθμός ἔχω, μέλι, οἶνον, ἔλαιον,
Ἄρτον, ἅλας, βοτάνην, ζωμὸν ὕδωρ, πέπερι.
LXXII. Pulchrum dei responsum.
(0834A)
Doctus Hylas caestu, Phegeus catus arte palaestrae,
Clarus Olympiacis et Lycus in stadiis,
An possent omnes venturo vincere agone,
Hammonem Libyae consuluere deum.
Sed deus, ut sapiens: dabitur victoria vobis
Indubitata quidem, si caveatis, ait,
Ne quis Hylam caestu, ne quis certamine luctae
Phegea, ne cursu te, Lyce, praetereat.
LXXIII. De Narcisso, qui sui ipsius amore captus erat.

Si cuperes alium, posses, Narcisse, potiri.
Nunc tibi amoris adest copia: fructus abest.
LXXIV. De eodem.

Quid non ex hujus forma pateretur amator,
(0834B)Ipse suam qui sic deperit effigiem?
LXXV. In Echo dolentem propter mortem Narcissi.

Commoritur, Narcisse, tibi resonabilis Echo,
Vocis ad extremos exanimata modos.
Et pereuntis adhuc gemitum resecuta querelis,
Ultima nec etiam verba loquentis amat.
LXXVI. Ad Apollinem de Daphne puella fugiente.

Pone arcum, Paean, celeresque reconde sagittas:
Non te virgo fugit, sed tua tela timet.
LXXVII. Ad corticem, quo Daphne tegebatur.

Invide, cur properas, cortex, operire puellam?
Laurea debetur Phoebo, si virgo negatur.
LXXVIII. In duas sorores diversorum morum.

(0834C)Delia, vos miramur: et est mirabile, quod tam
Dissimiles estis, tuque sororque tua.
Haec habitu casto, cum non sit, casta videtur;
Tu praeter cultum nil meretricis habes.
Cum casti mores tibi sint, huic cultus honestus:
Te tamen et cultus damnat, et actus eam.
LXXIX. In Venerem anadyomenen.

Emersam pelagi nuper genitalibus undis
Cyprin Apellei cerne laboris opus:
Ut complexa manu madidos salis aequore crines
Humidulis spumas stringit utraque comis.
Jam tibi nos, Cypri, Juno inquit et innuba Pallas,
Cedimus, et formae praemia deferimus.
LXXX. In puerum formosum.
(0834D)
Dum dubitat natura, marem, faceretne puellam:
Factus es, o pulcher, pene puella, puer.
LXXXI. De quodam Silvio Bono, qui erat Brito.

Silvius ille Bonus, qui carmina nostra lacessit,
Nostra magis meruit disticha Brito Bonus.
LXXXII. De eodem.

Silvius hic Bonus est. Quis Silvius? Iste Britannus.
Aut Brito hic non est Silvius, aut malus est.
LXXXIII. De eodem.

Silvius iste Bonus fertur, ferturque Britannus:
Quis credat civem degenerasse bonum?
LXXXIV. De eodem.
(0835A)
Nemo bonus Brito est: si simplex Silvius esse
Incipiat, simplex desinat esse Bonus.
LXXXV. De eodem.

Silvius hic Bonus est. Sed Brito est Silvius idem.
Simplicior res est, credite, Brito malus.
LXXXVI. De eodem.

Silvi, Brito, Bonus; quamvis homo non bonus esse
Ferris: nec se quit jungere Brito Bono.
LXXXVII. In Furippum.

Pars te Furippum vocitat, pars vero Furippum,
Altera producens, altera corripiens.
Elige utrum malis: aut tende, aut corripe nomen.
(0835B)Conveniet quodvis, fur furiose, tibi.
LXXXVIII. Epicuri opinio.

Quod est beatum, morte et aeternum carens,
Nec sibi parit negotium, nec alteri.
LXXXIX. De homine pigro.

Sanus piger febriente multo est nequior.
Potat duplum, dapesque duplices devorat.
XC. In Didus imaginem.

Illo ego sum Dido vultu, quem conspicis, hospes,
Assimilata modis pulchraque mirificis,
Talis eram: sed non, Maro quam mihi finxit, erat mens:
Vita nec incestis laeta cupidinibus.
(0835C)Namque nec Aeneas vidit me Troius umquam,
Nec Libyam advenit classibus Iliacis.
Sed furias fugiens atque arma procacis Iarbae,
Servavi, fateor, morte pudicitiam,
Pectore transfixo: castus quod perculit ensis,
Non furor, aut laeso crudus amore dolor.
Sic cecidisse juvat: vixi sine vulnere famae.
Ulta virum, positis moenibus, oppetii.
Invida, cur in me stimulasti, Musa, Maronem,
Fingeret ut nostrae damna pudicitiae?
Vos magis historicis, lectores, credite de me,
Quam qui furta deum concubitusque canunt
Falsidici vates: temerant qui carmine verum:
Humanisque deos assimilant vitiis.
XCI. In Faustulum staturae brevis Anicii Probini.
(0835D)
Faustulus insidens formicae, ut magno elephanto,
Decidit, et terrae terga supina dedit.
Moxque idem ad mortem est mucltatus calcibus ejus,
Perditus ut posset vix retinere animam.
Vix tamen est fatus: Quid rides, improbe Livor,
Quod cecidi? cecidit non aliter Phaeton.
XCII. In Medaeae imaginem.

Medaeam vellet cum pingere Timomachi mens,
Volventem in natos crudum animo facinus,
Immanem exhausit rerum in diversa laborem,
Fingeret affectum matris ut ambiguum.
Ira subest lacrymis, miseratio non caret ira.
Alterutrum videas, ut sit in alterutro.
(0836A)Cunctantem satis est; nam digna est sanguine mater
Natorum; tua non dextera, Timomache.
XCIII. In eamdem.

Quis te pictorum simulavit, pessima Colchis,
In natos crudum volvere mente nefas?
Usque adeone sitis puerorum haurire cruorem,
Ut ne picta quidem parcere caede velis?
Numnam te pellex stimulat? numne alter Iason,
Altera vel Glauce, sunt tibi causa necis?
Quin ne picta quidem sis barbara? namque tui vim
Cera tenax zeli concipit immodicam.
Laudo Timomachum, matrem quod pinxit in ense
Cunctantem, prolis sanguine ne maculet.
XCIV. In caecum et claudum.

(0836B)Insidens caeco graditur pede claudus utroque.
Quo caret alteruter, sumit ab alterutro.
Caecus namque pedes claudo gressumque ministrat:
At claudus caeco lumina pro pedibus.
XCV. Idem.

Ambulat insidens caeco, pede captus utroque:
Atque alterna subit munia debilitas.
Nam caecus claudo pede commodat: ille vicissim
Mutua dat caeco lumina pro pedibus.
XCVI. De divite et paupere.

Non est dives opum dives: nec pauper inopsque
Infelix: alio nec magis alter eget.
Dives eget gemmis, cereali munere pauper.
Sed cum egeant ambo, pauper egens minus est.
XCVII. De Penelope.
(0836C)
Intemerata procis, et tot servata per annos,
Oscula vix ipsi cognita Telemacho.
Hinc mea virginitas facibus tibi luxit adultis:
Arsit et invidia principe verus amor.
Saepe ego mentitis tremui nova femina somnis:
Lapsaque non merito sunt mihi verba sono:
Et tamen ignotos sensi experrecta dolores,
Strataque tentavi sicca pavente manu.
Nam tibi anhelanti, supremaque bella moventi,
Paruit indulgens et sine voce dolor,
Dente nihil violare fero, nihil unguibus ausae:
Foedera nam tacita pace peregit amor.
Denique non aviam tremulo clamore vocavi:
(0836D)Nec prior obsequio serva cucurrit anus.
Ipsa verecundo tetigi pallore puellas,
Impositum teneri fassa pudoris opus.
XCVIII. In Grammaticum.

Felix grammaticus non est: sed nec fuit umquam:
Nec quisquam est felix nomine grammaticus.
At si quis felix praeter fatum exstitit umquam:
Is demum excessit grammaticos canonas.
XCIX. De infausto matrimonio Grammatici.

Arma virumque docens, atque arma virumque peritus
Non duxi uxorem, sed magis arma domum.
Namque dies totos, totasque ex ordine noctes
(0837A)Litibus oppugnat meque, meumque larem:
Atque ut perpetuis dotata a Marte duellis,
Arma in me tollit, nec datur ulla quies.
Jamque repugnanti dedam me; ut denique victum
Jurget ob hoc solum, jurgia quod fugiam.
C. De Auxilio Grammatico.

Emendata potest quaenam vox esse magistri,
Nomen qui proprium cum vitio loquitur?
Auxilium te nempe vocas, inscite magister,
Da rectum casum: jam Solicismus eris.
CI. De fratribus Thebanis.

Nec Stygiis lucis ineunt sua foedera fratres
Oedipodionidae, de misero ah miseri.
Namque etiam ex uno surgentes aggere flammae
(0837B)In diversa sui dissiliunt cineris.
Infandos juvenes! quos nec discordia cassos
Luce, nec in semet linquit atrox animus.
Atque utinam et Thebas quissent partirier ipsas,
Regnorum et metas, ut cinerum nebulas!
CII. De ingratis ex Menandro.

Nil homine terra pejus ingrato creat.
Vicinus, hospes, notus, ignotus, cliens,
Et si qua genera civium sunt id genus,
Si quid petenti promptus opis impertias,
Ut misereare, gratia actutum perit.
CIII. De Demosthene.

Discere si cupis, a doctis quam multa licebit.
Quae nosti, meditando velis inolescere menti.
(0837C)Quae didicisti hauddum, discendo assumere tendas.
CIV. De fortunae varietate.

Fortuna numquam sistit in eodem statu.
Semper movetur: variat, et mutat vices,
Et summa in imum vertit, ac versa erigit.
CV. In Stellam.

Stella prius superis fulgebas, lucifer: at nunc
Exstinctus, cassis lumine vesper eris.
CVI. Ex Menandro.

Re fruere, ut natus mortalis; dilige sed rem,
Tamquam immortalis, sors est in utroque verenda.
CVII. Ad notarium velocissime excipientem.

Puer, notarum praepetum
(0837D)Solers minister, advola.
Bipatens pugillar expedi,
Cui multa fandi copia,
Punctis peracta singulis,
Ut una vox absolvitur.
Evolvo libros uberes,
Instarque densae grandinis
Torrente lingua perstrepo.
Tibi nec aures ambigunt,
Nec occupatur pagina.
Et mota parce dextera
(0838A)Volat per aequor cereum.
Cum maxime nunc proloquor
Circumloquentis ambitu,
Tu sensa nostri pectoris
Ut dicta jam ceris tenes.
Sentire tam velox mihi
Vellem dedisset mens mea,
Quam praepetis dextrae fuga
Tu me loquentem praevenis.
Quis, quaeso, quis me prodidit?
Quis ista jam dixit tibi,
Quae cogitabam dicere?
Quae furta corde in intimo
Exercet ales dextera?
Qui ordo rerum tam novus,
(0838B)Veniat in aures ut tuas,
Quod lingua nondum absolverit?
Doctrina non haec praestitit:
Nec ulla tam velox manus
Celeripedis compendii.
Natura munus hoc tibi,
Deusque donum tradidit:
Quae loquerer, ut scires prius:
Idemque velles, quod volo.
CVIII. Ausonius Hesperio filio salutem.

Ignota aeternae ne sint tibi tempora Romae,
Regibus, et patrum ducta sub imperiis,
Digessi Fastos, et nomina perpetis aevi:
Sparsa jacent Latiam si qua per historiam.
Sit tuus hic fructus, vigilatas accipe noctes.
(0838C)Obsequitur studio nostra lucerna tuo.
Tu quoque venturos per longum consere Janos.
Ut mea congessit pagina praeteritos.
Exemplum jam patris habes: ut protinus et te
Aggreget Ausoniis purpura consulibus.
CIX. Supputatio ab urbe condita in consulatum nostrum.

Annis undecies centum conjunge quaternos,
Undecies unumque super trieterida necte:
Haec erit aeternae series ab origine Romae.
CX. De eodem ad Proculum.

Urbis ab aeternae deductam rege Quirino
Annorum seriem cum, Procule, accipies:
Mille annos centumque, et bis fluxisse novenos
Consulis Ausonii nomen adusque leges.
(0838D)Fors erit, ut lustrum cum se cumulaverit istis,
Confectam Proculus signet Olympiadem.
CXI. In fine ejusdem libri additi.

Hactenus ascripsi Fastos. Si sors volet, ultra
Adjiciam. Si non, qui legis, adjicies.
Scire cupis, qui sim? titulum qui quartus ab imo est
Quaere; leges nomen Consulis Ausonii.