Migne Patrologia Latina Tomus 94
Epigramma de B. Joanne et ejus Apocalypsi (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
Epigramma de B. Joanne et ejus Apocalypsi
(0655B)Exsul ab humano dum pellitur orbe Joannes,
Et vetitus Coici est cernere regna soli,
Intrat ovans coeli Domino dilectus in aulam,
Regis et altithroni gaudet adesse choris.
Hic ubi subjectum sacra lumina vertit in orbem,
Currere fluctivagas cernit ubique rates,
Et Babel ac Solimam mixtis confligere castris:
Hinc atque hinc vicibus tela fugamque capi.
(0655C)Sed mitem sequitur miles qui candidus Agnum,
Cum duce percipiat regna beata poli.
Squammeus est anguis, per Tartara caeca maniplos
(0656B)Submergit flammis, peste fameque suos.
Hujus quae facies studiumve ordove duelli,
Ars quae, quaeve phalanx, palma vel arma forent,
Pandere dum cuperem, veterum sata lata peragrans,
Excerpsi campis germina pauca sacris,
Copia ne potior generet fastidia mensis,
Convivam aut tenuem tanta parare vetet.
Nostra tuis ergo sapiant si fercula labris,
(0656C)Regnanti laudes da super astra Deo.
Sin alias, animos tamen amplexatus amicos,
Quae cano corripiens, pumice frange, rogo.