EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ephemeris
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


Ephemeris (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

PROOEMIUM. (0727D)QUADRATUS hic aequilaterus, qui dicitur tetragonus, a 30 in 900 progreditur. Cujus divisio per quinque senarios facta, lectori occasionem tribuit ut se exerceat (0728D)in singulis mathematicae disciplinis. Siquidem continuatis proprietatibus medietatum trium artium talis divisio ostendit arithmeticae 6, 12, 18; musicae (0729A)12, 18, 24, geometricae 6, 12, 24. Igitur vicesimi termini summi linea est A, quae in infimo spatio habetur pro epactis nulla. A qua videlicet intra A per eamdem lineam singulae litterae Graecae quae ex ordine sequi debuerant, tantum distant, sive sursum, sive deorsum, quantus est numerus epactarum. Nam B, in ordine litterarum secunda, hic habetur 12; et C, ordine tertia, hic est 23; cyclus quoque decemnovennalis talis erit, qualem naturalem ordinem littera tenuerit, quia illo anno pro epactis posui. Siquidem B positione hic est duodecima, cum sit litterarum ordine secunda: et ob hoc constat esse annum cycli decemnovennalis secundum, linearum primae et duodecimae expositio. In priori sententia continetur absque dubio. Denique quia luna moratur in unoquoque signo duobus diebus et semisse, alternatim (0730A)quibusdam signis duobus, quibusdam tres dies dedi. In 8 linea hujus tabulae, inferius eo numero subnotatae, in duo integra signa quinque dies integros teneant, dum quod uni subtrahitur, alternatim detur. Menses vero contra, in 24 linea posui, ut in quo signo sit sol, singulis mensibus anni advertas. Nam hinc ex majuscula littera Arietem, inde Aprilem, hinc Taurum, inde Maium perspicis, et caetera eodem modo. Ergo per singulos dies lunam in quo signo sit inventurus, scito quota et cujus mensis sit, ac in lineis 18 et 24 considerata prima luna contra se venient menses, et signa contra, ut Aprilis in 24, et Aries in 18. Terminos quoque semper invenies, si observaveris lunam Februarii 10, Mart. 2, Aprilis 14, Maii 20, Junii 4.

INCIPIT EPHEMERIS. (0729) Ephemeris, est supputatio singulorum dierum, aut siderum subtilis inspectio.

(0729B)Hic sunt triginta senarii, et quilibet versus habet triginta mansiones: et per omnia noningentas litteras.

Item quinque sunt ordines in ista tabula:--Primus incipit a dictione Ardua;--Secundus, a Connexae;--Tertius, a Libat;--Quartus,ab Acrari: parte dictionis illius Sacraria; Quintus, ab A formae.

(0730B)Puncti autem indicant tantum uniuscujusque dictionis complementum.

In litteris majusculis est negotium, in primo enim et tertio ordine alphabetice procedunt. Hae vero majusculae in exemplari scripto, rubrae omnes erant: sed quod posuimus Graecum, erat A viridum.

DE RECURSU EPACTARUM. (0731) Ogdoas, ut est in primis VIJI columnis paginae 808, et Endecas, ut in suis reliquis XI.

Quomodo infra viginti octo annos decurrentes recurrantur.

1 ante 5 post 6 2 ante 11 post 6 2 ante 6 post 11 4 ante 6 post 5 DE RECURSU CONCURRENTIUM. De recursu concurrentium figura haec continet solummodo, ut noverit calculator post aliquot a praesenti (0732)annos, quot futurae sint concurrentes; verbi gratia, post C, vel caeteros qui in ipsa figura tenentur (0733A)inserti. Habet igitur figura singulas viginti octo annorum concurrentes, singulisque subjectum numerum post quot annos eaedem concurrentes redeunt. Sed quia ista in membrana per singulos annos inchoare non potuit, coepta est a primo hic conscripto anno cycli solaris, qui habet I concurren. bissextilis. Quod autem ibi fit, hoc omnibus annis de singulis provenit. Quae sequenti ordine a bissexto fuerit, ipse ab hinc 30 eaedem 170 eodem ordine provenient. Quocunque ergo numero annorum peracto concurrentes scire cupis eumdem numerum, vide quoties habet 30, et 30 parte geminata, concordiam vertentium cognoscis annorum praeteritorum vel futurorum.

Figura quae postea sequitur per 28 annos cycli solaris, per quem concurrentes computantur, singulorum mensium Kalendae qua feria proveniant, indicat. Cujus initium sumitur, ubi 12 menses sunt, quorum primus est Martius. Litterae vero singulis annis superpositae, per totum annum primam feriam ostendunt. (0733B)Quomodo semper quarto anno bissextus redit, infra cycli solaris recursus apparebit per singulos reditus concurrentium, si in hac figura notentur concurrentes, qui vel primo bissexti anno, vel secundo, vel tertio, vel quarto sunt, ut ante fuerint vel post futuri sunt, praefiximus annorum numeros.

(0734A)Primo decennovalis cycli anno, quando nulla epacta ponitur, in Kalendis Martiis nova invenitur luna, secundo vigesima, tertio prima, quarto duodecima. Harum Kalendarum Martiarum lunas per decennovales annos collectas primo praefiximus ordine, deinde qui in septem qui sequuntur ordinibus feriarum rationem Paschae descripsimus. Cum igitur decimam quartam Paschalis festi lunam, denique Paschae, cum luna sua cujusvis anni decennovalis cycli desideras invenire, inspecta luna Kalendarum supradictarum consideras, eamque sequens devenies ad feriam in qua praefati mensis habuisti Kalendas, ubi diem Paschae cum sua luna, linea tibi quam tenueris ostendet. Verbi gratia, si prima feria fuerint Kalendae Martiae, in prima feria, quam posuimus ipsum diem Paschae, cum luna sua invenies. Si vero secunda, in ea similiter, ut in prima diximus, diem et lunam paschalem reperies. Quae inquisitio usque ad septimam feriam simili modo procedens, nulla (0734B)unquam falsitate notatur, quin hujus argumenti ratio per centum triginta annos, quod est anni magni pars quarta, firma stabilitate progrediatur. Quae cum ad finem usque deducta fuerit, rursum in se rediens explicatur, atque explicata in se semper revertitur. Porro hunc cyclum ita ordinavimus, ut in capite decennovalis, quem posuimus, in prima feria reddat Kalendas Martias concurrens tertius, qui ponitur in anno primo praeparationis bissexti. Sed quia solaris cyclus vigesimus octavus lunaris novemdecim peragitur annis, non ante ad eumdem locum concurrens, quem diximus, quam quingentos triginta tres explica annos, id est, hunc cyclum quater circumeat, quam summam uterque circulus per alterutrum efficit, multiplicatus. Sciendum vero quod haec pagina nihil a superiore discrepat, nisi quod illa lunas Kalendarum Januarium, ista continet Martiarum; quae tamen utraeque eumdem continent modum. Hoc quoque differunt quod quae Kalendaria subnotantur, quintae feriae lunationum Januarii, occurrunt Dominica (0734C)die ipso ordine sub lunationibus Martii. Cumque utriusque paginae eaedem sint Kalendarum lunae feriae, et Kalendaria Paschalis diei cum suis lunationibus, hoc uno differunt quod dissimiliter currunt. Nam (ut dictum est) Kalendaria quae subnotantur quintae feriae Januarii, hic proveniunt Dominica Martii, et quae ibi sexta feria, hic scribitur in secunda, ut tali modo per omnia de caetero sit concordia. Siquidem quartas decimas lunas, ut in superiori pagina, hic nona continet linea. Ex quibus singulis, in eodem versu contra se posita, oriuntur septem Kalendaria, quae sequuntur Kalendarium in quolibet anno decimae quartae lunae debitum, juxta decretum Nicaeni concilii sanctorum trecentorum et octodecim Patrum.

Septizodium.

a g f e d c b b a g f e d c (0734D)Sabbato, c b a g f e d Dominica, d c b a g f e Feria secunda, e d c b a g f Feria tertia, f e d c b a g Feria quarta, g f c d c b a Litterae hujus laterculi, qui vocatur Ratio septizodii, eo quod per septem annorum circulum in semet revolvuntur. Qui secundo a, b, a, usque g, in singulis mensibus positae, pertinent ad rationem bissexti, et ad rationem feriarum, qui per octodecim annos revolvunt

TABULA AD TOTAM RATIONEM COMPOTI UTILIS, CIRCUMSEPTA UNDIQUE ANNIS, QUI SUNT COMPOTO MAXIME APTI. (0735A) (0737A)Quid subjecta ferat cognosces pagina, lector, Hoc prius inspecto carmine perspicuo. Attica distinctis praefert elementa figuris. Assignata suis singula cum numeris. Quis humanitati hinc designat tempora verbi, Hisdem illinc magnum est reperire cyclum, Hisdem partim annos ab origine digerit orbis. Nam partim solito schemate praetitulat, (0738A)Myriades etenim nostrate charactere signat. Helladici reliquos dant apices numeros. Marginibus quos extremis hinc inde notavi. Septuaginta sequens, Hebraicamque fidem. Hinc cyclus Graece ἔνεα καὶ δέκα θερίδα dictis. Quod denis currat mensibus atque novem, Qui nostro sermone decemnovennalis habetur, Per quem paschalis annua luna redit. (0739A)Per quem omnes prope decurrunt hac arte figurae, Phoeniceo primus iste colore rubet. Cernis et ἑλικὸν ψιλετρι aspergine κὺκλον. Octo vigintique iste recurrit annis, Bissextus cunctis in concurrentibus ut sit, Septem namque quatèr ducta tot efficiunt. Septeno concurrentes cohibentur arithmo. Bissextum vero quarta reducit hiems: His igitur cyclis per semet multiplicatis, Efficitur Paschae maximus ille cyclus. Qui post quingentos annos triginta duosque In semet rediens, cuncta refert eadem. Pensio ter quinos census indicta per annos, Illita prasino quaeque colore viret. Tum concurrentes per totum cerne nigrantes. Per quas bissextum stigmata terna notant. Undenis etiam augmentis epacta quotannis Proficiens, post haec attitulata subest. Subjectos quartae decimae lunae inspice soles: (0740A)Hisque suos cernes suppositos canones. Terminus hoc Paschae communi dicitur ore. Hic quia dum redeat, hoc celebrare nefas: Vindicat extremas in fine characteris oras. Post cyclum lunae meta Quadragesimae. Quis Paschae ipsa dies, quadragesimaeque Kalenda, Quoque anno occurrat, hac ratione nota, Rubra super concurrentem quacunque figura. Hanc et in annali, quaere colore pari. Primo nempe reperta loco quadragesimalem, Paschalemque dehinc indicat esse diem. Epactas et paschales terminos cum suis regularibus, nec non cyclum lunae cum terminis Quadragesimae, ut versibus annotatur huic tabulae annotare debuimus. Sed quia in priori tabula, quae huic est proxima, subnotavimus: ideo hic iterare supersedimus. Eamdem enim utilitatem dant ibi semel notata, quam hic praestarent iterata, quia utraeque una conveniunt ratione.

Luna in Kalendis Januarii. 9||20||1||12||23||4||15||26||7||18||29||10||21||2||13||24||5||16||27

Epactae Aegyptiorum. 30||11||22||3||14||25||6||17||28||9||20||1||12||23||4||15||26||7||18

Cyclus lunaris 17||18||19||1||2||3||4||5||6||7||8||9||10||11||12||13||14||15||16

Observatio lunae primi mensis. non. Dec.||VIII kal. Jan.||idus Dec.||kal. Jan.||XII kal. Jan.||IV idus Dec.||IV kal. Jan.||XV kal. Jan.||VII idus Dec.||VII kal. Jan.||XVIII K. Jan.||III non. Jan.||X kal. Jan.||II idus Dec.||II kal. Jan.||XIII kal. Jan.||V idus Dec.||V kal. Jan.||XVI kal. Jan.

Terminus Quadragesimae. VIII kal. Mar.||III idus Febr.||VI non. Mar.||XI kal. Mart.||VI idus Febr.||III kal. Mart.||XIV kal. Mart.||non. Mart.||VI kal. Mart.||idus Feb.||IV non. Mar.||IX kal. Mar.||IV idus Feb.||kal. Mar.||XV kal. Mar.||VII idus Feb.||IV kal. Mar.||XV kal. Mar.||II non. Mar.

Ascensio lunae Paschalis. X kal. Apr.||IV idus Mart.||II kal. Apr.||XIV kal. Apr.||VII idus Mart.||VI idus Apr.||XVI kal. Apr.||non. Apr.||VIII kal. Apr.||II idus Mart.||IV non. Apr.||XI kal. Apr.||VI idus Mart.||III kal. Apr.||XIV kal. Apr.||VIII id. Mart.||VI kal. Apr.||XVII k. Apr.||II non Apr.

Linea Angelica, id est, terminus Paschalis. non. Apr.||VIII kal. Apr.||idus Apr.||IV non. Apr.||XI kal. Apr.||IV idus Apr.||III kal. Apr.||XIV kal. Maii||VII idus Apr.||VI kal. Apr.||XVIII k. Maii||II non. Apr.||IX kal. Apr.||II idus Apr.||kal. Apr.||XII kal. Apr.||V idus Apr.||IV kal. Apr.||XV kal. Maii.

Terminus Rogationum. VI idus Maii||II kal. Maii||XV kal. Jun.||VIII id. Maii||V kal. Maii||idus Maii||IV non. Maii||VIII kal. Junii||III idus Maii||VI non. Maii||XII kal. Junii||VI idus Maii||III kal. Maii||XV kal. Junii||non. kal.||VI kal. Maii||idus Maii||IV non. Maii||X kal. Jun

Terminorum regulares. 5||1||6||2||5||3||6||4||7||3||1||4||7||5||1||4||2||5||3

Claves terminorum. 25||15||34||23||12||31||20||39||27||17||36||25||14||33||22||11||30||18||38

(0741A)Quilibet horum numerorum convenit omnibus totius anni terminis, si singulis annis decennovenalis cycli nosti qui sit, quem his Kalendariis supputare incipis. Septuagesimalem, VII Idus Januar. Quadragesimalem, V Kal. Febr. Paschalem, V Idus Martii, Rogationes, XVII Kal. Maii. Pentecostes, III Kal. Maii.

Paginae quae videntur subscriptae, pene nihil a se differunt in utilitate: utraeque enim habent annos Domini a legentis sinistra, annum vero magnum a dextera. Per totam quoque paginam concurrentes nigrescunt, in quibus bissextiles anni tribus punctis appositis patescunt. Croceus color in ut isque notat cycli solaris, qui per 28 annos currit, initium. Viridis vero, indictionum, qui per 15 annos volvuntur, indicat exordium. Habent etiam argumenta, quae vides subscripta: quae licet nonnisi uni subscribantur, tamen omnibus sequentibus paginis, coloribus et concurrentibus depictis, uno modo, simili ordine junguntur. Ex his argumentis hoc notandum, quid sit quod praetitulatur observatio lunae primi mensis (0742A)Id. Jan. Ubi sciendum quia annotantur duodecimae lunae, quasi pro terminis secundum ordinem lunaris cycli, qui proprius Romanorum 4 anno decennovalis cycli incipit. Ubi sicut vides in superio ibus 12 luna, in Kal. Januar. quae sequenti anno 12 habetur in 12 Kal. ejusdem mensis. Sicque fit ut secundum Romanos subnotatis Kalendariis observentur communes et embolismares anni ad modum termini paschalis. Ab ipsa datarum in qua praesenti anno 12 lunam Januar. habueris, numera in retro 11 dies, et in 12 lunam 11 habebis, si communis annus fuerit. Quod si embolismus est, in antea numera 19 dies, et in 20 lunam 12 habebis. Hoc nunquam, nisi in 19 anno fallit, propter saltum lunae; nam ipso anno 13 dies numerabis. Haec prior pagina differt ab alia quod concurrentibus alternatim subjicitur paginula, quam venerabilis Beda reperit, ad investigandum in quo signo sit luna 14, constans alphabeti litteris, 12 signis tabulae praefixis.

(0741A)Anni ab origine mundi sunt hic Graecis numeris notati, juxta Septuaginta Interpretes.

(0742A)Anni ab incarnatione Domini notantur chiffris. Utrique anni, a fronte hujus tabulae.

(0743)Pagina magniflui, quae dicitur Area cycli.

(0744)Trigintaque duos quingentos qui tenet annos.

(0743)In ipso Tabulae medio erant in scripto exemplari XL virides litterae: ipsas autem posuimus Germanicas (hic vero crassiore typo distinctas. Edit. ). Incipiunt in 8 littera lineae 11 et finiunt in 12. littera (0744)lineae 18. Hoc fit in medio octo linearum: quaelibet enim lineae ex illis octo saltem quinque litteras virides aut Teuthonicas capit.

(0745)Epactas et Paschales terminos, necnon cycli Lunae, cum terminis Quadragesimae, quae hic subnotari (0746)debuerant, invenies retro et in sequentibus paginis, cum aliis his competentibus argumentis.

(0747)Litterae italico typo in tabula praecedenti figuratae, rubro colore in antiquis editionibus depingebantur.) 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 (0749)a 1 b XV cal. Febr. VI idus Febr. 3 3 6 5 12 3 b 2 c XIV cal. Febr. V idus Febr. 3 4 6 4 12 4 c 3 d XIII cal. Febr. IV idus Febr. 3 5 6 5 12 5 d 4 e XII cal. Febr. III idus Febr. 3 6 6 6 12 6 e 5 f XI cal. Febr. II idus Febr. 4 7 13 f 6 g X cal. Febr. idus Febr. 4 1 7 1 13 1 g 7 h IX cal. Febr. XVI cal. Mar. 4 2 7 2 13 2 h 8 i VIII cal. Febr. XV cal. Mar. 4 3 7 3 13 3 i 9 k VII cal. Febr. XIV cal. Mar. 4 4 7 4 13 4 k 10 l VI cal. Febr. XIII cal. Mar. 4 5 7 5 13 5 l 11 m V cal. Febr. XII cal. Mar. 4 6 7 6 13 6 m 12 n IV cal. Febr. XI cal. Mar. 5 8 14 n 13 o III cal. Febr. X cal. Mar. 5 1 8 1 14 1 o 14 p II cal. Febr. IX cal. Mar. 5 2 8 2 14 2 p 15 q cal. Febr. VIII cal. Mar. 5 3 8 3 14 3 q 16 r IV non Febr. VII cal. Mar. 5 4 8 4 14 4 r 17 s III non. Febr. VI cal. Mar. 5 5 8 5 14 5 s 18 t II non. Febr. V cal. Mar. 5 6 8 6 14 6 t 19 n non. Febr. IV cal. Mar. 6 9 15 u 20 a VIII idus Febr. III cal. Mar. 6 1 9 1 15 1 x 21 b VII idus Febr. II cal. Mar. 6 2 9 2 15 2 y 22 c VI idus Febr. cal. Mar. 6 3 9 3 15 3 z 23 d V idus Febr. VI non. Mar. 6 4 9 4 15 4 a 24 e IV idus Febr. V non. Mar. 6 5 9 5 15 5 b 25 f III idus Febr. IV non. Mar. 6 6 9 6 15 6 c 26 g II idus Febr. III non. Mar. 7 10 16 d 27 h idus Febr. II non. Mar. 7 1 10 1 16 1 e 28 i XVI cal. Mar. non. Mar. 7 2 10 2 16 2 f 29 k XV cal. Mar. VIII idus Mar. 7 3 10 3 16 3 g 30 l XIV cal. Mar. VII idus Mar. 7 4 10 4 16 4 h 31 m XIII cal. Mar. VI idus Mar. 7 5 10 5 16 5 i 32 n XII cal. Mar. V idus Mar. 7 6 10 6 16 6 k 33 o XI cal. Mar. IV idus Mar. 8 11 17 l 34 p X cal. Mar. III idus Mar. 8 1 11 1 17 1 m 35 q IX cal. Mar. II idus Mar. 8 2 11 2 17 2 Initia Septuagesimae. Initia Quadragesimae. Hebdomadae a nativitate Domini usque ad Septuagesimam. Dies residui extra hebdomadas, etiam illius temporis. Hebdomadae a nativitate Domini usque ad Sexagesimam.

(0749)Notandum quod singulis annis anni Domini hic mutantur, et cum ipsis pene omnia hujus paginae argumenta ordiuntur.

(0749A)Quoniam in primo decennovalis cycli anno in Kal. Januariis luna 9 semper esse solet, in secundo etiam anno ejus cycli in praedictis Kal. luna 20, atque in tertio prima; nota lunas Kal. Januar. in primo ordine positas, ac deinde suis ordinibus omnes 7 ferias positas, id est, diem Dominicum, 2 feriam, 3, 4, 5 et 6, sive sabbatum. Post harum quoque feriarum ordines in 9 ordine positas lunas 14 paschales, et tunc demum computa cujusvis anni Kal. Jan. quota occurrat feria, quotaque in ipsis Kal. fit luna, et incipe ab ipsa luna, tenens ipsum versum, in qua aetatem lunae inveneris, quoniam in Kal. Jan. computasti usque dum venias ad ordinem feriae, in qua easdem Kal. invenisti; et ibi habes Dominicum Paschae cum luna sua, quomodo in eodem anno esse debet. Perge quoque per eumdem versum usque ad ordinem lunarum 14 quae positae sunt in ordine 9, et ibi habes lunam 14, in qua Hebraicum Pascha esse debet. Et quia deciesnovies 7 fiunt 133, tantoties hic sunt dies paschales Dominici descripti. Quos si per 4 partem multi licaveris, (0749B)id est, quater centeni, quater triceni, quater terni, fiunt in summa 532, quae summa est anni magni. Et cum per 133 annos diversus sit cursus feriarum ad lunam propter rationem bissexti, post 532 annos ad eumdem ordinem redit. Sicque fit ut totius anni magni paschalium ordinum absque errore haec formula contineat veritatem, praeterquam uno tantum in loco, ubi communi anno inveneris 15 lunam in Dominico die Paschae, post multos annos invenies eam 16 ibi esse debere semel tantum, quae res nullum alium affert errorem.(0750A) (0751B)Primo decennovalis cycli anno, quando nulla epacta ponitur, in Kal. Martii luna 9 invenitur; secundo 20, tertio 1, quarto 12 luna. Harum Kal. Martiarum lunas per 19 annos collectas, primo praefiximus ordine, secundo 14 lunas paschales: at deinde, 7 qui sequuntur ordinibus, feriarum rationem descripsimus. Cum igitur paschalis festi 14 lunam diemque Paschae cum luna sua cujusvis anni decennovalis invenire (0751C)desideras, inspecta luna Kalendarum supra scriptarum, considerataque feria qua ipsae occurrant Kalendae, tene ipsam lineam a primo ordine, in qua aetatem deprehenderas, eamque sequens devenies ad ordinem secundum, in qua 14 lunam paschalem reperies: inde quoque per eamdem lineam pervenies ad feriam in qua praefati mensis habuisti Kal., ubi diem paschae cum luna sua, linea quam tenueris tibi ostendet. Verbi gratia, si prima feria Kal. Martii, in 1 feria quam posuimus, ipsum diem Paschae cum luna sua invenies; si vero 2, similiter in ea, ut in 1 diximus, diem et lunam reperies annotatam. Quae inquisitio usque ad 7 feriam simili modo procedens, nulla unquam falsitate notatur. Quin hujus argumenti ratio per 133 annos, quod est anni magni pars 4, firma stabilitate progreditur: quae cum ad finem usque deducta fuerit, rursum in sese rediens explicabitur, atque explicata, in se semper revertitur. Porro hunc cyclum ita ordinavimus, ut in capite decennovalis (0751D)quem posuimus in 1 feria Kal. Martii, et concurrens tertius, qui ponitur in anno 1 praeparationis bissexti. Sed quia solaris cyclus 28 lustris 19 peragitur annis, non ante ad eumdem locum concurrens, quem diximus, revertitur, dum 532 expleat annos, hunc cyclum quater circumeat: quam summam uterque circulus per alterutrum efficit multiplicatus. Sciendum vero quod haec pagina nihil a superiore discrepat, nisi quod illa lunas Kal. Jan., ista continet Martiarum, quae tamen utraeque eumdem continent modum. Hoc quoque differunt quod quae Kalendaria subnotantur 5 feriae lunationum Januarii, occurrunt Dominica die ipso ordine sub lunationibus Martii. Cumque utriusque paginae eaedem sint Kalendarum lunae, feriae, et Kalendaria paschalis diei cum suis lunationibus, hoc uno differunt quod dissimiliter currunt. Nam ut dictum est, Kalendaria quae subnotantur 5 feriae Jan. hic proveniunt Dominica Martii; et quae ibi 6 feria, hic scribuntur in 2; ut tali modo (0752A)per omnia de caetero sit concordia: siquidem 14 lunas, ut in superiori pagina, hic 9 contineat linea. Ex quibus singulis in eodem versu contra se posita oriuntur 7 Kalendaria, quae sequuntur Kalendarium in quolibet anno 14 lunae debitum, juxta decretum Nicaeni concilii sanctorum CCCXVIII Patrum.

(0752D)Menses hic duodecim numerantur ordine juxta numerum et ordinem istarum 12 columnarum, ut infra.

Ogdoas, est ad octo verius endecas autem, ad undecim.(0753) Duodecim menses anni civilis, qui et communis dicitur.

Signa zodiaci sunt 12; tamen hic non sequuntur secundum earum seriem et situm, alioquin Aries deberet esse in loco 1, Taurus in secundo, et sic de caeteris.(0755)(0757) (0757A)Communis annus vocatur etiam simplex et planus, et constat duodecim mensibus, quorum et ordo et nomina jam hic sequuntur: videlicet secundum astra et secundum Hebraeos: 1 Aprilis, In hisce duobus prioribus, habetur Ver. 2 Maius, 3 Junius, Et in istis tribus mensibus habetur Aestas. 4 Julius, 5 Augustus, 6 September, Istis tribus mensibus, habetur Autumnus. 7 October, 8 November, 9 December, Et in istis tribus ultimis habetur Hiems. 10 Januarius, 11 Februarius, 12 Martius. Hic incipit prima pars quatuor temporum anni, dicta Ver.

Embolismicus annus dicitur annus transitum habens, seu potius transcensum: quoniam transcendit (0757B)annum communem uno lunari mense.

Cyclus decemnovalis, aut cursus 19 annorum, est illud certum annorum spatium post quod omnes lunationes in eamdem horam redeunt in qua prius fuerunt.

Epactae est illud residuum dierum, horarum et minutarum, quod manet ex embolismo, et reservatur ad sequentem annum.

Siquidem totam annalis circuitus seriem, quae duodecim mensibus continetur, alphabetis distinximus; ita duntaxat ut primus et secundus ordo vicenos et septenos dies, tertius autem uno amplius complectatur, illo videlicet qui de tertio repetitis octo horis superfluis accrescit, quia luna moratur in unoquoque signo undecim diebus et sex horis et bisse, id est, duas tertias partes unius horae. Bisse ergo repetito duodecies, efficiuntur octo horae in anno, id est, lunari circuitu: ex quibus octo horis per tres annos, id est, lunares circuitus, crescit dies unus: si (0757C)tamen ille dies non invenitur in pagina regulari, quamvis in annali inveniatur locus vacuus inter o et a in tertio loco. De sex vero horis crescit dies in quarto signo, et propterea quartum signum multiplicatur semper ter, has subit litteras: sed alternis apposuimus, id est, intervalla fecimus, ibi unam scilicet in eo relinquendo vacuam. Plures enim dies sunt in circuitu lunae, in alphabeto, sed quia non singulis diebus apposuimus eidem operi, id est, annali libello: (0758A)quot enim litteras capit, tot etiam annos, id est lunares circuitus, comprehendit.

Quare non invenitur locus vacuus inter o et a tertia vice in pagina regulari, sicut invenitur in annali serie? Ideo non invenitur quia viginti septem diebus et octo horis luna zodiacum percurrit, et littera uniuscujusque diei, vel locus vacuus in pagina regulari est, et idem alphabetum tredecies computatur in uno anno: et si locus vacuus fuisset, viginti octo dies invenirentur in unoquoque circuitu; et hinc maximus crevisset error, si inter o et a locus fuisset vacuus.

Item quaeritur quomodo in pagina regulari invenitur illud sidus quod per locum vacuum inter o et a significatur in annali serie in tertio circuitu, cum nullus locus vacuus in illa pagina invenitur. Ad hoc breviter respondere possumus, quod inter o et a illud sidus cognoscitur similitudine bissexti, cui nullus est locus vacuus in annali serie, sed inseritur inter duos solares dies, id est, inter septimum et sextum (0758B)Kalendarum Martiarum.

Item quaeritur quare sidus quartum in alphabeto semper ter scriptum invenitur in pagina regulari. Ad hoc sic respondere possumus quod ideo ter scribitur unum sidus, propter integrum diem, qui de sex horis quater repetitis uniuscujusque sideris nascitur: illi igitur sideri, in quo tunc luna moratur, ille dies deputatur, id est, quarto semper sideri.

Item quaeritur utrum tres dies computantur in aliquo signo, quod ter scriptum non est in pagina regulari. Computantur itaque in tertio circuitu lunari, ubi est locus vacuus inter o et a, in annali serie.

Item quaeritur utrum computantur quatuor dies in signo. Utique computantur quando ter scribitur unum signum propter sex horas supradictas. Et illi sideri computatur ille dies qui nascitur de bisse, id est, octo horis tertio repetitis. Scrutare septimum et octavum annum, et sextum decimum, et septimum decimum, et octavum decimum.

(0758C)Item quaeritur quare unum alphabetum tredecies in annali serie scribitur in uno anno, si tredecim vicibus non iteratur unum alphabetum. Sic etiam illud solvitur, quod propter numerum solarium dierum quibus sol signiferum circuit, unum alphabetum tredecies iterat in annali serie, hoc est in trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante, viginti septem vero diebus et octo horis, sicut supra diximus signiferum circumvolat. Ideo non est necesse ut idem alphabetum (0759A)iteretur ad significandos eosdem dies ut eadem signa monstrentur.

Item quaeritur quare non aliud inchoat alphabetum uniuscujusque anni in pagina regulari. Sic solvitur: si ab a semper inchoasset, Arietis sidus significaretur semper et illo sidere in quo luna moratur in primo decennovalis circuli anno quando est nona luna in Kalendis Januariis, sub eodem poneretur a, id est, sub Ariete; et in eodem sidere in quo luna moratur in secundo anno supradicti circuli, quando est vigesima luna in Kalendis Januariis, id est Virginis signo, sub quo inscribitur a. Sic etiam de aliis.

Item quaeritur quare Aries scribitur in fine anni, et in principio ejusdem anni. Hoc item ideo agitur, quia in extrema parte Arietis luna pervolat, quando est nona in Kalendis Januarii. Item repetitis octo horis, quia luna moratur in unoquoque signo duobus (0760A)diebus et sex horis et bisse, id est, duabus partibus unius horae. Bisse ergo repetito duodecies, efficiuntur octo horae in anno. Ex quibus octo horis per tres annos crescit dies unus. Sed tamen ille dies non invenitur in pagina regulari, quamvis inveniatur locus vacuus inter o et a, in tertio loco.

De sex vero horis crescens dies in quarto signo, et propterea quartum signum multiplicatur semper ter.

Si vis invenire in quo loco debent triplicari signa, discito quod luna zodiacum circulum viginti septem diebus et octo horis perlustrat. Signa autem duodedecim bis duplica, fiunt viginti quatuor, et remanent tres dies ex viginti septem, qui ternarius quarta pars est duodenarii, omissis octo horis, quae per ternos annos increscendo, diem integrum efficiunt; propterea, in quarto loco signa triplicari debent.

JANUARIUS. (0759) Primus mensis Romanorum. Habet dies triginta et unum. Luna vero triginta. Nox horarum sedecim est, et dies tantum octo

Decimus mensis Hebraeorum Thebet habet in hoc mense locum, et secundus mensis Graecorum, Eudinios. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Januarii. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. a a a a A kalendae. Circumcisio Domini nostri Jesu Christi. 3 9 1 1 b b IV nonae. 10 2 2 b b c c III nonae. Genovefae virginis. 11 11 3 3 c e b d d II nonae. Caesari Delphinus matutino exoritur. 12 4 4 d c e e nonae. Caesari Fidicula matutino exoritur. 19 13 5 5 e f f VIII idus. Epiphania. Aegypto Sagitta vespertino occulit. 8 14 6 6 f i d c g g VII idus. Isidori. 15 7 7 g h A VI idus. Delohini occasus vespertino. 16 16 8 8 h e i b V idus. 5 17 9 9 i o d k c IV idus. Pauli primi eremitae. 18 10 10 k f l d III idus. Eductio Domini de Aegypto. 13 19 11 11 l m e II idus. 2 20 12 12 m u g e n f idus. Octava Epiphaniae. Hilarii episcopi. 21 13 13 n o g x kalend. FEBRUARII] Felicis in Pincis, confessoris. 10 22 14 14 o h p A XVIII kalend. 23 15 15 p a f q b XVII kalend. Romae Marcelli papae. 18 24 16 16 q i r c XVI kalend. 7 25 17 17 r s d XV kalend. Romae Priscae virginis. Sol in Aquarium. 26 18 18 s e k g t e XIV kalend. 15 27 19 19 t u f XIII kalend. Sebastiani martyris, et Fabiam episcopi. 4 28 20 20 u l a g XII kalend. Passio sanctae Agnae virginis. 29 21 21 x i h b A XI kalend. Natale sancti Vincentii diaconi. 12 O 22 22 y m c b X kalend. Emerentianae virginis. 1 1 23 23 z d c IX kalend. Timothei apostoli. 2 24 24 a o n i e d VIII kalend. Conversio sancti Apostoli, in Damasco. 9 3 25 25 b f e VII kalend. Sextus mensis Aegyptiorum Mechir hic incipit. 4 26 26 c o g f VI kalend. 17 5 27 27 d u k h g V kalend. Octava sanctae Agnae virginis. 6 6 28 28 e p i A IV kalend. 7 29 29 f k b III kalend. Aldegundis virginis. 14 8 30 30 g a a l l c II kalend. 3 9 31 31 h

MARTYROLOGIUM. (0759B) Primum nunc Jani vocitatum nomine mensem, Unde sacratus eat, recolatque festa canemus. [Kal.] Quod veteres coluere patres, umbramque futuri, Exposuit sancta Christi de Virgine nati, Circumcisa caro, jam sacrat ecce Kalendas, Basiliusque sacer meritorum splendet honore: Euphrosyna simul nitet Almachiusque beatus. [IV n.] Macarius quartum Nonarum dedicat astum, Qui tenuit docuitque eremi pius accola morem. [III n.] Tertia Nonarumque dies celebrat Genovefam. [II n.] Tum pridie Nonis augenti festa recurrunt, [Nonae.] Hinc Nonas Simeon confessor possidet almus, Papa Telesphorus iisdem pariterque coruscat, [VIII id.] Octavo ante Idus agitur Theophania sanctum. [VII id.] Septima ab Aegypto Christum celebratque relatum, Antiochena suum recolit quoque plebs Lucianum. [VI id.] Iduum post sexto Eugeniano vota feruntur. [V id.] Quinto Vitali, Fortunato et Revocato. [IV id.] Quarto Melciades Paulusque eremita beato, Sublati fine aetherea laetantur in arce. [III id.] Salvius hinc ternas Carthagine consecrat Idus. [II id.] Plebs Itachia suum pridie recolit Cyriacum. [Idus.] Idibus Hilario Pictavae militat urbis, Plebs devota suo pastor quam fulcit honore. [XIX k.] Quam nonam et decimam constat Februi ante kalendas Esse diem, felix sacer et confessor adornat. (0760B)[XVIII k.] Bisque novenam Habacuc simul et Micheas honorant. [XVII k.] Septima post decimam Marcelli martyris, atque Pontificis summi meritis, et nomine fulget. [XVI k.] Sextaque cum decima Antonii virtute dicatur: Haec etiam socio geminorum pollet honore Lingona quos uno celebrat plebs marmore tectos. [XV k.] Quinta et dena simul Prisca pro martyre gaudet. [XIV k.] Bis septena Niceto Hautmaroque coruscat. [XIII k.] Tertia post decimam Fabiano praesule floret, Cui parili Sebastianus virtute cohaeret, Roma quem vectum nunc Suessio laeta frequentat. [XII k.] Bis sexta est Agnes, quam virgo et martyr honorat. [IX k.] Undecimam Levita sacer Vincentius ornat, Huic et Anastasium virtus conjungit opimum. [X k.] Post Emerentianae decimo laus emicat ampla. [IX k.] Nono martyrium Babilae virtusque coruscat. [VIII k.] Octavo ex seclo conversum gloria Paulum, Projectumque suum celebrans Arvernus adornat. [VII k.] Septima moxque dies Polycarpi sanguine fulget, Smyrnae quem vero celebrant pro rege crematum. Punica terra suum sexto veneratur annum, [VI k.] Sulpitius, Bathildis et Adelgund quoque vernant. [V k.] Quintum progenies Romana Agnae dicat almae. [IV k.] Quarto martyrium Papiae Maurique refulget. Tunc et Valerio Treviri pro praesule gaudent. [III k.] Tertia quod Hippolytum Antiochenae personat urbi. [II k.] Saturnine tuum egregium Thyrsique tropaeum, Victorisque simul jam determinat orbem. (0761A)Principium Jani sancit tropicus Capricornus.

Januarii Februariique menses Numa Pompilius anno adjecit, utrique viginti octo tribuens dies, sed postea Januario unum diem, propter imparem numerum qui diis superis congruebat, addidit, et eum Januarium a Jano nuncupavit, primumque anni esse voluit, tanquam bicipitis Dei mensem, respicientis ac prospicientis transacti finem, futurique principia. Quidam autumant eum inde vocatum quod limes et janua sit anni.

Notandum est quod undecimo anno in quarto Nonarum Januarii luna finitur in embolismo, qui inscribitur (0762A)Secundo Nonarum Decembris. Anno decimo et luna Januarii, in Kalendis Februarii finitur.

A decimo sexto Kalendarum Februarii, usque in decimum sextum Kalendarum Martii, ubicunque decima luna occurrerit, in proxima Dominica die post illam habes Septuagesimam.

Mense Januario sanguinem non minuas. Potionem contra offocationem accipe, et electuarium sume; et calicem ex optimo vino plenum jejunus bibe, propter infusionem sanguinis. Gingiber et reuponticum sume.

Jani prima dies, et septima fine timetur.

Hora scilicet prima primi diei, ut plurimum, etiam quinta illius septimi.

FEBRUARIUS. (0761) Secundus mensis Romanorum. Habet dies viginti et octo. Luna vero viginti et novem. Nox horarum quatuordecim est, et dies tantum decem.

Undecimus mensis Hebraeorum Sabath, habet in hoc mense locum, et tertius mensis Graecorum, Peritios. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Februar. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. m d Kalendae Brigidae virginis. 10 1 32 i b n e IV non. Hypapanti Domini, sive oblatio Christi ad templum. 11 11 2 33 k e m o f III non. Blasii episcopi et martyris. 19 12 3 34 l c p g II non. Ingenuini episcopi et martyris. Fidicula vesperi occiditur. 8 13 4 35 m q A Nonae Agathae virginis et martyris. 14 5 36 n i d n r b VIII idus Vedasti confessoris. 16 15 6 37 o s c VII idus Julianae virginis. 5 16 7 38 p e t d VI idus Veris initium. Habet dies nonaginta unum in ortu Pleiadum mediastino. Initii principium. 17 8 39 q o o u e V idus 13 18 9 40 r f a f IV idus Scholasticae virginis, sororis sancti Benedicti. 2 19 10 41 s b g III idus Desiderii episcopi et martyris. 20 11 42 t u g p c A II idus Hic aves incipiunt cantare. 10 21 12 43 u d b Idus Infernus hic factus est. 22 13 44 x h e c XVI kal. MARTII.] Romae Valentini presbyteri et martyris. 18 23 14 45 y a q f d XV kal. Faustini et Jovittae martyrum. Sol in Pisces. 7 24 15 46 z i g e XIV kal. Septuagesima. 25 16 47 a h f XIII kal. Pantaleonis martyris. 15 26 17 48 b e k r i g XII kal. Diabolus a Domino recessit. 4 27 18 49 c k A XI kal. 28 19 50 d l l b X kal. 12 29 20 51 e i s m c IX kal. Veris ortus, secundum Isidorum. 1 1 21 52 f m n d VIII kal. In Antiochia, cathedra sancti Petri apostoli. 2 22 53 g o e VII kal. Zenonis martyris. 9 3 23 54 h o n t p f VI kal. Matthiae apostoli. Hic locus bissexti. 4 24 55 i q g V kal. Valdpurgae virginis. 17 5 25 56 k o r A IV kal. Fortunati. Septimus mensis Aegyptiorum Phanemoth. 6 6 26 57 l u u s b III kal. Sexagesima. 7 27 58 m p t c II kal. 14 8 28 59 n

MARTYROLOGIUM. (0761B) Nunc etiam Februi texemus carmine cursum, Quaeque ferat pariter festorum signa dierum. [Kal.] Brigida virgo potens Februi sibi prima Kalendas Scotorum sancit miro celebrata favore. [IV n.] Quartum Nonarum templo illatus dicat Agnus, Quo lustrante Deo in unum plebs credula templum, Mente pia locat acceptum, sternitque tribunal. [III n.] Ternis et nonis Lupicino festa sacrantur, Hisque cruore pio Celerinus cum Celerina, Enitet Ignatius Laurentinusque beati. [II n.] Tum pridie Nonas Aquilinus vindicat almus, Antistesque inter Phileas cum Philoromo. [Nonae.] Sicaniae populos Nonis sibi subdit Agathae Virginis eximio virtus celebrata decore. [VIII id.] Idibus octavis martyr Dorothea coruscat. [VII id.] Augulae septenis mundum vincendo triumphas. Tum quoque ver primos consurgit astris in ortu [VI id.] Senas Dionysius ornat et Aemilianus. [V id.] Quinis Ammonem recolunt pia vota beatum. [IV id.] Sother, Hyreneus et Scholastica virgo quaternis, Egregia pariter meritorum laude nitescunt. (0761C)[III id.] Ternis hinc Desiderius Lugduna coronat, Moenia; Parthenio et Calocero Roma refulget. [II id.] Eulaliae festum pridie sanguisque coruscat, Urbs Barcynon eximia qua martyre gaudet. [Idus.] Idibus aethereum Julianus scandit honorem, Sponsa beata animum coelo cui jungit ovantem. [XVI k.] Tum decimo sextoque die praeeunte Kalendas, [Mart.] Martyr Vitalis nitet et Felicula virgo, Atque Valentinum memorant sua gesta beatum. (0762B)[XV k.] Hinc decimo et quinto meritum clarescit Agapes, Hocque die poenis caesos veneratur acerbis Brixia Faustinum celebrem, sanctamque Jovittam Hic etiam geminos scandit sol sidere Pisces. [XIV k.] Quartus cum decimo Juliana martyre lucet, Onesimumque colit Paulo doctore beatum. [XIII k.] Tertius ac decimus Polocroni festa revolvit, Donatique fides, sanguis, quos jungit et ara, [XII h.] Bissenumque diem Martialis sanctus honorat. [XI h.] Publius undecimum simul et Julianus adornant. [X h.] Mox decimus laudem recolit, famamque coronat. [IX h.] Victorine tuo nonus de nomine fulget. [VIII h.] Octavoque Petri cathedrae doctrina coruscat, Urbs laeta Antiochi, quo primum praesule vernat. [VII h.] Septimus eximio Polycarpi splendet honore Presbyter ore, fide, Christi qui jussa secutus Martyrio turbam potuit servare fidelem. [VI h.] Sextus apostolica radiat virtute Mathiae, Occultumque diu caput hoc Baptista retexit. Hic Bissextus enim quartoque intexitur anno. [V h.] Quinta dies Crescenti augetur laude beati. [IV h.] Nestore quartus ovat socio pariterque Theone. [III h.] Tertius Hesperiae Leandro antistite floret. (0762C)[II h.] Macario pridie Rufinus jungitur almus, Hic finis Februi concludit lumina mensis. Hi tres versus qui aeque ordine caeterorum non incipiunt, ex Martyrologio segregantur.

Quivis quartus annus habet Februarium viginti novem dierum, bissexti causa.

Mense Numae in medio solidi stat sidus Aquarii.

(0763A)Februarium a Februo, id est a Plutone inferorum deo, Numa nominavit, qui lustrationum potens [ F. parens] esse credebatur, lustrarique eo modo se [ F. eo mense] civitatem necesse erat, quo statuit ut justa diis Manibus vota solverentur. Ideo hunc pari numero diis inferis congruo dedicavit.

Februarius in bissextili anno trigesimam debet accipere lunam, quia et luna quadrantem proba ur habere. Reliquis vero semper annis, viginti novem debet habere. Sed in undecimo anno, in Kalendis Februarii trig sima fit luna, quae non Februario, sed Januario deputatur.

A septimo Idus Februarii, usque in Nonas Martii, ubicunque secunda luna evenerit, in proxima Dominica die post eam habes Quadragesimam.

Epactae solis, id est concurrentes septimanae dies, aptissime in Kalendas Martii mutantur, quia si eas secundum in Kalendas Januarii mutaveris, in bissextili anno bis illas mutare necesse habes; ita ut in (0764A)Januario et Februario intermissis in solari cyclo concurrentibus utaris; in Martio vero et caeteris mensibus, illis quas in eo de cyclo ascriptas inveneris. Ad concurrentes vero inveniendas, id est [ An leg. dies?] praesentibus adjicitur ut sequentes inveniantur. In quarto autem semper anno, duo propter bissextum adduntur, et nunquam septenarium numerum transgrediuntur. Post viginti quoque et octo annos, ad principium semper reditur.

De pollice sanguinem minues, sic tamen ut ante accipias ad deponendum diagridium confectum, et quando hoc es bibiturus, intra in balneum calidum, et cum omnia membra coeperint calefieri, tunc aquam calidam cum vino mixtam bibe: cataplasma capiti imposito, oculos turbulentos sanat. Betas non comedas, quoniam venenum habent.

Ast Februi quarta est, praecedit tertia finem.

Hora scilicet octava quarti diei, ut plurimum, et quinta alterius, cavenda.

MARTIUS. Tertius mensis Romanorum. Habet dies triginta et unum. Luna vero triginta. Nox horarum tredecim est, et dies tantum undecim.

Duodecimus mensis Hebraeorum Adar, habet in hoc mense locum, et quartus mensis Graecorum, Distros. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Martii. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. a a a a d Kalendae Donati martyris. 3 9 1 60 o b e VI non. Romae Simplicii papae. 10 2 61 p b c f V non. 11 11 3 62 q e b d g IV non. Adriani cum sociis suis. 19 12 4 63 r c e A III non. Septima luna embolismi endecadis. 13 5 64 s f b II non. Primi mensis initium, juxta Latinos. 8 14 6 65 t i d c g c Nonae Perpetuae et Felicitatis. Tertia luna embolismi octod. 15 7 66 u h d VIII idus Initium primi mensis secundum Orientales. 16 16 8 67 x e i e VII idus Sanctorum quadraginta militum. 5 17 9 68 y o d k f VI idus In Bobio Athalae virginis. 18 10 69 z f l g V idus 13 19 11 70 a m A IV idus Gregorii papae Romae. 2 20 12 71 b u g e n b III idus Macedonii presbyteri. 21 13 72 c o c II idus Innocentii papae. 10 22 14 73 d h p d Idus Finis initii post dies triginta quinque. 23 15 74 e a f q e XVII kal. APRILIS.] 18 24 16 75 f i r f XVI kal. Patritii episcopi. 7 25 17 76 g s g XV kal. Sol in Arietem. Primus dies saeculi. 26 18 77 h e k g t A XIV kal. Potentianae virginis. 15 27 19 78 i u b XIII kal. Initium decimae quartae lunae. 4 28 20 79 k l a c XII kal. Benedicti abbatis. Aequinoctium secundum Orientales. 29 21 80 l i h b d XI kal. Sedes epactarum. 12 30 22 81 m m c e X kal. Initium Paschae, a luna quindec., usque in vigesim. primam 1 1 23 82 n d f IX kal. Locus concurrentium. Aequinoctium, juxta quosdam. 2 24 83 o o n i e g VIII kal. Annuntiatio virginis Mariae. Dominus crucifixus est. 9 3 25 84 p f A VII kal. Romae Castoli mart. Montani presb. Maximae uxoris ejus. 4 26 85 q o g b VI kal. Resurrectio Domini. 17 5 27 86 r u k h c V kal. Octavus mensis Aegypti Pharmuthi. 6 6 28 87 s p i d IV kal. Gregorii Nazianzeni. 7 29 88 t k e III kal. Dominini martyris. 14 8 30 89 u a a l l f II kal. Balbinae virginis. 3 9 31 90 x

MARTYROLOGIUM. (0763B) Martius insigni feriatus tempore demum, Quorum praemineat breviter dicemus honore. [Kal.] Martis Donatus tenet Albinusque Kalendas. Senis mox Nonis Heraclus Paulusque coluntur. [VI non.] Quinas Magra pio Nonas defendit amore, [V non.] His et Emitherius Celedonius atque Marinus, Asteriusque micant effuso sanguine clari. [IV non.] Lucius hinc papa pretiosa morte quaternis, Martyrum et octingentorum turba optima fulget. [III non.] Ternas martyr habet meritorum nomine Phocas. Sanguine qui mortem vicit, virtute draconem. [II non.] Victorinus ovat pridie Victorque retrusi Carcere, qui celso penetrarunt astra volatu. [Nonae.] Nonis Felicitas micat, et Perpetua, castam Quae Christo vitam felici morte dicarunt. [VIII id.] Idus octavas martyr Cyrillus et una Consimili retinet venerandus honore Rogatus. [VII id.] Septenis quadrageno sub milite festum Armeniae recolunt unum sacra templa minoris. [VI id.] Senis Gaius, Alexanderque coluntur eisdem, Quadragena et bina cohaeret turba cruore, Quos pariter saeva celebramus Perside caesos. [V id] Candidus hinc quinas sibi Valeriusque retentant. (0764B)[IV id.] Quartam mox Iduum finis tuus, alme Gregori, Consecrat aeterna coelum quo laude petisti. [III id.] Presbyter et ternas Macedonius implet honesta Conjuge Patritia et nata comitante Modesta. [II id.] Euphrosius pridie Petro cum martyre fulget. [Idus.] Thessala plebs Idus matrona martyre servat. [XVII k.] Septima post decimam Aprilis de more kalendis Praecedens Cyriaci et Largi splendet honore, Smaragdique simul pretioso sanguine vernat. [XVI k.] Bis octona tuo Parici nomine pollet, Scothica gentilem miserate per oppida cultum, Hac quoque Getrudae redduntur vota beatae. [XV k.] Praesul Alexander ter quinam possidet altam, Presbyter et Romam Pigmenus sanguine lustrat [XIV k.] Bis septena Joanne eremi cultore coruscat. [XIII k.] Tertia cum decima Gutbretti laude nitentes Anglorum ducit per mystica gaudia plebes. [XII k.] Tum duodena fide Benedicti et nomine fulget, Coenobiale decus duce quo laetatur in orbe. [XI k.] Undecima antistes tribuit pia lumina Paulus, Quo jure exsultat proprio Narbona magistro. [X k.] Felix hinc decimam et Theodorus cum Juliano Ornant eximia virtutum laude ferendi. [IX k.] Romulus et nonam pariterque Secundulus implet. (0765A)[VIII k.] Angelus octava venturum nuntiat Agnum, Agnus et ipse cruce mundi pro morte levatur. [VII k.] Septima Montanum memorat cum conjuge sancta, Atque simul quadrageno cum martyre passum. [VI k.] Agni surgentis resplendet sexta triumpho. [V k.] Quinta Priscus, Alexander Malchusque coluntur. Hanc quoque Guntrammus migrans rex optimus ornat. [IV k.] Eustathius quarta virtutis laude coruscat, Abba Columbano nituit Quirite magistro. [III k.] Tertia Domnino comite et Victore refulget. [II k.] Diodolus pridie emicat Anesusque beati, Hic Martis volvens determinat orbita mensem. Martius hic falcem retinens vult caedere vitem.

Martii mensem cum sequentibus novem mensibus Romulus ordinavit, primumque anni mensem illum esse constituit, et eum Marti, cujus se filium credi voluit, dicavit, eo quod hoc mense constet Junonem peperisse Martem in Phrygia. Unde et a Marte Martius nominatur.

In anno undecimo, luna quae debuit in Kalendis (0765B)Martiis vigesima nona esse, vigesima octava fit, (0766A)propter quartum embolismum, qui inseritur secundo Nonarum Decembris anno decimo. Quod si bissextus eo anno fuerit, vigesima nona erit. Sed haec luna non Martii, sed Februarii est. Martii autem luna in quinto Nonarum ipsius accenditur.

A duodecimo Kalendarum Aprilis usque in decimum quartum Kalendarum Maii, ubicunque decima quarta luna contigerit, in proxima Dominica die post illam Pascha rite celebratur.

Ab octavo Idus Martii usque in Nonas Aprilis, quaecunque luna accensa fuerit, primi mensis Hebraeorum Nisan initium facit.

Mense Martio, dulcimen jejuni comedant, et merum dulce bibant; agramen coctum edant, et raphana confecta: calido balneo usitent, sanguinem non minuant, solutionem non accipiant, quia ipsa solutio frigores generat: potio eorum sit ruta et libystica.

Martis prima necat, cujus sic cuspide quarta est.

Hora scilicet prima primi diei, ut plurimum, et (0766B)etiam secunda hora diei quarti, cavenda.

APRILIS. (0765) Quartus mensis Romanorum. Habet dies triginta. Luna vero viginti et novem. Nox, horarum undecim est; et dies, tredecim.

Primus mensis Hebraeorum Nisan, habet in hoc mense locum, et quintus mensis Graecorum, Xandicos. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum aprilis. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. m g Kalendae Quintiani martyris. 10 1 91 y b n A IV nonae 11 11 2 92 z e m o b III nonae 19 12 3 93 a c p c II nonae Ambrosii episcopi Mediolanensis. 13 4 94 b q d Nonae Finis primi mensis. 8 14 5 95 c i d n r e VIII idus 15 6 96 d s f VII idus 16 16 7 97 e e t g VI idus 5 17 8 98 f o o u A V idus Septem virginum. Antonii confessoris. 18 9 99 g f a b IV idus 13 19 10 100 h b c III idus Romae Leonis papae. 2 20 11 101 i u g p c d II idus Rupti sunt fontes abyssi, et factum est diluvium. 21 12 102 k d e Idus Passio sanctae Euphemiae. 10 22 13 103 l h e f XVIII kalend. Tiburtii, Valeriani et Maximi. 23 14 104 m a q f g XVII kalend. 18 24 15 105 n i g A XVI kalend. Aegypto fidicula occidit vesperi. 7 25 16 106 o h b XV kalend. Sol in Taurum. 26 17 107 p e k r i c XIV kalend. Finis decimae quartae lunae primi mensis. 15 27 18 108 q k d XIII kalend. 4 28 19 109 r l l e XII kalend. Senesii martyris. 29 20 110 s i s m f XI kalend. Maximi martyris. 12 1 21 111 t m n g X kalend. Finis Paschae, juxta Latinos. 1 2 22 112 u o A IX kalend. Georgii martyris et Adelberti episcopi et martyris. 3 23 113 x o n t p b VIII kalend. Nonus Aegyptiorum mensis Bacho, Litania major, Romana. 9 4 24 114 y q c VII kalend. Marci evangelistae. 5 25 115 z o r d VI kalend. Cleti papae. 17 6 26 116 a u u s e V kalend. Noe intravit in arcam in principio anni. 6 7 27 117 b p t f IV kalend. Romae Vitalis martyris. 8 28 118 c a g III kalend. 14 9 29 119 d a a a b A II kalend. Quirini episcopi et martyris. 3 10 30 120 e

MARTYROLOGIUM. (0765C) [Kal.] Virgineo insignes Agape et Chionia serto Aprilis socio sacrant sibi jure Kalendas. [IV n.] Lugduni quartis nonis sacer urbe Nicetus. [III n.] Evagrius ternis splendet martyrque Benignus, Atque pari fulget Theodosia virgo nitore. [II n.] Ambrosius pridie aethereum penetravit honorem. [Nonae.] Nonis virgo pia de morte refulget, haerent ( sic ), [VIII id.] Idibus octavis Xystus martyrque sacerque Praeeminet, Adriano mortem sub Caesare passus. [VII id.] Diogenes septenis Eleusiusque feruntur. [VI id.] Maximus et senas idus tenet atque Solutor. [V id.] Lampade septena quinis micat Idibus alto Virgineus radians simul aethere flosque decorque. [IV id.] Ezechiel vates sancto dicat ore quaternas. [III id.] Pontifice et summo ternae irradiante Leone, Splendent, ore, manu, Christi qui pavit ovile. [II id.] Julius antistes pridie Romana revisit Moenia catholico clarus pro dogmate pastor. [Idus.] Idibus, Hermingilde, patrem, rex alme, furentem Persentis, verum referens de morte triumphum. [XVIII k.] Octava et decima Maias superante Kalendas (0766C)Valerianus ovat, fraterque Tiburtius, ipsos Maximus effuso comitatur sanguine miles. [XVII k.] Septima Olympiadem, decimae conjuncta, beatam Monstrat, eamque simul defendit Maximus alter. [XVI k.] Sexta et dena Chariso Callistoque refulget, Quos mare septena mersos cum plebe beavit. [XV id.] Mappalicus quintadecima Hermonesque Petrusque, Collucent merito virtute et sanguine clari. [XIV k.] Bis septena Eleutherius, mater quoque sancta Anthia praecellent vitam moriendo secuti. [XIII k.] Gaio, Aristonico, Ruffo, Hermogene, atque Galato, Tertia cum decima expedito ( sic ) et martyre fulget. [XII k.] Marcellinus, Domninus, Vincentius, atque [ F. aeque] Nomine bissenam radiant, festoque fideque Festa Synesii celebrantur martyris almi, [XI k.] Pontifices tumulo, doctrina et morte beati, Undecima Gaius pariter Simeonque coluntur. [X q.] Terni presbyteri decimam ternaque coronant Palma Parmeniusque, Elimenes Chrysotelusque; Hac quoque divino patuerunt prodita nutu Corpora martyrio Ecclesiam lustrantia trino, Dionysii, Rustici, Eleutheriique beati. Felicemque sacrum gemino dignumque ministro, (0767A)[IX k.] Nona docet Fortunatumque et Achillea junctos, Hac etiam, invicto mundum qui sanguine temnis, Infinita refers, Georgi sancte, trophaea. [VIII k.] Martyr Alexander triceno martyre laetus, Ac terno octava Lugduni moenia sancit. [VII k.] Mox evangelico Marcus tonat ore beatus, Septima quo capit eximium redimita nitorem. [VI k.] Sextaque pontificis recolit certamina Cleti Richarioque nitet vitae cultore beatae. [V k.] Quinta Anastasium papam celebramus, eidem Anthimus antistes digna virtute cohaeret. [IV k.] Quarta Vitalem Christi pro nomine caesum Commemorat, vitam meruit qui morte perennem. [III k.] Tertia pontifices ara meritisque dicatos, Agapium, pariterque Secundinum veneratur. [II k.] Martyrii Jacobus similem et Marianus honorem, Sortiti pridie finem metantur Aprili. Purpureo quem flore sibi ver sancit Aprilem, Dicemus, quibus attollat sua gaudia festis. Aprilis rastrum tollendo temperat agrum.

Aprilem mensem, quasi aperilem, Romulus nominavit, eo quod in illo remotis nubibus, pruinis ac (0767B)tempestatibus hybernis, coelum, terra, mare, horoscopis, agricolis, nautis aperiantur: arbores quoque (0768A)et verbae in germen, sed et animantia quaeque in prolem se aperire incipiant.

Computista scire debet, quod in octavo et decimo nono anno luna Aprilis in Maio finitur, propter duos embolismos, qui faciunt lunam trigesimam, in secundo Nonarum Aprilis, decimo tertio anno; et in tertio Nonarum Aprilis, decimo nono anno. Item anno undecimo in Kalendis Aprilis, luna trigesima est, scilicet haec Martio deputatur.

A septimo Kalendarum Maii usque in decimum Junii, terminum Rogationum vigesima luna declarat.

Mense Aprili bonum est sanguinem minuere. Potionem ad solvendum accipere. Carnes recentes comedere. A radicibus abstinere. Sanguinem intercutaneum minuere. Calidis usitare. Dolorem stomachi purgare. Unguento calastico usitare. Potio eorum sit betonica et pipinella; et raphanum manducent: quia tunc nascuntur scabies et caligines. Qui haec custodierit, sanitatem naturalem restaurabit.

Aprilis decimo est, undeno et fine timetur.

(0768B)Hora scilicet prima decimi diei, ut plurimum, et etiam nona hora alterius diei, cavenda.

MAIUS. (0767) Quintus mensis Romanorum. Habet dies triginta et unum. Luna vero triginta. Nox horarum octo est, et dies sedecim.

Secundus mensis Hebraeorum Jair, habet in hoc mense locum, et sextus mensis Graecorum, Artemisios. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Maii. Numerus dierum anni. Alphabet. 10 in anno. b c b Kalendae Philippi et Jacobi apostolorum. Valdpurgae virginis. 11 11 1 121 f e b d c VI non. 12 2 122 g c e d V non. Alexandri, Eventii et Theodoli. Juventio sanctae crucis. 19 13 3 123 h f e IV non. Floriani martyris. Umbra absumitur in Meroe. 8 14 4 124 i l d c g f III non. Ascensio Domini. 15 5 125 k h g II non. Joannis apostoli ante portam Latinam. 16 16 6 126 l e i A Nonae. 5 17 7 127 m o d k b VIII idus Victoris martyris. 18 8 128 n f l c VII idus Aestatis initium. In ortu vigiliarum matutino, diebus 90. 13 19 9 129 o m d VI idus Gordiani et Epimachi. 2 20 10 130 p u g e n e V idus Fidiculae ortus. Arcturique exortus matutinus. 21 11 131 q o f IV idus Nerei, Achillei, Pancratii. 10 22 12 132 r h p g III idus Sanctae Mariae ad martyres. 23 13 133 s a f q A II idus Pachumii abbatis. 18 24 14 134 t i r b Idus Descendit Spiritus sanctus super apostolos. 7 25 15 135 u s c XVII kal. Primum pentecostes. 26 16 136 x e k g t d XVI kal. Octava sanctorum Gordiani et Epimachi. 15 27 17 137 y u e XV kal. Sol in Geminos. 4 28 18 138 z l a f XIV kal. Potentianae virginis et martyris. 29 19 139 a l h b g XIII kal. 12 30 20 140 b m c A XII kal. Valentis martyris. 1 1 21 141 c d b XI kal. 2 22 142 d o n i e c X kal. 9 3 23 143 e f d IX kal. Ultimus terminus Rogationum. 4 24 144 f o g e VIII kal. Romae Urbani papae. Aestas oritur, juxta quosdam. 17 5 25 145 g u k h f VII kal. Augustini episcopi Anglorum. 6 6 26 146 h p i g VI kal. Decimus Aegyptiorum mensis Pauni. 7 27 147 i k A V kal. Parisiorum Germani episcopi. 14 8 28 148 k a a l l b IV kal. Maximini episcopi et confessoris in Treveri. 3 9 29 149 l m c III kal. 10 30 150 m b n d II kal. Petronellae virginis. 11 11 31 151 n

MARTYROLOGIUM. (0767C) [Kal.] Maias prima sacrat Christi doctrina Kalendas, Frater ex his Domini Jacobus micat atque Philippus, Hieremiasque simul vatum celebratur opimus, Rexque Sigismundus fuso pro sanguine regnat [VI n.] Sextus hinc Nonis, Athanasi magne, refulges, Arria quo primum periit victore colubra. [V n.] Praesul Alexander quinas et Eventius ornant, Theodolusque, Dei pariter pro nomine caesi, His quoque celsa crucis radiant vexilla repertae, [IV n.] Sylvanus quartas Antonia cum Floriano, Perpetua cingunt mentis virtute decori. [III n.] Stelliferum ternis Christus transcendit Olympum, Hilarioque Arelas pollet Vienna Niceto. [II n.] Praecelsum pridie celebrant Romana Joannem Templa Dei, qui pleno hausit de pectore verbum. [Nonae.] Morte pia nonas Juvenalis sanctus honorat. [VIII n.] Idibus octonis Mediolani urbe coruscat Martyr praecipuo venerandus Victor amore. [VII id.] Ter centum radiant septenis Idibus una Martyrio denique simul decorante beato. (0768C)[VI id.] Senis Gordianus et Epimachus ob unam Caeduntur Christi pariter laudemque fidemque, Has quoque Job patiendi exemplo sanctus honorat. [V id.] Quinas eximio antistes splendore Mamertus Insignit, solemne Deo qui ferre litamen Jejunii instituit ternis sub luce diei, [IV id.] Virgo tuos colimus comites Domitilla quaternis, Nerea, Pancratium, cum quis et Achillea sanctum Primus apostolico docuit tinxitque lavacro, Quos Petrus egregia Romae cum virgine junctos. [III id.] Servatium ternis veneramur in Idibus almum. [II id.] Pachomius pridie Victorque simulque corona Splendent, hic eremita potens, illique cruoris Martyriique Deum socia virtute secuti. [Idus.] Pontifices septem Hesperiam simul Idibus ornant. [XVII ik.] Septima Timothei cum dena nomine lucet, Veridica Paulus docuit quem voce beatus. [XVI k.] Sextaque cum dena peregrino martyre vernat. [XV k.] Quintam cum decima martyr Dioscorus implet. [XIV k.] Bis septena Pudentiana virgine claret. [XIII k.] Cum dena tertiam retinet fulcitque Basilla, Baudeliusque simul trabeatus sanguine vernat. (0769A)[XII k.] Bissena Polius, Eutychius atque Timotheus, Praesul et hac Deo martyrque Valens venerandus, Augia te laetis ducit per gaudia votis. [XI k.] Undecimam Castus sacer Aemiliusque dicarunt. [X k.] Lingonicam decima Desiderius sacrat urbem, Antistesque martyrque Dei galeatus honore Donatianus, Mamnetes cum Rogatiano, [IX k.] Fremque pio exornat fidei certamine nonam. [VIII k.] Octava Urbanus meritorum stemmate fulget, Insula quem doctrina simul sanguisque beavit. [VII k.] Augustine, tuum commendat septima nomen, Lactea quo renitent Anglorum milia verbi, Principe quo Christum domiti sensere Britanni. [VI k.] Julius hinc sextum miles martyrque venustat. [V k.] Quinto Parisii Germanum turba frequentat, Tunc quoque pontificem celebrat sua Roma Joannem. [IV k.] Maximine, tibi quarto Trevir alta coruscat. [III k.] Tertius Hugberto papa et Felice dicatur. [II k.] Tum pridie Petronella Petri de germine sancto Fulgida virgo micat Christi trabeata decore, Hinc Maium aestivo primum sub sole calentem, Quae longisque ferat, promemus vota diebus. (0769B)Cantius et Cantianus cum Cantianella Collucent, Maium haec claudunt solemnia mensem. Alligat ad fustes hic Maius in ordine vites.

Maius in honorem majorum, sicut Junium in honorem juniorum: in quos populum divisit, Romulus (0770A)nominavit: altera enim parte armis, altera consilio tueri rempublicam voluit.

Contendunt alii, Maiam Mercurii matrem, Maio nomen dedisse: quia in hoc mense mercatores Maiae Mercurioque sacrificabant.

In anno octavo, luna quae debuit in Kalendis Maii vigesima octava esse, vigesima septima fit, propter tertium embolismum, qui secundo Nonarum Martii inseritur. Item in anno decimo nono, luna quae debuit in Kalendis Maii vigesima nona esse, vigesima octava invenitur, propter embolismum septimum, qui tertio nonarum Martii incipit.

A septimo idus Maii, usque in octavo Idus Junii, ubicunque quarta luna occurrerit, in proxima Dominica die post illam Pentecostes celebratur.

Mense Maio nullum penitus caput comedant; calidum bibant; calidis usitent; caput purgent; venam hepaticam incidant, et potione contra offocationem accipiant; cataplasma capiti imponant, oculos turbulentos sanat, pruriginem mundat, urinam curat; (0770B)olera frigida esitent: agramma sumant; bibant absynthium, foeniculum et pyretrum et gilganum.

Tertius est Maio lupus, est et septimus anguis.

Hora scilicet septima, decimi diei, ut plurimum, et etiam decima hora alterius diei, cavenda.

JUNIUS. (0769) Sextus mensis Romanorum. Habet dies triginta. Luna vero viginti et novem. Nox, horarum sex est: et dies, octodecim.

Tertius mensis Hebraeorum Sivan, habet in hoc mense locum, et Octavus mensis Graecorum, Deseos. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Junii. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. e m o e Kalendae Nicomedis martyris. Simeonis in Treveri. 19 12 1 152 o c p f IV non. Marcellini papae et martyris. Petri exorcistae. 8 13 2 153 p q g III non. 14 3 154 q f d n r A II non. Initium de signis, secundum Graecos. 16 15 4 155 r s b Nonae Bonifacii Archiepiscopi. 5 16 5 156 s e t c VIII idus Hic desinunt aves canere. 17 6 157 t o o u d VII idus 13 18 7 158 u f a e VI idus Medardi episcopi et confessoris. 2 19 8 159 x b f V idus Primi et Feliciani. 20 9 160 y u g p c g IV idus 10 21 10 161 z d A III idus Barnabae apostoli. 22 11 162 a h e b II idus Romae Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii. 18 23 12 163 b a q f c Idus Virinium pentecostes. 7 24 13 164 c i g d XVIII kal. JULII.] Valerii, Rufini martyrum. 25 14 165 d h e XVII kal. Viti, Modesti, et Crescentiae virginis. 15 26 15 166 e e k r i f XVI kal. 4 27 16 167 f k g XV kal. Sol in Cancrum. 28 17 168 g l l A XIV kal. Marci et Marcelliani. 12 29 18 169 h i s m b XIII kal. Protasii et Gervasii. 1 1 19 170 i m n c XII kal. Solstitium secundum Orientem. 2 20 171 k o d XI kal. Albani martyris. 9 3 21 172 l o n t p e X kal. Jacobi Alphei apostoli. 4 22 173 m q f IX kal. Vigilia sancti Joannis Baptistae. 17 5 23 174 n o r g VIII kal. Nativitas sancti Joannis Baptistae. 6 6 24 175 o u u s A VII kal. Decimus mensis Aegyptiorum Episi. 7 25 176 p p t b VI kal. Romae sanctorum Joannis et Pauli. 14 8 26 177 q a a c V kal. 3 9 27 178 r a b d IV kal. Leonis papae. Vigilia apostolorum Petri et Pauli. 10 28 179 s b c e III kal. Passio apostolorum Petri et Pauli. 11 11 29 180 t e b d f II kal. 12 30 181 u

MARTYROLOGIUM. (0769C) [Kal] Junii origo tuum sustollit in astra nitorem, Pamphile, martyrio doctor venerande beato, Martyris huncque diem festum Nicomedis adornat, [IV non.] Marcelline sacer, Petre exorcista quaternis Nonis communem dignamque litatis ad aram, Lugdunique pio Blandina vocatur honore, Quadragena quae simul octonaque coruscum, Cum plebe nexit flammis undisque monile. [III non.] Pergentinus item Laurentinusque cruoris Et generis ternas gemino fulgore venustant, Aureliana suum plebes recolitque Liphardum. [II non.] Martyr et antistes pridie sacra vota Quirinus, Accumulans proprio Christum de sanguine placat, [Nonae.] Nonis antistes fulget Bonifacius, Anglis Editus, ad Christum Oceani qui traxit alumnos, Eresonum puro submittens colla lavacro. [VIII id.] Octonas idus Ceratus episcopus ornat, (0770C)Urbem qui fulsit Gratiano principe dictam. [VII id.] Paulus septenas, praesul tuus, alta Byzanti. [VI id.] Progenies meritumque pium quos jungit et ara, Gildardus senas pariterque Medardus honorant. [V id.] Quinas primus habet, juncto sibi Feliciano. [IV id.] Quartae Basilide, et his deno martyre vernant. [III id.] Barnabas ternas exornat apostolus idem. [II id.] Cyrinus pridie effulget Nazarque Naborque, His et Basilidem festo sociamus eodem. [Idus] Idus illustrat Felicula virgo cruore, Lac, Petronella, tibi verbum, quam junxit et aetas. [XVIII k.] Octavo Juli et deno ante exordia mensis, Vates Heliseus, simul Abdiasque refulgent, Hic quoque Valerio et Rufino martyre gaudet. [XVII k.] Septeno deno Vitus cum virgine clara Margarita martyrii splendore nitescit, Hocque Modestus et alma nitet Crescentia virgo. [XVI k.] Sedecimo Cyricus Julitta cum genitrice Clarescit vera Christi pietate fideque. (0771A)[XV k.] Quindecimus septem, quinquagenisque ducentis Martyribus jucundam mittit ad astra coronam. [XIV k.] Quartum cum deno pretioso sanguine fratres Marcellianus pariter Marcusque sacrarunt, Hunc quoque Balbinae lustrat meritumque decusque. [XIII k.] Gervasius terdenum Protasiusque coronant. [XII k.] Vitalisque pater natos sequitur duodeno. [XI k.] Martyr Rufinusque undeno et Martia pollent [X k.] Albanus decimo defendit laude Britannos. Paulinusque Nolam meritis et nomine lustrat. [IX K.] Anglorum nono Ediltrud de germine fulget. [VIII k.] Octavo natus colitur Baptista Joannes. [VII k.] Septeno Romam Luceia exornat amore, Scampio bis deno et bino martyre laeta, De quibus Aceias socio conlucet honore. [VI k.] Sextum martyr habet Paulus simul atque Joannes, Germine, amore, fide, virtute et sanguine fratres, Cum quibus augusto radiat Constantia serto, Salvius et sanctus Scalditum littora visit. [V k.] Hesperiam quinto antistes martyrque Zoelus Martyribus cumula junctus denisque novemque. [IV k.] Praesule quartus ovat verbi et doctore Leone. [III k.] Tertius auralam sustollit ad aethera Romam (0771B)Martyrio pariter Petri Paulique beato. [II K.] Lemovicum pridie colitur Martialis honore, Junius his celsum festis determinat orbem. Junius imbrifugo aestatis sub caumate fervens, Templa, quibus festa velet de fronde canemus. Tellurem curvo Junius proscindit aratro.

(0772A)Ardentis penetrat quoque Phoebus sidera Cancri.

Centra hic Solstitium medio, summoque coruscat.

Junius, a junioribus populi Romani appellatur: sive (ut Cyngius arbitratur) Junonius ante vocabatur, a Junone: et post, detritis quibusdam litteris, Junius dictus est. Nam et aedes Junonis Monetae, calendis Junii dedicatae sunt.

Intuendum est, quod in octavo anno, in quarto nonarum Junii, luna trigesima est, sed haec Maii est. Luna autem Junii in Julio finitur.

Item anno decimo octavo in calendis Junii trigesima luna invenitur, sed haec Maio deputatur. Luna vero Junii finitur secundo calendarum Julii.

A priori quarta feria Martii, qua jejunium celebratur, usque ad jejunium Junii, quatuordecim hebdomadae sunt: et ab hoc tempore usque ad jejunium Septembris, sunt quoque quatuordecim hebdomadae.

Mense Julio omnibus diebus mane jejuni, plenum calicem de aqua frigida bibant. Cervisiam, sive (ut nonnulli vocant) Medum, non bibant. Sinapim esitent. (0772B)Lactucas manducent. Acetum bibere oportet. Et ex herbis, salviam et savinam in potiunculis bibant: quia tunc cerebrum humores producere solet.

Junius in decimo, quindenum a fine salutat.

Hora scilicet quinta, decimi diei, ut plurimum, et etiam quarta hora alterius diei, cavenda.

JULIUS. (0771) Septimus mensis Romanorum. Habet dies triginta et unum. Luna vero triginta. Nox horarum octo est, et dies sedecim.

Quartus mensis Hebraeorum Thamuz, habet in hoc mense locum, et octavus mensis Graecorum, Phanemos. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Julii. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. c e g Kalendae 19 13 1 182 x f A VI non. Romae Processi et Martiniani. 8 14 2 183 y i d c g b V non. Translatio Thomae apostoli in Edessa. 15 3 184 z h c IV non. Hudalrici episcopi. 16 16 4 185 a e i d III non. 5 17 5 186 b o d k e II non. Octava apostolorum. 18 6 187 c f l f Nonae Villibaldi episcopi et confessoris. 13 19 7 188 d m g VIII idus Chiliani et sociorum ejus. 2 20 8 189 e u g e n A VII idus Effren abbatis. 21 9 190 f o b VI idus Septem fratrum Philippi, Felicitatis filiorum, et sociorum. 10 22 10 191 g h p c V idus Translatio corporis sancti Benedicti abbatis. 23 11 192 h a f q d IV idus Margaritae virginis. Hermachorae et Fortunati. 18 24 12 193 i i r e III idus 7 25 13 194 k s f II idus Dies caniculares incipiunt. 26 14 195 l e K g t g Idus Reginsuindae virginis. 15 27 15 196 m u A XVII kal. AUGUSTI. 4 28 16 197 n l a b XVI kal. 29 17 198 o i h b c XV kal. Januarii martyris. Sol in Leonem. 12 30 18 199 p m c d XIV kal. 1 1 19 200 q d e XIII kal. 2 20 201 r o n i e f XII kal. Praxedis virginis 9 3 21 202 s f g XI kal. 4 22 303 t o g A X kal. Ravenna Apollinaris episcopi et martyris. 17 5 23 204 u u k h b IX kal. Christinae virginis. Vigilia sancti Jacobi apostoli. 6 6 24 205 x p i c VIII kal. Jacobi apostoli, et Christophori martyris. 7 25 206 y k d VII kal. Duodecimus mensis Aegyptiorum Mesore. 14 8 26 207 z a a l l e VI kal. Antiochiae Simeonis monachi. 3 9 27 208 a m f V kal. Pantaleonis martyris. 10 28 209 b b n g IV kal. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis 11 11 29 210 c e m o A III kal. Addon et Sennes. 12 30 211 d c p b II kal. Tertulliani martyris. 19 13 31 212 e

MARTYROLOGIUM. (0771C) Julius hinc flavis humeros redimitus aristis, Quos supplex aris veneransque colat, memoremus. [Kal.] Primus qui veteris populi legisque sacerdos Exstitit incensi primusque litavit ad aram Aaron orditur Juli sacratque Kalendas, Has quoque contemptor mundi Carilephus honorat. [VI n.] Processus sextus retinet cum Martiniano. [V n.] Nonas martyrii laeto irradianteque decore, Pontifices quintas Anatolius Eulogiusque. [IV n.] Lauriane tenes meritorum nomine quartas, Ossaque Martini tumulo mutata venustant. [III n.] Domitius ternas dicat, et clarissima Zoe Auxit martyrio coetumque jure beatum. [I n.] Eximius vatum pridie defectus in orbe Martyrio Esaias virtute atque ore coruscat, (0772C)Tranquilline, simul duplici splendore refulges, Sanctorum genitor sanctos comitate peremptos, Tumque Goar Christi colitur famulusque sacerque [Nonae.] Pantemnonis splendet meritumque fidesque. [VIII id.] Octavo ante Idus Cilianus Procopiusque, Excellent Christum virtute et morte secuti [VII id.] Audax septeno pariterque Anatol a claret. Nec minus et contemptor opum sacer eminet Ephrem. [VI id.] Sexto germana Christo pro sorte coronam, Progenie septena dicat Felicitas alma, Quam genuit gratamque Deo praemisit ad aram. [V id.] Martyrio quintum sancit Januarius atque Consimili decorat Pelagia sancta nitore Tum Beneventanis translata montibus almi, Busta patris Benedicti nunc Liger altus honorat. (0773A)[IV id.] Hermagoram quarto supplex Aquileia frequentat, Antistes precibus populum qui fulcit et urbem. [III id.] Tertius Aegyptum praesentat Serapioni, Attalus et martyr coelesti flore nitescit. [II id.] Antistes pridie et martyr petit aethera Phocas, [Idus.] Idibus effulgent Cassianus Syricusque, Et Jacobus meritis celebratur episcopus amplis. [XVII k.] Cum decima Augustum praesignans septima mensem, Hilarine tuos martyr nitet optime festo. [XVI k.] Sedecimam votis Carthago spectat opimis, Martyrii plebem duodenam laeta frequentans; Scyllitana simul capiti, quos patria misit. [XV k.] Quindecimam genitrix septena prole dicavit, Symphorosa pio pariter germine caesa. [XIV k.] Arsenius quartam denamque eremita venustat. [XIII k.] Et ternam denam Philibertus sanctus adornat. [XII k.] Praxedis duo dena effulget virginis, atque Prophetae Danielis nomine, fine fideque, Ipsa luce pii solemnis dedicatio Petri. [XI k.] Undecimam Christo felix miserante Maria, Ornat septeno caruit quae daemone, quamque Magdala progenitam signat cognomine origo: (0773B)Vandregisle, tibi hac monachorum vota recurrunt. [X k.] Hinc decimam praeclarus Apollinaris honorat. [IX k.] Mox nonam Christina, Aquila et Niceta sacrarunt. [VIII k.] Octavam Jacobus Zebedei filius ornat, Primus apostolicum vero pro rege cruorem, Qui dedit, hunc Cucuphas Christophorusque sequuntur [VII k.] Septimam Adrianus tenet Aemyliusque beati, Martianus cum quis simili virtute triumphat. [VI k.] Presbyter Hermelaus sexta martyrque coruscat. [V k.] Quintam Nazarius cum Celso possidet, hancque Pantaleon martyr proprio sibi sancit honore, Insignem meritis Petri Paulique beatis, Praesul Romanus Stephanus tum consecrat aram, Templo quae Dionysii gemmata refulget, Signis martyrii, monitis visisque fideque. [IV k.] Felix, Simplicius, Faustinus, et alma Beatrix, (0774A)Tricassique Lupus quartam communiter aurant. [III k.] Abdon et Senen, designat tertia sanctos, Regni quos Romae tribuit de germine Persis. [II k.] Martyrii pridie Fabium pia gloria texit, Julius haec orbi excedens solemnia linquit. Julius ergo secat gramen fenumque reservat.

Julius prius dictus erat Quintilis, quia a primo tunc mense Martio quintus est mensis. Verum postea in honorem Julii Caesaris dictatoris. legem ferente Marco Antonino consule, Julius appellatus est, quoniam hoc mense ad quartum Idus Quintilis procreatus est.

Sciendum postea est, in octavo anno, quod in Kalendis Julii mensis trigesima luna, secundum regulam debuit esse, sed propter tertium embolismum vigesima nona luna haec est, et etiam mensis Julii.

Item anno decimo nono, nos qui epactas lunares a Septembre incipimus, in tertio Kalendarum Augusti trigesimam Julii lunam, saltus ratione praetermittimus, (0774B)ita ut eadem die pro trigesima dicamus primam.

Sicque in Kalendis Augusti tertia sit, cum secundum regulam non esse debuerit, quatenus in Kalendis Septembris, quinta effici possit.

Mense Julio, Venere non usitent. Sanguis non minuatur ullo modo. Potionem non bibant. Rutam et salviam usitent: flores apii et uvae bibant. Plenum calicem de aqua jejuni bibant, propter choleras solvendas.

Tredecimus Julii decimo minuit ante Kalendas.

Hora scilicet undecima decimi tertii diei, ut plurimum, et etiam nona hora illius septimi diei, cavenda.

AUGUSTUS. (0773) Octavus mensis Romanorum. Habet dies triginta et unum. Luna vero viginti et novem. Nox horarum quatuordecim est, et dies decem.

Quintus mensis Hebraeorum Aab, habet in hoc mense locum, et nonus mensis Graecorum, Laos. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Augusti. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. q c Kalendae Vincula sancti Petri. Sanctorum Machabaeorum. 8 14 1 213 f i d n r d IV non. Stephani papae et martyris. Sexta luna embolismi. 16 15 2 214 g s e III non. Inventio corporis sancti Stephani protomartyris. 5 16 3 215 h e t f II non. 17 4 216 i o o u g Nonae 13 18 5 217 k f a A VIII idus Sixti papae, Felicissimi et Agapiti. 2 19 6 218 l b b VII idus Aphrae martyris. Initium autumni. 20 7 219 m u g p c c VI idus Cyriaci et sociorum ejus. 10 21 8 220 n d d V idus Vigilia sancti Laurentii martyris. 22 9 221 o h e e IV idus Passio sancti Laurentii. 18 23 10 222 p a q f f III idus Tiburtii martyris. 7 24 11 223 q i g g II idus Eupli diaconi martyris. 25 12 224 r h A Idus Hippolyti, cum aliis decem et octo. 15 26 13 225 s e k r i b XIX kal. SEPTEMBRIS. [Eusebii presbyteri. Vigilia. 4 27 14 226 t k c XVIII kal. Assumptio sanctae Mariae. 28 15 227 u l l d XVII kal. 12 29 16 228 x i s m e XVI kal. Octava sancti Laurentii. 1 1 17 229 y m n f XV kal. Agapiti martyris. Sol in Virginem 2 18 230 z o g XIV kal. 9 3 19 231 a o n t p A XIII kal. Oliverii episcopi et martyris. 4 20 232 b q b XII kal. 17 5 21 233 c o r c XI kal. Timothei apostoli. Symphoriani martyris. 6 6 22 234 d u u s d X kal. Vigilia sancti Bartolo. Autumnus oritur, juxta quosdam. 7 23 235 e p t e IX kal. Nativitas sancti Bartolomaei martyris. 14 8 24 236 f a a a a f VIII kal. Genesii martyris. 3 9 25 237 g b g VII kal. Anastasii martyris. 10 26 238 h b c A VI kal. Primus mensis Aegyptiorum Thoth. 11 11 27 239 i e b d b V kal. Hermetis, Pelagii martyrum, et Augustini episcopi. 12 28 240 k c e c IV kal. Passio sancti Joannis Baptistae. Sabinae virginis. 19 13 29 241 l f d III kal. Felicis et Audacti. 8 14 30 242 m i d c g e II kal. Paulini confessoris. 15 31 243 n

MARTYROLOGIUM. (0773C) Augustus demum pleno jam farre refertus, Quis nova sacra ferat monstremus carmine sanctos. [Kal.] Quos ferus in mortem Antiochus cum matre subegit, Venturo sanguen, qui Christo sponte dicarunt, Augustas retinent Machabaei jure Kalendas, Carcere Roma Petrum celebrant vinclisque reductum, (0774C)Eusebiumque suum Vercelli rite frequentant. [IV n.] Nonarum Stephanus martyrque et papa beatus, Quarto festivae tribuit pia gaudia Romae. [III n.] Terno mox Stephani colitur solemne reperti, Primus qui mortem Christi est moriendo secutus, Gamaliel, Nicodemus, Abibon pariterque Inventi voto fulgent et laude perenni. [II n.] Justinus pridie proprio celebratur honore, (0775A)Presbyter in numero sanctorum caede peremptus Crudeli exquirens tumulis qui condecoravit. [Nonae.] Nonas Cassianus, Memmius atque Osvaldus Rex pius Anglorum merito et virtute retentant. [VIII id.] Idibus octonis mortem passura, crucemque Christi sancta caro aetheream dedit ante figuram, Praesul et his Sixtus Romae martyrque colendus, Juxta et Felicissimus Agapitusque triumphant. [VII id.] Septenas pariter Donatus et Afra bearunt. [VI id.] Aethereum senis penetrat Cyriacus honorem. [V id.] Romanus quinis martyr milesque refulget. [IV id.] Quartis Laurenti merito splendescis opimo, Ignem qui passus tortorem vincis iniquum. [III id.] Ternis flosque decusque pium petis astra, Tiburti, Has et Goaricus confessor possidet almus. [I id.] Martyrii palmam pridie capis, Euple, perennem. [Idus.] Idibus Hippolytum comitem Laurentius astris, Pro Christi parili recipit certamine passum, Reginam meritis virtute fideque colendam Tellus tum venerans Radegundam Aquitana frequentat. [XIX k.] Quae decima et nona est Septembris ante Kalendas Eusebium Romae sancit celebratque beatum. (0775B)[XVIII k.] Octava et decima mundi lux flosque Maria Angelico comitata choro petit aethera virgo. [XVII k.] Septenam denamque tenes, Arnulphe, sacerdos. [XVI k.] Martyre sedecima effulget Mammete beato. [XV k.] Agapitus quintamdecimam certamine sancit. [XIV k.] Magnus et Andreas quarta denaque coruscant, Septem nonaginta et quingenti comitantur, Quos pariter sancti simul his bis mille sequuntur. [XIII k.] Tertia post denam Samuele excellet ab ipsis, Quem Domino cunis genitrix devota sacravit. [XII k.] Martyris hinc duodena privati sanguine vernat. [XI k.] Undecimam Romae Timotheus passus honorat, Aeduatumque suum celebrat plebs Symphorianum, Mater quem Christo pariter moritura dicavit. [X k.] Lucius et Ptolemaeus denam virtute coronant, [IX k.] Bartholomaeus nonam exornat retinetque beatus India quo doctore Dei cognovit honorem, Herculis et Bacchi insanis vix eruta sacris, Hinc illum fama est varia pro sorte sepulcri, Aeoliam, Laparen, Beneventi et templa tenere, Tum quoque Genesio resplendet martyre Roma, Audoenum tumque pium Radumagus honorat. (0775C)[VIII k.] Octava hinc Arelas celebrat te, sancte Genesi. [VII k.] Martyrio septenam Irenaeus et Abundus ornant. [VI k.] Rufe, tuos recolens ostendit sexta triumphos. (0776A)[V k.] Hermen quinta probat felici morte beatum. Ecclesiae lumen, populi sacra norma fidelis, Africa quo pastore orbis doctore coruscat, Augustine pater, festo celebraris eodem, Aurea quem servant Italis nunc templa sepultum, Santonus alta sui Vibiani hac fulget honore, Urbs Alamannorum recolit Constantia sanctum, Hac quoque Pelagium fuso pro sanguine clarum. [IV k.] Praeco Dei, Verbi vox et Baptista Joannes, Quem effera saltanti tribuerunt jussa puellae, Insignit quartam meritorum laude perenni, Virgo Sabina simul Romae sua templa revisit. [III k.] Terna cum Felice pio praecellet Adauctus. [II k.] Paulinus pridie Treverorum moenia lustrat, Exsilio antistes vero pro dogmate clarus. Augusti his demum clauduntur limina festis. Augustum mensem leo fervidus igne perurit.

Augustus metit, et fruges in horrea mittit.

Herigone hic Phoebo sociat sua sidera Virgo.

His quoque consurgit Autumni tempora laeti.

Augustus mensis, Sextilis antea vocabatur: donec (0776B)honori Augusti Caesaris daretur, ex senatusconsulto: eo quod ipse, die prima mensis hujus, Antonium cum Cleopatra superaverit, et imperium populi Romani firmaverit.

Considerandum est, quod in decimo sexto anno, in secundo Kalendarum Septembris, trigesima luna invenitur; sed haec non Augusti mensis luna est, sed sexti embolismi, qui incipit quarto Nonarum Augusti mensis, nulloque nisi ( sic ) deputatur, quia omnis luna embolismi mensibus cunctis superflua est.

Item anno decimo nono in Kalendis Augusti, propter saltum lunae, quo trigesima Julii luna transilitur, tertia luna fit: cum secunda, juxta regulam, esse debuerit.

Mense Augusto caules et malvas non comedant; agramina comedant; cervisiam minime bibant, et met. Betas non manducent, quia tunc amarae sunt et liquidae, et choleram nigram generant: gilganum bibant.

(0776C)Augusti nepa prima fugat de fine secundam.

Hora scilicet prima primi diei, ut plurimum, et etiam septima hora alterius diei, cavenda.

SEPTEMBER. (0775) Nonus mensis Romanorum. Habet dies triginta. Luna vero quoque triginta. Nox horarum duodecim est, et dies etiam duodecim.

Sextus mensis Hebraeorum Elul, habet in hoc mense locum, et decimus mensis Graecorum, Gorpios. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Septemb. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. h f Kalendae Verenae virginis. 16 16 1 244 o e i g IV non. Luna embolismi secunda. 5 17 2 245 p o d k A III non. Benedictae martyris. 18 3 246 q f l b II non. 13 19 4 247 r m c Nonae Ferreoli martyris. 2 20 5 248 s u g e n d VIII idus Magni confessoris. 21 6 249 t o e VII idus Reginae virginis. 10 22 7 250 u h p f VI idus Nativitas S. Mariae virg. Corbiniani confes. Adriani martyris. 23 8 251 x a f q g V idus Gorgonii martyris. 18 24 9 252 y i r A IV idus Audonarii episcopi. 7 25 10 253 z s b III idus Prothi et Hiacynthi. Felicis et Regulae. 26 11 254 a e k g t c II idus 15 27 12 255 b u d Idus. 4 28 13 256 c l a e XVIII kal. OCTOBRIS.] Cornelii et Cypriani. Exaltatio crucis. 29 14 257 d i h b f XVII kal. Romae Nicomedis martyris. 12 30 15 258 e m c g XVI kal. Romae Luciae. Euphemiae virginis. Geminiani. 1 1 16 259 f d A XV kal. Lantberti episcopi et martyris. Sol in Libram. 2 17 260 g o n i e b XIV kal. Januarii episcopi et martyris, et aliorum septem. 9 3 18 261 h f c XIII kal. Aequinoctium autumnale, secundum Orientales. 4 19 262 i o g d XII kal. Vigilia sancti Matthaei. 17 5 20 263 k u k h e XI kal. Nativitas sancti Matthaei apostoli. 6 6 21 264 l p i f X kal. Mauricii et Exuperii cum sociis. Emmerammi martyris. 7 22 265 m k g IX kal. 14 8 23 266 n a a l l A VIII kal. Conceptio sancti Joannis Baptistae. 3 9 24 267 o m b VII kal. Aequinoctium juxta quosdam, et locus indictionum. 10 25 268 p b n c VI kal. Justinae virginis. 11 11 26 269 q e m o d V kal. Cosmae et Damiani. 12 27 270 r c p e IV kal. Laobae virginis. Secundus mensis Aegyptiorum Paophi. 19 13 28 271 s q f III kal. Dedicatio basilicae sancti Michaelis archangeli. 8 14 29 272 t i d n r g II kal. Hieronymi presbyteri. 15 30 273 u

MARTYROLOGIUM. (0777A) Miti September praegustans pocula Baccho, Quos aris venerando colat memoretque canemus. [Kal.] Legifer haeredem proprii quem linquit honoris Promissam populo terram, qui sorte per astra, Per loca, per celsos montis distinxit et urbes, Septembres Josue tenet orditurque Kalendas Priscus, et has martyr trabeatus sanguine lustrat, Praesul et his Senonum Lupus aede coruscat ab alta, Has et Verenae rutilant solemnia sanctae. [IV non.] Quartas hinc nonas Lugduni Justus honorat. [III non.] Ternis Antonine puer martyrque triumphas, Tunc et Aristeus antistes de morte beatur. [II non.] Legis divinae lator, susceptor et autor, Colloquio visuque Dei dignate frequenti, Praecelso pridie tumularis monte Moyses, Nulli post licuit cujus cognoscere bustum, Tunc etiam Cabalon Marcelli sanguine vernat. [Nonae] Nonis Ferreolus cum Ferrutione refulget, Donatus Capuam pariterque Arcontius ornant. [VIII id.] Vates Zacharias octonas obtinet Idus. [VII id.] Antistes septenas servat Evortius, atque (0777B)Regali insignis Chlodoaldus stirpe sacerdos. [VI id.] Qua Deus humanam suscepit virgine formam, Illustrat senas ortus de luce Maria, Martyr et Adrianus Romam tum sanguine comit. [V id.] Gorgonius quinas fama meritisque retentat, Romae quem passum nunc Gallia poscit adorans. [IV id.] Sosthenes et Victor quartis memorantur eamdem Christi pro regno sortiti et laude coronam. [III id.] Prothus hinc ternas, fraterque Hiacynthus honorant. Qui Eugeniam pariter legem docuere sacratam, Has simul et Felix felici morte dicavit, Martyrio Regulae juncto pariterque beatve. [II id.] Martyr mox pridie Celsus petit aethera Syrus. [Idus] Idibus abba nitet merito et cognomine Amatus. [XVIII k.] Octono et decimo octimbrem vocitante futurum, Exaltata crucis fulgent vexilla relatae, Perside ab indigna victor quam vexit Heracleus, Corneliusque suam virtute et sanguine Romam, Antistes fulcit, et Cypriano laeta coruscat Carthago, insigni doctore et martyre, totum, Ecclesiae scribunt, cujus sacra dicta per orbem, Praesulis hic etiam meritum celebratur Eparci. [XVII k.] Septenum denum Nicomedes presbyter ornat, (0777C)Virgo tuus Petronilla comes martyrque beatus. Pontifices ara meritis vitaque colendi, Carnutes Leobinus, Aper, Leo quosque tuentur. [XVI k.] Hinc sextodeno Martinus papa beatur, Euphemiamque pio sanctam veneramur amore, Lucius hoc simul excellet cum Geminiano, Condecorat pariter passos quos laurea Christi. [XV k.] Lantpertus quintum denum virtute coronat, Factio quem caesum semper tremebunda pavescit. [XIV k.] Ore, fide antistes, signis et sanguine martyr Methodius, quartum denum celebrandus honorat. [XIII k.] Virtutis specimen patiendi, et forma decusque Martyrii Eustathius terno denoque triumphat. [XII k.] Virgoque bissenum Fausta atque Evigilasius ornant. Deseruit Christo, mundi qui lucra, vocante, [XI k.] Undecimum Matthaeus Evangelico ore sacravit. [X k.] Mauricius denum socia legione coronat, Effuso mortem pariter quae sanguine vicit, (0778A)Emmerammus eum socio comitatur honore, Quem genus insignis Britannia voce reposcit. [IX k.] Nonum Tecla tenet, roseo perfusa cruore, Liberiusque dicat Romanam papa per urbem Levita et Sosius merito splendescit honore. [VIII k] Octavum sterili conceptus ventre Joannes, Andochiusque sacrat martyrque et presbyter almus, Quem Tyrsus, Felixque pari comitantur amore. [VII k.] Septeno Lupus antistes Lugduna revisit Moenia, devotae pastor memorabilis urbi, Ambiana micat Firmino martyre plebes. [VI k.] Sexta martyr ovat Cyprianus, virgo beata Quem Justina Dei fecit cognoscere regnum, Artibus insanis tandem furiisque relictis. [V k.] Quinto cum fratre excellet Cosma, Damiano. Antimus hos sequitur, Leontius Euprepiusque, Qui unum Christe tibi sertum, qui morte dicarunt, [IV k] Faustus, Martialis, quartum et Januas ornant, Martyrii trabea simul et certamine clari. [III k.] Aetheria virtute potens princepsque supernae Militiae Michael terno sibi templa sacravit. [II k.] Interpres legis veterisque novaeque probatus, (0778B)Instructor doctrinae, haeresis damnator iniquae, Hieronymus pridie Septembrem claudit ovantem. Aequatura diem Soli cum Libra inhaeret.

Libra pares lucis somnique hic efficit horas.

Sidere virgo tuo Bacchum September opimat.

September lectos terit hic cum fuste corymbos.

September, quasi septimus imber appellatur: eo quod septimus a Martio, primo quondam mense, numeretur, et plerumque imbribus seu nubibus obscuretur.

Considerandum est, quod in quinto anno, in quarto Nonarum Septembris, secundi embolismi luna incipit, et finitur in Kalendis Octobris trigesima, quae nec Septembri nec Octobri deputatur.

Epactas, id est, adjectiones lunares, Aegyptios nos sequentes, a Septembri mense inchoamus, semperque ibidem novas sumimus. Sed epactae (secundum doctissimos) cum concurrentibus, et lunari cyclo in (0778C)Kalendis Januariis mutantur.

Ad epactas vero inveniendas, semper undecim praeientibus adduntur, ut sequentes inveniantur. Excepto decimo nono anno, quando octodecim epactis, non undecim, ut in caeteris, sed duodecim adjungimus: ut triginta epactas, quas nullas dicimus, efficere queamus.

Mense Septembri buccellas lacte infusas jejuni comedant quotidie; et omnia quaevis accipe, quia omnis esca et fructus in hoc tempore confecti sunt. De pollice sanguinem minue. Potio sit agrimonia et apii semen. Porros coctos et crudos comede. Bibe costum et mastice.

Tertia Septembris vulpis ferit a pede denam.

Hora scilicet undecima decimi tertii diei, ut plurimum, et etiam nona hora alterius diei, cavenda.

OCTOBER (0777) Decimus et antepenultimus mensis Romanorum. Habet dies triginta et unum. Luna vero viginti et novem. Nox horarum est quatuordecim, et dies decem.

Septimus mensis Hebraeorum Thisri, habet in hoc mense locum, et undecimus mensis Graecorum, Hyperberetreos. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Octobris. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. s A Kalendae Remigii episcopi. 16 16 1 274 x e t b VI non. Leodegarii martyris. 5 17 2 275 y o o u c V non. Sulpicii et Serviliani. 13 18 3 276 z f a d IV non. 2 19 4 277 a b e III non. 20 5 278 b u g p c f II non. 10 21 6 279 c d g Nonae. Marci papae. 22 7 280 d h e A VIII idus 18 23 8 281 e a q f b VII idus Parisiis Dionysii, Rustici presbyteri, Eleutherii diaconi. 7 24 9 282 f i g c VI idus 25 10 283 g h d V idus Eustathii presbyteri. 15 26 11 284 h e k r i e IV idus 4 27 12 285 i k f III idus Romae Callisti papae. 28 13 286 k l l g II idus 12 29 14 287 l i s m A Idus 1 1 15 288 m (0779)m n b XVII kal. NOVEMBRIS.] Galli confessoris. 2 16 289 n o c XVI kal. 9 3 17 290 o o n t p d XV kal. Lucae Evangelistae. Sol in Scorpionem. 4 18 291 p q e XIV kal. Festi, Sosii, Januarii episcopi. 17 5 19 292 q u c u r f XIII kal. 6 6 20 293 r s g XII kal. In Colonia sanctarum virginum. 7 21 294 s p t A XI kal. 14 8 22 295 t a a a a b X kal. Octava sancti Galli. 3 9 23 296 u b c IX kal. 10 24 297 x b c d VIII kal. Crispini et Crispiniani. 11 11 25 298 y e b d e VII kal. Amandi confessoris. 12 26 299 z c e f VI kal. Vigilia apostolorum Simonis et Judae. 19 13 27 300 a f g V kal. Simonis, et Judae, qui et Thaddaeus. 8 14 28 301 b i d c g A IV kal. Tertius Aegyptiorum mensis, Athir. 15 29 302 c h b III kal. 16 16 30 303 d e i c II kal. Vigilia omnium sanctorum. Quintini martyris. 5 17 31 304 e

MARTYROLOGIUM. (0779A) Spumanti musto pomisque Octimber onustus, Quis pateras calathosque ferat, memorando sequemur. [Kal.] Francos qui primus docuit domuitque feroces Remigius proprio Octimbrem praesignat honore, Germanusque simul doctrina insignis et actu, Tum propriam munit meritis Autisiodorum, Qui Oceano fidei refugas et dogma nefandum Reppulit, et signis te, picta Britannia, texit, Hos virtute Bavo et sancto comitatur honore. [VI non.] Mox sextum nonarum Leodegarius ornat Seditione potens, quem dux populusque peremit. [V non.] Euvaldi meritis gente et cognomine et ara Doctrinaque pares quintum sibi more dicarunt. [IV non.] Marcus Marcianusque suo implent munere quartum Germine, martyrio, natura et funere fratres. [III non.] Ternas tum nonas Apollinaris honorat, Praesul templa frequens cujus Ravenna coronat. [II non.] Virgo Fides pridie hinc felici morte triumphat. Nonis. Pontifices nonas Linus Marcusque retentant (0779B)VIII id. Octavo ante idus Demetri sancte bearis, Nomine pro Christi tortores passus iniquos. [VII id.] Exemplum fidei parendi et norma salubris Excelsi patris primum cognomine dictus, Gentibus inde pater coelesti sorte vocatus, Septenas Abraham sancit retinetque beatus, His quoque martyrio insigni trinoque coruscant Orbem templa suo lustrantia lumine cunctum, Dionysius aetherio qui splendet honore, Gallia doctorem Paulo instituente beatum, Quem meruit gemino comptum junctumque ministrum, Domninoque Itali claro tum martyre fulgent. [VI id.] Senas justitiae titulus Loth sanctus adornat, Cassius et Gereon, Victor, Florentius, atque Martyrii comites plebs tum conjuncta triumphat. [V id.] Quinas mox Tarcus, Probus Andronicusque coronant, Virtutis mortisque pares quos gloria reddit. [IV id.] Idus tum quartas meritis Edistius auget, Urbs Ravenna suo celebri quo martyre pollet. [III id.] Ternas Marcellus, Faustus, Januarius implent, Tum quoque Petre tibi Dionysique sacratum Templum, et Chrysantho Dariaeque coruscat, et ara (0779C)Tolbia cum plano quo praeminet aequore castrum. [II id.] Callistus pridie antistes martyrque trophaeo Praecellens multo, et comitatus martyre fulget, [Idus.] Idibus inde tibi Maurorum turba vocatur Agrippina animis pariterque laeta beatis Militiam Christo virtute et morte dicavit. [XVII k.] Septeno denoque Novembrem qui venientem Praesignat, Gallus colitur confessor, et una Bis centum et decies septem memorantur, iniquus Quos furor ob Christum simili mactavit honore. [XVI k.] Sedecimum sacer Antistes Florentinus ornat. [XV k.] Lucas ter quinum festo officioque dicatum Monstrat Paule tuo Christum sermone locutus, Regni calcatrix juxta et Triphonia claret. [XIV k.] Beronicus bis septeno atque paedagogia fulget. Quos pariter quadraginta atque novem comitantur. [XIII k.] Ternum cum deno Caprasi martyr honoras. [XII k.] Presbyter Asterius duodeno laude coruscat, Egregia, multos docuit qui vincere sanctos Undique bella piis diram minitantia mortem, Hunc et Hilarion eremi bonus accola comit, Tunc numerosa simul Rheni per littora fulgent Christo virgineis erecta trophaea maniplis Agrippinae urbi, quarum furor impius olim Milia mactavit ductricibus inclyta sanctis. (0780A)[XI k.] Undecimum festo Philippus episcopus auget. Hermas hoc ipso nitet Eusebiusque beatus. [X k.] Severine tuos decimo sacer inde colonos, Inspectas primi radians de culmine templi. [IX k.] Nono quadrageni effulgent sexque triumpho Romae milia et sancto certamine clari. [VIII k.] Octavum Crispinus habet cum Crispiniano Flammas qui passi saevum vicere tyrannum, Gemmas martyrii geminas festo veneremur eodem Chrysantum Dariamque novo quos munere Christi Roma nunc vectos tumulis nova cella venustat, Qua Rheni celsis succedunt aequora silvis, Hilarius hic etiam nitet amplo praesul honore. [VII k.] Pontifices fama signis tumulisque coruscos Septimus ostendit vero de nomine Amandum, Vedastumque simul meritisque et tempore junctos. [VI k.] Hinc sextum martyr pugnans Vincentius ornat, Chrysete hoc pariter Sabinaque virgo triumphant. [V k.] Simonis et Judae praecellet quintus honore, Quos opulenta Deo Persis mittente receptis, Fidos martyrio et signis tumulare patronos Promeruit fidei cultrix, si deinde fuisset (0780B)Caesare nata micat, Decio hic Cyrilla beatis Virgo animis et cui Decius haud editor esset, Hic etiam matronae colitur per littora Pharo. [IV k.] Presbyter hinc retinens quartum Zenobius aurat. [III k.] Terno Marcellus Christi galeatus amore Centuriam coelo dignam geminamve sacravit Martyribus bis centum et bis denis comitatus. [II k.] Quintinum pridie celebrant sua gesta beatum Qui insigni et vario ob Christum certamine victor, Octimbrem clauso componit in orbe ruentem. Seminat October, quod maturum metit.

Aequat et October sementis tempore Libram.

Scorpius Autumni hinc moderatur tempora laeti.

October, sicut et September, a numero et imbribus appellatur, significans quotus a Martio computetur, et quod imbribus saepius irrigetur.

Notandum est, quod quinto anno in Kalendis Octobris, trigesima luna est, et embolismi secundi est, (0780C)luna vero Octobris in tertio Kalendarum Novembris finitur.

Indictiones in octavo Kalendarum Octobris semper incipiunt, et finiuntur, ibique mutantur.

Indictiones autem propter Regum tempora signanda, repertae sunt: scilicet, ne aliquis in temporibus error oboriri possit, quae et propter facilitatem computandi, tantum quindecim annos complectuntur.

Mense Octobri racemos et framustum usitent, quia corpus sanat, et solutionem facit: porros leviter coctos esitent, quia crudi venenum habent, cocti ad antidotum valent. Lac caprinum aut agnilinum jejunus bibe, propter sanguinem dulciandum, et calculum discutiendum, et pulmonem curandum. Bibe cariophylum et piperum.

Tertius Octobris, gladius: decem in ordine nectit.

Hora scilicet quinta tertii diei, ut plurimum, et etiam nona decimi diei, cavenda.

NOVEMBER. (0781) Undecimus et penultimus mensis Romanorum, Habet dies triginta. Luna vero viginti et novem. Nox horarum sedecim est, et dies tantum octo.

Septimus mensis Hebraeorum Maresuan, habet in hoc mense locum, et duodecimus mensis Graecorum, Dios. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Novemb. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. o d k d Kalendae. Festivitas omnium sanctorum. Romae Caesarii martyris. 18 1 305 f f l e IV non. Mariae virginis. Quinta luna embolismi. 13 19 2 306 g m f III non. Firminii episcopi. 2 20 3 307 h u g e n g II non. Domnini martyris. 21 4 308 i o A Nonae 10 22 5 309 k h p b VIII idus Villibrordi episcopi. 23 6 310 l a f q c VII idus Hyemis initium; habet dies nonagintaduos. 18 24 7 311 m i r d VI idus Quatuor coronatorum. Occasus virgiliarum matutinus. 7 25 8 312 n s e V idus Theodori martyris. 26 9 313 o e k g t f IV idus 15 27 10 314 p u g III idus Martini Turonensis episcopi. Romae Mennae martyris. 4 28 11 315 q l a A II idus Martini papae. Arsatii martyris. Cuniberti confessoris. 29 12 316 r i h b b Idus Brictii episcopi Turonis 12 30 13 317 s m c c XVIII kal. DECEMBRIS.] 1 1 14 318 t d d XVII kal. Findani confessoris. 2 15 319 u o n i e e XVI kal. Otmari confessoris. 9 3 16 320 x f f XV kal. Sol in Sagittarium. 4 17 321 y o g g XIV kal. Romani monachi. Octava sancti Martini. 17 5 18 322 a u k h A XIII kal. 6 6 19 323 b p i b XII kal. 7 20 324 c k c XI kal. 14 8 21 325 d a a l l d X kal. Romae Ceciliae virginis et martyris. 3 9 22 326 e m e IX kal. Clementis papae. Felicitatis virginis. Columbani abbatis. 10 23 327 f b n f VIII kal. Chrysogoni martyris. Hyems oritur, juxta quosdam. 11 11 24 328 g e m o g VII kal. Saltus lunae, secundum aliquos. 19 12 25 329 h c p A VI kal. 13 26 330 i q b V kal. Quartus mensis Aegyptiorum Choeac. 8 14 27 331 k i d n r c IV kal. 15 28 332 l s d III kal. Vigilia sancti Andreae. Romae Saturnini martyris. 16 16 29 333 m e t e II kal. Nativitas sancti Andreae apostoli. 5 17 30 334 n

MARTYROLOGIUM. (0781A) Nunc quoque quis longa vigilet sub nocte November Quos vigilando canat promemus carmine sanctos. [Kal.] Caesarius prima designat fronte Novembrem Eximio cujus laetatur Roma triumpho, Mensis et hic reliquos stellato vertice vincens, Uno Omnes sanctos celebrans conjungit honore Regia quos coeli pariter retinetque fovetque. [V n.] Quartis Victorine sacer martyrque bearis, Nonis his etiam Julianus, hisque Benignus Presbyteri fulgent virtute et sanguine clari. [III n.] Ternis Germanus, Vitalis, Caesariusque, Theophilusque pari collucent lumine festi. [II n.] Hinc pridie Rutenos confessor Amantius ornat. Nonae Nonis Zacharias vates templique sacerdos, Eminet oblitam nati, qui munere vocem Vatis et officium prisco de more recepit, Hasque sacer felix, monachusque Eusebius augent [VIII id.] Idibus octonis martyr Felix celebratur. [VII id.] Septenas Amarante pia de morte sacrasti, Has quoque Villibrodus habet, quo principe plebis (0781B)Eresonum multi Christum sensere vocantem. [VI id.] Claudi, Castori, Simplici, Symphoriane, et Nicostrate pari fulgetis luce coronae, Senas ornantes idus merito atque cruore. [V id.] Quinae mox idus Theodoro martyre vernant. [IV id.] Quartis modestus Florentia Tyberiusque Trino martyrio, trino pro nomine fulgent. [III id.] Senas sanctus ovat, ternis virtute fideque, Confessor merito officio et sermone sacerdos. Atque fide martyr lato famosus in orbe Martinus votis festoque vocatur eodem, Exilium, flagella, minas, tormenta necemque Pro Christo perpessa simul Domicilla triumphat. [II id.] Agrippina tuus pridie excellet Chunibertus Leonum Sequanae recolunt quoque littora sanctum. [Idus] Idibus hinc haeres tuus, o Martine, retentat. Brixius exilio lacrymis signisque probatus. [XIX k.] Clementinus habet Theodotus Philuminusque. [XVIII k.] Octavam decimamque Decembres ante Kalendas, Hac pariter passi tortoris jussa cruenti. [XVII k.] Septena Eugenius martyr denaque nitescit. [XVI k.] Eucherius sextam cum dena Gregoriusque, Implent Lugduni hic, Neocaesariae ille sacerdos. [XV k.] Quindecima antistes Ligeris per littora, perque Festivos populos Amanus laude coruscat, Aeterna merito signis prece consilioque (0782A)Urbem qui propriam hostili de clade redemit. [XIV k.] Hisychius martyr quartam denamque coronat, Romanusque urbs Antiochi quis laeta recurrit. [XIII k.] Tredecimam Felicianus cum Severino, Cumque Exuperio fidei certamine sancit. [XII k.] Ponciane tibi duodenam Roma dicato Obsequio sacrat antistes martyrque beate. [XI k.] Undenam abba Columbanus sibi servat ab ipso Oceano multis vitae qui dogmata sanctae Relligione pia sparsit sermone manuque. [X k.] Caecilia illustrat denam mox sancta nitore Perpetuo claris semper vulganda trophaeis, Virgo hinc cognato sanctoque hinc fulta marito. [IX k.] Nonam papa tenet Clemens certamine et altis Virtutum titulis mortem qui passus in undis, Repperit extructum divino munere templum, Tum quoque septena genitrix cum prole beato Praecellens radiat Felicitas alma triumpho. Hicque suos Trudon mundi contemptor adornat. [VIII k.] Chrysogonus meritis octavam et funere sancit. [VII k.] Septenam Petrus antistes martyrque venustat, Urbis Alexandri populus quo praeduce fultus, (0782B)Errorum curvos spernit caecosque meatus. [VI k.] Sextam Line sacras, roseo de sanguine papa. [V k.] Martyrio quintam Agricola et Vitalis honorant. [IV k.] Syleas Paule tuus quartam comes auget et ornat. [III k.] Tertiam Saturnine tibi Mauroque dicamus. [II k.] Andreas pridie praecellet Apostolus amplis Virtutum fulgens radiis, titulisque per orbem, Qui indomitos verbo signisque subegit Acheos. Brumalem haec claudent populorum vota Novembrem. Scorpius hibernum praeceps jubet ire Novembrem.

Sed purgat semper fruges tundendo November

Hic hiemis brumae oriuntur frigora durae.

Arcitenens gelido hinc contristat sidere coelum.

November nomine suo, sicut priores, quotus a Martio sit, significat; et quod imbres saepius habeat.

Sciendum est, quod in decimo octavo anno, quidam, qui epactas a Januario incipiunt trigesimam Novembris lunam in septimo Kalendarum Decembris, saltum lunae ibi ponentes transiliunt, ut in Kalendis Januariis, in primo anno nona luna possit inveniri.

Notum sit omnibus hominibus. ut officium primun (0783A)de Adventu Domini, nec ante quintum Kalendarum Decembris inchoetur; nec post tertium nonarum ipsius mensis differatur; sed vel ipsis, vel in medio positis diebus, quandocumque Dominica dies evenerit, rite et absque dubio cantandum erit.

Mense Novembri et Decembri, bonum est stadium habere: venam hepaticam incidere, quia tunc temporis (0784A)omnes humores sunt commoti: a balneis abstineant se, nullum penitus caput comedant: petio eorum sit cinamomum.

Quinta Novembris acus, vix tertia mansit in urna.

Hora scilicet octava quinti diei, ut plurimum, et etiam hora quarta alterius diei, cavenda.

DECEMBER. (0783) Duodecimus et ultimus mensis Romanorum. Habet dies triginta et unum. Luna vero viginti et novem. Nox horarum octodecim est, et dies tantum sex.

Octavus mensis Hebraeorum Casleu, habet in hoc mense locum, et primus mensis Graecorum, Aphileos. Numerus aureus. Graeci numeri lunae. Numerus dierum Decembr. Numerus dierum anni. Alphabet. 16 in anno. o o u f Kalendae. 13 18 1 335 o f a g IV non. Prima luna embolismi. 2 19 2 336 p b A III non. 20 3 337 q u g p c b II non. Barbarae virginis. Quarta luna embolismi. 10 21 4 338 r d c Nonae Delphini exortus. 22 5 339 s h e d VIII idus Nicolai episcopi et confessoris. 18 23 6 340 t a q f e VII idus Octava sancti Andreae. 7 24 7 341 u i g f VI idus 25 8 342 x h g V idus 15 26 9 343 y e k r i A IV idus Eulaliae virginis. 4 27 10 344 z k b III idus Damasi papae. 28 11 345 a l l c II idus Halcyona per dies quatuordecim. 12 29 12 346 b i s m d Idus. Luciae, et Otiliae virginum. 1 1 13 347 c m n e XIX kal. JANUARII.] 2 14 348 d o f XVIII kal. 9 3 15 349 e o n t p g XVII kal. 4 16 350 f q A XVI kal. 17 5 17 351 g o r b XV kal. Sol in Capricornium. 6 6 18 352 h u u s c XIV kal. 7 19 353 i t d XIII kal. Vigilia sancti Thomae apostoli. 14 8 20 354 k p a a e XII kal. Nativitas sancti Thomae. Solstitium hyemale. 3 9 21 355 l a a b f XI kal. 10 22 356 m b c g X kal. 11 11 23 357 n e b d A IX kal. Vigilia Nativitatis Domini. Solstitium, juxta quosdam. 19 12 24 358 o c e b VIII kal. Nativitas Domini. Anastasiae virginis. 13 25 359 p f c VII kal. Passio sancti Stephani. 8 14 26 360 q i d c g d VI kal. Joannis apostoli et Evangelistae 15 27 361 r h e V kal. Sanctorum Innocentum. 16 16 28 362 s e i f IV kal. Quintus mensis Aegyptiorum Tybi. 5 17 29 363 t o d k g III kal. 18 30 364 u f l A II kal. Sylvestri papae. 13 19 31 365 x

MARTYROLOGIUM. (0783B) [Kal.] Eligius Noviome tibi sub luce Decembrem Prima designat, condigno praesul honore [IV non.] Vero et Securo quartis litat Africa nonis. [III non.] Cassianoque eadem libat sub martyre ternis. [II non.] Tum pridie cum Victorio praecellet Heracleus. [Nonae] Dalmatius martyr nonas Crispinaque servant. [VIII id.] Octonas idus Nicolaus episcopus ornat. [VII id.] Septenas retinet Polycarpus cum Theodoro. [VI id.] Eutychiane nites senis Felici papa cruore Has quoque Zenon habet conjuncto martyr honore. [V id.] Sebastianum quinis celebramus ab urbe Translatum, proprio quo Gallica rura patrono Exsultant, ingens templum, cui surgit et ara, Antiquoque nitent aequantia culmina fastus, Has quoque virgo sibi meritis Leucadia sancit. [IV id,] Eulaliam sancto quartis veneramur amore, Hispanam Emeritam, cujus cruor ossaque servant. [III id.] Roma litat Damasi ternis solemnia papae, Occurrunt, parilemque simul Victoricus, atque Fuscianus habent festi votique nitorem, (0783C)Ambiana virent, quorum nunc rura cruore Hermogenes, Donatus, bis denique coruscant. [II id.] Tum pridie et bini conjuncto sanguine sancti. Idus Idus Syracusa tibi Lucia dicavit, Paschasium Christi pro nomine passa tyrannum, Spiritus immobilem quam fecit sanctus iniquis Esse viris, Vidoch pariter Colerisque sacerdos, Egregiae Oceani cedunt cui saepe procellae. [XIX k.] Nonum cum decimo jam de more calendas, Qui vocat antistes Nicasius auget honore, Spiridionque die praesul celebratur eodem. [XVIII k.] Octavum cum deno Maximine retentas, Aureliana ferax praebent, cui rura Lyaeum. [XVII k.] Impia qui Assyrii temserunt jussa tyranni, Quorum nec crepitans valuit terrere fidelem, Constantemque animum fornacis flamma furentis, Terni septeno et decimo pueri memorantur. (0784B)[XVI k.] Ignatius sanctus deno sextoque triumphat, Antiochenae urbis pastor martyrque, ferarum Quem dentes panem vivum fecere, sequuntur Quem fuso ob Christum Ruphus Sosinusque cruore [XV k.] Quindecimus denum Moysitis sanguine vernat. [XIV k.] Quartum cum deno Zosimus Dariusque coronant [XIII k.] Terno cum decimo antistes Zephyrine coruscas. [XII k.] Translati Thomae celebrat duodenus bonorem, Aurea quo structore Dei cognoscere regnum, India promeruit signis comitata tremendis. [XI k.] Undecimum celebrat triceno martyre Roma. [X k.] Victoria Christi decimus de virgine fulget. [IX k.] Nono venturae cumulantes munera luci Lumina pervigilesque aras, et templa paramu, Virginibus quadraginta hic splendet quoque coelo, Quae dignam vitam voto et virtute dicarunt. [VIII k.] Octavo servi dignatus sumere formam, Errantemque hominem veniens revocare Creator, Partu virgineo mortales induit artus, Eugeniam quoque tum memoramus Anastasiamque Consimili Christum comitatas mente fideque. [VII k.] [Septimus hinc Stephano Levita et martyre primo (0784C)Excellet natum regem passumque beata, Qui vita atque fide pugna est et morte secutus. Anni supremum dicemus tempore mensem, Quorum festa colat, brevibus referatque diebus [VI k.] Dilectus Domini, verbi inspectorque superni Pectore de Christi fontem, qui haurire perennem Promeruit, sextum sancit lustratque Joannes. [V k] Uberibus matrum rapuit quos dira cupido Regnandique sitis, Christum dum perdere natum Herodes cupit, infantes quinto veneramur. [IV k.] Vates rexque pius divinae et stirpis origo Insignit quartum David sermone fideque, Urbsque Arelas Trophimo gaudens pastore coruscat. [III k.] Mansuetus ternum, simul et Florentius ornant. [II k.] Sylvestri pridie Romanam papa per urbem Laetantis populos votis sibi subdit amicis, Pontificum primus tranquillam cernere pacem (0785)Qui meruit, dominosque orbis purgare lavacro, Virgo Columba simul palmam virtute perennem Percepisse suo Christum comitata cruore, Cumque Potentiano Sabinianus eodem Occurrit festo, aequales ara atque triumpho, Urbem qui Senonum primi docuere patroni: Haec tandem claudunt extremum festa Decembrem. Terminat Arcitenens medio sua signa Decembris. Solstitio hinc patet, celsos remeante dies, Incipit hinc Phoebus conversus adaugere lumen. Ecce suem fastos parat nunc iste Decembres. December, a numero et imbribus (sicut priores tres proximi) nominatur. Hos autem decem menses Romulus ordinavit, uni triginta et unum, alteri vero triginta alternatim dies tribuens, et omnes in trecentis et quatuor diebus concludens. Sed postea Numa, quinquaginta dies et unum in duobus mensibus addidit annumque ad lunae cursum pene computans. (0786)Post hunc tandem Julius ille Caesar decem dies adjecit, annumque in trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, ad solis cursum (ut etiam hodie servatur) instituit.

In anno decimo tertio, in Kalendis Decembris, trigesima luna est; sed haec quinto embolismo, qui quarto Nonarum Novembris incipit, deputatur. Luna vero Decembris, in tertio Kalendarum Januarii finitur. Luna primi embolismi in quarto Nonarum Decembris incipit, et in secundo Kalendarum Januarii finitur.

Mense Decembri caules non comedant, quia ex illis sanguis de se venit infusi veneno cauli: spicum Judaicum bibe. Dat duodena cohors septem, inde decemque Decembris.

Hora scilicet prima septimi diei, ut plurimum, et etiam hora octava decimi diei, cavenda.

ANNI DISTRIBUTIO. (0785) In his versibus tot syllabas, quot dies sunt in civili anno, nempe trecentos sexaginta quinque, juxta quas syllabas invenies quoto die cadunt feriae magis celebres: quilibet mensis anni, binos habet versus. Haec XII Zodiaci signa, inserviunt ita his XII mensibus. Januarius, mensis I. Cisio Janus Epiphaniis dic dona magorum, XXXI dies. Capric. et Aquario. Vincit ovans Agne, nova Paulum lumina vertunt. Februarius, m. II Et purgata parens ad templum ducit Jesum, XXVIII dies. Aquario et piscibus. Sede doces sacra cum Petro Mathia gentes. Mars, m. III. Evocat ad studium puerile Gregorius agmen, XXXI dies. Piscibus et Ariete. Aeterni Patris gratum Mariae tenet alvus. Aprilis, m. IV. Praesulis Ambrosii laudes imitare sacerdos. XXX dies. Ariete et Tauro. Et pellant equites Georgi more tyrannos. Maius, m. V. Laeta Crucis Helenae reperit pia cura trophaea, XXXI dies. Tauro et Geminis. Vinea quam [ F. quum] floret plebs Urbanum celebrabit. Junius, m. VI. Ardua solis equos trahis ad fastigia Vite, XXX dies. Geminis et Cancro. Agni monstrat onus sed Baptistes tibi Petre. Julius, m. VII. Jam Mariae sobolem Baptista salutat in alvo, XXXI dies. Cancro et Leone. Afficit Herodes nece Jacobum Zebedaeum. Augustus, m. VIII. Vincula post Petri patitur Laurentius ignes, XXX dies. Leone et Virgine. Impie moeche dabas meretrici colla Joannis. September, m. IX. Aegidius celebrat Mariae virginis ortum, XXX dies. Virgine et Libra. Quo combusta die Solymorum moenia narrant. October, m. X. Christe tuas leges Celtis Dionysius affert, XXXI dies. Libra et Scorpione. Scriptis Luca tuis fruimur, docuit Simo Persas. November, m. XI. Pannonius docuit Gallorum Martius oras, XXX dies. Scorp. et Sagittario. Fertilis Elisabeth cantat Turingia laudes. December, m. XII. Post casti sacra Nicolei longissima nox est, XXXI dies. Sagittario et Capric. Fausta dies celebrat tibi Christum virgine natum.

Mensium nomina.

XII menses.

Ja., Fe., Mar., Ap., Ma., Jun., Jul., Aug., Sept., Oct., Nov., Dec.

Septimanae litterae.

VII litterae dierum.

Grandia frendet equus, dum cernit belliger arma

De adventu.

Cadit haec feria 26 Novembris. Adventus Domini sequitur solemnia Lini, Dominica semper prae Barbar. incohat Advent.

Quatuor anni partes.

19 Nov., 22 febr., 25 Maii, 24 Aug. Elisabeth hiemem dat, Petrus ver cathedratus Aestuat Urbanus, autumnat Bartolomaeus.

Quatuor angariae.

Lucia, 13 Decemb., Crux, 14 Sept., alia duo mobilia. Feriam temporum affectant jejunia quartam, Cinerem, et quae Luciam, Spiritum sequitur Crucem.

Quatuor temperaturae. Aestas sicca calens, Autumnus siccus et algens, Friget et humet Hiems, calidum Ver sitit humensque.

Aequinoctia.

17 Sept., 24 April. Lambert. Gregori, nox est aequata diei.

Solstitia.

15 Jun., 13 Decemb. Vitus, Lucia, sunt duo solstitia.

(0787)De bissexto.

24 Februarii. Bissextum sextae Martis tenuere Kalendae, Posteriore die celebrantur festa Mathiae, Sabbata si teneant ibi, non alibi celebrantur.

Dies mensium. Triginta Aprilis, Juni, Septemque, Novemque. Uno plus alii. Viginti Februus octo: At si bissextus fuerit, superadditur unus, Et tunc bis sexto Martii conscribe Kalendas.

Kalendae, Nonae, Idus. Sex nonas Maius, October, Julius et Mars. Quatuor at reliqui. Dabit Idus quilibet octo. Vendicat Ausonias Saturna Juno Kalendas.

Anni dies. L, X, V, tria CCC, sex horas continet annus: Hae Bissextilem dant, quarto quolibet anno.

(no app