6 | 8 |
IN PSALMUM XL ENARRATIO.
recensere867 1. (Vers. 1.) Bono ordine, qui in superiore psalmo dixit: Ecce venio (Psal. XXXIX, 9); in hoc jam venit, et patitur: et ideo quadragesimus psalmus inscribitur, quia quadraginta diebus jejunavit Dominus Jesus, ut eo numero consummaret hominis qui perierat, perfectionem. Sicut enim per appetentiam interdicti fructus amiserat gratiam, ita per jejunium reparari ejus virtutem oportuit; ut qui perierat in Adam, repararetur in Christo. Ideo ergo, in finem; quia ipse finis est spei nostrae, ad ipsum studia nostra diligimus, ad ipsum vota nostra conferimus; quia ipse est plenitudo, ipse est consummatio universorum, ipse omnium summa virtutum. Ideo, ipsi David; quasi ei qui solus ex omnibus in sua carne nostra peccata suscepit, qui solus Dei Agnus peccatum totius mundi abstulit, qui solus chirographum decreti, sanguinis sui effusione delevit, et tulit de medio, atque suffixit cruci: quasi sapientia sciens quomodo vetus peccatum mundi solveret: quasi redemptio, quomodo hominem renovaret a culpa: quasi sanctificatio, quomodo cum sanctificaret ad gratiam. Hic ergo titulus, hoc principium. 2. (Vers. 2.) Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Aperi aures tuas, qui incipis sacramenta Dominicae cognoscere passionis. Ideo tibi dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Ideo surdo illi et muto aures et labia tetigit Dominus in Evangelio (Marc. VII, 16); ut sciret quid audiret in mysterio, quid etiam loqueretur, et quando loqueretur. Neque enim otiose scriptum est: Dominus mihi dedit linguam eruditionis; ut scirem quando oporteat sermonem dicere (Esai. L, 4). 868 Scire ergo debes quid audias, scire quid loqui debeas, scire etiam quando loqui debeas. 3. Audi ergo dicentem: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Beatus quidem qui compatitur pauperi, qui haurit ejus necessitates, scit quid mali inopia afferat indigenti: sed quid sibi vult istud exordium in Domini passione? Verum est quidem quod propter pauperes passus est; sed tamen ipse corripuit Judam dicentem de illo unguento, quod effuderat Maria super pedes Christi: Potuit hoc venumdari trecentis denariis, et dari pauperibus (Marc. XIV, 5). Idem et caeteri apostoli senserant, sed alio affectu: ille per avaritiam, isti per misericordiam; Judas enim furto prospiciebat, discipuli pauperum alimoniae consulebant. Quibus in commune respondit: Sinite illam, ut in die sepulturae meae servet illud. Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper (Joan. XII, 7 et 8). 4. Ergo alius intelligendus est hic beatus, qui intelligit super pauperem. Hic de fide dicit, alibi de misericordia. Prior ergo fides, secunda misericordia. Cum fide, pretiosa misericordia: sine fide, nuda; sine fide, instabilis. Fides enim virtutum omnium stabile fundamentum est. Beatus ergo qui intelligit super Christi inopiam et paupertatem, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset: dives in regno, pauper in carne; quia suscepit hanc pauperum carnem. Pauperes enim facti sumus nimis, qui virtututum exuvias pretiosas fraude serpentis amisimus, exclusi de paradiso, ejecti de patria, in exsilium relegati, ipso quoque nudati corporis integumento, quod antea virtutum 869 septa muniebant, postea delicta nudarunt. Si ergo egenus et pauper in carne, utique egenus et pauper in carnis istius passione. Non ergo in divitiis suis, sed in nostra passus est paupertate. Ideoque non plenitudo divinitatis, quae in illo corporaliter habitat, ut Scriptura testatur (Coloss. II, 9), sed caro passa est. Hoc intellige, hoc persequere, id tene, ne dicatur tibi: Noluit intelligere super mendicum et pauperem. Nam si hic dubitas, certe in illo psalmo qui adversus proditionem Judae ex persona dicitur Salvatoris, de illo versiculo dubitare non poteris, in quo ait: Et persecutus est hominem inopem et mendicum (Psal. CVIII, 17). Intellige ergo in paupertatem Christi, ut dives sis; intellige in infirmitatem ejus, ut accipias sanitatem; intellige in crucem ejus, ut non erubescas; intellige in vulnus ejus, ut vulnera tua cures; intellige in mortem ejus, ut acquiras vitam aeternam; intellige in sepulturam ejus, ut invenias resurrectionem. 5. Sed forte dicas: Quomodo dives in paupertate Christus? Etsi mihi ingenium deficiat, tamen non deficiunt divinarum subsidia lectionum; cum dixerit Apostolus: Quoniam Dominus Jesus pauper factus est, cum dives esset; ut vos ejus inopia ditaremini (II Cor. VIII, 9). Quae ergo ista paupertas, quae divites facit? Consideremus eam, intendamus in ipsum venerabile Sacramentum. Quid purius potest eo esse atque simplicius? Non taurino quisquam perfunditur sanguine, ut sacra dicuntur habere gentilium: non hircorum atque arietum cruore peccator lavatur (neque enim quisquam ita purificatur; caro enim lavatur, non culpa diluitur), sed exiet, inquit (Esai. XII, 3), aqua cum delectatione de fontibus Salvatoris: et paratur in conspectu tuo mensa coelestis, et poculum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Hae sunt divitiae simplicitatis, in quibus est Christi pretiosa paupertas. Est et in moribus paupertas bona; unde et Dominus dixit: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3). Et in Psalmis invenimus quia Dominus humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19). Est et in collatione tenui paupertas abundans, si abundet fides. Unde Apostolus ait: Et profunda paupertas eorum abundavit in divitiis simplicitatis eorum (II Cor. VIII, 2). 6. Ut autem et ex aliis vocibus ejus intelligamus, quia ipse se pauperem dixit, habemus alibi scriptum: Pauper et dolens ego sum (Ps. LXVIII, 30); hoc est, quia pro nobis dolet, ut legimus (Esai. LIII, 4), neque enim in se habuit quod doleret. Sicut ergo pro nobis dolet, ut Esaias interpretatus est, qui eum vidit in spiritu: pro nobis utique tristis erat; juxta quod animam suam tristem appellavit usque ad mortem, tamen non propter mortem: et carnem dixit infirmam, quae mortis subjacuit infirmitati; ut aculeum mortis infringeret, quo nos in die judicii liberaret, quam non perfunctorie malam dixit. 7. (Vers. 2.) Sic enim subtexuit: In die mala liberabit eum Dominus; quoniam amara videtur, quae plures 870 adjudicat poenae. Via enim virtutis angusta est, lata delicti; ideo rariores in virtute ambulant, plures in flagitio versantur. Quo fit ut inferior eorum sit numerus, qui praemia remunerationis accipient, quam qui ob pretium gravium peccatorum sortem adversam judicii reportabunt. Quasi dolens igitur dixit malam judicii diem. Nam si angeli in unius peccatoris absolutione laetantur; quanto magis homines in tantorum condemnatione hominum macerabuntur! Et bene dolet pro ea ove, quam humeris suis ipse reportavit, et ad ovile suum revocavit errantem. Affectu nostro loquitur Dei Filius; quia nobis dies judicii acerba est, quam timemus. Omnibus mala videtur, quia plena terroris est: qua Deus non solum forensia hominis, sed etiam occulta dijudicat: qua cogitur unusquisque aperire quod fecit, aut quod sensit. Ideoque multi damnantur, pauci coronantur. Sed etiam ipsi qui coronantur, dolebunt; justi enim coronabuntur: justus autem quasi suam putat fratris aerumnam. Et quis ego sum qui de illa judicem, qua homo angelorum conciliis inseretur? Ipsius Domini audiamus sententiam: Veniet, inquit, hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii hominis; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29). Judicabuntur ergo qui mala egerunt: et ideo mala dies et aspera ab ipso judice nuncupatur; ut scias quia ipse nobis compatitur in Evangelio, qui compassus est in prophetis. 8. Sed etiam sic possumus accipere: In die mala, hoc est, in tempore malo; mundus enim in malo positus est. Et ideo mali dies istius mundi, et abundat diei malitia sua. Non mediocre est, ut hic liberemur ab insidiis peccatoris. Qui fuerit hic liber a crimine, ibi erit liber a poena, et severitatem judicii subire non poterit. 9. (Vers. 3) Et ideo votis opus est et precibus quotidianis, et advocatione Principis sacerdotum, de quo dicit Joannes Evangelista: Advocatum habemus apud Patrem Dominum Jesum, et ipse est deprecatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2). Hic ergo advocatus noster, et deprecatio pro peccatis totius saeculi orat pro eo qui intelligit et credit in Christum, et dicit: Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum. Conservet a periculis, vivificet tamquam in mortis tenebris constitutum, beatum facere bonorum operum accessione dignetur. 10. Et emundet, inquit, in terra vitam ejus (Ibid.). Bene addidit, in terra; quia nisi hic mundatus fuerit, ibi mundus esse non poterit. Vel certe hoc modo: Emundet in terra. Quomodo enim quis mundus in luto; cum terra eum obliniat? Ergo Domini manus est necessaria, quae fecit de terra corpus; ut ipsa mundare dignetur. 871 11. (Vers. 3.) Et non tradat eum in manus inimici ejus. Quis est inimicus; nisi leo ille qui circuit rugiens, quaerens quem devoret? Alii habent Graeci: Et non tradat eum in animas inimicorum ejus. Animas pro manibus posuit: eo quod inimicorum animae bonis insidientur, et cogitationibus suis justum conentur evertere. Dicuntur et animae pro hominibus. Omnes animae septuaginta, quae descenderunt in Aegyptum (Gen. XLVI, 27). Ideo et David maluit Dei se committere potestati, quam insidiis inimicorum, qui parcere sua voluntate nescirent. 12. (Vers. 4.) Sequitur: Dominus opem ferat illi supra lectum doloris ejus: universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Quis est lectus doloris, nisi caro infirmitatis? Et bene lectus doloris, quia corpus est mortis, de quo se liberari deprecatur Apostolus (Rom. VII, 24); ut tamquam de tumulo quodam possit adsurgere, in quo aegra jacet anima, et quasi quodam decumbit in lectulo. Symmachus, lectum miseriae, dixit: Aquila, grabatum miseriae: expressius Septuaginta viri, lectum doloris, putaverunt esse dicendum. His ergo versiculis utendum est apud eos, qui diutius infirmitate corporis detinentur; ut habeant medicinam Dei, quo sani esse mereantur. Lectus ergo animae caro infirma est, cujus aegritudini anima nostra compatitur, quae si habeat adjutorem Dominum, dicit ei: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam (Luc. V, 24). Quo confortatus Dei verbo qui aeger erat, surgit et tollit lectum suum in quo jacebat, et redit in statum pristinum sanitatis. Hoc est in domum suam regredi, ut habitet in domicilio robustissimae valetudinis. Qui habitat, regit: qui regit, virtutis habet sibi gratiam suffragantem. Sed etiam stratum omnem versat Dominus in infirmitate languentis, cui adesse dignatur. Quod versatur, statum mutat, aut ex sanitate in aegritudinem, aut ex aegritudine ad sanitatem. Hic ergo qui aegrotat, versat se ad remedium sanitatis. 13. Sic ergo Dominus Jesus, etsi vulneratus est propter peccata nostra, tamen non in illa infirmitate permansit; sed se ipse versavit in melius ad universorum salutem. Itaque passione infirmitas est soluta, mors resurrectione. Sicut ergo se ipse versavit ad populorum redemptionem, nec sensit aculeum mortis, aut vulneris infirmitatem: sic eum qui in se credit, etsi graviter aegrotantem, ut a morte liberet, versat ad vitam. Omnem ergo stratum, hoc est, universorum hominum infirmitatem in sua infirmitate versavit. Suscepit enim infirmitates omnium in sua carne, erexit se in crucem, et versavit omnium infirmitates in sui corporis infirmitate. Unde dicit Esaias: Livore ejus nos sanati sumus (Esai. LIII, 5). Habent hoc luctatores, ut se subjiciant iis quibus congrediuntur atque luctantur, ut opprimi posse videantur; et subito cum superati aestimantur elidunt, et quadam arte se versant, ut effundant superiorem. Cadit qui portabatur, et is qui portabat, superior invenitur, ut sternat urgentem. Spiritali itaque palaestra Dominus Jesus onera nostra suscipiens in illa se passionis suae congressione subjecit; et in infirmitatis specie, ut eum adversarius hominem parem caeteris judicaret, quem facile posset opprimere, divinitatis arma deposuit, humanitatis 872 tegmen assumpsit. Securus victoriae propius tentator accessit: in costa eum telo militis voluit vulnerare, reputans et hunc sicut Adam per costam posse prosterni. Sed vulneratus latere Dominus Jesus vitam produxit e vulnere, evacuavit omne peccatum, dejecit adversarium, cui mortem latronis eripuit; et in illa morte, in illa sui corporis sepultura cum aestimaretur oppressus, elisus sua se virtute versavit: cecidit adversarius, Dominus resurrexit. 14. (Vers. 5.) Sequitur: Ego dixi: Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Potest et ex persona regis David hoc dici, qui videns in spiritu tantam victoriam et gratiam Christi, petit ut in illa remissione peccatorum omnium et sui misereatur; quoniam ipse, etsi legibus quasi rex, non teneretur humanis, Deo tamen obnoxium se pro peccatis suis esse cognoscit. Confitetur ergo peccatum suum; ut accipiat remissionem, et generalis indulgentiae munus inveniat. Potest et ex persona Salvatoris hoc exprimi, qui nobis misericordiam Dei postulat, et peccasse se dixit, quia pro nobis peccatum factus est. Simul nos docet, cum in aliquo sumus adversus inimicos Dei certamine constituti, ut Dei imploremus auxilium: ipsi peccata nostra fateamur, et tunc maxime cum urgemur et terimur, cum dolore et amaritudine nos prosternamus, ne tacuisse videamur; quo medicina citius nostris vulneribus deferatur, ut sanati adversario resistamus. Quomodo enim potest congredi vulneratus? Unde discimus, quia peccatorum nostrorum aculeis vulneramur? Vulnus medicum quaerit, medicus confessionem exigit. 15. (Vers. 6.) Hinc quoque magis ac magis aperire Salvator sacramentum suae incipit passionis, quod cum Evangelio concordare non dubium est. Nam maledicebant ei Judaei, mortem ejus expetebant, insidiabantur, urgebant, crescentem quotidie gloriam ejus operis non ferentes. Hoc ergo prophetia annuntiat, quod in Evangelio completum est: Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? Amentes, qui vitae auctorem mori posse credebant: sed vota eorum Ecclesia destruebat, credens quod etiam mortuus secundum corporis conditionem, suum nomen augeret; et ideo psallebat ei dicens: Memor ero nominis tui in omni generatione et generationem (Psal. XLIV, 18). Repetebat: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2). Morientur illi, qui te mori posse praesumunt: non moriar ego, quae te novi vitae arbitrum, salutis auctorem. Novimus enim quod tempore passionis et resurrectionis orabant discipuli congregati; quando eis Maria Magdalena resurrexisse Dominum nuntiavit, et quando eis, clausa janua, Dominus se in corpore resurrectionis ostendit, quando Thomas vulnera ejus vidit, et credidit. Insultabant ergo Judaei quasi mortuo: sed Dominus viventem se apostolis revelabat. Cum ergo dicerent Judaei: Ecce mundus totus post eum abiit (Joan. XII, 19); cum dicerent quia mirabilibus operibus suis seducit populum; quid aliud dicebant, nisi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? Et ideo in ejus passione clamabant: Tolle, tolle a terra talem hunc: crucifigatur, crucifigatur (Joan. XIX, 15). Factum est quod 873 petebant, sublatus a terra est, resurrexit, ad coelum ascendit, et regnum suum de nobis paradisi sedibus reformavit. 16. (Vers. 7.) De Juda quoque proditore evidens prophetia subtexitur in his versiculis, qui sequuntur: Et egrediebatur ut videret, vana locutus: cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur. Sic distinctum Graecis in codicibus in venimus. Ingrediebatur ergo Judas quaerens prodere Salvatorem, ut videret quid ageret, quidve loqueretur; ut eum caperet in sermone, et Judaeis annuntiaret: sed nihil inveniebat, qui nihil intelligebat. Bene ait Scriptura (Joan. XIII) quia intus cum Jesu non erat, qui de doctrina ejus recesserat, et institutiones ejus reliquerat. Volebat intrare, sed penetrare non poterat; quia eum sua excludebat perfidia. Omnis enim impudicus, aut avarus, aut immundus (quod est idolorum servitus) non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Non solum ergo ingredi moliebatur, et non ingrediebatur; sed etiam volebat videre, et non videbat. Denique loquebatur Jesus in parabolis, sed non audiebat Judas. Denique divina non videbat mysteria; non enim omnes audiunt verbum Dei, qui sibi videntur audire. Nam si omnes audirent, non diceret Jesus: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Et ideo quia non audiebat, neque videre poterat, loquebatur vana pro veris, et putabat quod Jesum falleret dicens: Potuit hoc venundari, et dari pauperibus (Matth. XXVI, 9); cum furtis suis, non pauperibus provideret, appellans rabbi. Nam quomodo doctorem appellabat a cujus magisterio deviabat; cujusque cor (in quod se immerserat diabolus) congregabat sibi et augebat iniquitates? Sibi enim erat iniquus, sibi injustus, sibi delinquebat, qui intra se dolum meditabatur, qui latere non poterat. Non enim circum veniebatur Jesus, qui prodebatur volens, et testificabatur: Unus ex vobis me tradet (Joan. XIII, 21). Denique confessus est Judas, dicens: Numquid ego sum, rabbi? Et Dominus ait: Tu dixisti (Matth. XXVI, 25). Nec sic intellexit Judas quod cognosceretur. Nam si intellexisset, non prodidisset. 17. Sed nihilominus, et egrediebatur foras, et loquebatur. Aptus versiculus adversum eos qui secretum alicujus produnt. Pulchre ait: Egrediebatur foras; foris enim lupi, foris praedones: intus Moyses in nube cum Jesu, foris Judaei: intus Zacharias sacerdos in templo, foris multitudo: intus Spiritus sanctus in cordibus nostris clamat ad Patrem, foris adversarius noster sicut leo pervigilat ad rapinam: foris infideles, intus fideles. Et ideo eos qui foris sunt, judicabit Deus: eos autem qui intus sunt, Christus absolvit. Egrediebatur igitur Judas, et loquebatur. Egrediebatur de fide: egrediebatur de concilio et numero apostolorum; egrediebatur de convivio Christi ad latrocinium diaboli: egrediebatur de gratia sanctificationis ad laqueum mortis, qui vana ad perfidos loquebatur: egrediebatur foras, qui vitae internae mysteria relinquebat; egrediebatur, qui Scripturae interiora non noverat. Si 874 enim scisset, intellexisset dicentem: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Intellexisset etiam illud: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos, in domo Domini ambulavimus cum consensu (Psal. LIV, 14 et 15). Non intellexit ergo hunc psalmum, non centesimum atque octavum, non alios, non alia testimonia Scripturarum. De quo bene Evangelista dicit Joannes, et caeteris infidelibus: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Si enim ex nobis fuissent, nobiscum mansissent (I Joan. II, 19). 18. (Vers. 8.) Non manebat ergo cum apostolis proditor, qui foras exibat, et cum perfidis susurrabat. Quo verbo usa est Scriptura divina, demonstrans sine auctoritate esse perfidiam, quae timet quod loquitur, deprehendi. Fideli autem dicitur: Exalta viribus vocem tuam (Esai. LVIII, 1). En quo deciderat apostolus Judas, qui missus erat fidem gentibus pleno auctoritatis praeconio praedicare; ut in aurem insusurraret insidiatoribus magistri sui, quod timeret audiri. Nonne judicio suo se ipse damnavit? Sed erubescebat audiri, quod facere non timebat: erubescebat; quia adversus vitae suae, sanctificationis, et honoris auctorem cogitabat mala: nec gratiam beneficiis rependebat, sed mala pro bonis bono referebat magistro; quod etiam saeculi homines damnare consueverunt: erubescebat ingratus deprehendi, erubescebat avarus videri; cum pro pecunia auctoris sui salutem proderet: erubescebat videri perfidus. Similiter et Judaei qui adversus fidei magistrum falsos testes perfidi subornabant, ut dicerent eo quod praedicasset templum Dei quod Salomon condidit, destruendum; cum ille de templo sui corporis significasset: Solvite hoc templum, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19); vere foris erant, qui a cognitione Verbi coelestis erant exclusi. 19. (Vers. 9.) Verbum, inquit, iniquum proposuerunt adversum me; id est, illicitum, et contra jus et fas sermonem proposuerunt, mihi facientes de humano sanguine pactiones, quem sceleratissime vendidit Judas: Judaei quoque emendum non minore scelere crediderunt, vanissimi homines; quasi qui dormit, inquit, non adjiciat ut resurgat (Ibid.). Quid sit adjectio, consideremus. 20. Naturale est omnibus terrenis animantibus, et volatilibus coeli, et piscibus maris nasci et mori: homini vero quem pretiosiorem caeteris terrae animantibus Deus fecerat, hanc praecipue contulit gratiam, ut mortuus reviviscat. Haec ergo adjectio dicitur ad renovationem vitae superioris. Denique et Ezechiae regi cum praescripsisset Dominus, quod vitae suae tempus implesset: et per Esaiam mandasset, ut ordinaret domum suam; quia moriturus esset: atque ille orasset ad Dominum, et flevisset fletu magno; misertus Dominus mandavit ei: Ecce adjicio ad tempus tuum annos quindecim (Esai. XXXVIII, 5). Et alibi sanctus David ait: Dies super dies regis adjicies annos ejus (Psal. LX, 7). Inventum ergo homini quod addatur: Deo autem addi nihil potest; quia scriptum est: Non est adjicere, neque minuere, 875 in quo perfecta et plena sunt omnia (Eccli. XXVIII, 5). Etsi Christus resurrexit, utique in eo quod assumpserat, resurrexit, in quo plenitudini divinitatis ejus nihil vel decedere potuit, vel accedere. Deus enim incorporeus et immortalis est, cujus summa natura, et plenitudo virtutum sine ulla carnis accessione signatur. Caro autem dispensationis in Christo est, quam miserationis titulo, et pietatis jure suscepit; ut captivam redimeret, ablueret contaminatam, mortuam resuscitaret. Et pulchre ait: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Non dixit, non adjicitur; sed, non adjiciet ut resurgat; eo quod ipse se Dei Filius resuscitavit; sicut supra diximus dixisse eum Judaeis: Solvite hoc templum, et in triduo excitabo illud (Joan. II, 19). Adjectionem accepit caro, quasi sumpta de homine, suscepta de Virgine: sed quasi Deus adjectionem ipsam operatus est, qui virtute propria resurrexit; ut esset suae resurrectionis operator. Ut autem intelligas quod et Pater Filium, et Filius ipse se resuscitaverit, agnosce operationem illam divinae fuisse virtutis; quia Patri et Filio una virtus, communis operatio; quandoquidem una atque eadem substantia Trinitatis est. 21. (Vers. 10.) Sed quid ego caeteros arguo (dicit Dominus Jesus)? quid mirum si populus me non cognovit, et cruci adjudicavit; cum apostolus meus mercedem proditionis exegerit, cum conviva meus mortem meam vendiderit? Etenim homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me supplantationem. Aliqui Judam excusandum putant; quia refudit pecuniam quam pro mercede proditionis acceperat: sed ecce quia ultra Judaeorum condemnatur infidelitatem; cui enim plus datum est, plus exigitur ab eo. Quid, inquit, de aliis querar? Homo pacis meae, cui pacem meam dederam, pacem meam relinquere volueram, persecutoribus deductis me tradidit, et fefellit me, in quem speravi. Numquid ignoravit proditorem sui futurum, de quo ante praedixit: Unus ex vobis me tradet (Joan. XIII, 21)? (Hoc autem dicebat de Juda, sicut scriptum est in Evangelio.) Non utique; sed quo amplius condemnaret eum, de fide ejus sperasse se dixit. Aquila, confisus eram, dixit: Symmachus posuit, confidebam. Plus enim gravamus eum in quo plurimum spei vel fiduciae habuisse nos dicimus; si postea spem nostram opinionemque destituit. 22. Simul ostendit quanta vis divinae sanctificationis sit, quae excludat malitiam, et depravatum emendet ingenium; si forma propositi melioris accedat. Quantos scimus esse conversos? Mutatus est Zachaeus ille publicanus, et ad quaestum avaro intentus affectu, qui postea quadrupla redhibitione solvit errorem, condemnavit in se avaritiam, temporis superioris abjuravit lucra, compensavit in pauperes, si deesset exactor. Latro ipse nequitiam suam proposito meliore mutavit, agnovit in cruce Christum, confessus est 876 Dei Filium, regem voce propria nuncupavit. Quo tempore justi plerique nutabant, ipsi certe latebant apostoli: carnifex ipse centurio non negavit. Quid de tempore Evangelii loquor? Rahab meretrix erat, quae perfidiae atque intemperantiae se alebat stipendiis; tamen ubi exploratores vidit quos miserat Jesus Nave, fidem induit; et periculo imminente, justitiam reservavit; nec susceptos prodidit, sed fideli humanitate protexit. Ideo ergo sperasse se dicit; quasi jure praesumpserit, ut apostolus superiora deponeret, meliora sequeretur: et qui sanctificandi alios munus acceperat, ipse in se sanctitatis gratiam custodiret, et sinceritatis inhaereret officiis. Bene, ait, speravi; quia homini dedit eligendi arbitrium, quid sequatur. Posui, inquit, ante te bonum et malum (Deut. XXX, 15). Si malum elegeris, non natura delinquit, sed eligentis affectus. Si unusquisque hominum condemnatur qui malum elegerit; quid de Juda dicimus, qui prodidit eum cui copulabatur suavitate convivii? 23. Qui edebat, inquit, panes meos, ampliavit super me supplantationem. Quid est quod addidit, panes meos? Potuit dicere: Qui edebat panes mecum; nisi illam intelligas, quae specialis est Christi, hoc est, verbi coelestis alimoniam; non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4). Denique alibi dicit: Qui semper mecum dulces capiebas cibos (Ps. LIV, 15). Quibus versiculis bene utimur adversus eos qui necandos esse crediderint, cum quibus videntur epulati. Gentiles hoc custodire memorantur, hostes plerumque, latrones etiam; ut parcant iis cum quibus recordentur se iniisse convivium: ferae quoque ipsae pabulorum societate mitescunt. Unde propter hujusmodi affectum gratiae convivalis, si verba consideremus, non otiose dulces cibos dixit. Quomodo enim dulces, qui cito corrumpuntur? Sed vide ne dulces cibos dixerit verba vitae. Hos enim cibos nulla amaritudo corrumpit, nulla mortis corruptela contaminat. Unde et semper dixit. Non enim semper edere quis poterat. Semper autem verbo Dei possumus inhaerere, et noctibus et diebus, si in lege Dei die et nocte meditemur. 24. Quid est etiam, ampliavit? Graecus ἐμεγάλυνεν dixit, hoc est, magnificavit. Utrumque nobis exposuit Dominus quod movere nos posset, dicens in Evangelio: Qui manducat mecum panem, levavit super me calcaneum (Joan. XIII, 18). Unde assumptus hic sermo sit, consideremus. Fuimus, inquit, increduli errantes, servientes desideriis et voluptatibus (Tit. III, 3). Fateamur errorem, ut diluamur. Et ego vidi aliquem puer athletam, cum elisisset adversarium, frontem ei percussisse calcaneo: quod signum fuit, eo quod insultaverit victo. Hoc est quod ait: Magnificavit super me supplantationem; quo verbo insultantis jactantiam declaravit. Levavit ergo et Judas super Christum calcaneum suum, cum proderet eum; sed non levavit impune. Adhuc Adam calcaneum levat, quod a serpente est vulneratum. 877 Et utique ei pedes laverat Christus. Audierat dicentem: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus (Joan. XIII, 10). Sed quod lavit gratia, inquinaverat perfidia. Judas ergo calcaneum levavit ad vulnus. Vere non tenuit caput, qui calcaneum super Christum levavit. Adam super se levavit, hic super Christum; et ideo eum serpens gravius quam caeteros vulueravit. Levavit calcaneum suum, qui fraudulentum osculum porrigebat, quo supplantaret auctorem; ideoque scriptum est in Propheta: Ampliavit super me supplantationem. Esau quoque ait de fratre suo: Bis me jam supplantavit (Gen. XXVII, 36). Qui supplantat, dolum facit, quo adversarium elidit, aut vulnerat. Ideo et Judas supplantasse dicitur; quia osculo suo vulnus infixit, quo invadendi Salvatoris signum persecutoribus demonstravit. Supplantavit ergo quasi serpens; quia serpens suo ore venenum infundit, et vulnerat dente calcaneum: et hic enim non divinitatem Christi, sed corporis extremum calcaneum vulneravit. Levavit etiam Judas calcaneum quasi luctator insolens et superbus, in quo caput percuteret Salvatoris: sed caput Christi ferire non potuit; quia caput Christi Deus. Suum sane caput informis laquei nodo ligavit, ut remedium sibi salutis auferret. 25. Vide si pie potes illud aptare, quod in Genesi dixit sanctus patriarcha Jacob, cum de filiis prophetaret: Dan judicabit populum suum tamquam unam tribum in Israel; et: Fiat Dan sicut serpens sedens in via, et in semita, mordens calcaneum equi: et cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 16 et 17). Legimus quidem (Judic. XIII, 25) quod Samson de tribu Dan judex fuerit in Israel: sed alius hic significatur futurus, qui ex ea tribu progressus populum suppliciis sacrilegae impietatis affliget. Antichristus ille, qui sedebit in templo tamquam sit Deus, vere judicium quod habet interpretatio; Dan enim judicium significatur. Et pulchre dixit, quia populum suum judicabit, qui perpetuae poenae fiet obnoxius; qui enim non credit, jam judicatus est: qui autem credit, non judicabitur; quia credit in Dei Filium animae suae redemptorem. Et ideo tamquam judicii liber dicit: Qui dijudicat me, Dominus est (I Cor. IV, 4). Judicaturus est ergo populum impietatis, non plebem; illi enim judicantur qui cadunt ruina perfidiae, non qui resurgunt fidei libertate. 26. Sedebit igitur in via, et insidiabitur in semita, sicut serpens; ut vulneret transeuntes, et mordeat equi nostri calcaneum; animam enim fidelium non poterit vulnerare. In qua autem via sedebit, et in qua semita; nisi ex quibus Christus Dominus, ut legimus, nationum populum vocavit ad coenam suam dicens: Exi in vias, et circa sepes, et compelle ut intrent; ut impleatur domus mea (Luc. XIV, 23). Et quia similiter Judas amplificasse super Christum legitur supplantationem, videtur hoc loco ipse signari, quod mordere haberet calcaneum equi, quo Christus Dominus vehebatur. Unde dictum est: Equitatus tuus zalus (Habac. III, 8); quod caro ejus, mundi totius erat susceptura peccatum; ut salus pro exitio, et vita aeterna pro morte succederet. Vulneratus est ergo equus non mendax solus ad salutem: vulneratus est equus, qui mundi totius peccata suscepit, et onera nostra portavit, et non 878 fuit fatigatus: vulneratus est equus, qui ad furorem concubitus adhinnire nescivit. Et ideo fortassis Joanni Evangelistae coelum apertum, et albus equus est demonstratus, super quem sedebat habens in capite diademata, et in femore suo nomen scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16). Albus erat, quia erat immaculatus, qui nulla peccati inquinamenta cognoverat. Nam si libido tenebrosa est, recte sanctimonia relucet et splendet. Hic ergo equus est vulneratus, sed non retardatus. Denique cum ipso vulnere de tumulo resurrexit, cucurrit ad coelum supra omnes angelos et archangelos, velocior omni equitatu militiae coelestis inventus, supra equos etiam illos igneos quibus Elias raptus est. Et merito velocior, qui super omnes coelos, et supra coelum coelorum ad sedem Dei omnipotentis ascendit, et sedet; ut Scriptura nos docuit dicens: Videbitis abhinc Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Marc. XIV, 62). 27. Hic itaque equus in figura et ante est demonstratus tempore Machabaeorum, quem sedebat dux ille militiae coelestis aureis armis refulgens, qui Heliodorum depeculatorem illum depositi vidualis, caeterorumque quae sacrae fuerant commendata custodiae, et stravit, et perculit, et postea exoratus Oniae precibus sacerdotis vitali usui reformavit. Unde vere in eo arma aurea refulserunt; quia solus equum hunc sedit, et vicit, in quo nullus culpae immunis evasit. Non Enoch, qui raptus est, ne malitia mutaret cor ejus: non Abraham, non Isaac, non Jacob, non Moyses. Omnes enim sub peccato, omnes sub morte. Denique regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Solus iste est qui peccatum non fecit: solus est Christus qui peccatum abstulit mundi, qui dixit morti: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? 28. Quomodo ergo amplificavit super hunc supplantationem suam Judas, et cecidit eques retrorsum? Quod in Juda est, dolum fecit: quod in Christo, volens passus est. Saepe videmus fortiorem velle percuti; ut acrior lacessitus insurgat, vehementius excitetur. Momordit ergo serpens calcaneum equi, virus suae fraudis evomuit: volens eques se ipse dejecit, volens cecidit; ut nos levaret. Quid est tamen, quod ait Scriptura: Et cadet eques retrorsum (Gen. XLIX, 17)? Cur retrorsum, nisi ut regeret retro se sequentes? Retrorsum erat Petrus, cui dixit: Vade retro post me (Marc. VIII, 33). Retro erant apostoli, et caeteri discipuli. Ideo retrorsum cecidit; quia super quos cadit, salvat. Omnis enim qui super hunc lapidem, inquit, ceciderit, conquassabitur: supra quem autem ceciderit, emundabit eum (Luc. XX, 18). Alii habent, ventilabit eum; alii, comminuet. Qui enim ventilat frugem, mundat a paleis: qui comminuit aliquid, in pulverem redigit; ut mollitia pulveris, vel poculo salubri, vel reliquo medicinae usui sine ulla perturbatione proficiat. Unde colligimus cavendum, ne quis semel per baptismum susceptus a Christo, ex ejus decidat corpore, hoc est, excutiatur ab Ecclesia; ipsa est enim mortis ruina perpetuae. Illum autem qui venit crediturus in Christum; ut eum mors ejus inveniat, crux ejus assumat, clavus infigat, sanguis infundat, sepultura quoque ejus involvat, gratia resurrectionis attollat, 879 de somno suscitet, a morte vivificet: illum, inquam, a saeculo liberat, a peccato mundat, sanat a vulnere, a duritia impietatis inflectit, ad mansuetudinem pietatis emollit, ut circumciso corde, incircumscriptum illum et incomprehensibilem hauriat spiritum, bibat poculum salutis aeternae. Cecidit ergo eques retrorsum. 29. Accipe et aliud, cur retrorsum et non ante ceciderit. Post ipsum omnes, nemo ante ipsum. Cecidit ergo non sibi, sed omnibus; ut duritiam cordis nostri super nos cadendo molliret. Cecidit super Adam, quem quaerebat, ut inveniret. Retro eum quaesivit; ut supra humeros suos bonus pastor imponeret, secumque paradiso in illius redemptione latronis inveheret. 30. Sed forte dicas: Et persecutores ceciderunt retrorsum. Sic enim scriptum est (Joan. XVIII, 6), quia principes sacerdotum, quos adduxerat proditor Judas, et caeteri qui ad comprehendendum advenerant Dominum Jesum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Hoc est quod et ego dico, quia super peccatores voluit cadere, non super justos; justus enim medico non indiget, sed peccatores. Si apostolorum umbra sanabat; quanto magis caro Christi quos tangit, a morte defendit! Denique leprosum tetigit, et sine dilatione mundavit. Ut scias autem qui legis, quia et persecutores suos voluit liberare, testem Christi interroga. Nam eum inveheretur Petrus in Judaeos, quod principem vitae interfecissent, remedium demonstravit; ut agerent poenitentiam, remitti sibi peccatum quod admiserant, mererentur. Quid autem dubitas, quod ideo cecidit, ut resuscitaret; cum ipse dixerit: Percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 19)? Verborum tamen videto distantiam. In Genesi habetur: Cadet eques retrorsum, salutem exspectans a Domino (Gen. XLIX, 17); hoc est, ut oculos non avertat, actio mentem propriam non reflectat, resurrectionis suae praerogativam vindicet, et divina se resuscitet potestate. Hic autem habetur: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, 6). Qui terrenus est, in terram cadit: qui coelestis, coelo inhaeret. Et si corpore cadit, virtute non cadit: nec iis quae sua sunt, sed quae sursum semper intendit; semper enim ad Patrem respicit, ut ejus circa nos impleat voluntatem. Utinam et isti non abiissent retrorsum, sed Christum excepissent! sicut excepit Joseph, et sepelivit eum in monumento novo. Qui fidelis est, in terram non cadit: qui infidelis, cadit et descendit in inferiora terrarum; sicut scriptum est: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Ergo persecutor super terram, et in infernum cadit: Christus super resurrecturos, Christus super petram, Christus super Ecclesiam. Audi quomodo super Ecclesiam cadat. Retro erat Petrus, et sequebatur eum cum a Judaeis ad Caiphae domum Synagogae principis duceretur. Ipse est Petrus cui dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia: ubi Ecclesia, ibi nulla mors; sed vita aeterna. Et ideo addidit: Et portae inferi non praevalebunt ei: et tibi dabo claves 880 regni coelorum (Ibid.). Beatus Petrus, cui non inferorum porta praevaluit, non coeli porta se clausit; sed e contrario destruxit inferni vestibula, patefecit coelestia. In terris itaque positus coelum aperuit, inferos clausit. 31. Potest et illud convenire huic loco, quod Samaritanus descendentem de Hierico hominem vulneratum illum a latronibus non praeterivit; sed suscepit eum, et vulnera ejus curavit, infundens oleum et vinum: et imposuit supra jumentum suum, et duxit ad stabulum. Quid dubitas de equo bono, cum bonum et jumentum legeris? Cum legeris in Hierusalem illam, et equites multos et plurimos cum quadrigis et curribus introire? Nec te moveat quod fegisti: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt (Psal. XIX, 8 et 9). Sed Elias non cecidit, qui curru introivit; ubi enim Dei nomen est, ibi nullus obligatur, sed absolvuntur universi. In nomine autem Dei nostri et pauper est tutus, et dives; et nobilis, et ignobilis; et infirmus, et potens. Fidei non praejudicant opes; si tamen uti opibus noverimus. 32. (Vers. 11.) Et ideo nomen Dei in se habens dicit: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam illis. Quod utique non quasi de resurrectione dubitans dicit, qui in potestate habebat dicere: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19); sed formam dat homini, ut misericordiam a Deo, et resurrectionem de Deo speret. Deinde non resuscitari se petit: sed resuscitari sibi postulat Matthiam in locum Judae; ut apostolicus numerus impleatur. Etenim quia necesse habebat perire filius perditionis, ut Scriptura impleretur; oportebat in locum ipsius subrogari filium salutis. Tertium accipe. Resuscitari se, hoc est, corpus suum, poscit: corpus autem Christi, Ecclesia est. Et quia Judas figura erat infidelis populi Judaeorum, qui pecunia vel emit, vel vendidit Christum (quod faciunt qui pluris ducunt pecuniam, quam religionem) pro interitu plebis in fide significat Ecclesiae sibi gratiam resurrecturam. Unde et ipsa dicit in Canticis: Si suscitaveritis et resuscitaveritis charitatem (Cant. II, 7); cum quaereret de juvenculis Christum, quia Christus charitas est. 33. Quod autem ait: Retribuam illis; hoc intelligimus, quia florentis Ecclesiae processibus cruciabuntur: et tunc cognoscent quae poena perfidiae sit; cum adverterint qui fidei sit splendor, et gratiae. Vel quia bonus Dominus est, qui poterat dicere: Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12). Et medium verbum est retributionis, vel in bono, vel in malo: retributurum in bono esse se dicit: quia etsi caecitas in Israel ex parte continget, tamen cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel Christi miseratione salvabitur. 34. (Vers. 12.) Et subjecit: In hoc cognovi quoniam voluisti me; quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Superius de passione sua locutus est quasi homo: hinc jam aperit majestatem suam, quod solus 881 sine peccato, solus cui peccator inequitare non potuit, solus quem Pater ut unicum Filium dilexerit. Qua ratione ergo inimicus non est laetatus super eum? Quia etsi mortem suscepit pro nobis, resurrexit tamen; et ipse insultavit inimico, cujus victoriam destruxit, et aculeum mortis infregit. Et nos, licet in saeculo moesti simus, atque in moerore nostro et contritione cordis animique nostri laetetur inimicus; tamen resurgentes ejus gaudium destruimus. Unde et Michaeas dixit: Noli super me gaudere, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam (Mich. VII, 8). Resurrectio est ergo quia inimici omnia vincula solvuntur, triumphus omnis aboletur. 35. (Vers. 13, 14.) Sequitur: Propter innocentiam autem meam suscepisti me: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et in saeculum: fiat, fiat. Innocens nulli nocet, in neminem peccat. Ideo sine peccato, sine dolo Christus Scripturae divinae auctoritate signatur. Hoc igitur et hic declaratur, ubi dicit: Propter innocentiam autem meam suscepisti me. Quae autem susceptio significatur? Nam et alibi legimus: Suscepisti me ex utero matris meae (Psal. CXXXVIII, 13). Ergo quia ab omni concretione generationis humanae mundus est natus, qui de Spiritu est natus et Virgine; ideo eum Pater suscepit, quia ortum illius nulla corporeae generationis concretio usitata fuscavit. Suscepit eum resurgentem; quia nulla eum offensio prolapsionis aspersit. Immaculatus ad Patrem rediit, a quo immaculatus exivit; quando descendit in terras. Unde dicit ei Pater: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7); hoc est, generationis meae in te privilegium recognosco, quem nulla macula potuit inquinare peccati. Inter peccatores versatus es, peccata omnium suscepisti, peccatum pro omnibus factus es, maledictum pro omnibus factus es; sed nullus usus potuit ad te transire peccati. Ita inter peccatores versatus es, quasi inter angelos versaretis. Fecisti terram esse quod coelum est; ut et ibi peccatum tolleres. Hodie te genui, in quo complacui. Probasti te Filium, qui implesti in omnibus Patris voluntatem. Hodie te genui, in quo lucem immaculatae prolis agnosco. Heri mihi et hodie ipse es, et in saeculum. Nox in te nulla est, quia totus es dies. Bene confirmatus in consepctu Patris dicitur in aeternum; quia apud Patrem semper est: et vere in conspectu ejus, cujus splendor est gloriae, et imago substantiae. Sed quemadmodum complacet in Filio Pater; ita et Filius benedicit Patrem. Pater enim honorificat Filium, et Filius honorificat Patrem. 36. Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel; hoc est, populi Deum videntis, qui et Dominum suum et Deum credit: A saeculo et in saeculum: fiat, fiat. 882 In Hebraeo habetur: Amen, amen; ut asseruerunt, qui librum legerunt in Hebraicis litteris scriptum. Graecus hoc loco γένοιτο, γένοιτο dixit: quod est: Fiat, fiat. Quod verbum diversas significationes habet, ut sit interdum imperantis, interdum precantis, interdum confirmantis aliquid: imperantis est, cum superior inferiori statuit quid faciendum sit, vel sequendum: precantis est, sicut illud: Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10); non enim Deo quis imperat, sed precem fundit: confirmantis est, cum benedicit propheta, vel sacerdos, vel sanctus aliquis; et populus respondet: Fiat, fiat. Hic ergo magis confirmatio mihi videtur benedictionis, quam oratio, vel deprecatio: maxime quia repetitio ipsius facta sermonis est. Et videtur Hebraeus quidem sermo mutatus; sed idem sensus expressus. Sicut enim cum sacerdos benedicit, populus respondet, amen, confirmans benedictionem sibi, quam plebi sacerdos a Domino deprecatur; ita in psalmo responsum est: Fiat, fiat; quasi: Amen, amen. Amen autem confirmationis verbum evidenter ostenditur in Evangelio, ubi Dominus confirmans sermonem suum dicit: Amen dico vobis (Matth. XIX, 23). Major autem vis est, ubi repetitus est sermo; quod in libro Evangelii secundum Joannem frequentius invenimus; quia ipse maxime de coelestibus et profundis mysteriis est locutus; sicut scriptum est: Amen, amen dico tibi; nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Et alibi: Amen, amen dico vobis; si quid petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis (Joan. XVI, 23). Abundant duo exempla; reliqua vero si quis quaesierit, inveniet. 37. Indicium quoque est libri finiti: Fiat, fiat. Nam in quinque libros divisum videtur esse psalterium. Primus liber hoc psalmo finitur, hoc est, quadragesimo. Et pulchre usque ad passionem Salvatoris quadragesimus psalmus est comprehensus, qui finem libro daret, quoniam passio Domini finis est quadragesimae: ut secundus liber a mysteriis renovationis inciperet, qui liber, utpote quadragesimae, perfectiora sacramenta complectitur. Nam et baptismatis praenuntiat sacramenta, cum dicit: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 2): et requiem sanctorum qui ad tabernaculum coeleste pervenerint: et Spiritus sancti descensionem, quando effusa est gratia spiritalis in quadam voce coelestium cataractarum: quia virtute magna Spiritus ferebatur, ut legimus in Actibus apostolorum (Act. II, 2): et ingressum renovati hominis ad altare: et Salvatoris ascensum: et sanctificationem propositi virginalis. Qui liber finitur in psalmo septuagesimo primo, quo regnum Christi pacificum toto orbe diffusum prophetico sermone annuntiatur, remissioque peccatorum; 883 ubi cum benedictionem Domini praemisisset, subtexuit: Et replebitur majestate ejus omnis terra: Fiat, fiat (Psal. LXXI, 19). Tertius quoque liber finitur octuagesimo octavo psalmo; et ibi habet: Benedictus Dominus in aeternum: Fiat, fiat (Psal. LXXXVIII, 53). Quartus liber finitur psalmo centesimo quinto, ubi habet: Benedictus dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat (Psal. CV, 48). Quintus liber usque ad finem est; ubi pro hoc verbo Propheta dicit: Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). 38. Sed iterum forsitan te moveat, quomodo quinque libros asseram, cum unum Psalterium sit. Sed etiam Evangelium unum est, et quatuor libros esse negare non possumus. Unum autem Evangelium esse, et alibi (Lib. I in Lucam, in prooemio), ni fallor, intimavimus; et si iterum exigitur, facile possumus edocere, cum Salvator dixerit: Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium (Matth. XXVI, 13). Et Apostolus: Miror quod sic tam cito transferimini in aliud Evangelium, quod non est aliud; nisi aliqui sunt qui vos pervertunt (Galat. I, 6 et 7). Et alibi: Notum enim facio vobis, fratres, Evangelium (I Cor. XV, 1). Nec usquam habes aliter de corpore isto quatuor librorum, nisi Evangelium significatum. Denique quia unum corpus est etiam psalmorum, Scriptura dixit: In decachordo psalterio, cum cantico in cythara (Psal. XCI, 4). Sed iterum quia quinque libri sunt, dixit alibi: In vasis psalmorum (Psal. LXX, 22). 36. Pulchre autem quinque libri et unum Psalterium; quoniam quinque sensibus homo exterior vivificatur: et rursus quinque spiritalibus sensibus ille absconditus cordis homo noster consummatur interior, qui solus ante Deum locuples Petri apostoli testimonio reperitur (I Pet. III, 4). Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Habes unum sensum. Et sicut sunt qui oculos habent, et non vident; ita sunt qui oculis non videntibus, plus videre creduntur. Unde et prophetae dicebantur videntes, etiam qui oculis non viderent. Bonus etiam ille odor, de quo Apostolus dixit: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15). Unde et Job dicit: Et Spiritus divinus, qui est in naribus meis (Job XXVII, 3). Idem ergo odor Christi, et Spiritus sancti est Deo; quia unus odor est Trinitatis. Est et interior cibus, de quo dixit Dominus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelo est (Joan. IV, 34). Est et interior tactus, quo Christum tetigit mulier illa in Evangelio, quae per duodecim annos sanguinem profluebat, nec a medicis acceperat sanitatem; sed accepit a Christo. Fidei tactus est, quo tangitur Christus. Denique eam homines non videbant; 884 sed videbat Jesus, et se vidisse testatus est dicens: Tetigit me aliquis; nam et ego cognovi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46). Cognitio Christi, collatio sanitatis est. Ergo quoniam decem sensus homini inesse manifestum est; ideo David, qui et foris et intus canebat; foris corpore, intus corde, dicit in psalmo: In decachordo psalterio psallam tibi (Psal. CXLIII, 9). 40. Psalterium ergo est homo consummatus in Christo; in quo sicut arte concinentium fila chordarum; ita convenientium resonant opera canora virtutum, ut possit dicere: Psallam tibi, Deus, in cithara sanctus Israel: gaudebunt labia mea, cum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti (Psal. LXX, 24 et 25). Paulus ait de se: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Hic et intus et foris gaudet: sed ille adhuc in certamine, iste in remissione; quia redemptionem animae suae se meruisse cognoverat. Qui psallit, in laetitia est: qui luctatur, in sollicitudine. Verum et Paulus sciebat psallere: sed adhuc se processibus reservabat, cum foret plenius comprobatus, ut psalleret; et ideo dixit: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15). 41. Et quia geminum psallendi officium demonstravit, geminam quoque vocem esse Scriptura edocuit, Propheta dicente: Voce mea ad Dominum clamavi, et vox mea ad Deum, et intendit mihi (Psal. LXXVI, 2). Quid est mea? Potuit enim dicere: Clamavi ad Dominum. Sed quae nostra est vox; nisi ista quae melior est, quae nescit errare? Nam ex multiloquio peccatum incurrimus, et vitare non possumus. Illa vox Prophetae est quae ad Deum pervenit, quae tacente Moyse, clamavit ad Dominum: qua etiam in orationibus suis Anna clamabat, cum oris sui labia non moveret; et impetravit filium, quem ante diu non impetraverat, cum corporis voce clamasset. De hac voce dixit Dominus: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum, qui est in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6). Quid est reddet? Hoc est, quod deprecatus es, quod orasti. Sicut enim peccatores de manu Domini recipiunt peccata sua duplicia; ita e contrario justi recipiunt cum affectu propria postulata. Audi quomodo recipiant. Ascendit oratio tua ad Deum, et descendit ad te. Unde et in psalmo legimus: Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV, 13); ut fructum scilicet referat postulanti. Benedictus Dominus Deus Israel, qui tanta nobis aperuit mysteria: a saeculo, et in saeculum; id est, ex infinito in infinitum: Fiat, fiat.