3 | 5 |
IN PSALMUM XXXVII ENARRATIO.
recensere815 PRAEFATIO. 1. De Poenitentia duos jam dudum scripsi libellos, et iterum scribendum arbitror. Primum, quia utile est vel quotidie veniam delictorum precari; deinde quoniam in illis duobus libellis adhortatio poenitentiae vel profectus est, si geratur; nunc autem quemadmodum agi poenitentia debeat, exprimendum est; nihil enim prodest agere, nisi ita agatur ut oportet. In quo sanctus David sequendum nobis proposuit magisterium, qui ideo mihi videtur gustasse peccatum ut doceret quemadmodum peccatum posset aboleri. Unde enim medicina, nisi de vulnere sumpsit exordium? Dum prima aetas generis humani docet alios quod sibi profuit, et quemadmodum vulnus suum sanaverit, aliis ostendit; usus artem fecit, et aegritudo magisterium. Ipsa est enim prima et valida secta medicinae, quam experientia, non conjectura formavit. Ideoque ab experientia ἐμπειρικοὶ primo medici sunt vocati, et ex ea secta caeterae derivatae sunt, atque ab ea usum quemdam suae sumpsere virtutis. Quid autem est ad cohortationem poenitentiae validius, quam quod sanctus propheta David peccatorum nostrorum nos docuit poenitere? Quis enim dedignetur humiliare se Deo, cum rex se humiliaverit? Aut quis dubitet affligere animam suam, cum propheta tantus afflixerit, solvens pretium lacrymarum pro redemptione peccati? Et quamvis toto scriptorum suorum corpore gerendae poenitentiae praecepta diffuderit (quis enim ejus psalmus non medicamentum est conscientiae peccatricis; cum alibi quemadmodum impulsus sit (Psal. CXVII, 13), alibi quemadmodum conturbatus (Psal. XXIX, 8), ostenderit: ut non solum quemadmodum sint sananda, sed etiam quemadmodum cavenda vulnera, demonstraret, et suo nos doceret exemplo? Quis autem stare se credat, ubi lapsus est etiam fortior) tamen in trigesimo septimo psalmo majorem vim doloris interni, et lamentabilis deplorationis expressit. 2. (Vers. 1.) Denique in exordio ipse nos titulus admonet hujusmodi praecepta formari; sic enim legimus: In commemorationem, inquit, diei sabbati psalmus David. Plena enim est poenitentiae definitio, commemoratio delictorum; ut unusquisque peccata sua velut quodam quotidiani sermonis castiget flagello, et commissa sibi flagitia condemnet. Sic enim docemur, dicente Domino: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Et Apostolus ait: Ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Sed forte moveat, quia non dixit peccatorum commemorationem; sed diei sabbati, aut (sicut alius habet) sabbatorum (Exod. XX, 8 et seq.). Quid est autem sabbatum, nisi requies futurorum, levamen praesentium, quo Lex jubet hominum opera feriari, onera deponi? Quae sunt graviora onera, nisi nostra peccata? Haec deponantur in sabbatorum diebus, hoc est, in hoc vitae istius tempore. Septem enim diebus hebdomas omnis concluditur, sex diebus mundus ille formatus est, septimo die requievit Dominus ab opere suo, qui in nostra mansuetudine requiescit, 816 sicut ipse dixit: Super quem requiescam, nisi supra humilem et mansuetum (Esai. LXVI, 2)? Absolve te ergo omni sabbato, et alleva pondus errorum; ut securus ad illius futuri sabbati requiem pervenire merearis. Nam si hinc peccata gravia portaveris, illic requiem non habebis. Exonera igitur tuam mentem, rejice omnia quibus conscientia gravatur et premitur, ne fiat fuga tua hyeme vel sabbato: vita haec in labore est, illa in requie. Leviorem te saeculi hujus reperiat consummatio, ne oneratus peccatis fugere non possis. Ante fuge, ut praevenias. Fugit saeculum, qui saeculi illecebris non tenetur, qui se omni cura ejus absolvit. Fuge etiam futuram iram, hoc est, judicii diem. Fugit eam qui egerit poenitentiam; sic enim definivit Baptista Johannes dicens: Generatio viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 7 et 8). 3. Audistis hodie legi quia Joannes baptizabat in Aenon, juxta Salim. (Joan. III, 23). Aenon dicitur oculus suppliciorum: Salim ipse ascendens; hoc habet interpretatio. Qui ergo baptizari eligit, supplicia praevidet; et ideo confugit ad baptismatis sacramentum, ut peccatum omne deponat, ne obnoxius incipiat esse suppliciis. Et forte supplicia praevidet qui baptizatur baptismo poenitentiae; at vero ille gratiam spectat, qui baptizatur in Christo. Baptismus ergo Joannis, oculus suppliciorum est: baptismus Christi, oculus gratiarum. Tametsi in Aenon baptizabat Joannes, juxta ascendentem baptizabat; hoc enim et ista habet interpretatio, ut Salim dicatur ipse ascendens. Proximus ergo erat Christo, qui ejus nuntiabat adventum. Etenim Filius hominis qui descendit de coelo, ipse est et qui ascendit in coelum, ut impleret omnia. Sed quia qualis coelestis, tales et coelestes; et ille ascendit in coelum, qui terrena deponens consepelitur in Christo; ut cum Christo resurgat a morte peccati ad novitatem vitae, haereditatisque consortium; ut fiat, sicut scriptum est; Dei haeres, Christi cohaeres (Rom. VIII, 17). 4. Vera ergo medicina est gerere poenitentiam: quae tunc legitime praedicata est, quando medicus venit e coelo, qui non exasperaret vulnera, sed sanaret. Bonus medicus, qui docuit quemadmodum in hac terra corporis nostri remedia quaereremus; cum flos nobis herbae salutaris oriretur, qui de peccato damnavit peccatum in carne. Antidotum ergo facta est caro, quae erat venenum ante peccati: quia erat illecebra peccatorum. Audi quemadmodum antidotum caro Dei fit: Verbum factum est caro (Joan. I, 14); misit manum in cavernam aspidum, venenum evacuavit, peccatum abstulit; id est, de peccato damnavit peccatum in carne. 5. Et ut hoc possit plenius considerari, ipsum Apostoli capitulum recenseamus. Namque ita scriptum est: Deus mittens Filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne; ut justificatio Legis impleretur in nobis, ut 817 non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3 et 4). Venit ergo Dei Filius in similitudine carnis peccati: non utique in similitudine carnis venit, qui veram carnem suscepit; sed in similitudine carnis peccati, id est, carnis peccatricis. Facta enim erat fraude et veneno infusa serpentis caro nostra, caro peccati. Postquam est obnoxia facta peccato, facta erat caro mortis; quia erat morti debita. Hujus carnis jam reae, jam praejudicatae similitudinem Christus in sua carne suscepit; quia etsi naturalem substantiam carnis hujus susceperat, non tamen contagia ulla susceperat: nec in iniquitatibus conceptus, et natus est in delictis, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri; sed de Spiritu sancto natus ex Virgine est. Quid ergo est: De peccato damnavit peccatum in carne? Utrum de similitudine carnis peccati; an quia peccata nostra Christus non usu, sed qualitate suscepit: non crimine, sed suae misericordiae sacramento; et peccatum pro nobis factus est, qui peccatum ipse non fecit? An vero quia etiam de ista carne peccati, hoc est, nostra hac obnoxia et praejudicata damnavit peccatum in carne, docendo quemadmodum in carne positi non secundum carnem ambulemus, sed secundum spiritum? Peccatum quippe est secundum carnem ambulare; quia luxui, et voluptatibus, et lasciviis, et carnis cupiditatibus vivit, qui secundum carnis sapientiam conversatur; sapientia enim carnis inimica est Deo: unde qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Ideoque peccatum damnat de peccato qui se a carnis vitiis abluendo, secundum spiritum vivit, totus Deo deditus, et coelestibus intentus oraculis: propter quod Christus advenit, ut non suam, id est carnis, sed Dei faceret voluntatem. Si quis ergo illum sequatur, ut faciat quae placent Deo, et carnis suae comprimat appetentiam, imitator est Christi. 6. Quid senserimus, expressimus. Qui legis, elige quid sequaris. Nullus error, ubi simplex pietatis affectus, atque omnis fidelis est sensus. Damnavit peccatum Christus, suscipiendo similitudinem carnis peccati, ut delicta nostrae carnis aboleret. Damnavit peccatum, ut peccata nostra in sua carne crucifigeret; factus pro nobis ipse peccatum, ut nos in ipso essemus justitia Dei, qui eramus captivitas mortis, et praeda serpentis. Ergo pietatis est susceptio peccatorum ista, non criminis. Per hoc peccatum nos Deus aeternus absolvit, qui Filio suo proprio non pepercit, et peccatum eum fecit esse pro nobis. Deinde damnavit peccatum Christus in carne de ipsa carne peccati, quae judicabili quodam vigore et auctoritate censoria, odit vitia quae amare consueverat, et horret impudicitiam, quam voluptatem putabat. Segregat se a lasciviis, abdicat a cupiditatibus, renuntiat criminibus atque flagitiis, propulsat avaritiam, quae virilitatem quamdam carnis effeminat. En tibi illum Christi imitatorem, et ipsum de peccato peccatum in carne damnantem. Sic curro, inquit, non ut in incertum, sic luctor, non ut aera caedens: sed castigo corpus meum, et servituti redigo; ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (II Cor. IX, 26 et 27). 818
7. Non superflue, ut arbitror, evagati sumus; quia et hoc ad medicinam hominis pertinebat. Cui medicinae prospiciens Deus sicut terram istam salubres herbarum atque arborum succos ferre praecepit, quibus carnis vulnera curarentur; ita etiam praeceptis salutaribus replevit divinarum seriem Scripturarum, quibus infirmitas animae sanaretur. Itaque quam grave est, ut muta animalia medicari sibi noverint, et vulneribus suis herbas salubres requirant, deligere non refutent; et hominum industria non requirat, quibus etiam medicus est missus, qui medicinae salutaris in veteribus Scripturis semina demonstraret, et nova ipse deferret? Quam multa itaque salubria sunt, quae noxia perfunctorie judicantur? De ipsa terra sumamus exempla. 8. Serpens alit venenum, morsus noxios habet, vulnerat carnem; sed in ipso quoque ejus veneno antidotum reperies, si requiras. Denique caro ejus exuritur, cujus pulvere theriaca conficitur, qua veneni vis consuevit hebetari, ut nocere non possit. Non terra ergo in vitio, quae serpentem generat; sed ille qui nescit cavere serpentem. Ipse serpens potest tibi prodesse, si intelligas; immo si medici praecepta non spernas. Imitandum disce quem putas esse fugiendum. Estote, inquit, astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Serva caput tuum sicut serpens; et si laceratus toto corpore fueris, revivisces. Caput tuum Christus est, quia caput ipse est viri: si servaveris fidem, etsi mortuus fueris sicut serpens, et tu resurges. Imitare serpentem, qui exteriorem suum exuit, ut renovetur interior: imitare serpentem, qui venenum suum evomit. Beatus et tu si cogitationes tuas malas evomas, et malitiae tuae venena deponas. Celebris sermo est, et scriptorum auctoritate robustus, serpentem aquis appropinquantem sibilo sibi feminae anguis sponsare concubitus; illam propriae consulentem saluti, ea spondere lege petitos coitus sui usus, si serpens venenum evomat; captumque obedire jussis, arma deponere, ac proprii more conventus caput ori ejus inserere; atque, ubi calescere coeperit consuetudo, seu naturae quadam violentia, seu libidinis ardore feminam stringere ora, morsusque libidinis osculis premere, atque ita caput serpentis abscindi. 9. Nonne in natura serpentis mysterium fidei recognosces? Serpens ille paradisi prior feminam ad culpae adulterium provocavit; sed ubi venenum ejus effusum est in hunc mundum, soboles illius feminae circumventione parentis, et fraude multa serpentis, armis eum suis exuit, et caput illius amputavit. Quod si venena praevaluerint, et peccatum in quo est aculeus mortis irrepserit; utere medicorum exemplo, ut tibi serpens vel sero moriatur. Conteras ejus venenum, corpusque comminuas, et admixtum salutaribus succis noveris temperandum; ut non solum vim suam et virus amittat, sed etiam fiat remedium de veneno. Moritur autem tibi serpens ille intelligibilis, si tu moriaris peccato, et tibi tua peccata moriantur. Sic conteritur ejus venenum, si te tua facta compungant: sic omne virus ejus aboletur, si bonis operibus tegas, et fideli confessione 819 temperes crimen admissum. Audi quemadmodum virtus draconis ipsius conteratur. Conterat, inquit, Deus Satanam sub pedibus vestris (Rom. XVI, 20). Contere primo cor tuum, in quo erat draconis cubile; ut non inveniat ubi possit habitare: contere draconis carnes: carnes ejus peccata nostra sunt. Ideo tibi dicit Deus: Epulantur in eo gentes (Job. XL, 25). Et infra ait: Praecurrit mori: Carnes autem corporis ejus sunt adhaerentes ei (Job. XLI, 13 et 14). Sicut enim sancti, corpus et membra sunt Christi; ita peccatores qui peccatum non deserunt, sed peccato inhaerent, corpus draconis et membra sunt. Ideo nos Christi corpus epulamur; illi autem corpus epulantur draconis: nos epulamur, qui Christo adhaerere contendimus, remissionem quotidianam et veniam peccatorum; illi autem qui peccatis quotidie peccata connectunt, continuationem flagitiorum epulantur et criminum. 10. Contere igitur bas carnes, et super eas contritionem tui cordis asperge: deinde mitte super omnia ea Jordanis aquam. Jordanis enim descensio et ascensio est, quoniam qui in fontem sacrum descenderit, et adscendit; ut quae superiora sunt quaerat. Descendit enim in mortem Christi, qui baptizatur in Christo, et in resurrectionem ejus ascendit. Si autem jam baptizatus errasti, mitte aquam lacrymarum, non mendacem, sed veram; ut de profundo clames ad Dominum Deum tuum, et dicatur de te: Vox audita est in Rama, fletus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI, 15). Rachel Ecclesia est, in qua benedicitur plebs Dei: ipsa pro te fleat, ipsa tua peccata deploret, et fleat plurimum; ut consolationem facile non admittat, quemadmodum qui plurimum dolent. Ideo consolari se noluit; quoniam qui eras, esse desisti. Sed hac perseverantia doloris et fletus emereatur ut dicat: Filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Aut forte consolari se noluit Rachel in filiis Judaeorum; quia non sunt, quos utique ideo genuerat, ut essent. Et ideo non admisit consolationem, occisis parvulis ab Herode; quia nec in adventum Jesu crediderunt, mensuram sceleris adimplentes, ut et parvulos interficerent, ut inter eos et filius Virginis necaretur. Ergo Ecclesia Domini in Judaeis consolari noluit, quia non sunt: in Christianis autem qui ex nationibus congregati sunt, epulatur et gaudet; quoniam coeperunt esse, qui non erant. 11. Misisti ergo aquam Jordanis, aquam gratiae; hoc primum bibe: misisti aquam lacrymarum, aquam poenitentiae; hoc secundum est poculum, ut primum repares. Bibe aquam de tuis vasis, bibe aquam de tuis fletibus, ut dicas: Et potum meum fletu temperabam (Psal. CI, 10). Fletus ergo tuus, potus est tuus; et lacrymae tuae, cibus est tuus. Fuerunt, inquit, mihi lacrymae meae panes (Psal. XLI, 4). Si lacrymae panes, habes ex peccato iniquitatis cibum conversionis, secundum illud quod legis in Evangelio: Quoniam cui plus dimittitur, plus diligit (Luc. VII, 47). Unde saepe videmus aliquos qui ante negligentes fuerant Christiani, peccato aliquo commisso, fieri diligentiores, et ex illo per poenitentiam evadere 820 solere perfectos. Sicut igitur ex peccato conversio, ita remedium de veneno. Audi hoc remedium: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Venenum, peccatum est; remedium, accusatio sui criminis: venenum, iniquitas est; confessio, remedium prolapsionis. Et ideo vere remedium de veneno est, si dicas iniquitates tuas, ut justificeris. 12. Sed jam psalmum adoriamur, ut ipse nos doceat quemadmodum agenda poenitentia sit. Itaque sic incipit: ENARRATIO. 13. (Vers. 2.) Domine, ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me. Qui poenitentiam agit, paratus esse debet ad opprobria perferenda injuriasque subeundas; nec commoveri, si quis ei peccati sui crimen objiciat. Cum enim ipse accusare se debeat, quemadmodum alium non sustinet arguentem? Quod si ab homine argui timere non debet, quanto magis a Domino Deo suo, cui omnes etiam in iis quae sunt occulta, peccamus; cum praesertim condemnatio praesentium, absolutio futurorum sit. Qui autem non condemnantur in saeculo, cum hominibus non flagellabuntur. Vae mihi! si de me dicatur: habet mercedem suam (Matth. VI, 2). Si bonum factum hac condemnatur sententia, quanto magis crimen gravatur? Nam si misericordia facili jactata sermone, fructu fraudatur aeterno, quanto magis iniquitatis poena acerbi fenoris accessione differtur? Ergo qui poenitentiam agit, offerre se debet ad poenam; ut hic puniatur a Domino, non ad supplicia aeterna servetur: nec expectare tempus, sed occurrere divinae indignationi. 14. Vide facta David ejus precibus convenire. Offenderat Dominum; quia numerari jusserat populum. Confessione praevenit Dei nuntium, peccasse se valde, et nimis stulte fecisse commemorans: non quasi admoneret oblitum, sed quasi urgeret morantem; ne diutius commotionem differret offensae. Peccavi, inquit, valde, quoniam verbum hoc feci (I Par. XXI, 8); et nunc, Domine, dele iniquitatem servi tui. Quomodo autem deleantur peccata, audi dicentem: Solutum est peccatum ejus; quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. XL, 2). Non ergo penitus sibi peccatum remitti postulat; sed moderata solutione deleri; hoc est, ut in futurum ejus memoria deleatur. Denique quasi interpellantis voce conventus Dominus, ne vindicta commissi protelaretur erroris, misit ad eum Nathan prophetam; et ille venit ad regem, et dixit ei: Quid fieri velis, elige: triennium famem super terram: aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum, et illos persequentes: aut triduo fieri mortem in terra. Et nunc scito, et vide quid respondeam illi qui misit me (I Par. XXI, 11 et 12). Vide docentem Deum qua moderatione ejus indignatio leniatur, si non penitus verbera recusemus; sed qualitatem levandi, non evitandi supplicii postulemus. Tria proposuit, ut quod moderatius putaret, eligeret. Vide etiam quemadmodum ad poenitentiam provocat; ut nos offeramus injuriae: eligere poenam mandans, ut in ipsa poena electionis quaedam praerogativa servetur, 821 et reo suo blandiatur hoc verbo. Et dixit David ad Nathan: Angustiae mihi sunt in his tribus: sed magis incidam in manus Domini, quoniam magna est misericordia illius, quam in hominum manus (I Par. XXI, 13). Numquid donari sibi poenam poposcit erroris? Quod si fecisset, impudentiae notaretur, qui moderationi divinae fuisset ingratus. Nam plurimum suffragratur reo verecunda confessio; et poenam quam defensione evitare non possumus, pudore levamus. Elegit non quod a flagello esset immune, sed quod moderatius judicavit; ut Dei lenitati magis, qui nosset ignoscere, quam hominum se committeret potestati, qui mensuram ultionis frequenter excederent. Miseretur itaque, qui nescit errare; non miseretur, qui erroris est particeps. 15. Nec fefellit sanctum David fides sua, sed in ipsa quoque offensione gratiam divinae miserationis emeruit. Nam qui proposuerat mortem triduo exercere in terra, ne unum quidem diem passus est praeterire; sed ad horam prandii libenter indulsit, et (ut verbo Scripturae utar) habuit poenitentiam super malitiam (II Reg. XXIV, 16). Vide quomodo te Scriptura hortatur, ut et tu poenitentiam non refugias, sed sequaris Deum, quem sequi debes. Bene addidit, super malitiam; quia videtur omnis dura esse vindicta. Ideo et dies judicii, dies dicitur mala, de qua beatus est qui per Deum liberatur; ut scriptum est: In die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2). Et dixit, inquit, angelo Dominus ut ibi parceret. Vide autem quia quando vult Dominus ignoscere, dat gratiam et fiduciam deprecandi. Et vidit David ferientem angelum, et dixit: Ecce ego sum; ego peccavi, et ego pastor male feci, et isti in hoc grege quid fecerunt? Fiat manus tua in me et in domum patris mei (I Par. XXI, 17). Si mandaverat Dominus angelo ut parceret, quomodo feriebat adhuc angelus; nisi quia Dominus etsi vult ignoscere, vult rogari, et ut rogetur, operatur? Nec vidisset homo angelum ferientem, nisi Dominus ejus oculis angelum revelasset. Unde et Elisaeus dicit: Domine, aperi nunc oculos pueri hujus, ut videat. Et aperti sunt oculi pueri ejus, et vidit montem equis repletum et curribus in circuitu prophetae (IV Reg. VI, 17). Nec te moveat quod persona vilior servuli, quam prophetae vel regis; quia vilior et equorum et curruum species, quam sanctitas angelorum. 16. Et fortasse aliquibus perfunctorie legentibus durum videatur quod David ille humilis corde atque mansuetus, qui parcebat inimicis, mortem magis populi elegit, quam suam fugam, aut famem super terram. Famem populi vitavit; quia gravior morte et omnibus suppliciis habetur, quam sequitur etiam pestilentia, quae coelum contaminat, mortem acervat. Suam fugam non poposcit, propter illud; quia propheta pro populo deprecari poterat, sicut factum est: populus pro propheta intervenire non poterat. Scriptum est enim: Si populus erraverit, sacerdos orabit pro eo; si sacerdos erraverit, quis rogabit pro eo? Et tamen ubi vidit occidi populum, ipse se angelo 822 ferienti obtulit; ut ipse potius pro populo feriretur. Plus est quod nec ipsa perterritus specie mortuorum gladio se obtulit, quam si sermonem propositae conditionis optasset. In electione itaque rationem secutus est, in dolore pietatem. 17. Vide autem Domini gratiam, quod et ipse a proposita conditione deflexit. Numquid aliquod miserationis est crimen; quia plus minatur, et minus exigit? Qui in remuneratione praemiorum sua promissa custodit, in exactione poenarum praescriptum remordet. Cum irascitur in reum, differt: cum miseretur, properat, ut absolvat; terret, ut corrigat; admonet, ut emendet; praevenit, ut ignoscat. Unde et alibi ait Propheta de Domino: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto . . . . verumtamen faex ejus non est exinanita (Psal. LXXIV, 9). Ad terrendum plenus est calix, ad feriendum non est exinanitus. Plenus erat calix, cum mors per triduum mandaretur: sed occurrit misericordia Dei, tenuit manum Angeli, priusquam calicem istum exinaniret. Ut scias autem quia calix poena vel gladius est, audi dicentem: Accipe calicem vini meri hujus de manu mea, et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te: et voment, et insanient a facie gladii (Jerem. XXV, 15 et 16). Et ad Hierusalem dicitur: Bibisti calicem irae de manu Domini; calicem enim ruinae bibisti, et exinanisti, nec erat qui te consolaretur (Esai. LI, 17). Hierusalem mensuram bibit, quae supra mensuram peccavit: Ecclesia Christianorum calicem irae exinanire non novit, sed exinanitum unguentum: propter quam se Christus exinanivit, ut ubique fragraret. De manu Domini hoc munus accepit: poculum autem mortis ignorat. Duos calices lego, unum mortis, alterum vitae. Mortis calicem suo Christus exinanivit in sanguine; et novum calicem ministravit, ut dicamus: Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV, 13). Novi calix est Testamenti, qui in remissionem effunditur peccatorum. Effunditur hic calix, et faex ejus non invenitur, quia mundat omne delictum. 18. Diximus quemadmodum in ulciscendo inflectat Dominus commotionem suam: dicamus quemadmodum in remunerando praeveniat nostram precationem, et doceamus exemplo. Audi illum ex duobus latronem dicentem Domino: Memento mei, Domine; cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Respondit Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Ille adhuc rogabat, ut meminisset sui, cum venisset in regnum suum; et Dominus cum nondum venisset, ei jam regnum coeleste tribuebat. Quam velox misericordia! Tardius votum precantis, quam remunerantis est praemium. 19. Ideo ergo David moderationem tenuit, non remissionem oravit dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Furor graece θυμὸς dicitur, et irae impetus. Hoc ergo Latinus voluit exprimere: Neque in ira, neque in ipso impetu irae arguas me, aut corripias. Correptio autem, eruditio est. Ipsa graece dicitur παίδευσις, de qua dicitur: Beatus homo quem tu erudieris, 823 Domine (Psal. XCIII, 13)! Non enim Deus passioni patet, ut irascatur, cum sit impassibilis; sed quia vindicat, videtur irasci. Nobis hoc videtur; quia ipsi cum commotione vindicare consuevimus. Plerumque tamen et homines inveniuntur cum vindicant, non moveri; sed summa patientia celebrare vindictam, exercere tormenta. Cur ergo mireris in Deo, si hoc interdum in homine recognoscas? Vindictam autem iram esse supra diximus. Denique usus habet, ut dicamus de quoquam punito, quia iram incidit legum: non quia legum iram, sed quia legum severitatem incidit. Sic et alibi de decem plagis Aegyptiorum ait: Misit in eos iram per angelos malos (Psal. LXXVII, 49), id est, vindictam; lex enim nescit irasci, sed scit legum minister. Nescit ergo irasci qui auctor est legum, cui terrendi est voluntas, non puniendi. Imitamini ergo, imperatores, exemplum divinum; ut sitis in statuendis legibus severiores, in exigendis suppliciis misericordes. Severitas legum insolentem restringat audaciam, misericordia principum reos subtrahat poenae. Recognoscit igitur Propheta culpam suam, videt vulnera, curari postulat. Qui sanari vult, argui non reformidat: sed non vult argui in furore, sed in verbo Dei. Verbum Dei, sanitas est. Sic enim legimus: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20). Non vult erudiri in ira; sed in doctrina; ut si medicum roges, ne secet vulnus tuum, sed medicamentum apponat; urget medicamento, sed non secat. Denique est dolor, sed non supra mensuram doloris: mordet, sed non cruentat. 20. (Vers. 3.) Et addidit: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Eadem videtur dicere, quae sanctus Job; sed diversa sunt. Nam et ille ait: Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum furor bibit sanguinem meum: cum incipio loqui, compungunt me (Job. VI, 4). Ille de vulnere sui corporis queritur; hic deplorat animae suae vulnera. Et forte hic agit poenitentiam de peccato: ille causam agit infirmitatis humanae; et quasi nostrae imbecillitatis assertor, ad remedium operis auxilium Creatoris exposcit. Hic igitur precatur, ille patrocinatur. Ideoque vehementior hujus est dolor; quia animae vulnera graviora quam carnis sunt. Ille dicit sagittas Domini in suo esse corpore, iste deplorat infixas; illius sanguis bibitur, hujus effunditur; ille compungitur, hic vulneratur; illum manus Dei tetigit, super hunc gravi pondere confirmata est; hic animam suam deflet illusionibus esse completam, ille suum corpus ulceribus. Manum autem Dei, virtutem intelligimus puniendi. Haec manus regem Aegyptiorum propter Abrahae injuriam ob tentatam Sarae pudicitiam flagellavit. Haec manus Aegyptiorum currus, equos et populos Rubri maris demersit profundo. Haec manus mentem gravavit regis Saul, ut gratiam sui conservatoris odisset; et pro praevaricatione coelestis imperii desertus a sociis, interemptis quoque filiis destitutus, victus ab hostibus (quo spectaculo nihil est deformius regi) gladium in se suum ipse converteret, ne captivus senex viveret filiis et regno superstes. Hanc manum David in seipso expertus et liberis, alterius incestum, alterius parricidium deploravit, et 824 (quod pio patri gravius est salutis suae exitiis) simul opprobria sobolis, et pietatis deflevit excidia: quorum alter ad incestum accensus de germanitatis affectu, alter ad parricidium armatus est studio castitatis. Vide quemadmodum illos in gravissimis criminibus confinia lusere virtutum. Utinam aut ille sororem non amasset, aut hic non vindicasset! Ad postremum et ipse patriae finibus pulsus a filio, fugiebat hostem, quem optabat haeredem: metuebat vincere, ne pietatis dispendio vinceretur. 21. Sed forte aliquis dicat: Quomodo in parricidio, vel in incestu manus fuerit Dei, cum opus illud inimici sit? Cognoscamus igitur quoniam et ubi diabolus vulnerat, sagittae Domini vulnerare dicantur. Nempe sic legimus, quod cum in concilio angelorum sanctum Job servulum suum Dominus conversus ad diabolum praedicaret (Job. I, 8 et seq.): ut ureretur invidus, et humani generis adversarius (laus enim inferioris substantiae viri, condemnatio ejus est, qui de statu superiore dejectus est) responderit diabolus, quia non gratis Job Dominum veneraretur, qui nutu Dei omnibus abundaret. Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange omnia quae habet: videamus si non in faciem te benedicat (Job. I, 11). Et Deus potestatem dedit diabolo, ut mitteret manum suam in omnia quae haberet Job. Quibus gestis, cum sanctus Job immobilis in sua fortitudine permaneret; quia non est motus Job aut interitu filiorum, aut dispendio facultatum: iterum Dominus ad diabolum dixit, illudens ei, quod dissipasset omnia quae habuerat Job, filios ejus interemisset; ipsum tamen nequaquam movere de virtutis statione potuisset. Et ille respondit: Quaecumque habet homo, pro anima sua dabit. Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange carnem et ossa ejus (Job. II, 4 et 5). Et accepit iterum potestatem, ut mitteret manum suam in corpus ejus; tamen ut animam ipsius custodiret. Et perfudit ulceribus sanctum Job (Job XIX, 21), ubi est egressus a Domino. Advertimus ergo quod manus Domini dicatur, ubi est hominis, diabolo infestante, tentatio. Siquidem et Job manum Domini dixit esse quae se tetigerit (Job XVI, 12), et sagittas Domini esse memoravit sagittas piratarum. Et tradidit, inquit, me in manus injusti (Ibid., 14). Ipse itaque absolvit, quia cum diabolus vulnerat, Domini sunt sagittae, qui vulnerandi permisit diabolo potestatem. Denique si mandes, ut tuus servulus verberetur, nonne etiamsi ab adstante alio caedatur, a te dicitur verberatus? Est et illa ratio; quia Dominus ideo dat tentatori potestatem, ut hominum in tentationibus probetur affectus. Ideo fit persecutio, ut fides luceat, virtus excellat, mens interna omnibus manifestetur. 22. Ergo tentatio quasi sagitta penetrat interiora hominis, et quasi gladius Dei, qui scrutatur interna. Gladius autem verbum est Dei validum, et acutius omni gladio acutissimo: de quo gladio audi dicentem Mariae Simeonem: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35). Verbo enim Dei omnia revelantur, in cujus conspectu nuda et aperta sunt omnia. Anima ipsa videtur, medullae 825 interiores, cogitationesque manifestae sunt: nec ulla postremo est creatura, ut Scriptura dicit (Heb. IV, 12 et 13), quae se a cognitione ejus abscondat. Ergo vendamus omnia, ut verbum emamus, ipsumque in nostris visceribus recondamus. 23. Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur. Quid parcimus patrimonio, quod et ipse diabolus vile judicat pro salute. Parum dixi pro salute, parum esse et pro errore testatur. Denique, haec omnia, inquit, tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Nec solum divitias mundi, sed etiam honores et regna monstravit. Si tanto constat, ut diabolus adoretur; quantum Christianus debet offerre, ut cum Christo resuscitetur? Sed diabolum dimittamus quasi hircum emissionis in desertum; neque enim fidelis assertor est veritatis; etsi aliquando transfiguret se in angelum lucis. 24. Abundant nobis divinarum testimonia scripturarum, quibus instruimur nihil esse in homine pretiosius fide, nullum tantum esse patrimonium, quod salutis nostrae atque animae pretio conferatur. Fide Abraham patriam suam reliquit (Gen. XII, 4 et seq.), et terram, et proximos etiam quos videbat, et eum quem non videbat, tanquam adspiciens sequebatur. Moyses quoque animae suae pretium majus omnibus Aegypti divitiis aestimavit (Hebr. XI, 26). Quid de viris sublimibus loquar? Rahab meretrix (Josue II, 4 et seq.) alienigena illa de saeculo, tamen animam suam non solum contemptu omnium quae habebat, sed etiam vitae periculis putavit esse redimendam: quae exploratores Jesu Nave civibus suis quaerentibus denegavit; et hostes patriae, legatos tamen fidei, maluit occultare quam prodere. Non eam minae civium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum discrimina terruerunt. Disce vir, disce Christiane, quomodo verum Jesum sequi debeas; quando femina contempsit omnia sua, et Jesum in figura propter similitudinem nominis est secuta. Unde praeclare Salomon dixit: Divitiae viri, redemptio animae ejus (Prov. XIII, 8). Redime ergo animam tuam. Vilis est pecunia, sed fit pretiosa per fidem: vilis est cum conditur, pretiosa cum dispergitur; sic enim scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9). 25. Si igitur talis fueris, ut possis contemnere non solum omnia tua; sed etiam ipsam carnem tuam pro justitia, qua nulla potest locupletior esse possessio (possessio enim pretiosa, homo mundus) etsi flumina te superiora concluserint, transis. Nam etsi dederit tentandi tui Dominus potestatem, mandat tamen diabolo ut animam tuam ipse custodiat; secundum quod scriptum est: Ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3); tentat enim ut adversarius, defendit ut servus. Scriptum est enim: Et volet tibi unicornuus servire (Job. XXXIX, 9). Servit enim, qui non ex voluntate sua quod optat, exsequitur; sed ex necessitate mandatis imperialibus invitus obtemperat. Vide altitudinem Christi, quemadmodum retorsit in diabolum malitiae suae pretium. Ille nos cogit, quod odio habemus, hoc facere: Non enim quod volo, hoc ago, ut Apostolus dixit, 826 sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 15). Retorsit in illum Dominus, ut et ipse plerumque non faciat quod vult; sed quod odit, hoc faciat. Denique animam quam vult expugnare, custodit. Nos corruptelam carnis condemnamus, et sequimur; ut illa vidua quae promissam marito fidem irritam facit, et postea nubere vult, quod ante fugiebat (I Tim. V, 20). Ille inimicus est sanctis, et defensor adhibetur, quo amplius puniatur; ut nocere non audeat, qui nocere desiderat. Et quanto tolerabilius est amare virtutes, etsi implere non possis, quam odisse virtutes, quibus nocere non possis. 26. (Vers. 4.) Non est, inquit, sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Exposuit nobis hunc locum Esaias: Peccavimus, et tu iratus es nobis (Esai. LXIV, 5). Quis est tamen irae Domini vultus? Ne forte ille, quia Oculi Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Si enim oculi Domini super justos, quomodo a vultu irae Dei infirmatur Propheta? Unde et illud considera, quod ipse David in posterioribus dixit: Quoniam ex omnibus tribulationibus eripuisti me; et super inimicos meos respexit oculus meus (Psal. LIII, 9). Sicut enim bona justorum respicit; ita et peccatorum occulta deprehendit. Nisi forte ad Christum hoc referas, qui ab omnibus, a quibus conterebatur, ereptus est; quando se exuit a populo Judaeorum, qui eum frequentibus sacrilegiis et quotidianis impietatibus conterebant; et inimicos suos vocavit ad gratiam, quos oculus Dei vidit et amavit. Ergo quia pius est Deus, nequaquam est desperandum. Etsi irascitur, ignoscit; etsi percutit, sanat; etsi tradit in interitum carnem, spiritum salvat. Noli ergo timere carnis infirmitatem; quia sanctus cum infirmatur, potentior est. 27. Quid autem est quod ait: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum? Quae sunt ista ossa; utrum animae, an corporis? Sed non tanta esset doloris cura corporei, ubi et anima laborat; cum sancti sit velle carnem propter animam flagellari; sicut se flagellabat et Paulus, ne ejus reprobaretur assertio. Sunt quaedam interioris ossa hominis, sicut et membra sunt caetera, oculi mentis, et nares; sicut Job dixit: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XXVII, 3). Sunt ergo et ossa, quibus charitatis quaedam compago formatur. Unde et Adam dixit de consorte charitatis, et cohaerede gratiae vitae: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23). Quod Apostolus interpretatus ait: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Christi autem et Ecclesiae sacramentum non carnale, sed spiritale esse quis dubitet; cum bonus quisque in ipso conjugio non carnis, sed virtutis decore teneatur: et mores diligat in uxore, non usus? Denique audi, quia non secundum carnem loquitur, sed secundum virtutem interiorem: Non est absconditum os meum, quod fecisti in abscondito (Psal. CXXXVIII, 15). Virtus itaque non caro est, quae Dei Patris novit abscondita. 28. Ergo non est pax animae virtutibus, quando ante oculos nobis nostra peccata concurrunt, et offundunt se mentibus nostris. Et hoc bene interpretatus est gentium Doctor electus, in epistola secunda ad Corinthios dicens: Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit 827 caro nostra; sed in omnibus sumus afflicti: foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Illum Macedonum peccata vexabant; quanto magis propria unumquemque nostrum peccata perturbant, ut requies nobis esse non possit? Gravior adversarius nobis culpa est nostra, quae sollicitat otiosos, affligit sanos, contristat laetos, inquietat placidos, exagitat mites, excitat dormientes. Rei sumus sine accusante, sine tortore cruciamur, sine vinculis astringimur, sine venditore vendimur. Unde et Scriptura dicit: Peccatis vestris venditi estis (Esai. L, 1). Haec igitur peccata sunt, quae contra nos semper sunt; ut dixit Propheta: Vendiderunt nos, et dominantur nobis (Esai. III, 12). Servus qui venditur, superiore servitio exit; ut ad Dominum alterum migret: nos nec superiorum jugum deponimus, et ad nova peccata curvamur. 29. (Vers. 5.) Unde et ingemuit Sanctus dicens: Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me; hoc est, iniquitates meae supertransierunt caput meum, et supereminent mihi, ut sensus meos deprimant; oculi enim sapientis in capite ejus. Et ideo Nabal malus erat durus; quia sensus ejus malitia et iniquitas obstruebant. Unde et Abigaeae verbum ferre non potuit; sed obduruit cor ejus, et quasi infirmus occubuit. Aut vide ne hoc sit caput, de quo ait Apostolus (Coloss. II, 19), quia non tenet illud, mente carnis inflatus. Hoc autem caput Christus est; quia omnis viri caput Christus. Hoc est caput quod per compaginationes et colligationes totius plebis crescit in incrementum Dei; quia in omnibus nobis per singula membra sua Christus assurgit. Ergo quando nos ingravant nostra peccata, et talento quodam iniquitatis plumbeo ad terrena deprimimur, dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum; ut possimus oculos nostrae mentis attollere, et audire dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Denique Aegyptum avaritia onerabat, pecunia vexabat mercatus Aethiopes, sicut scriptum est: Laboravit Aegyptus, mercatus Aethiopum, et Sabaim viri excelsi ad te transibunt (Esai. XLV, 14). Laboravit Aegyptus, antequam cognosceret veritatem: sed jam non laborat postquam transivit ad Christum. Sequuntur volentes Sabaei viri, qui ante fugiebant; quia tenent eos vincula charitatis, quae adamante fortiora sunt. Pulchre et illud Esaiae huic loco aptatur: Omne caput in dolore, et omne cor in moestitia: a pedibus usque ad caput non est vulnus, neque cicatrix, neque plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6). Fervet enim iniquitas, cum dominatur, super caput nostrum sese extollens, et locum occupans; ne eum Christus magister teneat poenitentiae. Non mediocrem vim habent istae iniquitates, si consideres hominem illum iniquitatis, qui venturus est secundum opera satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus 828 et omnis eductione iniquitatis: quem cavendum nobis Apostolus demonstravit (II Thes. II, 9 et 10), quia operationem erroris accipiet; ut probentur fideles, judicentur infidi. 30. (Vers. 6.) Merito ergo sub iniquitatibus positus, et (quod pejus est) suis, corruptas esse et computruisse dicit cicatrices suas a facie insipientiae suae; quia levantem onera iniquitatum tardius remedium sequebatur. Tamen et Job sancto qui saniem radebat suorum ulcerum perfusus ulceribus a pedibus usque ad caput, sanitas est refusa; et Lazarus pauper qui jacebat ad januam divitis, lambentibus ulcera ejus canibus, de cicatricum suarum fetore sublatus, ab angelis in Abrahae sinu est collocatus. Est ergo in sancto David spes in remedium sanitatis; quia non unguentum redolent, sed fetorem suorum vulnera peccatorum; et quia affligitur his atque curvatur, et non delectatur. Specta nunc epheborum aliquem lascivum, et egregie libidinosum, qui in stupris vitam suam exigat, more illius divitis in bysso et ostro jacentem, atque epulantem quotidie splendide, cui natent pavimenta vino, tegatur humus floribus et spinis cooperta piscium, incensis diversorum thymiamatum odoribus triclinia compleantur, quemadmodum se beatum putet, et bene se olere judicet; cumque gravia atque diuturna animae suae vulnera gerat, et corruptum sanguinem fluat, nullum tamen fetorem suae cicatricis accipiat. Obstructas enim coeno nares habet, nec potest dicere: Spiritus divinus, qui est in naribus meis (Job. XXVII, 3). Ideo dives ille remedium salutis invenire non potuit, pauper invenit. Denique alter apud inferos in supplicio, alter in requie. 31. Invenit ergo perpetuae salutis remedium etiam sanctus propheta David, qui fetere sibi animae suae vulnera fatebatur, et a facie insipientiae suae computruisse sibi cicatrices proprias loquebatur. Sed est et insipientia quae per stultitiam praedicationis credentibus salutem afferat. Refugit ergo Propheta Evangelico jam spiritu sapientiam istius mundi, qua non cognoscitur Deus: quae tegit sua vulnera, non revelat ad Dominum. Melior igitur insipientia, quae oculos habet ut videat ulcera sua, quam sapientia quae non habet. Et ideo insipientiae suae obtutu admonitus spiritali tantus rex, afflictum se miseriis protestatur; ut remedium possit poenitentiae reperire, quod Judas qui agrum de iniquitatis mercede possedit, reperire non potuit. 32. (Vers. 7.) Miseriis, inquit, afflictus et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar. Usque in quem finem se dicit esse curvatum? Utrum legitimum in finem poenitentiae? Aut amplius, ut mystice intelligamus, usque ad Christum, qui finis Legis est; qui se passus est verberari, passus est corpus suum mortuum lapidari? Sed nullum fetorem poenitentiae, odorem vero omnem gratiae 829 vulnera illa redolebant. Denique non tabes mortis de vulnere ejus, sicut hominum caeterorum; sed fons vitae scaturivit aeternae; ut Scriptura nos edocet dicens: Et saliet aqua cum delectatione de fontibus Salvatoris (Esai. XII, 3). Exsilivit ergo de vulnere aqua, ut nos biberemus salutem. Bibent omnes peccatores terrae, ut peccata deponant. Vide singula. Miseriis afflictus est Christus, ut beatos faceret homines, qui erant in miseriis constituti. Nemo miserum eum qui sit justus, appellet; quia ipse dixit: Vos nemo faciet miseros (Esai., XXXIII, 1). Curvatus est ille, ut nos erigeremur: contristatus est ille, ut nos laetificaret; secundum quod scriptum est: Si enim ego constristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (II Cor. II, 2). Qui contristatur ergo ex Domino Jesu Christo, ipse laetificat Christum; et ipse laetificatur a Christo. Ideo ergo et nos non perfunctorie satisfaciendum a nobis esse cognoscimus. Curvemur usque in finem, id est non solum Christo fidem, sed etiam passionum nostrarum perseverantiam deferentes, et gaudeamus in passionibus nostris; sicut et Christus gaudebat in passionibus suis. Quas ille suscipiebat pro servulis suis, nos subeamus pro Domino. Hic ergo finis. Ut adimpleam, inquit, qui desunt tribulationum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quae est Ecclesia, cujus sum factus minister (Coloss. I, 24). Videmus quid nobis suscipiendum sit, qui ministerium sacerdotale suscepimus; ut non solum pro nobis, sed etiam pro Ecclesia Domini sustinere fortiter passiones corporis debeamus. David autem addidit et animae passiones. 33. (Vers. 8, 9, 10, 11.) Denique ipse ait: Quoniam anima mea completa est illusionibus: et non est sanitas in carne mea. Incurvatus sum et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei. Et ante te omne desiderium meum, et gemitus meus non est absconditus a te. Cor meum conturbatum est, et deseruit me fortitudo mea, et lumen oculorum meorum non est mecum. Advertimus igitur laborem animae majorem esse, quam carnis. Denique quibus anima illusionibus compleatur, intellige; eo quod in tentationibus diabolus ei videatur illudere et insultare quasi graviter laboranti. Symmachus tamen ait lumbos, in quibus seminaria sunt generationis humanae. Unde praecinctos lumbos habere te praecipit Sapientia Dei (Luc. XII, 35); ne tua castimonia resolvatur. Denique ut scias quia in lumbis sunt libidinis commotiones, quae plerumque excitantur a diabolo; quando contendit dissipare membra Christi, et facere membra meretricis: Ecce, inquit, fortitudo ejus in lumbis, et virtus ejus in utero (Job. XL, 11). In lumbis viri semina sunt, in utero autem feminae. Illudit ergo diabolus in his, ut faciat adulterium, incestum, fornicationem. Et ideo qui fornicatur, in corpus suum peccat, non extra corpus. Primum, quia infirmatur caro, quae libidinibus diffluit, et non servat moderamina castitatis; deinde quoniam seminaria quae debent soboli proficere procreandae, inquinamentum corporis, non fructum posteritatis operantur. Inde itaque dicuntur illusiones fortasse, quod in his corporis aestus sine coitus celebritate frequenter illudat. Unde bene 830 Septuaginta viri animae illusiones dixerunt; eo quod diabolus affectus alicujus illudens, in vanum studeat vires ejus effundere, virtutemque vacuare, resolvere fortitudinem. Ideoque alibi ait: Et renes mei resoluti sunt (Psal. LXXII, 21). In quo nos etiam beatus confirmat Apostolus, quod non illusiones animae, non carnis infirmitatem metuere debeamus; quia et animae et corporis nostri Christus est virtus, qui curat aegrotos, quasi medicus: confirmat invalidos, quasi omnium fortitudo. Denique etsi foris homo noster corrumpitur; sed renovatur interior de die in diem (II Cor. IV, 16). 34. His itaque animae illusionibus fatigatus incurvaverat et humiliaverat se nimis sanctus David, non quo iniquitatibus superponentibus se supra caput ejus, ut diximus, locum daret, aut inimico cederet, qui in posterioribus docet ei non esse cedendum dicens: Quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis; et gloriati sunt qui oderant te, in medio festi tui? Posuerunt signa sua signa; et non cognovi sicut in via supra summum. Quasi in silva lignorum securibus consciderunt januas ejus (Psal. LXXIII, 3 et seq.). Inimicis meis, inquit, signa iniquitatis suae supra summum ponentibus (quid est summum, nisi caput tuum, ubi sensus sunt, ubi Christus est Sapientia) ego non cognovi, id est, non acquievi, non his consensi, et meae sententiam cogitationis adjunxi. Unde et alibi habes: Non cognovi verbum nequam; et: Declinantes a me malignos non cognoscebam (Ps. C, 3 et 4). Denique cum omnia noverit Christus, peccatum non cognovit; cognoscit enim quae sua sunt, id est, quae virtutum sunt, non quae flagitiorum. Ideoque Scriptura tibi dicit: Cognovit Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19). Iniquis autem dicit: Discedite a me, quia non novi vos (Luc. XIII, 27). Et per Hieremiam locutus est dicens: Sicut agnus ductus sum ad immolandum, et nescivi (Jerem. XI, 19). Quomodo nesciebat quod futurum ante praedixerat? Sed nescivi, inquit, cogitationes eorum, malitiam eorum. Nolo scire quae sanguinis sunt. Denique non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Ps. XV, 4); et: Deleo iniquitates eorum, et memor non sum (Esai., XLIII, 25). Nolo scire quae remissurus adveni. Non cognovi ligna quae ardeant, nec quae in acervo lignorum sunt posita, vel stipulam, vel fenum, ut citius ea nutrimentis suis flamma consumat. Illa volo scire quae maneant, ut fructum suae mercedis accipiant: illa volo scire quae supra fundamentum aedificata sunt, ut meliorentur; non quae in via, ubi ea diripiant transeuntes: illa volo scire quae vitis sunt, illa certa ligna quae ferant fructum, non ea quae in fasces collecta ad incendium praeparantur; id est non sum illis arbiter et socius quae caduca sunt. Non ergo societas alicujus rei, sed societas criminosa in culpa est. 35. Qua ratione autem non cognovit in infructuosis et fragilibus gloriantes? Quia malis operibus et iniquitatis suae securibus evertunt animae fidelis ingressus, et crudelibus factis scindunt piae mentis vestibula; ne per ea possit Christus intrare. Debet autem unusquisque portas suas et januas custodire; ut cum venerit Christus et pulsaverit, dicant ministrae potestates quae praeeunt et praecurrunt: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini 831 portae aeternales (Ps. XXXVIII, 7). Vere principes, qui se bene rexerint, ut in animas eorum Christo ingressus sit. Simile quoque illud est Salomonis: Si spiritus habentis potestatem ascenderit adversum te, locum tuum non relinquas; quia cura mitigabit delicta magna (Eccl. X, 4). Diligentia enim et fides superiorem locum tenent, inferiorem perfidia. Ideo ascendat ad te bona diligentia, quae insidias excludit inimici et aufert peccatum, ne malitia potestatem habentis nocere possit. Hanc videt Ecclesiastes in Canticis malitiam sub sole, hoc est, in hoc mundo, unde et subsolanum locum hunc Scriptura memoravit. Sub sole ergo vidit, non supra solem, ubi pax angelorum est, vel sanctitas coelestium potestatum. Aut forte sub sole iniquitatis dixit; malitiae enim diabolus praesidet, virtutibus Christus. Itaque ut vinceret spiritum potestatem habentem, quam ad tempus accepit, incurvabat se in oratione David, cervicem sicut circulum flectens, et humiliabat in precibus; oratio enim se humiliantis nubes penetrat, et elementorum alta transcendit, ut Christo appropinquet. 36. Et rugiebat a gemitu cordis sui. Rugit, qui gemitum solum, non verba exprimit. Haec est ergo illa praeclara oratio, quando interpellat pro nobis Spiritus gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26), ut Vas electionis asseruit. Hic est gemitus quem non despicit Deus, qui non despicit servum juniorem orbatum patre, nec viduam, si effundat loquelam. 37. Gemitum ergo ante omnia signum Spiritus sancti Apostolus ponit, ut legimus. Denique custodiamus animae nostrae januas; ne multiloquii securibus scindatur nostrae confessionis ingressus. Nihil insolens et superbum nostro ex ore procedat; ne securim levemus aut malleum, quae non intrant in Ecclesiam Domini. Claude januam, cum oras, ne se ingerat spiritus nequam; ut et ibi peccatum extorqueat, ubi lucrum volumus pietatis acquirere. Qui sic orat, non est a Domino gemitus ejus absconditus. Denique sic sancti Petri gemitus et cognitus et exauditus est, quando flevit amarissime. Utique non lacrymae amarae, sed amarus qui eas fundebat affectus. In ipso perfido Achab gemitus invenisset gratiam; nisi manens invidia cumulasset offensam. Non enim perfunctorius gemitus praedicatur; sed qui habet conversionem; scriptum est enim: Si conversus ingemueris, salvus eris. 38. Constituamus etiam ante Dominum omne desiderium nostrum: Quid est desiderium? Bonae enim rei legi desiderium: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum (Luc. XXII, 15); et: Cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 2). Puto autem quod is qui poenitentiam gerit, qui se affligit, non bona sua debeat, sed commissa sibi enumerare peccata. Denique versiculis illis, ut arbitror, hoc docemur, quibus ait: Deus, vitam meam nuntiabo tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Ps. LV, 9). Non enim quasi innocentem vitam annuntiat, ubi lacrymae funduntur, quae 832 solent legationem suscipere pro delictis. Nisi forte sic intelligamus, quod etsi innocens quisque sit, securus esse non possit, cui sint adversus gravissimos hostes quotidiana certamina; et ideo haec licet laeta sit conscientia, tamen pugna lacrymabilis. Juxta hos ergo versiculos concupiscentiam possumus accipere magis, quam desiderium; ἐπιθυμίαν enim Graecus posuit: concupiscentia autem et desiderium ἐπιθυμία dicitur. Sed concupiscentia et de bono et de malo dicitur. Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini (Ps. LXXXIII, 13), pro bono; in Lege autem aliter: Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7), utique pro malo. Denique subjecta nos doceant, quia occasione accepta, peccatum per mandatum operatur omnem concupiscentiam in hominis affectu. Possumus tamen sic accipere, Ante te omne desiderium pono; hoc est tibi manifesto, quae impetrare desidero; ut ad seriem petitionum, non ad jactantiam referendum videatur esse virtutum. Jactantia enim insolens etiam in integro, deprecatio autem in peccatore laudabilis. 39. Addidit etiam Propheta, quia cum cor suum conturbatum sit deseruerit se fortitudo sua. Magnum periculum si cor exagitetur, quo credimus ad justitiam. Sed tamen ut in magnis periculis aegritudinum si dolor sentitur, et sensus ejus exprimitur, remedium salutis ostenditur (dolere enim tolerabilius est, quam non dolere; aliud enim vivificationis adhuc manentis insigne, si doleas, aliud supremae mortis indicium, si nullus sensus doloris sit) ita et cor salutis signa demonstrat, quando causas suae perturbationis agnoscit. Denique turbatum est cor David adversus Nabal hominem pestilentem, et gratiam reperit, dum occurrit Abigaea, quae mitigaret commotionem indignationis, et sanctificationem benedictionis acciperet. At vero Nabal duro et rigido corde verbum uxoris ferre non potuit, et obstupefactus obriguit, et in mortem incidit. 40. Quae autem Prophetam deseruit fortitudo? Utrum carnis an mentis? Si carnis non utique desperanda sanitas. Nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). De quo non mediocriter disputavit arbiter et praeliator qui luctae mentis et corporis sciens, temperabat utriusque certamen; ut restringeret carnem; si cerneret fortiorem, ne in legem peccati captivam duceret mentem. Revocabat itaque carnem, virtutem autem menti jungebat: sic ad coronam meruit pervenire. Ergo hoc dicit Propheta: Si carnis fortitudo deseruit, mentis fortitudo praevaluit. Quod si fortitudinem mentis accipimus deseruisse, non mirum si in gravissimis tentationibus corde turbato putat se homo mentis suae fortitudine deseri. Ipse te doceat dicens: Fortitudo mea et laus mea Dominus (Ps. CXVII, 14). Dominum ergo quaerebat; et ideo ne deseri mereretur, saepius putabat esse quaerendum: et sicubi fluctuabat, putabat se esse desertum. Sic Apostoli 833 excitant dormientem; ne obdormiret sibi, non quia eum obdormisse credebant. Sic Elisaeus (ut superiorum utamur exemplis) Ubi est, inquit, Deus Eliae? (IV Reg. II, 14.) Non quod putaret absentem; sed quia praesentiam ejus in beneficiis requirebat. Sic Hieremias eum sequebatur ut medicum, dicens: Sana me, Domine, et sanabor, salvum me fac et salvabor. Non laboravi post te (Jerem. XVII, 14). Sic Ecclesia requirebat eum in Canticis Canticorum, et rogabat filias Hierusalem, ut suscitarent dilectionem (Cant. III, 5). Quaerebat ut inveniret, quem sua dilectione retinebat, nec unquam sentiebat absentem. Sic ergo et David non querebatur a Christo se esse desertum; sed judicabat illo praesente, se non posse turbari. 41. Denique ut scias de Christo magis intelligendum, addidit: Et lumen oculorum meorum non est mecum. Quod est verum lumen omnium, nisi Christus Jesus de quo Joannes dicit: Erat verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9); quia ipse est qui illuminat et corporis oculos, et mentis obtutum? Rogemus ergo ut semper nobis suum lumen infundat, et semper nobiscum sit, sicut erat cum David; et ideo audebat dicere: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Ille certe quasi propheta magnum viderat lumen: nobis lucerna ejus luceat, ne possimus errare. Et lucerna Verbum est, sicut verum lumen est Verbum, quod totum illuminat mundum. Denique lucerna pedibus meis Verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 15). Et lucernam illam etiam Propheta quaerebat, non laternam. Lucernam autem illam Johannes invenit, et demonstravit: cum laterna persecutor advenit et demonstravit; laterna enim clausum habet, non liberum lumen. Judaeus quasi lucerna sub modio, vel faces sub velamine potest videre, sed non videt: nos autem revelata facie gloriam Domini speculamur aeternam; ut ad ejus imaginem a gloria in gloriam per Spiritum sanctum reformemur. Venit ergo persecutorum turba cum laternis; et ideo inclusam in eis lucem videre eorum oculi nequiverunt. Venit cum facibus, quae plus habent in fumo caliginis, quam splendoris in lumine. Denique facibus mortuorum cadavera ardere consueverunt. Sibi ergo Judaei jam ferebant incendia, qui persequebantur salutis auctorem. Venere cum armis, significantes armis se perituros esse Romanis usque ad excidium totius civitatis et templi, qui pacem Domini recusarunt. 42. (Vers. 12, 13, 14, 15.) Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et proximi mei a longe steterunt. Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem: et dolum tota die meditabantur. Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus, qui non aperit os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. Videro qui sint qui argute ista discutiant. Mihi 834 in primo praecipue isto versiculo Domini videtur tenenda sententia; quia in tentationibus inimici fiunt hominis etiam domestici ejus. Hoc ergo sanctus David pure atque sincere et dolenter fatetur. Verus enim dolor est, et interioris cordis confessio; quando enumerantur omnia quibus secreta mentis viscera amarissimo compunguntur affectu, et domestico felle exacerbantur. Deplorat igitur Propheta ab amicis se et proximis impugnatum, a quibus utique non impugnari debuit, sed juvari. Quod utique cum sancti Job querimonia concurrit (Job. XVI, 2 et seq.); quia et ipse arguebat tres illos reges consolatores malorum, qui majora ei inferebant certamina, cum ad consolandum eum amicitiae gratia convenissent: quod utique cavendum est nobis. Consolatio enim mitis esse debet, non aspera, quae magis dolorem leniat, fervorem mitiget, quam commotionem excitet. Certe ipsius corporis medicina nos doceat, quae ferventibus vulneribus molliora medicamenta consuevit adhibere, quibus dolorem allevet. Ideoque foventur primo vulnera, post secantur; ne offendat ipsa durities, et incisio vulnus exasperet. Quanto igitur magis cavere nos convenit; ut cum venerimus ad consolandum, non facile, non perfunctorie loquamur? Septem diebus tacuit Job, tacuerunt amici, nec locuti essent, nisi Job dolore prorupisset in vocem; quaerendum est enim unde incipias, ne in ipso sermone offendat consolatio tua. Etiam taciturnitas ipsa medicina est, et velox in sermonibus magis vulnerat. Quid miraris si alterum vulnerat, cum frequenter ipse se vulneret; quia ex multiloquio peccatum non effugit? Etenim si medicus medendi tempus exspectat, ut digestis aegritudinibus, medicinae subsidia deferantur; ne acerba adhuc et immatura, ut asserunt, aegritudo curationis remediis reluctetur, et beneficium sentire non possit; quanto magis explorare nos convenit, ut opportune a nobis medicinalis sermo procedat, qui non accendere luctum, sed lenire videatur? Vis urget doloris: premitur cor mulieris afflictae, quae immaturo obitu maritum amisit, aut filios: quid properas cum te illa non audiat, nisi defervescat dolor? Saepe lites de consolationibus vidimus excitatas. Venisti ut doleas, non ut litiges. Ordo sermonis ipse quaerendus est; ne peccatum apud Deum incurras, dum desideras hominem consolari; ne dicenti tibi: Audi haec, et alia multa quae nihil prosint; respondeat: Audite consolatores malorum (Ibid.); ne in luctu alterius certamen garrulae disputationis inducas; ne non accedas, cum oporteat; ne accedas, et durior sit tuus sermo. Denique quid dicatur de talibus, doceat te sanctus Job: Simul mihi venerunt tentationes gravissimae, circumdederunt me insidiantes: fratres mei discesserunt a me, cognoverunt extraneos magis quam me. Amici mei immisericordes facti sunt (Job. XIX, 12 et seq.). Hic ergo 835 naturalis est sensus etiam sancti prophetae David; ut queratur se ab amicis impugnatum, a proximis destitutum. 43. Sed ne mysticus quidem abhorreat pietatis affectus, ut pro angelis dixerit, qui praetendunt timentibus Dominum; ut eripiant eos de tentationibus, quas ferre non possent. Quomodo ergo longe stant, qui ad adjumentum sunt attributi? Sed non illi se separant, sed qui urgetur tentationibus putat eos longe abesse, quos propius sibi adesse desiderat; et arbitratur dissimulare, cum illi juvandi tempus nutu sui imperatoris exspectent, qui athletam suum quo gloriosius vinceret, diutius certare praecepit. Et videtur hoc magis sequentibus convenire; quia angelis protectionis excubias relaxantibus, insidiabantur inimici, quaerentes in anima ejus invenire quod noceat. Tunc enim potestas illis gravioris tentationis permittitur, cum culpa animae gravior reperitur. Unde habes illud in libro Regnorum regis Achab ad Eliam dictum; quando eum Propheta vehementer increpavit, et mortem ei denuntiavit: Invenisti, inquit, me. Et respondit Elias: Inveni; quia fecisti malignum in conspectu Domini (III Reg. XXI, 20). Vides ergo quia regibus non temere vel a prophetis Dei, vel a sacerdotibus facienda injuria sit; si nulla sint graviora peccata, in quibus debeant argui: ubi autem peccata graviora sunt, ibi non videtur a sacerdote parcendum; ut justis increpationibus corrigantur. 44. Tamen David in hoc loco dicit quod nihil invenisse videantur; et ideo inimici ejus vanitatem locuti sunt, quoniam nihil quod pro veritate loquerentur, invenerint. Aut certe, quia etsi peccavi, tamen peccata mea poenitendi dolore purgabam. In quo illi cum dolo mecum loquebantur: ut me objurgatione confunderent, et a conversione revocarent. Et vide ne hoc magis senserit, quaesisse illos mala ejus: sed cum vellent accusare, praeventos; quoniam vulnera sua ipse patefecerat, sui accusator existens; et ideo vim accusationis eorum esse annulatam: locutos autem fuisse vana, quae confesso culpam nocere jam non possent. 45. Exclusi igitur a criminationis invidia, dolum adhibebant; ut insurgerent, inquit, et mihi insultarent, quo me stimularent ad aliquam commotionem: quorum ego dolum videns, velut surdus non audiebam. Considera vim sermonis. Non dixit, quia simulabam non me audire quae dicerent: sed non audiebam, dixit; et quod intentione mentis vocem loquentis excluderet: nec aperiret os suum, sicut mutus. Beatus qui potest tantam habere virtutem, ut lacessitus non irascatur, commotus se nolit ulcisci. Inimici hoc agunt, ut provocent ad iracundiam: maledicunt, ut maledicamus: criminantur, ut crimen retorqueamus: conviciantur, ut excitent nos ad vicissitudinem contumeliae. Unde praeclare Petrus de Domino Jesu in epistola sua posuit: Quia cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur (I Pet. II, 23). Ad ejus ergo similitudinem atque imaginem justus suae vitae cupiens instituta formare, accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus, et non aperit os suum; ut illum imitetur, qui sicut agnus ad victimam ductus, sic non 836 aperuit os suum; et cum possit habere quod referat, magis vult silere quam dicere. Ipse enim Dominus Jesus vere cum accusaretur, tacebat; et cum percuteretur, non repercutiebat. Denique percussus respondit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? Vide quemadmodum quasi vere infirmus, et quasi is qui se vindicare non posset, puerili quodam loquebatur affectu: ita ergo et tu si habeas quo redarguas arguentem, melius tacebis; ne redarguendi vicissitudine commotionem tuam prodas. Melius est enim dissimulare iujuriam, quam cum redarguis, vindicare. Bonus mutus, qui loqui male nescit, cujus ex ore crimen exire non novit. Hic est mutus vere beatus, qui cum tacet, intra se loquitur. Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando oporteat me dicere sermonem. Talia loquebatur intra se Zacharias, cum obmutuisset: et vere quia loqui ei non profuerat, ne loqueretur, obmutuit; et ut loqueretur, exauditus a Christo est. Denique scripsit quod Christus exaudiret; et vocem recepit, quam Christus indulsit; et gratiam adjunxit, quam ante non habuit; ut prophetaret eum, cujus mandatis ante non credidit. Quid de Domino omnium virtutum loquor, cum mulier Susanna nec sexus infirmitate turbata, cum se ad periculum mortis cognovit addictam, vocem emiserit? Accusabatur, et tacebat: ducebatur ad mortem, et silentio se tegebat, ne nudaret pudorem. Intra se tamen loquebatur Deo, qui eam magis audivit tacentem: quae si voluisset loqui, forsitan non esset audita. 46. Et tu ergo qui proposuisti satisfacere pro delictis Domino Deo tuo, illi soli interiore corde te purga, illum contuere, qui potest peccata diluere. Adjuvat te, qui putaverit arguendum. Denique cum malediceretur David, et ejus dux Abessa injuriam regis vellet ulcisci, dixit ad eum David: Dimitte illum, ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto hoc (II Reg. XVI, 12). Vides igitur quod a conviciantibus adjuveris, ut Dominus audiat te, et peccatum tuum remittat? Nam cum ipse accusator tui esse debeas, et coacervare flagitia, teque ipsum offerre supplicio; quomodo negare objecta desideras? Poenitentia patientiam quaerit, patientia mitigat delicta magna. Quomodo irasceris aliis, tuae ipse reus conscientiae? Quomodo commoveris, cum debeas esse miserabilis? Qui arguitur, et (quod est amplius) a semetipso, curare debet sua vulnera, non alterum vulnerare. Nemo alium vulnerando se sanat. Medice, cura teipsum. Si medicus, quanto magis reus prius curare se debet! Confiteris peccatum tuum, et medicum te profiteris alienum: etsi veritatis est quod retorques, temporis non est; peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras injustitias meas (Psal. XLIX, 16)? Usurpasti tibi ut de Lege arguas, qui contra Legem (Exod. XXIII, 1) ipse fecisti. Quid lacrymarum tempus amittis? Quid concertando vanos sermones aut audis aut loqueris; cum tibi scriptum sit: Non accipias auditum vanum; cum legeris in Evangelio (Matth. XII, 36) pro omni sermone otioso judicium esse subeundum? Etsi alius loquitur, tace; etsi alius conviciatur, aurem tuam obstrue. 837 47. (Vers. 16, 17.) David tacendo vicit adversarios suos: et quia sicut mutus factus est, vocem recepit; quia conversus ad Dominum loquebatur dicens: Quoniam in te, Domine, speravi: tu exaudies me, Domine, Deus meus. Quia dixi, ne aliquando exsultent in me inimici mei. Vide singula: tacebat David, loquebantur inimici, provocabant ut aliquid et ipse loqueretur. Dicebant: Audiamus vocem tuam. Intra se ille tacitus loquebatur: Quid opus est, ut ista audiant, quibus prodesse non possunt? In te, Domine, speravi; tibi soli loquor: tu audi, qui exaudire potes. A te semper poposci, ne aliquando exsultent in me inimici mei; quia etsi peccavi, tu peccatum dimittis: etsi ego cecidi, tu resuscitas, ne habeant unde exsultare possint qui peccatis laetantur alienis. Plus enim acquisivimus, qui plus peccavimus; quia beatiores facit tua gratia, quam nostra innocentia. Habemus hunc sensum et in libro Michaeae prophetae: Noli gaudere super me, inimica mea; quia cecidi, sed resurgam (Mich. VII, 8). Non est gravis infirmitatis ruina, si non sit etiam voluntatis studium ab ea non resurgendi. Habe voluntatem surgendi, praesens est qui faciat ut resurgas. 48. Dixit ergo David in corde suo, petens ut exaudiretur a Domino, et ut non exsultarent in eum ejus inimici: petens etiam ut in conversionis suae proposito permaneret; ne, dum propositi sui gressus quasi quidam pedes suae animae commoventur, in eum adversarii superba et magniloquentiae plena loquerentur; ut faciunt qui insultare desiderant. Tametsi moveatur ut homo, paratum ad flagella se dicit; ut vel supplicio solvat errorem. Etsi cessent flagella Domini, se tamen dolore proprio memorat flagellari; ut non inveniat culpa quod damnet, quam bona confessio praevenerit. Hoc est ergo quod ait: Et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt; eo quod tam prompti sunt ad insultationis ludibria, ut in commotione pedum meorum paratam habuerint magniloquentiam; vel certe sic: Dum commoventur pedes mei, putantes quod caderem, superba jam et magniloqua sunt locuti.
49. Sed tamen quia ipse in posterioribus pene motos pedes suos dixit (Psal. LXXII, 2), ne quid oriatur hinc scrupuli, considera hic doceri nos affectum poenitentiae, ibi opinionem ejus erroris excludi, quod divitiae et successus prosperior flagitiosorum nos movere non debeant. Consuetudo autem locutionis in Scripturis divinis hujusmodi reperitur. Sic enim et alibi: Dum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati (Psal. CXXV, 1). Quamquam sanctus non in ostensione verborum, sed in virtute spiritus probari se velit. Sensus ergo nobis spectandus est semper, quem etiam ipsum frequens translatio ex Hebraeo in Graecum, ex Graeco in Latinum attenuare consuevit. 50. (Vers. 18.) Ad omnia itaque superiora pulchrum remedium, quod in flagella paratus est, et offert se Domino, ut quae placuerint Deo, flagella sustineat (I Par. XXI, 13). Elegisse quidem lego sanctum David flagelli genus, quod aequanimiter sustineret: sed elegit, quia de tribus conditionibus eligendae unius necessitas mandabatur. Ubi autem non mandatur, ad omnia paratus est Dei servulus, seu corporalem aegritudinem subeat, seu fugam a facie inimici, sive obitum filiorum, quos non timet praemittere; 838 quia recipere potest imperterritus. Nam et sciens quod si hic fuerit punitus supplicio temporali, levare in futurum perpetuae possit poenam aerumnae: rogat ergo ut recipiatur petitio sua, et castigetur ipse, ut recipiatur; castigat enim Dominus omnem filium quem recipit. 51. (Vers. 19.) Si servulum tuum videas peccata propria confitentem ultro offerre se poenae, inflecteris, ignoscis: et de Domini miseratione diffidis? Judex ipse cui non licet in plurimis causis a gladio temperare, quia legibus servit; potest tamen lucrum donare poenarum: et tu adhuc trepidas, quid a legum Domino et misericordiae Auctore deposcas, cui lex voluntas est, et donandi jus? Si tamen tu petas tibi tua peccata donari, nec consideres honores tuos, aut erubescas amicos tuos; ne dignitatem tuam deflexisse videaris. Amicus Dei, propheta Dei, rex ab ipso electus Deo, et unctus in regnum, flagellis se spontaneus offerebat, nec erubescebat: et tu erubescis? Non multum ista verecundia tibi opitulabitur, cum ad judicium Dei veneris; sed pudoris te istius poenitebit, cum in conspectu non solum hominum, sed etiam Angelorum et omnium Potestatum coelestium constitutus, coeperis peccata propria non negare. Quomodo excusabis, cum tanta commiseris? Praetendes conditionis infirmitatem, quia nemo sine peccato? Respondebitur tibi: Debuisti ergo agere poenitentiam, dederam remedium, cur refutasti? Subtexes pudorem, quod honores tuos erubueris? Dicet: Si tu erubuisti me coram amicis tuis, et ego te erubescam coram Patre meo, qui est in coelis. Disce verum esse quod scriptum est, quia est verecundia adducens peccatum (Eccli. IV, 25). David in conspectu suo dolorem suum ponebat, ne unquam oblivisceretur; David iniquitatem suam ipse pronuntiabat; David de peccato suo, non de opibus cogitabat; David non erubescebat sua recensere peccata, ne de iis erubesceret in meo judicio constitutus: et tu erubescebas? Non esset hodie in requie servulus meus Job, si erubuisset tres illos reges amicos suos; nec ipse David, si erubuisset delicta propria confiteri. Ergo quia non erubuit mihi sua aperire peccata; nec ego erubescam ei mea secreta reserare. Et quia uterque eorum non erubuit factorum suorum pretium in mea ponere potestate, meo se judicio voluntatique committere; nec ego de talibus servulis erubescam, ut appellem amicos, qui meam studuerint facere voluntatem. Ideoque quoniam illi ante in moerore, nunc in consolatione: tu quia in deliciis, nunc in suppliciis. Chaos inter vos magnum est; ut neque illorum ad te gratia, nec tua ad illos possit poena transire. Audis ergo quid dicat David? Audi, dum tibi corrigere et emendare permittitur: si hic emendaveris, Hic requiesces. Non te dulcia mundi et saeculi hujus amoena delectent; grave enim fel movere consuerunt. Non ille jucunda quaerebat positus in regno, qui potius eligebat mortem sanctorum, quam vitam flagitiosorum. 52. (Vers. 20, 21.) Inimici, inquit, mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi; quoniam subsecutus sum justitiam. Sed quanto illustrior ille, qui quotidie moriebatur, ut populos 839 suos vivificaret: et corpus suum mortis vulneribus offerebat; sicut ipse ait: In mortibus frequenter (II Cor. XI, 23)! Mors enim honesta redemptio vitae est etiam decoloris, aut innoxiae firmamentum: exitus autem mortis in manu vitae. Et ideo malebat Apostolus quotidie mori; ut vitae suae meritum comprobaret. Scriptum est enim: Non laudes hominem in vita sua. Qui enim vivunt, morientur: qui moriuntur, resurgent. Propior ergo saluti est, qui moritur ut resurgat, quam ille qui vivit ut moriatur. Quis est autem qui quotidie moritur (Eccl. XI, 30), nisi qui mortem Domini Jesu in sua carne circumfert, ut omnia ei peccata moriantur? Confirmati autem et multiplicati sunt inimici David in hoc saeculo; sed non idoneum firmamentum, nisi ejus qui confirmatur in Christo. Denique illi confirmantur in saeculo, qui oderunt justum inique: non ergo justum odium, sed injustum; cum odissent inique. 53. Sed vide distantiam. In posterioribus ait: Qui oderunt me gratis (Psal. LXVIII, 5); hic habet: Qui oderunt me inique. Sed ibi ex persona Christi, hic ex persona sua; ubi ex persona Christi loquitur, gratis odio habetur: ubi ex sua, inique. Homo enim potest uni alicui vulneri non patere, ut puta injustitiae, intemperantiae, impudicitiae; aliis autem vulneribus patet. In Christo autem nulla causa esse potuit, qua peccati alicujus potuerit vulnus accipere, immunis a culpa, et integer a delicto, atque immaculatus a vitio. Sunt autem qui putant utrumque psalmum ex persona Christi esse decursum, qui pro nostris peccatis satisfaciebat Patri. Hic ergo dicebat se appetitum contra justitiam, illic contra gratiam. 54. Et bene addit, ut probaret se injuste appetitum: Quoniam subsecutus sum justitiam. Quanta vis verbi in unius syllabae adjectione, ut subsecutum se diceret justitiam, non secutum Propior est enim qui subsequitur, quam ille qui sequitur, et suppar quam impar, et successio haeredis magis, quam accessio nuncupatur. 55. (Vers. 22.) Et tamen quamvis subsequatur justitiam, non suae virtutis putat esse, sed gratiae coelestis, si non deseratur a Christo; eoque orat impensius dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me; hoc est, homines me dereliquerunt, amici mei impugnaverunt dilectum sibi proximum: non appropinquaverunt. Fugiebant me quasi mortuum, et abominati sunt; quia peccata mea tibi aperire desideravi, et confiteri; quia flagellis tuis me obtuli vulnerandum; quia elegi cicatrices vulnerum super epulas regum, et jactantiam potestatum: tu solus me non derelinquas, tu haereas servulo tuo, qui de terra suscitas inopem, et de stercore erigis pauperem. Tuo comitatu fretus, frequentiorem me ambientibus populis aestimabo. Computruerunt quidem cicatrices meae; sed adhuc tuorum verberum desidero cicatrices, quae sanatis vulneribus obducuntur, ut postea nullum ulcus appareat. Bonae triumphalium vulnerum cicatrices, quibus victores hujus terreni praelii gloriantur. Quanto illustriora 840 vulnera, quae pro fide et nominis tui gloria videntur excepta! Ista est cicatrix quae coelum aperit, regnum acquirit, immortalitatem invenit. Haec ergo, fratres, est cicatrix beata, quoniam beati qui laverunt stolas suas in sanguine suo. Sic coepit stola esse gloriae, caro mortis (Rom. VII, 24): in qua et Paulus ante periclitabatur electus Dei, nisi petisset se liberari de corpore mortis hujus, ut legimus. 56. Et ideo qui sumus in hoc corpore mortis, oremus ne bonus ille dilectus Dei medicus nos derelinquat, quem patriarcha David ne a se discederet, precabatur. Ipsi nos committamus, parati ad curandum quo velit curari medicamento. Nemo dicit medico corporis sui quemadmodum sit curandus. Novit medicus quae singulis vulneribus medicamenta conveniant, cujus ulceris putredo ferro sit amputanda, ne in totius corporis serpat exitium. Si dixerit medicus medicinae genus quo curari aeger debeat, et ille fastidiat, discedit medicus et aegrum derelinquit. Vide eum qui curari velit, omni genere medico acquiescentem; attende ordinem. Aperit primo vulnera sua medico, et dicit: Cura me, sed rogo ne in ira tua, quia non sustinent duram medicinam infirmitates meae. Medicina Christi, correptio est; corripit enim Dominus quem vult convertere. Ideo et Paulus ad medicum dicit: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2). Non ergo recusat curari, qui petit argui; sed levari vult poenam, ne in iracundia arguatur, et impetu irae corripiatur. 57. Et vide processum. Primo petit argui; postea, quod majus est, corripi. Deinde non solum confitetur peccata sua, sed etiam enumerat et accusat; non vult enim latere sua delicta. Nam ut febres cum in alto sunt, non queunt mitigari; cum foras erumpunt, spem afferunt desinendi: ita peccatorum morbus dum tegitur, inardescit; si confessionibus proditur, evaporat. Et ideo justus accusator est sui in principio sermonis, priusquam contagio ulceris serpat intrinsecus; gravat enim conscientiam memoria delictorum, nisi medicina poscatur. Et si differt medicus, aeger offerre se debet, ut citius secetur; sicut offerebat se David in flagella Domini dicens: Redde mihi duplicia peccata, dummodo hic vindices; noli me deserere, noli avertere faciem tuam a me; noli dedignari atque horrescere fetorem vulnerum meorum. Et Job servulus tuus percussus erat ulcere a pedibus usque ad caput, et remedium suae sanitatis invenit; licet illud vulnus virtutis fuerit, istud erroris. Fetebant vulnera, quae medici curare non possent. Locutus es, Domine, mysteria sacramentorum tuorum, manifestasti venena serpentis; et solius sermonis tui medicamento servi tui curata sunt vulnera, quia tu eum non deseruisti; et non derelinquas me, Domine, ne discesseris a me. Homines me dereliquerunt; quia sordent illis vulnera mea, quae pietati tuae putavi esse reseranda. Illi dicunt: Exi a nobis, quia peccator es tu; discede, ne nos polluas. Tu autem, Domine, curas, et non pollueris; adjuvas, et non contaminaris; quia Deus salutis meae es, 841 Domine, et manus tua non perdere, sed sanare consuevit. 58. Complevimus psalmum etiam cum ejus interpretatione versiculi quem Graeci nonnulli codices, sed non omnes habent latini. Nam ante responsorium proximum versiculus est, Et projecerunt me, sicut mortuum abominatum; hoc est, illi qui reddebant mihi mala pro bonis. Sed tu ne derelinquas me, Domine, ne discesseris a me; hoc enim sequitur; id est: Tu ne derelinquas, qui mortuum fetentem curare consuesti. Denique habemus hoc in Evangelio. Nam cum venisset ad monumentum Lazari, et dixisset: Tollite lapidem; ait Martha: Jam fetet, quatriduanus est enim; respondit ei: Non dixi tibi, quia si credideris, videbis gloriam Dei (Joan. XI, 39 et 40)? Et clamavit Lazarum, et sanus exivit. Credamus 842 ergo et nos; ut de vulneribus nostris acquiramus medicinam salutis, et futuram gloriam. 59. In orationibus igitur et obsecrationibus, cum dolore et lacrymis exigenda poenitentia est, ut illam gloriam Dei videre mereamur. Neque te moveat quod luctus, dolor, commaceratio corporis, gravissimae passiones sunt; etsi gravissimae videntur, tamen indignae sunt hujusmodi passiones ad superventuram gloriam, sicut testis tibi est apostolus Paulus (Rom. VIII, 18). Non pigeat ergo nos hic leviora deferre; ut ibi plena laudis et gloriae possimus adipisci, pro temporalibus perpetua praemia reportantes per Dominum Jesum: cui est laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.