Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/6

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2021. Template changes await review.
Enarrationes LI-LX
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes XLI-L Enarrationes LXI-LXX 

- IN PSALMUM LI ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

- IN PSALMUM LII ENARRATIO. SERMO.

- IN PSALMUM LIII ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

- IN PSALMUM LIV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM LV ENARRATIO. SERMO.

- IN PSALMUM LVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM LVII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM LVIII ENARRATIO.

- SERMO I. De prima parte Psalmi.

- SERMO II. De secunda parte eiusdem Psalmi.

- IN PSALMUM LIX ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

- IN PSALMUM LX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM LXI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM LXII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

- IN PSALMUM LXIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.


IN PSALMUM LI ENARRATIO. SERMO AD POPULUM. 1. Psalmus brevis est, de quo loquendum suscepimus Charitati Vestrae: sed titulum habet aliquantulum negotiosum. Patienter ergo sustinete nos, donec illum enodemus, ut possumus, quantum adjuverit Dominus. Neque enim passim praetereunda sunt haec; quandoquidem placuit fratribus, non tantum aure et corde, sed et stylo excipienda quae dicimus: ut non auditorem tantum, sed et lectorem etiam cogitare debeamus. Nata est quidem occasio psalmo huic ex re quadam gesta, quam vobis etiam fecimus recitari de libro Regnorum. Saül enim rex non ad permanendum electus a Domino, sed secundum populi cor durum et malum datus ad eorum correptionem, non ad utilitatem (I Reg. VIII, 7), secundum illam sententiam sanctarum Scripturarum, quae ait de Deo, Qui regnare facit hominem hypocritam, propter perversitatem populi (Job XXXIV, 30): cum ergo talis esset Saül, persequebatur David (I Reg. XVIII-XXIV), in quo Deus praefigurabat regnum salutis aeternae, et quem Deus elegerat permansurum in semine suo; quandoquidem futurus erat rex noster, rex saeculorum cum quo regnaturi sumus in aeternum, ex semine ipsius David secundum carnem (Rom. I, 3). Cum ergo David Deus elegisset, et praeelegisset, et praedestinasset ad regnum, noluit et ipsum David ante regnum tenere, quam primo a persequentibus liberaret; ut etiam in hoc ipso figuraret nos, id est corpus ejus, cujus corporis caput Christus (Coloss. I, 18). Porro enim si ipsum caput nostrum sine primo peracto labore in terra, in coelo regnare noluit, neque levare sursum corpus quod deorsum accepit, nisi per tribulationis viam; quid audent membra sperare, capite suo magis se posse esse felicia? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? Non ergo speremus molliorem viam: qua praecessit eamus, qua duxit sequamur. Si enim a vestigio ejus aberravimus, perimus. In hoc ergo David quid praefigurabatur, videtis: ergo et in Saül quid praefigurabatur, videtis: regnum malum in Saül, regnum bonum in David: mors in Saül, et vita in David. Etenim nos non persequitur nisi mors, de qua in fine triumphabimus, dicentes: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Quid est quod dico, non nos persequitur nisi mors? Quia nisi mortales essemus, non esset quod nobis faceret inimicus. Numquid enim Angelis quidquam facit? Ergo etiam ipsa mors, a qua maxime habemus persecutionem, cujus finitur in fine contentio cum resurrexerimus a mortuis, sicut finita est in capite nostro, sic finietur et in nobis, si justi fuerimus inventi. Nam mortuus ille mortis interfector fuit, et magis in illo mors mortua est, quam ipse in morte. 2. Denique etiam nomen ipsum si attendamus, non est sine mysterio. Nam Saül interpretatur Petitio, hoc est appetitio. Quid enim dubitare debemus nos nobis fecisse mortem istam? A peccato enim hominis nata est mors. Merito ergo ipse sibi homo appetivit mortem, et ideo petitio nomen est mortis. Nam sicut scriptum est, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim Deus ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Et unde mors tanquam quaereres: Impii autem manibus, inquit, et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam defluxerunt (Sap. I, 13, 14, 16). Ergo appetendo illam defluxerunt, et in mortem irruerunt, aestimantes illam sibi esse amicam: quomodo aestimavit populus amicum, et petivit regem inimicum. Extorsit enim populus a Domino habere regem, et datus est Saül, tanquam dati essent illi in manus suas, qui manibus et verbis accersierunt mortem, et figurata est in ipso Saüle ipsa mors. Ideo psalmus ille septimus decimus sic habet titulum: In die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saül. Dixit primo, omnes inimicos ejus; et postea, de manu Saül: quia novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV, 26). Quid est, Et de manu Saül? Quoniam exemit nos ab inferis et de manu mortis liberavit nos. 3. Cum ergo Saül persequeretur virum sanctum David, confugit David ubi tutum putavit: transiens per sacerdotem quemdam Achimelech, accepit ab eo panes. Ubi figuravit etiam personam, non tantum regis, sed et sacerdotis: quia manducavit panes propositionis, quos, sicut dicit Dominus in Evangelio, non licebat manducare nisi solis sacerdotibus (Matth. XII, 4). Postea coepit eum quaerere Saül, et iratus est suis quod nemo eum sibi vellet prodere. Hoc modo lectum est in libro Regnorum. Erat autem ibi Doech quidam, quando venerat ille ad Achimelech sacerdotem, princeps pastorum Saül, Idumaeus. Qui cum adesset quando Saül irascebatur suis, quod nullus illi vellet prodere David, prodidit ubi eum vidisset. Misit continuo Saül, exhibuit sacerdotem et omnes ejus, et jussit occidi. Nemo ausus est hominum regis Saül, nec jubente rege, mittere manum in sacerdotes Domini: sed ille qui prodiderat, sicut Judas, qui a proposito suo non recessit, et usque in finem perseveravit de illa radice fructus ferre, (quales, nisi quales fert arbor mala?) occidit Doech iste manu sua, jubente rege, sacerdotem et omnes ejus: deinde debellata est civitas etiam sacerdotum (I Reg. XXI et XXII). Invenimus ergo Doech istum inimicum regi David et sacerdoti Achimelech. Unus homo est Doech, sed genus hominum est Doech: sicut David et corpus ipsum regis et sacerdotis, tanquam unus homo et duae personae, sed tamen unum genus hominum. Proinde in isto tempore, et in isto saeculo videamus haec duo genera, ut pertineat ad utilitatem nostram, vel quod cantamus, vel quod cantari audimus. Modo videamus Doech, modo videamus corpus regis et sacerdotis, modo videamus corpus hominum adversus regem et sacerdotem. 4. Primo nomina ipsa attendite quam mystica sint. Doech interpretatur Motus: Idumaeus interpretatur Terrenus. Jam videte quale genus hominum significet Doech iste motus: non ergo perseverans in aeternum, sed emigrandus. Terrenus: quid exspectatis de homine terreno aliquos fructus? Coelestis homo erit in aeternum. Est ergo regnum terrenum, ut breviter dicam et cito insinuem, hodie in isto saeculo, ubi est et regnum coeleste. Peregrinos habet cives suos utrumque regnum, regnum terrenum et regnum coeleste, regnum eradicandum et regnum in aeternum plantandum. Modo in hoc saeculo cives utriusque regni permixti sunt: corpus regni terreni, et corpus regni coelestis commixtum est. Regnum coeleste gemit inter cives regni terreni, et aliquando (nam et hoc tacendum non est) quodammodo regnum terrenum angariat cives regni coelorum, et regnum coeleste angariat cives regni terreni. Utrumque vobis de Scriptura Dei demonstrabimus. Daniel et tres pueri in Babylonia praepositi sunt negotiis regis (Dan. II, 49): Joseph in Aegypto secundus a rege positus est administrare rempublicam (Gen. XLI, 40), de qua republica erat populus ille Dei liberandus: in ipsa republica angariam quodammodo faciebat Joseph, sicut illi tres pueri, sicut Daniel. Manifestum est ergo quod usurparat sibi ad opera sua, id est ad opera regni sui, non ad facta sua mala, regnum terrenum cives regni coelorum. Quid et regnum coelorum, quomodo usurpat in hoc saeculo ad tempus cives regni terreni? Nonne de his Apostolus dicit, quod non caste Evangelium annuntiabant, sed terrena desiderantes regnum coelorum praedicabant; sua quaerebant, et Christum annuntiabant? Et ut noveritis quod et ipsi ad opus regni coelorum, tanquam mercenarii assumpti sunt, Apostolus gaudens de illis dicit: Sunt qui per invidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem se suscitare vinculis meis. Quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur? Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 17 et 18). De talibus etiam Christus annuntiat, dicens: Pharisaei et Scribae super cathedram Moysi sederunt. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3). Quae dicunt, pertinent ad David; quae autem faciunt, pertinent ad Doech. Per illos me audite, illos imitari nolite. Ista duo genera hominum sunt hodie in terra. De his duobus generibus hominum cantat psalmus iste. 5. [vers. 1, 2.] Habet autem Psalmi titulus: In finem intellectus David, cum venit Doech Idumaeus, et nuntiavit Saül: Venit David in domum Abimelech: cum legamus eum venisse in domum Achimelech. Et fortasse quod non absurde sentimus propter similitudinem nominis, et unius syllabae differentiam, vel potius unius litterae, variati sunt tituli. In codicibus tamen Psalmorum cum inspiceremus, magis Abimelech quam Achimelech invenimus. Et quoniam in alio loco habes evidentissimum psalmum, non dissimilitudinem nominis, sed prorsus diversum nomen insinuantem; quandoquidem David ante regem Achis, non ante regem Abimelech immutavit faciem suam, et dimisit eum, et abiit: titulus autem Psalmi sic scriptus est, Quando immutavit vultum suum coram Abimelech (Psal. XXXIII, 1): ipsa magis mutatio nominis in mysterium facit intentos, ne tanquam res historiae persequaris, et sacrata vela contemnas. Discussum nomen in psalmo illo, quod est Abimelech, invenitur interpretatum, Patris mei regnum. Quomodo autem patris sui regnum dimisit David, et abiit, nisi quomodo Christus regnum Judaeorum dimisit, et ad Gentes transivit? Hinc fortassis etiam propheticus spiritus adscribens titulum psalmo huic, voluit ut non diceret Achimelech, sed Abimelech, quia quando venit David ad patris sui regnum, tunc est proditus; hoc est quando venit Dominus noster Jesus Christus ad regnum Judaeorum institutum a Patre suo, de quo dicit, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus et justitiam (Matth. XXI, 43), tunc est proditus morti, quam significat Saül. Non est autem occisus, sicut nec Isaac, cum et ipse passionem Domini figuraret; nec tamen sine sanguine figura transacta est, vel ibi illius arietis (Gen. XXII, 12), vel hic Achimelech sacerdotis. Neque enim occidi oportuit eos, quos tunc resurgere non oportebat: sed eorum vitam a mortis periculo, verumtamen effuso sanguine, liberans Jesus resurrectionem potius significabat, quae hoc modo in illis figurabatur, quia vero Domino servabatur. Plura hinc dici possent, si illarum rerum gestarum in hoc sermone suscepissemus tractanda mysteria. 6. Nunc jam audiamus ista duo genera hominum, quandoquidem de titulo isto, etsi operosius et fortasse loquacius, tamen ut Dominus concessit, exitum est. Duo genera hominum attendite: unum laborantium, alterum eorum inter quos laboratur; unum de terra, alterum de coelo cogitantium; unum in profundum cor mittentium, alterum cor Angelis conjungentium; unum sperantium de terrenis quibus pollet hic mundus, alterum praesumentium de coelestibus quae promisit non mendax Deus. Sed mixta sunt ista genera hominum. Invenimus modo civem Jerusalem, civem regni coelorum administrare aliquid in terra; ut puta, purpuram gerit, magistratus est, aedilis est, proconsul est, imperator est, rempublicam gerit terrenam: sed cor sursum habet, si christianus est, si fidelis est, si pius est, si contemnens in quibus est, et sperat in quo nondum est. De quo genere fuit illa sancta mulier Esther, quae cum esset uxor regis, ventum est ad periculum deprecandi pro civibus suis; et cum oraret coram Deo, ubi mentiri non posset, in oratione sua dixit, ita sibi fuisse illa ornamenta regalia sicut pannum menstruatae (Esth. XIV, 16). Non ergo desperemus de civibus regni coelorum, quando eos videmus aliqua gerere Babyloniae negotia, aliquid terrenum in republica terrena: nec rursus continuo gratulemur omnibus hominibus quos videmus agere negotia coelestia; quia et filii pestilentia sedent aliquando in cathedra Moysi, de quibus dicitur, Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Illi in terrenis rebus levant cor in coelum, isti in coelestibus verbis trahunt cor in terra. Veniet autem tempus ventilabri, quando utrumque diligentissime discernatur, ne granum aliquod transeat in acervum paleae comburendum, ne una stipula transeat ad massam in horreo recondendam (Matth. III, 12). Quamdiu ergo nunc permixtum est, audiamus hinc vocem nostram, id est civium regni coelorum (hoc enim affectare debemus, tolerare hic malos, quam tolerari a bonis); et conjungamus nos huic voci, et aure, et lingua, et corde, et opere. Quod si fecerimus, nos hic loquimur in his quae audimus. Dicatur ergo primo de corpore malo regni terreni. 7. [vers. 3.] Quid gloriatur in malitia qui potens est? Attendite, fratres mei, gloriam malignitatis, gloriam hominum malorum. Quae est gloria? Quid gloriatur in malitia qui potens est? id est, qui in malitia potens est, quid gloriatur? Opus est potentem esse, sed in bonitate, non in malitia. Aliquid magnum est gloriari in malitia? Aedificare domum paucorum est, destruere quivis ignarus potest. Seminare frumenta, excolere segetem, exspectare donec maturescat, et in ejus fructu in quo laboravit gaudere, paucorum est: una scintilla omnem segetem incendere quivis potest. Suscipere infantem, natum nutrire, educare, ad juvenilem aetatem perducere, magnum officium est: occidere illum uno puncto temporis quivis potest. Ergo ea quae ad destructionem fiunt, facillime fiunt. Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): qui gloriatur, in bonitate glorietur. Gloriaris, quia potens es in malo. Quid facturus es, o potens, quid facturus es, multum te jactans? Occisurus es hominem: hoc et scorpius, hoc et una febris, hoc et fungus malus. Hucne redacta est omnis potentia tua, ut malo fungo coaequetur? Hoc ergo faciunt boni cives Jerusalem, qui non in malitia, sed in bonitate gloriantur: primo ut non in se, sed in Domino glorientur; deinde ut ea quae ad aedificationem faciunt, studiose faciant, et talia faciant quae valeant ad permanendum; quae autem faciunt ad destructionem, faciant propter disciplinam proficientium, non propter oppressionem innocentium. Huic ergo potentiae comparatum corpus illud terrenum, quare non audiat ex his verbis, Quid gloriatur in malitïa qui potens est? 8. [vers. 4.] In iniquitate tota die injustitiam cogitavit lingua tua. In iniquitate tota die, id est toto tempore, sine lassitudine, sine intervallo, sine pausatione. Et quando non facis, cogitas; ut quando aliquid mali abest a manibus, a corde non absit: aut facis malum, aut dum non potes facere, dicis malum, hoc est, maledicis: aut quando nec hoc potes, vis et cogitas malum. Tota die ergo, id est sine intermissione. Exspectamus huic homini poenam. Parva sibi poena est? Minaris ei: tu eum ei minaris, quo cum vis mittere in malum? Dimitte illum in se. Ut multum saevias, subjecturus es bestiis: in seipsum pejor est bestiis. Bestia enim lacerare corpus ejus potest: ipse cor suum sanum relinquere non potest. Interius in se ipse saevit, et tu exterius plagas inquiris? Imo ora Deum pro illo, ut liberetur a se. Verumtamen in hoc psalmo, fratres mei, non oratio est pro malis, aut contra malos, sed prophetia quid sit eventurum malis. Non itaque putetis ex malevolentia Psalmum aliquid dicere: dicitur enim in spiritu prophetiae. 9. Quid ergo sequitur? Tota potentia tua, et tota cogitatio iniquitatis tota die, et meditatio malignitatis in lingua tua sine intermissione, quid egit? quid fecit? Sicut novacula acuta fecisti dolum. Ecce quid faciunt sanctis mali; capillos radunt. Quid est quod dixi? Si sint tales cives Jerusalem qui audiant vocem Domini sui, regis sui dicentis, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28); qui audiant vocem, quae modo ex Evangelio recitata est, Quid prodest homini si totum mundum lucretur, se autem ipsum detrimentum faciat (Id. XVI, 26), contemnunt omnia praesentia bona, insuper et ipsam vitam. Et quid factura est novacula Doech homini meditanti in hac terra regnum coelorum; et futuro in regno coelorum, habenti secum Deum, et permansuro cum Deo? quid est factura illa novacula? Capillos rasura, calvum factura est. Et hoc ad Christum pertinet, qui in loco Calvariae crucifixus est. Facit et filium Core, quod interpretatur Calvitium. Nam isti capilli superflua rerum temporalium significant. Qui quidem capilli non superflue facti sunt a Deo in corpore hominum, sed ad aliquod ornamentum: tamen quia sine sensu praeciduntur, illi qui haerent corde in Domino, sic habent ista terrena tanquam capillos. Sed aliquando et aliquid boni de capillis operandum est, quando frangis panem esurienti, egenum sine lecto inducis in domum tuam, si videris nudum, vestis (Isai. LVIII, 7): postremo etiam ipsi martyres imitantes Dominum, sanguinem pro Ecclesia fundentes, audientes vocem illam, Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16), quodammodo de capillis suis bene nobis fecerunt, id est de his rebus quas potest amputare vel radere illa novacula. Quia ergo et de ipsis capillis boni aliquid fieri potest significavit et illa mulier peccatrix, quae cum flevisset super pedes Domini, capillis suis tersit, quos lacrymis rigavit (Luc. VII, 38). Quid significans? Quia cum misertus fueris alicujus, debes et subvenire, si potes. Cum enim misereris, tanquam lacrymas fundis: cum subvenis, capillis tergis. Et si hoc cuicumque, quanto magis pedibus Domini? Qui sunt pedes Domini? Evangelistae sancti, de quibus dictum est, Quam speciosi sunt pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7, et Rom. X, 15)! Ergo acuat sicut novaculam linguam suam Doech; acuat dolum quantum potest: ablaturus est superflua temporalia; numquid necessaria sempiterna? 10. [vers. 5.] Dilexisti malitiam super benignitatem. Ante te erat benignitas, ipsam diligeres. Non enim aliquid eras erogaturus, aut quod diligeres de longinqua navigatione allaturus eras. Benignitas ante te, iniquitas ante te: compara, et elige. Sed forte habes oculum quo videas malignitatem, et non habes oculum quo videas benignitatem. Vae iniquo cordi! Quod pejus est, avertit se ne videat quod videre potest. Quid enim de talibus alio loco dictum est? Noluit intelligere ut bene ageret. Non enim dictum est, non potuit; sed noluit, inquit, intelligere ut bene ageret, clausit oculos a luce praesenti. Et quid sequitur? Iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV, 4, 5), hoc est in interiore secreto cordis sui. Tale quid objicitur huic Doech Idumaeo, maligno corpori, mortui terreno, non permanenti, non coelesti. Dilexisti malitiam super benignitatem. Nam vis nosse quam videat malus utrumque, et illud potius eligat, hinc se avertat? Quare clamat quando inique aliquid patitur? Quare tunc exaggerat quantum potest iniquitatem, et laudat benignitatem, reprehendens eum qui in illo operatus est malignitatem super benignitatem? Sit ergo regula sibi ad vivendum: de seipso judicabitur. Porro si faciat quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII, 39); et, Quae vultis ut faciant vobis homines bona, haec et vos facite illis (Id. VII, 12); apud se habet unde noverit, quia quod in se non vult fieri, non debet facere alteri (Tob. IV, 16). Dilexisti malitiam super benignitatem. Inique, inordinate, perverse vis levare aquam super oleum; demergetur aqua, oleum supereminebit. Ponere vis sub tenebris lucem; fugabuntur tenebrae, lux manebit. Super coelum terram vis collocare; pondere suo cadet terra in locum suum. Tu ergo mergeris diligendo malitiam super benignitatem. Nam nunquam benignitatem malitia superabit. Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Ante te est aequitas, ante te est iniquitas: unam linguam habes, quo vis eam vertis; quare ergo potius ad iniquitatem, et non ad aequitatem? Cibos amaritudinis non das ventri tuo, et cibos iniquitatis das linguae tuae malignae? Sicut eligis quo vescaris, sic elige quod loquaris. Praeponis ergo iniquitatem aequitati, et praeponis malitiam benignitati: tu quidem praeponis, sed supra esse quid potest nisi benignitas et aequitas? Sed tu imponendo te quodammodo super ea quae necesse est ut deorsum eant, non illa facies esse supra bona, sed tu cum eis mergeris in mala. 11. [vers. 6.] Propter hoc sequitur in Psalmo, Dilexisti omnia verba submersionis. Eripe ergo te, si potes, a submersione. Naufragium fugis, et plumbum amplecteris! Si non vis mergi, tabulam apprehende, ligno portare, crux te perducat. Nunc vero quia Doech es Idumaeus, motus et terrenus, quid facis? Dilexisti omnia verba submersionis, linguam dolosam. Haec praecessit, verba submersionis secuta sunt linguam dolosam. Quid est lingua dolosa? Ministra fallaciae est lingua dolosa, aliud in corde gestantium, aliud ore promentium. Sed in his subversio, in his submersio. 12. [vers. 7.] Propterea Deus destruet te in finem: etsi nunc videris virere tanquam fenum in agro ante aestum solis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8). Ecce quo te teneas, ad quod manet in aeternum. Nam ad fenum et ad florem feni si te tenueris, quoniam fenum arescet, et flos decidet, destruet te Deus in finem: etsi non modo, certe in finem destruet, quando illud ventilabrum venerit, et acervus paleae a massa separatus fuerit. Nonne massa in horrea, et palea in ignem (Matth. III, et XIII, 40)? Nonne totus iste Doech ad sinistram stabit, quando dicturus est Dominus, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41)? Destruet ergo te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Modo ergo Doech iste Idumaeus est in tabernaculo: sed servus non manet in domo in aeternum (Joan. VIII, 35). Operatur et iste aliquid boni, etsi non factis suis, saltem verbis Dei, ut in Ecclesia quando sua quaerit (Philipp. II, 21), saltem quae Christi sunt dicat. Sed emigrabit te de tabernaculo tuo. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Et radicem tuam de terra viventium. Ergo in terra viventium nos debemus habere radicem. Radix nostra ibi sit. In occulto est radix: fructus videri possunt, radix videri non potest. Radix nostra charitas nostra, fructus nostri opera nostra: opus est ut opera tua de charitate procedant, tunc est radix tua in terra viventium. Inde eradicabitur iste Doech, nec omnino poterit ibi permanere, quia nec altius ibi fixit radicem: sed quomodo illa semina in petra, etsi radicem ejiciant, tamen quia humorem non habent, sole orto continuo arescunt (Id. XIII, 5). At vero illi qui altius figunt radicem, quid audiunt ab Apostolo? Flecto genua mea pro vobis ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut sitis in charitate radicati et fundati. Et quia ibi jam radix, Ut possitis, inquit, comprehendere quae sit altitudo, latitudo, longitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 14, 16-19). Talibus fructibus digna est tanta radix, tam simplex, tam germinans, in germina tam alte fundata. At vero hujus radix eradicatur de terra viventium. 13. [vers. 8.] Et videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt. Quando timebunt? quando ridebunt? Intelligamus ergo et discernamus duo ista tempora satis utiliter timendi et ridendi. Quamdiu enim sumus in hoc saeculo, nondum est ridendum, ne postea ploremus. Legimus quid servetur in finem huic Doech; legimus, et quia intelligimus et credimus, videmus, sed timemus. Hoc ergo dictum est, Videbunt justi, et timebunt. Quamdiu videmus quid eventurum sit in finem malis, quare timemus? Quia dixit Apostolus, In timore et tremore vestram ipsorum operamini salutem (Philipp. II, 12): quia dictum est in psalmo, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Quare, cum timore? Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Quare, cum tremore? Quia dicit alibi: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum ne et tu tenteris (Gal. VI, 1). Ergo justi qui sunt modo, qui vivunt ex fide, sic vident istum Doech quid illi eventurum sit, ut tamen timeant et sibi: quid enim sunt hodie, sciunt; quid cras futuri sint, nesciunt. Modo ergo videbunt justi, et timebunt. Quando autem ridebunt? Quando transierit iniquitas, quando transvolaverit, sicut jam ex magna parte transvolavit tempus incertum, quando fugatae fuerint tenebrae hujus saeculi, in quibus modo non ambulamus nisi ad lucernam Scripturarum, et ideo timemus tanquam in nocte. Ambulamus enim ad prophetiam, de qua dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem prophetiticum sermonem, cui bene facitis intendentes, sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Quamdiu ergo ad lucernam ambulamus, necesse est ut cum timore vivamus. Cum autem venerit dies noster, id est manifestatio Christi, de qua idem dicit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4); tunc justi ridebunt istum Doech. Non est enim jam subveniendi locus: non quomodo nunc, quando vides hominem injuste viventem, vis cum illo laborare ut corrigas; quia qui injustus est, conversus poterit justus esse, quomodo et justus aversus potest injustus esse. Itaque nec de te praesumas, nec de illo desperes; et da operam quantum potes, si benignus es, si non diligis malitiam super benignitatem, ut ambulantem hominem in via mala et errantem corrigas ad viam bonam. Tunc vero cum venerit judicii tempus, correctionis locus non erit, sed tantum damnationis: et erit ibi poenitentia, sed infructuosa, quia sera. Vis ut sit frutuosa? Non sit sera: hodie te corrige. Reus es, ille judex est: corrige reatum, et gaudebis ad judicem. Hodie enim hortatur te, ne judicet te; et qui judex tuus futurus est, ipse est hodie advocatus tuus. Tunc ergo, fratres, restat ridendi tempus. Nam ipsam irrisionem iniquorum quae futura est justis, significavit liber ille Sapientiae. In suis enim, in quorum animas transfert se sapientia, factura est quod dixit: Increpabam, et non exaudiebatis; loquebar, et meis sermonibus non intendebatis; et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 24-26). Hoc fiet tunc a justis in istum Doech. Modo autem videamus et timeamus, ne hoc simus quod in eum dicimus: et si hoc eramus, hoc esse desinamus, ut modo timentes, postea rideamus. 14. [vers. 9.] Quid autem tunc dicent qui ridebunt? Et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. Videte corpus terrenum. Quantum habebis, tantus eris. Proverbium avarorum, rapacium, innocentes opprimentium, res alienas invadentium, commendata negantium. Quale hoc proverbium? Quantum habebis, tantus eris; id est, quantum habueris pecuniae, quantum acquisieris, tanto plus poteris. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non dicat pauper forte malus: Ego non sum de hoc corpore. Audivit enim Prophetam dicentem, Speravit in multitudine divitiarum suarum: continuo si pauper est, attendit pannos suos, respexit juxta se forte divitem in populo Dei orantius vestitum, et ait in corde suo, De isto dicit, numquid de me? Noli inde te excipere, noli separare, nisi videris et timueris, ut postea rideas. Nam quid tibi prodest, si eges facultate et ardes cupiditate? Quando Dominus noster Jesus Christus abeunti a se illi diviti contristato dixerat, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me, et magnam desperationem divitibus praenuntiarat, ut diceret facilius posse camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum; nonne continuo discipuli contristati sunt, dicentes apud seipsos: Quisnam poterit salvari (Matth. XIX, 21, 24, 25)? Ergo quando dicebant, Quisnam poterit salvari? divites paucos attendebant; latebat eos tanta pauperum multitudo? Non sibi poterant dicere: Si difficile est, imo impossibile ut intrent divites in regnum coelorum, sicut impossibile est ut intret camelus per foramen acus, omnes pauperes intrent in regnum coelorum, divites soli excludantur? Quot sunt enim divites? At vero pauperum millia innumerabilia. Non enim tunicas inspecturi sumus in regno coelorum; sed vestis cujusque fulgor justitiae deputabitur: erunt ergo pauperes aequales Angelis Dei; induti stolis immortalitatis, fulgebunt, sicut sol in regno Patris sui (Id. XIII, 43): quid nobis est de divitibus paucis sollicitos esse aut laborare? Non hoc senserunt Apostoli: sed cum Dominus hoc dixisset, Facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum: illi apud se direntes, Quisnam poterit salvari? quid attenderunt? Non facultates, sed cupiditates. Viderunt enim etiam ipsos pauperes, etsi non habentes pecuniam, tamen habere avaritiam. Et ut noveritis non pecuniam in divite, sed avaritiam condemnari, advertite quod dico: respicis illum divitem stantem juxta te; et forte in illo est pecunia et non est avaritia, in te non est pecunia et est avaritia. Pauper ulcerosus, aerumnosus, linctus a canibus, non habens opem, non habens escam, non habens forte ipsam vestem, ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae (Luc. XVI, 22). Eia tu pauper gaudes modo, numquidnam tibi et ulcera optanda sunt? Nonne patrimonium tuum sanitas est? Non est in hoc Lazaro meritum paupertatis, sed pietatis. Nam vides qui sublatus est, non vides quo sublatus est. Quis est sublatus ab Angelis? Pauper, aerumnosus, ulcerosus. Quo sublatus est? In sinum Abrahae. Lege Scripturas, et invenies divitem Abraham (Gen. XIII, 2). Ut noveris, quia non divitiae culpantur: habebat Abraham multum auri, argenti, pecorum, familiae; dives erat, et in ejus sinum Lazarus pauper sublatus est. In sinum divitis pauper: an potius ambo Deo divites, ambo a cupiditate pauperes? 15. Quid ergo in hoc Doech culpat Scriptura? Non dixit, Ecce homo qui fuit dives; sed, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non quia habuit divitias, sed quia in ipsis speravit, et in Deo non speravit, ideo damnatur, ideo punitur, ideo movetur de tabernaculo, tanquam motus ille terrenus, sicut pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4); ideo exstirpatur radix ejus de terra viventium. Numquid huic similes sunt divites, de quibus Paulus apostolus loquitur: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, sicut Doech; neque sperare in incerto divitiarum, sicut ipse speravit in multitudine divitiarum suarum; sed in Deo vivo, non quomodo iste qui non posuit Deum adjutorem suum? Denique illis quid praecepit? Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent (I Tim. VI, 17, 18). Et quid, si facile tribuerint, si communicaverint non habenti? Intrabunt per foramen acus? Intrabunt plane: nam et pro illis jam ipse camelus intravit. Ipse enim prior intravit, quem sicut camelum nemo sarcina passionis oneraret, nisi se ipse in terram deponeret. Quia et ipse hoc dixit, Quod hominibus impossibile est, Deo facile est (Matth. XIX, 26). Damnetur ergo iste Doech, timeant de illo modo justi, rideant super eum postea justi. Merito enim damnatur, qui non posuit Deum adjutorem suum, sicut tu: qui forte habes pecuniam; sed de Deo praesumis, non de pecunia. Et speravit in multitudine divitiarum suarum: similis factus est illis qui cum dicerent, Beatus populus cui haec sunt, id est ista terrena, retulit continuo iste qui insultat huic Doech, Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. Nam illa in quibus dixerunt beatum populum, enumerat Psalmus. Locuti sunt enim tanquam filii alieni, tanquam iste Doech Idumaeus, id est terrenus: Os eorum locutum est vanitatem; dextera eorum, dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum sicut novellae constabilitae in juventute sua: filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum (Psal. CXLIII, 11-15). Quasi magnam felicitatem videntur habere pacis terrenae. Sed ille qui terrenus est, etiam motus est, id est tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Denique quid in illis reprehenditur? Non quia ista habuerint; nam et boni habent ista: sed quid? Hoc intendite; ne passim divites reprehendatis, et rursus ne de paupertate et de egestate praesumatis. Si enim non est praesumendum de divitiis, quanto magis non est praesumendum de paupertate, sed de Deo vivo? In quo ergo isti notantur? Quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ideo filii alieni, ideo os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Tu autem quid? Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. 16. [vers. 10.] Ergo isto damnato qui speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua: quid enim vanius eo qui putat plus valere nummum quam Deum? Ergo isto damnato qui dixit beatum populum cui haec sunt: tu qui dicis, Beatus populos cujus est Dominus Deus ipsius, quid de te sentis? quid tibi speras? Ego autem, jam modo corpus illud audi; Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Non unus homo loquitur, sed oliva illa fructifera, unde amputati sunt superbi rami, et insertus humilis oleaster (Rom. XI, 17). Sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei. Ille quid? In multitudine divitiarum suarum: ideo radix ejus evelletur de terra viventium. Ego autem quia sicut oliva fructifera in domo Dei, cujus radix nutritur, non eradicatur, speravi in misericordia Dei. Sed forte modo? Nam et hinc errant homines aliquando. Deum quidem colunt, et non sunt jam similes isti Doech: sed quamvis de Deo praesumant, ad temporalia tamen; ut dicant sibi, Colo Deum meum, qui me facturus est divitem in terra, qui mihi filios daturus est, qui mihi uxorem daturus est. Talia quidem non dat nisi Deus, sed non vult se propter talia diligi Deus. Ideo enim saepe ista dat et malis, ut aliud ab illo discant quaerere boni. Quomodo ergo tu dicis, Speravi in misericordia Dei? Forte ad temporalia adipiscenda? Imo in aeternum, et in saeculum saeculi. Quod dixit in aeternum, repetere voluit adjiciendo in saeculum saeculi, ut confirmaret ibi repetendo, quam fundatus esset in dilectione regni coelorum, et in spe aeternae felicitatis. 17. [vers. 11.] Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Quid fecisti? Doech damnasti, David coronasti. Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Magna confessio, quoniam fecisti. Quid fecisti, nisi haec ipsa quae supra dicta sunt, ut tanquam oliva fructifera in domo Dei, sperarem in misericordia Dei, in aeternum, et in saeculum saeculi? Tu fecisti: impius justificare se non potest. Sed quis est qui justificat? Credenti, inquit, in eum qui justificat impium (Id. IV, 5). Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7), quasi ex te habeas? Absit ut ego sic glorier, ait iste qui oppositus est contra Doech, qui tolerat Doech in terra, donec emigret ille de tabernaculo, et eradicetur de terra viventium. Non glorior quasi non acceperim, sed in Deo glorior. Et confitebor tibi quoniam fecisti, id est, quia tu fecisti, non ex meritis meis, sed ex misericordia tua. Ego enim quid feci? Si recolas, prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus. Tu autem quid fecisti? Sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. 18. Et exspectabo nomen tuum, quia jucundum es. Amarum est saeculum, sed nomen tuum jucundum. Et si dulcia quaedam sunt in saeculo, sed cum amaritudine digeruntur. Praeponitur nomen tuum, non solum magnitudine, sed etiam jucunditate. Narraverunt etenim mihi injusti delectationes suas, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Neque enim si nihil dulce esset martyribus, tantas tribulationum amaritudines aequo animo sustinerent. Amaritudo eorum a quovis sentiebatur, dulcedinem eorum non facile quisquam gustare poterat. Nomen ergo Dei jucundum est amantibus Deum super omnes jucunditates. Exspectabo nomen tuum, quia jucundum est. Et cui probas quia jucundum est? Da mihi palatum cui jucundum est. Lauda mel quantum potes, exaggera dulcedinem ejus quibus valueris verbis: homo nesciens quid sit mel, nisi gustaverit, quid dicas nescit. Ideo magis ad experimentum te invitans psalmus, quid ait? Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Gustare non vis, et dicis, Jucundum est? Quid jucundum est? Si gustasti, in fructu tuo inveniatur, non in solis vocibus, tanquam tantummodo in foliis, ne maledicto Domini arescere tanquam illa ficulnea merearis (Matth. XXI, 19). Gustate, inquit, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustate, et videte: tunc videbitis, si gustaveritis. Homini autem non gustanti, unde probas? Laudando jucunditatem nominis Dei, quantacumque dixeris, verba sunt: aliud est gustus. Verba laudis ejus audiunt et impii: non autem gustant quam jucundum est, nisi sancti. Proinde iste sentiens dulcedinem nominis Dei, et volens explicare, et volens ostendere, nec inveniens quibus: etenim sanctis non opus est ut ostendat, quia et ipsi gustant et norunt; impii autem sentire non possunt quod gustare nolunt: quid ergo facit de jucunditate nominis Dei? Tulit se continuo a turbis impiorum: Et exspectabo, inquit, nomen tuum, quia jucundum est in conspectu sanctorum tuorum. Jucundum est nomen tuum, sed non in conspectu impiorum: ego quam dulce sit scio, sed his qui gustarunt.

IN PSALMUM LII ENARRATIO.

SERMO. 1. [vers. 1.]

Psalmum istum vobiscum tractandum, quantum Dominus suggerit, suscipimus. Jubet frater ut velimus, et orat ut possimus. Si quid festinatione forte praetermisero, implebit in vobis qui et nobis dare dignatur quod dicere potuerimus. Titulus ejus est: In finem pro Maeleth, intellectus ipsi David. Pro Maeleth, sicut in hebraeorum interpretationibus nominum invenimus, videtur dicere, Pro parturiente sive dolente. Quis autem in hoc saeculo parturiat et doleat agnoscunt fideles, quia inde sunt. Christus hic parturit, Christus hic dolet; caput est sursum, membra deorsum. Neque enim non parturiens et dolens diceret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Quo persequente parturiebat, eum conversum parturire fecit. Namque et ipse postea illuminatus est, et illis quae persequebatur membris insertus, eadem charitate praegnans dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19). Pro membris igitur Christi, pro corpore ejus quod est Ecclesia (Coloss. I, 24), pro uno ipso homine, id est pro ipsa unitate cujus caput sursum est, psalmus iste cantatur. Gemit autem, et parturit, et dolet iste homo. Quare, vel inter quos, nisi quia accepit et cognovit a capite suo, dicente: Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum? Si autem abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum, quis remanebit qui parturiat? Sequitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Unde esset magnum perseverare, nisi inter molestias et tentationes et turbationes et scandala esset perseverandum? Nemo enim jubetur bona tolerare. Sed pro isto quia dicitur, et quia pro isto cantatur, videamus quid sit. Pro isto increpantur hic homines inter quos gemitur, inter quos doletur, et consolatio dolentis et parturientis in Psalmi fine depromitur et exprimitur. Qui sunt ergo inter quos parturimus et gemimus, si in corpore Christi sumus; si sub illo capite vivimus, si in membris ejus deputamur: qui sunt, audi. 2. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Tale genus est hominum, inter quos dolet et gemit corpus Christi. Si tale hoc hominum genus est, non multos parturimus: quantum videtur occurrere cogitationibus nostris, perpauci sunt; et difficile est ut incurramus in hominem qui dicat in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1): tamen sic pauci sunt, ut inter multos timendo hoc dicere, in corde suo dicant, quia ore dicere non audent. Non ergo multum est quod jubemur tolerare; vix invenitur: rarum hominum genus est qui dicant in corde suo, Non est Deus. An vero alio intellectu discussum invenitur esse in pluribus, quod in paucis et raris et pene in nullis esse putabamus? Prodeant in medium qui male vivunt, inspiciamus facta flagitiosorum, facinorosorum sceleratorumque hominum, quorum magna turba est; qui fovent quotidie peccata sua, qui factis in consuetudinem versis etiam verecundiam perdiderunt: haec tanta hominum multitudo est, ut inter eos positum corpus Christi, vix audeat reprehendere quod non cogitur admittere, et pro magno sibi putet servari integritatem innocentiae, ne faciat quod culpare jam per consuetudinem, aut non audeat, aut si ausus fuerit, facilius erumpat reprehensio et reclamatio eorum qui male vivunt, quam vox libera eorum qui bene vivunt. Et isti tales sunt, ut dicant in corde suo: Non est Deus. Tales convinco. Unde convinco? Facta sua Deo placere arbitrantur. Non ergo ait, Aliqui dicunt; sed, Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Qui usque adeo credunt esse Deum, ut eidem Deo arbitrentur placere quod faciunt. Atqui si intelligas prudens quia imprudens dixit in corde suo, Non est Deus, si advertas, si intelligas, si discutias: qui putat Deo placere facta mala, non eum putat Deum. Si enim Deus est, justus est; si justus est displicet, ei injustitia, displicet iniquitas. Tu autem cum putas ei placere iniquitatem, negas Deum. Si enim Deus est cui displicet iniquitas, tibi autem non videtur Deus cui displicet iniquitas, non est autem Deus nisi cui displicet iniquitas, cum dicis in corde tuo, Favet Deus iniquitatibus meis, nihil aliud dicis quam, Non est Deus. 3. [vers. 2.] Referamus nos et ad illum intellectum qui et de ipso Christo Domino nostro, de ipso capite nostro occurrit. Ipse enim cum in forma servi appareret in terra, dixerunt qui eum crucifixerunt: Non est Deus. Quia Filius Dei erat, utique Deus erat. Sed illi qui corrupti sunt et abominabiles facti sunt, quid dixerunt? Non est Deus: occidamus eum, non est Deus. Habes vocem ipsorum in libro Sapientiae: sed primo illos vide corruptos, ut possint dicere in corde suo, Non est Deus. Praemisso enim versu, Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, tanquam causae quaererentur unde hoc possit dicere imprudens, subjecit: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Audi illos corruptos. Dixerunt enim apud se non recte cogitantes: coepit corruptio a mala fide, inde itur in turpes mores, inde in acerrimas iniquitates, gradus isti sunt. Quid enim apud se dixerunt cogitantes non recte? Exiguum et cum taedio est vita nostra. Ab hac mala fide sequitur illud quod et Apostolus dixit: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Ibi autem latius luxuria ipsa describitur: Coronemus nos rosis, antequam marcescant; ubique relinquamus signa laetitiae nostrae. Post illam descriptam latius luxuriam, quid sequitur? Occidamus pauperem justum (Sap. II, 1-20): hoc est ergo dicere, Non est Deus. Lenia videbantur jam dudum loqui: Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Quid delicatius, quid lenius? Sperares de hac lenitate cruces, gladios? Noli mirari, lenes sunt et radices spinarum; si quis eas contrectet, non pungitur: sed quo pungeris inde nascitur. Corrupti ergo isti et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Ecce aperte dicere: Non est Deus. 4. Sed quomodo inter illos gemit corpus Christi? Gemuerunt inter illos Apostoli qui tunc fuerunt, et discipuli Christi: ad nos isti quid pertinent? quomodo inter hos nos parturimus? Adhuc sunt qui dicunt: Christus non est Deus. Hoc dicunt Pagani qui remanserunt; hoc ipsum dicunt ipsi Judaei, qui ad testimonium confusionis suae ubique diffusi sunt; hoc dicunt et haeretici multi. Namque et Ariani dixerunt, Non est Deus: Eunomiani dixerunt, Non est Deus. Huc accedit, fratres, quia et illi de quibus paulo ante dixi, qui male vivunt, nihil aliud dicunt quam, Non est Deus. Cum enim dicimus eis Christum venturum judicem ad judicium, quod dicunt Scripturae quae non fallunt: illi autem magis aurem praebentes serpenti suggerenti, Non morte morieris (Gen. III, 4), quod dixerat in paradiso contra veritatem Dei constituentis et dicentis, Morte morieris (Id. II, 17); ita faciunt mala, ut dicant sibi: Veniet Christus, et dabit indulgentiam omnibus. Ita ergo mendax est ille qui dixit quia separabit iniquos ad sinistram, separabit justos ad dexteram; justis dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum est vobis ab origine mundi; iniquis dicet, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Quomodo ergo omnibus dabit indulgentiam? Quomodo neminem damnabit? Ergo mentitur. Hoc est dicere: Non est Deus. Vide ergo ne forte tu mentiaris. Tu enim homo es, ille Deus: Deus enim verax, omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11). Sed quid de istis, o corpus Christi? Separa te interim corde et vita, nec imiteris, nec assuescas, nec annuas, nec approbes: magis autem et redargue. Quid enim attendis ad istos qui haec dicunt? Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis: non est qui faciat bonum. 5. [vers. 3.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Quid est hoc, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt isti omnes qui dicunt: Non est Deus? Et quid? hoc latebat Deum, tales esse factos? aut vero nobis eorum interior cogitatio aperiretur, nisi ab illo diceretur? Si ergo noverat, si sciebat, quid est hoc quod dictum est, quod de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum? Quaerentis enim verba sunt, non scientis: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Et tanquam inveniret quod quaesivit inspiciendo, et de coelo prospiciendo, dicit sententiam: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Duae quaestiones oriuntur aliquantum difficiles. Si enim respicit de coelo Deus, ut videat si est intelligens aut requirens Deum; subintrat cogitatio imprudenti, quia non omnia novit Deus. Haec una quaestio est: quae est altera? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, quis est ille qui parturit inter malos? Illa ergo sic solvitur quaestio, quia plerumque ita loquitur Scriptura, ut quod dono Dei creatura facit, Deus facere dicatur: ut, verbi gratia, cum misereris pauperis, quia dono Dei facis, Deus misereatur: cum cognoscis qui sis, quia illo allucente facis, si is es qui dicas, Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29); quod eo donante et faciente cognoveris, ille cognoscit. Nam unde est, Tentat vos Dominus Deus vester ut sciat si diligatis illum (Deut. XIII, 3)? Quid est, ut sciat? Ut dono suo scire vos faciat. Sic ergo et hic, Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Adsit ipse, et donet nobis ut quod cor nostrum fecit concipere, faciat et parere. Apostolus dicit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Hoc Spiritu ergo quo cognoscimus quae a Deo donata sunt nobis, discernimus inter nos et eos quibus haec donata non sunt, et ex nobis illos cognoscimus. Quia si nos aliquod bonum habere non potuisse intelligimus, nisi illo donante et largiente a quo sunt omnia bona; simul videmus nihil tale posse habere eos quibus haec Deus non donavit. Ista dignoscentia nobis ex Spiritu Dei est; et eo quo videmus hoc, Deus videt; quia id Deus facit ut videamus. Hinc enim dictum est et illud, Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudinem Dei (I Cor. II, 12, 10): non quia ille scrutatur qui novit omnia, sed quia tibi donatus est Spiritus, qui et te scrutari facit: et quod dono ipsius tu facis, ille facere dicitur; quia sine illo tu non faceres. Ergo Deus facere dicitur, cum tu facis. De dono Spiritus filiorum, quibus datus est Spiritus Dei, respiciunt super filios hominum, ut videant si est intelligens aut requirens Deum: sed quia id dono Dei et Spiritu Dei faciunt, Deus hoc facere dicitur; velut prospicere et videre. Quare autem de coelo, si hoc homines faciunt? Quia dicit Apostolus, Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Unde enim hoc facis ut videas, unde prospicis ut intelligas? nonne corde? Si corde hoc facis, christiane, vide si sursum cor habeas. Si sursum cor habes, de coelo in terram prospicis. Et quia hoc dono Dei facis, Deus de coelo prospicit super filios hominum. Illa igitur quaestio pro modulo nostro sic soluta est. 6. [vers. 4.] Quid est quod prospicientes agnoscimus? Quid est quod prospiciens Deus agnoscit? quid, quia hic donat, agnoscit? Audi quid: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quae igitur illa alia quaestio est, nisi quam paulo ante commemoravi? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, nemo restat qui gemat inter malos. Exspecta, inquit Dominus; noli cito ferre sententiam: donavi hominibus bene facere, sed ex me, inquit, non ex se; ex se enim mali sunt: filii hominum sunt, quando male faciunt; quando bene, filii mei. Hoc enim facit Deus, ex filiis hominum filios Dei: quia ex Filio Dei fecit filium hominis. Videte quae sit illa participatio: promissa est nobis participatio divinitatis; mentitur qui promisit, si non est prior factus particeps mortalitatis. Filius enim Dei particeps mortalitatis effectus est, ut mortalis homo fiat particeps divinitatis. Qui tibi promisit communicandum tecum bonum suum, prius tecum communicavit malum tuum: qui tibi promisit divinitatem, ostendit in te charitatem. Ergo tolle quod homines filii Dei sunt, remanet quod filii hominum sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 7. [vers. 5.] Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Nonne scient? nonne illis ostendetur? Dic, minare, loquere ex parturiente et dolente. Populus enim tuus devoratur in cibo panis. Est ergo hic populus Dei qui devoratur. Certe non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Respondetur ex illa regula. Sed iste populus qui devoratur, iste populus qui patitur malos, iste qui gemit et parturit inter malos, jam ex filiis hominum filii Dei facti sunt: ideo devoratur. Consilium enim inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est (Psal. XIII, 6). Plerumque enim ut devoretur populus Dei, hoc ipsum in illo contemnitur, quia populus Dei est. Rapiam, inquit, et exspoliem; si christianus est, quid mihi facturus est? Loquitur pro illo, qui loquitur pro parturiente, et minatur devorantibus, dicens, Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem? Nam et ille qui videbat furem, et concurrebat cum eo, et cum adulteris portionem suam ponebat, sedens adversus fratrem suum detrahebat, et adversus filium matris suae ponebat scandalum, dixit in corde suo: Non est Deus. Ideo hoc illi dicitur, Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis: hoc est, non ero Deus, si ero tibi similis. Sed quid sequitur? Arguam te, et statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 18-21). Sic et hic, Arguam te, et statuam te ante faciem tuam. Non vis modo nosse ut tibi displiceas, nosces ut plangas. Non enim non demonstraturus est Deus iniquis iniquitatem suam. Si non est demonstraturus, qui erunt qui dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis (Sap. V, 8)? Tunc ergo scient qui modo scire nolunt. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Quid addidit, in cibo panis? Tanquam panem manducant populum meum. Caetera enim quae manducamus, possumus modo illa, modo illa; non semper hoc olus, non semper hanc carnem, non semper haec poma: semper autem panem. Quid est ergo, devorant populum meum in cibo panis? Sine intermissione, sine cessatione devorant, qui devorant populum meum in cibo panis. 8. [vers. 6, 7.] Deum non invocaverunt. Consolatur gementem, et maxime ex commemoratione, ne imitando malos qui plerumque prosperantur, delectet fieri malum. Servatur tibi quod tibi promissum est: spes illorum praesens est, tua futura est; sed illorum fluxa, tua certa; illorum falsa, tua vera. Illi enim Deum non invocaverunt. Nonne quotidie tales rogant Deum? Non rogant Deum. Attendite, si possum hoc dicere adjuvante ipso Deo. Deus gratis se vult coli, gratis se vult diligi, hoc est caste amari; non propterea se amari, quia dat aliquid praeter se, sed quia dat se. Qui ergo invocat Deum ut dives fiat, Deum non invocat; hoc enim invocat quod ad se vult venire. Quid enim est invocare, nisi vocare in se? In se ergo vocare, hoc dicitur invocare. Nam cum dicis, Deus da mihi divitias; non vis ut ipse Deus ad te veniat, sed vis ut divitiae veniant ad te. Quod vis ut ad te veniat, hoc invocas. Si autem Deum invocares, ipse ad te veniret, ipse esset divitiae tuae. Nunc autem vis habere arcam plenam, et inanem conscientiam: Deus non implet arcam, sed pectus. Quid tibi prosunt exteriores divitiae si te interior premit egestas? Ergo isti qui propter saecularia commoda, qui propter terrena bona, qui propter vitam praesentem et terrenam felicitatem invocant Deum, non invocant Deum. 9. Propterea quid de illis sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor. Numquid enim timor est, si quis perdat divitias? Non est ibi timor, et ibi timetur. Si quis autem perdat sapientiam, vere timor est; et ibi non timetur. Audi, dignosce, tales intellige: commendatur nescio cui saccellus; non vult reddere, pro suo computat, non putat posse repeti, jam pro suo habebit, reddere detrectat. Videat quid timeat amittere, et quid nolit habere: in dubium veniunt pecunia et fides; quae pretiosior est, ibi gravius damnum timendum est. Tu autem ut aurum teneas, fidem perdis: graviore damno percuteris, et tu de lucro laetatus es: ibi timuisti timore, ubi non erat timor. Redde pecuniam: parum dico, Redde; perde pecuniam, ne fidem perdas. Tu reddere pecuniam timuisti, et fidem perdere voluisti! Martyres non alienam tulerunt; sed etiam suam, fidem ne amitterent. contempserunt: et parum fuit perdere pecuniam, quando proscripti sunt; perdiderunt et animam suam, quando passi sunt: perdiderunt animam, ut in vitam aeternam invenirent eam (Matth. X, 39). Ergo ibi timuerunt ubi timendum est. Illi vero qui Christum dixerunt, Non est Deus, ibi timuerunt ubi non erat timor. Dixerunt enim: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum (Joan. XI, 48). O stultitia et imprudentia, dicens in corde suo: Non est Deus! Timuisti perdere terram, perdidisti coelum: timuisti ne venirent Romani, et tollerent tibi locum et regnum; numquid tibi tollerent Deum? Quid ergo restat? Quid, nisi ut fatearis quia tenere voluisti et tenendo male amisisti? Perdidisti enim et locum et gentem occidendo Christum. Maluistis enim Christum occidere, quam locum perdere; et perdidistis locum et gentem et Christum. Timendo occiderunt Christum: sed quare hoc? Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium. Volentes placere hominibus, timuerunt perdere locum. Christus autem ipse de quo dixerunt, Non est Deus, maluit displicere hominibus talibus, quales illi erant; filiis hominum, non filiis Dei maluit displicere. Inde dissipata sunt ossa eorum, illius ossa nemo confregit. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Revera, fratres, quantum ad illos attinet, magna illis accessit confusio. In quo loco crucifixerunt Dominum, quem ideo crucifixerunt ne perderent et locum et regnum, non ibi sunt Judaei. Deus ergo sprevit eos: et tamen spernendo admonuit illos ut convertantur. Modo cognoscant Christum, et dicant, Deus est; quem dixerunt Non est Deus. Redeant ad haereditatem paternam, ad haereditatem Abrahae, Isaac et Jabob; possideant cum ipsis vitam aeternam, etsi vitam temporalem amiserunt. Quare hoc? Quia ex filiis hominum facti sunt filii Dei. Nam quamdiu manent et nolunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Et tanquam ad ipsos conversus ait, Quis dabit ex Sion salutare Israel? O stulti! Increpatis, insultatis, colaphizatis, sputis illinitis, spinis coronatis, in crucem erigitis: quem? Quis dabit ex Sion salutare Israel? Nonne ipse quem dixistis, Non est Deus? In avertendo Deus captivitatem populi sui. Non enim avertit captivitatem populi sui, nisi qui voluit inter vestras manus esse captivus. Sed qui hoc intelligent? Exsultabit Jacob, et laetabitur Israel. Vere Jacob et vere Israel, minor ille cui servivit major (Gen. XXV, 23), ipse exsultabit, quia ipse cognoscet.

IN PSALMUM LIII ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

1. [vers. 1, 2.] Psalmi hujus titulus habet fructum prolixitatis suae, si intelligatur: et quia Psalmus brevis est, compensemus in mora tituli quod in Psalmo non immorabimur. Inde enim pendet omnis versus qui cantatur. Si quis itaque agnoscat quod in domus fronte praefixum est, securus intrabit; nec cum intraverit, errabit. Hoc enim in ipso poste praenotatum est, quomodo interius non erretur. Titulus ejus sic se habet: In finem, in hymnis, intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Quod Saül persecutor erat sancti viri David, optime novimus: quod figuram gerebat Saül temporalis regni, non ad vitam, sed ad mortem pertinentis, et hoc Vestrae Charitati nos commendasse meminimus. Itemque quod ipse David figuram gerebat Christi, vel corporis Christi, et nosse debetis, et recolere qui jam nostis. Quid ergo Ziphaei? Vicus quidam erat Ziph, cujus habitatores Ziphaei, in quorum regione se absconderat David, cum eum vellet Saül invenire et occidere. Isti ergo Ziphaei cum hoc cognovissent, prodiderunt eum regi persecutori, dicentes, Nonne ecce David absconditus est apud nos (I Reg. XXIII, 14, 15, 19)? Nihil quidem profuit illis proditio eorum, et ipsi David nihil obfuit. Namque animus eorum malignus demonstratus est: Saül vero nec post eorum proditionem potuit comprehendere David; sed potius in ipsius regionis quadam spelunca, cum ejus manibus datus esset occidendus Saül, pepercit ibi David, et quod habebat in potestate non fecit (Id. XXIV, 4-8). Ille autem quaerebat facere quod in potestate non habuit. Ziphaei ergo viderint illi qui fuerint: quos nobis Psalmus ex illorum occasione intelligendos offerat, videamus. 2. Si quaeramus ergo quid interpretentur Ziphaei, invenimus Florentes. Florentes ergo nescio qui inimici erant sancto David, florentes latenti. Inveniamus eos in genere humano, si Psalmum intelligere volumus. Inveniamus hic primo David latentem, et inveniemus ei adversarios florentes. Attende David latentem: Mortui enim estis, dicit Apostolus membris Christi, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Isti ergo latentes quando erunt florentes? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4). Quando erunt isti florentes, tunc erunt illi Ziphaei arescentes. Cui namque flori illorum comparetur gloria, attendite: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni. Quis finis? Fenum aruit, et flos decidit. Ubi tunc erit David? Vide quid sequitur: Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8). Illa ergo duo genera hominum sunt, quae et distinguere debetis, et eorum alterum eligere. Quid enim tibi prodest nosse, si eligere piger es? Et quidem nunc eligendi potestas adjacet: veniet tempus quando tibi potestas decrit eligendi, cum jam Deus sententiam non differet judicandi. Qui sunt enim isti florentes Ziphaei, nisi corpus illud Doech Idumaei, de quo jam locuti sumus Charitati Vestrae ante paucos dies: de quo dictum est, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua? Isti sunt florentes filii saeculi, quos modo ex Evangelio audistis quia in sua generatione astutiores sunt filiis lucis. Etenim ipsi videntur prospicere in posterum, quo nesciunt utrum veniant. Audistis quid fecerit domino suo villicus ille faciens sibi bonum de re domini sui, et largiens debitoribus illius, ut cum amotus esset a villicatione, susciperetur ab eis. Et quamvis fraudem fecerit domino suo, tamen cor ejus laudavit dominus ejus, non attendens ad damnum suum, sed ad ejus ingenium. Quanto magis nos debemus, ipso Domino nostro Jesu Christo admonente, facere nobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 8, 9)? Mammona enim divitiae interpretantur. Nostrae autem divitiae ibi sunt, ubi est domus nostra aeterna in coelis. Proinde pecuniam temporalem illi appellant divitias, qui nisi temporaliter florere non possunt, nec in aeternum sibi ex his amicos facere volunt, quia veras divitias non noverunt. Has ergo divitias sola iniquitas putat, florens ad tempus ut fenum. Hi sunt Ziphaei inimici David, florentes in saeculo. 3. Hos aliquando attendunt etiam filii lucis infirmi, et nutant eis pedes, cum viderint malos felicitate florere; et dicunt apud seipsos: Quid mihi prodest innocentia? Quid mihi confert quod Deo servio, quod mandata ejus custodio, quod neminem premo, nemini aliquid rapio, nulli noceo, quod possum praesto? ecce haec omnia facio, et florent illi, ego laboro. Quid enim? Et tu Ziphaeus velles esse? Florent in saeculo, arescent in judicio, et post ariditatem in ignem aeternum mittentur: hoc velles et tu? Ignoras quid tibi promiserit qui ad te venit, quid in seipso hic ostenderit? Si flos Ziphaeorum appetendus esset, ipse Dominus tuus nonne et in hoc saeculo floruisset? Aut vero deerat illi hic posse florere? Sed hic maluit inter Ziphaeos latere, et dicere Pontio Pilato interroganti, tanquam et ipsi flori Ziphaeorum, et suspecto de regno ejus: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Ergo hic latebat: et omnes boni latent hic, quia bonum eorum intus est, absconditum est, in corde est, ubi fides, ubi charitas, ubi spes, ubi thesaurus illorum. Numquid haec bona apparent in saeculo? Et haec bona latent, et horum bonorum merces latet. At vero dignitas saeculi quomodo alba est? Nitet ad tempus: numquid semper nitebit? Herba est hiemalis, usque ad aestatem viret. Non ergo fiat in animo quod in alio psalmo invenimus. Confitetur enim quidam prope se cecidisse nutantem, et labasse gressus suos ambulantes in via Dei, dum aspiceret florem quemdam felicitatemque iniquorum: et posteaquam cognovit quid iniquis in finem servaret Deus, et quid justis laborantibus promitteret qui fallere non potest, agens gratias de hac cognitione, ait: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Quare hoc dicis? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes. Unde? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Confirmati sunt autem gressus ejus, postea quam intellexit in novissima. Quod enim in eodem psalmo paulo post dicit, Hoc labor est ante me: id est, magna mihi quaestio surrexit in corde, quare homines male faciunt, et in saeculo florent; multi autem bene agunt, et in hac terra laborant. Quaestio ergo ista cum magna esset ante oculos meos, et laboriosa ad investigandum; Labor est, inquit, ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 1-17). Quae sunt ista novissima? Quae, nisi quae scimus jam in Evangelio praenuntiata? Cum enim venerit Filius hominis, congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram (Matth. XXV, 31-33). Ecce jam illi Ziphaei separabuntur: flamma sequitur separationem. Ubi est flos eorum qui jam ad sinistram stabunt? Nonne tunc ingemiscent? nonne tunc sera poenitentia torquebuntur, et dicent: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V, 8, 9). O Ziphaei ad sinistram stantes, sero poenitet vos in umbra floruisse! Quare David, quem prodebatis inter vos latere, non agnoscebatis? Tunc enim si corrigeremini, dolor iste infructuosus non esset. Est enim dolor fructuosus, est infructuosus; fructuosus dolor nunc est cum te accusas, cum in te reprehendis malos mores tuos, cum reprehensos persequeris, persecutos excludis, illisque exclusis mutaris, exuens te veterem hominem et induens novum, eligens potius Christi opprobrium quam florem Ziphaeorum. Porro si tibi contigerit habenti in occulto bonum tuum et latenti inter Ziphaeos, habenti etiam in occulto promissionem mercedis tuae, aliqua sublimitas saeculi, noli extolli: nam si elatus ex illa fueris, cades in florem Ziphaeorum. Sic enim mulier quaedam sancta Esther in illo tunc populo Judaeorum, cum esset uxor regis alienigenae, ventum est ad periculum civium, ut deprecaretur regem pro civibus suis; coepit orare, et in ipsa oratione confessa est illa omnia insignia regalia sic sibi esse velut pannum menstruatae (Esther XIV, 16). Si haec mulieres possunt, viri non possunt? Et si haec potuit mulier Judaea, non poterit Ecclesia christiana? Hoc ergo dixerim Charitati Vestrae: Divitiae si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11). Abundent licet, et sequatur te prosperitas saeculi, tu mari noli credere, nec ridenti. Divitiae si affluant, si abundent, calca eas, et suspendere ex Deo tuo. Cum enim eas subter te habueris, et ex illo pependeris, cum fuerint subtractae, non cades. Ne forte per malam cogitationem minimeque christianam fiat in te quod dicitur in alio psalmo, commemorato flore Ziphaeorum istorum: Nimis, inquit, profundae factae sunt cogitationes tuae. Dico dicitur, Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae: vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Quid non intelliget? Cum exorientur peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi (Psal. XCI, 6-8). Delectavit eos flos malorum: dixerunt apud se, Ecce mali florent, puto malos amat Deus: et delectati temporali flore iniquorum, conversi sunt ad iniquitatem, ut interirent. Non ad tempus sicut illi florent, sed in saeculum saeculi. Unde hoc? Quia vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec, non intrans sanctuarium Dei, ut intelligat in novissima. Et quia difficilis est aliquantulum intellectus hic inde coepit psalmus iste, ut David lateret inter Ziphaeos, nec delectaretur flore Ziphaeorum; sed eligeret potius inter illos humilitatem, ut haberet apud Deum absconditam claritatem. Quid ergo ei tribuitur in hoc titulo? In finem, in hymnis: hoc est in laudibus. Quibus laudibus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Quasi aruisse videbatur, perdita omni substantia? Absit. Folia ceciderant, radix vivebat. Ergo, In finem, in hymnis. Quid, Intellectus ipsi David? Intellectus contra illud: Vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Et sit absconditus apud vos, dummodo non floreat sicut vos. Audi ergo vocem ejus. 4. [vers. 3.] Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Hoc dicat Ecclesia latens inter Ziphaeos. Hoc dicat corpus christianum habens in occulto bonum morum suorum, sperans de occulto mercedem meritorum suorum; hoc dicat: Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Venisti, o Christe, humilis apparuisti, contemptus es, flagellatus es, crucifixus es, occisus es: sed tertio die resurrexisti, quadragesimo die in coelum ascendisti, sedes ad dexteram Patris, et nemo videt. Spiritum tuum inde misisti, quem acceperunt digni; impleti amore tuo, laudem ipsius humilitatis tuae per mundum gentesque praedicaverunt: nomen tuum video excellere in genere humano, sed tamen infirmus nobis praedicatus es. Neque enim et ille doctor Gentium dixit aliquid inter nos se scire, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2), ut ejus eligeremus opprobrium, magis quam gloriam florentium Ziphaeorum. Verumtamen de illo quid ait? Etsi mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Venit ergo ut moreretur ex infirmitate, venturus est ut judicet in virtute Dei: sed per infirmitatem crucis clarificatum est nomen ejus. Quisquis non crediderit in nomen clarificatum per infirmitatem, expavescet ad judicem cum venerit in virtute. Ne autem quondam ille infirmus, cum venerit fortis, ventilabro illo ad sinistram nos mittat; salvet nos in nomine suo, et judicet nos in virtute sua. Quis enim hoc tam temerarius optaverit, ut dicat Deo, Judica me? Nonne pro maledicto dici solet hominibus: Judicet te Deus? Ita plane est maledictum, si judicat te in virtute sua; sed si non te salvaverit in nomine suo: cum vero in nomine praecedente salvaverit te, salubriter in virtute consequente judicabit. Securus esto: judicium illud non tibi erit punitio, sed discretio. Nam et in quodam psalmo ita dicitur: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Quid est, Judica me? Discerne me a Ziphaeis inter quos lateo: pertuli eorum florem, jam veniat et flos meus. Et illorum quidem flos fuit temporalis, et arescente feno decidit: flos autem meus quis erit? Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt (Psal. XCI, 14). Remanet ergo et nobis flos, sed qui non cadat, sicut folium plantati illius ligni juxta aquas, de quo dictum est: Et folium ejus non decidet (Psal. I, 3). Deus ergo in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. 5. [vers. 4.] Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. Perveniant ad aures tuas verba oris mei, quia non florem Ziphaeorum a te desidero. Auribus percipe verba oris mei: tu percipe; nam Ziphaeis etsi sonet oratio mea, non audiunt, quia non intelligunt. Temporalibus quippe gaudent, bona aeterna desiderare non norunt. Ad te perveniat oratio mea, ex desiderio aeternorum tuorum beneficiorum excussa et jaculata: ad aures tuas emitto eam; adjuva eam ut perveniat, ne deficiat in itinere medio, et quasi collapsa corruat. Sed etsi non mihi eveniunt modo bona quae postulo, securus sum tamen quia postea venient. Nam et in delictis dicitur quidam rogasse Deum, et non exauditus bono suo. Desideria enim saecularia incitaverant illum ad orandum; et in tribulationibus temporalibus positus, optaverat ut transirent tribulationes temporales et rediret flos feni, et ait: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Vox ipsa Christi est, sed pro membris suis. Verba, inquit, delictorum meorum: clamavi ad te per diem, nec exaudisti; et nocte, et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 2, 3): id est, et nocte clamavi, et non exaudisti; et tamen hoc ipsum quod non exaudisti, non ad insipientiam mihi non exaudisti, sed magis ad sapientiam non exaudisti, ut intelligerem quid a te petere deberem. Ea enim petebam quae malo meo fortassis acciperem. Petis divitias, o homo! quanti sunt eversi per divitias suas! Unde scis utrum tibi sint profuturae divitiae? Nonne multi pauperes tutius latebant; divites facti, mox ut lucere coeperunt, praeda fortioribus fuerunt? Quanto melius laterent, quanto melius nescirentur, qui coeperunt quaeri, non propter quod erant, sed propter quod habebant! In his ergo temporalibus, fratres, admonemus vos et exhortamur in Domino, ut non petatis aliquid quasi fixum, sed quod vobis Deus expedire scit. Quid enim vobis expediat, omnino nescitis. Aliquando quod putatis prodesse, obest; et quod putatis obesse, hoc prodest. Aegri enim estis, nolite medico dictare quae vobis medicamenta velit apponere. Si doctor gentium Paulus apostolus dicit, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26); quanto magis nos? Qui tamen cum sibi videretur ipse prudenter orare, ut ab eo auferretur stimulus carnis, angelus satanae qui eum colaphizabat, ne in magnitudine revelationum extolleretur, quid audivit a Domino? Numquid factum est quod volebat? Non; ut fieret quod expediebat. Quid ergo audivit a Domino? Ter, inquit, rogavi Dominum, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ego medicamentum ad vulnus posui: quando posuerim novi, quando auferendum sit novi. Non recedat aegrotus a manibus medici, non det consilium medico. Ita sunt ista omnia temporalia. Tribulationes sunt; si bene colis Deum, noveris quia novit quid cuique expediat: prosperitates sunt; magis cave ne ipsae corrumpant animum tuum, ut ab eo qui haec dedit recedat. Ergo iste intelligens quid ait? Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. 6. [vers. 5.] Quoniam alieni insurrexerunt adversum me. Qui alieni? Nonne ipse David Judaeus erat de tribu Juda? Ipse autem locus Ziph ad tribum Juda pertinebat, Judaeorum erat. Quomodo ergo alieni? Non civitate, non tribu, non cognatione, sed flore. Nam vis nosse alienos istos? In alio psalmo filii alieni dicti sunt, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et enumerat florem Ziphaeorum: Quorum filii eorum velut novellae constabilitae in juventute sua: filiae eorum compositae et ornatae, sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Sed vide Ziphaeos, vide ad tempus florentes. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Merito filii alieni. Tu quid, latens inter Ziphaeos? Beatus populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 7-15). Ex hoc affectu haec oratio mittitur ad aures Domini, cum dicitur: Auribus percipe verba oris mei; quoniam alieni insurrexerunt adversum me. 7. Et potentes quaesierunt animam meam. Novo enim modo, fratres mei, volunt perdere genus sanctorum et ab hujus saeculi spe abstinentium omnes qui spem habent in isto saeculo. Certe concreti sunt, certe simul vivunt. Vehementer sibi adversa sunt ista duo genera: unum eorum qui non ponunt spem nisi in rebus saecularibus et temporali felicitate, et alterum eorum qui spem suam in Domino Deo suo firmiter ponunt. Et cum concordes sunt isti Ziphaei, noli multum credere concordiae eorum; tentationes desunt: ubi venerit aliqua tentatio, ut arguatur aliquis pro flore saeculi, non tibi dico offendet episcopo, sed nec ad ipsam Ecclesiam accedere vult, ne cadat aliquid feni. Quare ista dixi, fratres? Quia modo libenter auditis omnes in nomine Christi, et quemadmodum intelligitis, ita exclamatis ad verbum; non utique acclamaretis, nisi intelligeretis. Intellectus iste vester fructuosus esse debet. Utrum autem fructuosus sit, tentatio interrogat; ne subito cum dicimini nostri, per tentationem inveniamini alieni, et dicatur, Alieni insurrexerunt adversum me, et potentes quaesierunt animam meam; ne dicatur quod sequitur, Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Quando enim ponet ante conspectum suum Deum, ante cujus conspectum non est nisi saeculum? quomodo sit nummus super nummum, quomodo augeantur greges, quomodo impleantur apothocae, quomodo dicatur animae: Habes multa bona; jucundare, epulare, satiare. Numquid ponit ante conspectum suum illum qui sic glorianti et ita flore Ziphaeorum nitenti dicit: Stulte, hoc est non intelligens, vir imprudens, hac nocte auferetur anima tua; haec omnia quae praeparasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. 8. [vers. 6.] Ecce enim Deus adjuvat me. Et ipsi nesciunt inter quos lateo. Si autem et ipsi ponerent Deum ante conspectum suum, invenirent quemadmodum me adjuvat Deus. Omnes enim sancti adjuvantur a Deo, sed intus ubi nemo videt. Quomodo enim magna est poena impiorum conscientia, sic magnum gaudium piorum ipsa conscientia. Nam gloria nostra haec est, ait Apostolus, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). In hac gloriatur iste intus, non in flore Ziphaeorum foris, qui modo ait: Ecce enim Deus adjuvat me. Prorsus quamvis longe futura sint quae promittit, hodie mihi dulce et praesens est adjutorium, hodie in cordis mei gaudio invenio quia sine causa dicunt quidam: Quis ostendit nobis bona? Signatum est enim super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti jucunditatem in cor meum (Psal. IV, 6, 7): non in vineam meam, non in gregem meum, non in cuppam meam, non in mensam meam, sed in cor meum. Ecce enim Deus adjuvat me. Quomodo te adjuvat? Et Dominus susceptor est animae meae. 9. [vers. 7.] Averte mala inimicis meis. Sic quomodo virent, sic quomodo florent, igni servantur. In virtute tua disperde illos. Puta quia florent modo, puta quia exoriuntur sicut fenum: tu noli esse vir imprudens et stultus, ut haec attendendo intereas in saeculum saeculi (Psal. XCI, 7, 8). Averte enim mala inimicis meis. Nam si tu fueris in corpore ipsius David, in virtute sua disperdet illos. Isti florent felicitate saeculi, pereunt in virtute Dei. Non quomodo florent sic pereunt: florent enim ad tempus, pereunt in aeternum; florent falsis bonis, pereunt veris tormentis. In virtute tua disperde illos: quos in infirmitate tua tolerasti. 10. [vers. 8.] Voluntarie sacrificabo tibi. Quis hoc bonum cordis vel in elligere potest alio dicente, si non in se ipso gustarit? Quid est, Voluntarie sacrificabo tibi? Dicam tamen; capiat qui potest, quomodo potest: credat qui non potest, et oret ut possit. Numquid tamen istum versum ita praeterire debemus, ut eum vobis non commendemus? Dico Charitati Vestrae, invitat me satis amor ipsius aliquid de illo loqui; et gratias ago Deo quod intente auditis. Si autem vos fastidientes audire conspicerem, invitus ab hoc versu silerem; et tamen in corde meo, quantum Dominus dignaretur concedere, non silerem. Veniat ergo in linguam quod corde conceptum est; promatur voce quod mente servatur: dicamus ut possumus, quid sit, Voluntarie sacrificabo tibi. Quod enim sacrificium hic accipiam, fratres? aut quid digne offeram Domino pro misericordia ejus? Victimas quaeram de grege ovium, arietem eligam, taurum aliquem in armentis prospiciam, thura certe de terra Sabaeorum afferam? Quid faciam? Quid offeram, nisi quod ait, Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23) Quare ergo, voluntarie? Quia gratis amo quod laudo. Laudo Deum, et in ipsa laude gaudeo: ipsius laude gaudeo, quo laudato non erubesco. Non enim quemadmodum laudatur ab studiosis theatricarum nugarum vel auriga, vel venator, vel quilibet histrio, et a laudatoribus suis invitantur alii laudatores, exhortantur ut pariter clament; et cum omnes clamaverint, plerumque illo victo omnes erubescunt: non ita est Deus noster; laudetur voluntate, ametur charitate; gratuitum sit quod amatur, et quod laudatur. Quid est gratuitum? Ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum ut det tibi aliquid aliud, jam non gratis amas Deum. Erubesceres si te uxor tua propter divitias amaret; et forte si tibi paupertas accideret, de adulterio cogitaret. Cum ergo te a conjuge gratis amari velis, tu Deum propter aliud amabis? Quod praemium accepturus es a Deo, o avare? Non tibi terram, sed seipsum servat qui fecit coelum et terram. Voluntarie sacrificabo tibi: noli ex necessitate. Si enim propter aliud laudas Deum, ex necessitate laudas. Si adesset tibi quod amas, non laudares Deum. Vide quid dicam: laudas Deum, verbi gratia, ut tibi det amplam pecuniam; si haberes aliunde amplam pecuniam, non a Deo, numquid laudares Deum? Si ergo propter pecuniam laudas Deum, non voluntarie sacrificas Deo, sed ex necessitate sacrificas: quia praeter illum nescio quid aliud amas. Inde dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi. Contemne omnia, ipsum attende. Et haec quae dedit, propter dantem bona sunt. Nam dat prorsus, dat ista temporalia; et quibusdam bono eorum, quibusdam malo eorum, secundum altitudinem et profunditatem judiciorum suorum. In quorum judiciorum abysso expavit Apostolus dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Quis enim investigabit vias ejus, aut quis comprehendet consilia ejus (Rom. XI, 33, 34) Novit quando det, cui det; quando auferat, et cui auferat. Pete tu in hoc tempore quod tibi prosit in posterum, pete quod te adjuvet in aeternum. Ipsum autem gratis dilige: quia melius ab eo non invenis quod det quam seipsum; aut si invenis melius, hoc pete. Voluntarie sacrificabo tibi. Quare voluntarie? Quia gratis. Quid est, gratis? Et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est: ob nihil aliud, nisi quia bonum est. Numquid ait: Confitebor nomini tuo, Domine, quia das mihi fructuosa praedia, quia das mihi aurum et argentum, quia das mihi latas divitias, amplam pecuniam, excellentissimam dignitatem? Non. Sed quid? Quoniam bonum est. Melius nihil invenio quam nomen tuum: ideo confitebor nomini tuo, Domine, quia bonum est. 11. [vers. 9.] Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Ideo intellexi quia bonum est nomen tuum: nam si hoc possem ante tribulationes agnoscere, forte mihi necessariae non fuissent. Sed adhibita est tribulatio ad admonitionem, admonitio facta est ad tuam laudationem. Non enim intelligerem ubi essem, nisi de infirmitate mea admonitus essem. Ex omnibus ergo tribulationibus eripuisti me. Et super inimicos meos respexit oculus meus: super illos Ziphaeos respexit oculus meus. Florem quippe illorum transii altitudine cordis, ad te perveni, et inde respexi super illos, et vidi quia omnis caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni (Isai. XL, 6): sicut quodam loco item dicitur, Vidi impium superexaltari et elevari sicut cedros Libani: transii, et ecce non erat. Quare, non erat? Quia transisti? Quid est, quia transisti. Quia non sine causa, Sursum cor, audisti, quia non in terra ubi putresceres remansisti, quia levasti animam tuam ad Deum, et transcendisti cedros Libani, et de illa celsitudine attendisti: et ecce non erat, et quaesisti eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36). Jam labor non est ante te; quia intrasti in sanctuarium Dei, et intellexisti in novissima (Psal. LXXII, 16, 17). Sic et hic ita concludit: Et super inimicos meos respexit oculus meus. Hoc agite ergo, fratres, cum animis vestris: erigite corda vestra, expolite aciem mentis vestrae, discite gratis diligere Deum, discite praesens contemnere saeculum, discite voluntarie sacrificare hostiam laudis; ut transcendentes florem feni, respiciatis super Inimicos vestros.

IN PSALMUM LIV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.]

Psalmi hujus titulus est: In finem, in hymnis, intellectus ipsi David. Quis sit finis commemoramus breviter, quia nostis. Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Intentio ergo dirigatur in finem, dirigatur in Christum. Quare finis dicitur? Quoniam quidquid agimus, ad illum referimus; et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habebimus. Dicitur enim finis qui consumit, dicitur finis qui perficit. Aliter quippe intelligimus cum audimus, Finitus est cibus qui manducabatur; et aliter intelligimus cum audimus, Finita est vestis quae texebatur: in utroque audimus, Finitum est; sed cibus ut jam non esset, vestis ut perfecta esset. Finis ergo noster perfectio nostra esse debet; perfectio nostra Christus. In illo enim perficimur, quia ipsius capitis membra sumus. Et dictus est finis Legis, quia sine illo nemo perficit Legem. Cum ergo auditis in Psalmis, In finem, multi enim psalmi ita superscripti sunt, non sit vestra cogitatio in consumptionem, sed in consummationem. 2. In hymnis: in laudibus. Sive enim tribulemur et angustemur, sive laetemur et exsultemus, ille laudandus est, qui et in tribulationibus erudit, et in laetitia consolatur. Laus enim Dei a corde et ore christiani recedere non debet: non ut laudet in prosperis, et maledicat in adversis; sed quemadmodum psalmus ille praescribit, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 1). Gaudes, agnosce patrem blandientem; tribularis, agnosce patrem emendantem. Sive blandiatur, sive emendet, eum erudit cui parat haereditatem. 3. Quid est ergo, Intellectus ipsi David? Erat quidem David, ut novimus, propheta sanctus, rex Israel, filius Jesse (I Reg. XVI, 18): sed quia ex ejus semine venit ad salutem nostram secundum carnem Dominus Jesus Christus (Rom. I, 3), saepe isto nomine ille figuratur, et David pro Christo in figura ponitur, propter originem carnis ipsius. Nam secundum aliquid filius est David, secundum aliquid Dominus est David: filius David secundum carnem, Dominus David secundum divinitatem. Si enim per ipsum facta sunt omnia (Joan. I, 3), per ipsum et ipse David factus est, ex cujus semine venit ad homines. Proinde cum interrogasset Dominus Judaeos, cujus filium Christum esse dicerent; responderunt: David. Vidit eos remansisse in carne, et amisisse divinitatem; et corrigit eos quaestione proposita: Quomodo ergo ipse David in spiritu dicit eum Dominum, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo ille in spiritu Dominum eum dicit, quomodo filius ejus est (Matth. XXII, 42-45) Quaestionem proposuit, non filium negavit. Audistis Dominum; dicite quomodo filius sit: audistis filium; dicite quomodo Dominus sit. Hanc quaestionem solvit fides catholica. Quomodo Dominus? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo filius? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Quia ergo David in figura Christus est, Christus autem, ut saepe commemoravimus Charitatem Vestram, et caput et corpus est: nec nos a Christo alienos dicere debemus, cujus membra sumus, nec nos quasi alterum computare; quia erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quia ergo totus Christus caput et corpus est; cum audimus, Intellectus ipsi David, intelligamus et nos in David. Intelligant membra Christi, et in membris suis intelligat Christus, et membra Christi intelligant in Christo: quia caput et membra unus Christus. Caput in coelo erat, et dicebat, Quid me persequeris (Act. IX, 4) Nos cum illo in coelo per spem, ipse nobiscum in terra per charitatem. Ergo, intellectus ipsi David. Admoneamur cum audimus, et intelligat Ecclesia: pertinet enim ad nos magna cura intelligendi in quo malo nunc sumus, et de quo malo ut liberemur optamus, reminiscentes orationis dominicae, ubi in fine dicimus, Libera nos a malo (Matth. VI, 13). Inter multas ergo tribulationes hujus saeculi, plangit aliquid psalmus iste de intellectu. Ille cum isto non plorat, qui non habet intellectum. Porro autem, charissimi, meminisse debemus ad imaginem Dei nos esse factos, nec alibi quam in ipso intellectu. Nam in multis rebus a bestiis superamur: ubi autem homo ad imaginem Dei factum se novit, ibi aliquid in se agnoscit amplius esse quam datum est pecoribus. Consideratis vero omnibus rebus quas habet homo, invenit se eo proprie discretum a pecore, quod ipse habeat intellectum. Unde quosdam contemnentes in se quod proprium et praecipuum a Conditore acceperunt, increpat ipse Conditor dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Et alio loco dicit: Homo in honore positus. In quo honore, nisi quia factus ad imaginem Dei? Ergo, in honore positus non intellexit, ait, comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 21). Agnoscamus ergo honorem nostrum, et intelligamus. Si intelligimus, videmus non esse istam regionem gaudendi, sed gemendi; non jam exsultandi, sed adhuc plangendi. Sed etsi exsultatio quaedam habitat in cordibus nostris, nondum est in re, sed in spe. Ex promisso laetamur, quia scimus non nos fallere promittentem. Verum quod attinet ad praesens tempus, in quo malo, in quibus angustiis simus audite; et si viam istam tenetis, quod auditis in vobis agnoscite. Quisquis enim nondum tenet iter pietatis, miratur quia talia gemunt membra David: non enim videt in se ista. Quamdiu et in se ista non videt nondum est ibi: non sentit quod corpus sentit; quia praeter corpus est: incorporetur, et sentiet. Dicat ergo et audiamus, audiamus et dicamus: 4. [vers. 2-5.] Exaudi, Deus, deprecationem meam, et ne despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Satagentis, solliciti, in tribulatione positi, verba sunt ista. Orat multa patiens, de malo liberari desiderans: superest ut audiamus in quo malo sit; et cum dicere coeperit, agnoscamus ibi nos esse, ut communicata tribulatione, conjungamus orationem. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Ubi contristatus? ubi conturbatus? In exercitatione mea, inquit. Homines malos quos patitur commemoraturus est, eamdemque passionem malorum hominum exercitationem suam dixit. Ne putetis gratis esse malos in hoc mundo, et nihil boni de illis agere Deum. Omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ideo vivit ut per illum bonus exerceatur. Utinam ergo qui nos modo exercent, convertantur, et nobiscum exerceantur: tamen quamdiu ita sunt ut exerceant, non eos oderimus; quia in eo quod malus est quis eorum, utrum usque in finem perseveraturus sit, ignoramus; et plerumque cum tibi videris odisse inimicum, fratrem odisti, et nescis. Diabolus et angeli ejus in Scripturis sanctis manifestati sunt nobis, quod ad ignem aeternum sint destinati. Ipsorum tantum desperanda est correctio: contra quos habemus occultam luctam, ad quam luctam nos armat Apostolus, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines quos videtis; sed adversus principes et potestates et rectores mundi, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Ne forte cum dixisset, mundi, intelligeres daemones esse rectores coeli et terrae; mundi dixit, tenebrarum harum; mundi dixit, amatorum mundi; mundi dixit, impiorum et iniquorum; mundi dixit, de quo dicit Evangelium: Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Si enim mundus non cognovit lucem, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, et ipsae tenebrae quae non comprehenderunt lucem praesentem, mundi nomine appellantur; harum tenebrarum sunt illi rectores. De ipsis ergo rectoribus habemus determinatam Scripturarum sententiam, quod omnino inde reditus alicujus eorum sperandus non est. At vero de ipsis tenebris quarum illi rectores sunt, non sumus certi ne forte qui erant tenebrae, fiant lux. Fidelibus quippe jam factis dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): tenebrae in vobis, lux in Domino. Ergo, fratres, omnes mali, cum mali sunt, exercent bonos. Ecce enim breviter audite, et intelligite. Si bonus es, inimicum non habebis nisi malum. Porro tibi ea regula bonitatis praefixa est, ut imiteris bonitatem Patris tui, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Neque enim tu habes inimicum, et Deus non habet. Tu quidem eum habes inimicum qui tecum creatus est; ille vero cum quem creavit. Inimicos ergo Dei malos et iniquos saepe in Scripturis legimus: et parcit eis ille qui non habet quod illi imputet inimicus, cui omnis inimicus ingratus est; ab illo enim habet quidquid boni habet. Ab ipso enim habet misericordiam, quidquid est etiam unde tribulatur. Ad hoc enim tribulatur, ne superbiat; ad hoc tribulatur, ut humilis agnoscat excelsum. Tu ergo inimico tuo, quem intolerabiliter pateris, quid praestitisti? Si ille eum habet inimicum qui ei tanta praestitit, et facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos; tu qui nec solem potes oriri facere, nec super terras pluere, aliquid unum servare inimico non potes, ut sit tibi pax in terra homini bonae voluntatis (Luc. II, 14) Ergo quoniam haec tibi dilectionis regula figitur, ut imitans Patrem diligas inimicum: Diligite enim, inquit, inimicos vestros (Id. VI, 27, 35): in hoc praecepto quomodo exercereris, si nullum inimicum patereris? Vides ergo prodesse tibi aliquid: et quod Deus parcit malis, prosit tibi ad habendam misericordiam; quia et tu forte si bonus es, ex malo factus es bonus; et si Deus non parceret malis, nec tu qui gratias ageres, appareres. Parcat ergo aliis qui pepercit et tibi. Non enim cum transieris, intercludenda est via pietatis. 5. Unde ergo iste orat positus inter malos, quorum inimicitiis exercebatur? quid ait? Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Cum extendit dilectionem ut diligat inimicos, affectus est taedio, multorum inimicitiis, multorum rabie circumlatratus, et quadam humana infirmitate succubuit. Vidit se jam incipere penetrari mala persuasione diabolica, ut odium inducat adversum inimicos: reluctans odio ut perficeret ipsam dilectionem, in ipsa pugna et lucta turbatus est. Ejus enim vox est et in alio psalmo: Turbatus est prae ira oculus meus. Et quid ibi sequitur? Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Veluti in tempestate et fluctibus mergi coeperat, sicut Petrus (Matth. XIV, 30). Ille enim calcat fluctus hujus saeculi, qui diligit inimicos. Christus in mari ambulabat intrepidus, cujus omnino de corde auferri non poterat inimici dilectio: qui pendens in cruce dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et Petrus voluit ambulare. Ille tanquam caput, Petrus tanquam corpus: quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam. Jussus est ambulare, et ambulabat gratia jubentis, non viribus suis. Sed cum videret ventum validum, timuit; et mergi jam coeperat, conturbatus in exercitatione sua. A quo vento valido? A voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Ergo quomodo ille clamavit in fluctibus, Domine, pereo, salva me (Matth. XIV, 30); talis et hujus vox praecessit, Exaudi, Deus, deprecationem meam, et ne despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Quare? quid enim pateris? quid gemis? Contristatus sum in exercitatione mea. Exerceri me quidem inter malos posuisti, sed nimis exsurrexerunt supra vires meas: tranquilla perturbatum, manum extende mergenti. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira adumbrabant me. Audistis fluctus et ventos: tanquam humiliato insultabant, et ille orabat; undique illi strepitu insultationis saeviebant, at ille intus invocabat quem non videbant. 6. Cum aliquid tale patitur christianus, non debet facile velut odio ire in eum a quo patitur, et velle ventum vincere; sed convertere se ad orationem, ne amittat dilectionem. Neque enim timendum est ne aliquid faciat homo inimicus. Quid enim facturus est? Multa mala dicturus, opprobria jaculaturus, in conviciis saeviturus: sed quid tibi? Gaudete, inquit, et exsultate quoniam merces vestra magna est in coelis (Matth. V, 12). Ille in terra geminat convicia, tu in coelo lucra. Sed saeviat amplius, possit et aliquid amplius: quid te securius, cui dictum est, Nolite timere eos qui corpus occidunt. animam autem non possunt occidere (Id. X, 28)? Quid est ergo timendum quando pateris inimicum? Ne conturbetur tibi dilectio qua diligis inimicum. Etenim inimicus ille homo, caro et sanguis, quod videt in te appetit. Alius autem inimicus occultus, rector harum tenebrarum quas tu pateris in carne et sanguine, alterum occultum tuum petit, thesauros tuos interiores depraedari et vastare molitur. Duos ergo inimicos constitue tibi ante oculos; unum apertum, et alterum occultum: apertum, hominem; occultum, diabolum. Homo ille hoc est quod tu secundum naturam humanam, secundum fidem autem et dilectionem nondum quod tu, sed poterit esse quod tu. Cum ergo sint duo, unum vide, alterum intellige; unum dilige, alterum cave. Namque et inimicus ille quem vides, hoc in te vult humiliare unde vincitur. Verbi gratia, si divitiis tuis vincitur, pauperem te vult facere; si honore tuo vincitur, humilem te vult facere; si viribus tuis vincitur, debilem te vult facere: ea ergo attendit in te vel dejicere vel auferre quibus vincitur. Et ille occultus inimicus illud tibi vult tollere unde vincitur. Homo enim hominem vincis humana felicitate, diabolum autem vincis inimici dilectione. Quomodo ergo homo ambit auferre tibi, et detruncare, aut evertere felicitatem qua vincitur, sic et diabolus hominem vult vincere auferendo unde vincitur. Sed cura in corde servare inimici dilectionem, qua diabolum vincis. Saeviat homo quantum potest, auferat quidquid potest; si diligitur aperte saeviens, victus est occulte saeviens. 7. At iste conturbatus et contristatus orabat, tanquam turbato prae ira oculo suo. Ira vero fratris si fuerit inveterata, jam odium est. Ira turbat oculum, odium exstinguit: ira festuca est, odium trabes est. Aliquando odisti et corripis irascentem; in te est odium, in illo ira quem corripis: merito tibi dicitur, Ejice primum trabem de oculo tuo, et sic videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. 7, 5). Nam ut noveritis quantum intersit inter iram et odium: quotidie homines irascuntur filiis suis; date qui oderint filios suos. Conturbatus iste orabat et contristatus, luctans adversus omnia convicia omnium conviciatorum; non ut aliquem eorum convicium referendo vinceret, sed ne aliquem eorum odisset. Hinc orat, hinc petit. A voce inimici, et a tribulatione peccatoris: quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira adumbrabant me. Cor meum conturbatum est in me. Hoc est illud alibi dictum: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). Et si oculus turbatus est, quid sequitur? Et metus mortis cecidit super me. Vita nostra dilectio est: si vita dilectio, mors odium est. Cum coeperit homo timere ne oderit quem diligebat, mortem timet; et acriorem mortem, et interiorem mortem, qua occiditur anima, non corpus. Attendebas hominem saevientem in te: quid erat facturus, contra quem tibi securitatem tuus Dominus dederat, dicens, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X, 28)? Ille saeviendo corpus occidit, tu odio habendo animam occidisti; et ille corpus alienum, tu animam tuam. Metus ergo mortis cecidit super me. 8. [vers. 6-8.] Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi. Qui audit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Si dilectio lumen est, odium tenebrae (I Joan. II, 9-11). Et quid sibi ait in illa infirmitate positus, et in illa exercitatione turbatus? Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Aut mortem optabat, aut solitudinem desiderabat. Quamdiu, inquit, id mecum agitur, id mihi praecipitur ut inimicos diligam, convicia istorum crebrescentia et adumbrantia me, commovent oculum meum, perturbant lumen meum, appetunt cor meum, interficiunt animam meam. Vellem ut abirem, sed infirmus sum, ne manendo augeam peccata peccatis: aut certe separarer paululum a genere humano, ne patiatur vulnus meum crebras plagas, ut sanatum exercitationi reddatur. Fit hoc, fratres, et surgit plerumque in animo servi Dei desiderium solitudinis, non ob aliud nisi propter turbam tribulationum et scandalorum, et dicit: Quis mihi dabit pennas? Videt se sine pennis, an potius ligatis pennis? Si desunt, dentur; si ligatae sunt, solvantur: quia etiam qui solvit pennas avi, aut dat aut reddit illi pennas suas. Non enim habebat eas tanquam suas, quibus volare non poterat. Ligatae pennae onus faciunt. Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Requiescet, ubi? Duos dixi sensus hic esse: aut sicut ait Apostolus, Dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum. Etenim et ipse quamvis fortis, quamvis magnus, quamvis corde robustissimus, quamvis in Christo miles invictus, in exercitatione sua, quantum legimus, conturbatus est, et ait: De caetero nemo mihi molestus sit (Gal. VI, 17). Tanquam diceret de illo psalmo: Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Conatur ergo homo plerumque corrigere homines distortos, pravos, pertinentes quidem ad curam suam, sed in quibus deficiat omnis humana industria et vigilantia: corrigere non potest, pati necesse est. Et qui corrigi non potest tuus est, aut consortio generis humani, aut plerumque ecclesiastica communione; intus est, quid facies? quo ibis? quo te separabis, ut ista non patiaris? Sed adesto, loquere, exhortare, blandire, minare, corripe. Feci omnia, quidquid virium habui impendi et expressi, nihil me video profecisse; omnis opera insumpta est, dolor remansit. Quomodo ergo requiescet cor meum a talibus, nisi ut dicam, Quis dabit mihi pennas? sicut columbae tamen, non sicut corvo. Columba a molestiis quaerit avolationem, sed non amittit dilectionem. Columba enim pro signo dilectionis ponitur, et in ea gemitus amatur. Nihil tam amicum gemitibus quam columba: die noctuque gemit, tanquam hic posita ubi gemendum est. Quid ergo dicit iste dilector? Convicia hominum ferre non possum, stridunt, rabie feruntur, accenduntur iracundia, in ira adumbrant me; prodesse illis non possum: utinam requiescam alicubi ab eis separatus corpore, non amore; ne in me conturbetur ipsa dilectio: verbis meis et collocutione mea prodesse non possum, orando pro eis forsitan prodero, Dicunt ista homines, sed plerumque ita ligantur ut volare non possint. Forte enim non ligantur visco, sed ligantur officio. Si autem ligantur cura et officio, et deserere non possunt, dicant: Optabam dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24). Columba religata affectu, non cupiditate, volare non poterat propter implendum officium, non propter parvum meritum. Tamen desiderium in corde necesse est ut sit: nec patitur hoc desiderium, nisi qui coeperit ambulare angustam illam viam (Matth. VII, 14); ut noverit quia non desunt Ecclesiae persecutiones, etiam in hoc tempore quando tranquillitas videtur Ecclesiae ab his quidem persecutionibus, quas martyres nostri passi sunt. Non autem desunt persecutiones, quia verum est illud: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Non pateris persecutionem: non vis pie vivere in Christo. Vis probare verum esse quod dictum est? Incipe pie vivere in Christo. Quid est, pie vivere in Christo? Ut pertineat ad viscera tua quod ait Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) Aliorum infirmitates, aliorum scandala, persecutiones illi fuerunt. Numquid ergo desunt hoc tempore? Plures abundant illis qui eas curant. Et plerumque de longinquo videtur homo, et dicitur, Bene est illi. Et ille qui dicit, aut sua gustat, et aliena non potest; aut apud se quod gustet non habet, et alteri gustanti, imo devoranti non compatitur. Incipiat ergo pie vivere in Christo, et probet quod dicitur: incipit desiderare pennas, elongare, fugere, et manere in deserto. 9. Unde enim putatis, fratres, servis Dei impleta esse deserta? Si bene illis esset inter homines, recederent ab hominibus? Et tamen quid faciunt et ipsi? Ecce elongant fugientes, manent in deserto: sed numquid singillatim? Tenet eos charitas, ut cum multis maneant: et de ipsis multis existunt qui exerceant. Quia in omni congregatione multitudinis necesse est ut inveniantur mali. Deus enim qui novit exercendos nos, miscet nobis et non perseveraturos, aut certe ita simulatos, ut nec inchoaverint in quo perseverare deberent. Novit enim necessarium esse nobis ut feramus malos, et proficiat quod boni sumus; diligamus inimicos, corripiamus, castigemus, excommunicemus, cum dilectione a nobis etiam separemus. Videte enim quid dicat Apostolus: Si quis autem non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Sed ne subreperet tibi ex hoc iracundia, et turbaret oculum tuum, Non, inquit, ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem, ut erubescat (II Thess. III, 14). A quo indixit separationem, non praecidit dilectionem. Vivit ille oculus, vivit vita tua. Etenim amissa dilectio, mors tua. Hanc ille amittere timuit qui dixit: Metus mortis cecidit super me. Itaque ne amittam dilectionis vitam, quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Quo iturus es? quo volaturus? ubi requieturus? Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. In quo deserto? Ubicumque fueris, congregabunt se caeteri, desertum tecum petent, affectabunt vitam tuam, tu repellere non potes societatem fratrum: miscentur tibi etiam mali; adhuc tibi exercitatio debetur. Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. In quo deserto? Si forte in conscientia, quo nullus hominum intrat, ubi nemo tecum est, ubi tu et Deus es. Nam si in deserto, in aliquo loco, quid facies de congregantibus se? Non enim a genere humano separatus esse poteris, quamdiu in hominibus vivis. Attende potius consolatorem illum Dominum et regem, imperatorem et creatorem nostrum, creatum etiam inter nos: attende quia duodecim suis miscuit unum quem pateretur. 10. [vers. 9.] Dicit, Ecce elongavi fugiens, et mansi in deserto. Forte iste, ut dixi, fugerit ad conscientiam suam, ibi aliquantum desertum invenerit ubi requiesceret. Sed illa dilectio conturbat eum: solus erat in conscientia, sed non solus in charitate; intus consolabatur conscientia, sed forinsecus tribulationes non relinquebant. Itaque in se quietus, ex aliis pendens, cum conturbaretur adhuc, quid ait? Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Mare est, tempestas est: nihil tibi restat nisi exclamare, Domine, pereo (Matth. XIV, 30). Porrigat manum ille qui fluctus calcat intrepidus, sublevet trepidationem tuam, firmet in se securitatem tuam, alloquatur te intus, et dicat tibi: Me attende, quid pertulerim: fratrem malum forte pateris, aut inimicum forinsecus pateris; quos non passus sum? Fremebant forinsecus Judaei, intrinsecus discipulus tradebat. Saevit ergo tempestas, sed ille salvos facit a pusillanimitate et tempestate. Forte navis tua ideo turbatur, quia ille in te dormit. Saeviebat mare, turbabatur navicula in qua discipuli navigabant, Christus autem dormiebat: tandem aliquando visum est illis quia inter illos dormiebat ventorum imperator et creator; accesserunt et excitaverunt Christum: imperavit ventis, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII, 23-26). Merito ergo forte turbatur cor tuum, quia excidit tibi in quem credideris: intolerabiliter pateris, quia non venit tibi in mentem quid pro te pertulerit Christus. Si in mentem non tibi venit Christus, dormit: excita Christum, recole fidem. Tunc enim in te dormit Christus, si oblitus es passiones Christi: tunc in te vigilat Christus, si meministi passionum Christi. Cum autem pleno corde intuitus fueris quid ille fuerit passus, nonne aequo animo et tu tolerabis? et fortasse gaudens, quia inventus es in aliqua similitudine passionum regis tui. Cum ergo ista cogitans consolari et gaudere coeperis, ille surrexit, ille ventis imperavit: ideo facta est tranquillitas. Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. 11. [vers. 10.] Submerge, Domine, et divide linguas eorum. Attendit tribulantes se et adumbrantes se, et optavit hoc, non de ira, fratres. Qui se male extulerunt, expedit eis ut submergantur: qui male conspiraverunt, expedit eis ut linguae eorum dividantur: ad bonum consentiant, et concordent linguae illorum. Si autem in idipsum adversum me susurrabant, ait, omnes inimici mei (Psal. XL, 8), perdant idipsum in malo; dividantur linguae eorum, non sibi consentiant. Submerge, Domine, et divide linguas eorum. Submerge, quare? Quia se extulerunt. Divide, quare? Quia in malum conspiraverunt. Turrem illam recordare superborum factam post diluvium: quid dixerunt superbi? Ne pereamus diluvio, faciamus altam turrem (Gen. XI, 4). Superbia se munitos esse arbitrabantur, exstruxerunt altam turrem; et Dominus divisit linguas ipsorum. Tunc se coeperunt non intelligere: hinc facta est origo linguarum multarum. Antea enim una lingua erat; sed una lingua concordibus proderat, una lingua hominibus proderat: at ubi illa collectio in conspirationem superbiae praecipitata est, pepercit illis Deus ut divideret linguas, ne se intelligendo perniciosam facerent unitatem. Per superbos homines divisae sunt linguae, per humiles Apostolos congregatae sunt linguae: spiritus superbiae dispersit linguas, Spiritus sanctus congregavit linguas. Quando enim Spiritus sanctus venit super discipulos, omnium linguis locuti sunt, ab omnibus intellecti sunt (Act. II, 4): linguae dispersae, in unum congregatae sunt. Ergo si adhuc saeviunt et gentiles sunt, expedit eis divisas habere linguas. Volunt unam linguam, veniant ad Ecclesiam; quia et in diversitate linguarum carnis, una est lingua in fide cordis. Submerge, Domine, et divide linguas eorum. 12. Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Merito iste desertum quaerebat, quoniam vidit iniquitatem et contradictionem in civitate. Est quaedam civitas turbulenta: ipsa erat quae turrem aedificaverat, ipsa confusa est, et appellata Babylonia, ipsa per innumerabiles gentes dispersa (Gen. XI, 9): inde congregatur Ecclesia in desertum bonae conscientiae. Vidit enim contradictionem in civitate. Christus venit. Quis Christus, contradicis? Filius Dei. Et habet filium Deus, contradicis? Natus est de virgine, passus, resurrexit. Et unde hoc fieri potest, contradicis? Attende saltem gloriam crucis ipsius. Jam in fronte regum crux illa fixa est, cui inimici insultaverunt. Effectus probavit virtutem: domuit orbem, non ferro, sed ligno. Lignum crucis contumeliis dignum visum est inimicis, et ante ipsum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Extendebat ille manus suas ad populum non credentem et contradicentem. Si enim justus est, qui ex fide vivit (Rom. I, 17), iniquus est qui non habet fidem. Quod ergo hic ait, iniquitatem, perfidiam intelligo. Videbat ergo Dominus in civitate iniquitatem et contradictionem, et extendebat manus suas ad populum non credentem et contradicentem; et tamen et ipsos exspectans dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Adhuc sane reliquiae saeviunt illius civitatis, adhuc contradicunt. De frontibus omnium modo extendit manus ad reliquias non credentes et contradicentes. Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. 13. [vers. 11] Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor. Super muros ejus, super munimenta ejus, tenens quasi capita ejus, nobiles ejus. Ille nobilis si christianus esset, nemo remaneret paganus. Plerumque dicunt homines: Nemo remaneret paganus, si ille esset christianus. Plerumque dicunt homines: Et ille si fieret christianus, quis remaneret paganus? Quod ergo nondum fiunt christiani, quasi muri sunt civitatis illius non credentis et contradicentis. Quamdiu isti muri stabunt? Non semper stabunt. Circuit arca muros Jericho: veniet tempus septimo arcae circuitu, ut omnes muri civitatis non credentis et contradicentis cadant (Josue VI, 5). Donec fiat, turbatur iste in exercitatione sua; et perferens reliquias contradicentium, optat pennas avolationis, optat requiem deserti. Imo duret inter contradicentes, perferat minas, bibat opprobria, exspectet qui eum salvum faciat a pusillanimitate et tempestate: intueatur caput, exemplum vitae suae, tranquilletur in spe, etsi turbatur in re. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia. Et ideo labor ibi, quia iniquitas ibi: quia injustitia ibi, ideo et labor ibi. Sed audiant extendentem manus: Venite ad me omnes qui laboratis. Vos clamatis, vos contradicitis, vos conviciamini: ille e contra, Venite ad me omnes qui laboratis in superbia vestra, et requiescetis in humilitate mea. Discite a me, inquit, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Unde enim illi laborant, nisi quia non sunt mites et humiles corde? Deus humilis factus est, erubescat homo esse superbus. 14. [vers. 12.] Non defecit de plateis ejus usura et dolus. Usura et dolus non absconduntur saltem quia mala sunt, sed publice saeviunt. Etenim qui in domo aliquid mali facit, vel de malo suo erubescit: In plateis ejus usura et dolus. Fenus et professionem habet, fenus et ars vocatur: corpus dicitur, corpus quasi necessarium civitati, et de professione sua vectigal impendit: usque adeo in platea est quod saltem abscondendum erat. Est et alia usura pejor, quando non dimittis quod tibi debetur; et turbatur oculus in illo versu orationis, Dimitte nobis debita nostra. Quid enim ibi facturus es, quando oraturus es et ad ipsum versum venturus? Verbum contumeliosum audisti: vis exigere damnationis supplicium. Vel tantum exige quantum dedisti, fenerator injuriarum. Pugno percussus es, interfectionem quaeris. Usura mala. Qua iturus es in orationem? Si reliqueris orationem, qua circumiturus es ad Dominum? Ecce dices: Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Dices: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Venies ad, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9-12). Vel in civitate illa mala abundent usurae istae, non intrent parietes istos ubi pectus tunditur. Quid facies, quia ibi tu et ille versus in medio estis? Preces tibi composuit coelestis jurisperitus: qui noverat quid ibi ageretur, ait tibi, Aliter non impetrabis. Amen enim dico vobis, quia si dimiseritis peccata hominibus, dimittentur vobis; si autem non dimiseritis peccata hominibus, neque Pater vester dimittet vobis (Ibid., 14, 15). Quis hoc dicit? Qui scit quid ibi agatur, quod tu adstans petis. Vide quod voluit esse ipse advocatus tuus: ipse jurisperitus tuus, ipse assessor Patris, ipse judex tuus dixit, Aliter non accipies. Quid facturus es? Non accepturus, si non dicturus; non accepturus, si falsum dicturus. Ergo aut facturus et dicturus, aut quod petis non promeriturus; quia qui hoc non faciunt, in usuris illis sunt malis. Sint ibi illi qui adhuc idola aut adorant, aut quaerunt; noli tu, plebs Dei, noli, plebs Christi, noli, corpus illius capitis. Attende vinculum pacis tuae, attende promissum vitae tuae. Quid enim tibi prodest, quia exigis injurias quas pertulisti? Ultio te reficit? Ergo de malo alieno gaubebis? Passus es malum, ignosce; ne duo sitis. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus. 15. [vers. 13-15.] Ideo ergo tu quaerebas solitudinem et pennas, ideo murmuras, haec ferre non potes, contradictionem et iniquitatem civitatis hujus. Requiesce in his qui tecum intus sunt, et noli quaerere solitudinem. Audi et de ipsis quid dicat, Quoniam si inimicus exprobrasset mihi. Et quidem superius conturbatus erat in exercitatione sua a voce inimici et a tribulatione peccatoris, forte in illa civitate positus, superba illa erigente turrem quae submersa est ut dividerentur eorum linguae (Gen. XI, 4): attende intus quid gemat propter pericula a falsis fratribus. Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique: et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, id est, per superbiam mihi insultasset, magnificaret se super me, minaretur mihi quidquid posset: absconderem me utique ab eo. Ab illo qui foris est, ubi te absconderes? Inter illos qui intus sunt. Nunc autem vide, si non nihil aliud restat, nisi ut solitudinem quaeras. Tu vero, inquit, homo unanimis, dux meus et notus meus. Forte aliquando bonum consilium dedisti, forte aliquando praecessisti me, et salubre aliquid monuisti: in Ecclesia Dei simul fuimus. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos. Qui sunt dulces cibi? Non omnes qui adsunt noverunt; sed non amaricent qui noverunt, ut possint illis qui adhuc non noverunt dicere: Gustate, et videte, quoniam dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Qui simul mecum dulces capiebas cibos. In domo Dei ambulavimus cum consensu. Unde ergo dissensio? Qui intus erat, foris factus est. Ambulavit mecum in domo Dei cum consensu: aliam domum erexit contra domum Dei. Quare illa relicta est, ubi ambulavimus cum consensu? quare illa deserta est, ubi dulces simul capiebamus cibos? 16. [vers. 16.] Veniat mors super eos, et descendant ad infernum viventes. Quo modo replicavit et recolere nos fecit primum illud schismatis initium, quando in illo primo populo Judaeorum quidam superbi se separaverunt, et extra sacrificare voluerunt. Nova mors super eos venit: aperuit se terra, et vivos absorbuit (Num. XVI, 1-33). Veniat, inquit, mors super eos, et descendant ad infernum viventes. Quid est, viventes? Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes. Audi viventes perire et absorberi hiatu terrae, id est devoratione terrenarum cupiditatum absorberi. Dicis homini: Quid pateris, frater? Fratres sumus, unum Deum invocamus, in unum Christum credimus, unum Evangelium audimus, unum Psalmum cantamus, unum Amen respondemus, unum Alleluia resonamus, unum Pascha celebramus: quid tu foris es, et ego intus sum? Plerumque angustatus et considerans quam vera dicantur, Reddat, ait, Deus majoribus nostris. Ergo vivus perit. Deinde addis et mones: Saltem solum sit malum segregationis, cur adjungis et rebaptizationis? Agnosce in me quod habes; et si tu me odisti, Christo in me parce. Et hoc eis malum plerumque et maxime displicet: Vere, inquiunt, male fit; utinam posset non fieri! sed quid facimus de statutis majorum nostrorum? Descendant ad infernum viventes. Si mortuus descenderes, quid ageres ignorares: cum vero scis malum esse quod facis, et tamen facis; nonne vivus descendis ad inferos? Et quare maxime ipsos duces terrae hiatus absorbuit vivos, populum autem illis censentientem e coelo irruens ignis absumpsit (Ibid., 47)? Propterea hanc poenam commemorans psalmus iste, a populo coepit, et ad duces conclusit. Veniat mors super eos, propter illos dixit, super quos venit ignis de coelo: et statim adjunxit, Descendant ad infernum viventes, propter duces quos terrae hiatus absorbuit. Nam quomodo descenderent ad infernum viventes, de quibus dixerat, Veniat mors super eos? si jam super eos mors venerat, quomodo vivi ad inferos descendebant? Ergo a minoribus coepit, ad majores conclusit. Veniat mors super eos, qui consenserunt et consecuti sunt. Quid illi duces et principes? Descendant ad infernum viventes: quia ipsi Scripturas tractant, et noverunt bene quotidie legendo quomodo Ecclesia catholica per totum orbem terrarum ita diffusa est, ut omnino contradictio omnis vacet, nec inveniri possit aliquod testimonium pro schismate eorum, noverunt bene; ideo ad inferos viventes descendunt, quia malum quod faciunt, malum esse noverunt. Illos autem divinae iracundiae ignis absumpsit. Studio enim contentionis accensi, a ducibus suis malis recedere noluerunt: venit super ignem ignis, super ardorem dissensionis ardor consumptionis. Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes. Quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum. In hospitiis, ubi peregrinantur et transeunt. Non enim hic semper futuri sunt: et tamen pro animositate temporali sic pugnant. In hospitiis ergo eorum iniquitas, in medio eorum iniquitas: nullum tam medium eorum quam cor eorum. 17. [vers. 17.] Ego ad Dominum exclamavi. Corpus Christi et unitas Christi in angore, in taedio, in molestia, in conturbatione exercitationis suae; ille unus homo, in uno corpore posita unitas, cum taederet animam ejus exclamans a finibus terrae: A finibus terrae ad te clamavi, inquit, cum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Ipse unus, sed unitas unus: et ipse unus, non in uno loco unus, sed a finibus terrae clamat unus. Quomodo a finibus terrae clamaret unus, nisi in multis esset unus? Ego ad Dominum exclamavi. Recte. Tu exclama ad Dominum, noli ad Donatum; ne tibi sit pro Domino dominus, qui sub Domino noluit esse conservus. Ego ad Dominum exclamavi: et Dominus exaudivit me. 18. [vers. 18.] Vespere, et mane, et meridie, enarrabo, et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Evangeliza tu, noli tacere tu quod accepisti, vespere, de praeteritis; mane, de futuris; meridie, de sempiternis. Ideo ad id quod ait, vespere, pertinet quod enarrat: ad id quod ait, mane, pertinet quod annuntiat: ad id quod ait, meridie, pertinet quod exauditur vox ejus. Finis enim in meridie est, sed unde non declinatur in occasum. In meridie enim lux excelsa est, splendor sapientiae, fervor dilectionis. Vespere, et mane, et meridie. Vespere Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione: enarro vespere patientiam morientis, annuntio mane vitam resurgentis, orabo ut exaudiat meridie sedens ad dexteram Patris; exaudiet vocem meam qui interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Quanta hujus securitas, quanta consolatio, quanta refectio a pusillanimitate et tempestate, contra malos, contra iniquos et foris et intus, et in his qui foris sunt, cum fuissent intus! 19. [vers. 16.] Itaque, fratres mei, quos in ipsa congregatione parietum horum videtis turbulentos, superbos, sua quaerentes, elatos, non habentes zelum Dei castum, sanum, quietum, sed multum sibi tribuentes; ad dissensionem paratos, sed occasionem non invenientes, ipsa est palea dominicae areae (Matth. III, 12). Hinc illos paucos superbiae ventus excussit: tota palea non volabit, nisi cum ille in ultimo ventilabit. Sed nos quid, nisi cum isto cantemus, cum isto oremus, cum isto plangamus et dicamus securi: Redimet in pace animam meam? Contra illos qui non amant pacem, In pace redimet animam meam: quia cum his qui oderunt pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 7). Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi. Nam ab illis qui longe sunt a me, facilis causa est: non me tam cito fallit qui dicit, Veni, idolum adora: multum a me longe est. Christianus es? Christianus, inquit. Ex propinquo adversatur, prope est. Redimet in pace animam meam, ab his qui appropinquant mihi: quoniam in multis erant mecum. Quare dixi, appropinquant mihi? Quia in multis erant mecum. In hoc versu duae sententiae occurrunt. In multis erant mecum: Baptismum habebamus utrique, in eo erant mecum; Evangelium utrique legebamus, erant in eo mecum; festa martyrum celebrabamus, erant ibi mecum; Paschae solemnitatem frequentabamus, erant ibi mecum. Sed non omnino mecum: in schismate non mecum, in haeresi non mecum. In multis mecum, in paucis non mecum. Sed in his paucis in quibus non mecum, non eis prosunt multa in quibus mecum. Etenim, fratres, videte quam multa enarravit apostolus Paulus: unum dixit; si defuerit, frustra sunt illa. Si linguis hominum loquar et Angelorum, ait, si habeam omnem prophetiam et omnem fidem, et omnem scientiam, si montes transferam, si distribuam omnia mea pauperibus, si tradam corpus meum ita ut ardeat. Quam multa enumeravit! His omnibus multis desit una charitas: illa numero plura sunt, haec pondere major est (I Cor. XIII). Ergo in omnibus Sacramentis mecum, in una charitate non mecum: In multis erant mecum. Rursus alio modo, Quoniam in multis erant mecum, qui se separaverunt a me, mecum erant, non in paucis, sed in multis. Etenim per totum orbem terrarum pauca sunt grana, multae sunt paleae. Quid ergo ait? In palea mecum erant, in tritico non mecum erant: et propinquat palea tritico, de uno semine exit, in uno agro radicatur, una pluvia nutritur, eumdem messorem patitur, eamdem triturationem sustinet, eamdem ventilationem exspectat, non in unum horreum intrat. Quoniam in multis erant mecum. 20. [vers. 20-22.] Exaudiet me Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Illi enim praesumunt de nescio quo duce suo qui coepit heri: humiliabit illos qui est ante saecula. Quia etsi ex tempore Christus est de Maria virgine, ante saecula tamen in principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Deus Verbum (Joan. I, 1). Humiliabit illos qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio: de illis dico, quibus non est commutatio. Noverat aliquos perseveraturos, et in perseveratione suae nequitiae morituros. Videmus enim eos, et non est illis commutatio: qui sic moriuntur in ipsa perversitate, in ipso schismate, non est illis commutatio. Humiliabit illos Deus, humiliabit illos in damnatione, quia erecti sunt in dissensione. Non est illis commutatio, quia non mutantur in melius, sed in pejus; nec cum hic sunt, nec in resurrectione. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Quare? Quia non est illis commutatio, et non timuerunt Deum. Fratres mei, unum remedium est: timeant Deum, deserant Donatum. Dicis illi: Peris in haeresi, in schismate; necesse est ut Deus retribuat istis malis: venies in damnationem, noli tibi blandiri verbis tuis, non sequaris caecum ducem; caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Quid ad me, ait? quomodo vixi heri, sic et hodie; parentes mei quod fuerunt, hoc et ego. Non times Deum. Da timorem Dei: cogitet quia ista omnia vera sunt quae leguntur, quia est fides Christi quae falli non potest; quomodo in haeresi remanebit ad tantam evidentiam sanctae Catholicae, quam diffudit Deus per totum orbem terrarum; quam antequam diffunderet promisit, praenuntiavit, sic exhibuit ut promisit? Ergo caveant et observent qui non timent Deum. Extendit manum suam in retribuendo. 21. Polluerunt testamentum ejus. Lege testamentum quod polluerunt: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, 3, et XXVI, 4). Polluerunt testamentum ejus. Tu contra ista verba testatoris quid dicis? Africa sola istam gratiam meruit sancti Donati, in ipso remansit Ecclesia Christi. Dic saltem, Ecclesia Donati. Quare adjungis, Christi, de quo dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Post Donatum vis ire? Pone Christum, et sic recede. Videte ergo quid sequitur: Polluerunt testamentum ejus. Quod testamentum? Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Apostolus dicit: Fratres, tamen hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 15, 16). In hoc ergo Christo quod promissum est testamentum? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Tu qui dimisisti unitatem omnium gentium, et in parte remansisti, polluisti testamentum ejus. Quod tibi ergo contigit, ut exterminareris, ut ab haereditate separareris, de ira Dei est. Attende enim quid sequatur: Polluerunt testamentum ejus; divisi sunt prae ira vultus ejus. Quid exspectatis, qua majore nota ostendantur haeretici? Divisi sunt prae ira vultus ejus. 22. Et appropinquavit cor illius. Cujus intelligimus, nisi cujus ira divisi sunt? Quomodo appropinquavit cor illius? Ut intelligamus voluntatem illius. Etenim ex haereticis asserta est Catholica, et ex his qui male sentiunt probati sunt qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis; et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei: aperta sunt quae latebant, et intellecta est voluntas Dei. Inde dicitur in alio psalmo, Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur hi qui probati sunt argento (Psal. LXVII, 31). Excludantur enim dixit, emineant, appareant. Unde dicuntur et in arte argentaria exclusores, id est, ex quadam confusione massae, formae expressores. Ergo multi qui optime possent Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei; nec asserebant solutionem quaestionum difficilium cum calumniator nullus instaret. Numquid enim perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Ariani? numquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent Novatiani? Sic non perfecte de Baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris positi rebaptizatores; nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa urgere coepit fratres infirmos, ut jam illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi sollicitati quaestionibus impiorum, sermonibus et disputationibus suis obscura Legis in publicum deducerent. Ergo illi divisi sunt prae ira vultus ejus, et nobis ad intelligendum appropinquavit cor ejus. Itaque intelligite illud quod in psalmo alio commemoravit: Congregatio taurorum, id est superborum cornupetarum, inter vaccas populorum. Quas dixit vaccas? Animas seductibiles. Utquid hoc? Ut excludantur hi, id est appareant qui latebant, qui probati sunt argento. Quid est, argento? Eloquio Dei. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probabile terrae, purgatum septies tantum (Psal. XI, 7). Hunc sensum obscurum, videte quemadmodum in lucem excludat Apostolus: Oportet, inquit, et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). Quid est, probati? Probati argento, probati eloquio. Quid est, manifesti fiant? Excludantur. Quare hoc? Propter haereticos. Quid est, propter haereticos? Propter congregationem taurorum inter vaccas populorum. Sic ergo et hi divisi sunt prae ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. 23. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Quaedam enim in Scripturis dura videbantur, cum obscura essent; exposita mollita sunt. Nam et prima haeresis in discipulis Christi velut a duritia sermonis ipsius facta est. Cum enim diceret, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit vitam in se: illi non intelligentes dixerunt ad invicem, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Dicentes quia durus est sermo hic; separaverunt se ab illo: remansit cum aliis duodecim. Cum ei suggessissent illos in sermone ejus fuisse scandalizatos, Numquid et vos, inquit, vultis ire? Et Petrus: Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus (Joan. VI, 54-69) Intendite, obsecramus vos, et parvuli discite pietatem: Numquid jam Petrus intelligebat secretum illius sermonis Domini? Nondum intelligebat; sed bona esse verba quae non intelligebat, pie credebat. Ergo si durus est sermo, et nondum intellectus est, durus sit impio, tibi autem pietate molliatur: quia quandoque solvetur, et fiet tibi oleum, et usque ad ossa penetrabit. 24. [vers. 23.] Proinde, tanquam ipse Petrus post illos duritia, sicut putabant, sermonis Domini scandalizatos etiam hic diceret, Verbum vitae aeternae habes, ad quem ibimus? ita subjecit, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Parvulus es, nondum intelligis secreta verborum: forte tibi panis latet, et adhuc lacte nutriendus es (I Cor. III, 2); noli irasci uberibus, ipsa te idoneum reddent ad mensam, cui modo minus idoneus es. Ecce per divisionem haereticorum multa dura mollita sunt: sermones illius duri molliti sunt super oleum, et ipsi sunt jacula. Armaverunt evangelizantes: et ipsi sermones diriguntur in pectora quorumque audientium ab instantibus opportune et importune; illis sermonibus, illis verbis tanquam sagittis, corda hominum ad amorem pacis feriuntur. Duri erant, et molles facti sunt. Molliti non virtutem amiserunt, sed in jacula conversi sunt. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi, molliti sermones, ipsi sunt jacula. Sed tu nondum forte idoneus es qui armeris his jaculis, et nondum tibi eluxit quod in sermone forte obscurum est et durum; Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. In Dominum jacta te. Ecce vis te jactare in Dominum, nemo se supponat pro Domino. Jacta in Dominum curam tuam. Vide quemadmodum magnus ille miles Christi in se curam parvulorum jactari noluit: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13) Quid eis aliud dicebat, nisi, Jactate in Dominum curam vestram, et ipse vos enutriet? Modo autem vult parvulus jactare curam suam in Dominum, et occurrit nescio quis, et dicit: Ego excipio. Tanquam navi fluctuanti occurrit, et dicit: Ego excipio. Responde et tu: Portum quaero, non saxum. Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et vide quia portus te excipit: Non dabit in aeternum fluctuationem justo. Videris fluctuare in mari isto, sed excipit te portus. Tu tantum antequam intres in portum, ab anchora noli abrumpi. Fluctuat navis in anchoris, sed non longe a terra projicitur; nec in aeternum fluctuabit, etsi ad tempus fluctuat. Etenim ad fluctuationem pertinent verba superiora: Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate et tempestate. Fluctuans loquitur, sed non in aeternum fluctuabit; nam anchora ligatur, anchora spes ejus est. Non dabit in aeternum fluctuationem justo. 25. [vers. 24.] Illis antem quid? Tu vero, Deus deduces eos in puteum corruptionis. Puteus corruptionis, tenebrae sunt submersionis. Deduces eos, inquit, in puteum corruptionis: quia caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Deducit illos Deus in puteum corruptionis, non quod ipse sit auctor culpae ipsorum, sed quod ipse sit judex iniquitatum eorum. Tradidit enim eos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24): amaverunt enim tenebras, et non lucem; dilexerunt caecitatem, et non visionem. Nam ecce Dominus Jesus eluxit universo mundo; cantent in unitate cum toto mundo: Non enim est qui se abscondat a calore illius (Psal. XVIII, 7). Illi autem traducentes se a toto ad partem, a corpore ad vulnus, a vita ad praecisionem, quid passuri sunt, nisi in puteum corruptionis ituri? 26. Viri sanguinum et dolositatis. Viros sanguinum propter interfectiones dicit; atque utinam corporales, et non spirituales! Sanguis enim de carne exiens, videtur et horretur: quis videt sanguinem cordis in rebaptizato? Illae mortes alios oculos quaerunt. Quanquam et de istis mortibus visibilibus non quiescant armati ubique Circumcelliones. Et si istas visibiles mortes attendamus, viri sanguinum sunt. Attende armatum, si vir pacis est, et non sanguinis. Si fustem saltem solum ferret; sed fert fundibulum, fert securim, fert lapides, fert lanceas: et ista portantes ubique qua possunt evagantur, sanguinem innocentium sitiunt. Ergo et de istis visibilibus mortibus sunt viri sanguinum. Sed et de illis dicamus: Utinam solas facerent, et animas non perimerent. Isti qui sunt viri sanguinum et dolositatis, ne putent quia nos male sic intelligimus viros sanguinum, qui animas occidunt; ipsi Maximianistas suos sic intellexerunt. Nam cum eos damnarent, in ipsa sententia concilii sui ista verba posuerunt: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem annuntiatorum. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3). Hoc de Maximianistis dixerunt. Quaero autem ego ab eis quando Maximianistae fuderint corporis sanguinem, non quia et ipsi non funderent, si esset talis multitudo quae funderet, sed propter, timiditatem paucitatis suae magis ab eis aliquid passi sunt, quam ipsi tale aliquid aliquando fecerunt. ergo interrogo donatistam, et dico: In concilio tuo posuisti de Maximianistis, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Unum mihi date quem digito laeserint Maximianistae? Quid mihi aliud responsurus est, nisi quod ego dico? Qui se separaverunt ab unitate, et animas seducendo interimunt, spiritualiter, non carnaliter sanguinem fundunt. Optime exposuisti, sed in expositione tua agnosce facta tua. Viri sanguinum et dolositatis. In fraude dolositas, in simulatione, in seductione. Quid ergo illi ipsi qui divisi sunt prae ira vultus ejus? Ipsi sunt viri sanguinum et dolositatis. 27. Sed quid de illis ait? Non dimidiabunt dies suos. Quid est, Non dimidiabunt dies suos? Non proficient quantum putant: intra tempus quod sperant, peribunt. Ipse est enim perdix ille, de quo dictum est: In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens (Jerem. XVII, 11). Proficiunt, sed ad tempus. Quid enim ait Apostolus? Maligni autem homines et seductores proficient in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Merito cadunt in puteum corruptionis. Quid ergo ait? Proficient in pejus; non tamen diu. Nam paulo ante dixit, Sed ultra non proficient: hoc est, non dimidiabunt dies suos. Sequatur Apostolus, et dicat quare: Dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 9, 13). Viri sanguinum et dolositatis non dimidiabunt dies suos. Ego autem in te sperabo, Domine. Merito autem illi non dimidiabunt dies suos, quia in homine speraverunt. Ego autem a diebus temporalibus perveni ad diem aeternam. Quare? Quia in te speravi, Domine.

IN PSALMUM LV ENARRATIO. SERMO. 1. [vers. 1.]

Sicut aliquam domum intraturi, cujus sit et ad quem pertineat in titulo inspicimus, ne forte importune irruamus quo non oportet, neque rursus timiditate revocemur ab eo quo oportet intrare: tanquam ergo si legeremus, Haec praedia illius aut illius; ita in superliminari psalmi hujus habemus inscriptum, In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est, ipsi David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Agnoscamus ergo populum qui longe factus est a sanctis in tituli inscriptionem. Pertinet hoc enim ad ipsum David, quem jam nostis intelligere spiritualiter: neque enim commendatur nobis nisi ille de quo dictum est, Finis Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ergo, In finem, cum audis, in Christum intende, ne in via remanendo non pervenias ad finem. Quidquid enim est, ubi infra steteris, antequam ad Christum pervenias, nihil tibi aliud divinus sermo dicit, nisi, Accede, nondum est locus ubi securitas sit. Est quidam locus ubi statio fidissima collocatur; est quaedam petra ubi domus secura consurgit, ut non metuat imbrem tempestatis. Flumina enim impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram (Matth. VII, 25): Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Sub nomine David Christus figuratur; quia de illo dictum est: qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). 2. Quis est ergo populus qui longe a sanctis factus est in tituli inscriptionem? Ipse titulus ostendat nobis populum istum. Scriptus est enim quidam titulus in dominica passione, quando Dominus crucifixus est: erat ibi titulus inscriptus, hebraice, graece, et latine, Rex Judaeorum; tribus linguis tanquam tribus testibus titulus approbatus, quia in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15). Istum titulum cum legissent Judaei, indignati sunt, et dixerunt ad Pilatum: Noli scribere, Rex Judaeorum; sed quia ipse dixit se regem esse Judaeorum. Ipsum dixisse scribe, dixerunt; non hoc esse quod dixit. Sed quia verum est in alio psalmo, In tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVI, 1), respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi: tanquam dicens, Non corrumpo veritatem, etsi vos diligitis falsitatem. Quia ergo in maledicto isto indignati sunt Judaei, dicentes, Nos non habemus regem nisi solum Caesarem (Joan. XIX, 15-22), de tituli offensione longe facti sunt a sanctis. Propinquent sanctis, et agglutinentur sancto qui regem Christum agnoscunt et habere concupiscunt: longe fiant a sanctis qui contradicentes titulo respuerunt regem Deum, et elegerunt regem hominem. Omnis ergo populus humano regno delectatus, respuens in se regnare Dominum, quo regnante ita quisque subjectus est, ut regnet et ipse cupiditatibus suis, omnis ergo populus talis longe est a sanctis. Nolite itaque, fratres, in solis Judaeis hoc advertere. Data sunt quidem in illis quasi primitiva exempla, ut in illo populo eluceret quod omnis homo caveret. Aperte illi regem Christum recusaverunt, et regem Caesarem elegerunt. Est quidem et Caesar rex homo hominibus ad humana, sed alius rex est ad divina; alius rex ad vitam temporalem, alius ad aeternam; alius rex terrenus, alius rex coelestis: rex terrenus sub rege coelesti, rex coelestis super omnia. Non ergo illi quia dixerunt se habere Caesarem regem, peccaverunt; sed quia regem Christum habere noluerunt. Et modo multi Christum regem in coelo sedentem et ubique regnantem habere nolunt: et ipsi sunt qui tribulant nos. Contra tales iste psalmus confirmat nos. Necesse est enim ut tales patiamur usque in finem: quos non pateremur, nisi nobis expediret. Omnis enim tentatio probatio est, et omnis probationis effectus habet fructum suum. Quia homo plerumque etiam sibi ipsi ignotus est: quid ferat, quidve non ferat, ignorat; et aliquando praesumit se ferre quod non potest, et aliquando desperat se posse ferre quod potest: accedit tentatio quasi interrogatio, et invenitur homo a seipso; quia latebat et seipsum, sed artificem non latebat. Proinde Petrus praesumpsit nescio quid quod in illo nondum erat, usque ad mortem se cum Domino Jesu Christo esse perseveraturum: vires suas Petrus ignorabat, sed Dominus noverat. Respondit minus idoneum qui fabricaverat, qui etiam fabricato a se vires idoneas daturus erat, quid nondum dederat, sciebat; ille qui nondum acceperat, nesciebat: accessit tentatio; negavit, flevit, accepit (Luc. XXII, 33-62). Cum ergo nesciamus quid petamus tanquam non habentes, et unde gratias agamus tanquam accipientes, opus est semper tentationibus et tribulationibus erudiri in isto saeculo; sed tribulari non possumus, nisi ab eis qui longe fiunt a sanctis. Longinquitatem istam, fratres, intelligite cordis esse, non corporis. Fit enim plerumque ut qui corpore longe peregrinatur a te, conjunctus sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans juxta te, conjunctus sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans juxta te, ex eo quia diligit mundum, cum tu diligas Deum, longe sit a te. 3. Quid ergo sibi vult, quod ad ipsum titulum adhuc pertinet, quia tenuerunt eum Allophyli in Geth? Geth civitas quaedam erat Allophylorum, id est alienigenarum, utique populi longe a sanctis. Ex eo enim quod alienigenae, non utique appropinquant sanctis, sed longe sunt a sanctis. Omnes qui recusant Christum regem alienigenae fiunt. Quare alienigenae fiunt? Quia et illa vitis quamvis ab illo plantata, amara facta quid audivit? Quare conversa es in amaritudinem, vitis aliena (Jerem. II, 21) Non dictum est, Vitis mea: quia si mea, dulcis; si amara, non mea; si non mea, utique aliena. Tenuerunt ergo eum Allophyli in Geth. Invenimus quidem, fratres, David ipsum filium Jesse, regem Israel, peregrinatum esse apud Allophylos, cum quaereretur a Saüle (I Reg. XXI, 10); et fuit in ista civitate et apud regem civitatis hujus: sed ibi retentum esse non legimus. Ergo David nostrum Dominum Jesum Christum natum ex semine illius David, non solum tenuerunt, sed et tenent adhuc Allophyli in Geth. Geth diximus quod civitas sit. Interrogata autem interpretatio hujus nominis, indicat Torcular. Christus secundum quod caput Salvator corporis, ille natus ex virgine crucifixus, qui jam nobis exemplum resurrectionis nostrae in resurrectione suae carnis ostendit, qui sedet ad dexteram Patris, et pro nobis interpellat, est et hic, sed in corpore suo quod est Ecclesia. Corpus conjunctum est capiti suo, caput pro corpore clamat: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et corpus in capite suo est secundum Apostolum dicentem: Et simul resuscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Et nos ibi sedemus, et ipse hic laborat: nos ibi sedemus secundum spem, et ille hic nobiscum est secundum charitatem. Haec compago tanquam unius hominis facit duos in carne una, sponsum et sponsam. Unde et ipse Dominus dicit: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Quomodo ergo hic tenetur in Geth? Tenetur in torculari corpus ejus, id est Ecclesia ejus (Ephes. I, 22, 23). Quid est, in torculari? In pressuris. Sed in torculari fructuosa pressura est. Uva in vite pressuram non sentit, integra videtur, sed nihil inde manat: mittitur in torcular, calcatur, premitur; injuria videtur fieri uvae, sed ista injuria sterilis non est; imo si nulla injuria accederet, sterilis remaneret. 4. [vers. 2.] Quicumque ergo sancti pressuram patiuntur ab eis qui longe facti sunt a sanctis, attendant psalmum istum, agnoscant hic se, dicant quod hic dicitur, qui patiuntur quod hic dicitur. Certe qui non patitur, non dicat: Non astringo ad vocem, quem videoextrapassionem.Sedvideatne,cumvultesse longe a passione, longe fiat a sanctis. Cogitet ergo unusquisque de inimico suo; si christianus est, mundus ipsi inimicus est. Privatas ergo inimicitias nemo cogitet, auditurus verba psalmi hujus: sciamus quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12), id est adversus diabolum et angelos ejus; quia et quando patimur homines importunos, ille instigat, ille inflammat, ille tanquam vasa sua movet. Attendamus ergo duos hostes; quem videmus, et quem non videmus: hominem videmus, diabolum non videmus; hominem diligamus, diabolum caveamus; pro homine oremus, contra diabolum oremus, et dicamus Deo: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Noli timere, quia conculcavit te homo; vinum habeto, uva factus es ut calceris. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me omnis qui longe factus est a sanctis. Sed et ipse diabolus quare hic non intelligatur? An forte quia non dictus est homo? Ergo errat Evangelium, quia dixit: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28) Sed sub quadam figura potest et ille dici homo, non tamen esse homo. Sive ergo ipsum intueretur qui dicebat haec, sive populum et unumquemque longe factum a sanctis, per quales diabolus tribulat populum Dei inhaerentem sanctis, inhaerentem sancto, inhaerentem regi, ad cujus regis titulum indignati illi tanquam repercussi, longe sunt facti; dicat, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: nec deficiat in ista conculcatione, sciens quem invocet, et quo exemplo fortis effectus sit. Primus botrus in torculari pressus est Christus. Cum ille botrus passione expressus est, manavit illud unde calix inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Dicat ergo et corpus ejus, intuens caput suum: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me. Tota die, toto tempore. Nemo sibi dicat: Fuerunt tribulationes apud patres nostros, apud nos non sunt. Si putas te non habere tribulationes, nondum coepisti esse christianus. Et ubi est vox Apostoli: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutiones patientur (II Tim. III, 12) Si ergo non pateris ullam pro Christo persecutionem, vide ne nondum coeperis in Christo pie vivere. Cum autem coeperis in Christo pie vivere, ingressus es torcular; praepara te ad pressuras; sed noli esse aridus, ne de pressura nihil exeat. 5. [vers. 3, 4.] Conculcaverunt me inimici mei tota die. Illi longe facti a sanctis, ipsi inimici mei. Tota die: jam dictum est. Ab altitudine diei. Quid sibi hoc vult, Ab altitudine diei? Forte altum est ad intellectum. Nec mirum, quia altitudo diei est. Forte enim illi propterea longe facti sunt a sanctis, quia non potuerunt penetrare altitudinem diei, cujus Apostoli duodecim horae fulgentes. Ergo qui tanquam hominem crucifixerunt, in die erraverunt. Quare autem tenebras passi sunt, ut longe fierent a sanctis? Quia in alto lucebat dies, in alto latentem non cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Hac ergo altitudine diei repercussi, et longe facti a sanctis, facti sunt inimici qui tribulent et conculcent tanquam uvam in torculari. Est et alius intellectus: Ab altitudine diei conculcaverunt me inimici mei tota die, hoc est, toto tempore: Ab altitudine diei, hoc est, a superbia temporali. Quando enim conculcant, alti sunt: humiles sunt qui conculcantur, alti sunt qui conculcant. Sed noli timere altitudinem conculcantium; diei altitudo est, temporalis est, non aeterna. 6. Quoniam multi qui debellant me, timebunt. Quando timebunt? Cum transierit dies qua alti sunt. Et enim ad tempus alti sunt, finito tempore altitudinis suae timebunt. Ego vero in te sperabo, Domine. Non ait, Ego vero non timebo; sed, Multi qui debellant me, timebunt. Cum venerit ille dies judicii, tunc lamentabuntur se omnes tribus terrae (Matth. XXV, 31). Cum apparuerit signum Filii hominis in coelo, tunc securi erunt omnes sancti. Illud enim veniet quod sperabant, quod desiderabant, quod ut veniret orabant: illis autem poenitendi locus nullus remanebit, quia eo tempore quo fructuosa posset esse poenitentia, cor obduraverunt adversus monentem Dominum. Numquid et murum erigent adversus judicantem Deum? Pietatem sane hujus agnosce, et, si in eo corpore es, imitare. Cum dixisset, Multi qui debellant me, timebunt; non addidit, Ego vero non timebo; ne suis viribus assignando quod non timet, esset et ipse in altis temporalibus, et per superbiam temporalem non mereretur venire ad requiem sempiternam: potius te fecit intelligere unde non timebit; Ego vero, inquit, in te sperabo, Domine: non dixit praesumptionem suam, sed causam praesumptionis suae. Si enim non timebo, possum et duritia cordis non timere; multi enim nimia superbia nihil timent. Attendat Charitas Vestra: aliud est sanitas corporis, aliud stupor corporis, aliud immortalitas corporis. Sanitas quidem perfecta, immortalitas est; sed dicitur etiam secundum quemdam modum sanitas, quam habemus in hac vita. Quando non infirmatur, unusquisque sanus vocatur; et cum inspexerit medicus, sanum renuntiat; et cum aegrotare quisque coeperit, ipsa sanitas perturbatur; et quando curatur, ad ipsam sanitatem reditur. Tres ergo affectiones quasdam corporis advertite et inspicite: sanitatem, stuporem, immortalitatem. Sanitas aegritudinem non habet; sed tamen quando tangitur et molestatur, dolet. Stupor autem non dolet; amisit sensum doloris, tanto insensibilior, quanto pejor. Rursus immortalitas non dolet; absumpta est enim omnis corruptio, et corruptibile hoc induit incorruptionem, et mortale hoc induit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Nullus ergo dolor in corpore immortali, nullus dolor in corpore stupido. Non se putet stupidus jam immortalem: vicinior est immortalitati sanitas dolentis, quam stupor non sentientis. Invenis ergo hominem superbum typho arrogantissimo, qui sibi persuaserit nihil timere: fortiorem putas illo, qui ait, Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5) fortiorem ipso capite nostro Domino Deo nostro, qui dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) Non est iste fortior: non te delectet stupor ejus; non immortalitate indutus, sed sensu exutus est. Tu vero habeto animam non sine affectu, reprehensi enim sunt qui sunt sine affectu, et dic de sensu sanitatis: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) Si ad istum non pertineret scandalum, cujusque infirmi perditio, quasi rigidus et sine dolore videretur melior esse? Absit: stupor esset, non tranquillitas. Plane, fratres, cum venerimus ad eum locum, ad eam sedem, ad eam beatitudinem, ad coelestem patriam, ubi anima nostra impleatur securitate, impleatur quiete et sempiterna felicitate, nullus ibi dolor erit: quia unde dolentur non erit. Multi, inquit, qui debellant me, timebunt. Et ipsi stupidi qui modo nihil timent. timebunt aliquando: Veniet enim tantus terror qui totam duritiam frangat et conterat. Multi qui debellant me, timebunt. Ego vero in te sperabo. Domine. 7. [vers. 5.] In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Quare? Quia in Deo sperabo. Quare? Quia in Deo laudabo sermones meos. Si in te laudas sermones tuos, non dico ut non timeas; impossibile est ut non timeas. Sermones enim tuos aut mendaces habebis, ideoque tuos quia mendaces: aut si erunt veraces sermones, et non eos putabis te habere a Deo, sed a te loqui; veraces erunt, sed tu mendax eris: si autem cognoveris nihil te verum in sapientia Dei, in fide veritatis, posse dicere, nisi quod ab illo acce isti, de quo dicitur, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7) in Deo laudas sermones tuos, ut in Deo lauderis sermonibus Dei. Etenim si quod in te Dei est, honoratur a te; et tu factus a Deo, honoraberis in Deo: si autem quod in te Dei est, honoraveris tanquam tuum, non Dei; quomodo populus ille longe factus est a sanctis, sic tu longe a sancto. Ergo, In Deo laudabo sermones meos: si in Deo, quare meos? Et in Deo, et meos. In Deo, quia ab ipso: meos, quia accepi. Ipse voluit meos esse qui dedit, amando eum cujus sunt: quia ex illo mihi sunt, mei facti sunt. Unde enim, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11)? Quomodo, nostrum? Quomodo, da? Ab illo petendo non eris vacuus, tuum confitendo non eris ingratus. Si enim non dicas tuum, non accepisti: rursus si dicas tuum ita, quasi a te sit quod dicis tuum, amittis quod acceperas, quia ingratus es illi a quo acceperas In Deo ergo laudabo sermones, quia ibi ipse est fons sermonum verorum: meos, quia sitiens accessi et bibi. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Nonne tu eras qui paulo ante dicebas: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me? Quomodo ergo hic, non timebo quid faciat mihi caro? Quid tibi faciet? Tu ipse paulo ante dixisti, Conculcavit me, tribulavit me: Nihil faciet cum ista faciet? Respexit ad vinum quod manat de calcatura, et respondit: Plane conculcavit, plane tribulavit; sed quid mihi faciet? Uva eram, vinum ero: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. 8. [vers. 6.] Tota die verba mea abominabantur. Sic sunt, nostis. Dicite veritatem, praedicate veritatem, annuntiate Christum Paganis, annuntiate Ecclesiam haereticis, annuntiate omnibus salutem: contradicunt, abominantur verba mea. Sed cum verba mea abominantur, quem putamus abominantur, nisi eum in quo laudabo sermones meos? Tota die verba mea abominabantur. Sufficiat saltem, abominentur verba, nihil ultra progrediantur, reprehendant, respuant. Absit. Utquid dicam hoc? Quando verba respuunt, quando verba abominantur, quae verba de fonte veritatis emanant, quid faciant illi per quem verba ipsa dicuntur? Quid, nisi quod sequitur, Adversum me omnia consilia eorum in malum? Si panem ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur quomodo pareunt? Adversum me omnia consilia eorum in malum. Si sic et in ipsum Dominum, non dedignetur ergo corpus quod praecessit in capite, ut corpus haereat capiti. Contemptus est Dominus tuus, et tu te honorari vis ab eis qui longe facti sunt a sanctis? Noli tibi arrogare velle quod in illo non praecessit. Non est discipulus major magistro suo, non est servus major domino suo (Matth. X, 24, 25). Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Adversum me omnia consilia eorum in malum. 9. [vers. 7.] Incolent, et abscondent. Incolere peregrinari est. Incolae dicuntur qui habitant in patria non sua. Omnis homo in hac vita peregrinus est: in qua vita videtis quia carne circumtegimur, per quam carnem cor videri non potest. Ideo Apostolus dicit: Nolite ante tempus quidquam judicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Antequam hoc fiat, in hac peregrinatione carnalis vitae quisque cor suum portat, et omne cor omni cordi clausum est. Proinde isti quorum consilia adversus hunc in malum, incolent, et abscondent; quia in ista peregrinatione sunt et carnem portant, dolum tegunt in corde, quidquid mali cogitant abscondunt. Quare? Quia adhuc peregrina est vita ista. Abscondant; apparebit quod abscondunt, et ipsi non abscondentur. Est et in hoc abscondito alius intellectus, qui fortasse magis placebit. Etenim ex iis qui longe facti sunt a sanctis, subintrant quidam ficti, et pejores tribulationes faciunt corpori Christi, quia non tanquam penitus alieni devitantur. Ab ipsis pericula graviora commemorans Apostolus, cum enumeraret multas passiones suas, et diceret, Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari: Periculis, inquit, in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Hi nimis periculosi sunt, de quibus dicitur in alio psalmo: Et ingrediebantur ut viderent (Psal. XL, 7). Ingrediebantur ut viderent, et nemo dicit: Non intres ut videas. Intrat etenim tanquam tuus, non cavetur ut alienus. Isti ergo incolent, et abscondent. Quia sic intrant in domum magnam, non ibi perseveraturi; ideo incolent. Tales enim peccatores servos volens intelligi Dominus, secundum illum intellectum evangelicum, quo omnis qui facit peccatum servus est peccati, ait: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joan. VIII, 34, 35). Qui intrat ut filius, non incolet, quia perseverabit usque in finem (Matth. X, 22, et XXIV, 13): qui intrat ut servus, subdolus, peccator, ad oculum attendens; quaerens quid rapiat, quaerens quid accuset aut quid vituperet, incolere intrat, non inhabitare et perseverare. Nec istos tamen timeamus, fratres: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Etsi incolunt, etsi intrant, etsi fingunt, etsi abscondunt, caro sunt: tu in Domino spera, nihil tibi faciet caro. Sed infert tribulationem, infert conculcationem. Accedit vinum, quia uva premitur. Tribulatio tua infructuosa non erit: alter videt te, imitaturte; quia et tu ut disceres talem ferre, caput tuum contemplatus es, botrum illum primum, ad quem intravit homo ut videret, incoluit, et abscondit traditor Judas. Omnes ergo ficto animo intrantes, incolentes et abscondentes noli timere. Pater ipsorum Judas cum Domino tuo fuit, et ille quidem noverat eum: quanquam Judas traditor incolebat et abscondebat, tamen cor ipsius Domino rerum patebat; sciens ille elegit unum, unde tibi solatium faceret nescituro quos devites. Poterat enim ille non eligere Judam, quia noverat Judam; ait quippe discipulis: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71) Ergo et diabolus electus est? Aut si electus non est, quomodo duodecim elegit, et non potius undecim? Electus et ille est, sed ad aliud. Electi undecim ad opus probationis, electus unus ad opus tentationis. Unde possit tibi exemplum dare nescituro quos devites malos, quos caveas falsos et fictos, incolentes et abscondentes, nisi ut dicat tibi: Ecce ego mecum habui unum ipsorum? praecessit exemplum, toleravi, perferre volui quod sciebam, ut tibi nescienti praeberem solatium. Quod mihi fecit, noc faciet et tibi: ut multum possit, ut multum saeviat, accusaturus est, falsa crimina dicturus est. Ut praevaleant falsitates, numquid in te praevalebunt, et in me non praevaluerunt? In me certe praevaluerunt, sed coelum mihi non abstulerunt. Caro ipsius jam sepulta, falsos testes pertulit: parum fuit eos perpeti in judicio, perpessus est in sepulcro. Acceperunt pecuniam ut mentirentur, dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Matth. XXVIII, 13). Tales autem caeci erant Judaei, ut crederent dicto omnino incredibili: crediderunt testibus dormientibus! Aut falsum erat quod dormierunt, et mendacibus credere non debuerunt: aut verum erat quod dormierunt, et quod factum est nescierunt. Incolent, et abscondent. Incolant, et abscondant: quid facturi? In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. 10. Ipsi calcaneum meum observabunt. Etenim sic incolent et abscondent, ut observent ubi homo labitur. Intenti sunt ad calcaneum, quando fiat lapsus, ut pedem teneant ad ruinam, aut pedem supponant ad offensionem, certe ut inveniant quod accusent. Et quis ita ambulet ut nusquam labatur? Certe quod cito fit vel in lingua. Etenim scriptum est: Si quis in lingua non offendit, hic perfectus est vir (Jacobi III, 2). Quis tandem se audeat dicere aut putare perfectum? Ergo necesse est ut aliquis labatur in lingua. Illi autem qui incolent et abscondent, aucupantur verba omnia, quaerentes alicubi laqueos et nodosas facere calumnias, quibus prius ipsi implicantur quam quos implicare contendunt; ut prius ipsi capiantur et pereant, quam alios capiant ut perdant. Etenim recurrit homo in cor suum, et inde recurrit ad Deum, et novit dicere: In Deo laudabo sermones meos. Quidquid bonum dixi, quidquid verum dixi, Dei dixi, et de Deo dixi: quidquid forte aliud dixi quod dicere non debui, homo dixi, sed sub Deo dixi. Qui confirmat ambulantem, minatur erranti, ignoscit agnoscenti, revocat linguam, revocat lapsum. Justus enim septies cadet et resurget, impii vero infirmabuntur in malis (Prov. XXIV, 16). Non ergo timeat unusquisque nostrum callidos insectatores, aucupes verborum, dinumeratores pene syllabarum, et praevaricatores praeceptorum. Quid in te arguat, attendit; ut credat per te Christo, non attendit. Attende in sermones ejus quem reprehendis, ne forte te aliquid salubriter doceat. Et quid me, inquit, salubriter poterit docere, qui sic lapsus est in verbo? Hoc ipsum te forte salubriter docet, ne sis auceps verborum, sed collector praeceptorum. Ipsi calcaneum meum observabunt. 11. Sicut sustinuit anima mea. Hoc dico quod sustinui. Loquebatur expertus: Sicut sustinuit anima mea. Incolent et abscondent. Omnes sustineat anima mea; foris latrantes, intus occultantes sustineat. Forinsecus veniens, quasi fluvius venit tentatio: in petra te inveniat, impingat, non dejiciat; fundata est domus supra petram (Matth. VII, 25). Intus est, incolet et abscondet: ut palea tibi vicinetur, intret tritura boum, intret tribula tentationum; tu purgaris, illa comminuitur. 12. [vers. 8.] Sicut sustinuit mea, pro nihilo salvos facies eos. Docuit et pro ipsis orare. Nempe incolent et abscondent, nempe dolosi, nempe simulatores atque insidiatores sunt: tu ora pro eis, et noli dicere, Numquid et talem hominem Deus correcturus est, tam malum, tam perversum? Noli desperare: quem roges attende, non pro quo roges. Magnitudinem morbi vides, potentiam medici non vides? Incolent et abscondent: sicut sustinuit anima mea. Sustine, ora: et quid fit? Pro nihilo salvos facies eos. Sic illos salvos facies, ut nihil tibi sit, id est, ut nullus labor tibi sit. Hominibus desperati sunt, sed tu verbo curas: non laborabis in curando, quamvis nos stupeamus inspiciendo. Est alius sensus in hoc versu, Pro nihilo salvos facies eos: nullis eorum meritis praecedentibus salvos facies eos. Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor et injuriosus (I Tim. I, 13). Accipiebat litteras a sacerdotibus, ut ubicumque inveniret Christianos, alligaret et adduceret (Act. IX, 2). Utique ut alligaret et adduceret, primo incolebat, et abscondebat. Nulla ergo hujus bona merita praecesserant, imo talia praecesserant de quibus damnaretur; nihil boni attulit, et salvus factus est. Pro nihilo salvos facies eos. Non ad te afferent hircos, arietes, tauros, non dona et aromata afferent in templo tuo, non aliquid de conscientia bona libaminis superfundunt; totum in illis asperum, totum tetrum, totum detestandum: et cum illi ad te nihil afferant unde salventur, Pro nihilo salvos facies eos, id est gratis data gratia tua. Quid ille latro attulerat ad crucem? De fauce in judicium, de judicio in lignum, de ligno in paradisum (Luc. XXIII, 43). Credidit, propter quod locutus est (Psal. CXV, 10). Sed et ipsam fidem quis donavit, nisi qui juxta pependit? Pro nihilo salvos facies eos. 13. In ira populos deduces. Irasceris et deducis, saevis et salvas, terres et vocas. Quid est enim, In ira populos deduces? Imples tribulationibus omnia, ut in tribulationibus positi homines recurrant ad te, ne deliciis et securitate perversa seducantur. A te ira videtur, sed paterna. Irascitur pater filio contemptori praeceptorum suorum: iratus ei eum colaphizat, caedit, aurem vellit, manu trahit, ad scholam ducit. In ira populos deduces. Quam multi ingressi sunt, quam multi impleverunt domum Domini, in ira ejus deducti, id est tribulationibus territi, et fide impleti! Ad hoc enim exagitat tribulatio, ut exinaniat vas quod plenum est nequitia, ut impleatur gratia. In ira populos deduces. 14. [vers. 9.] Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Ut vivam enim tu fecisti, et ad hoc enuntio vitam meam tibi. Itane vero Deus ignorabat quod dederat? Quid est, quod illi enuntias? Docere vis Deum? Absit. Ergo quid ait, Enuntiavi tibi? An forte, Quia tibi prodest quod enuntiavi vitam meam? Et quid prodest Deo? Lucris Dei prodest. Enuntiavi Deo vitam meam, quia vivere me fecit Deus. Quomodo enuntiavit vitam suam Paulus apostolus, dicens, Qui prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus! Enuntiet vitam suam: Sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Enuntiavit vitam suam, non sibi, sed illi: quia sic enuntiavit ut illi crederetur; non ad lucra sua, sed ad lucra illius. Quid enim ait ipse Paulus? Ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut qui vivit jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Si ergo vivis, et non a te vivis, quia ut viveres ille praestitit, enuntia vitam tuam, non tibi, sed illi; non tua quaerens, non tibi vivens, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Etenim de quibusdam reprobis quid ait idem Apostolus? Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Si propterea enuntias vitam tuam ut tibi prosit, et aliis non prosit, tibi illam enuntias, non Deo: si autem sic enuntias vitam tuam, ut alios etiam invites ad accipiendam vitam quam et tu accepisti, enuntias vitam tuam illi a quo accepisti, et habebis mercedem ampliorem, quia et ex eo quod accepisti non ingratus exstitisti. Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Exaudisti me deprecantem te. Sicut et in repromissione tua. Quia sic promiseras, hoc egisti. Dixisti te exauditurum flentem: credidi, flevi, exauditus sum; inveni te misericordem in repromittendo, veracem in reddendo. Sicut et in repromissione tua. 15. [vers. 10.] Convertantur inimici mei retrorsum. Hoc ipsis prodest, non male illis optat: etenim praecedere volunt, ideo corrigi nolunt. Mones inimicum tuum ut bene vivat, ut se corrigat: ille contemnit, ille respuit verbum tuum: Ecce qui me monet, ecce a quo auditurus sum praecepta quibus vivam! Praecedere te vult, et praecedendo non corrigitur. Non attendit quia verba tua non sunt tua; non attendit quia vitam tuam Deo enuntias, non tibi. Praecedendo ergo non corrigitur: bonum est illi ut convertatur retrorsum, et quem praecedere volebat sequatur. Dominus de passione sua futura discipulis loquebatur, exhorruit Petrus, et ait, Absit, Domine, non fiet istud: qui paulo ante dixerat, Tu es Christus Filius Dei vivi, confessus Deum, timuit eum mori quasi hominem. Dominus autem qui sic venerat ut pateretur, neque enim aliter salvi esse possemus, nisi ejus sanguine redimeremur, paulo ante confessionem Petri laudaverat, et dixerat: Quia non tibi caro et sanguis revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est. Propterea tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam; et tibi dabo claves regni coelorum. Videte quemadmodum prosecutus est confessionem veram, piam, plenam fiduciae, quia dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi. Continuo autem ubi coepit loqui Dominus de passione sua, timuit ille ne periret moriendo, cum ipsi nos periremus nisi ille moreretur; et ait, Absit, Domine, non fiet istud. Et Dominus illi, cui paulo ante dixerat, Beatus es, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, Redi, inquit, retro satanas, scandalum mihi es: Quare ergo satanas, qui paulo ante beatus et petra? Non enim sapis quae mei sunt, ait, sed quae sunt hominis (Matth. XVI, 16-23). Paulo ante quae Dei: quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Quando in Deo laudabat sermonem, non satanas, sed Petrus a petra: quando autem a se, et ex humana infirmitate, amore hominis carnali, quod impedimento esset saluti ipsius et caeterorum, satanas dictus est. Quare? Quia praecedere Dominum volebat, et Duci coelesti terrenum dare consilium. Absit, Domine, non fiet istud. Dicis, Absit; et dicis, Domine: utique si Dominus est, potestate facit; si magister est, novit quid faciat, novit quid doceat. Tu autem vis ducere ducem, docere magistrum, jubere Domino, optare Deo: multum praecedis, redi retro. Numquid non et istis inimicis hoc proderat? Convertantur inimici mei retrorsum: sed non remaneant retrorsum. Ideo convertantur retrorsum, ne praecedant; sed ut sequantur, non ut remaneant. Convertantur inimici mei retrorsum. 16. In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Magna scientia! Non ait, Scivi quia Deus es; sed, quia Deus meus es tu. Tuus est enim, cum tibi subvenit; tuus est, cum tu ab illo alienus non es. Unde dicitur: Beatus populus, cujus est Dominus Deus ipsius. Quare, cujus est? cujus enim non est? Omnium quidem Deus est: sed eorum Deus proprie dicitur, qui eum diligunt, qui eum tenent, qui illum possident, qui illum colunt; tanquam de domo ipsius, magna sunt familia ejus, redempti magno sanguine unici Filii. Quantum dedit nobis Deus, ut ipsius essemus et ipse sit noster! At vero alienigenae longe facti a sanctis, filii alieni sunt. Videte quid de illis dicatur in alio psalmo: Domine, libera me, ait, de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et vide altitudinem ipsorum, sed altitudinem diei, id est superbiam temporalem. Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae ut similitudo templi. Felicitatem describit praesentis saeculi, in qua errantes homines et eam pro magno habentes, felicitatem veram sempiternamque non quaerunt. Inde ergo isti filii alieni, non filii Dei: Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Et quid sequitur? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Filii alieni, quorum os locutum est vanitatem. Tu quid dicis? Beatus populus, cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15). Tulit omnia de medio caetera quae dat Deus, et dedit ipsum Deum. Omnia quippe illa, fratres, quae commemorarunt filii alieni, Deus dat; sed et alienis dat, sed et malis dat, sed et blasphemis dat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Aliquando ista bonis dat, aliquando non dat; et malis aliquando dat, aliquando non dat: bonis tamen servat seipsum, malis autem ignem sempiternum. Est ergo malum quod non dat bonis, et est bonum quod non dat malis: sunt quaedam media, et bona et mala, quae dat et bonis et malis. 17. Nos ergo Deum amemus, fratres, pure et caste. Non est castum cor, si Deum ad mercedem colit. Quid ergo? mercedem de Dei cultu non habebimus? Habebimus plane, sed ipsum Deum quem colimus. Ipse nobis merces erit, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Attende quia mercedem consequeris. Amatoribus suis Dominus noster Jesus Christus quid dicit? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Quid illi ergo dabis? Et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 23). Si non amas, parum est: si amas, si suspiras, si gratis colis eum a quo gratis emptus es, non enim eum promerueras ut te redimeret, si consideratis in te beneficiis ejus suspiras, et inquietum habes cor desiderio ejus; noli extra eum aliquid ab eo quaerere, ipse tibi sufficit. Quantumlibet sis avarus, sufficit tibi Deus. Etenim avaritia terram quaerebat possidere totam, adde et coelum: plus est qui fecit coelum et terram. Dicam, fratres: in istis humanis conjugiis considerate cor castum quale sit ad Deum. Certe humana conjugia sunt: non diligit uxorem suam, qui propter dotem illam diligit; non maritum caste diligit, quae propterea diligit, quia aliquid donavit, aut quia multum donavit. Et dives maritus, et pauper factus maritus est. Quam multi proscripti, a castis uxoribus amplius dilecti sunt? Probata sunt multa casta conjugia calamitatibus maritorum: ne aliud amare quam maritum putarentur, non solum non deseruerunt, sed amplius obsecutae sunt. Si ergo maritus carnalis gratis diligitur, si caste diligitur; et uxor carnalis gratis diligitur, si caste diligitur: Deus quomodo diligendus est, verus et verax animae maritus ad prolem sempiternae vitae fecundans, et steriles nos non esse permittens? Illum ergo sic diligamus, ut aliud praeter ipsum non diligatur; et fit in nobis quod diximus, quod cantavimus, quia et hic vox nostra est: In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Hoc est invocare Deum, gratis invocare. Proinde de quibusdam quid dictum est? Dominum non invocaverunt. Quasi Dominum sibi invocare videbantur; et petebant eum de haereditatibus, de amplianda pecunia, de prolonganda vita ista, de caeteris temporalibus rebus: et quid de illis Scriptura? Dominum non invocaverunt. Ideo quid sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Quid est, ubi non erat timor? Ne illis subtraheretur pecunia, ne aliquid in domo eorum minus fieret; postremo ne minus annorum haberent in hac vita, quam sibi sperabant: verum ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quales fuerunt illi Judaei: Si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et auferent a nobis et locum et gentem (Joan. XI, 48). Ibi timuerunt timore ubi non erat timor. Ecce scivi, quoniam Deus meus es tu. Magnae divitiae cordis, magnum lumen oculi interioris, magna fiducia securitatis! Ecce scivi quoniam Deus meus es tu. 18. [vers. 11.] In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. Jam ipse est sensus qui superius est repetitus. 19. [vers. 12.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Quid voveatis, quid reddatis? An forte animalia illa quae offerebantur ad aras aliquando? Nihil tale offeras: in te est quod voveas et reddas. De cordis arca profer laudis incensum, de cellario bonae conscientiae profer sacrificium fidei. Quidquid profers, accende charitate. In te sint vota, quae reddas laudis Deo. Cujus laudis? Quid enim tibi praestitit? Quoniam eruisti animam meam de morte. Ipsa est illa vita quam enuntiat illi: Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Quid enim eram? Mortuus. Per meipsum eram mortuus: per te quid sum? Vivus. Ideo in me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. En amo Deum meum; nemo hunc mihi eripit: quod illi dem nemo mihi eripit, quia in corde inclusum est. Merito dicitur in illa superiore fiducia, Quid faciat mihi homo? Saeviat homo, permittatur saevire, permittatur efficere quod conatur: quid est ablaturus? Aurum, argentum, pecora, servos, ancillas, fundos, domos; auferat omnia: numquid aufert vota quae in me sunt, quae reddam laudis Deo? Permissus est tentare tentator sanctum virum Job: uno puncto temporis abstulit omnia, quidquid facultatum habuerat ademit, abstulit haereditatem, interfecit haeredes; neque hoc paulatim, sed catervatim, uno ictu, uno impetu, ut omnia subito nuntiarentur. Ablatis omnibus solus remansit Job; sed in illo erant vota laudis quae redderet Deo, in illo plane erant: arcam sancti pectoris sui fur diabolus non invaserat, plenus erat unde sacrificaret. Audi quae habebat, audi quae protulit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domino benedictum (Job I, 12-21). O divitiae interiores, quo fur non accedit! Ipse dederat Deus unde accipiebat; ipse ditaverat, unde illi offerebat quod amabat. Laudem a te quaerit Deus, confessionem tuam quaerit Deus. Sed de agro tuo aliquid daturus es? Ipse pluit ut haberes. De arca daturus es aliquid? Ipse instituit quod datarus es. Quid datarus es quod ab illo non accepisti? Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? De corde dabis? Ipse dedit fidem, spem et charitatem: hoc prolaturus, hoc sacrificaturus es. Sed plane omnia illa caetera potest tibi auferre inimicus invito, hoc auferre non potest nisi volenti. Illa perdet et invitus; et volens habere aurum, perdet aurum, et volens habere domum, perdet domum: fidem nemo perdet nisi qui spreverit. 20. [vers.13.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi: quia eruisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, et pedes meos de lapsu; ut placeam corum Deo in lumine viventium. Merito non placet filiis alienis longe factis a sanctis, quia non habent lumen viventium, unde videant quod Deo placet. Lumen viventium est lumen immortalium, lumen sanctorum. Qui non est in tenebris, placet in lumine viventium. Attenditur homo et ea quae ipsius sunt, nemo scit qualis est: Deus videt qualis est. Aliquando et ipsum diabolum latet; nisi tentet, non invenit sicut de isto viro quem modo commemoravi. Noverat eum Deus, et ei testimonium perhibebat: diabolus eum non noverat, et ideo dixerat, Numquid Job gratis colit Deum (Job I, 9) Videte quo provocat inimicus: ibi perfectio est. Videtequid objicit inimicus. Videbat hominem Deo servientem, in omnibus obsequentem, omnia bene operantem; et quia dives erat et felicissima domus, hoc objicit quia ideo colit Deum, quoniam dedit illi haec omnia: Numquid Job gratis colit Deum? Hoc enim erat verum lumen, hoc lumen viventium, ut gratis coleret Deum. Deus videbat in corde servi sui cultum suum gratuitum. Placebat enim illud cor in conspectu Domini, in lumine viventium: diabolum latebat, quia in tenebris erat. Admisit Deus tentatorem, non ut ipse nosset quod noverat, sed ut nobis noscendum et imitandum praeberet. Numquid enim si tentator non admitteretur, videremus nos ipsi in Job quod deberemus et vellemus imitari? Admissus est tentator, abstulit omnia, remansit ille solus a facultatibus, solus a familia, solus a filiis, plenus Deo. Uxor sane relicta erat. Misericordem putatis diabolum, qui ei reliquit uxorem? Noverat per quam deceperat Adam. Suam reliquerat adjutricem, non mariti consolatricem. Ille ergo plenus Deo, in quo vota erant quae redderet laudis, ut ostenderet quia gratis Deum colebat, non ideo quia tanta acceperat; et amissis omnibus talis est, quia illum qui dederat omnia non amisit: Dominus dedit, inquit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Vulnere etiam percussus a capite usque ad pedes, integer tamen intus, respondit tentatrici, de lumine viventium, de lumine cordis sui: Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus (Id. II, 10), id est, tanquam ea quae non habet lumen viventium. Lumen enim viventium sapientia, et tenebrae insipientium stultitia est. Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus: carnem meam vides, lumen cordis mei non vides. Poterat enim illa tunc virum amplius amare, si pulchritudinem interiorem nosset, et inspiceret ubi ille pulcher erat coram oculis Dei: quia in illo erant vota, quae redderet laudis Deo. Quomodo illud patrimonium non invaserat inimicus! Quam integrum erat quod possidebat, et propter quod amplius possidendum sperabat iturus a virtutibus in virtutem! Ergo, fratres, ad hoc nobis valeant haec omnia, ut Deum gratis diligamus, in illo speremus semper, nec hominem, nec diabolum timeamus. Nec ille, nec iste facit aliquid, nisi quando permittitur: permitti ad nihilum potest, nisi quod nobis prodest. Toleremus malos, simus boni, quia et nos fuimus mali. Pro nihilo salvos faciet Deus omnes, de quibus desperare audemus. Ergo de nemine desperemus, pro omnibus quos patimur oremus, a Deo nunquam recedamus. Patrimonium nostrum ipse sit, spes nostra ipse sit, salus nostra ipse sit. Ipse hic consolator, ibi munerator, ubique vivificator et vitae dator; non alterius vitae, sed illius de qua dictum est, Ego sum via et veritas et vita (Joan. XIV. 6): ut et hic in lumine fidei, et ibi in lumine speciei, tanquam in lumine viventium, in conspectu Domini placeamus.

IN PSALMUM LVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

1. Audivimus in Evangelio modo, fratres, quantum nos diligat Dominus et Salvator noster Jesus Christus, Deus apud Patrem, homo apud nos, ex nobis ipsis, jam circa dexteram Patris, audistis quantum nos diligat. Nam suae charitatis mensuram, et ipse dixit, et nobis indixit, mandatum suum dicens esse ut nos invicem diligamus (Joan. XIII, 34). Et ne quaereremus dubitantes et aestuantes quantum nos debeamus invicem diligere, quantaque illa sit quae Deo placet charitatis perfecta mensura, ea enim perfecta est, qua major esse non potest, expressit ipse, docuit, et ait: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Id. XV, 12). Fecit ipse quod docuit, fecerunt Apostoli quod ab illo didicerunt, et nobis faciendum praedicaverunt. Faciamus et nos; quia etsi non sumus quod ille secundum id quod creavit nos, quod ille tamen sumus secundum id quod factus est propter nos. Et si solus fecisset, forte nemo nostrum deberet audere imitari; ita enim ille homo erat, ut et Deus esset: sed in eo quod homo erat, imitati sunt servi Dominum, et discipuli Magistrum, et fecerunt qui nos praecesserunt in familia ipsius, patres quidem nostri, sed tamen conservi nostri; neque imperaret hoc Deus ut faceremus, si impossibile judicaret ut hoc ab homine fieret. Sed considerans infirmitatem tuam, deficis sub praecepto? Confortare in exemplo. Sed etiam exemplum ad te multum est? Adest ille qui praebuit exemplum, ut praebeat et auxilium. Audiamus ergo in isto psalmo: opportune namque accidit, et illo procurante, ut ei consonaret Evangelium, commendans nobis dilectionem Christi, qui animam suam posuit pro nobis, ut et nos animam nostram pro fratribus ponamus (I Joan. IV, 16). Concordavit et consonuit huic psalmo, ut videamus quomodo ipse Dominus noster animam suam posuit pro nobis: psalmus enim iste passionem ipsius cantat. Et quoniam totus Christus caput est et corpus, quod bene vos nosse non dubito: caput est ipse Salvator noster, passus sub Pontio Pilato, qui nunc postea quam resurrexit a mortuis, sedet ad dexteram Patris: corpus autem ejus est Ecclesia; non ista, aut illa, sed toto orbe diffusa; nec ea quae nunc est in hominibus qui praesentem vitam agunt, sed ad eam pertinentibus etiam his qui fuerunt ante nos, et his qui futuri sunt post nos usque in finem saeculi. Tota enim Ecclesia constans ex omnibus fidelibus, quia fideles omnes membra sunt Christi, habet illud caput positum in coelis quod gubernat corpus suum; etsi separatum est visione, sed annectitur charitate. Quia ergo totus Christus caput est et corpus ejus; propterea in omnibus Psalmis sic audiamus voces capitis, ut audiamus et voces corporis. Noluit enim loqui separatim, quia noluit esse separatus, dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Si nobiscum est, loquitur in nobis, loquitur de nobis, loquitur per nos; quia et nos loquimur in illo: et ideo verum loquimur quia in illo loquimur. Nam quando in nobis et ex nobis loqui voluerimus, in mendacio remanebimus. 2. [vers. 1.] Quia ergo passionem Domini cantat iste psalmus, vide quem titulum habeat: In finem. Finis Christus est (Rom. X, 4). Quare dictus est finis? Non qui consumat, sed qui consummet. Consumere enim, perdere est: consummare, perficere. Finitum enim quidquid dicimus, a fine dicimus. Sed aliter dicimus, Finitus est panis; aliter dicimus, Finita est tunica: finitus est panis qui manducabatur, finita est tunica quae texebatur: panis ergo finitus est ut consumeretur, tunica finita est ut perficeretur. Finis ergo propositi nostri Christus est; quia quantumlibet conemur, in illo perficimur, et ab illo perficimur; et haec est perfectio nostra, ad illum pervenire: sed cum ad illum perveneris, ultra non quaeris; finis tuus est. Quomodo enim finis viae tuae locus est quo tendis; quo cum perveneris, jam manebis: sic finis studii tui, propositi tui, conatus tui, intentionis tuae, ille est ad quem tendis; ad quem cum perveneris, ultra non desiderabis, quia melius nihil habebis. Ipse ergo et exemplum nobis vivendi proposuit in hac vita, et praemium vivendi dabit in futura vita. 3. In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saül in speluncam. Referentes nos ad sanctam Scripturam, invenimus quidem sanctum David illum regem Israel, ex quo etiam nomen accepit Psalterium Davidicum, persecutorem passum fuisse Saülem regem ipsius populi (I Reg. XXIV, 1-4), sicut multi vestrum noverunt, qui Scripturas vel attigerunt vel audierunt. Habuit ergo persecutorem Saülem rex David: et cum esset ille mitissimus, ille ferocissimus; ille lenis, ille invidus; ille patiens, ille crudelis; ille beneficus, ille ingratus; pertulit eum tanta lenitate, ut cum eum accepisset in manus, non illum attigisset, non laesisset. Accepit enim a Domino Deo potestatem, ut si vellet, occideret Saülem ipse David; et elegit parcere quam occidere. Ille autem nec tali beneficio victus est, ut desineret persequi. Invenimus ergo illo tempore, quando Saül David persequebatur, regem futurum et praedestinatum rex jam reprobatus, quod fugerit a facie Saül in speluncam ipse David. Quid ergo hoc ad Christum? Si omnia quae tunc agebantur, figurae erant futurorum, invenimus ibi Christum, et multo maxime. Nam illud, Ne corrumpas in tituli inscriptionem, non video quomodo pertineat ad illum David. Non enim aliquis titulus inscriptus erat ipsi David, quem voluit corrumpere Saül. Videmus autem in passione Domini scriptum fuisse titulum, Rex Judaeorum; ut ille titulus exprobraret frontem ipsorum, quod a rege suo manus non abstinuerunt. In illis enim Saül erat, in Christo David erat. Christus enim, sicut dicit apostolicum Evangelium, est, quod novimus, quod confitemur, ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3, et Matth. I, 1): nam secundum divinitatem supra David, supra omnes homines, supra coelum et terram, supra Angelos, supra omnia visibilia et invisibilia; quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): dignatus tamen homo fieri ex semine David ad nos venit; quia de tribu David natus est, unde virgo Maria quae peperit Christum (Luc. I, 27, et II, 4). Inscriptus itaque titulus ille est, Rex Judaeorum. Saül, ut diximus, populus Judaeorum erat; David Christus erat: titulus ibi, Rex Judaeorum. Indignati sunt Judaei, quia inscriptus erat titulus, Rex Judaeorum: puduit illos habere regem quem crucifigere potuerunt. Non enim viderunt quia ipsa crux, in qua eum fixerunt, futura erat in frontibus regum. Cum ergo indignarentur ex illo titulo, adierunt Pilatum judicem, cui obtulerant occidendum Christum, et dixerunt ad eum: Noli scribere sic, Rex Judaeorum; sed scribe quia ipse dixit se regem esse Judaeorum. Et quia jam cantatum erat per Spiritum sanctum, In finem; ne corrumpas in tituli inscriptionem, respondit eis Pilatus, Quod scripsi scripsi (Joan. XIX, 19-22): quid mihi suggeritis falsitatem? Ego non corrumpo veritatem. 4. Audivimus ergo quid sibi velit, Ne corrumpas in tituli inscriptionem. Quid ergo est, Cum fugeret a facie Saül in speluncam? Quod quidem et David ille fecit: sed quia in illo non invenimus tituli inscriptionem, in hoc inveniamus fugam in speluncam. Figurabat enim aliquid illa speluncam, qua se texit David. Quare autem se texit? Ut occultaretur, et non inveniretur. Quid est contegi spelunca? Contegi terra. Qui enim fugit in speluncam, terra contegitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus, carnem quam acceperat de terra; et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, majestatem autem divinitatis in corporis tegmine, tanquam terrae abdito contegebat. Illi ergo non cognoscentes Deum, crucifixerunt hominem. Nec mori potuit nisi in homine, nec crucifigi potuit nisi in homine; quia nec teneri posset nisi in homine. Opposuit male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saül. Quod si et hoc velis accipere, ita Dominum fugisse in speluncam a facie Saül, quia passus est; usque adeo se occultavit Judaeis, ut et moreretur. Quantumlibet enim saevirent in eum Judaei, donec moreretur, adhuc putabant eum posse liberari, et ostendere aliquo miraculo quod Filius Dei esset. Hoc praedictum erat in libro Sapientiae: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus illi ex sermonibus illius. Si enim vere filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum (Sap. II, 20, 18). Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, crediderunt illum non esse Filium Dei. Propterea insultantes pendenti in ligno, et caput agitantes, dicebant illi: Si filius Dei es, descende de cruce Alios salvos fecit, seipsum salvare non potest (Matth. XXVII, 40, 42). Ista dicentes, sicut est in ipso libro Sapientiae, haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum (Sap. II, 21). Quid enim magnum erat de cruce descendere, cui facile fuit de sepulcro resurgere? Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens? Ut fugeret a facie Saül in speluncam. Etenim spelunca, inferior pars terrae potest accipi. Et certe quod manifestum est, et certum omnibus, corpus ejus in monumento positum est, quod erat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat: illuc fugit a facie Saül. Tamdiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoadusque poneretur in spelunca. Unde probamus quod tamdiu illum persecuti sunt, quousque ibi poneretur? Etiam mortuum in cruce pendentem lancea vulneraverunt (Joan. XIX, 34). At ubi involutus curato funere positus est in spelunca, jam nihil habuerunt quod carni facerent. Resurrexit ergo Dominus ex illa spelunca illaesus, incorruptus, quo fugerat a facie Saül; occultans se impiis, quos praefigurabat Saül, ostendens se autem membris suis. Nam resurgentis membra a membris ejus palpata sunt: membra enim ejus Apostoli tetigerunt resurgentem, et crediderunt (Luc. XXIV, 39); et ecce nihil profuit persecutio Saülis. Audiamus ergo jam Psalmum, quia de titulo ejus satis locuti sumus, quantum Dominus donare dignatus est. 5. [vers. 2.] Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Christus in passione dicit, Miserere mei, Deus. Deo Deus dicit, Miserere mei. Qui cum Patre miseretur tui, in te clamat, Miserere mei. Etenim quod de illo clamat, Miserere mei, tuum est: a te hoc accepit, propter te liberandum carne indutus est. Caro ipsa clamat, Miserere mei, Deus, miserere mei: homo ipse, anima et caro. Totum enim hominem suscepit Verbum, et totus homo factus est Verbum. Ne ideo putetur non ibi fuisse animam, quia evangelista ita dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Etenim dicitur caro homo, sicut alio loco dicit Scriptura, Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6). Numquid caro sola videbit, et anima ibi non erit? Iterum dicit ipse Dominus de hominibus: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis (Joan. XVII, 2). Numquid in solam carnem acceperat potestatem, et non maxime in animas, quas primitus liberabat? Ergo ibi erat anima, ibi erat caro, ibi totus homo; et totus homo cum Verbo, et Verbum cum homine, et homo et Verbum unus homo, et Verbum et homo unus Deus. Dicat ergo, Miserere mei, Deus, miserere mei. Non expavescamus voces petentis misericordiam et exhibentis. Ideo enim petit, quia exhibet: ad hoc enim homo, quia misericors; non ut conditionis necessitate nasceretur, sed ut nos de conditione necessitatis liberaret. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Audis magistrum orantem, disce orare. Ad hoc enim oravit, ut doceret orare: quia ad hoc passus est, ut doceret pati; ad hoc resurrexit, ut doceret sperare resurrectionem. 6. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Hoc plane jam totus Christus dixit: hic est et vox nostra. Non enim jam transiit iniquitas, adhuc fervet iniquitas. Et in fine dixit ipse Dominus abundantiam futuram iniquitatis: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12). Quis autem perseverabit usque in finem, quoadusque transeat iniquitas? Qui fuerit in Christi corpore, qui fuerit in membris Christi, et a capite didicerit patientiam perseverandi. Transis tu, et ecce transierunt tentationes tuae; et is in aliam vitam in quam ierunt sancti, si sanctus fueris. In aliam ierunt martyres: si martyr fueris, is et tu in aliam vitam. Numquid quia tu transisti hinc, propterea jam transiit iniquitas? Nascuntur alii iniqui, sicut moriuntur alii iniqui. Quomodo ergo alii iniqui moriuntur, et alii nascuntur; sic alii justi eunt, et alii nascuntur. Usque in finem saeculi nec iniquitas deerit premens, nec justitia patiens. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas: id est, tu proteges me, et ut ab aestu iniquitatis non arescam, tu umbraculum praebebis mihi. 7. [vers. 3.] Clamabo ad Deum altissimum. Si altissimus est, quomodo audit te clamantem? Nata est experimento fiducia: Deum, inquit, qui benefecit mihi. Si antequam eum quaererem benefecit mihi, clamantem me non exaudiet? Bene enim nobis fecit Dominus Deus mittendo nobis Salvatorem nostrum Jesum Christum, ut moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Pro qualibus mori voluit Filium suum? Pro impiis. Impii autem non quaerebant Deum, et quaesiti sunt a Deo. Sic est ergo ille altissimus, ut non sit ab illo longe miseria nostra et gemitus noster; quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. 8. [vers. 4, 5.] Misit de coelo, et salvum fecit me. Jam homo ipse, jam caro ipsa, jam Filius Dei, secundum nostram participationem manifestum est, quia salvatus est, et misit de coelo Pater, et salvavit eum; misit de coelo et resuscitavit eum: sed ut noveritis quia et ipse Dominus se resuscitavit; utrumque positum est in Scriptura, quia et Pater illum resuscitavit, et quia ipse se resuscitavit. Audite quia Pater illum resuscitavit: Apostolus dicit, Factus est, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 8, 9). Audistis Patrem resuscitantem et exaltantem Filium; audite quia et ipse carnem suam resuscitavit: in figura templi dicit ad Judaeos, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Evangelista autem exposuit nobis quid diceret: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19, 21). Modo ergo ex persona precantis, ex persona hominis, ex persona carnis dicit, Misit de coelo, et salvum fecit me. 9. Dedit in opprobrium conculcantes me. Qui illum conculcaverunt, qui mortuo insultaverunt, qui tanquam hominem crucifixerunt, quia Deum non intellexerunt, dedit eos in opprobrium. Videte si non est factum: non futurum credimus, sed completum agnoscimus. Saevierunt Judaei in Christum, superbierunt in Christum: ubi? In civitate Jerusalem. Ubi enim regnabant, ibi tumebant, ibi cervices erexerunt. Post passionem Domini eradicati inde sunt; et perdiderunt regnum, in quo regem Christum agnoscere noluerunt. Quemadmodum dati sunt in opprobrium, videte: dispersi sunt per omnes gentes, nusquam habentes stabilitatem, nusquam certam sedem. Propterea autem adhuc Judaei sunt, ut Libros nostros portent ad confusionem suam. Quando enim volumus ostendere prophetatum Christum, proferimus Paganis istas Litteras. Et ne forte dicant duri ad fidem quia nos illas Christiani composuimus, ut cum Evangelio quod praedicamus finxerimus Prophetas, per quos praedictum videretur quod praedicamus; hinc eos convincimus quia omnes ipsae Litterae quibus Christus prophetatus est, apud Judaeos sunt, omnes ipsas Litteras habent Judaei. Proferimus Codices ab inimicis, ut confundamus alios inimicos. In quali ergo opprobrio sunt Judaei? Codicem portat Judaeus, unde credat Christianus. Librarii nostri facti sunt, quomodo solent servi post dominos codices ferre, ut illi portando deficiant, illi legendo proficiant. In tale opprobrium dati sunt Judaei; et impletum est quod tanto ante praedictum est: Dedit in opprobrium conculcantes me. Quale autem opprobrium est, fratres, ut hunc versum legant, et ipsi caeci attendant ad speculum suum? Sic enim apparent Judaei de Scriptura sancta quam portant, quomodo apparet facies caeci de speculo: ab aliis videtur, ab ipso non videtur. Dedit in opprobrium conculcantes me. 10. Quaerebas forte cum diceret, Misit de coelo, et salvum me fecit: Quid misit de coelo? quem misit de coelo? Angelum misit, ut salvum faceret Christum, et per servum salvus fit Dominus? Omnes enim Angeli creatura serviens Christo est. Ad obsequium mitti potuerunt Angeli, ad servitium mitti potuerunt, non ad adjutorium: sicut scriptum est, quod Angeli ministrabant ei (Matth. IV, 11), non tanquam misericordes indigenti, sed tanquam subjecti omnipotenti. Quid ergo misit de coelo, et salvum fecit me? Modo audimus in alio versu quid de coelo miserit: Misit de coelo misericordiam suam et veritatem suam. Ad quam rem? Et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Misit, inquit, de coelo misericordiam suam et veritatem suam: et ipse Christus ait, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Missa est ergo veritas, ut erueret animam meam hinc de medio catulorum leonum; missa est misericordia. Ipsum Christum invenimus et misericordiam et veritatem; misericordiam nobis compatientem, et veritatem nobis retribuentem. Hoc est ergo quod paulo ante dixi, quia et ipse se resuscitavit. Si enim veritas resuscitavit Christum, et si veritas animam Christi eruit de medio catulorum leonum; ut misericors fuit mori pro nobis, ita verax fuit resurgere ad justificandos nos. Dixerat enim se resurrecturum, et veritas mentiri non potuit; et quia veritas et verax, propterea cicatrices veras ostendit, quia vera vulnera pertulit. Has cicatrices tenuerunt discipuli, palpaverunt, manifestaverunt sibi; exclamavit qui misit digitos in compunctum latus, et ait, Dominus meus et Deus meus (Id. XX, 28). Misericordia pro illo mortuus erat, et veritate ad illum resurrexerat. Misit de coelo misericordiam suam et veritatem suam: et eruit animam meam de medio catulorum leonum. Qui sunt catuli leonum? Populus ille minutus, male deceptus, male seductus a principibus Judaeorum: ut illi leones, illi catuli leonum. Omnes fremuerunt, omnes occiderunt. Audituri enim sumus hic et caedem ipsorum, modo in consequentibus versibus psalmi hujus. 11. Et eruit, inquit, animam meam de medio catulorum leonum. Quare dicis, Et eruit animam meam? Quid enim passus eras, ut erueretur anima tua? Dormivi conturbatus. Expressit Christus mortem suam. Certe de illo David legimus quod fugerit in speluncam, non tamen quia dormivit in spelunca. Alius David est in spelunca, alius David est qui dicit, Dormivi conturbatus. Videmus perturbationem ipsius; non illo turbato, sed illis turbantibus. Turbatum se enim dixit, secundum opinionem frementium, non secundum cedentis conscientiam. Putaverunt se illi turbasse, putaverunt vicisse: ille autem dormivit conturbatus. Tam placatus erat iste turbatus, ut quando vellet, dormiret. Nemo dormit turbatus: omnes qui perturbantur, aut a somno excitantur, aut in somnum vergi non permittuntur. Ille autem turbatus est, et dormivit. Magna humilitas perturbati, magna potestas dormientis. De qua potestate veniebat quod dormivit? De qua ipse dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego eam pono, et iterum sumo eam (Joan. X, 18). Turbaverunt illi, et dormivit ipse. Cujus typum gerebat Adam, quando immisit ei Deus soporem, ut de latere illi conjugem faceret (Gen. II, 21). Num enim non poterat uxorem facere primo homini etiam de latere vigilantis? aut propterea voluit eum dormire, ne sentiret cum sibi costa detraheretur? Postremo, quis ita dormit, ut osse sibi convulso non expergiscatur? Qui potuit sine dolore auferre costam dormienti, potuit et vigilanti. Sed quare voluit dormienti facere? Quia dormienti Christo in cruce facta est conjux de latere. Percussum est enim latus pendentis de lancea (Joan. XIX, 34), et profluxerunt Ecclesiae Sacramenta. Dormivi, inquit, conturbatus. Et in alio psalmo manifestat hoc, ubi ait: Ego dormivi, et somnum cepi. Ibi expressit potestatem suam. Poterat et illic dicere, Dormivi, sicut dixit hic. Quid est autem, Ego dormivi? Id est, quia volui, dormivi. Non illi me in somnum nolentem compulerunt; sed mea voluntate ego dormivi, secundum illud: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Propterea ibi sequitur et dicit: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6). 12. Dormivi conturbatus. Unde turbatus? quibus turbantibus? Videamus quomodo inurat malam conscientiam Judaeis, volentibus excusare se ab interfectione Domini. Nam propterca eum, sicut loquitur Evangelium, judici tradiderunt, ne ipsi eum occidisse viderentur. Cum enim dixisset eis judex tunc Pilatus, Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum; responderunt, Nobis non licet interficere quemquam (Joan. XVIII, 31). Interficere non licet, tradere interficiendum licet? Quis autem occidit? Qui audito clamore cessit, an qui clamando ut occideretur extorsit? Ipse Dominus dicat testimonium a quibus occisus est, utrum ab illo Pilato qui nolens eum occidit: unde etiam eum flagellavit, et veste ignominiosa induit, et flagellatum ad eorum oculos produxit, ut saltem poena flagellorum ejus satiati, eum occidi non extorquerent. Propterea etiam cum videret eos perseverare, sicut legimus, lavit manus suas, et dixit: Innocens ego sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII, 24). Videris utrum ille innocens, qui vel cessit clamantibus: multo magis tamen illi nocentes, qui clamando eum occidere voluerunt. Sed nos interrogemus et audiamus Dominum, quibus tribuat mortem suam, quia dixit, Dormivi turbatus. Interrogemus eum, et dicamus: Quoniam dormisti turbatus, qui te persecuti sunt? qui te occiderunt? Numquid forte Pilatus, qui militibus dedit in ligno suspendendum, clavis transfigendum? Audite qui: Filii hominum. Illos utique dicit, quos persecutores passus est. Sed quomodo ipsi occiderunt, qui ferrum non ferebant? Qui gladium non strinxerunt, qui impetum in eum non fecerunt ad occidendum, unde occiderunt? Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius aculus. Noli attendere inermes manus, sed os armatum: inde gladius processit quo Christus occideretur; quomodo et de ore Christi, unde et Judaei occiderentur. Habet enim ille gladium bis acutum (Apoc. I, 16): et resurgens percussit eos, et divisit ab eis quos faceret fideles suos. Illi malum gladium, ille bonum: illi sagittas malas, ille bonas. Nam habet et ipse sagittas bonas, verba bona, unde sagittat cor fidele, ut ametur. Ergo aliae istorum sagittae, et alius istorum gladius. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Lingua filiorum hominum machaera acuta, et dentes eorum arma et sagittae. Quando ergo percusserunt, nisi quando clamaverunt: Crucifige, crucifige (Matth. XXVII, 4, et Joan. XIX, 6). 13. [vers. 6.] Et quid tibi fecerunt, o Domine? Exsultet hic Propheta. Superius enim omnes illos versus Dominus loquebatur: Propheta quidem, sed ex persona Domini, quia in Propheta Dominus. Et quando loquitur ex persona sua Propheta, ipse Dominus loquitur per eum, qui ei dictat veritatem quam loquatur. Modo ergo ex persona Prophetae audite, fratres mei. Vidit Dominum in Spiritu iste propheta humiliatum, caesum, flagellatum, colaphis percussum, expalmatum manibus, sputis illitum, spinis coronatum, ligno suspensum; illos saevientes, illum tolerantem; illos exsultantes, illum quasi victum vidit in Spiritu: et post illam jam omnem humiliationem, et illorum furorem resurrexisse eum, et illa omnia quae fecerant Judaei saevientes facta esse inania; et elatus gaudio, tanquam videret fieri, Exaltare, inquit, super coelos, Deus. Homo in cruce, et super coelos Deus. Remaneant in terra saevientes, tu in coelo esto judicans. Ubi sunt qui furebant? ubi sunt dentes eorum arma et sagittae? Nonne sagittae infantium factae sunt plagae eorum? Alio enim loco psalmus hoc dicit, volens eos ostendere inaniter saevisse, et inaniter in furias praecipitatos esse: quoniam nihil potuerunt facere Christo ad horam crucifixo, et postea resurgenti, atque in coelo sedenti, sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8). Quomodo infantes faciunt sibi sagittas? De cannis. Sagittae autem quae? aut quae vires? aut qui arcus? aut qui ictus? aut quod vulnus? Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Utquid exaltaris super coelos Deus? Fratres, exaltatum Deum super coelos, non videmus, sed credimus: super omnem autem terram gloriam ejus non tantum credimus, sed etiam videmus. Qualem verum vesaniam patiantur haeretici, quaeso ut attendatis. Illi praecisi a compagine Ecclesiae Christi, et partem tenentes, totum amittentes, nolunt communicare orbi terrarum, qua diffusa est gloria Christi. Nos autem Catholici in omni terra sumus, quia omni terrae communicamus quacumque gloria Christi diffusa est. Videmus enim quod tunc cantatum est, modo completum. Exaltatus est super coelos Deus noster, et super omnem terram gloria ipsius. O haeretica insania! Quod non vides credis mecum, quod vides negas: credis mecum exaltatum Christum super coelos, quod non videmus; et negas gloriam ejus super omnem terram, quod videmus. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. 14. [vers. 7.] Redit ad verba Domini: et ipse Dominus narrare nobis incipit, tanquam alloquens nos, exsultante etiam Propheta et dicente, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Confirmat nos et ipse, tanquam dicens nobis: Quid mihi facere potuerunt illi qui me persecuti sunt? Quare autem nos alloquitur? Quia faciunt et nobis. Sed nihil faciunt qui nos similiter fuerint persecuti. Videat enim Charitas Vestra alloquentem nos Dominum, et exhortantem nos exemplo suo. Muscipulam paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Voluerunt illam quasi de coelo deponere, et ad inferiora deprimere: Curaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Mihi nocuerunt, an sibi? Ecce ille exaltatus est super coelos Deus, et ecce super omnem terram gloria ipsius: regnum Christi videmus, ubi est regnum Judaeorum? Quoniam ergo fecerunt quod facere non debuerunt, factum est in illos quod pati debuerunt: ipsi foderunt foveam, et ipsi inciderunt in eam. Quod enim persecuti sunt Christum, Christo non obfuit, sed ipsis obfuit. Et nolite putare, fratres, ipsis solis hoc accidisse. Omnis qui parat foveam fratri suo, necesse est ut ipse incidat in eam. Intendite, fratres mei, christianos oculos habete, nolite decipi visibilibus. Forte enim alicui vestrum, quia hoc dixi, subvenit modo aliquis qui voluit fratri suo fraudem facere, et voluit ei aliquas insidias machinari, et machinatus est, et implevit, et cecidit frater in insidias ejus, et spoliatus est, aut pressus est, sive carcere, sive falso testimonio, sive aliqua nefaria criminatione circumventus: videtur autem iste oppressus, ille oppressisse; iste victus, ille vicisse; et falsum putatur quod diximus, quoniam quicumque foveam paraverit fratri suo, ipse cadit in eam. Interrogo vos tanquam christianos, ut sumatis exemplum de his quae jam novimus. Pagani persecuti sunt martyres, et martyres capti sunt, ligati sunt, in carcerem missi sunt, bestiis subrecti sunt, alii ferro percussi, alii ignibus concremati: vicerunt persequentes, et victi sunt martyres? Absit. Quaere gloriam martyrum apud Deum, quaere foveam Paganorum in confossa conscientia: ibi est enim fovea quo cadit impius, in conscientia mala. Putas eum in foveam non cecidisse, qui lucem Christi perdidit et caecitate percussus est? Si non caderet in foveam, videret ante se: nescit qua eat; quomodo qui ambulat in via cum ceciderit in foveam, perdidit viam. Videtis ergo omnes malefactores perdidisse viam, implicatos facinore. Sed jam te tradidit in manus forte latronis, aut in manus alicujus injusti vel circumventi a se judicis: et tu in pressura es, ille laetatur, ille exsultat. Noli, jam dixi, noli habere oculos Paganorum: christianos oculos habe. Vides illum qui exsultat: ipsa exsultatio est fovea ipsius. Melior est enim tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis. Ipsa laetitia iniqua facientis, ipsa est fovea: illuc quisque cum ceciderit, oculos perdit. Te doles, quia perdidisti vestem; et illum non doles, quia perdidit fidem? Quis vestrum graviore damno percussus est? Ecce ille occidit, tu occideris: vivit ille, tu mortuus es? Absit. Ubi est fides Christianorum? ubi est ille qui moritur ad tempus? Audiat Dominum suum: Qui credit in me, licet moriatur, vivit (Joan. XI, 25). Ergo qui non credit, licet vivat, mortuus est. Foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. Omnibus malis necesse est ut hoc contingat. 15. [vers. 8.] Bonorum autem patientia praeparatione cordis excipit voluntatem Dei, et gloriatur in tribulationibus, dicens quod sequitur: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam. Quid fecit mihi? Paravit foveam, cor meum paratum est. Ille paravit foveam ad decipiendum, ego cor non parabo ad perpetiendum? Ille paravit foveam ad opprimendum, ego cor non parabo ad tolerandum? Propterea ille incidet in eam, ego autem cantabo et psallam. Audi cor paratum in Apostolo, quia imitatus est Dominum suum: Gloriamur, inquit, in tribulationibus; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). Erat in pressuris, in catenis, in carceribus, in plagis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in omni vastatione laborum et dolorum (II Cor. XI, 27), et dicebat: Gloriamur in tribulationibus. Unde, nisi quia paratum est cor ejus? Ideo cantabat et psallebat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam. 16. [vers. 9.] Exsurge, gloria mea. Ille qui fugerat a facie Saül in speluncam, Exsurge, gloria mea, glorificetur Jesus post passionem. Exsurge, psalterium et cithara. Quid vocat, ut surgat? Duo organa video, corpus autem Christi unum video: una caro resurrexit, et duo organa surrexerunt. Alterum ergo organum psalterium, alterum cithara. Organa dicuntur omnia instrumenta musicorum. Non solum illud organum dicitur, quod grande est, et inflatur follibus; sed quidquid aptatur ad cantilenam, et corporeum est, quo instrumento utitur qui cantat, organum dicitur. Distincta sunt autem inter se ista organa; et volo, quantum Dominus dat, indicare vobis, et quomodo distincta sunt, et quare distincta, et quare utrique dicatur, Exsurge. Jam diximus, una caro Domini resurrexit; et dicitur, Exsurge, psalterium et cithara. Psalterium est organum, quod quidem manibus fertur percutientis, et chordas distentas habet; sed illum locum unde sonum accipiunt chordae, illud concavum lignum quod pendet et tactum resonat, quia concipit aerem, psalterium in superiore parte habet. Cithara autem hoc genus ligni concavum et resonans in inferiore parte habet. Itaque in psalterio chordae sonum desuper accipiunt; in cithara autem chordae sonum ex inferiore parte accipiunt: hoc interest inter psalterium et citharam. Quid ergo duo haec organa nobis figurant? Excitat enim Christus Dominus Deus noster psalterium suum et citharam suam, et dicit, Exsurgam diluculo. Puto quia hic jam agnoscitis Dominum resurgentem. Legimus in Evangelio: videte horam resurrectionis. Quamdiu per umbras quaerebatur Christus? Luxit, agnoscatur; diluculo resurrexit (Marc. XVI, 2). Sed quid est psalterium? quid est cithara? Per carnem suam Dominus duo genera factorum operatus est, miracula et passiones: miracula desuper fuerunt, passiones de inferiore fuerunt. Illa enim quae fecit miracula, divina erant; sed per corpus fecit, per carnem fecit. Caro ergo divina operans, psalterium est: caro humana patiens, cithara est. Sonet psalterium; illuminentur caeci, audiant surdi, stringantur paralytici, ambulent claudi, surgant aegroti, resurgant mortui: iste est sonus psalterii. Sonet et cithara; esuriat, sitiat, dormiat, teneatur, flagelletur, irrideatur, crucifigatur, sepeliatur. Cum ergo vides in illa carne quaedam sonuisse desuper, quaedam de inferiore parte, una caro resurrexit, et in una carne agnoscimus et psalterium et citharam. Et ista duo genera factorum impleverunt Evangelium, et praedicatur in gentibus; nam et miracula et passiones Domini praedicantur. 17. [vers. 10-12.] Ergo surrexit psalterium et cithara diluculo, et confitetur Domino: et quid ait? Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in gentibus: quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Coeli supra nubes, et nubes infra coelos: et tamen ad hoc coelum proximum pertinent nubes. Sed aliquando nubes recumbunt in montibus, usque adeo in proximo aere conglomerantur. Coelum autem sursum est, habitationes Angelorum, Sedium, Dominationum, Principatuum, Potestatum. Illud ergo forte videatur fuisse dicendum, Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Etenim in coelo Angeli laudant Deum, videntes ipsam speciem veritatis, sine ulla caligine visionis, sine interpolatione aliqua falsitatis: vident, diligunt, laudant, non fatigantur. Ibi veritas: hic autem in nostra miseria utique misericordia. Misero enim praebenda est misericordia. Non enim opus est misericordia sursum, ubi nullus est miser. Hoc propterea dixi, quia videtur congruentius dici potuisse, Magnificata est usque ad coelos veritas tua, et usque ad nubes misericordia tua. Nubes enim intelligimus praedicatores veritatis, homines portantes istam carnem caliginosam quodammodo, unde Deus et coruscat miraculis, et tonat praeceptis: et ipsi sunt illae nubes de quibus dicit Isaias ex persona Domini, increpans quamdam vineam malam, sterilem, spinosam, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6): id est, mandabo Apostolis meis, ut deserant Judaeos, et non illis evangelizent, sed evangelizent in terra bona Gentium, unde non spinae, sed uvae procedant. Novimus ergo nubes Dei esse praedicatores veritatis, Prophetas, Apostolos, omnes recte proferentes verbum veritatis et habentes in se lumen occultum, sicut habent nubes unde coruscant: homines ergo nubes. Quid sibi itaque vult, Domine, Quia magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua? Veritas praepollet in Angelis: sed dedisti illam et hominibus, et deduxisti illam usque ad nubes. Sursum misericordia videntur Angeli non indigere; sed quia homines miseros tu miseraris, et praebendo illis misericordiam communicatione resurrectionis Angelos facis, usque ad coelos est misericordia tua. Gloria Domino nostro, et misericordiae ipsius, et veritati ipsius, quia nec deseruit nos misericordia facere beatos per gratiam suam, nec fraudavit nos veritate: quia primo veritas carne operta venit ad nos, et sanavit per carnem suam oculum interiorem cordis nostri, ut eam postea facie ad faciem videre possemus (I Cor. XIII, 12). Agentes ergo illi gratias, dicamus cum ipso Psalmo ultimos versus, quos jamdudum etiam dixit: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. Hoc enim ei dixit Propheta ante tot annos: hoc modo videmus nos; hoc ergo dicamus et nos.

IN PSALMUM LVII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1, 2.]

Vox quam cantavimus, audienda nobis magis est, quam clamanda. Omnibus enim tanquam in concione generis humani veritas clamat: Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Cui enim iniquo non facile est loqui justitiam? aut quis de justitia interrogatus, quando non habet causam, non facile respondeat quid sit justum? Quandoquidem manu formatoris nostri in ipsis cordibus nostris veritas scripsit: Quod tibi non vis fieri, ne facias alteri (Tob. IV, 16, et Matth. VII, 12). Hoc et antequam Lex daretur nemo ignorare permissus est, ut esset unde judicarentur et quibus Lex non esset data. Sed ne sibi homines aliquid defuisse quaererentur, scriptum est et in tabulis quod in cordibus non legebant. Non enim scriptum non habebant, sed legere nolebant. Oppositum est oculis eorum quod in conscientia videre cogerentur; et quasi forinsecus admota voce Dei, ad interiora sua homo compulsus est, dicente Scriptura: In cogitationibus enim impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Ubi interrogatio, ibi lex. Sed quia homines appetentes ea quae foris sunt, etiam a seipsis exsules facti sunt, data est etiam conscripta lex: non quia in cordibus scripta non erat; sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab illo qui ubique est comprehenderis, et ad teipsum intro revocaris. Propterea scripta lex quid clamat eis qui deseruerunt legem scriptam in cordibus suis (Rom. II, 15)? Redite praevaricatores ad cor (Isai. XLVI, 8). Quis enim te docuit, nolle accedi ab altero ad uxorem tuam? quis te docuit, nolle tibi furtum fieri? quis te docuit, nolle injuriam pati, et quidquid aliud vel universaliter vel particulariter dici potest? Multa enim sunt, de quibus singulis interrogati homines, clara voce respondeant, nolle se pati. Age, si non vis pati ista, numquid solus es homo? nonne in societate vivis generis humani? Qui tecum factus est, socius tuus est; et omnes facti ad imaginem Dei, nisi terrenis cupiditatibus conterant quod ille formavit. Quod ergo tibi non vis fieri, noli alteri facere. Judicas enim malum esse in eo quod pati non vis: et hoc te cogit nosse lex intima, in ipso tuo corde conscripta. Faciebas, et clamabatur inter manus tuas: quomodo cogeris redire ad cor tuum, cum hoc pateris inter manus alienas? Furtum bonum est? Non. Interrogo: Adulterium bonum est? Omnes clamant: Non. Homicidium bonum est? Omnes clamant detestari se. Concupiscere rem proximi bonum est? Non, vox omnium est. Aut si adhuc non confiteris, accedit qui concupiscat rem tuam: placeat tibi, et responde quod vis. Omnes ergo de his rebus interrogati, clamant haec bona non esse. Rursus de beneficiis, non solum de non nocendo, verum etiam de praestando atque tribuendo. Interrogatur omnis anima esuriens, Famem pateris; alius habet panem, et redundat ei ultra sufficientiam, novit te egere, non dat: displicet tibi esurienti; displiceat et satiato, cum alterum esurire cognoveris. Peregrinus tecto indigens venit in patriam tuam, non suscipitur: ille tunc clamat inhumanam esse illam civitatem, facile apud barbaros sibi esse potuisse refugium. Sentit iniquitatem, quia patitur: tu forte non sentis; sed oportet ut et te cogites peregrinum, et videas quomodo tibi possit displicere qui tibi non praestiterit quod tu in patria tua non vis peregrino praestare. Interrogo omnes: Vera sunt haec? Vera. Justa sunt haec? Justa. 2. Sed Psalmum audite: Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Non sit justitia labiorum, sed et factorum. Si enim aliter agis quam loqueris, bona loqueris, et male judicas. Si enim agis quomodo judicas? Interrogatus quid sit melius, aurum an fides, non usque adeo perversus et devius es ab omni veritate, ut aurum melius esse respondeas: praeponis ergo interrogatus auro fidem; locutus es justitiam. Audisti Psalmum? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Et ubi probabo non te ita ut locutus es judicare? Jam teneo responsionem tuam praeponentem auro fidem. Ecce nescio unde amicus venit, et nullo teste aurum commendavit; solus hoc novit, et tu, quantum ad homines attinet. Est ibi alius testis qui non videtur et videt: et ille tibi aurum in secreto et in cubiculo tuo, forte remotis omnibus arbitris, commendavit; testis qui adest, non in cubiculo adest parietum, sed in cubilibus conscientiarum vestrarum. Commendavit ille atque discessit, nulli suorum notum fecit, rediturum se spernas, et ab amico quod dederat recepturum: ut humana sunt, mortuus est, habet haeredem, reliquit filium; ignorat filius quid pater habuerit, quid tibi commendaverit. Eia tu redi, redi, praevaricator, ad cor, ibi scripta lex est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Teipsum cogita commendasse, nulli tuorum dixisse, mortuum esse, filium reliquisse: quid ei velles a tuo amico praestari? Responde, judica causam: judicis tribunal est in mente tua; sedet ibi Deus, adest accusatrix conscientia, tortor timor. In rebus humanis es, in societate humana detineris: cogita quid velles praestari filio tuo ab amico tuo. Novi quid tibi respondeat cogitatio tua: sic judica, sicut audis. Judica, vox erit. Vox veritatis non tacet; non labiis clamat, sed vociferatur ex corde: adhibe aurem; ibi esto cum filio amici tui. Vides fortasse etiam indigentem vagari, nescientem quid pater ejus habuerit, ubi posuerit, cui commendaverit: cogita et filium tuum, fac illum vivere quem contemnis mortuum, te mortuum cogita ut vivas. Sed aliud jubet avaritia, jubet contra Deum; Deus aliud, aliud avaritia; aliud in paradiso conditor noster, aliud de transverso seductor serpens. Veniat in mentem prior casus tuus: propterea mortalis, propterea laborans, propterea in sudore vultus tui panem comedens, propterea spinas et tribulos tibi terra generat (Gen. III, 17, 18): experimento disce, quod noluisti praecepto. Sed vincit cupiditas: cur non potius veritas? Et ubi est quod loquebaris? Ecce cogitas aurum negare, ecce cogitas haeredi amici tui prorsus abscondere. Interrogaveram paulo ante quid sit charius, et quid sit melius, aurum an fides. Quare aliud dicis, aliud agis? Non times hanc vocem, Si vere justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum? Ecce locutus es mihi meliorem esse fidem, et in judicio tuo melius duxisti aurum. Non sic judicasti ut locutus es: vera locutus es, et falsa judicasti. Ergo et cum loquebaris justitiam, non vere loquebaris: Si enim vere justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Quando mihi de justitia respondebas, erubescendo, non fatendo loquebaris. 3. Sed ad causam praesentem jam veniamus, si placet. Vox est enim illa dulcis et nota auribus Ecclesiae, vox Domini nostri Jesu Christi, et vox corporis ejus, vox Ecclesiae laborantis, peregrinantis in terra, inter maledicentium et adulantium pericula viventis. Non timebis comminatorem, si non amas adulatorem. Attendit ergo ille cujus haec vox est, et vidit omnes loqui justitiam. Quis enim audet non loqui eam, ne dicatur injustus? Cum ergo tanquam audiret omnium voces, et intenderet omnium labia, clamabat ad eos: Si vere utique justitiam loquimini, si non falso justitiam loquimini, si non aliud in labiis perstrepit, aliud celatur in cordibus, recta judicate, filii hominum. Audi ex Evangelio propriam vocem, eamdem ipsam quae in hoc psalmo est. Hypocritae, ait Dominus Pharisaeis, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XII, 34, 33). Quid te vis dealbare, paries lutee? Novi interiora tua, non fallor tectorio tuo: novi quid praetendas, novi quid tegas. Neque enim opus ei erat, ait evangelista, ut quisquam ei perhiberet testimonium de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25). Sciebat quid esset in homine, qui fecerat hominem, et homo factus erat ut quaereret hominem. Videte ergo si non sequuntur se voces istae: Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum istis mali? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Nonne justitiam locuti estis, quando dixistis: Magister, scimus quia justus es, et nullius personam accipis (Matth. XXII, 16)? Quare dolum in corde tegebatis? quare imaginem Caesaris Creatori vestro ostendebatis, et ejus imaginem in vestris cordibus delebatis? Nonne auditum est quid locuti fueritis, et expertum est quemadmodum judicaveritis? Nonne vos crucifixistis eum quem justum esse dixeratis? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Utquid audio locutionem vestram, Scimus quia justus es; cum praevideam judicium vestrum, Crucifige, crucifige? Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Quid enim fecistis saeviendo adversus Deum qui homo erat, et occidendo regem vestrum? Non enim ideo rex non erat futurus, quia occisus est a vobis resurrecturus. In titulo ubi scriptum erat, Rex Judaeorum, posito super crucem Domini, linguis tribus, hebraica, graeca, latina (Luc. XXIII, 38), noverat dicere judex homo, Quod scripsi, scripsi: et Deus non noverat dicere, Quod scripsi, scripsi? Prorsus rex vester est: vivus, rex vester est; occisus, rex vester est. Ecce resurrexit, et in coelo rex vester est: ecce venturus est; vae vobis, quia rex vester est. Ite nunc, et loquimini justitiam, et nolite recta judicare, filii hominum. Non vultis recte judicare, recte judicabimini. Vivit enim ille rex vester, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. (Rom. VI, 9). Ecce venit; redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8). Ecce veniet, corrigimini antequam veniat, praevenite faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Ecce veniet; rex vester est. Recordamini titulum super crucem. Si non eum videtis scriptum, manet tamen: in terra non legitur, sed in coelo servatur. Putatis enim illam inscriptionem fuisse corruptam? Et quid ait titulus psalmi hujus? In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem. Non ergo corrumpitur illa inscriptio tituli. Rex vester est Christus, quia omnium rex Christus: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 29). Si ergo rex est, ecce, antequam veniat, dicit vobis: Adhuc loquor, inquit, nondum judico; qui sic clamo comminando, nolo ferire judicando. Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. 4. [vers. 3.] Nunc autem quid facitis? Quare ista vobis dico? Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Iniquitates forte in corde solo? Audi quid sequitur: et cor suum sequuntur manus, et cordi suo famulantur manus, cogitatur et fit; aut ideo non fit, non quia nolumus, sed quia non possumus. Quidquid vis, et non potes, factum Deus computat. Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Quid deinde? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quid est, connectunt? De peccato peccatum, et ad peccatum peccatum, propter peccatum. Quid est hoc? Furtum fecit, peccatum est: visus est, occidere quaerit eum a quo visus est; connexum est peccatum peccato. Permiserit Deus occulto judicio occidere eum quem voluit occidere; sentit sciri, quaerit et alterum occidere; connexuit tertium. Dum ea molitur, forte ne inveniatur, aut quia fecit ne convincatur, consulit mathematicum; additum est quartum. Respondet forte aliqua dura et mala mathematicus; curritur ad aruspicem ut expietur: respondet aruspex non se posse expiare; maleficus quaeritur. Et quis omnia possit numerare quae connectuntur peccata peccatis? Iniquitates manus vestrae connectunt. Quamdiu connectis, ligas peccatum peccato: te solve a peccatis. Sed non possum, inquis. Clama ad illum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24). Veniet enim gratia Dei, ut delectet te justitia, sicut delectabat iniquitas; et homo qui ex vinculis resolutus es, exclamabis ad Deum: Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 16). Quid est, disrupisti vincula mea, nisi, remisisti peccata mea? Audi quia vincula sunt: respondet Scriptura, Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Non solum vincula, sed et criniculi sunt. Criniculi sunt, qui fiunt intorquendo: hoc est quod peccatis peccata connectebas. Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam, Isaias clamat. Vae his qui trahunt peccata sicut vestem longam (Isai. V, 18): quid est aliud, quam vae his quorum manus connectunt iniquitatem? Et quia unusquisque peccatis suis constringitur, sicut et peccatis suis caeditur, Dominus male versantes in templo flagello de resticulis facto exclusit (Joan. II, 15). Sed non vis modo disrumpi vincula tua, quia non sentis vincula tua; etiam delectant te, et voluptati sunt: senties in fine, cum dicetur, Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Exhorrescis, times, pectus tundis; dicis mala esse peccata, bonam esse justitiam. Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. In vita vestra inveniantur verba vestra; in factis vestris cognoscantur labia vestra. Nolite ergo connectere iniquitatem; quia vobis ad alligaturam adhibebitur quidquid connectitis. Non audiunt; non omnes tamen: et qui non audiunt praecogniti sunt. 5. [vers. 4.] Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Et cum iniquitatem loquuntur, falsa loquuntur; quia fallax est iniquitas: et cum justitiam loquuntur, falsa loquuntur; quia aliud ore proferunt, aliud in corde obtegunt. Alienati sunt peccatores a vulva: Quid est hoc? Quaeramus diligentius: fortassis enim illud dicit quia Deus praecognovit homines peccatores etiam in uteris matrum. Nam unde cum adhuc praegnans esset Rebecca, et geminos in utero portaret, dictum est: Jacob dilexi, Esaü autem odio habui (Gen. XXV, 23, Malach. I, 2, 3, et Rom. IX, 13)? Dictum est enim: Major serviet minori. Occultum ibi judicium Dei; sed tamen a vulva, id est, ab ipsa origine alienati sunt peccatores. Unde alienati? A veritate. Unde alienati? A patria beata, a vita beata. An forte alienati ab ipsa vulva? Et qui peccatores alienati sunt a vulva? Qui enim nascerentur, si non ibi tenerentur? Aut qui hodie viverent, ut haec sine causa audirent, nisi nascerentur? Forte ergo a quadam vulva alienati sunt peccatores, in qua dolores patiebatur charitas, per Apostolum dicens, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19). Exspecta ergo; formare. Noli tibi tribuere judicium quod forte non nosti. Carnalis es adhuc, conceptus es: eo ipso quo accepisti nomen Christi, sacramento quodam natus es in visceribus matris. Non enim ex visceribus tantum homo nascitur, sed et in visceribus. Prius nascitur in visceribus, ut possit nasci de visceribus. Propterea dictum est de Maria: Quod enim natum est in ea, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Nondum de illa natum erat, sed jam in illa natum erat. Ergo nascuntur intra viscera Ecclesiae quidam parvuli; et bonum est ut formati exeant, ne abortu labantur. Generet te mater, non abortiat. Si patiens fueris, usquequo formeris, usquequo in te certa sit doctrina veritatis, continere te debent materna viscera. Si autem impatientia tua concusseris latera matris, cum dolore quidem te excutit foras, sed magis tuo malo quam suo. 6. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Ideo ergo erraverunt a ventre, quia locuti sunt falsa? An potius ideo locuti sunt falsa, quia erraverunt a ventre? In ventre quippe Ecclesiae, veritas manet. Quisquis ab hoc ventre Ecclesiae separatus fuerit, necesse est falsa loquatur: necesse est, inquam, falsa loquatur, qui aut concipi noluit, aut quem conceptum mater excussit. Inde haeretici clamant contra Evangelium: ut de his potius loquamur quos dolemus excussos. Recitamus eis: Ecce Christus dixit, Oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die. Agnosco ibi caput nostrum, agnosco ibi sponsum nostrum: agnosce et tu mecum sponsam, vide quid sequitur: Praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47) Huc veni, huc veni. Ecce Ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem: non dico, Huc veni; ipsa ad te venit. Illi autem obsurdescentes adversus Evangelium, et non nos permittentes legere verba Dei, quae se jactant custodisse a flamma et volunt delere lingua, loquuntur sua, loquuntur inania: Ille tradidit, et ille tradidit. Imo et ego dico, Et ille tradidit, et ille tradidit: et verum dico. Sed quid ad me? Nec tu mihi quos nominas ex Evangelio legis, nec ego quos nomino ex Evangelio lego. Auferantur de medio chartae nostrae, procedat in medium Codex Dei. Audi Christum dicentem, audi veritatem loquentem: Praedicari in nomine ejus, inquit, poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Non, inquiunt; sed quod nos dicimus audite: quod dicit Evangelium nolumus audire. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Nos loquamur vera, quia audivimus vera; quod Dominus dicit, non quod homo dicit. Potest fieri ut homo mentiatur: non potest fieri ut veritas mentiatur. Ex veritatis ore agnosco Christum, ipsam veritatem: ex veritatis ore agnosco Ecclesiam, participem veritatis. Nemo mihi falsa loquatur, qui erravit ab utero in visceribus Ecclesiae: primo viderem quid me vellet docere. Video alienatum a vulva, video errasse a ventre, et auditurus sum ab eo, quid nisi falsa? Erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. 7. [vers. 5, 6.] Indignatio eis secundum similitudinem serpentis. Magnam rem audituri estis. Indignatio eis secundum similitudinem serpentis. Quasi dixerimus, quid est quod dixisti? sequitur, Sicut aspidis surdae. Unde surdae? Et obturantis aures suas. Ideo surdae, quia obturat aures suas. Et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti medicati a sapiente. Sicut audivimus, quod et homines dicunt, qui ea qua potuerunt haec cognitione didicerunt, sed tamen quod Spiritus Dei multo melius omnibus hominibus novit. Non enim frustra hoc dixit, nisi quia fieri potest ut verum sit etiam illud quod audivimus de aspide. Aspis cum coeperit pati incantatorem Marsum, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, sicut sunt multa etiam magica, audite quid facit. Sed interim in hoc attendite, fratres: hoc enim praeloquendum est, ne quisquam veluti haesitans audiat: non, undecumque datur similitudo, ab Scripturis laudatur ipsa res, sed tantum inde similitudo trahitur. Non enim laudavit iniquum judicem qui nolebat audire illam viduam, et nec Deum timebat, nec homines reverebatur; et tamen inde similitudinem Dominus traxit (Luc. XVIII, 2): nec illum laudavit pigrum qui tres panes, non propter amicitiam dedit petenti, sed taedio victus; et tamen inde similitudinem dedit (Luc. XI, 8). Et de rebus ergo non laudandis trahuntur secundum quemdam modum nonnullae similitudines. Aut si propterea putatis eundum esse ad Marsos, quia hoc audistis in Scriptura Dei; eundum est et ad spectacula theatri, quia dicit Apostolus: Non sic pugillor, quasi aerem caedens; pugilari enim est pancratium facere. Jam quia hinc data est similitudo, spectacula ista delectare nos debent? aut quia dixit, Qui in agone contendit, ab omnibus abstinens est (I Cor. IX, 26, 28); propterea agonistica ista vana et ludicra debet affectare christianus? Attende quid tibi dicatur ad similitudinem, quid moneatur ad prohibitionem. Ita ergo et hic data est quaedam similitudo de Marso, qui incantat ut educat aspidem de tenebrosa caverna: utique in lucem vult educere; illa autem amando tenebras suas quibus se involutans occultat, dicitur quod cum exire noluerit, recusans tamen audire illas voces quibus se cogi sentit, allidit unam aurem terrae, et de cauda obturat alteram, atque ita voces illas quantum potest evitans, non exit ad incantantem. Huic similes dixit Spiritus Dei quosdam non audientes verbum Dei, et non solum non facientes, sed omnino ne faciant audire nolentes. 8. Factum est hoc et in primis temporibus fidei. Stephanus martyr praedicabat veritatem, et tanquam tenebrosis mentibus, ut eas in lucem educeret, incantabat: ubi venit ad commemorationem Christi, quem illi omnino audire noluerunt, quid de eis Scriptura dicit? quid de illis narrat? Clauserunt, inquit, aures suas. Quid autem postea fecerint, passio Stephani narrata declarat. Non erant surdi, sed fecerunt se surdos. Quia enim aures patentes in corde non habebant, violentia tamen verbi per aures carnis irruens, etiam ipsis auribus cordis vim faciebat: clauserunt et aures corporis, et ierunt ad lapides (Act. VII, 56, 57). Ecce aspides surdae, duriores lapidibus quibus incantatorem suum lapidaverunt: non audierunt vocem incantantis, et medicamenti medicati a sapiente. Quid est medicamentum medicatum a sapiente? Forte medicamentum confectum, dicat medicamentum medicatum. An quaerimus ibi aliquid, quomodo jam si medicamentum est, etiam medicatum sit? Medicamenta erant in Prophetis, medicamenta erant in Lege, praecepta ipsa omnia medicamenta erant; et hoc medicamentum nondum erat medicatum: adventu Domini medicatum est medicamentum; hoc illi ferre non potuerunt. Quia enim non curabantur medicamento, medicatum est ipsum medicamentum adventu Domini. Jam Stephanus medicamentum medicatum incantabat; hoc illi audire noluerunt: unde medicatum est medicamentum, contra hoc aures clauserunt. Nam ibi hoc fecerunt, ubi nominatus est Christus. Indignatio eorum, sicut indignatio serpentis. Quid aures clauditis? Exspectate, audite; et si potueritis, saevite. Quia nolebant nisi saevire, noluerunt audire. Quod si audirent, forte desaevirent. Indignatio eorum, sicut indignatio serpentis. 9. Tales etiam istos patimur. Primo sibi veritatem tenere videbantur: non cessavit Deus, non quievit. In Ecclesia sua praedicata est veritas, in visceribus matris aperta sunt eorum mendacia: patefactum est quod lucet; demonstrata est civitas super montem constituta, quae abscondi non potest, et lucerna posita est super candelabrum, quae lucet omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 14, 15). Ubi enim latet Ecclesia Christi? ubi latet veritas Christi? Nonne ipse est mons qui crevit ex minimo lapide, et implevit universam faciem terrae (Dan. II, 35)? Convincuntur hinc, non habent quod dicant contra Ecclesiam. Et quid eis remansit? Quid nos quaeritis? quid nos vultis, dicunt? recedite a nobis. Dicunt autem et suis: Nemo cum illis loquatur, nemo illis conjungatur, nemo illos audiat. Indignatio eorum, indignatio serpentium: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti, hoc est vocem medicamenti, medicati a sapiente. Nonne hinc jam intelligitur quale medicamentum, quando vocem dicit? Numquid medicamentum habet vocem? Est quoddam medicamentum quod habet vocem. Medicamentum portamus; vocem ejus audite, non quomodo aspides surdae. Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Vox est medicamenti, et hoc medicati a sapiente. Jam enim venit Christus qui impleret Legem et Prophetas (Matth. V, 17), qui veritatem ipsam firmaret: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Id. XXII, 40). 10. An forte quaerimus aliquid et in eo quod dicitur aspis ita aures claudere, ut unam earum in terram premat, alteram cauda oppilet? Quid sibi vult hoc? In cauda, posteriora utique intelliguntur; ergo praeterita, quo jam tergum oportet ponere, ut in ea quae nobis promittuntur intendamus: ergo nec ex praeterita vita nostra, nec ex praesenti delectari debemus. Hoc enim Apostolus monet dicens, Quem ergo aliquando fructum habuistis in his in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Revocat a recordandis cum delectatione praeteritis, et cum quadam concupiscentia fruendi, ne redeamus corde in Aegyptum. Quid de praesentibus? quomodo jubet etiam ipsa contemni? Non respicientibus, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Item de praesenti vita dicit: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Obliviscere ergo praeterita, quibus male vixisti; contemne praesentia, quibus temporaliter vivis, ne te alligando, praesentia non permittant pervenire ad futura. Si enim praesens vita te delectat, aurem in terra posuisti: si tuis praeteritis etiam retro labentibus delectaris, aurem de cauda obturasti. Debes ergo ire in lucem, exire de tenebris, audita voce medicamenti medicati a sapiente; ut jam in luce ambulans, et exsultans dicas: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus (Philipp. III, 13). Non dixit: Quae retro oblitus, et ex praesentibus delectatus. Cum dicit, Quae retro oblitus, non obturavit aurem de cauda; cum dicit, In ea quae ante sunt extentus, his et praesentibus non obsurduit: merito audiens, merito praedicans, merito exsultat lingua ejus, praedicans veritatem in luce nova, deposita vetere tunica. Et ad hoc enim valet astutia serpentis, ad quam nos imitandam Dominus exhortatur. Ait enim: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X, 16). Quid est, astuti sicut serpentes? Offer omnia membra tua percutienti, dummodo caput integrum serves. Caput viri, Christus (I Cor. XI, 3). Sed gravat quasi pondus corii cujusdam et quasi senecta veteris hominis. Audi Apostolum dicentem, Exuentes vos veterem hominem, et induentes novum (Coloss. III, 9, 10). Et quomodo exuo, inquis, veterem hominem? Imitare astutiam serpentis. Quid enim facit serpens, ut exuat se veterem tunicam? Coarctat se per foramen angustum. Et ubi, inquis, invenio hoc foramen angustum? Audi: Arcta et angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam (Matth. VII, 14). Reformidas eam, et non vis ambulare, quia pauci sunt? Ibi ponenda est vetus tunica, et alibi poni non potest. Aut si vis vetustate impediri, gravari, premi, noli ire per angustam. Si autem gravaris vetustate quadam peccati tui et praeteritae vitae, transire non potes. Quia ergo corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15); vel cupiditates corporales non premant, vel concupiscentiae carnis exuantur. Unde exuuntur, nisi ieris per angustam, nisi fueris astutus ut serpens? 11. [vers. 7.] Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Quorum? Quibus indignatio est sicut similitudo serpentis, et aspidis obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantium, et medicamenti medicati a sapiente. Quid illis fecit Dominus? Contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Factum est; hoc primo factum est, et modo fit. Sed sufficeret, fratres mei, ut diceretur, Deus contrivit dentes eorum. Quare, in ore ipsorum? Nolebant audire legem, nolebant audire praecepta veritatis a Christo Pharisaei, similes serpenti illi et aspidi. Praeteritis enim suis peccatis delectabantur, et praesentem vitam nolebant amittere, id est gaudia terrena pro gaudiis aeternis. Unam aurem claudebant ex delectatione praeteritorum, alteram ex delectatione praesentium: ideo nolebant audire. Nam unde est illud: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem (Joan. XI, 48)? Utique nolebant perdere locum, ad terram colliserant aurem suam; et ideo noluerunt audire verba illa medicata a sapiente. Dictum est de illis et quod avari erant et amatores pecuniae: et omnis vita eorum, etiam praeterita, descripta est a Domino in Evangelio. Qui legit diligenter Evangelium, invenit unde illi ambas aures obturabant. Intendat Charitas Vestra: Dominus quid fecit? Contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Quid est, in ore ipsorum? Ut ore suo contra se pronuntiarent: coegit illos ore suo in se sententiam dicere. Calumniari volebant ei propter tributum: non dixit ille, Licet reddere tributum, aut, non licet reddere. Et volebat dentes eorum, quibus inhiabant ut morderent, conterere; sed in ore ipsorum volebat. Si diceret, Solvatur Caesari tributum; calumniarentur illi quod maledixisset genti Judaeorum, eam tributariam faciendo. Ex peccato enim tributum reddebant humiliati, sicut illis in Lege praedictum erat. Tenemus illum, aiunt, maledictorem gentis nostrae, si nos jusserit tributum persolvere: si autem dixerit, Nolite solvere, tenemus eum quod contradixerit nobis devotos esse Caesari. Talem bicipitem laqueum quasi capiendo Domino posuerunt. Sed ad quem venerant? Qui noverat conterere dentes eorum in ore ipsorum. Ostendite mihi nummum, inquit. Quid me tentatis, hypocritae? De tributo solvendo cogitatis? justitiam facere vultis? consilium justitiae quaeritis? Si vere justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Nunc autem quia alia loquimini, alia judicatis, hypocritae estis: quid me tentatis? Nunc conteram dentes vestros in ore vestro: ostendite mihi nummum. Et demonstraverunt ei. Et ille non dicit, Caesaris est; sed interrogat, Cujus est? ut eorum dentes in ore ipsorum conterantur. Quaerente quippe illo cujus haberet imaginem et inscriptionem, illi Caesaris dixerunt. Jam nunc Dominus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Jam respondistis, jam contriti sunt dentes vestri in ore vestro. Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 17-21). Quaerit Caesar imaginem suam; reddite: quaerit Deus imaginem suam; reddite. Non perdat ex vobis Caesar nummum suum: non perdat Deus in vobis nummum suum. Et illi non invenerunt quid responderent. Missi enim erant ut calumniarentur ei: et redierunt dicentes quod nemo possit ei respondere. Unde? Quia contriti erant dentes eorum in ore ipsorum. 12. Inde est et illud: In qua potestate ista facis? Et ego interrogabo vos unum sermonem; respondete mihi. Et interrogavit de Joanne, unde esset baptismus Joannis, de coelo, an ex hominibus; ut si quid responderent, contra illos esset. Noluerunt dicere, Ex hominibus, timentes homines ne lapidarentur ab eis, eo quod Joannem prophetam haberent: dicere, De coelo plus formidabant, ne faterentur ipsum Christum, quia Joannes praedicaverat Christum. Coarctati utrinque, ex hac parte et ex hac parte, qui parabant objicere crimen responderunt ignorantiam; dixerunt: Nescimus (Marc. XI, 28-33). Calumniam enim praeparabant, quando dixerunt, In qua potestate ista facis? ut si diceret, Christus sum, quasi arrogantem, superbum, sacrilegum invaderent. Noluit dicere, Christus sum; sed quaesivit de Joanne, qui dixerat quod ipse esset Christus. Illi non sunt ausi reprehendere Joannem, timentes ne a populo occiderentur: non sunt ausi dicere, Verum dixit Joannes, ne diceretur eis, Credite illi. Obmutuerunt, nescire se dixerunt: jam mordere non valebant. Unde non valebant? Jam occurrit vobis; contriti erant dentes eorum in ore ipsorum. 13. Pharisaeo displicuit Dominus illi qui ad prandium vocaverat, quod peccatrix mulier accesserit ei ad pedes; et murmuravit adversus eum dicens: Si esset hic propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. O tu non propheta, unde scis quod nescierit quae mulier illi accessit ad pedes? Quia non servabat videlicet munditiam Judaeorum, quae a foris quasi custodiebatur in carne, et exsulabat ex corde, hoc de Domino suspicatus est. Dominus autem qui peccata mulieris noverat, etiam cogitationes hospitis audiebat, et respondit quae nostis. Et ne diu hinc loquar, tamen in ore ejus voluit conterere dentes ejus Proposuit enim: Duo debitores erant cuidam feneratori: unus quingentos debebat denarios, alius quinquaginta. Non habebant ambo unde redderent; dimisit ambobus. Quis eum plus dilexit? Ad hoc interrogat ille, ut ille respondeat: ad hoc ille respondet, ut dentes ejus in ore ejus conterantur. Respondit confusus, exclusus est: admissa est illa ad percipiendam misericordiam, quae irruperat in habitaculum alienum, sed non accesserat ad Deum alienum (Luc. VII, 39-50): Contrivit Dominus dentes eorum in ore ipsorum. 14. Molas leonum confregit Dominus. Non tantum aspidum. Quid de aspidibus? Aspides insidiosae volunt venena immittere, et spargere, et insibilare. Apertissime saevierunt gentes, et fremuerunt sicut leones. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. II, 1)? Quando insidiabantur Domino, Licet dare tributum Caesari, an non licet? aspides erant, serpentes erant: contriti sunt dentes eorum in ore ipsorum. Postea clamaverunt, Crucifige, crucifige (Matth. XXVII, 23, et Joan. XIX, 6): jam non est lingua aspidis, sed fremitus leonis. Sed et molas leonum confregit Dominus. Forte hic non vacat quod non addidit, in ore eorum. Insidiantes enim captiosis interrogationibus, cogebantur responsione sua vinci: isti autem qui aperte saeviebant, numquid interrogationibus convincendi erant? Tamen et eorum molae contritae sunt: crucifixus resurrexit, ascendit in coelum, glorificatus est Christus, adoratur ab omnibus gentibus, adoratur ab omnibus regibus. Saeviant modo Judaei, si possunt. Non saeviunt. Molas leonum confregit Dominus. 15. Habemus et in haereticis hoc documentum et experimentum, quia et ipsos invenimus esse serpentes indignatione obsurdatos, nolentes audire medicamentum medicatum a sapiente: et in ore ipsorum contrivit Dominus dentes eorum. Quomodo saeviebant in nos, reprehendendo quod quasi persecutores essemus, excludendo illos de basilicis? Modo illos interroga: Debent excludi haeretici de basilicis, an non debent? Respondeant modo. Dicant non debere: repetunt Maximianistae basilicas. Ne autem repetant Maximianistae basilicas, dicunt debere. Quid est ergo quod dicebatis adversum nos? An contriti sunt dentes vestri in ore vestro? Quid nobis et regibus, inquiunt? quid nobis et imperatoribus? Vos de imperatoribus praesumitis. Quaero et ego: Quid vobis ad proconsules, quos miserunt imperatores? quid vobis ad leges, quas contra vos dederunt imperatores? Imperatores communionis nostrae leges adversus omnes haereticos dederunt: eos utique appellant haereticos, qui non sunt communionis eorum, inter quos utique et vos estis. Si verae sunt leges, valeant et in vos haereticos; si falsae sunt leges, quare valent contra vestros haereticos? Fratres, paululum advertite, et intelligite quod diximus: quando egerunt causas suas adversus Maximianistas, ut eos a se damnatos et schismaticos suis ejicerent de locis, quae illi loca tenebant antiquitus, et successerant episcopis decessoribus suis; volentes illos inde excludere, egerunt legibus publicis, ad judices venerunt, dixerunt se catholicos, ut possent excludere haereticos. Quare te dicis catholicum, ut excludatur haereticus, et non potius es catholicus, ne sis exclusus haereticus? Modo catholicus es, ut valeas ad excludendum haereticum. Judex enim non posset nisi legibus suis judicare. Dixerunt se catholicos; admissi sunt agere: dixerunt illos haereticos; quaesivit unde probaretur: lectum est concilium Bagaitanum, ubi damnati sunt Maximianistae; insertum est Actis proconsularibus, probatum est quod illi damnati non deberent tenere basilicas, et pronuntiavit proconsul ex lege. Ex qua lege? Quae lata est contra haereticos. Si contra haereticos, et contra te. Quare, inquit, contra me? non enim ego haereticus sum. Si tu haereticus non es, falsae sunt illae leges: ab his enim imperatoribus latae sunt, qui non sunt communionis tuae; omnes qui non sunt communionis eorum, legibus suis haereticos vocant. Non quaero ultrum verae an falsae; sequestrata illa sit quaestio, si adhuc quaestio est: interim secundum te modo interrogo, Verae leges sunt, an falsae leges sunt? Si verae sunt, credatur eis: si falsae sunt, quare uteris eis? Dixisti proconsuli: Catholicus sum, exclude haereticum. Quaesivit ille unde probaretur haereticus: protulisti concilium tuum, ostendisti quod eum damnaveris. Ille vel connivens, vel non intelligens, usus tamen est lege sicut judex: et fecisti de judice quod de te non vis facere. Si enim judex usus est lege imperatoris ad tuam suggestionem, cur ea tu non uteris ad tuam correctionem? Ecce ejecit haereticum tuum ex lege imperatoris sui: quare te ex eadem lege non vis ut ejiciat? Replicamus quod fecistis: ecce basilicae tenebantur a Maximianistis, modo a vobis tenentur; exclusi sunt ex eis Maximianistae: exstant jussiones proconsulum, exstant memoriae Gestorum; apparitores accipiuntur, civitates excitantur, pelluntur homines de locis suis. Quare? Quia haeretici sunt. Qua lege pelluntur? Responde: videamus si nondum contriti sunt dentes vestri in ore vestro. Falsa lex est? Non valeat in haereticum tuum. Vera lex est? Valeat et in te. Non est quod respondeant; Deus contrivit dentes eorum in ore ipsorum. Ideoque ubi non possunt lubrica fallacia serpere ut aspides, aperta violentia fremunt ut leones. Prosiliunt et saeviunt armatae turbae Circumcellionum; dant stragem quantam possunt, quantamcumque possunt. Sed et molas leonum confregit Dominus. 16. [vers. 8.] Spernentur tanquam aqua decurrens. Non vos terreant, fratres, quidam fluvii qui dicuntur torrentes; hiemalibus aquis implentur: nolite timere; post paululum transit, decurrit aqua, ad tempus perstrepit, mox cessabit; diu stare non possunt. Multae haereses jam emortuae sunt: cucurrerunt in rivis suis quantum potuerunt, decurrerunt, siccati sunt rivi, vix eorum memoria reperitur, vel quia fuerint. Spernentur tanquam aqua decurrens. Sed non solum ipsi: totum hoc saeculum ad tempus perstrepit, et quaerit quem trahat. Omnes impii, omnes superbi, sonantes ad saxa superbiae suae quasi aquis irruentibus et confluentibus, non vos terreant; hiemales aquae sunt, semper manare non possunt: necesse est decurrant in locum suum, in finem suum. Et tamen de isto torrente saeculi bibit Dominus. Passus est enim hic, ipsum torrentem bibit; sed in via bibit, sed in transcursu, quia in via peccatorum non stetit (Psal. I, 1). Sed quid ait de illo Scriptura? De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7): id est, propterea glorificatus est, quia mortuus est; propterea resurrexit, quia passus est. Si nollet bibere in via de torrente, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, non glorificaretur. Ergo, de torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Exaltatum est jam caput nostrum: sequantur eum membra sua. Spernentur tanquam aqua decurrens. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Minae Dei non cessant: arcus Dei, minae Dei. Intenditur arcus, nondum ferit. Intendit arcum suum, donec infirmentur. Et multi infirmati sunt ipsius intentione arcus territi. Nam hinc infirmatus est ille qui dixit: Quid me jubes facere? Ego sum, inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. IX, 6, 5). Qui clamabat de coelo, arcum tendebat. Multi ergo qui fuerunt inimici, infirmati sunt, et conversi noluerunt erigere diu cervices suas adversus perseverantiam extenti arcus. Nam sic infirmatus est et ille qui ait, ne timeamus infirmari: Quando infirmor, tunc potens sum. Et cum oraret a se tolli stimulum carnis, quid ei responsum est? Virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 10, 9). Intendit arcum suum, donec infirmentur. 17. [vers 9.] Sicut cera liquefacta auferentur. Dicturus enim eras: Non omnes sic infirmantur, quomodo ego, ut credant; perseverant multi in malo suo et in malitia sua. Et de ipsis nihil timeas: Sicut cera liquefacta auferentur. Non contra te stabunt, non perdurabunt: igne quodam concupiscentiarum suarum peribunt. Est enim hic quaedam poena occulta: de illa dicturus est modo Psalmus usque in finem. Pauci sunt versus: intenti estote. Est quaedam poena futura, gehennae ignis, ignis aeternus. Futura enim poena duas species habet. Aut inferorum est, ubi ardebat dives ille, qui volebat sibi stillam aquae stillari in linguam de digito pauperis, quem ante januam suam contempserat, quando ait: Quoniam crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Et altera est illa in fine, de qua audituri sunt: qui ad sinistram ponendi sunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Illae poenae manifestae erunt eo tempore, quando exitum fuerit ex hac vita, aut finito saeculo perventum ad resurrectionem mortuorum. Modo ergo nulla poena est, et prorsus impunita sinit Deus peccata usque ad illum diem? Est et hic quaedam poena occulta; de ipsa modo tractatur. Hanc vult commendare Spiritus Dei: hanc intelligamus, hanc caveamus, hanc evitemus, et in illas multum terribiles non incidemus. Forte dicturus est mihi aliquis: Sunt et hic poenae, carceres, exsilia, tormenta, mortes, diversa genera dolorum et tribulationum. Sunt quidem et ista, et Dei judicio dispensantur; sed multis ad probationem, multis ad damnationem. Videmus tamen aliquando in his poenis justos affligi, et ab his poenis injustos esse alienos: unde nutaverunt pedes illi, qui postea gratulatus ait, Quam bonus Israel Deus rectis corde! Mei autem pene commoti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Viderat enim felicitatem malorum, et delectatus erat esse malus, videns regnare malos, bene illis esse, abundare eos in omni copia rerum temporalium, qualia adhuc ipse parvulus desiderabat a Domino: et nutaverunt illi pedes, usquequo videret quid in finem vel sperandum vel timendum sit. Ait enim in eodem psalmo: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 1, 2, 3, 16, 17). Non ergo poenas inferorum, non poenas illius post resurrectionem ignis aeterni, non poenas istas quae adhuc in hoc saeculo promiscuae sunt justis et injustis, et plerumque graviores justorum quam injustorum: sed nescio quam poenam praesentis vitae vult commendare Spiritus Dei. Advertite, audite hoc me dicturum quod noveratis: sed dulcius est cum in Psalmo ostenditur, qui obscurus antequam ostenderetur, putabatur. Ecce enim profero quae jam noveratis: sed quia inde proferuntur, ubi nondum ea videbatis, fit ut etiam nota tanquam nova delectent. Audite poenam impiorum: Sicut cera, inquit, liquefacta auferentur. Dixi per concupiscentias suas hoc eis fieri. Concupiscentia mala, quasi ardor est et ignis. Ignis consumit vestem, libido adulterii non consumit animam? De cogitato adulterio cum loqueretur Scriptura ait: Alligabit quis ignem in sinu suo, et vestimenta sua non comburet? Gestas in sinu prunas, perforatur tunica: gestas in cogitatione adulterium, et integra est anima (Prov. VI, 27-29) ? 18. Sed istas poenas pauci vident: propterea eas maxime commendat Spiritus Dei. Audi Apostolum dicentem: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Ecce ignis, a cujus facie tanquam cera liquescunt: solvuntur enim a quadam constantia castitatis; propterea et ipsi euntes in libidines suas, soluti et fluxi dicuntur. Unde fluxi? unde soluti? Ab igne concupiscentiarum. Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate. Et enumerat multa quae peccata sunt, et poenas dicit esse peccatorum. Nam dicit primam poenam superbiam: imo non poenam, sed primum peccatum superbiam. Primum peccatum superbia est: ultima poena est ignis aeternus, aut ignis infernus; jam enim damnatorum. Inter illud primum peccatum et hanc ultimam poenam, media quae sunt, et peccata sunt et poenae. Tam multa enim dicit Apostolus fieri ab eis, quae peccata sunt detestabilia; et tamen poenas eas dicit. Propter hoc, inquit, Deus tradidit eos in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut faciant quae non conveniunt. Et ne putaret quisquam ipsis poenis tantum se affligi quibus modo delectatur, et non timeret quod venturum est in fine, commemoravit ultimam poenam: Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, inquit, quoniam qui ea agunt, digni sunt morte; non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Qui ea agunt digni sunt morte: quae? Quae superius enumeravit in poenis esse: nam tradidit illos Deus, dixit, in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt. Ut adulter sit, jam poena est; ut mendax, ut avarus, ut fraudulentus, ut homicida, jam poenae sunt. Cujus peccati poenae? Prioris apostasiae, illius superbiae: Initium peccati hominis apostatare a Deo; et initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 14, 15). Propterea ipsum peccatum prius dixit: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Jam ista poena est obscuratio cordis. Sed unde contigit? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21-29). Quia a se habere dicebant quod a Deo acceperant; aut si cognoverunt a quo acceperunt, non eum glorificaverunt a quo se accepisse cognoverunt; hoc est, Dicentes se esse sapientes. Et ibi statim poena secuta est: Stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Parva ista poena est? Ut de ista sola loquamur, obscuratio cordis, excaecatio mentis parva est poena? Si quis furtum faciens, statim oculum perdidisset, omnes dicerent Deum praesentem vindicasse. Oculum cordis amisit, et ei pepercisse putatur Deus! Sicut cera liquefacta auferentur. 19. Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Videtis quomodo dicit quamdam poenam obscurationis. Ignis supercecidit: ignis superbiae, ignis fumosus, ignis concupiscentiae, ignis iracundiae. Quantus ignis est? Super quem ceciderit, non videbit solem. Ideo dictum est: Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Ergo, fratres, ignem malae concupiscentiae timete, si non vultis liquefieri sicut cera, et perire a facie Dei. Supercadit enim ignis iste, et solem non videbitis. Quem solem? Non istum quem tecum vident et pecora, et muscae, et boni et mali; quia facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Sed est alius sol, de quo dicturi sunt illi, Et sol non ortus est nobis; transierunt omnia illa tanquam umbra. Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6, 9). Quare, nisi quia supercecidit ignis, et non viderunt solem? Vicit illos concupiscentia carnis. Et ista concupiscentia unde venit? Attendite. De traduce natus es cum eo quod vincas: noli tibi hostes addere, vince cum quo natus es. Ad stadium vitae hujus cum illo venisti, congredere cum eo qui tecum processit. Ipso non victo, quare provocas catervas concupiscentiarum? Delectatio enim carnalis, fratres, cum homine nascitur. Sed qui bene eruditur, cito videt hostem suum, et aggreditur et luctatur, et cito vincit: idoneus est enim nondum crescentibus hostibus. Qui autem illam concupiscentiam, cum qua de peccati propagine natus est, contemnit vincere, et multas adhuc excitat exseritque libidines, difficulter eas superat, et adversus se ipse divisus, igne proprio concrematur. Ne itaque speres quasi illas solas poenas futuras; praesentes vide. Supercecidit ignis, et non viderunt solem. 20. [vers. 10] Priusquam producat spinas vestras rhamnus, tanquam viventes tanquam in ira combibet eos. Quid est rhamnus? Spinarum genus est, densissimae quaedam spinae esse dicuntur. Primo herba est; et cum herba est, mollis et pulchra est: ibi sunt tamen spinae postea processurae. Modo ergo delectant peccata, et quasi non compungunt. Herba est rhamnus, et modo tamen est spina. Priusquam producat spinas rhamnus: priusquam miserarum delectationum et voluptatum manifesta tormenta procedant. Interrogent se qui aliquid amant, et ad id pervenire non possunt; videant si non cruciantur desiderio: et cum pervenerint ad id quod illicite desiderant, attendant si non cruciantur timore. Videant ergo hic poenas suas, antequam veniat illa resurrectio, cum in carne resurgentes non immutabuntur. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Habebunt quippe corruptionem carnis in qua doleant, non in qua moriantur; alioqui et illi dolores finirentur. Tunc spinae illius rhamni, id est, dolores omnes et compunctiones tormentorum producentur. Quales spinas patientur illi qui dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum (Sap. V, 3)? Spinas compunctionis poenitentiae, sed serae et infructuosae, sicut spinarum sterilitas. Poenitentia hujus temporis, dolor medicinalis est: poenitentia illius temporis, dolor poenalis est. Non vis illas pati spinas? Hic compungere spinis poenitentiae, ut facias quod dictum est: Conversus sum in aerumna, cum configeretur spina. Peccatum meum cognovi, et iniquitatem meam non operui. Dixi: Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 4-6). Modo fac, modo compungere; non in te fiat quod dictum est de quibusdam detestabilibus, Discissi sunt, nec compuncti sunt (Psal. XXXIV, 16). Attendite qui discissi sunt, nec compuncti sunt. Videtis discissos, et non videtis compunctos. Ecce praeter Ecclesiam sunt, et non eos poenitet, ut rideant unde discissi sunt. Producet postea spinas eorum rhamnus. Nolunt modo habere compunctionem medicinalem; habebunt postea poenalem. Sed etiam modo, priusquam producat spinas rhamnus, supercecidit ignis qui eos non permittit videre solem, qui eos adhuc viventes in ira Dei combibit: ignis concupiscentiarum malarum, honorum vanorum, superbiae, avaritiae suae; et quidquid eos premit ne cognoscant veritatem, ne victi videantur, ne subjiciat illos vel ipsa veritas. Quid enim gloriosius, fratres quam subjici et vinci a veritate? Superet te veritas volentem; nam et invitum ipsa superabit. Ergo ille ignis concupiscentiarum malarum, qui supercecidit ut non videant solem, combibit rhamnum, priusquam producat spinas eorum: id est, occultat eorum malam vitam, priusquam pariat eadem vita manifestos in fine cruciatus; sed in ira Dei occultat rhamnum ignis iste. Non enim parva poena est quod modo non vident solem, nec spinas poenarum credunt ex hac vita mala sibi postea processuras. Vos enim, inquit, rhamnus estis; quem rhamnum, id est vos ipsos, viventes, id est adhuc in hac vita constitutos, priusquam in futuro judicio spinas poenarum vestrarum manifestas producat, nunc in ira combibit, id est, quasi absorbendo apparere non sinit. Hic itaque ordo verborum, quantum puto, planius ita contexitur: Supercecidit ignis, et non viderunt solem: qui ignis tanquam in ira, tanquam viventes vos rhamnum combibit, priusquam producat spinas vestras: id est, vos ipsos quos rhamnum invenit, combibit ante mortem, priusquam idem rhamnus spinas vestras post mortem in illa poenali resurrectione producat. Quare autem non dixit, viventes, sed, tanquam viventes, nisi quia falsa est haec vita impiorum? Neque enim vivunt, sed vivere sibi videntur. Et quare non, in ira, sed, tanquam in ira, nisi quia tranquillus hoc facit Deus? Nam et hoc scriptum est: Tu autem Domine virtutum cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Ille ergo et cum minatur, non irascitur. Neque enim perturbatur, sed tanquam irascitur, quia punit et vindicat. Et qui corrigi nolunt, tanquam vivunt, sed non vivunt. Vindicta enim primi peccati, et eorum quae addiderunt, manet super eos: et ipsa vocatur ira Dei, quia de judicio Dei venit. Unde Dominus de non credente ait: Sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36). Cum ira enim Dei mortales nascimur. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Quid est, natura filii irae, nisi quia portamus nobiscum poenam primi peccati? Sed si convertamus nos, aufertur ira, praebetur gratia. Non vis converti, addis etiam super id quod natus es: tanquam in ira combiberis in praesenti tempore. 21. [vers. 11.] Agnoscite ergo istam poenam, et gaudete vos non esse in hac poena omnes qui proficitis, omnes qui intelligitis et amatis veritatem, omnes qui plus in vobis vultis victoriam veritatis quam vestram, qui non clauditis adversus veritatem aures vestras, de praesentium delectatione et de praeteritorum recordatione, ne sitis canis reversus ad suum vomitum (II Petr. II, 22). Omnes tales qui estis, videte poenas eorum qui tales non sunt, et gaudete. Adhuc inferorum poenae non venerunt, adhuc ignis aeternus non venit: comparet qui proficit in Deo se modo cum impio, caecum cor cum illuminato corde; comparate duos, videntem et non videntem in carne. Et quid magnum est visio carnis? Numquid Tobias habebat carneos oculos? Filius ipsius habebat, et ilie non habebat; et viam vitae caecus videnti ostendebat (Tob. IV, 1). Ergo istam poenam quando videtis, gaudete quia in illa non estis. Propterea dicit Scriptura: Laetabitur justus, cum viderit vindictam. Non illam futuram; nam vide quid sequitur: Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Quid est hoc? Intendat Charitas Vestra. Numquid quando feriuntur homicidae, debent illuc innocentes ire, et lavare manus suas? Sed quid est, in sanguine peccatoris lavabit manus suas? Justus quando videt poenam peccatoris, proficit ipse: et mors alterius valet ad vitam alterius. Si enim spiritualiter sanguis currit de his qui intrinsecus moriuntur, tu videns talem vindictam, lava illic manus tuas; de caetero mundius vive. Et quomodo lavabit manus suas, si justus est? Quid enim habet in manibus quod lavetur, si justus est? Sed justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Justos ergo dixit fideles: et ex quo jam credidisti, jam incipis vocari justus. Facta est enim dimissio peccatorum. Etsi de ista residua vita quaedam peccata tua sunt, quae non possunt nisi tanquam aqua de mari in sentinam influere: tamen quia credidisti; cum videris eum qui omnino aversus est a Deo occidi in illa caecitate, supercadente illo igne non videre solem, tu qui jam per fidem vides Christum, ut videas per speciem, quia justus ex fide vivit, attende impium morientem, et purga te a peccatis. Ita lavabis quodammodo manus tuas in sanguine peccatoris. Manus ergo suas lavabit in sanguine peccatoris. 22. [vers. 12.] Et dicet homo: Si ergo fructus justo. Ecce antequam veniat quod promittitur, antequam detur vita aeterna, antequam impii projiciantur in ignem aeternum, hic in hac vita est fructus justo. Qui fructus? Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Id. XII, 12). Qui fructus justo? Gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. V, 3-5). Gaudet ebriosus, et non gaudet justus? In charitate est fructus justo. Miser ille, etiam cum se inebriat: beatus iste, etiam cum esurit et sitit. Illum ingurgitat vinolentia; istum spes pascit. Videat ergo illius poenam, suum gaudium, et cogitet Deum. Qui tale gaudium modo dedit de fide, de spe, de charitate, de veritate Scripturarum suarum, quale praeparat in finem! In via sic pascit, in patria quomodo saginabit! Et dicet homo: Si ergo est fructus justo. Credant qui vident, et videant et intelligant. Laetabitur justus, cum viderit vindictam. Si autem non habet oculos unde videat vindictam, contristabitur, nec corrigetur ex illa. Si autem videt illam, videt quid intersit inter contenebratum oculum cordis, et oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem spei, et oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem spei, et timorem facinoris. Cum viderit hoc, discernat se, et lavet manus suas in sanguine ipsius. Proficiat ex comparatione, et dicat, Ergo est fructus justo: ergo est Deus judicans eos in terra: nondum in illa vita, nondum in igne aeterno, nondum apud inferos, sed hic in terra. Ecce dives ille adhuc induitur purpura et bysso, et adhuc epulatur quotidie splendide. Nondum produxit spinas rhamnus; nondum dicit, Crucior in hac flamma (Luc. XVI, 19, 24): sed jam est mentis caecitas, jam oculus mentis exstinctus est. Si caecus oculis carnis ad mensam suam quamlibet opimam discumberet, miserum eum diceres: caecus interius, panem Christum non videt, et beatus est? Hoc non dicit nisi pariter caecus. Ergo est fructus justo: ergo est Deus judicans eos in terra. 23. Si aliquanto prolixiores fuimus, date veniam. Exhortamur vos in nomine Christi, ut haec quae audistis, ad fructum cogitetis. Quia et praedicare veritatem nihil est, si cor a lingua dissentiat; et audire veritatem, nihil prodest, si homo non super petram aedificet. Qui aedificat super petram, ipse est qui audit et facit: qui autem audit et non facit, aedificat super arenam (Matth. VII, 24, 26): qui nec audit nec facit, nihil aedificat. Sed quomodo qui aedificat super arenam, ruinam sibi aedificat; sic ille qui non aedificat super petram, veniente fluvio, sine domo rapitur. Non est quod facere, nisi et aedificare et super petram aedificare; id est, et audire et facere. Nec alius dicat: Utquid procedo ad ecclesiam? ecce qui quotidie ad ecclesiam procedunt, non faciunt quod audiunt. Faciunt tamen ut audiant; sic possunt facere ut audiant et faciant: tu autem quantum longe es a faciendo, qui tantum fugis ab audiendo? Sed ego, inquit, non aedifico super arenam. Nudum te inventurus est fluvius: numquid ideo te non ablaturus est? numquid ideo pluvia non necabit? numquid venti propterea non abripient! Ergo veniam et audiam. Sed cum audieris, fac. Nam si audieris, et non feceris, aedificasti quidem, sed super arenam. Quia ergo sine aedificio constituti, nudi sumus, in aedificio autem super arenam posito sub ruina sumus; restat ut super petram aedificemus, et quod audivimus faciamus.

IN PSALMUM LVIII ENARRATIO.

SERMO I. De prima parte Psalmi. 1. [vers. 1.]

Sicut solet Scriptura Psalmorum mysteria in titulis ponere, et frontem Psalmi sublimitate sacramenti decorare, ut sciamus qui intraturi sumus, cum tanquam super postem quid intus agatur legerimus, vel cujus domus sit, vel quisnam sit illius praedii possessor: ita et in hoc psalmo scriptus est titulus de titulo. Habet enim, In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem. Hoc est quod dixi, titulus de titulo. Quaenam enim sit tituli hujus inscriptio quam corrumpi vetat, Evangelium nobis indicat. Nam cum Dominus crucifigeretur, titulus inscriptus est a Pilato et positus, Rex Judaeorum, tribus linguis hebraea, graeca, et latina (Luc. XXIII, 38): quae linguae toto orbe maxime excellunt. Igitur si rex Judaeorum crucifixus est, et Judaei regem suum crucifixerunt; crucifigendo eum etiam regem Gentium fecerunt, magis quam occiderunt. Et quidem quantum in illis fuit, perdiderunt Christum, sed sibi, non nobis; et mortuus est ille pro nobis, et sanguine suo redemit nos. Et modo non est corruptus titulus: quia ille rex est, non solum Gentium, sed etiam ipsorum Judaeorum. Quid enim? Quia contradixerunt, ideo regis sui dominationem evertere potuerunt? Rex est et supra illos. Nam ille rex virgam ferream gerit, qua et regit et frangit. Ego, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 6-9). Quos reget? quos conteret? Reget obedientes, conteret resistentes. Ergo, Ne corrumpas, optime et prophetice: quandoquidem et illi Judaei suggesserunt tunc Pilato, et dixerunt, Noli scribere rex Judaeorum, sed scribe, quia ipse se dixit regem Judaeorum; nam iste titulus, inquiunt, confirmavit illum regem nobis. Et Pilatus: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 21). Et impletum est, Ne corrumpas. 2. Nec iste solus psalmus habet hujusmodi inscriptionem, ut titulus non corrumpatur. Aliquot psalmi sic praenotati sunt (Psal. LVI-LVIII), sed tamen in omnibus passio Domini praenuntiatur. Ergo et hic intelligamus Domini passionem, et loquatur nobis Christus caput et corpus. Sic semper, aut prope semper audiamus voces Christi de Psalmo, ut non solum intueamur caput illud unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5); qui etiam secundum divinitatem in principio erat Verbum, Deus apud Deum, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14), caro ex semine Abraham, ex semine David de Maria virgine (Matth. I, 1): non ergo illum solum qui est caput nostrum cogitemus, quando audimus Christum loqui; sed cogitemus Christum caput et corpus, totum integrum quemdam virum. Nobis enim dicitur, Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27), ab apostolo Paulo. Et de illo dicitur ab eodem Apostolo quia est caput Ecclesiae (Ephes. I, 22, et Coloss. I, 18). Si ergo ille caput, nos corpus; totus Christus caput et corpus. Aliquando enim invenis verba quae non congruant capiti, et nisi ea coaptaveris corpori, nutabit intellectus tuus: rursus invenis verba quae non apta sunt corpori, et Christus tamen loquitur. Ibi non timendum est ne erret quisque; cito enim pergit ut capiti aptet quod videt corpori non convenire. Ipse denique in cruce pendens, ex persona corporis locutus est: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2, et Matth. XXVII, 46)? Non enim dereliquerat Christum, a quo derelictus non est. Aut vero sic ad nos venit, ut illum desereret; aut sic illum misit, ut ab illo discederet? Sed quia homo desertus est a Deo, Adam ille peccans, qui cum soleret gaudere ad faciem Dei, conscientia peccati deterritus fugit a gaudio suo (Gen. III, 8); et vere dereliquit illum Deus, quia ipse deseruit Deum: ex quo Adam Christus cum carnem accepisset, hoc ex persona ipsius carnis ait, quia tunc vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6). 3. Audiamus ergo quod sequitur: Quando misit Saül, et custodivit domum ejus, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem Domini pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus: ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi (Matth. XXVII, 66). Est quidem historia in Scriptura Regnorum, quando misit Saül ad custodiendam domum, ut interficeret David (I Reg. XIX, 11): sed quantum inde sumpsit qui Psalmum scripsit, tantum debemus discutere cum titulum Psalmi tractamus. Hoc nobis significare tantum voluit, quia missum est ad domum ut custodiretur, et ille interficeretur? Quomodo ergo ad hoc custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur; quando in sepultura Christus positus non est, nisi in cruce interfectus? Refer hoc ergo ad corpus Christi; quia interficere Christum erat, tollere nomen Christi ne crederetur in Christum, dum mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut dicerent quia cum dormirent, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Matth. XXVIII, 13). Hoc est vere Christum velle interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed quomodo illud non effecit Saül, ut interficeret David; sic hoc nec potuit regnum Judaeorum efficere, ut plus valeret testimonium custodum dormientium, quam Apostolorum vigilantium. Quid enim edocti sunt custodes ut dicerent? Damus vobis, inquiunt, quantum vultis pecuniae; et dicite quia cum dormiretis, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Ecce quales testes mendacii contra veritatem et resurrectionem Christi inimici ejus per Saül figurati produxerunt. Interroga, infidelitas, testes dormientes; respondeant tibi quid actum sit in sepulcro. Qui si dormiebant, unde scierunt? Si vigilabant, fures quare non tenuerunt? Dicat ergo quod sequitur. 4. [vers. 2.] Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me. Factum est hoc in carne Christi, fit et in nobis. Neque enim cessant inimici nostri, diabolus et angeli ejus, insurgere super nos quotidie, et illudere velle infirmitati et fragilitati nostrae, deceptionibus, suggestionibus, tentationibus, et quibuscumque laqueis irretire, cum in terra adhuc vivimus. Sed vox nostra vigilet ad Deum, et clamet in membris Christi, sub capite in coelo constituto: Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me. 5. [vers. 3.] Erue me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salvum me fac. Erant illi quidem viri sanguinum, qui justum occiderunt, in quo nullam culpam invenerunt: erant illi viri sanguinum, quia cum vellet alienigena lotis manibus dimittere Christum, clamaverunt, Crucifige, crucifige: erant viri sanguinum, quibus cum jam objiceretur crimen sanguinis Christi, responderunt, propinantes posteris suis, Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 23, 25). Sed nec in ejus corpus exsurgere viri sanguinum cessaverunt, nam et post resurrectionem ascensionemque Christi, persecutiones passa est Ecclesia; et illa quidem primo quae effloruit de gente Judaeorum, de qua et Apostoli nostri fuerunt. Ibi primo Stephanus lapidatus est (Act. VII, 58), et quod vocabatur accepit. Stephanus enim Corona dicitur. Humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. Deinde in Gentibus exsurrexerunt regna Gentium, antequam in eis impleretur quod praedictum erat, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11): et fremuit impetus regni illius adversus testes Christi; effusus est magnus et multus martyrum sanguis: quo effuso, tanquam seminata seges Ecclesiae fertilius pullulavit, et totum mundum, sicut nunc conspicimus, occupavit. Ab his ergo viris sanguinum eruitur Christus, non solum caput, sed etiam corpus. A viris sanguinum eruitur Christus, et eis qui fuerunt, et eis qui sunt, et eis qui futuri sunt, eruitur Christus, et qui praecessit, et qui est, et qui venturus est. Christus enim est totum corpus Christi: et quicumque nunc christiani boni, et qui ante nos, et qui post nos futuri sunt, totus Christus eruitur a viris sanguinum; nec vacat haec vox, Et a viris sanguinum salvum me fac. 6. [vers. 4.] Quia ecce venati sunt animam meam. Potuerunt tenere, potuerunt occidere, venati sunt animam meam. Sed ubi est, Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)? Ubi est, Muscipula comminuta est, et nos eruti sumus? Ubi est quod benedicimus Deum, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum (Psal. CXXIII, 7, 6)? Illi quidem venati sunt, sed in manibus venantium non dimittit qui custodit Israel. Quia ecce venati sunt animam meam: irruerunt super me fortes. Non utcumque transeundum est ab his fortibus: diligenter insinuandum est qui sint fortes insurgentes. Fortes, super quos, nisi super infirmos, super invalidos, super non fortes? Et laudantur tamen infirmi, et damnantur fortes. Si intelligantur qui sunt fortes, primo ipsum diabolum Dominus fortem dixit: Nemo, inquit, potest intrare in domum fortis, et vasa ejus eripere, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Alligavit ergo fortem vinculis dominationis suae; et vasa ejus arripuit, ac vasa sua fecit. Erant enim omnes iniqui vasa diaboli, qui credentes facti sunt vasa Christi: quibus Apostolus dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8), qui notas facit divitias suas in vasa misericordiae (Rom. IX, 23). Possunt ergo isti fortes intelligi. Sed sunt in hominibus quidam fortes reprehensibili et damnabili fortitudine, qui praesumunt quidem, sed de temporali felicitate. Non vobis videtur fuisse fortis dives iste, qui nunc ex Evangelio recitatus est, quoniam successit ei regio in opulentia fructuum? Perturbatus consilium reconditionis invenit, ut destructis veteribus apothecis, novas construeret ampliores, eisque completis, animae suae diceret: Habes multa bona, anima; epulare, jucundare, satiare (Luc. XII, 16-19). Qualem fortem vides? Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Vide quam fortis sit: Et praevaluit, inquit, in vanitate sua (Psal. LI, 9). 7. Sunt et alii fortes, non de divitiis, non de viribus corporis, non de aliqua in tempore praecellenti potentia dignitatis, sed praesumentes de justitia sua. Hoc genus fortium cavendum, metuendum, aversandum, non imitandum: praesumentium, inquam, non de corpore, non de opibus, non de genere, non de honore; omnia enim ista quis non videat temporalia, fluxa, caduca, volatica? sed praesumentium de justitia sua. Talis fortitudo impedivit Judaeos ne per foramen acus intrarent (Matth. XIX, 24). Cum enim de se praesumunt quod justi sint, et tanquam sani sibi videntur, medicinam recusaverunt, et ipsum medicum necaverunt. Tales ergo fortes, non infirmos, non venit vocare qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Isti erant fortes qui insultabant discipulis Christi, quia magister eorum ad infirmos intrabat, et convivabatur cum infirmis. Quare, inquiunt, magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat (Id. IX, 11-13)? O fortes quibus medicus opus non est! Fortitudo ista non sanitatis est, sed insaniae. Nam et phreneticis nihil fortius, valentiores sunt sanis: sed quanto majores vires, tanto mors vicinior. Avertat ergo Deus ab imitatione nostra fortes istos. Timendum est enim ne eos quisque velit imitari. Doctor autem humilitatis, particeps nostrae infirmitatis, donans participationem suae divinitatis, ad hoc descendens ut viam doceret et via fieret (Joan. XIV, 6), maxime suam humilitatem nobis commendare dignatus est; et ideo a servo baptizari non dedignatus est (Matth. III, 13), ut nos doceret confiteri peccata nostra, et infirmari ut fortes simus, habere potius Apostoli vocem dicentis, Quando infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Quomodo ergo noluit esse fortis. Isti autem qui fortes esse voluerunt, id est, qui de sua virtute praesumere voluerunt tanquam justi, offenderunt in lapidem offensionis (Rom. IX, 32): et haedus visus est eis Agnus, et quia veluti haedum occiderunt, ab Agno redimi non meruerunt. Ipsi sunt ergo fortes, qui irruerunt super Christum, commendantes justitiam suam. Audite fortes istos: Cum quidam Jerosolymitae dicerent, missi ab eis ad apprehendendum Christum, et non audentes apprehendere (quia quando voluit, tunc apprehensus est, qui vere fortis erat): Quare ergo, inquiunt, non eum potuistis apprehendere? Et responderunt: Nemo unquam hominum sic locutus est, sicut ille. Et illi fortes: Numquid aliquis Pharisaeorum in illum credidit, aut aliquis Scribarum, nisi populus iste nesciens Legem (Joan. VII, 45-49). Praeposuerunt se turbae infirmae ad medicum currenti: unde, nisi quia ipsi fortes erant? et fortitudine sua, quod est gravius, omnem etiam turbam in se traduxerunt, et medicum omnium occiderunt. Sed et ille eo quod occisus est, de sanguine suo medicamentum fecit aegrotis. Irruerunt super me fortes. Hos maxime fortes advertite; et videte utrum de ulla re praesumendum sit homini, quando nec de justitia praesumendum est. Jam videte ubi jaceant praesumentes de divitiis, de viribus corporis, de nobilitate generis, de dignitate saeculi, si qui de ipsa justitia tanquam de sua praesumpserit, cadit. Irruerunt super me fortes. Ex illis fortibus fuit ille vires suas jactans: Gratias tibi, inquit, ago quia non sum sicut caeteri hominum, injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Vide fortem jactantem vires suas: contra vero longe stantem infirmum attende, et humilitate propinquantem. Publicanus autem, inquit, de longinquo stabat, et nec oculos suos audebat in coelum levare, sed percutiebat pectus suum; dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis, descendit justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Et vide justitiam: Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 11-14). Irruerunt isti fortes, id est superbi, qui ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). 8. [vers. 5.] Quid deinde? Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Irruerunt quidem fortes de justitia sua praesumentes, irruerunt, sed peccatum in me non invenerunt. Nam utique illi fortes, id est velut justi quare possent persequi Christum, nisi quasi peccatorem? Sed tamen illi viderint quam fortes sint immanitate febris, non firmitate sanitatis: viderint illi quam fortes sint, et tanquam justi contra iniquum saevierunt. Sed tamen neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Sine iniquitate cucurri, et dirigebar. Illi ergo fortes currentem me sequi non potuerunt: ideo peccatorem putaverunt, quia vestigia mea non viderunt. 9. [vers. 6.] Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide. Deo dicitur, Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide. Quid enim? Si non occurrat, videre non potest? Tanquam si ambulares viam, et de longinquo ab aliquo cognosci non posses, clamares ad eum, et diceres: Occurre mihi, et vide quemadmodum ambulem; nam quando de longinquo me attendis, gressum meum videre non potes. Itane et Deus nisi occurreret, non videret quam sine iniquitate iste dirigebatur, et quam sine peccato currebat? Accipere quidem et hoc possumus, Exsurge in occursum mihi, adjuva me. Quod autem addidit, et vide, intelligendum est, fac videri quod curro, fac videri quod dirigor; ex illa figura qua et illud dictum est Abraham: Nunc cognovi quod times Deum (Gen. XXII, 12). Deus dicit, Nunc cognovi: unde, nisi quia nunc te feci cognoscere? Ignotus enim sibi quisque est ante interrogationem tentationis, sicut se Petrus praesumendo ignorabat, et negando didicit quales vires haberet; in sua ipsa titubatione intellexit falso sese praesumpsisse: flevit (Matth. XXVI, 35, 69, 75); et flendo meruit fructuose nosse quod fuit, et esse quod non fuit. Ergo probatus Abraham, factus est cognitus sibi; et dictum est a Deo, Nunc cognovi, hoc est, nunc te feci cognoscere. Quomodo laetus dies, quod facit laetos; et tristis amaritudo, quod contristat gustantem: sic videns Deus, videre faciens. Exsurge ergo, inquit, in occursum mihi, et vide. Quid est, et vide? Et adjuva me, id est in illis, ut videant cursum meum, sequantur me, non eis videatur pravum esse quod rectum est, non eis videatur distortum esse quod tenet regulam veritatis: Quoniam sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide. 10. Aliquid etiam me dicere admonet in hoc loco capitis ipsius nostri sublimitas; quoniam infirmatus est usque ad mortem, et assumpsit infirmitatis carnem, ut pullos Jerusalem colligeret sub alas suas tanquam gallina infirmata cum parvulis. Non enim in aliqua ave hoc aliquando conspeximus, earum etiam quae nidificant ante oculos nostros, sicut parietum passeres, sicut hirundines tanquam annuae nostrae hospites, sicut ciconiae, sicut aliae atque aliae aves quae ante oculos nostros nidificant, et ovis insidunt, pullos alunt, sicut ipsae columbae quas quotidie videmus; aliquam avem infirmari cum parvulis non cognovimus, non aspeximus, non vidimus. Gallina quomodo hoc habet? Certe notam rem dico, quae in conspectu nostro quotidie versatur: quomodo raucescit vox, quomodo fit hispidum totum corpus? deponuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid aegrotum, et ea est materna charitas quae invenitur infirmitas. Quare ergo Dominus, nisi propter hoc, gallina esse voluit in sancta Scriptura dicens: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas, et noluisti (Id. XXIII, 37)! Congregavit autem omnes gentes, tanquam gallina pullos suos, qui infirmatus est propter nos, accipiens carnem a nobis, id est a genere humano; crucifixus, contemptus, alapis caesus, flagellatus, ligno suspensus, lancea vulneratus. Ergo hoc maternae infirmitatis est, non amissae majestatis. Cum ergo talis esset Christus, et ideo contemptus, et ideo lapis offensionis et petra scandali, et ideo multi offenderunt in eum (Rom. IX, 32, et I Petr. II, 8): cum talis ergo esset, et tamen carnem sine peccato suscepisset, factus est particeps nostrae infirmitatis, non iniquitatis; ut ex eo quod nobiscum communicavit infirmitatem, solveret nostram iniquitatem. Ideo, Sine iniquitate cucurri, et dirigebar. Quid ergo, secundum id quod Deus est non est agnoscendus, et illud solum in eo considerandum est quod propter nos factus est, non illud quo nos fecit? Plane etiam illud considerandum est; quia magnum pietatis indicium est nosse quis pro te quid sustinuit. Non quicumque parvus, non pro te magno, sed pro te infirmo ille summus. Quid? Factus parvulus: Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Quis? supra audi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo aequalis Deo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6-8): et ita exinanivit, ut assumeret quod non erat, non ut amitteret quod erat. Quomodo ergo exinanivit? Quia tibi talis apparuit; quia tibi dignitatem quam apud Patrem habet, non demonstravit; quia tibi nunc obtulit infirmitatem, servavit purgato postea claritatem. Ille ergo Patri aequalis, talis est factus: et tamen in ipsa infirmitate agnoscendus est, non visione, sed fide; ut quod videre nondum possumus, saltem credamus, et credendo quod non videmus, etiam videre mereamur. Merito posteaquam resurrexit, ait Mariae Magdalenae, cui dignatus est primitus apparere: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quid est hoc? Paulo post eum mulieres tetigerunt. Nam redeuntes a monumento, obviam sibi factum adoraverunt, et pedes ejus tenuerunt (Matth. XXVIII, 9): discipuli etiam cicatrices palpaverunt (Luc. XXIV, 39). Quid est ergo, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem; nisi, noli quod vides hoc solum me credere, ne et hic remaneat aspectus tuus quasi tactus tuus? Humilis enim tibi videor, nondum ascendi ad Patrem, unde et ad vos descendi, et inde non recessi, nondum illuc ascendi, quando vos non deserui. Venit non recedens, ascendit non deserens. Sed quid est quod ascendit ad Patrem? Quando nobis innotescit aequalis Patri. Nos enim ascendimus proficiendo, ut hoc videre, ut hoc intelligere, ut hoc utcumque capere valeamus. Ideo ergo distulit tactum, non abstulit, non repulit, non negavit. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. A summo coelo egressio ejus, dicit alius Psalmus, et occursus ejus usque ad summum coeli (Psal. XVIII, 7). Summum coeli, id est, summum in omnibus spiritualibus Pater est: inde excursus ejus, et occursus usque ad summum coeli. Occurrit usque ad summum, non dicitur nisi de aequali. Denique cum aliqua inaequalia comparamus, et aliquid breve ad aliquid magnum applicamus, videre quantum ad quantum sit, si inaequale invenerimus, ita solemus loqui, Non occurrit: si autem aequale sit, Occurrit. Ergo occursus ejus usque ad summum coeli, quia aequalis est Patri. Talem se volebat innotescere fidelibus suis, qui dixerat: Noli me tangere. Hoc volebat praestari a Patre fidelibus suis, qui dicebat: Exsurge in occursum mihi, et vide; innotesce quod tibi aequalis sim. Et vide: quid est, Et vide? Fac videri quod tibi aequalis sim. Quamdiu mihi Philippus dicit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Quamdiu ego dicam, Tanto tempore vobiscum sum, et Patrem non nostis? Philippe, qui me videt, videt et Patrem: non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8-11)? et adhuc forte non credit aequalem. Exsurge in occursum mihi, et vide. Fac me videri, fac te videri, fac notam hominibus aequalitatem nostram. Non putent Judaei se hominem crucifixisse. Quamvis in eo non crucifixum sit, nisi in quantum homo erat: tamen non cognoverunt quem crucifixerunt. Si enim cognovissent, Dominum gloriae nunquam crucifixissent (I Cor. II, 8). Hunc Dominum gloriae ut noverint fideles mei, Exsurge in occursum mihi, et vide. 11. Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel. Te Deus Israel, qui non putaris nisi Deus Israel solius qui non putaris nisi Deus unius gentis quae te colit, cum omnes gentes idola colant, tu Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes. Impleatur ista prophetia, in qua Isaias ex persona tua alloquitur Ecclesiam tuam, sanctam civitatem tuam, sterilem illam cujus multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Ei quippe dictum est: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum: magis quam gentis Judaeae quae habet virum, quae accepit Legem; magis quam ejus gentis quae habuit evidentem regem. Nam tuus rex latet, et plures tibi filii sunt ex occulto sponso. Ergo ei dicitur: Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Deinde adjungit Propheta: Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non est quod parcas: extende longius funiculos tuos, et palos validos constitue, etiam atque etiam in dexteram atque sinistram. In dextera tene bonos, in sinistra tene malos (Matth. XXV, 33), donec veniat ventilabrum (Id. III, 12): posside tamen omnes gentes. Invitentur ad nuptias boni et mali, impleantur nuptiae recumbentium (Id. XXII, 9, 10): servorum est invitare, Domini separare. Etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis: desertae a Deo, desertae a Prophetis, desertae ab Apostolis, desertae ab Evangelio, plenae daemoniis. Civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas; praevalebis enim: nec erubescas quod detestabilis fueris. Ergo, quia insurrexerunt super me fortes, ne erubescas; quando contra nomen christianum leges ferebantur, quando ignominia et infamia erat esse christianum. Ne erubescas quod detestabilis fueris: confusionem enim in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego sum Dominus qui facio te: Dominus nomen est ei; et qui eruit te, ipse Dominus Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 1-5). Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes: intende, inquam, ad visitandum omnes gentes. 12. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Hic plane terruit. Quem non terreat? Quis ad suam conscientiam rediens non contremiscat? Quae etiamsi sibi conscia est pietatis, mirum nisi aliquid conscia sit etiam iniquitatis. Quicumque enim peccatum facit, et iniquitatem facit (I Joan. III, 4). Si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3). Et tamen verum est, nec frustra dictum, nec vacare omnino potest aut poterit, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Sed ecce misertus est Pauli qui primo Saulus operabatur iniquitatem: quid enim fecit boni, unde promereretur Deum? Nonne sanctos ejus ad mortem attrahebat? nonne epistolas a principibus sacerdotum ferebat, ut ubicumque Christianos invenisset, ad poenam raperet? nonne id agens, eo tendens, caedem spirans et anhelans, sicut de illo Scriptura attestatur, de coelo vocatus est voce sublimi, dejectus, erectus, excaecatus, illuminatus, occisus, vivificatus, perditus, redditus (Act. IX)? Quo merito? Nihil nos dicamus; ipsum potius audiamus: Qui prius fui, inquit, blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Certe, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem, hoc duobus modis intelligi potest: sive quia omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino eorum Deus non miseretur. Secundum istos duos modos, breviter quantum temporis sufficit aliquid loquamur Charitati Vestrae. 13. Iniquitas omnis, parva magnave sit, puniatur necesse est, aut ab ipso homine poenitente, aut a Deo vindicante. Nam et quem poenitet, punit seipsum. Ergo, fratres, puniamus nostra peccata, si quaerimus misericordiam Dei. Non potest Deus misereri omnium operantium iniquitatem quasi blandiens peccatis, aut non eradicans peccata. Prorsus aut punis, aut punit. Vis non puniat? Puni, tu. Nam et illud fecisti quod impunitum esse non possit: sed a te puniatur potius, ut facias quod in illo psalmo scriptum est, Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Quid est, Praeveniamus faciem ejus? Antequam ipse attendat ut puniat, tu praeveni confitendo et puni. Non ille inveniat quod puniat. Quia cum tu punis iniquitatem, facis aequitatem. Et ideo tui miserebitur Deus, quia jam te operantem aequitatem invenit Deus. Quid est, operantem aequitatem? Quia hoc in te odisti, quod et ille odit; ut incipias placere Deo, dum hoc in te punis quod displicet Deo. Nam non potest impunitum relinqui peccatum: quoniam verum est, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. 14. Sed videamus jam alium modum, quo haec sententia possit intelligi. Est quaedam iniquitas, quam qui operatur, non potest fieri ut misereatur ejus Deus. Quaeritis forte quaenam illa sit? Ipsa defensio peccatorum. Quando quisque defendit peccata sua, magnam iniquitatem operatur: hoc defendit quod Deus odit. Et vide quam perverse, quam inique. Si quid boni fecerit, sibi vult imputari: si quid mali, Deo. Nam hoc modo defendunt homines peccata ex Dei persona, quod pejus est. Quid est hoc? Nemo est qui audeat dicere, Bonum est adulterium, bonum est homicidium, bona fraus, bonum perjurium: nullus prorsus hominum; nam qui etiam illa faciunt, clamant quando patiuntur. Omnino ergo non invenis animam tam perversam, tam extorrem a societate generis humani et a participatione communis sanguinis ex Adam, cui videatur bonum esse adulterium, sicut dixi, fraus, rapina, perjurium. Sed quomodo ea defendunt? Si Deus noluisset, non id fecissem. Quid vis faciam fato meo? Jam quaeris quid sit fatum: curris ad stellas. Quaeris quis fecerit et ordinaverit stellas: Deus est. Ergo ad hoc peccatum tuum defendis, ut Deum accuses. Ideo excusatur reus, ut culpetur judex. Prorsus talem iniquitatem operantium non miseretur Deus. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Persequere, inquit, peccata eorum, puni, compunge, converte illos ante se, qui se ponunt post se; et erubescant de se, ut gaudeant de te. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. 15. [vers. 7.] Convertantur ad vesperam. Nescio quos dicit quondam operatores iniquitatis, et quondam tenebras, converti ad vesperam. Quid est, ad vesperam? Postea. Quid est, ad vesperam? Serius. Ante enim debuerant, antequam Christum crucifigerent, medicum agnoscere. Quare jam eo crucifixo, resurgente, in coelum ascendente, posteaquam misit Spiritum suum sanctum, quo repleti sunt illi qui in una domo erant, et coeperunt loqui linguis omnium gentium, expaverunt crucifixores Christi: compuncti sunt de conscientia sua, consilium salutis ab Apostolis petiverunt; audierunt, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 38). Post occisum Christum, post effusum Christi sanguinem dimittuntur peccata vestra. Ille sic voluit mori, ut sanguine suo etiam effusores ejusdem sanguinis redimeret. Fudistis saevientes, bibite confitentes. Merito convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes. Canes Gentes Judaei dixerunt, tanquam immundos. Nam inde et ipse Dominus, cum post eum clamaret Chananaea quaedam mulier, non Judaea, ad suam filiam curandam convertere volens ejus misericordiam; ille omnia praevidens, omnia sciens, sed fidem ejus ostendere volens, distulit beneficium, et eam suspendit. Et quomodo distulit? Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Israel, oves: Gentes, quid? Non est bonum, panem filiorum mittere canibus. Gentes ergo canes appellavit, propter immunditiam. Quid autem illa mulier esuriens? Hoc magis non repulit: suscepit humiliter convicium, et meruit beneficium. Neque enim et convicium illud dicendum erat, quod a Domino dictum erat. Servus si aliquid tale domino dicat, convicium est: dominus autem cum tale aliquid servo dicit, dignatio potius dici potest. Ita, inquit, Domine. Quid est, ita? Verum dicis, prorsus verum dicis; canis ego sum. Sed et canes, inquit, edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et continuo Dominus: O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 24-28)! Jamdudum canis, modo mulier. Unde jam mulier quae paulo ante canis? Confitendo humiliter, non repellendo quod a Domino dictum erat. Ergo Gentes canes, et ideo esurientes. Bonum est et Judaeis, ut agnoscant se peccatores; et licet ad vesperam, convertantur; et famem patiantur ut canes. Nam male saturatus erat ille qui dicebat: Jejuno bis in sabbato. Ille autem publicanus canis erat, famem patiens; et inde beneficium Domini esuriebat, qui dicebat: Propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 12, 13), Convertantur ergo et illi ad vesperam: et famem patiantur ut canes. Desiderent gratiam Dei, intelligant se peccatores: fortes illi fiant infirmi, divites illi fiant pauperes, justi illi agnoscant se peccatores, leones illi canes fiant. Convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes, et circumibunt civitatem, Quam civitatem? Mundum istum, quem quibusdam locis vocat Scriptura civitatem circumstantiae (Psal. XXX, 22, LIX, 11, et CVII, 11, sec. LXX): id est, quia in omnibus gentibus undique circumfuderat mundus unam gentem Judaeorum, ubi talia dicebantur, et appellabatur civitas circumstantiae. Istam civitatem circumibunt illi jam canes facti esurientes. Quomodo circumibunt? Evangelizando. Saulus ex lupo canis factus est ad vesperam, id est, sero conversus, de micis domini sui in gratia ejus cucurrit, et circumivit civitatem. 16. [vers. 8.] Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum. Jam ille gladius bis acutus, de quo Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Quare bis acutus? Quare, nisi quia ex utroque Testamento feriens? Hoc gladio mactabantur, de quibus dicebatur Petro: Macta, et manduca (Act. X, 13). Et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? Loquentur in ore suo: Quis audivit? id est, stomachabuntur adversus pigros ad fidem. Qui paulo ante et ipsi credere nolebant, taedium de non credentibus patiuntur. Et vere, fratres, contingit. Vides hominem pigrum antequam sit christianus; clamas ad illum quotidie, vix convertitur: convertatur, et jam vult omnes esse christianos, et miratur quia nondum sunt. Excidit illi quod ad vesperam conversus est: sed quia factus est esuriens sicut canis, habet etiam in labiis gladium; dicit, Quis audivit? Quid est, Quis audivit? Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Quoniam quis audivit? Non credunt Judaei: conversi sunt ad Gentes et annuntiaverunt. Judaei non credebant: et tamen per credentes Judaeos Evangelium circumibat civitatem, et dicebant, Quoniam quis audivit? 17. [vers. 9.] Et tu, Domine, deridebis eos. Quis audivit? Omnes gentes christianae futurae sunt, et vos dicitis, Quis audivit? Quid est, deridebis eos? Pro nihilo habebis omnes gentes: nihil ante te erit; quia facillimum erit ut credant in te omnes gentes. 18. [vers. 10.] Fortitudinem meam ad te custodiam. Illi enim fortes ideo ceciderunt, quia fortitudinem suam ad te non custodierunt: id est, illi qui superne insurrexerunt et irruerunt, de se praesumpserunt. Ego autem fortitudinem meam ad te custodiam: quia si recedo, cado; si accedo, fortior fio. Videte enim quid est, fratres, in anima humana. Non habet ex se lumen, non habet ex se vires: totum autem quod pulchrum est in anima, virtus et sapientia est; sed nec sapit sibi, nec valet sibi, nec ipsa sibi lux est, nec ipsa sibi virtus est. Est quaedam origo fonsque virtutis, est quaedam radix sapientiae, est quaedam, ut ita dicam, si et hoc dicendum est, regio incommutabilis veritatis: ab hac anima recedens tenebratur, accedens illuminatur. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); quia recedendo tenebramini. Ergo fortitudinem meam ad te custodiam: non a te recedam, non de me praesumam. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es. Ubi enim eram, et ubi sum? unde me suscepisti? quas iniquitates meas dimisisti? ubi jacebam? quo erectus sum? Ergo haec meminisse debeo; quod in alio psalmo dicitur. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10)? Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es. 19. [vers. 11.] Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Ecce quid est, Fortitudinem meam ad te custodiam: de me omnino nihil praesumam. Quid enim attuli boni, ut mei miserereris et me justificares? Quid in me invenisti, nisi sola peccata? Tuum nihil aliud nisi natura quam creasti: caetera, mala mea quae delevisti. Non ego prior ad te exsurrexi, sed tu ad me excitandum venisti; nam misericordia ejus praeveniet me. Antequam aliquid boni ego faciam, misericordia ejus praeveniet me. Quid hic respondebit infelix Pelagius? 20. [vers. 12-14.] Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. Quid ait? Quantam circa me exhibuerit misericordiam, in inimicis meis mihi demonstravit. Relictis comparet se collectus, et repulsis electus: comparet se vasis irae vas misericordiae; et videat quia ex una massa fecit Deus aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Quid est, demonstravit mihi in inimicis meis? Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et propter quid hoc? Ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae (Rom. IX, 21-23): si ergo vasa irae attulit, in quibus notas faceret divitias suas in vasa misericordiae, rectissime dictum est, Misericordia ejus praeveniet me. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantam circa me habuit misericordiam, in illis mihi demonstravit circa quos non habuit. Nisi enim debitor suspendatur, minus agit gratias cui debitum relaxatur. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. 21. De ipsis autem inimicis quid? Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Rogat pro inimicis suis, implet praeceptum. Quid est, Ne miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Quomodo non miseretur omnium qui operantur iniquitatem, et quomodo non occidit eos ne obliviscantur legis tuae? Sed hic de inimicis suis dixit. Quid ergo? Inimici ejus aequitatem operantur? Si qui ei inimicantur aequitatem operantur; ergo ipse iniquitatem operatur. Sed quia ipse aequitatem operatur, porro qui aequitatem operatur, profecto iniquitatem ab inimicis patitur; restat ut qui justo inimicantur, iniquitatem operentur. Unde ergo paulo superius, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et nunc de inimicis suis, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Non ergo miserearis eorum, ut occidas peccata eorum: non occidas eos, quorum peccata occidis. Quid est autem occidi? Oblivisci legis Domini. Ipsa est vera mors, in profundum ire peccati: potest quidem hoc et de Judaeis intelligi. Quid de Judaeis, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Istos inimicos meos, ipsos qui me occiderunt, noli tu occidere. Maneat gens Judaeorum: certe victa est a Romanis, certe deleta civitas eorum; non admittuntur ad civitatem suam Judaei, et tamen Judaei sunt. Nam omnes istae provinciae a Romanis subjugatae sunt. Quis jam cognoscit gentes in imperio Romano quae quid erant, quando omnes Romani facti sunt, et omnes Romani dicuntur? Judaei tamen manent cum signo; nec sic victi sunt, ut a victoribus absorberentur. Non sine causa Cain ille est, qui cum fratrem occidisset, posuit in eo Deus signum, ne quis eum occideret (Gen. IV, 15). Hoc est signum quod habent Judaei: tenent omnino reliquias legis suae; circumciduntur, sabbata observant, pascha immolant, azyma comedunt. Sunt ergo Judaei, non sunt occisi, necessarii sunt credentibus Gentibus. Quare hoc? Ut demonstret nobis in inimicis nostris misericordiam suam. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. In ramis superbia praecisis inserto misericordiam suam demonstrat oleastro. Ecce ubi jacent qui superbi erant, ecce ubi insertus es qui jacebas: et tu noli superbire, ne praecidi merearis. Deus meus, ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. 22. Disperge eos in virtute tua. Jam factum est: per omnes gentes dispersi sunt Judaei, testes iniquitatis suae et veritatis nostrae. Ipsi habent codices, de quibus prophetatus est Christus, et nos tenemus Christum. Et si quando forte aliquis paganus dubitaverit, cum ei dixerimus prophetias de Christo, quarum evidentiam obstupescit, et admirans putaverit a nobis esse conscriptas; de codicibus Judaeorum probamus quia hoc tanto ante praedictum est. Videte quemadmodum de inimicis nostris alios confundimus inimicos. Disperge eos in virtute tua: tolle illis virtutem, tolle illis fortitudinem eorum. Et deduc eos, protector meus Domine. Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Obscura sunt, et timeo ne non insinuentur bene. Jam audiendo fatigati estis: itaque si placet Charitati Vestrae, quae restant in crastinum differamus. Adjuvabit Dominus, ut vobis debitum persolvamus; quia de illo magis quam de nobis promittimus. SERMO II. De secunda parte ejusdem Psalmi. 1. Hesternus sermo protractus, debitorem me in hodiernum reliquit: quia ergo Dominus voluit, reddendi tempus advenit. Quam vero sumus nos devoti redhibitores, tam debetis vos esse avidi exactores: hoc est, ut quod ille donat, et nos reddimus (ille enim Dominus, nos servi sumus), sic accipiatis, ut sit fructus in auditione vestra de vita vestra. Cultus enim ager fructum non reddens, et ingratus agricolae pro frugibus spinas afferens, non horreum, sed ignem quaerit, Dominus autem Deus noster, sicut eum videtis hanc terram visitare imbribus solemnibus, ita cor nostrum verbo suo tanquam agrum suum visitare dignatur; et de corde nostro fructus quaerit, quia novit et quid ibi seminet, et quantum pluat. Et quia revera nihil sine illo sumus, quia et antequam essemus, nihil eramus, et quisquis jam homo est et sine illo esse voluerit, nihil aliud quam homo peccator erit; verumque est quod hic dictum est, Fortitudinem meam ad te custodiam, quoniam quidquid possumus, nisi apud illum et ad illum servemus, recedendo amittimus: vigilare debet semper mens nostra non ab illo recedere, sed et si longe erat, magis magisque propinquare et accedere; non gressu pedum, non subvectione vehiculorum, non celeritate animalium, non elevatione pennarum, sed puritate affectuum, et probitate sanctorum morum. 2. [vers. 12-14.] Videamus ergo quid restat de hoc psalmo. In hoc enim dimiseramus, cum coepisset de inimicis suis loqui dicens Deo: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Quamvis eos inimicos suos esse dixerit, rogavit tamen Deum ne occiderentur et obliviscerentur legem ipsius. Non tamen tenere legem, id est non oblivisci legem, jam perfectio est, et quasi securitas de praemio, et nulla sollicitudo de supplicio. Sunt enim qui tenent legem memoria, et non implent vita: qui vero implent vita, non possunt non tenere memoria. Ergo qui moribus praecepta Dei facit, et quodam modo vivendo, semper in corde suo ne deleatur agit quod tenet, vivendoque se commemorat quid ei in corde scriptum sit de lege Dei, ipse fructuose tenet legem Dei; ipse non inimicus deputabitur. Nam ecce inimici Judaei, quos videtur significare psalmus iste, legem Dei tenent, et ideo de illis dictum est, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae; ut gens Judaeorum maneret, et ea manente cresceret multitudo Christianorum. Per omnes gentes manent certe, et Judaei sunt, nec destiterunt esse quod erant: id est, gens ista non ita cessit in jura Romanorum, ut amiserit formam Judaeorum; sed ita subdita Romanis est, ut etiam leges suas teneat, quae leges sunt Dei. Sed quid in illis factum est? Decimatis mentam et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis misericordiam et judicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII, 23 et 24). Hoc eis Dominus dicit. Et revera ita sunt; tenent Legem, tenent Prophetas; legunt omnia, cantant omnia: lucem Prophetarum non ibi vident, qui est Christus Jesus. Non solum eum nunc non vident, cum sedet in coelo: sed nec tunc viderunt, quando inter illos humilis ambulabat, et facti sunt rei fundendo sanguinem ipsius; sed non omnes. Hoc et hodie commendamus Charitati Vestrae. Non omnes: quia multi eorum conversi ad eum quem occiderunt, et in eum credendo, veniam et de effuso ipsius sanguine meruerunt; exemplumque praebuerunt hominibus quam non debeant diffidere dimitti sibi qualecumque peccatum, quando et interfectio Christi dimissa est confitentibus. Inde ergo dictum est, Quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me: hoc est, ante omnia merita mea bona praevenit me misericordia ipsius; etsi nihil in me boni invenerit, ipse me facit bonum, et ipse justificat conversum, et ipse admonet ut convertatur aversus. Deus meus, inquit iterum, demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantum me diligat, quantumque mihi largiatur de bonitate sua, ex comparatione inimicorum meorum mihi ostendit; quia cum sint ex una massa vasa irae et vasa misericordiae (Rom. IX, 21), per vasa irae discunt vasa misericordiae quantum illis Deus largiatur boni. Et deinde, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: hoc dictum est de Judaeis. Sed quid illis facies? Disperge eos in virtute tua. Ostende illis quia tu fortis es, non ipsi qui de virtute sua praesumendo, veritatem tuam non cognoverunt: non quales ipsi fortes sunt, de quibus dictum est, Irruerunt super me fortes; sed qualis tu fortis ad dispergendos eos. Et deduc eos, protector meus Domine: id est, sic eos disperge, ut non eos deseras, nequando obliviscantur legis tuae; et in eo ipso me protegas, ut de ipsorum dispersione habeam testimonium misericordiae tuae. 3. Et sequitur: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quo conjungitur, quo connectitur ista sententia? Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum. Sequentia non ita connectuntur, ut doceant nos quo conjungatur ista sententia. Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Hoc obscurum etiam heri dixeramus, et ideo ad recentiores mentes vestras expositionem distuleramus. Nunc itaque, quoniam nondum fatigati estis in audiendo, erigite corda ut adjuvetis me intentione; ne forte in obscuritate et perplexitate aliquantum sermo noster non sufficiat intentioni vestrae: et debetis aliquid et a vobis afferre, ut quod nos dicendo non impleverimus, intelligendo suppleatis. Sic ergo posita est ista sententia in medio, ut quo jungatur non facile videamus: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Recurramus ergo ad superiora. Quoniam dixerat, Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae, quos tamen dixerat inimicos; adjunxit duos versiculos, Disperge eos in virtute tua, et deduc eos, protector meus Domine: et continuo intulit, Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum, hoc est, illum occide, non ipsos. Non ergo occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: sed est quod in illis occidas, ut impleas quod supra dictum est, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Disperge ergo illos, et deduc eos: id est, noli deserere, cum dispergis; quia non deserendo habes quid in illis agas, cum ipsos non occidis. Quid ergo occides? Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quid in illis occides? Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6); quod clamaverunt, non qui clamaverunt. Illi enim Christum delere, interimere, perdere voluerunt: tu autem resuscitando Christum quem perdere voluerunt, occidis delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quippe quem perdendum clamaverunt, vivere expavescunt; et quem in terra contempserunt, in coelo adorari ab omnibus gentibus admirantur: sic occiduntur delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. 4. Et comprehendantur in superbia sua. Quid est, comprehendantur in superbia sua? Quia frustra irruerunt fortes, et quasi cessit illis ut aliquid sibi fecisse viderentur, et praevaluerunt Domino. Potuerunt hominem crucifigere, potuit infirmitas praevalere, et virtus occidi; et visi sibi sunt aliquid, velut fortes, velut potentes, velut praevalentes, velut leo paratus ad praedam, velut tauri pingues, sicut eos alio loco commemorat: Tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI, 13). Quid autem fecerunt in Christo? Non vitam, sed mortem occiderunt. Exstincta quippe morte in moriente, et resurgente vita de morte in vivente, etenim et ipse se resuscitavit, quia erat in illo et quod mori non potuit, quid fecerunt? Audi quid fecerunt: solverunt templum. Quid vero ipse fecit? Triduo resuscitavit illud (Joan. II, 19). Per hoc ergo occisa sunt delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. Et quid jam factum est in his qui conversi sunt? Et comprehendantur in superbia sua. Dictum est enim illis quia ille quem occiderunt, resurrexit. Crediderunt eum resurrexisse, quia viderunt eum in coelo positum, Spiritum sanctum inde misisse, et eos qui in illum crediderunt implevisse (Act. I, 9, et II, 4); et invenerunt se et nihil damnasse, et nihil fecisse. Factum eorum in irritum venit; peccatum remansit. Quia ergo factum evacuatum est, peccatum autem remansit super facientes; comprehensi sunt in superbia sua, viderunt se sub iniquitate sua. Restabat ergo ut confiterentur peccatum, et ille ignosceret qui peccantibus cesserat, et mortem suam donaret occisus a mortuis, et vivificans mortuos. Comprehensi sunt ergo in superbia sua. 5. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Et hoc difficile intelligitur, quo jungatur et non erunt. Quid non erunt? Videamus ergo superiorem textum: cum comprehensi fuerint in superbia sua, annuntiabuntur ex maledicto et mendacio consummationes. Quae sunt consummationes? Perfectiones: consummari enim, perfici est. Aliud est consummari, aliud consumi. Consummatur enim quod sic finitur ut perficiatur: consumitur quod sic finitur ut non sit. Superbia non permittebat hominem perfici; nihil sic impedit perfectionem. Intendat quippe Charitas Vestra paululum ad id quod dico; et videte malum nimis molestum, nimis cavendum. Quale malum putatis? Quamdiu exaggerem quid mali sit in superbia? Diabolus inde solum puniendus est. Certe princeps est omnium peccatorum, certe seductor est ad peccandum: non ei imputatur adulterium, non vinolentia, non fornicatio, non rapina rerum alienarum; sola superbia lapsus est. Et quoniam superbiae comes est invidentia, fieri non potest ut superbus non invideat: ex hoc vitio, quod superbiam necessario sequitur, lapsus etiam invidit stanti, et dedit operam seducere hominem, ne illo levaretur unde ille dejectus est. Et ideo satagit vera persuadere peccata, quia talem judicem habemus ubi objicere falsa non possit. Nam si apud judicem hominem ageretur causa nostra, quem posset fallere criminationibus falsis; non multum ageret ut peccaremus; quia judicem fallendo, et innocentes posset opprimere, et circumventos ad se traducere, et secum condemnari facere: nunc vero quia scit talem judicem qui falli non possit, et quia scit cum justum personas accipere non posse; tales ei vult reos perducere, quos necesse sit ut damnet, quia justus est. Dat itaque operam ut peccemus sola invidentia, quae invidentia necesse est ut comitetur superbiam. Hoc ergo malum superbia est, impediens perfectionem. Jactet ergo se quisque de divitiis, jactet de pulchritudine et de viribus corporis: ista certe omnia mortalia sunt; ridendi sunt qui se de mortalibus jactant, a quibus rebus plerumque aut vivi deseruntur, aut mortui eas necesse est ut deserant. Illud est vitium capitale, quod cum quisque bene profecerit, superbia tentatur, ut perdat totum quod profecit. Denique omnia vitia in malefactis timenda sunt; superbia in benefactis plus metuenda est. Non itaque mirum quia sic est humilis Apostolus, ut dicat: Quando infirmor, tunc fortis sum. Nam hoc vitio ne ipse tentaretur, quale sibi medicamentum dicit appositum contra tumorem, a medico qui sciret quid curaret? Ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-10). Videte quae sint consummationes. Apostolus, doctor gentium, pater fidelium per Evangelium, accepit stimulum carnis a quo colaphizaretur. Quis nostrum hoc dicere auderet, nisi ille confiteri non erubesceret? Si enim dixerimus hoc non passum fuisse Paulum; cum ei quasi honorem deferimus, mendacem facimus. Sed quia verax est, et verum dixit; oportet ut credamus datum illi esse angelum satanae, ne magnitudine revelationum extolleretur. Ecce quam timendus est serpens superbiae! Quid itaque factum est istis? In peccato suo comprehensi sunt, quia Christum occiderunt, et de ipsa magnitudine peccati plus humiliati sunt, et majore humilitate erigi meruerunt: hoc est, Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes: id est, ideo magis perficientur, quia in maledicto et mendacio deprehensi sunt. Superbia quippe eos non permittebat perfici: facinus abstulit superbiam per eorum confessionem; indulgentia delevit facinus per Dei miserationem, et ex maledicto et mendacio annuntiatae sunt consummationes: id est, dictum est homini, Vidisti quid sis, sensisti quid sis, errasti, excaecatus es, peccasti et lapsus es, agnovisti infirmitatem tuam; supplica medico, noli tibi videri sanus. Ubi est phrenesis tua? Ecce medicum occidisti, quem occidendo perdere non potuisti: tamen quantum ad te pertinuit, occidisti. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes. Fecistis quod ad maledictum pertinebat, o Judaei: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23, et Gal. III, 13). Crucifixistis Christum; tanquam maledictum putastis. Adde maledicto mendacium: custodes ad sepulcrum posuistis; ut mentirentur, pecuniam dedistis (Matth. XXVIII, 12). Ecce Christus resurrexit: ubi est maledictum crucis quod fecistis? ubi est mendacium custodum quos corrupistis? 6. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Quid est, in ira consummationis annuntiabuntur consummationes? Est ira consummationis, et est ira consumptionis. Nam omnis vindicta Dei ira dicitur: sed aliquando ad hoc vindicat Deus, ut perficiat; aliquando ad hoc vindicat, ut damnet. Quomodo ad hoc vindicat, ut perficiat? Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quomodo ad hoc vindicat, ut damnet? Quando posuerit impios ad sinistram, et dixerit eis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Illa ira consumptionis est, non consummationis. Annuntiabuntur autem consummationes in ira consummationis; id est, praedicabitur ab Apostolis quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20), et pertinuit ad humiliationis medicinam infirmitas hominis. Hoc cogitantes illi, et invenientes atque confitentes iniquitates suas, non erunt. Quid non erunt? In superbia sua. Supra enim dixerat, Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis, et non erunt, utique in superbia, in qua comprehensi sunt. 7. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. Ante enim justi sibi videbantur, quod gens Judaea Legem acceperat, quod Dei praecepta servaverat: demonstratur illis quia non servavit, cum in ipsis Dei praeceptis Christum non intellexit, quia caecitas ex parte in Israel facta est (Id. IX, 25). Vident et ipsi Judaei quia non debent Gentes contemnere, quos quasi canes et peccatores putabant: quomodo enim pariter inventi sunt in iniquitate; ita pariter pervenient ad salutem. Non solum ex Judaeis, inquit Apostolus, verum etiam ex Gentibus (Rom. IX, 24). Ideo enim lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), ut duos jungeret in se: angulus enim duos parietes copulat. Judaei excelsi et magni sibi videbantur: Gentes tanquam infirmi, tanquam peccatores, tanquam daemonum servi, tanquam idolorum adoratores; et tamen in utrisque iniquitas erat. Demonstrati sunt et Judaei peccatores; quia non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Rom. III, 12): deposuerunt superbiam et non inviderunt saluti Gentium, quia parem suam et illorum infirmitatem cognoverunt; et in angulari lapide copulati simul Dominum adoraverunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae. Non tantum Judaeorum dominabitur, sed et finium terrae: quod non scirent, si adhuc in superbia sua essent; in superbia autem sua essent, si adhuc sibi justi viderentur: ut autem sibi justi non viderentur, annuntiatae sunt illis ex maledicto et mendacio consummationes in ira consummationis; quia comprehensi fuerunt in superbia sua, ex maledicto quod fecerunt, quando Christum occiderunt. Ecce quid fecit Dominus noster Jesus Christus. Mortuus est inter manus Judaeorum, et redemit multitudinem Gentium: hac fusus est sanguis, hac profuit; sed conversis omnibus profuit; quia et illi quem occiderunt agnoverunt, et ab illo ipsius interfectionis et delicti sui magni veniam meruerunt. 8. [vers. 15.] Quid ergo et de ipsis? Quod supra: Convertentur ad vesperam: id est etsi sero, id est post interfectionem Domini nostri Jesu Christi. Convertentur ad vesperam; et famem patientur ut canes. Sed ut canes, non ut oves, aut vituli: ut canes, ut Gentes, ut peccatores; quia et ipsi cognoverunt peccatum suum qui sibi justi videbantur. De quibus dictum est in alio psalmo, Postea acceleraverunt: hoc dictum est hic, Ad vesperam. Nam ibi sic est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt (Psal. XV, 4). Unde acceleraverunt postea? Quia multiplicatae sunt infirmitates eorum: nam si sibi adhuc sani viderentur, nunquam accelerarent. Quod ergo ibi dictum est, Multiplicatae sunt infirmitates eorum; hoc dictum est hic, Comprehendantur in superbia sua, et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis. Et quod ibi dictum est, Postea acceleraverunt; hoc dictum est hic, Et non erunt, in superbia sua. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae: et convertentur ad vesperam. Bonum est ergo humiliari peccatorem; et nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur. Et circumibunt civitatem. Jam et hesterno die exposuimus civitatem, id est circumstantiae civitatem, omnes gentes. 9. [vers. 16.] Dispergentur ut edant: id est, ut lucrentur alios, ut in corpus suum transforment credentes. Si autem non satiabuntur, et murmurabunt. Quia et superius murmur eorum dixerat, dicentium: Quoniam quis audivit? Et tu, Domine, inquit, deridebis eos, dicentes: Quis audivit? Quare? Quia pro nihilo habebis omnes gentes. Sic et hic: Si autem non satiabuntur, et murmurabunt. 10. [vers. 17, 18.] Concludatur Psalmus. Videte angulum exsultantem, jam de utroque pariete gaudentem (Ephes. II). Superbiebant Judaei; humiliati sunt: desperabant Gentes; erectae sunt. Veniant ad angulum; ibi conveniant, ibi concurrant, ibi pacis osculum inveniant: de diverso veniant, sed in adversum non veniant; illi de circumcisione, isti de praeputio. Longe erant parietes, sed antequam ad angulum venirent: in angulo autem teneant se, et tota jam Ecclesia ex utroque pariete, quid dicat? Ego autem cantabo potentiam tuam, et exsultabo mane misericordia tua. Mane transactis tentationibus, mane cum nox hujus saeculi transierit, mane quando jam latronum insidias et diaboli et angelorum ejus non expavescimus, mane quando jam non ad lucernam prophetiae ambulamus, sed ipsum Dei Verbum tanquam solem contemplamur. Et exsultabo mane misericordia tua. Merito in alio psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Merito et ipsius Domini resurrectio diluculo fuit, ut impleretur quod dictum est in alio psalmo: Vespere demorabitur fletus, et in matutino exsultatio (Psal. XXIX, 6). Ad vesperam quippe discipuli mortuum planxerunt Dominum nostrum Jesum Christum; diluculo ad resurgentem exsultaverunt. Exsultabo mane misericordia tua. 11. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Adjutor meus tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es. Quid eram, nisi subvenires? Quam desperatus eram, nisi curares? Ubi jacebam, nisi advenires? Certe ingenti vulnere periclitabar, sed illud vulnus meum medicum omnipotentem requirebat. Omnipotenti medico nihil est insanabile; non renuntiat ad aliquem: opus est ut tu curari velis, opus est ut manus ejus non refugias. Sed etsi nolis curari, vulnus tuum admonet ut cureris: et aversum revocat, et refugientem quodammodo ad se redire compellit, et attrahit. In omnibus implet quod dictum est: Misericordia ejus praeveniet me. Cogitate quod dictum est, praeveniet me. Si aliquid tuum primum attulisti, et ex tuo aliquo bono primo Dei misericordiam meruisti, non te praevenit. Quando autem vel intelligis quia praeventus es, nisi intelligas quod ait Apostolus: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Hoc est, Misericordia ejus praeveniet me. Denique attendens omnia bona quaecumque habere possumus, sive in natura, sive in instituto, sive in ipsa conversatione, in fide, in spe, in charitate, in bonis moribus, in justitia, in timore Dei, totum non esse nisi ex illius donis, ita conclusit: Deus meus misericordia mea. Non invenit impletus bonis Dei, quid appellaret Deum suum, nisi misericordiam suam. O nomen, sub quo nemini desperandum est! Deus meus, inquit, misericordia mea. Quid est, misericordia mea? Si dicas, Salus mea, intelligo quia dat salutem; si dicas, Refugium meum, intelligo quia confugis ad eum; si dicas, Fortitudo mea, intelligo quia dat tibi fortitudinem: Misericordia mea, quid est? Totum quidquid sum, de misericordia tua est. Sed promerui te, invocando te! Ut essem, quid feci? ut essem qui te invocarem, quid egi? Si enim egi aliquid ut essem, jam eram antequam essem. Porro si omnino nihil eram antequam essem, nihil te promerui ut essem. Fecisti ut essem, et non tu fecisti ut bonus essem? Dedisti mihi ut sim, et potuit mihi alius dare ut bonus sim? Si tu mihi dedisti ut sim, et alius mihi dedit ut bonus sim; melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. Porro quia te nemo melior, nemo te potentior, nemo te in misericordia largior; a quo accepi ut essem, ab illo accepi ut bonus essem. Deus meus misericordia mea.

IN PSALMUM LIX ENARRATIO.

SERMO AD POPULUM. 1. [vers. 1, 2.]

Titulus psalmi hujus aliquantum prolixus est; sed non nos terreat, quia Psalmus brevis est. Tanquam ergo aliquantulum prolixiorem Psalmum audierimus, sic intendamus: quoniam in nomine Christi nutritis et nutriendis loquimur in Ecclesia Dei, nec alienis a sapore istarum Litterarum a quibus mundus alienus est, non quasi rudia vobis ista semper esse debent. Si enim ea quae saepissime audistis cum jucunditate in ore cogitationis ruminastis, nec oblivione tanquam in ventre sepelistis; eadem ipsa recordatio vestra, et memoria multum nos poterit adjuvare, ne multum loquamur ad enodanda quasi rudibus ea quae jam vos nosse novimus. Certe illud meminimus saepe vos audisse quod dicimus: vix est ut in Psalmis invenias voces, nisi Christi et Ecclesiae, aut Christi tantum, aut Ecclesiae tantum, quod utique ex parte et nos sumus. Ac per hoc quando voces nostras agnoscimus, sine affectu agnoscere non possumus: et tanto magis delectamur, quando indidem nos esse sentimus. David rex unus homo fuit, sed non unum hominem figuravit: quando scilicet figuravit Ecclesiam ex multis constantem, distentam usque ad fines terrae; quando autem unum hominem figuravit, illum figuravit qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). In hoc ergo psalmo, vel potius in hujus psalmi titulo, dicuntur quaedam victoriosa David, quod fortiter fecerit debellando quosdam inimicos, et eos tributarios faciendo; quando post mortem Saülis persecutoris sui, regnum illius accepit manifestum in Israel. Nam et antequam persecutionem pateretur, rex erat, sed Deo tantum notus erat. Postea ergo jam manifesto regno, et evidenter atque eminenter accepto debellavit eos qui in hoc titulo commemorantur; et notatus est Psalmi titulus ita: In finem, pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit Edom, in valle Salinarum duodecim millia. Legimus haec in libris Regnorum, istos omnes quos nominavit, debellatos esse a David, id est Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, Joab, Edom (II Reg. VIII). Facta sunt ista, et quemadmodum facta sunt ita ibi conscripta sunt, ita leguntur: legat qui vult. Verumtamen sicut solet propheticus spiritus in Psalmorum titulis recedere aliquantulum ab expressione rerum gestarum, et aliquid dicere quod in historia non invenitur, et hinc potius admonere, non propter cognoscendas res gestas esse hujusmodi titulos inscriptos, sed propter futura praefiguranda; sicut dictum est quod coram Abimelech mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit (Psal. XXXIII, 1), cum indicet scriptura Regnorum hoc eum non fecisse coram Abimelech, sed coram Achis rege (I Reg. XXI, 13): ita et in hoc titulo invenimus aliquid, quo commoneamur ad aliquid. Namque in illa narratione bellorum fortiumque factorum regis David, ubi hi omnes quos commemoravimus, debellati sunt, eum aliquid succendisse non legimus. Hic autem maxime hoc positum est, quod ibi non est scriptum, quia succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal. Jam ergo incipiamus secundum rerum futurarum significationes ista discutere, et opacitatem umbrarum in lucem verbi revocare. 2. In finem, quid sit nostis: Finis enim Legis Christus est (Rom. X, 4). Eos qui immutantur nostis. Qui enim, nisi qui a veteri vita in novam transeunt? Absit enim ut hic culpanda immutatio intelligatur. Non quomodo immutatus est Adam a justitia ad iniquitatem, et a deliciis ad laborem; sed quomodo mutantur illi, quibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Immutantur autem isti in tituli inscriptionem. Nostis tituli inscriptionem. Titulus infixus est super crucem Domini scriptus, Hic est rex Judaeorum (Matth. XXVII, 37): mutantur in hujus tituli inscriptionem qui in regnum Christi transeunt a regno diaboli. Bene mutantur in hujus tituli inscriptionem. Mutantur autem, sicut sequitur, in doctrinam. Cum enim dixisset, Pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem; addidit, ipsi David in doctrinam: id est, mutantur non sibi, sed ipsi David, et mutantur in doctrinam. Non enim ita rex Christus, quasi saeculo regnaturus; cum aperte dixerit: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Ergo in ejus doctrinam transeamus, si volumus in conscriptionem tituli commutari, non nobis, sed ipsi David; ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15). Quando ergo nos mutaret Christus, nisi fecisset quod dixit: Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49)? Si ergo Christus venit mittere in mundum ignem, utique salubriter atque utiliter; non quomodo missurus est mundum in ignem. Sed quomodo ignem in mundum? Quoniam ergo venit ignem mittere in mundum, quaeramus jam quid sit Mesopotamia quae succensa est, quid sit Syria Sobal. Interpretationes ergo nominum interrogemus secundum hebraeum eloquium, quo primum haec Scriptura locuta est. Mesopotamiam dicunt interpretari Elevatam vocationem. Jam totus mundus vocatione elevatus est. Syria interpretatur Sublimis. Sed illa quae erat sublimis, incensa est et humiliata: et quemadmodum humiliata est quae fuerat exaltata, sic exaltetur quae fuerat humiliata. Sobal interpretatur Vana vetustas. Gratias Christo qui eam succendit. Quando vetera virgulta succenduntur, vireta succedunt; et alacrius et uberius et viridius nova nascuntur, cum ea ignis in vetustorum succensione praecesserit. Non ergo timeatur ignis Christi; fenum, consumit. Omnis enim caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni (Isai. XL, 6). Succendit ergo ista illo igne. Et convertit Joab. Joab interpretatur Inimicus. Conversus est inimicus: quod vis intellige. Si conversus in fugam, diabolus est; si conversus ad fidem, christianus est. Quomodo in fugam? De corde christiani: Princeps hujus mundi, inquit, nunc missus est foras (Joan. XII, 31). Conversus autem ad Dominum christianus, quare inimicus conversus? Quia fidelis factus, qui fuerat inimicus. Percussit Edom. Interpretatur Edom Terrenus. Debuit percuti terrenus iste. Utquid enim viveret terrenus, qui coelestis debet vivere? Interfecta est ergo vita terrena; vivat coelestis. Sicut enim portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49). Vide illum interfici: Mortificate membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Cum autem percussisset Edom, percussit duodecim millia in valle Salinarum. Duodecim millia perfectus est numerus, cui perfecto numero etiam duodenarius Apostolorum numerus deputatur: non enim frustra, nisi quia per totum mundum mittendum erat verbum. Verbum autem Dei quod est Christus, in nubibus, hoc est in praedicatoribus veritatis. Mundus autem quatuor partibus constat. Quatuor ejus partes notissimae sunt omnibus, et saepe in Scripturis memoratae: quae etiam quatuor venti dictae sunt (Ezech. XXXVII, 9), oriens, occidens, aquilo et meridies. Ad omnes istas quatuor partes missum est verbum, ut in Trinitate omnes vocarentur. Duodenarium numerum ter quaterni faciunt. Merito ergo duodecim millia terrena percussa sunt; totus mundus percussus est: de toto enim mundo electa est Ecclesia, mortificata a terrena vita. Quare, in valle Salinarum? Vallis humilitas est: salinae saporem significant. Multi enim humiliantur, sed vane et fatue: in vana vetustate humiliantur. Patitur quis tribulationem pro pecunia, patitur tribulationem pro honore temporali, patitur tribulationem pro commodis vitae hujus; passurus est tribulationem, et humiliandus: quare non propter Deum? quare non propter Christum? quare non propter saporem salis? An nescis tibi esse dictum, Vos estis sal terrae; et, Si sal infatuatum fuerit, ad nihilum vaiebit aliud, nisi ut foras projiciatur (Matth. V, 13)? Bonum est ergo sapienter humiliari. Ecce nunc nonne humiliantur haeretici? Nonne leges contra illos datae sunt etiam ab hominibus, contra quos divinae regnant, quae illos ante etiam condemnaverant? Ecce humiliantur, ecce fugantur, ecce persecutionem patiuntur, sed sine sapore; pro fatuitate, pro vanitate. Jam enim sal infatuatum est: ideo projectum est foras, ut conculcetur ab hominibus. Audivimus titulum Psalmi; audiamus etiam verba Psalmi. 3. [vers. 3.] Deus repulisti nos, et destruxisti nos. Numquid ille David loquitur, qui percussit, qui succendit, qui debellavit; et non illi quibus haec fecit, ut percuterentur et repellerentur qui mali erant, et rursus vivificarentur et redirent ut boni essent? Istam quidem stragem fecit David ille manu fortis Christus noster, cujus figuram gerebat ille homo; fecit ista, dedit hanc stragem gladio suo et igne suo: nam utrumque attulit in hunc mundum. Et, Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49), habes in Evangelio et, Gladium veni mittere in terram (Matth. X, 34), habes in Evangelio. Attulit ignem unde succenderetur Mesopotamia Syriae, et Syria Sobal; attulit gladium unde percuteretur Edom. Jam ergo ista strages facta est propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem ipsi David. Audiamus ergo eorum vocem: salubriter percussi sunt, erecti loquantur. Dicant ergo mutati in melius, mutati in tituli inscriptionem, immutati in doctrinam ipsi David; dicant: Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nostri. Destruxisti nos, ut aedificares nos; destruxisti nos male aedificatos, destruxisti vanam vetustatem, ut sit aedificatio in novum hominem, aedificatio mansura in aeternum. Merito iratus es, et misertus es nostri. Non miserereris, nisi irascereris. Destruxisti nos in ira tua; sed ira tua in vetustatem nostram fuit, ut destrueretur vetustas. Sed misertus es nostri propter novitatem, propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem: quia et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). 4. [vers. 4.] Commovisti terram, et conturbasti eam. Quomodo conturbata est terra? Conscientia peccatorum. Quo imus? quo fugimus, quando ille gladius vibratus est: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2)? Commovisti terram, et conturbasti eam. Sana contritiones ejus, quoniam mota est. Non digna est sanari, si mota non est: sed loqueris, praedicas, minaris de Deo, venturum judicium non taces, praeceptum Dei mones, ab his rebus non quiescis; et qui audit, si non timet, si non movetur, non est dignus sanari. Audit alius; movetur, stimulatur, pectus tundit, lacrymas fundit: Sana contritiones ejus, quoniam mota est. 5. [vers. 5.] Post haec, percusso terreno, succensa vetustate, mutato homine in melius, facta luce eis qui tenebrae fuerunt, sequitur quod alibi scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Prior labor ut displiceas tibi, ut peccata expugnes, ut muteris in melius: secundus labor, pro eo quod mutatus es, ferre tribulationes et tentationes hujus saeculi, et inter illas perseverare usque in finem. De his ergo cum loqueretur, has significans, quid subjungit? Ostendisti plebi tuae dura: jam plebi tuae, factae tributariae post victoriam David. Ostendisti plebi tuae dura. In quibus? In persecutionibus quas pertulit Ecclesia Christi, quando tantus martyrum sanguis effusus est. Ostendisti plebi tuae dura: potasti nos vino stimulationis. Quid est, stimulationis? Non peremptionis. Non enim erat peremptio perdens, sed medicina urens. Potasti nos vino stimulationis. 6. [vers. 6.] Quare hoc? Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Per tribulationes, inquit, temporales, significasti tuis fugere ab ira ignis sempiterni. Dicit enim apostolus Petrus: Tempus est ut judicium incipiat a domo Dei. Et exhortans martyres ad tolerantiam, cum saeviret mundus, cum strages a persecutoribus fierent, cum longe lateque sanguis fidelium funderetur, cum in catenis, in carceribus, in tormentis, multa dura Christiani paterentur; ne in his ergo duris deficerent, eos alloquitur Petrus: Tempus est ut judicium incipiat a domo Dei; et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? et si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Quid ergo futurum est in judicio? Arcus est extentus; adhuc in comminatione est, nondum in praesentatione. Et videte quid sit in arcu. Nonne sagitta in priora mittenda est? Nervus tamen retro tenditur in contrarium qua illa mittenda est; et quanto plus ierit ejus extensio retrorsum, tanto majore impetu illa currit in priora. Quid est quod dixi? Quanto magis differtur judicium, tanto majore impetu venturum est. Ergo et de temporalibus tribulationibus gratias Deo agamus, quia dedit plebi suae significationem, ut fugiant a facie arcus: ut exercitati fideles ejus in tribulationibus temporalibus, digni sint evadere damnationem ignis aeterni, quae inventura est omnes qui ista non credunt. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. 7. [vers. 7.] Ut eruantur dilecti tui. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Dextera tua, Domine, salvum me fac: ita salvum me fac, ut ad dexteram stem. Salvum me fac dextera tua: non salutem temporalem peto; de hac fiat voluntas tua. Ad tempus quid nobis prosit, penitus ignoramus; quid enim oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26): sed salvum me fac dextera tua, ut etsi in tempore isto tribulationes aliquas patiar, transacta nocte omnium tribulationum ad dexteram inveniar inter oves, non ad sinistram inter haedos. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Quia jam illud peto quod dare vis; non verbis delictorum meorum clamo per diem, ut non exaudias, et nocte, ut non exaudias, et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 2, 3); sed utique ad commonitionem, addendo saporem de valle salinarum, ut in tribulatione noverim quid petam: peto autem vitam aeternam ergo exaudi me, quia dexteram tuam peto. Intelligat ergo Charitas Vestra omnem fidelem habentem in corde verbum Dei, cum timore timentem judicium futurum, viventem probabiliter, ne de illo blasphemetur nomen sanctum Domini ejus, multa deprecari secundum saeculum, et non exaudiri; ad vitam autem aeternam semper exaudiri. Quis enim sanitatem non petat, cum aegrotat? Et tamen forte adhuc aegrotare ei utile est. Potest fieri ut hinc non exaudiaris: non tamen exaudiris ad voluntatem, ut exaudiaris ad utilitatem. At vero cum illud petis, ut det tibi vitam aeternam Deus, ut det tibi regnum coelorum Deus, ut det tibi ad dexteram Filii sui stare, cum venerit judicare terram; securus esto; accipies, si modo non accipis: non enim jam venit tempus ut accipias. Exaudiris, et nescis: quod petis agitur, etsi nescis in quo agitur. In radice res est, nondum in fructu. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. 8. [vers. 8.] Deus locutus est in sancto suo. Quid times ne non fiat quod Deus locutus est? Si haberes aliquem gravem amicum et sapientem, quomodo diceres? Ille locutus est haec, fiat necesse est quod locutus est: vir gravis est, non levitate utitur, non facile de sententia dimovetur, quod promisit fixum est. Sed tamen homo est, qui aliquando quod promisit facere vult, et non potest. De Deo non est quod tu timeas: quia verax est, constat; quia omnipotens est, constat; fallere te non potest, habet unde faciat. Quid ergo times ne decipiaris? Opus est ut tu te non decipias, et perseveres usque in finem, cum daturus est quod promisit. Deus locutus est in sancto suo. In quo sancto suo? Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). In sancto illo, de quo alibi audistis: Deus in sancto via tua (Psal. LXXVI, 14). Deus locutus est in sancto suo. Laetabor, et dividam Sichimam. Quia Deus hoc locutus est, fiet: vox Ecclesiae est, Deus locutus est in sancto suo. Non verba dicit quae Deus locutus est; sed quoniam Deus locutus est in sancto suo, nec fieri aliquid potest, nisi quemadmodum locutus est Deus, consequenter ista eveniunt: Laetabor, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Sichima Humeri interpretantur. Secundum historiam vero, Jacob rediens a Laban socero suo cum omnibus suis, abscondit idola in Sichima quae habebat de Syria, ubi diu peregrinatus, tandem aliquando inde veniebat (Gen. XXXV, 4). Tabernacula autem fecit ibi propter oves suas et armenta, et appellavit locum illum Tabernacula (Id. XXXIII, 17). Et haec dividam, inquit Ecclesia. Quid est hoc, dividam Sichimam? Si ad historiam ubi abscondita sunt idola referatur, Gentes significat. Divido Gentes. Quid est, divido? Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Quid est divido? Alii credent, alii non credent: sed tamen non timeant qui credunt, inter illos qui non credunt. Divisi sunt enim nunc fide; postea dividentur in judicio, oves ad dexteram, haedi ad sinistram (Matth. XXV, 33). Ecce invenimus quemadmodum Ecclesia dividat Sichimam. Quomodo dividit humeros, secundum nominis interpretationem? Dividuntur humeri, ut alios gravent peccata sua, alii tollant sarcinam Christi. Humeros enim pios quaerebat, cum diceret: Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Id. XI, 30). Alia sarcina premit et aggravat te; Christi autem sarcina sublevat te: alia sarcina pondus habet; Christi sarcina pennas habet. Nam et avi si pennas detrahas, quasi onus tollis; et quo magis onus abstulisti, eo magis in terra remanebit. Quam exonerare voluisti, jacet: non volat, quia tulisti onus; redeat onus, et volat. Talis est Christi sarcina. Portent illam homines; non sint pigri: non attendantur illi qui eam ferre nolunt; ferant illam qui volunt, et invenient quam sit levis, quam suavis, quam jucunda, quam rapiens in coelum et a terra eripiens. Dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Forte propter oves Jacob, convallis tabernaculorum intelligitur gens Judaeorum, et ipsa dividitur: nam transierunt inde qui crediderunt; foris reliqui remanserunt. 9. [vers. 9.] Meus est Galaad. Nomina sunt ista lecta in Litteris Dei. Galaad habet interpretationis suae vocem et magni sacramenti: interpretatur enim Acervus testimonii. Quantus acervus testimonii in martyribus? Meus est Galaad: meus est acervus testimonii, mei sunt Martyres veri. Moriantur alii pro vetusta vanitate sua sine sale; numquid pertinent ad acervum testimonii? Quia et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Cum autem quodam loco moneret Dominus de pace retinenda, praemisit salem: Habete, inquit, in vobis salem, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Ergo, Meus est Galaad: sed Galaad, id est acervus testimonii, in magna tribulatione evidenter factus est. Tunc ignominiosa Ecclesia erat in hominibus, tunc opprobrium illi viduae objectabatur, quia Christi erat, quia signum crucis in fronte portabat: nondum erat honor; crimen erat tunc. Quando ergo non honor, sed crimen erat, tunc factus est acervus testimonii; et per acervum testimonii dilatata est charitas Christi; et per dilatationem charitatis Christi occupatae sunt gentes. Sequitur, Et meus est Manasses: quod interpretatur Oblitus. Huic enim dictum erat: Confusionem in perpetuum oblivisceris, et ignominiae viduitatis tuae non eris memor (Isai. LIV, 4). Erat ergo confusio Ecclesiae aliquando, quam modo oblita est: confusionis enim et ignominiae viduitatis suae jam non est memor. Quando enim quaedam erat confusio inter homines, acervus testimonii factus erat. Modo jam nemo vel meminit illius confusionis, quando ignominia erat esse christianum; jam nemo meminit, jam omnes obliti sunt, jam meus est Manasses. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Ephraem Fructificatio interpretatur. Mea, inquit, fructificatio, et haec fructificatio fortitudo est capitis mei. Caput enim meum Christus est. Et unde fructificatio fortitudo ejus? Quia nisi granum caderet in terram, non multiplicaretur, solum remaneret. Cecidit ergo in terram Christus in passione, et secuta est fructificatio in resurrectione. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Pendebat et contemnebatur: granum erat intus, habebat vires trahendi post se omnia (Joan. XII, 24, 32). Quomodo in grano numeri seminum latent; abjectum nescio quid apparet oculis, sed vis convertens in se materiam et proferens fructum abscondita est: sic in Christi cruce abscondita erat virtus; apparebat infirmitas. O magnum granum! Certe infirmus est pendens, certe ante illum caput plebs illa agitavit, certe dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Audi fortitudinem ejus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Merito tanta fructificatio consecuta est: haec mea est, dicit Ecclesia. 10. [vers. 10.] Juda rex meus: Moab olla spei meae. Juda rex meus: quis Juda? Qui de tribu Juda. Quis Juda, nisi cui dixit ipse Jacob: Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX, 8)? Juda rex meus. Quid ergo timeam, quando Juda rex meus dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus (Matth. X, 28)? Juda rex meus: Moab olla spei meae. Quare, olla? Quia tribulatio. Quare, spei meae? Quia praecessit Juda rex meus. Qua enim praecessit, tu sequi quid times? Qua praecessit? Per tribulationes, per angustias, per opprobria. Septa erat via, sed antequam transiret: posteaquam transiit, sequere; jam patet via illius transitu. Singularis ego sum, inquit, sed quousque transeam (Psal. CXL, 10): singulare granum, sed quoadusque transeat; cum transierit, sequetur fructificatio. Juda rex meus. Ergo quia Juda rex meus: Moab olla spei meae. Moab intelligitur in Gentibus. Nata est enim ista gens de peccato, nata est ista gens de filiabus Lot quae cum patre inebriato concubuerunt, male utentes patre (Gen. XIX, 31-38). Melius erat ut steriles remanerent, quam sic matres fierent. Erat autem illa figura quaedam eorum qui male utuntur lege. Nolite enim attendere quia lex in latina lingua feminini generis est; in graeca masculini est: sed sive sit feminini generis in loquendo, sive masculini, non praescribit veritati locutio. Lex enim magis masculinam vim habet, quia regit, non regitur. Porro autem apostolus Paulus quid ait? Bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Illae autem filiae Lot non legitime usae sunt patre. Quomodo autem nascuntur opera bona, cum quisque lege bene utitur: sic nascuntur opera mala, cum lege quisque male utitur. Proinde male illae utentes patre, hoc est male utentes lege, generaverunt Moabitas; per quos significantur opera mala. Inde tribulatio Ecclesiae, inde olla ebulliens. De hac olla quodam loco prophetiae dicitur: Olla succensa ab aquilone (Jerem. I, 13). Unde nisi a partibus diaboli qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem (Isai. XIV, 13)? Tribulationes ergo maximae non oriuntur adversum Ecclesiam, nisi ab eis qui lege male utuntur. Quid ergo? Defectura est hinc Ecclesia, et propter ollam, id est abundantiam scandalorum, non erit perseveratura usque in finem? Nonne Juda rex illius praedixit hoc ei? Nonne ait illi: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12)? Olla bulliente charitas refrigescit. Quare non potius, o charitas, et tu contra ollam fervescis? An ignoras tibi esse dictum, cum de illa abundantia scandalorum rex tuus loqueretur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit? Persevera ergo usque in finem contra ollam scandalorum. Ardet olla iniquitatis, sed major est flamma charitatis. Noli vinci; persevera usque in finem. Quid times Moabitas, opera mala eorum qui lege male utuntur? Quid enim, Juda rex tuus qui praecessit, nonne tales pertulit? Nescis Judaeos male utendo lege, Christum occidisse? Ergo spera, et qua praecessit rex tuus sequere. Dic, Juda rex meus. Et ex eo quia Juda rex meus, Moab quid factus est? Olla spei meae, non consumptionis meae. Vide in tribulationibus ollam spei; audi Apostolum: Sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus. Olla est jam; sed vide istum, si explicat ollam spei. Scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem. Si tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, olla est autem tribulatio quae operatur spem; merito Moab olla spei meae. Spes autem non confundit. Et quid? Ferves contra ollam? Ita plane, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). 11. In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ecclesia loquitur: Perveniam usque in Idumaeam. Saeviant tribulationes, bulliat scandalis mundus, extendam calceamentum meum usque in Idumaeam; usque ad eos ipsos qui terrenam vitam degunt (quoniam Idumaea interpretatur Terrena); usque ad ipsos, usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Cujus rei calceamentum, nisi Evangelii? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Id. X, 15)! et, Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15). Prorsus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem, olla non me consumet: Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Non deficiamus Evangelium praedicare, non deficiamus Dominum annuntiare. Usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Nonne serviunt et ipsi terreni? Etsi cupiditatibus terrenis obligantur, Christum tamen adorant. Hodie videmus, fratres, quam multi terreni committunt pro lucro fraudes, pro fraudibus perjuria; propter timores, sortilegos, mathematicos consulunt: omnes isti Idumaei, terreni; et tamen omnes isti adorant Christum, sub calceamento ipsius sunt; jam usque in Idumaeam extendit calceamentum suum. Mihi Allophyli subditi sunt. Allophyli, qui sunt? Alienigenae, non pertinentes ad genus meum. Subditi sunt, quia multi adorant Christum, et non sunt regnaturi cum Christo. Mihi Allophyli subditi sunt. 12. [vers. 11.] Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quae est civitas circumstantiae? Si meministis, jam eam commemoravi in alio psalmo, ubi dictum est: Et circumibunt civitatem. Circumstantiae enim civitas, Gentium circumfusio est; quae circumfusio Gentium in medio habebat unam gentem Judaeorum, colentem unum Deum: caetera circumfusio Gentium idolis supplicabat, daemonibus serviebat. Et mystice vocata est civitas circumstantiae; quia undique se Gentes circumfuderant, et ei circumsteterant quae colebat unum Deum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis, nisi Deus? Hoc vult dicere, quomodo deducet per illas nubes, de quibus dictum est: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19). Rota ipsa est civitas circumstantiae, quae dicta est rota, id est orbis terrarum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis deducet me usque in Idumaeam? id est, ut regnem etiam terrenis, ut me venerentur etiam qui de me non sunt, qui de me nolunt proficere. 13. [vers. 12.] Quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Nonne tu nos deduces qui nos repulisti? Sed quare repulisti nos? Quia destruxisti nos. Quare destruxisti nos? Quia iratus es, et misertus es nostri. Tu ergo deduces qui repulisti, qui non egredieris Deus in virtutibus nostris, tu deduces. Quid est, non egredieris in virtutibus nostris? Saeviturus est mundus, conculcaturus est nos mundus, futurus est acervus testimonii effuso martyrum sanguine, et dicturi sunt Pagani saevientes: Ubi est Deus eorum (Psal. LXXVIII, 10)? Tunc non egredieris, Deus, in virtutibus nostris: non contra eos apparebis; non ostendes potentiam tuam, qualem ostendisti in David, in Moyse, in Jesu Nave, quando eorum fortitudini Gentes cesserunt, et strage facta, magnaque reddita vastitate, in terram quam promisisti, plebem tuam induxisti. Hoc tunc non facies; non egredieris, Deus, in virtutibus nostris, sed intus operaberis. Quid est, non egredieris? Non apparebis. Certe enim quando catenati martyres ducebantur, quando includebantur in carcere, quando ludibrio habendi producebantur, quando bestiis subrigebantur quando percutiebantur ferro, quando igne cremabantur, nonne contemnebantur tanquam deserti, tanquam sine adjutore? Quomodo Deus operabatur intus? quomodo intus consolabatur? quomodo eis dulcem faciebat spem vitae aeternae? quomodo non deserebat corda eorum, ubi homo habitabat in silentio, bene si bonus, male si malus? Numquid ergo quia non egrediebatur in virtutibus eorum, ideo deserebat? Nonne magis non egrediendo in virtutibus eorum, deduxit Ecclesiam usque ad Idumaeam, deduxit Ecclesiam usque in civitatem circumstantiae? Si enim bellare vellet Ecclesia et gladio uti, videretur pro vita praesenti pugnare: quia vero contemnebat vitam praesentem, ideo factus est acervus testimonii de vita futura. 14. [vers. 13.] Tu ergo, Deus, qui non egredieris in virtutibus nostris, Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis. Eant nunc qui salem non habent, et optent salutem temporalem suis, quae est vana vetustas. Da nobis auxilium: inde da unde putabaris deserere, inde subveni. Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis. 15. [vers. 14.] In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Non faciemus virtutem in gladio, non in equis, non in loricis, non in scutis, non in potentatu exercitus; non foris. Sed ubi? Intus, ubi latemus. Ubi intus? In Deo faciemus virtutem: et quasi abjecti, et quasi conculcati, quasi nullius momenti homines erimus, sed ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Denique factum est hoc de inimicis nostris. Conculcati sunt martyres: patiendo, perferendo, usque in finem perseverando, in Deo fecerunt virtutem. Fecit et ipse quod sequitur: ad nihilum deduxit inimicos eorum. Ubi sunt modo inimici martyrum, nisi forte quia modo eos ebriosi calicibus persequuntur, quos tunc furiosi lapidibus persequebantur?