Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/14

This is the stable version, checked on 5 Novembris 2021. Template changes await review.
Enarrationes CXXXI-CXL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes CXXI-CXXX Enarrationes CXLI-CL 

IN PSALMUM CXXXI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1, 2.] Justum quidem erat, charissimi, ut fratrem potius audiremus collegam meum, praesentem omnibus nobis. Et modo non negavit, sed distulit: et ideo hoc indico Charitati vestrae, ut mecum promissum teneatis. Non fuit autem absurdum Charitati vestrae, ut prior obtemperarem jubenti: extorsit enim mihi ut esset modo auditor meus, eo sane pacto ut et ego sim ipsius, quia in ipsa charitate omnes ejus auditores sumus, qui unus nobis in coelo Magister est (Matth. XXIII, 10). Ergo animum intendite ad Psalmum, quem in ordine, sicut nostis, tractandum habemus. Est etiam ipse praenotatus, «Canticum graduum;» et aliquanto caeteris sub eodem titulo prolixior. Non ergo immoremur, nisi ubi necessitas coegerit; ut totum, si Dominus permiserit, explicare possimus. Quia et vos non tanquam rudes omnia debetis audire; aliquid et de praeteritis auditionibus adjuvare nos debetis, ne omnia tanquam nova a nobis dici necesse sit. Et novi quidem esse debemus, quia vetustas nobis obrepere non debet; sed etiam crescendum et proficiendum est. De ipso quippe profectu ait Apostolus: «Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem» (II Cor. IV, 16). Non sic proficiamus ut ex novis veteres efficiamur, sed ipsa novitas crescat.

2. «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob.» David secundum fidem rerum gestarum unus homo erat, rex Israel, filius Jesse. Erat quidem et ipse mansuetus, sicut eum indicat atque commendat Scriptura divina, et ita mansuetus ut nec persecutori suo Saüli malum pro malo reddiderit. Servavit autem erga eum tantam humilitatem, ut illum regem fateretur, se autem canem: et non proterve nec superbe, cum esset in Deo potentior, respondebat regi; sed eum placare potius affectabat humilitate, quam concitare superbia. Etiam in potestate datus est ei Saül, et hoc a Domino Deo, ut ei faceret quidquid vellet: sed quia non praeceptum illi erat ut occideret, sed tantum in potestate datus illi erat (licet autem homini uti potestate sua); ad lenitatem potius deflexit quod ei Deus concessit. Qui si vellet occidere, careret inimico: sed quomodo diceret, Dimitte mihi debita, sicut et ego dimitto debitoribus meis (Matth. VI, 12). In speluncam intravit Saül ubi erat David, nesciens quod illic esset David: ad necessaria ventris ille intravit. Surrexit David sensim et lente post ipsum, praecidit illi de veste panniculum, quem illi ostenderet, ut nosset quia illum habuerat in potestate; et non necessitate, sed voluntate pepercerat, et noluit occidere (I Reg. XXIV, 4-15). Forte ipsam mansuetudinem commendavit modo dicens, «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.» Hoc secundum rerum gestarum fidem, quam Scriptura divina, ut diximus, continet. Sed solemus in Psalmis non ad litteram attendere, sicut in omni prophetia, sed per litteram scrutari mysteria. Et meminit Charitas vestra quia cujusdam hominis vocem in omnibus Psalmis solemus audire; qui unus habet caput et corpus. Caput autem in coelo est, corpus in terra: sed quo praecessit caput, et corpus secuturum est. Et jam non dico quis caput sit, qui corpus sint; quia scientibus loquor.

3. Commendatur ergo humilitas David, commendatur mansuetudo David; et dicitur Deo, «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.» Ad quam rem «memento, Domine, David? Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob.» Ergo ad hoc memento, ut impleat quod promisit. Ipse David vovit tanquam in potestate habens, et rogat Deum ut impleat quod vovit: est devotio voventis, sed est humilitas deprecantis. Nemo praesumat viribus suis se reddere quod voverit: qui te hortatur ut voveas, ipse adjuvat ut reddas. Quid ergo vovit videamus, et hinc intelligimus quemadmodum sit accipiendus in figura David. David autem interpretatur, Manu fortis. Erat enim magnus belligerator. Praesumens quidem de Domino Deo suo, confecit bella omnia, prostravit omnes inimicos suos, Deo se adjuvante, quemadmodum se habebat illius imperii dispensatio; praefigurans tamen fortem manu quemdam ad debellandos inimicos, diabolum et angelos ejus. Hos autem inimicos Ecclesia debellat. Et quomodo debellat? Mansuetudine. Mansuetudine enim ipse Rex noster vicit diabolum. Saeviebat ille; iste sufferebat: victus est qui saeviebat; vicit qui sufferebat. In ista mansuetudine corpus Christi, quod est Ecclesia, vincit inimicos. Sit manu fortis, operando vincat. Cum autem corpus Christi est et templum, et domus, et civitas; et ille qui caput corporis est, et habitator domus est, et sanctificator templi est, et rex civitatis est: quomodo Ecclesia omnia illa, sic Christus omnia ista. Quid ergo vovimus Deo, nisi ut simus templum Dei? Nihil gratius ei possumus offerre, quam ut dicamus ei quod dicitur in Isaia, «Posside nos» (Isai. XXVI, 13). Et quidem in istis possessionibus terrenis patrifamilias praestatur, quando ei datur possessio: non sic est possessio, quae est Ecclesia; ipsi possessioni praestatur, ut a tali possideatur.

4. Quid ergo dicit, «Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob?» Videamus quod votum. Jurare est autem firme promittere. Attendite votum hoc, id est, quod voverat quo ardore voverit, quo amore, quo desiderio; et tamen ad hoc implendum Dominum deprecatus est dicens. «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.» In hac mansuetudine votum vovit, ut sit domus Dei: «Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero super lectum stratus mei. Si dedero somnum oculis meis.» Parum visus est dicere, «somnum oculis meis: Et palpebris meis dormitationem; et requiem temporibus meis» si dedero, «quoadusque inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.» Ubi quaerebat locum Domino? Si mansuetus erat, in se quaerebat. Quomodo est enim locus Domini? Audi prophetam: «Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea» (Id. LXVI, 2). Vis esse locus Domini? Esto humilis, et quietus, et tremens verba Dei, et tu ipse efficieris quod quaeris. Si enim in te non fiat quod quaeris, in altero quid tibi prodest? Operatur quidem Deus aliquando per evangelistam salutem alterius tantum, si ipse dicit et non facit; et fit per linguam ejus in alio locus Domino, non autem fit ipse locus Domino. Qui autem quae docet bene facit, et sic docet, fit locus Domino cum eo quem docet: quia omnes credentes unum locum faciunt Domino. In corde enim habet locum Dominus; quia unum cor est omnium in charitate copulatorum.

5. Quam multa millia crediderunt, fratres mei, quando pretia rerum suarum posuerunt ad pedes Apostolorum! Sed quid de illis dicit Scriptura? Certe facti sunt templum Dei; non tantum templum Dei singuli, sed et omnes templum Dei simul. Facti sunt ergo locus Domino. Et ut noveritis quia unus locus factus est Domino in omnibus, Scriptura dicit: «Erat illis anima una et cor unum in Deum» (Act. II, 41; et IV, 4, 32, 35). Multi autem ne faciant locum Domino, sua quaerunt, sua diligunt, potestate sua gaudent, privatum suum concupiscunt. Qui autem vult facere locum Domino, non de privato, sed de communi debet gaudere. Hoc illi fecerunt de rebus suis privatis; fecerunt illas communes. Quod habebant suum, numquid amiserunt? Si soli haberent, et unusquisque suum haberet; hoc solum haberet quod suum habebat: cum autem quod proprium erat, commune fecit; et ea quae erant caeterorum, ipsius facta sunt. Intendat Charitas vestra: quia propter illa quae singuli possidemus, existunt lites, inimicitiae, discordiae, bella inter homines, tumultus, dissensiones adversum se, scandala, peccata, iniquitates, homicidia. Propter quae? Propter ipsa quae singuli possidemus. Numquid propter ista quae communiter possidemus, litigamus? Aerem istum communiter ducimus, solem communiter omnes videmus. Beati ergo qui sic faciunt locum Domino, ut privato suo non gaudeant. Talem ergo describebat iste, qui dicebat, «Si introiero in tabernaculum domus meae.» Privatum hoc erat. Sciebat privato se impediri, ne faceret locum Domino, et ea commemorat quae ad seipsum pertinebant: non introibo «in tabernaculum domus meae, donec inveniam:» quid? cum inveneris locum Domino, intrabis in tabernaculum tuum? An ipsum erit tabernaculum tuum, ubi inveneris locum Domino? Quare? Quia ipse eris locus Domini, et cum eis qui fuerint locus Domini, unum eris.

6. Abstineamus ergo nos, fratres, a possessione rei privatae; aut ab amore, si non possumus a possessione; et facimus locum Domino. Multum est ad me, ait aliquis. Sed vide quis sis, facturus locum Domino. Si vellet apud te hospitium habere aliquis senator, non dico senator, procurator alicujus magni secundum saeculum, et diceret, Offendit me quiddam in domo tua; etsi amares hoc, auferres tamen ne eum offenderes, ad cujus amicitiam ambires. Et quid tibi prodest hominis amicitia? Forte ibi non solum nullum auxilium, sed et periculum invenires. Nam multi non periclitabantur antequam majoribus jungerentur; exoptarunt majorum amicitias, ut majora pericula incurrerent. Securus opta amicitiam Christi: hospitari apud te vult; fac illi locum. Quid est, fac illi locum? Noli amare teipsum, illum ama. Si te amaveris, claudis contra illum; si ipsum amaveris, aperis illi: si autem aperueris et intraverit, non peries amando te, sed invenieris cum amante te.

7. [«vers. 3.] Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero super lectum stratus mei.» Privata enim res ipsa, ubi homo acquiescit, superbos facit; ideo dixit, «Si ascendero.» In re quam privatam quisque possidet, necesse est superbus sit: inde se enim tendit homo ad hominem, cum ambo sint caro. Quid est homo, fratres? Caro. Et quid est alter homo? Altera caro. Et tamen caro dives extendit se contra carnem pauperem; quasi aliquid illa caro attulerit quando nata est, aut aliquid auferat quando moritur. Ad hoc plus habuit, ut plus tumeret. Iste autem qui vult invenire locum Domino, dicit, «Si ascendero super lectum strati mei.»

8. [«vers. 4.] Si dedero somnum oculis meis.» Multi enim cum dormiunt, non faciunt locum Domino. Tales excitat Apostolus: «Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus» (Ephes. V, 14); et alio loco, «Nos autem qui diei sumus, vigilemus, et sobrii simus: nam qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte ebrii sunt» (I Thess. V, 5-8). Noctem dicens iniquitatem, in qua illi obdormiunt cupiendo ista terrena. Et omnes istae felicitates quae videntur saeculi, somnia sunt dormientium. Et quomodo qui videt thesauros in somnis, dormiens dives est; sed evigilabit, et pauper erit: sic omnia ista vana hujus saeculi, de quibus homines gaudent, in somno gaudent: evigilabunt quando nolunt, si non modo evigilant quando utile est; et invenient somnia fuisse illa, et transisse, sicut dicit Scriptura, «veluti somnium exsurgentis» (Psal. LXXII, 20): et alio loco, «Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis» (Psal. LXXV, 6). «Dormierunt somnum suum,» finitus est somnus, «et nihil invenerunt in manibus suis;» quia in somnis videbant divitias transitorias. Iste ergo qui vult invenire locum Domino, dixit etiam, «Si dedero somnum oculis meis.» Sunt autem quidam qui non dormiunt, sed dormitant. Aliquantum retrahunt se ab amore temporalium, et rursus revolvuntur in eum; quasi dormitantes, caput crebro inclinant. Evigila, excute somnum; dormitando casurus es. Non vult Psalmus, oculis suis dare somnum, nec palpebris dormitationem, eum qui vult invenire locum Domino.

9. [vers 5.] «Et requiem,» inquit, «temporibus meis.» A requie temporum somnus venit ad oculos. Tempora circa oculos sunt. Veluti futurus somnus, gravedo temporum est. Nam hominibus dormituris gravari tempora incipiunt; et cum senserint sibi gravari tempora, jam imminet somnus: qui si dandus est oculis, dant requiem temporibus suis, et venit somnus; si non dederint requiem temporibus suis, non venit somnus. Cum ergo coeperit te aliquid temporale delectare ad peccatum, jam gravantur tibi tempora. Vis evigilare, et non dormire, nec dormitare? Noli te credere tali delectationi; majores dolores habebit quam suavitates. Ista cogitatione quasi confricans frontem, excutis somnum, et paras locum Domino.

10. «Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.» Quanquam aliquando dicitur tabernaculum Dei domus Dei, et domus Dei tabernaculum Dei: distinctius tamen accipitur, fratres charissimi, tabernaculum Ecclesia secundum hoc tempus; domus autem Ecclesia coelestis Jerusalem, quo ibimus. Tabernaculum enim tanquam militantium et pugnantium: tabernacula militum in procinctu, in expeditione; unde contubernales dicuntur milites, quasi tabernacula eadem habentes et habitantes. Quamdiu ergo habemus hostem cum quo pugnemus, tabernaculum Deo facimus. Cum autem transierit tempus pugnae, et venerit pax illa quae praecellit omnem intellectum, sicut dicit Apostolus, «Et pax Christi quae praecellit omnem intellectum» (Philipp. IV, 7); quantumcumque enim cogitaveris de pace illa, minus eam capit animus adhuc in ista corporis gravedine constitutus: cum venerit illa patria, jam domus erit, nullus adversarius tentabit, ut tabernaculum vocetur. Non procedemus ad pugnandum, sed permanebimus ad laudandum. Quid enim dicitur de illa domo? «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). In tabernaculo adhuc gemimus, in domo laudabimus. Quare? Quia gemitus est peregrinantium, laudatio jam in patria commanentium. Hic primo quaeratur tabernaculum Deo Jacob.

11. [vers 6.] «Ecce audivimus eam in Ephrata.» Quam «eam?» Sedem Domini. «Audivimus in Ephrata. Invenimus eam in campis saltuum.» Ibi audivit, ubi invenit; an alibi audivit, et alibi invenit? Quaeramus ergo quid sit «Ephrata,» ubi audivit; item quaeramus quid sit «in campis saltuum,» ubi invenit. Ephrata verbum hebraeum interpretatur latine, Speculum, sicut tradiderunt qui verba hebraea in Scripturis posita in aliam linguam transtulerunt, ut ad nos perveniret intellectus. Nam ex hebraea transtulerunt in graecam, et ex graeca translata sunt nobis in latinam. Fuerunt enim qui vigilarent in Scripturis. Si ergo Ephrata speculum, illa domus quae inventa est in campis saltuum, in speculo audita est. Speculum imaginem habet: omnis prophetia imago futurorum. Domus ergo Dei futura, in imagine prophetiae praedicata est. Audivimus enim illam in speculo, id est, «Audivimus in Ephrata. Invenimus in campis saltuum.» Qui sunt campi saltuum? Campi silvarum. Non enim quemadmodum vulgo dicitur, Saltus ille, verbi gratia, centurias habens tot. Saltus proprie, locus adhuc incultus et silvester dicitur. Nam et quidam codices, «in campis silvae,» habent. Qui ergo erant campi saltuum, nisi gentes incultae? qui erant campi saltuum, nisi ubi adhuc vepres erant idololatriae? Sic tamen quomodo vepres ibi erant idololatriae, ibi invenimus locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Quod «audivimus in Ephrata, invenimus in» «campis saltuum;» quod praedicatum est in imagine Judaeis manifestatum est in fide Gentium.

12. [vers 7.] «Intrabimus in tabernacula ejus»: cujus? Domini Dei Jacob. Qui intrant ut inhabitent, ipsi sunt qui intrant ut inhabitentur. In domum tuam ut inhabites intras, in domum Dei ut inhabiteris. Est enim melior Dominus, qui cum te coeperit inhabitare, beatum te faciet. Nam si tu ab illo non inhabiteris, miser eris. In sua potestate esse voluit ille filius qui dixit: «Da mihi partem patrimonii quae me tangit.» Bene servabatur apud patrem, ne cum meretricibus dissiparetur. Accepit, facta est in ejus potestate; profectus in regionem longinquam, effudit omnia cum meretricibus. Passus est tandem famem, recordatus est patrem; reversus est, ut pane saturaretur (Luc. XV, 12-20). Ergo intra, ut inhabiteris; et non quasi tuus sis, sed illius: «Intrabimus in tabernacula ejus.»

13. «Adorabimus» «in loco ubi steterunt pedes ejus.» Cujus pedes? Domini, an ipsius domus Domini? Domus enim Domini est, ubi dicit quia debet adorari. «Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.» Praeterquam domum suam, non exaudit Deus ad vitam aeternam. Ille enim ad domum Dei pertinet, qui est in charitate compaginatus lapidibus vivis. Qui autem charitatem non habuerit, ruinam facit; et illo ruente domus stat. Nemo enim minetur domui, ubi esse quasi lapis coepit, si ruere voluerit, quasi aliquid domui noceat. Sic enim superbierat et primus populus Judaeorum, dicens, Neque enim fraudaturus est Deus patrem Abraham, cui promisit tanta de semine ejus: et faciebant omnia mala tanquam securi de pollicitatione Dei, quod non pro illorum meritis qui scelera faciebant, sed pro meritis Abrahae parceret eis, et qualescumque malos filios Abrahae congregaret in domum suam ad vitam aeternam. Sed quid Joannes? «Generatio,» inquit, «viperarum.» Quando ad illum venerunt ipsi filii Abrahae, ut baptizarentur in aqua poenitentiae, non eis dixit, Generatio Abrahae, sed «viperarum.» Tales enim erant, quales quos imitabantur; non filii Abrahae, sed filii Amorrhaei, Chananaei, Gergesaei, Jebusaei, et omnium qui offenderunt Deum: ipsorum filii erant, quia ipsorum facta sectabantur. «Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et ne dixeritis, Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae» (Matth. III, 7-9). Nescio quos lapides tunc videbat in campis saltuum, unde suscitati sunt filii Abrahae. Filii enim magis qui fidem imitati sunt, quam qui de carne nati sunt. Nemo ergo minetur domui Dei, quasi dicat: Subtraho me, et ruet domus. Bonum est enim illi ut coaedificetur, et habeat charitatem. Nam si ipse ruerit, stabit domus. Itaque, fratres, in his est domus Dei, quos praedestinavit et praescivit perseveraturos: de illis dictum est, «Ubi steterunt pedes ejus.» Sunt enim qui non perseverant, nec stant pedes ejus in eis. Non sunt ergo ipsi Ecclesia; non ipsi pertinent ad illud modo tabernaculum, tunc domum. Sed ubi steterunt pedes ejus? «Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.» In his in quibus charitas refrigescit, non stant pedes ejus. Sed quid secutus est? «Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit» (Matth. XXIV, 12, 13). Ecce in quibus steterunt pedes ejus: in eo loco adora, id est, de talibus esto in quibus steterunt pedes Domini.

14. Si autem de ipsa domo intelligere volueris, «Ubi steterunt pedes ejus» domus; pedes tui in Christo stent. Tunc autem stabunt pedes, si perseveraveris in Christo. Quid enim dicitur de diabolo? «Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit» (Joan. VIII, 44). Diaboli ergo pedes non steterunt. Item de superbis quid dicit? «Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare» (Psal. XXXV, 12, 13). Ergo domus Dei, cujus pedes stant. Unde ille gaudens Joannes quid ait? «Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi stat et audit eum.» Si non stat, non audit eum. «Et gaudio gaudet propter vocem sponsi» (Joan. III, 29). Merito stat, quia propter vocem sponsi gaudet: nam si propter vocem suam gauderet, caderet. Jam videtis ergo quare ceciderint qui ad vocem suam gaudent. Amicus enim ille sponsi dicebat: «Hic est qui baptizat» (Id. I, 33). Quidam dicunt, Nos baptizamus: ad vocem suam gavisi, stare non potuerunt; et non pertinent ad istam domum de qua dicitur, «Ubi steterunt pedes ejus.»

15. [«vers. 8.] Exsurge, Domine, in requiem tuam.» Domino dormienti dicit, «Exsurge.» Jam nostis quis dormivit, et quis resurrexit. Ipse enim quodam loco dicit in psalmo: «Dormivi conturbatus» (Psal. LVI, 5). Bene illi dicitur, «Exsurge, Domine, in requiem tuam.» Jam non conturbaberis; quia Christus surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Ipsius est vox in alio psalmo: «Ego dormivi et somnum cepi, et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me» (Psal. III, 6). Ipse dormivit, ipsi dicitur, «Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae:» id est, exsurge, ut exsurgat et arca sanctificationis tuae, quam sanctificasti. Ipse caput nostrum; arca ejus, Ecclesia ejus: surrexit prior, surget et Ecclesia. Non autem auderet sibi resurrectionem corpus promittere, nisi prius resurgeret caput. «Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.» Et corpus Christi quod ex Maria natum est, intellectum est a quibusdam arca sanctificationis; ut hoc diceret, «Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae:» Cum corpore exsurge, ut palpent qui non credebant. «Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.»

16. [«vers. 9.] Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui laetentur.» Te exsurgente a mortuis, et eunte ad Patrem, regale illud sacerdotium induatur fidem, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17); et accepto pignore Spiritus sancti, laetentur membra spe resurrectionis, quae praecessit in capite: eis enim Apostolus dicit, «Spe gaudentes» (Id. XII, 12).

17. [«vers. 10.] Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui.» Hoc Deo Patri dictum est, «Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui.» Crucifixus est Dominus in Judaea; crucifixus est a Judaeis; ab ipsis turbatus dormivit. Inter quorum saevientium manus dormivit, ad eos judicandos surrexit: et dicit quodam loco, «Et suscita me, et reddam illis» (Psal. XL, 11). Et reddidit, et redditurus est. Nam quanta postea Judaei passi sunt occiso Domino, norunt ipsi. De ipsa civitate, ubi illum occiderunt, omnes expulsi sunt. Quid ergo? etiam de stirpe David omnes perierunt, et de tribu Juda? Non: nam crediderunt inde aliqui, et multa millia hominum crediderunt inde, et hoc jam post resurrectionem Domini. Saevierunt, ut crucifigerent, et postea coeperunt videre fieri miracula in nomine crucifixi; et plus contremuerunt tantum posse ejus nomen, qui quasi inter manus eorum nihil poterat; et compuncti corde, jam credentes divinitatem occultam fuisse in illo quem caeteris similem hominibus putaverunt, et consilium petentes ab Apostolis, audierunt, «Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi.» Ergo quia ad judicandos eos a quibus crucifixus est, surrexit Christus, et avertit faciem suam a Judaeis, et convertit ad Gentes; tanquam rogatur Deus propter reliquias Israel, et dicitur ei, «Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui.» Si palea damnata est, frumenta colligantur. «Reliquiae salvae fiant» (Isai. X, 21), sicut dicit Isaias. Et plane factae sunt reliquiae salvae: inde erant duodecim Apostoli, inde plus quam quingenti fratres quibus se Dominus demonstravit post resurrectionem (I Cor. XV, 6); inde tot millia baptizata, quae pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponebant (Act. II, IV). Ergo impletum est quod hic rogatus est Deus, «Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi, tui.»

18. [«vers. 11.] Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum.» Quid est, «juravit?» Promissum per seipsum firmavit. Quid est, «non poenitebit eum?» Non mutabit. Non enim dolorem poenitentiae patitur Deus, aut in aliquo fallitur, ut velit corrigere in quo erravit. Sed quomodo hominem cum poenitet, mutare vult quod fecit; sic ubi audis quia poenitet Deum, mutationem ipsam spera. Aliter illam facit Deus, quamvis nomine poenitentiae appellet, aliter tu: tu enim facis, quia erraveras; ille autem facit, quia vindicat, aut quia liberat. Mutavit regnum Saül, cum poeniteret eum sicut dictum est: et in eo ipso loco ubi Scriptura dicit, «Poenituit eum;» ibi paulo post dicitur, «Non enim sic est ut homo, ut poeniteat eum» (I Reg. XV, 11, 29). Cum ergo mutat opera sua per incommutabile consilium suum; propter ipsam, non consilii, sed operis mutationem, poenitere dicitur. Hoc autem sic promisit, ut non mutaret. Quomodo dicitur et illud, «Juravit Dominus, et non paenitebit eum, Tu es sacerdos in» «aeternum, secundum ordinem Melchisedec» (Psal. CIX, 4): sic et hoc quia ita promissum est, ut non mutaretur, quia necessario futurum erat et permansurum; dixit, «Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam.» Poterat dicere, Ex fructu femoris tui: quare, «Ex fructu ventris,» voluit dicere? Et illud quidem si diceret, verum diceret: sed significantius dicere voluit, «Ex fructu ventris;» quia de femina natus est Christus, quo vir non accessit.

19. [«vers.» 12.] Quid ergo? «Juravit Dominus David veritatem: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos; et filii eorum sedebunt usque in aeternum super sedem tuam.» Si filii tui custodierint, et filii eorum sedebunt in aeternum. Meritum filiis parentes faciunt. Quid si filii ipsius custodirent, et filii eorum non custodirent? Quare ad meritum patrum promittitur beatitudo filiorum? Quid enim ait, «Si custodierint filii tui, et filii eorum sedebunt in aeternum» (non ait, Si custodierint filii tui, sedebunt super sedem tuam; et si custodierint filii eorum, et ipsi sedebunt super sedem tuam: sed ait, «Si filii tui custodierint, et filii eorum sedebunt super sedem tuam»), nisi quia filios hic voluit intelligi fructus ipsorum? «Si filii tui,» inquit, «custodierint legem meam, et mandata mea haec quae docebo eos» servaverint filii tui; «et filii eorum sedebunt super sedem tuam:» id est, hic erit fructus ipsorum, ut sedeant super sedem tuam. Modo enim, fratres, omnes qui laboramus in Christo, omnes qui contremiscimus verba ipsius, qui quomodocumque conamur facere voluntatem ipsius, et ingemiscimus petentes ut adjuvet nos, quo impleamus quod jubet; numquid jam sedemus in illis sedibus beatitudinis, quae nobis promittuntur? Non: sed mandata tenentes speramus hoc futurum. Ipsa spes tanquam in filiis dicta est; quia hominis in hac vita viventis spes filii sunt, fructus filii sunt. Propterea et homines excusantes avaritiam suam, dicunt se filiis suis servare quod servant; et nolentes dare inopi, pietatis nomine se excusant, quia filii eorum spes eorum sunt. Omnes homines enim qui secundum hoc saeculum vivunt, spem suam dicunt, filios generare et relinquere. Ideo nomine filiorum spem ipsam posuit, et ait, «Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos; et filii eorum sedebunt in aeternum super sedem tuam:» id est, tales fructus habebunt, ut spes eos non fallat, ut illuc veniant quo sperant se venturos. Modo ergo tanquam patres sunt, homines spei futurae: cum autem adepti fuerint quod sperant, filii sunt; quia illud quod adipiscuntur, pepererunt et generaverunt in operibus suis. Et hoc illis servatur in posterum, quia et ipsa posteritas in filiis appellari solet.

20. Aut si filios ipsos homines accipis, intellige et de ipsis dictum. «Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos;» ut iste sit sensus: «Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos, et filii eorum,» id est, si custodierint; ut hic subdistinguas, et deinde inferas, «sedebunt in aeternum super sedem tuam,» id est, et filii tui et filii eorum, sed omnes si custodierint. Quid ergo si non custodierint? periit promissio Dei? Non: sed ideo dictum est, et ideo promissum est, quia praevidit Deus; quid, nisi credituros? Sed ne aliquis quasi minaretur promissis Dei, et in postestate sua vellet ponere quod promisit Deus ut impleretur; ideo et «juravit» dixit: in quo ostendit quia sine dubio venturum est. Quomodo ergo posuit ibi, «Si custodierint?» Ne jam glorieris de promissis, et dimittas te non custodire. Tunc eris filius David, si custodieris; si autem non, non eris filius David. Filiis David promisit Deus. Noli dicere, Filius sum David, si degeneras. Si Judaei illud non dicunt, qui de ipsa stirpe nati sunt (imo dicunt illud, sed delirant. Aperte enim Dominus ait: «Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite» [Joan. VIII, 39]. Inde illos negavit filios, quia facta non faciebant); nos quomodo nos dicimus filios David, qui de ejus stirpe non sumus secundum carnem? Restat ut filii non simus, nisi imitando fidem, nisi colendo Deum, sicut ille coluit. Si ergo quod tibi per stirpem non speras, per facta non vis assequi; quomodo in te complebitur quia sedebis super sedem David? et si non in te complebitur, putas quia non complebitur? Et quomodo invenit eam in campis saltuum? et quomodo steterunt pedes ejus? Qualiscumque ergo fueris, illa domus stabit.

21. [«vers. 13.] Quoniam elegit Dominus Sion; praeelegit eam in habitationem sibi.» Sion ipsa est Ecclesia, ipsa est et illa Jerusalem ad cujus pacem currimus, quae non in Angelis, sed in nobis peregrinatur, quae ex parte meliore exspectat partem redituram; unde nobis Litterae venerunt, quae quotidie recitantur. Ipsa civitas, ipsa est Sion, quam praeelegit Dominus.

22. [«vers. 14.] Haec requies mea in saecula saeculorum.» Jam Dei verba sunt. «Requies mea;» ibi requiesco. Quantum nos amat Deus, fratres, ut quia nos requiescimus, se dicat requiescere! Non enim ipse aliquando turbatur, aut sic requiescit; sed ibi se dicit requiescere, quia nos in illo requiem habebimus. «Hic habitabo, quoniam praeelegi eam.»

23. [«vers. 15.] Viduam ejus benedicens benedicam, et pauperes ejus saturabo panibus.» Omnis anima quae intelligit se desertam omni auxilio, nisi solius Dei, vidua est. Quomodo enim Apostolus describit viduam? «Quae autem vere vidua est et desolata, speravit» «in Dominum.» Agebat autem de istis viduis quas omnes dicimus in Ecclesia. Dixerat autem, «Quae in deliciis agit; vivens mortua est;» et non illam numeravit inter viduas. Describens autem viduas sanctas, quid ait? «Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum,» «et persistit in precibus et obsecrationibus nocte ac die.» Ibi subjecit, «Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est» (I Tim. V, 5, 6). Unde ergo vidua est? Quia non habet auxilium aliunde, nisi solius Dei. Illae quae habent viros, quasi superbiunt de auxilio virorum: desertae videntur viduae, et robustius est auxilium earum. Ergo tota Ecclesia una vidua est, sive in viris, sive in feminis, sive in conjugatis, sive in maritatis feminis, sive in adolescentibus, sive in senibus, sive in virginibus: omnis Ecclesia una vidua est, deserta in hoc saeculo, si sentit illud, si novit viduitatem suam; tunc enim auxilium praesto est illi. Nonne agnoscitis istam viduam in Evangelio, fratres mei, cum diceret Dominus oportere semper orare, et non deficere? «Erat quidam judex in civitate,» dixit, «qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur; et interpellabat eum quaedam vidua quotidie, et dicebat, Vindica me de adversario meo.» Et interpellando quotidie vidua, fregit illum. «Ait enim ipse judex apud se, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur: Etsi Deum, non timeo, nec hominem erubesco, vel propter taedium quod mihi facit ista vidua, vindicabo eam.» Si audivit judex malus viduam, ne taedium pateretur; Deus non audit Ecclesiam, quam hortatur ut deprecetur (Luc. XVIII, 1-8)?

24. Item, «Pauperes ejus saturabo panibus:» quid est, fratres? Simus pauperes, et tunc saturabimur. Multi praesumentes de saeculo et superbi, christiani sunt; adorant Christum, sed non saturantur: saturati enim sunt, et abundant in superbia sua. De talibus dicitur, «Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis» (Psal. CXXII, 4): isti abundant; et ideo manducant, sed non saturantur. Et quid de illis dictum est in psalmo? «Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae.» Adorant Christum, venerantur Christum, supplicant Christo; sed non saturantur sapientia et justitia ipsius. Quare? Quia non sunt pauperes. Pauperes autem, id est humiles corde, quanto plus esuriunt, tanto plus manducant; tanto autem plus esuriunt, quanto a saeculo inanes sunt. Qui plenus est, quidquid illi daturus es, respuit; quia plenus est. Da mihi esurientem, da mihi de quibus dictum est, «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» (Matth. V, 6); et erunt hi pauperes de quibus modo dicit, «Et pauperes ejus saturabo panibus.» Quia et in ipso psalmo ubi dictum est, «Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae;» dictum est illic et de pauperibus, et prorsus eo modo quo et in isto psalmo, «Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum» (Psal. XXI, 30, 27). Ubi dictum est, «Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae;» ibi dictum est, «Edent pauperes, et saturabuntur.» Quare quando divites dicti sunt adorasse, saturati non dicti sunt; quando autem pauperes dicti sunt, saturati dicti sunt? Et unde saturati? haec saturitas, fratres, qualis est? Deus ipse est panis. Panis, ut lac nobis fieret, descendit ad terram; et ait suis: «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi» (Joan. VI, 41). Ideo illic in psalmo, «Edent pauperes, et saturabuntur.» De quo satiabuntur? Audi quod sequitur: «Et laudabunt Dominum qui requirunt eum.»

25. Estote ergo pauperes, estote in membris illius viduae, non sit auxilium vestrum nisi in uno Deo. Pecunia nihil est; non inde auxilium habebitis. Multi propter pecuniam praecipitati sunt, multi propter pecuniam perierunt: multi propter pecuniam multam quaesiti sunt a raptoribus; tuti essent, si non haberent quare quaererentur. Multi de amicis potentioribus praesumpserunt: ceciderunt illi de quibus praesumpserunt et involverunt eos qui de se praesumpserunt. Respicite exempla generis humani. Quid magnum est quod vobis dicitur? Non solum de his Scripturis ea loquimur; legite ea in orbe terrarum. Attendite non praesumere de pecunia, de amico homine, de honore et jactantia saeculi. Tolle ista omnia: sed si habes illa, age Deo gratias si contemnis illa. Si autem inflaris inde, noli attendere quando eris praeda hominum; jam diabolo praeda es. Si autem de his rebus non praesumpseris, eris in membris illius viduae, quae est Ecclesia, de qua dictum est, «Viduam ejus benedicens benedicam:» eris et pauper, de qualibus dictum est, «Et pauperes ejus saturabo panibus.»

26. Aliquando autem, quod non est praetermittendum dicere, invenis pauperem superbum, et divitem humilem: quotidie patimur tales. Audis pauperem quasi gementem sub divite, et quando potentior premit dives, tunc illum humilem vides: aliquando nec tunc, sed et tunc superbum; unde vides quis esset, si aliquid haberet. Ergo pauper Dei in animo est, non in sacculo. Procedit aliquande homo habens plenam domum, uberes terras, multa praedia, multum auri et argenti, novit quia in ipsis non est praesumendum, humiliat se Deo, facit inde bene; ita cor ipsius erigitur ad Deum, ut noverit quia non solum nihil illi prosunt divitiae ipsae, sed et impediunt pedes ipsius, nisi ille regat et ille subveniat: et numeratur inter pauperes qui saturantur panibus. Invenis alium mendicum inflatum, aut ideo non inflatum, quia nihil habet, quaerentem tamen unde infletur. Non attendit Deus facultatem, sed cupiditatem: et judicat eum secundum cupiditatem qua inhiat rebus temporalibus, non secundum facultatem, quam non ei contingit adipisci. Unde de divitibus dicit Apostolus: «Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui nobis praestat omnia abundanter ad fruendum.» Quid ergo faciant de divitiis suis? Sequitur et dicit: «Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent.» Et vide quia hic pauperes sunt: «Thesaurizent,» inquit, «sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam» (I Tim. VI, 17-19). Cum apprehenderint, tunc erunt divites; quando autem non eam adhuc habent, noverint se pauperes. Ita fit ut omnes humiles corde, et in charitate gemina constitutos, quidquid habuerint in hoc saeculo, inter pauperes suos numeret Deus, quos saturat panibus.

27. [«vers. 16, 17.] Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.» Jam in fine Psalmi sumus; paululum advertat Charitas vestra. «Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.» Quis est salutaris noster, nisi Christus noster? Quid est ergo, «Sacerdotes ejus induam salutari? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis» (Galat. III, 27). «Et sancti ejus exsultatione exsultabunt.» Unde «exsultabunt exsultatione?» Quia induti sunt salutari: non in se. Lux enim facti, sed in Domino; nam erant ante tenebrae (Ephes. V, 8). Et ideo subjecit, «Ibi suscitabo cornu David:» ut de Christo praesumatur, ipsa erit altitudo David. Cornu enim significat altitudinem: et qualem altitudinem? Non carnalem. Ideo omnia ossa carne involuta sunt: cornu excedit carnem. Altitudo spiritualis, cornu est. Quae autem altitudo spiritualis est, nisi de Christo praesumere; non dicere. Ego facio, ego baptizo; sed, «Hic est qui baptizat» (Joan. I, 33)? Ibi est cornu David. Et ut noveritis quia ibi est cornu David, attendite quid sequatur: «Paravi lucernam Christo meo.» Quae est lucerna? Jam nostis Domini verba de Joanne: «Ille erat lucerna ardens et lucens» (Id. V, 35). Et quid ait Joannes? «Hic est qui baptizat.» In hoc ergo exsultabunt sancti, in hoc exsultabunt sacerdotes; quia omne quod ipsorum bonum est, non est ipsorum, sed illius qui habet potestatem baptizandi. Securus ergo accedit ad templum ejus omnis qui accepit Baptismum; quia non hominis, sed illius est in quo suscitatum est cornu David.

28. [«vers. 18.] Super ipsum autem florebit sanctificatio mea». Super quem? Super Christum meum. «Christo» enim «meo» cum dicit, vox est Patris, qui dicit, «Viduam ejus benedicens benedicam, et pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.» Qui dicit, «Ibi suscitabo cornu David,» Deus est. Ipse dicit, «Paravi lucernam Christo meo,» quia et Christus noster est, et Christus Patris: Christus noster est, cum salvat nos et regit nos, quomodo et Dominus noster, Filius autem Patris; Christus autem et noster et Patris. Nam si Patris Christus non esset, non diceretur superius, «Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Super ipsum autem florebit sanctificatio mea.» Super Christum floret. Nemo hominum illam sibi assumat, quia ipse sanctificat; alioquin non erit verum, «Super ipsum autem florebit sanctificatio mea.» Gloria sanctificationis florebit. Sanctificatio ergo Christi in ipso Christo, potestas sanctificationis Dei in Christo. «Florebit» enim quod dixit, ad gloriam vult pertinere: quando enim florent arbores, tunc pulchrae sunt. Ergo sanctificatio in Baptismo; inde floret mundus huic pulchritudini? Quia in Christo floret: nam pone illam in hominis potestate; quomodo floret, quando omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni (Isai. XL, 6).

IN PSALMUM CXXXII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1.] Psalmus brevis est; sed valde notus et nominatus. «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Ita sonus iste dulcis est, ut et qui Psalterium nesciunt, ipsum versum cantent. Tam dulcis est, quam dulcis est charitas quae facit fratres habitare in unum. Et hoc quidem, fratres, non indiget interpretatione, aut expositione, quam bonum et quam jucundum sit habitare in unum; sed ea quae sequuntur, habent aliquid quod pulsantibus aperiatur. Verumtamen ut ab isto versu descendat nobis intellectus universae texturae Psalmi, hoc primum etiam atque etiam consideremus: utrum de omnibus Christianis dictum sit, «Quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum;» an aliqui sint certi atque perfecti qui habitant in unum, nec ad omnes pertineat ista benedictio, sed ad quosdam, a quibus tamen descendat ad caeteros.

2. Ista enim verba Psalterii, iste dulcis sonus, ista suavis melodia, tam in cantico quam in intellectu, etiam monasteria peperit. Ad hunc sonum excitati sunt fratres qui habitare in unum concupierunt; iste versus fuit tuba ipsorum. Sonuit per omnem orbem terrarum, et qui divisi erant, congregati sunt. Clamor Dei, clamor Spiritus sancti, clamor propheticus non audiebatur in Judaea; et auditus est in toto orbe terrarum. Adversus istum sonum surdi erant, inter quos cantabatur; et apertis auribus inventi sunt, de quibus dictum est: «Quibus non est nuntiatum de illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent» (Isai. LII, 15). Verumtamen, dilectissimi, si consideremus, de illo pariete circumcisionis prius nata est ista benedictio. Num enim omnes Judaei perierunt? Et unde Apostoli, filii Prophetarum, «filii excussorum» (Psal. CXXVI, 4)? Sicut jam scientibus loquimur. Unde illi quingenti qui Dominum post resurrectionem viderunt, quos commemorat apostolus Paulus (I Cor. XV, 6)? Unde illi centum viginti qui simul erant in uno loco post resurrectionem Domini et ascensionem in coelum, quibus in uno loco constitutis supervenit Spiritus sanctus die Pentecostes missus de coelo; sic missus, sicut promissus? Omnes inde erant: et ipsi primi habitaverunt in unum, qui omnia quae habebant vendiderunt, rerumque suarum pretia ad pedes Apostolorum posuerunt, sicut in Actibus Apostolorum legitur; «et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat; et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia.» Et quid est, «in unum? Et erat illis,» inquit, «anima una et cor unum in Deum» (Act. I, II, et IV). Ergo ipsi prius audierunt, «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Primi audierunt, sed non soli audierunt. Non enim usque ad illos ista dilectio et unitas fratrum venit. Venit enim et ad posteros ista charitatis exsultatio, et votum Deo. Vovetur enim aliquid Deo, et dictum est: «Vovete, et reddite Domino Deo vestro» (Psal. LXXV, 12). Melius est autem non vovere, quam vovere et non reddere (Eccle. V, 4). Sed debet esse impiger animus, ut et voveat, et reddat; ne cum se minus idoneum putat ad reddendum, piger sit ad vovendum. Plane nunquam reddet, si de suo se putaverit redditurum.

3. Ex voce hujus psalmi appellati sunt et Monachi, ne quis vobis de isto nomine insultet Catholicis. Quando vos recte haereticis de Circellionibus insultare coeperitis, ut erubescendo salventur; illi vobis insultant de monachis. Primo si comparandi sunt, vos videte; si verbis vestris opus est, jam laboratis. Non opus est, nisi ut admoneatis unumquemque ut attendat; solum attendat, et comparet. Quid opus est verbis vestris? Comparentur ebriosi cum sobriis, praecipites cum consideratis, furentes cum simplicibus, vagantes cum congregatis. Sed tamen dicere consueverunt: Quid sibi vult nomen monachorum? Quanto melius dicimus nos: Quid sibi vult nomen circellionum? Sed non, inquiunt, vocantur circelliones. Forte corrupto sono nominis eos appellamus. Dicturi sumus vobis integrum nomen ipsorum? Forte circumcelliones vocantur, non circelliones. Plane si hoc vocantur, exponant quid sint. Nam circumcelliones dicti sunt, quia circum cellas vagantur: solent enim ire hac, illac, nusquam habentes sedes; et facere quae nostis, et quae illi norunt, velint, nolint.

4. Verumtamen, charissimi, sunt et qui monachi falsi sunt; et nos novimus tales: sed non periit fraternitas pia, propter eos qui profitentur quod non sunt. Tam sunt enim monachi falsi, quam et clerici falsi, et fideles falsi. Omnia genera, fratres mei, tria quae aliquando vobis commendavimus, et ut puto, non semel, habent bonos suos, habent malos suos. De tribus enim ipsis generibus dictum est: «Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: et duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur: et duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur» (Luc. XVII, 34, 35). In agro sunt qui gubernant Ecclesiam. Unde dicit Apostolus (videte si non in agro erat): «Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit» (I Cor. III, 6). In lecto autem eos intelligi voluit, qui amaverunt quietem; per lectum enim quietem voluit intelligi; non se miscentes turbis, non tumultui generis humani, in otio servientes Deo: et inde tamen unus assumetur, et unus relinquetur. Sunt ibi probi, et sunt ibi reprobi. Ne expavescatis quando ibi inveniuntur reprobi; nam et latent quidam, qui non inveniuntur nisi in fine. Duae item in molendino ex nomine generis feminini appellavit; plebes enim intelligi voluit. Quare in molendino? Quia in isto mundo versantur, ubi molendinum intelligitur; quia sic vertitur mundus iste, quomodo mola: vae enim quos conterit. Sic ibi versantur fideles boni, ut una ex eis consumatur, altera assumatur. Quasdam enim actiones mundi faciunt dilectores saeculi, fraudatores, simulatores. Alii autem sic ibi sunt, quomodo ait Apostolus, «Et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint; praeterit enim figura hujus mundi: volo vos sine sollicitudine esse» (I Cor. VII, 31, 32). Audis quae assumetur de molendino? Certe enim multa peccata videntur ad divites pertinere. Cum enim plus agunt, et plus administrant, et plus ad eos pendet res familiaris ampla, difficile est ut non plura peccata contrahant; et de illis dictum est quia «facilius est intrare camelum per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum.» Et cum contristati essent discipuli pro illis, de quibus jam desperabant, consolatus est eos Dominus dicens: «Quae hominibus impossibilia sunt, Deo facilia sunt» (Matth. XIX, 24-26). Quomodo autem illud facile facit Deus? Audi Apostolum, si non negligas quod praecepit: «Praecipe,» inquit, «divitibus hujus saeculi non superbe sapere.» Invenis enim pauperem superbientem, divitem humilem; christianum bene considerantem quia illa omnia praetereunt et praeterfluunt, quia nihil attulit in hunc mundum, nihil potest de mundo auferre; cogitantem quemadmodum dives ille qui ardebat in flamma apud inferos, guttam sibi destillari de digito desideravit ejus qui micas de mensa ejus concupierat. Cogitantes ista, faciunt quod ait Apostolus: «Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint,» inquit, «in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent.» Et quid inde illis lucri? «Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam» (I Tim. VI, 17-19). Ecce quae assumetur de molendino. Qualis autem dives ille erat qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et jacentem ad januam suam pauperem contemnebat (Luc. XVI, 19-24), relinquetur. Quia de molendino una assumetur, et una relinquetur.

5. Sic dicit et Ezechiel de tribus personis, in quibus non absurde tria haec genera intelligimus: «Cum miserit Dominus gladium in terram, etsi fuerint in medio eorum Noe, Daniel et Job, non liberabunt filios neque filias; sed ipsi soli salvi erunt» (Ezech. XIV, 13-16). Jam illi olim liberati sunt, sed in istis tribus nominibus tria genera quaedam significavit. Noe significat rectores Ecclesiae, quia ipse arcam in diluvio gubernavit (Gen. VII). Daniel autem vitam quietam elegit, in caelibatu servire Deo, id est, uxorem non quaerens. Erat vir sanctus, in desideriis coelestibus vitam gerens; tentatus in multis, et inventus aurum obrizum. Quam quietus erat, qui et inter leones securus erat (Dan. VI; et XIV, 28-39)! Ergo in nomine Danielis, qui etiam «vir desideriorum» est appellatus (Id. X, 11); sed utique castorum atque sanctorum, significantur servi Dei, de quibus dicitur, «Ecce quam» «bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» In nomine Job significatur una illa de molendino quae assumetur. Habebat enim uxorem, habebat filios, habebat multas divitias; et tam multa habebat in isto saeculo, ut diabolus hoc ei objiceret, quia non gratis, sed propter ea quae acceperat, colebat Deum. Hoc objecit adversarius sancto viro: et in tentationibus suis probatus est quam gratis Job coleret Deum, et non propter illa quae acceperat, sed propter eum qui dederat. Amissis itaque omnibus repentina afflictione et tentatione, amissa haereditate, amissis haeredibus, sola conjuge sibi relicta, non ad consolationem, sed ad tentationem, ait quod nostis, «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum» (Job. I). Impletum est in eo quod quotidie cantamus, si et moribus consonemus: «Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo» (Psal. XXXIII, 2). Ergo in istis tribus nominibus significata sunt tria genera hominum, et in illis tribus rursus in Evangelio, quae commemoravi.

6. Quid ergo dicunt illi qui nobis de nomine monachorum insultant? Fortasse dicturi sunt: Nostri non vocantur circumcelliones: vos illos ita appellatis contumelioso nomine; nam nos eos ita non vocamus. Dicant quid eos vocent, et audietis. Agonisticos eos vocant. Fatemur et nos honesto nomine, si et res conveniret. Sed interim illud videat Sanctitas vestra: qui nobis dicunt, Ostendite ubi scriptum sit nomen monachorum, ostendant ubi scriptum sit nomen agonisticorum. Sic eos, inquiunt, appellamus propter agonem. Certant enim; et dicit Apostolus, «Certamen bonum certavi» (II Tim. IV, 7). Quia sunt qui certant adversus diabolum, et praevalent, milites Christi agonistici appellantur. Utinam ergo milites Christi essent, et non milites diaboli, a quibus plus timetur, Deo laudes, quam fremitus leonis. Hi etiam insultare nobis audent, quia fratres, cum vident homines, Deo gratias dicunt. Quid est, inquiunt, Deo gratias? Itane surdus es, ut nescias quid sit, Deo gratias? Qui dicit, Deo gratias, gratias agit Deo. Vide si non debet frater Deo gratias agere, quando videt fratrem suum. Num enim non est locus gratulationis, quando se invicem vident qui habitant in Christo? Et tamen vos Deo gratias nostrum ridetis: Deo laudes vestrum plorant homines. Sed certe reddidistis rationem de nomine, quare appelletis agonisticos. Ita fiat, ut appellatis; ita fiat, omnino favemus. Praestet Dominus ut illi contra diabolum certent, et non contra Christum, cujus persequuntur Ecclesiam. Tamen quia certant, dicitis agonisticos: et invenistis unde appelletis, quia dixit Apostolus, «Bonum agonem certavi.» Quare ergo et nos non appellemus monachos, cum dicat Psalmus, «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum?» Μόνος enim unus dicitur: et non unus quomodocumque; nam et in turba est unus, sed una cum multis unus dici potest, μόνος non potest, id est, solus: μόνος enim unus solus est. Qui ergo sic vivunt in unum, ut unum hominem faciant, ut sit illis vere quod scriptum est, «una anima et unum cor;» multa corpora, sed non multae animae; multa corpora, sed non multa corda; recte dicitur μόνος, id est unus solus. Unde et ille unus sanabatur in piscina. Respondeant nobis et exponant, qui insultant nomini monachorum, quare ille qui inventus est triginta octo annos habens in infirmitate, hoc respondisset Domino: «Cum mota fuerit aqua, non habeo qui deponat me; alius ante me descendit» (Joan. V, 5, 7). Descenderat unus, jam alius non descendebat. Unus solus sanabatur; unitatem Ecclesiae figurabat. Merito insultant nomini unitatis, qui se ab unitate praeciderunt. Merito illis displicet nomen monachorum, quia illi nolunt habitare in unum cum fratribus; sed sequentes Donatum, Christum dimiserunt. Haec de uno, et uno solo audivit Charitas vestra; jam jucundemur cum Psalmo, ut sequentia videamus. Brevis est; potest a nobis curri, quantum Dominus suggerit. Puto enim ex his quae dicta sunt, patere posse quae sequuntur, quamvis illa videantur obscura.

7. [«vers. 2.] Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Ostendebat qui dicebat, «Ecce.» Videmus et nos, fratres, et benedicimus Deum; et oramus, ut dicamus et nos, «Ecce.» Et cui rei similes sunt, dicat Psalmus. «Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron; quod descendit in oram vestimenti ejus. Aaron» quid erat? Sacerdos. Quis est sacerdos, nisi unus sacerdos, qui intravit in sancta sanctorum? Quis est iste sacerdos, nisi qui fuit et victima et sacerdos? nisi ille qui cum in mundo non inveniret mundum quod offerret, seipsum obtulit? In capite ipsius unguentum, quia totus Christus cum Ecclesia: sed a capite venit unguentum. Caput nostrum Christus est; crucifixum et sepultum, resuscitatum ascendit in coelum; et venit Spiritus sanctus a capite. Quo? Ad barbam. Barba significat fortes; barba significat juvenes, strenuos, impigros, alacres. Ideo quando tales describimus, Barbatus homo est, dicimus. Ergo illud primum unguentum descendit in Apostolos, descendit in illos qui primos impetus saeculi sustinuerunt: descendit ergo in illos Spiritus sanctus. Nam et illi qui primum in unum habitare coeperunt, persecutionem passi sunt: sed quia descenderat unguentum in barbam, passi sunt, non victi. Etenim et caput jam passum praecesserat, unde descendit unguentum. Praecedente tali exemplo, quis vinceret barbam?

8. Ex illa barba erat Stephanus sanctus. Et hoc est non vinci, ut charitas non vincatur ab inimicis. Nam visi sunt sibi vicisse, qui persecuti sunt sanctos. Illi caedebant, illi caedebantur; illi occidebant, illi occidebantur. Quis non putaret illos vincere, illos vinci? Sed quia non victa est charitas, ideo unguentum descendit in barbam. Attende Stephanum. Saeviebat in illo charitas: saeviebat in eos, cum audirent; rogavit pro eis, cum lapidarent. Quid enim ait, cum audirent? «Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto.» Vide barbam. Numquid adulavit? numquid timuit? Illi cum audirent ista, quae in illos dicebantur: quasi saeviebat enim Stephanus; saeviebat ore, corde diligebat; et non est victa charitas ipsa in eo: nam illi abhorrentes a verbo, tanquam tenebrae fugientes a lumine, ad lapides currere coeperunt, Stephanum lapidare. Sicut antea Stephani verba lapidabant illos, sic postea lapides eorum Stephanum. Quando debuit plus irasci Stephanus, quando lapidabatur, an quando audiebatur? Ecce mitis factus est dum lapidaretur, et saeviebat cum audiretur. Quare saeviebat cum audiretur? Quia mutare volebat eos a quibus audiebatur. Venientibus in se lapidibus non victa est charitas: quia unguentum a capite in barbam descenderat, et audierat ab ipso capite, «Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur» (Matth. V, 44). Audierat ab ipso capite pendente in cruce, et dicente, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34). Eo modo ergo unguentum a capite descenderat in barbam; quia et ille cum lapidaretur, fixo genu ait: «Domine, ne statuas illis hoc peccatum» (Act. VII, 51-59).

9. Ergo illi tanquam barba erant. Multi enim fortes erant, et multas persecutiones passi sunt. Sed si neque a barba descendisset unguentum, modo monasteria non haberemus. Sed quia descendit et in oram vestimenti; sic enim ait, «Quod descendit in oram vestimenti ejus:» secuta est Ecclesia, de veste Domini peperit monasteria. Nam vestis sacerdotalis Ecclesiam significat. Ipsa est vestis de qua dicit Apostolus, «Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam» (Ephes. V, 27). Mundatur, ut non habeat maculam; extenditur, ut non habeat rugam. Ubi eam extendit fullo, nisi in ligno? Videmus quotidie a fullonibus tunicas quodammodo crucifigi: crucificuntur, ut rugam non habeant. Quid est ergo ora vestimenti? fratres mei, in ora vestimenti quid accepturi sumus? Ora, finis vestimenti est. Quid accepturi sumus in fine vestimenti? An quia in fine temporum habitura erat Ecclesia fratres habitantes in unum? an in ora perfectionem intelligimus, quia in ora vestimentum perficitur; et illi perfecti, qui norunt habitare in unum? Illi perfecti qui legem implent. Quomodo autem impletur lex Christi ab eis qui habitant fratres in unum? Audi Apostolum: «Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi» (Galat. VI, 2). Haec est ora vestimenti. Quomodo, fratres mei, intelligimus, quam oram dicat, quo potuit descendere unguentum? Non puto quod oram vestimenti in lateribus voluit intelligi. Sunt enim orae in lateribus. Sed a barba descendere unguentum ad oram potuit, quae in capite est, ubi aperitur capitium. Tales sunt qui habitant in unum: ut quomodo per oras istas intrat caput hominis, ut vestiat se; sic per concordiam fraternam Christus intrat, qui est caput nostrum, ut vestiatur, ut Ecclesia illi haereat.

10. [«vers.» 3.] Quid aliud dicit? «Sicut ros Hermon, qui descendit super montes» «Sion.» Hoc voluit intelligi, fratres mei, gratiam Dei esse quod fratres habitant in unum; non ex suis viribus, non ex suis meritis, sed ex illius dono, sed ex illius gratia, sicut ros de coelo. Non enim terra sibi pluit, aut non quidquid genuerit arescit, nisi pluvia desuper descendat. Dicit quodam loco in psalmo: «Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae» (Psal. LXVII, 10). Quare dixit «voluntariam?» Quia non meritis nostris, sed illius voluntate. Quid enim boni meruimus peccatores? quid boni meruimus iniqui? Ex Adam Adam, et super Adam multa peccata nascuntur. Quisquis nascitur, Adam nascitur, damnatus de damnato, et addidit male vivendo super Adam. Quid enim boni meruit Adam? Et tamen misericors amavit, et sponsus dilexit, non pulchram, sed ut faceret pulchram. Ergo gratiam Dei dixit rorem Hermon.

11. Sed Hermon quid sit, nosse debetis. Mons est quidam longe disjunctus ab Jerusalem, id est a Sion. Itaque mirum est quod sic ait, «Sicut ros Hermon, qui descendit super montes Sion;» cum mons Hermon longe sit disjunctus ab Jerusalem: nam trans Jordanem esse dicitur. Ergo aliquid interpretatione Hermon quaeramus. Non enim hebraeum est, et habemus interpretationem ab eis qui illam linguam noverunt. Hermon interpretari dicitur, Lumen exaltatum. A Christo enim ros: nam nullum lumen exaltatum, nisi Christus. Quomodo exaltatum est? Primo in cruce; postea in coelo. Exaltatus in cruce, cum humiliaretur; sed humiliatio illius non potuit nisi alta esse. Hominis dispensatio minus minusque fiebat, quae significabatur in Joanne; Dei dispensatio in Domino nostro Jesu Christo crescebat: quod et natalibus eorum ostenditur. Nam ille natus est, sicut tradit Ecclesia, octavo calendas julias, cum jam incipiunt minui dies: Dominus autem natus octavo calendas junuarias, quando jam dies incipiunt crescere. Audi ipsum Joannem confitentem: «Illum oportet crescere, me autem minui» (Joan. III, 30). Et passiones ipsorum hoc indicant. Dominus in cruce exaltatus est; ille caeso capite deminutus. Ergo lumen exaltatum, Christus: inde est ros Hermon. Sed quicumque vultis habitare in unum, optate rorem istum, compluimini inde. Alioquin non poteritis tenere quod profitemini, nec profiteri audere poteritis, nisi ille intonuerit; nec permanere poteritis, nisi ejus sagina non desit vobis: ipsa enim sagina descendit super montes Sion.

12. Jam «montes Sion,» magni in Sion. Quid est Sion? Ecclesia. Et qui ibi sunt montes? Magni. Quos significant montes, hos significat barba, hos significat ora vestimenti. Barba non intelligitur nisi in perfectis. Non ergo habitant in unum, nisi in quibus perfecta fuerit charitas Christi. Nam in quibus non est perfecta charitas Christi, et cum in uno sint, odiosi sunt, molesti sunt, turbulenti sunt, anxietate sua turbant caeteros, et quaerunt quid de illis dicant; quomodo in junctura inquietum jumentum non solum non trahit, sed et frangit calcibus quod junctum est. Si autem habet rorem Hermon, «qui descendit super montes Sion,» quietus, placatus, humilis, tolerans, pro murmure precem fundit. Nam murmuratores omnes magnifice descripti sunt quodam loco Scripturarum: «Praecordia fatui sicut rota carri» (Eccli. XXXIII, 5). Quid est, «Praecordia fatui sicut rota carri?» Fenum portat, et murmurat: non enim potest rota carri quiescere a murmure. Sic sunt multi fratres; non habitant in unum nisi corpore. Sed qui sunt qui habitant in unum? Illi de quibus dictum est, «Et erat illis anima una et cor unum in Deum: et nemo dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia» (Act. IV, 32). Designati sunt, descripti sunt, qui pertineant ad barbam, qui pertineant ad oram vestimenti, qui numerentur inter montes Sion. Et si sunt ibi alii murmuratores, meminerint dicti Domini: «Unus assumetur, et unus relinquetur» (Matth. XXIV, 40).

13. «Quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem.» Ubi mandavit? In fratribus qui habitant in unum. Ibi praecepit benedictionem, ibi benedicunt Dominum qui habitant concorditer. Nam in discordia non benedicis Dominum. Sine causa dicis quia lingua tua sonat benedictionem Domini, si corde non sones: ore benedicis, et corde maledicis. «Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant» (Psal. LXI, 5). Numquid verba nostra sunt? Significati sunt quidam. Benedicis Dominum, cum oras; et sequeris in prece tua, et maledicis inimico tuo. Hoc est quod audisti ab ipso Domino, «Diligite inimicos vestros?» Si autem facias, et diligas inimicum tuum, et ores pro eo, «ibi mandavit Dominus benedictionem suam;» ibi habebis «vitam in saeculum,» id est in aeternum. Multi enim amantes vitam istam, maledicunt inimicis suis: pro qua re, nisi pro ista vita, nisi pro commodis saecularibus? Ubi te angustavit inimicus tuus, ut cogaris maledicere? In terra angustatus es; migra, habita in coelo. Quomodo, inquies, habito in coelo, homo carne indutus, carni deditus? Corde praecede, quo sequaris corpore. Noli surdus audire, Sursum corda. Sursum cor habe, et nemo te angustabit in coelo. Et ideo bene sequitur alius psalmus:

IN PSALMUM CXXXIII ENARRATIO. «Sermonis superioris continuatio.» 1. [«vers. 1.] Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.» Quare addidit, «in atriis?» Atria ampliora spatia domus intelliguntur. Qui stat in atriis, non angustatur, non premitur; quodam modo dilatatur. In latitudine mane, et potes diligere inimicum tuum; quia non ea diligis, ubi ab inimico angustias patiaris. Quomodo intelligeris stare in atriis? Sta in charitate, et stas in atriis. In charitate latitudo est, in odio angustia. Audi Apostolum: «Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum» (Rom. II, 8, 9). De latitudine autem charitatis quid dicit? «Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» (Id. V, 5). Ubi audis diffusionem, intellige latitudinem; ubi audis latitudinem, intellige atria Domini; et habebis veram benedictionem Domini, quando non maledicis inimicis. Alloquitur enim Spiritus eos qui patiuntur tribulationem, ut glorientur in tribulationibus; et dicit eis, «Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini.» Quid est, «Ecce nunc?» In hoc tempore. Nam post transactas tribulationes, manifestum est quia benedictioni Domini vacabimus, ut dictum est: «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saecuculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). Qui tunc benedicturi sunt sine defectu, hic incipiunt benedicere Dominum; hic in tribulationibus, in tentationibus, in molestiis, inter adversitates saeculi, inter insidias inimici, inter fraudes et impetus diaboli. Hoc est, «Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini.» Quid est, «qui statis?» Qui perseveratis. Quia dictum est de quodam, qui archangelus fuit, «Et in veritate non stetit» (Joan. VIII, 44): et dictum est de amico sponsi, «Amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi» (Id. III, 29).

2. [«vers.» 2.] Ergo, «Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, in noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.» Facile est benedicere in diebus. Quid est, in diebus? In rebus prosperis. Nox enim tristis res est; dies res est laeta. Quando tibi bene est, benedicis Dominum. Quando filium desideras et nascitur, benedicis Dominum. Liberata est uxor tua a periculo partus; benedicis Dominum. Aegrotabat filius, liberatur; benedicis Dominum. Aegrotabat filius; forte quaesisti mathematicum, sortilegum: forte non de lingua, sed de moribus tuis exiit maledictio in Dominum; exiit de moribus et vita tua. Noli gloriari quia lingua benedicis, si vita maledicis. Quomodo, inquis, vita maledico? Quia attenditur vita tua, et dicitur: Ecce christianus, ecce quales sunt Christiani. Blasphematur propter te Christus. Ecce cum vita tua maledicat, quid prodest quod lingua tua benedicit? Benedicite ergo Dominum. Quando? «In noctibus.» Quando benedixit Job? Quando tristis nox erat. Ablata sunt omnia quae possidebantur; ablati filii quibus servabantur: quam tristis nox! Sed videamus si non in nocte benedicit: «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum» (Job I, 14-21). Quam nox atra! Percussus ulcere a capite usque ad pedes, putrefactus liquescebat in se. Tunc Eva ausa est eum tentare: «Dic aliquid in Deum tuum, et morere.» Audi benedicentem in noctibus: «Locuta es,» inquit, «quasi una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala non tolerabimus» (Job II, 7-10)? Ecce quid est, «In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.» Quid dixit Job? «Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus.» Adam putris repulit Evam, tanquam dicens: Sufficiat quod propter te mortalis effectus sum. Valueras in paradiso, sed vinceris in stercore. Magna gratia Dei! Sed unde hoc, nisi quia ros Hermon compluerat illam animam, et dederat Dominus suavitatem, ut terra nostra daret fructum suum (Psal. LXXXIV, 13)? «In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.»

3. [«vers. 3.] Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram.» Plures hortatur ut benedicant, et ipse unum benedicit, quia ex pluribus unum fecit; quia «bonum et jucundum» est «habitare fratres in unum» (Psal. CXXXII, 1). Pluralis numerus, «fratres;» sed singularis, «habitare in unum:» ideo, «Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram.» Nemo vestrum dicat: Ad me non pervenit. Putas quis est quem dixit, «Benedicat te Dominus ex Sion?» Unum benedixit: esto unum, et pervenit ad te benedictio.

IN PSALMUM CXXXIV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1.] Valde dulce nobis esse debet, et dulce nobis esse gaudendum est, quo nos psalmus iste cohortatur. Dicit enim: «Laudate nomen Domini.» Causamque ipsam quare justum sit ut laudemus nomen Domini, continuo subjecit: «Laudate, servi, Dominum.» Quid justius? quid dignius? quid gratius? Etenim si non laudaverint servi Dominum; superbi, ingrati, irreligiosi erunt. Et quid faciunt non laudando Dominum, nisi ut severum sentiant Dominum? Neque enim servus ingratus, si Dominum suum laudare noluerit, ideo efficit ut servus non sit. Laudes, non laudes, servus es: sed si laudes, propitiabis; si non laudes, offendes. Bona ergo exhortatio et utilis; unde magis satagere debemus quemadmodum laudandus sit Deus, quam dubitare laudandum. «Laudate» ergo «nomen Domini.» Hortatur nos Psalmus, hortatur nos Propheta, hortatur nos Spiritus Dei, hortatur postremo nos ipse Dominus, ut laudemus Dominum. Non enim laudibus nostris ille crescit, sed nos. Deus nec melior fit, si laudaveris; nec deterior, si vituperaveris: sed tu laudando bonum, melior eris; vituperando, deterior: bonus autem ille manet, ut est. Si enim servos suos ipsos bene de se meritos, praedicatores verbi sui, rectores Ecclesiae suae, veneratores nominis sui, obtemperatores mandati sui id docet, ut in conscientia sua habeant dulcedinem bonae vitae suae, ne corrumpantur laudibus, ne frangantur vituperationibus hominum; quanto magis ipse incommutabilis super omnia qui haec docet, non utique major fit si laudaveris, nec minor si vituperaveris? Sed quoniam nobis expedit laudare Dominum, misericorditer jubet ut laudemus eum, non arroganter. Audiamus ergo quod dicit: «Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum.» Non enim aliquid incongruum facitis, laudando servi Dominum: etsi semper tantummodo servi essetis, deberetis laudare Dominum; quanto magis debetis laudare Dominum servi, ut esse mereamini et filii?

2. [«vers.» 2.] Sed quoniam scriptum est in alio psalmo, «Rectos decet laudatio» (Psal. XXXII, 1); et item alibi scriptum est, «Non est speciosa laus in ore peccatoris» (Eccli. XV, 9); itemque alibi dicitur, «Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei;» et consequenter, «Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te» (Psal. XLIX, 23, 16, 17): ne forte quisquam, quoniam dictum est, «Laudate, servi, Dominum,» etiamsi in domo ista magna fuerit malus servus, putet sibi prodesse laudem Domini, continuo quales sint qui laudare debeant Dominum, subjicit et docet: «Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Qui statis,» non qui ruitis. Illi autem stare dicuntur, qui in mandatis ejus perseverant, qui in fide non ficta, et spe firma, et charitate sincera serviunt Deo, et honorant Ecclesiam ejus, et non dant offensionem male vivendo, eis qui venire volunt, et in via lapides offensionis inveniunt. Ergo, «Qui statis in domo Domini, laudate nomen Domini.» Grati estote; foris eratis, et intus statis. Quia ergo statis, parumne est vobis, ubi laudandus est qui vos erexit jacentes, et fecit in domo sua stare, et ipsum agnoscere, ipsumque laudare? parvumne hoc beneficium est, quod stamus in domo Domini? Hic interim, in hac peregrinatione, in hac domo, quod etiam peregrinationis tabernaculum dicitur, quia hic stamus, numquid parum grati esse debemus? Nonne cogitandum est quia hic stamus? nonne cogitandum est quid facti fuerimus? nonne cogitandum est ubi jacebamus, et quo collecti sumus? nonne cogitandum est quia omnes impii Dominum non quaerebant, et ipse illos non quaerentes quaesivit, ipse inventos excitavit, ipse excitatos vocavit, ipse vocatos introduxit, et in domo sua stare fecit? Haec quisquis cogitat et ingratus non est, omnino despicit se prae amore Domini sui, a quo sibi tanta praestita sunt: et quoniam non habet quid pro tantis beneficiis Deo retribuat, quid ei restat nisi gratias agere, non rependere? Ad ipsam gratiarum actionem pertinet, et calicem Domini accipere, et nomen ejus invocare. Nam quid retribuat Domino servus, pro omnibus quae retribuit illi (Psal. CXV, 12, 13)? Ergo, «Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, laudate Dominum.»

3. [«vers.» 3.] Quid dicturus sum quare laudetis! «Quoniam bonus Dominus.» Breviter uno verbo explicata est laus Domini Dei nostri: «Bonus Dominus.» Sed benus, non ut sunt bona quae fecit. Nam fecit Deus omnia bona valde (Gen. I, 31): non tantum bona, sed et valde Coelum et terram et omnia quae in eis sunt bona fecit, et valde bona fecit. Si haec omnia bona fecit, qualis est ille qui fecit? Et tamen cum bona fecerit, multoque sit melior qui fecit, quam ista quae fecit; non invenis melius quod de illo dicas, nisi «quia bonus est Dominus:» si tamen intelligas proprie bonum, a quo sunt caetera bona. Omnia enim bona ipse fecit: ipse est bonus quem nemo fecit. Ille bono suo bonus est, non aliunde participato bono: ille seipso bono bonus est, non adhaerendo alteri bono. Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28), qui non eguit a quo fieret bonus; sed eguerunt illo caetera ut fierent bona. Vultis audire quam singulariter ille sit bonus? Dominus interrogatus dixit, «Nemo bonus, nisi unus Deus» (Matth. XIX, 17). Hanc singularitatem bonitatis ejus, et praeterire breviter nolo, et commendare congrue non sufficio. Metuo ne si hinc cito transiero, ego ingratus inveniar: item metuo ne hoc cum explicandum suscepero, sub tanta laudis dominicae sarcina defatiger. Sic tamen, fratres, accipite me et laudantem et non sufficientem, ut etiamsi non impletur illius laudis explicatio, acceptetur laudatoris devotio. Approbet me ipse voluisse, ignoscat non implevisse.

4. Ineffabili dulcedine teneor, cum audio, «Bonus Dominus;» consideratisque omnibus et collustratis quae forinsecus video, quoniam ex ipso sunt omnia, etiam cum mihi haec placent, ad illum redeo a quo sunt, ut intelligam «quoniam bonus est Dominus.» Rursum, cum ad illum, quantum possum, ingressus fuero, interiorem mihi et superiorem invenio; quia sic bonus est Dominus, ut istis non indigeat quo sit bonus. Denique ista non laudo sine illo; illum autem sine istis perfectum, non indigum, incommutabilem, nullius bonum quaerentem quo augeatur, nullius malum timentem quo minuatur, invenio. Et quid dicam amplius? Invenio in creatura coelum bonum, solem bonum, lunam bonam, stellas bonas; terram bonam, quae gignuntur in terra et radicibus nixa sunt, bona; quae ambulant et moventur, bona; quae volitant in aere et natant in aquis, bona. Dico et hominem bonum: «Homo» enim «bonus de bono thesauro cordis sui profert bonum» (Id. XII, 35). Dico et angelum bonum, qui non est lapsus superbia et diabolus factus est; sed inhaeret obediendo ei a quo factus est. Omnia ista dico bona, sed tamen cum suis nominibus; coelum bonum, angelum bonum, hominem bonum: ad Deum autem cum me refero, puto melius nihil dicere quam bonum. Ipse quippe Dominus Jesus Christus dixit, «Homo bonus;» et ipse item dixit, «Nemo bonus, nisi unus Deus.» Nonne stimulavit nos ad quaerendum et ad distinguendum quid sit bonum alio bono bonum, et bonum seipso bonum? Quam ergo bonum est a quo sunt omnia bona? Omnino nullum invenias bonum quod non ab illo sit bonum. Bonum bona faciens sicuti est proprie, sic et bonum est proprie. Neque enim ea quae fecit, non sunt; aut injuria illi fit, cum dicimus non esse quae fecit. Quare enim fecit, si non sunt quae fecit? aut quid fecit, si non est quod fecit? Cum ergo sint et illa quae fecit, venitur tamen ad illius comparationem; et tanquam solus sit, dixit, «Ego sum qui sum;» et, «Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos.» Non dixit, Dominus Deus ille omnipotens, misericors, justus: quae si diceret, utique vera diceret. Sublatis de medio omnibus quibus appellari posset et dici Deus, ipsum esse se vocari respondit; et tanquam hoc esset ei nomen: «Hoc dices eis,» inquit, «Qui est, misit me.» Ita enim ille est, ut in ejus comparatione ea quae facta sunt, non sint. Illo non comparato, sunt; quoniam ab illo sunt: illi autem comparata, non sunt, quia verum esse, incommutabile esse est, quod ille solus est. Est enim est, sicut bonorum bonum, bonum est. Cogitate, et videte quoniam quidquid aliud laudatis, ideo laudatis quia bonum est. Insanit qui laudat quod non est bonum. Si laudes iniquum eo ipso quo iniquus est, nonne et tu iniquus eris? Si laudes furem eo ipso quo fur est, nonne et tu particeps eris? Si laudes justum in eo ipso quo justus est, nonne et tu habes inde partem laudando? Non enim laudares justum, nisi amares; non amares, si nihil inde haberes. Si ergo quidquid aliud laudamus, ideo laudamus, quia bonum est; nulla tibi major causa et melior et firmior dari potuit quare laudes Deum, nisi quia bonus est. Ergo, «Laudate Dominum, quoniam bonus est.»

5. Quamdiu dicamus ejus bonitatem? Quis corde concipiat aut complectatur quam bonus sit Dominus? Sed ad nos redeamus, et in nobis illum agnoscamus, et in operibus artificem laudemus; quia ipsum contemplari idonei non sumus: et si contemplari idonei aliquando erimus, cum fuerit mundatum cor nostrum fide, ut postremo gaudeat veritate; nunc quoniam ipse a nobis videri non potest, opera ejus videamus, ne sine ejus laude remaneamus. Ergo dixi, «Laudate Dominum, quoniam bonus est; psallite nomini ejus, quoniam suavis est.» Forte esset bonus et suavis non esset, si tibi non daret posse gustare. Talem autem se praebuit hominibus, ut etiam panem de coelo miserit (Joan. VI, 32-51), et Filium suum aequalem, qui hoc est quod ipse, dederit hominem faciendum, et pro hominibus occidendum; ut per hoc quod tu es, gustes quod non es. Multum enim ad te erat gustare suavitatem Dei; quia remota erat illa et nimis alta, tu autem nimis abjectus et in imo jacens. In magna ista separatione missus es Mediator. Non poteras ad Deum homo; Deus factus est homo: ut quoniam homo potes ad hominem, qui non posses ad Deum, per hominem venires ad Deum; et factus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Sed si homo solum esset, hoc sequendo quod es, nunquam pervenires; si Deus solum esset, non comprehendendo quod non es, nunquam pervenires: Deus factus est homo, ut hominem sequendo, quod potes, ad Deum pervenias, quod non poteras. Ipse est Mediator, inde factus est suavis. Quid suavius pane Angelorum? Quomodo non est suavis Dominus, quando panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25)? Non enim aliunde vivit homo, et aliunde vivit angelus. Ipsa est veritas, ipsa est sapientia, ipsa est virtus Dei: sed quomodo ea perfruuntur Angeli, tu non potes. Illi enim quomodo perfruuntur? Sicuti est, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum per quod facta sunt omnia.» Tu autem quomodo contingis? Quia «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» (Joan. I, 1, 3, 14). Ut enim panem Angelorum manducaret homo, Creator Angelorum factus est homo. «Psallite ergo nomini ejus, quoniam suavis est.» Si gustastis, psallite; si gustastis quam suavis est Dominus, psallite; si bene sapit quod gustastis, laudate. Quis tam ingratus est vel coquenti vel pascenti, ut cum fuerit pulmento aliquo delectatus, non reddat gratiam laudando quod gustat? Si de his non tacemus, de illo qui dedit omnia tacebimus? «Psallite nomini ejus, quoniam suavis est.»

6. Et audite jam opera ejus. Tendebatis enim vos fortassis videre bonum omnium bonorum, bonum a quo sunt omnia bona, bonum sine quo nihil est bonum, et bonum quod sine caeteris bonum est; tendebatis vos ut videretis, et forte in extendenda acie mentis vestrae deficiebatis. Hoc enim ex me conjicio; sic patior. Sed etsi est aliquis, sicut fieri potest, et valde potest, acie mentis fortior me, et contuitum cordis sui diu figit in eo quod est; laudet ille ut potest, et quomodo nos non possumus, laudet. Gratias tamen illi, qui in hoc psalmo temperavit laudem suam, ut et firmorum esset et infirmorum. Nam et in illa missione servi sui Moysi cum diceret, «Ego sum qui sum;» et, «Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos:» quia ipsum proprie esse menti humanae difficile eracapere, et mittebatur homo ad homines, quamvis non ab homine; continuo Deus temperavit laudem suam, et hoc de se dixit quod capi dulciter posset; non in eo voluit remanere quod laudabatur, quo non posset laudator attingere. «Vade,» inquit, «dic filiis Israel, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos: hoc mihi nomen est in aeternum.» Certe, Domine, nomen illud hahes; quia et tu dixisti, «Ego sum: Qui est, misit me ad vos:» unde modo nomen mutasti, ut diceres, «Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob?» Nonne tibi videtur ratio ejus respondere, et dicere: Quod dixi, «Ego sum, qui sum;» verum est, sed non capis: quod autem dixi, «Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob» (Exod. III, 14, 15, 6); et verum est, et capis? Quod enim «Ego sum qui sum,» ad me pertinet, quod autem «Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob,» ad te pertinet: et si deficis in eo quod mihi sum, cape quod tibi sum. Et ne forte qnisquam putaret illud quod dixit Deus, «Ego sum qui sum;» et, «Qui est, misit me ad vos,» hoc solum aeternum ei nomen esse; quod autem dixit, «Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob,» temporale nomen esse: non curavit Deus, cum dixisset, «Ego sum qui sum;» et, «Qui est, misit me ad vos,» dicere quod hoc ei nomen sit in aeternum; quia etsi hoc non diceret, intelligeretur. Est enim, et vere est, et eo ipso quod vere est, sine initio et sine termino est. Quod vero propter hominem est, «Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob,» ne ibi suboriretur humana sollicitudo, quia hoc temporale est, non sempiternum, securos nos fecit, quia de temporalibus ad aeternam vitam nos perducit. «Hoc,» inquit, «mihi nomen est in aeternum,» non quia aeternus Abraham, et aeternus Isaac et aeternus Jacob, sed quia Deus illos facit aeternos postea sine fine: habuerunt quippe initium, sed finem non habebunt.

7. In Abraham et Isaac et Jacob totam Ecclesiam ejus cogitate, omne semen Israel cogitate: omne autem semen Israel, non solum quod est ex carne, sed etiam quod est ex fide. Apostolus enim Gentibus loquebatur, quibus dicebat: «Si ergo vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes» (Galat. III, 29). Benedicimur ergo omnes in Deo Abraham et Isaac et Jacob. Arborem quidem benedixit quamdam, eamque olivam creavit, sicut dixit Apostolus, ipsos Patriarchas sanctos, unde effloruit populus Dei: sed haec arbor olivae putata est, non amputata, et inde superbi rami fracti sunt; ipse est blasphemus et impius populus Judaeorum. Manserunt tamen rami boni et utiles; nam inde Apostoli. Et cum ibi rami utiles relicti essent, per Dei misericordiam insertus est et oleaster Gentium, cui dicit Apostolus: «Tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et particeps pinguedinis olivae factus es. Noli gloriari adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te» (Rom. XI, 17 et 18). Haec una arbor est pertinens ad Abraham et Isaac et Jacob; et quod plus est, magis ad Abraham et Isaac et Jacob oleaster insertus, quam rami confracti. Illi enim per fragmentum jam non ibi sunt; oleaster non ibi erat, et ibi est: illi per superbiam frangi meruerunt, iste per humilitatem inseri meruit; illi amiserunt radicem, iste tenuit eam. Cum ergo audistis Israel Dei, Israel pertinentem ad Deum, inde nolite vos facere alienos. Oleaster quidem fuistis, sed oliva estis, participes pinguedinis olivae. Nam vultis nosse in Abraham et Isaac et Jacob quomodo sit insertus oleaster, ne putetis vos ad hanc arborem non pertinere, quia non pertinetis carnaliter ad semen Abraham? Dominus quando miratus est fidem Centurionis illius qui non erat de populo Israel, sed erat de populo Gentium: «Propterea,» inquit, «dico vobis, quia multi ab oriente et» «occidente venient.» Ecce jam oleaster in manu insertoris: «Multi ab oriente et occidente venient.» Videmus quid ferat inserendum; ubi inserat videamus: «Et recumbent,» inquit, «cum Abraham, Isaac et Jacob, in regno coelorum.» Videmus et quid inseruit, et ubi inseruit. De ramis superbis naturalibus quid dicit? «Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium» (Matth. VIII, 11, 12). Res praenuntiata, res impleta.

8. [«vers.» 4.] Ergo, «Psallite Domino, quoniam suavis est.» Et attendite quae circa nos fecit. «Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.» Laudate, psallite, quoniam fecit ista. Talia dico quae capere valeatis. Caeteras gentes sub Angelis posuit; «Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.» Gentem suam fecit agrum, quem coleret, quem ipse seminaret: quamvis ipse omnes gentes condiderit, caeteras Angelis commisit, sibi istam possidendam, servandamque deputavit; hunc populum, hunc Jacob. Merito illius, an gratia sua? De nondum natis ait, «Quia major serviet minori;» Apostolus dixit. Quod meritum habere nondum nati potuerunt, antequam quisquam eorum egisset aliquid boni aut mali? Non ergo se extollat Jacob, non glorietur, non suis meritis tribuat. Ante est praecognitus, ante praedestinatus, ante electus: non suis meritis electus, sed gratia Dei inventus et vivificatus (Rom. IX, 11-13). Sic et omnes gentes: nam ut insereretur, quid meruit oleaster amaritudine baccarum, sterilitate silvestri? Lignum quippe erat silvae, non agri dominici; et tamen ille per misericordiam suam et oleastrum inseruit in olivam. Sed adhuc non erat insertus oleaster, quando «Dominus elegit sibi Jacob, Israel in possessionem sibi.»

9. [«vers.» 5.] Et quid Propheta? «Quoniam ego cognovi quod magnus est Dominus.» Mente volante ad superna, erecta a carne, transcendente creaturam, cognovit quia magnus est Dominus. Non omnes possunt videndo cognoscere: laudent quod fecit: «Suavis est; Jacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi.» Et hinc illum lauda; nam et «ego cognovi quia magnus est Dominus.» Propheta loquebatur, qui intravit in sanctuarium Dei, qui audivit forte ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4); qui dixit quod posset hominibus dici, et tenuit apud se quod non posset dici. Ergo et audiatur ad quod possumus, et credatur ad quod non possumus. Ad quod possumus audiatur, «Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi;» ad quod non possumus credatur, quia ipse cognovit «quod magnus est Dominus.» Si illi diceremus, Rogamus te, explica magnitudinem illius; nonne forte responderet nobis: Non est valde magnus quem video, si a me poterit explicari? Redeat ergo ad opera ejus, et dicat nobis. Habeat ipse in conscientia magnitudinem Domini, quam vidit, quam nobis credendam commendavit; quo nostros oculos perducere non potuit: et enumeret quaedam quae hic Dominus fecit; ut et nobis, qui magnitudinem illius, sicut ille videre, non possumus, dulcescat ex operibus suis, quae capere possumus. «Quoniam ego,» inquit, «cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster super omnes deos.» Quos deos? Sicut dicit Apostolus: «Etsi sunt qui dicantur dii in coelo et in terra; sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus, Pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum» (I Cor. VIII, 5 et 6). Dicantur dii homines: dictum est enim, «Deus stetit in synagoga deorum;» dictum est, «Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi omnes» (Psal. LXXXI, 1, 6): nonne super homines Deus? Sed quid magnum, si super homines Deus? Et super Angelos Deus: quia Angeli non fecerunt Deum, Angelos fecit Deus; et necesse est super omnia quae fecit, sit ipse qui fecit. Cognoscens ergo magnitudinem Domini iste, et videns eum super omnem esse creaturam, non tantum corporalem, sed etiam spiritualem: «Rex magnus,» inquit, «super omnes deos.» Ipse est summus Deus qui super se non habet deum. Opera ejus dicat, ipsa capiuntur.

10. [«vers. 6.] Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.» Quis autem comprehendat haec? quis enumeret opera Domini in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis? Tamen si comprehendere omnia non possumus, inconcusse credere et tenere debemus quoniam quidquid creaturarum in coelo, quidquid in terra, quidquid in mari et in omnibus abyssis a Domino factum est; quia «omnia quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis,» sicut jam diximus. Non omnia quae fecit, coactus est facere, sed «omnia quaecumque voluit, fecit:» causa omnium quae fecit, voluntas ejus est. Facis tu domum, quia si nolles facere, sine habitatione remaneres: necessitas cogit te facere domum, non libera voluntas. Facis vestem, quia si non faceres, nudus ambulares: ad faciendam ergo vestem necessitate duceris, non libera voluntate. Conseris montem vitibus, semen spargis, quia nisi feceris, alimenta non habebis: omnia haec necessitate facis. Deus bonitate fecit, nullo quod fecit eguit; ideo «omnia quaecumque voluit, fecit.»

11. Putas, habemus et nos quod libera voluntate faciamus? Ea enim quae diximus, ex necessitate facimus; quia si non faceremus, egentes et inopes remaneremus. Invenimus aliquid quod libera voluntate faciamus? Invenimus plane, cum ipsum Deum amando laudamus. Hoc enim libera voluntate facis, quando amas quod laudas; non enim ex necessitate, sed quia placet. Unde justis et sanctis Dei placuit Deus, etiam flagellans eos. Quando iniquis omnibus displicet, placuit illis; et sub flagello ejus, in aerumna, in laboribus, in vulneribus, in egestate constituti laudaverunt Deum: non eis displicuit nec torquens. Hoc est gratis amare, non quasi proposita acceptione mercedis; quia ipsa merces tua summa Deus ipse erit, quem gratis diligis: et sic amare debes, ut ipsum pro mercede desiderare non desinas, qui solus te satiet; sicut Philippus desiderabat, cum diceret, «Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis» (Joan. XIV, 8). Merito, quia hoc de libera voluntate facimus, et de libera voluntate facere debemus, quia delectati facimus, amando facimus; quia etsi corripimur ab illo, nobis nunquam displicere debet, qui semper est justus. Hoc dixit ille laudator ejus: «In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationis tibi» (Psal. LV, 12). Et alio loco: «Voluntarie sacrificabo tibi» (Psal. LIII, 8). Quid est, «Voluntarie sacrificabo?» Voluntarie laudabo te. Quia, «Sacrificium laudis,» inquit, «glorificabit me» (Psal. XLIX, 23). Si cogereris offerre Domino tuo sacrificium gratum illi et acceptum, sicut antea vovebantur sacrificia in umbra futurorum; forte non invenires in grege tuo placitum taurum, et in capris hircum arae Domini dignum, nec in ovili tuo arietem dignum ad victimam Domino tuo; et non inveniens satageres quid faceres, et diceres forte Deo: Volui, et non habui. Numquid potes de laude dicere, Volui, et non habui? Ipsum voluisse laudasse est. Non enim verba a te quaerit Deus, sed cor. Denique potes dicere: Et linguam non habui. Si quis obmutescit aliqua valetudine, linguam non habuit, et tamen laudem habuit. Si enim Deus aures carnales haberet, et sono tui corporis indigeret, ideo cum remansisses sine lingua, sine laude etiam remaneres: nunc vero quia cor quaerit, cor inspicit, intus testis est, judex, approbator, adjutor, coronator; sufficit ut offeras voluntatem. Cum potes, ore confiteris ad salutem; cum autem non potes, corde credis ad justitiam (Rom. X, 10): corde laudas, corde benedicis, corde in aram conscientiae victimas sacras imponis; et respondetur tibi, «Pax in terra hominibus bonae voluntatis» (Luc. II, 14).

12. Ille igitur Deus qui omnipotens est, «in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit;» tu in domo tua non facis omnia quae vis: ille «in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit;» tu fac vel in agro tuo omnia quae vis. Multa vis, et non potes in domo tua facere omnia quae vis: contradicit forte uxor, contradicunt filii, aliquando et servulus contumacia contradicit, et non facis quod vis. Sed facio, inquis, quod volo; quia in non obediente ac contradicente vindico. Nec hoc facis, cum vis: aliquando vindicare vis, et non potes; aliquando minaris, et antequam facias quod minaris, moreris, Putamus, in teipso facis quod vis? frenas omnes cupiditates tuas? Forsitan frenas, numquid efficis ut ipsae cupiditates non surgant, quas frenas? Certe enim hoc vis, non titillari molestia cupiditatum tuarum; et tamen «caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis» (Galat. V, 17). Tu in teipso non facis quod vis; «Deus autem noster in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit.» Ipse tibi det gratiam, ut in teipso facias quod vis; nisi enim ipso adjuvante, nec in te facis quod vis. Etenim cum ille non faceret in se quod vellet, qui ait, «Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis;» cum de se ipse gemeret, dicens, «Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis:» quia non solum in domo sua, nec solum in agro suo, sed in carne sua vel in spiritu suo non implevit quae volebat, clamavit ad Deum, qui «omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra;» et dixit, «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» et ille bonus et ille suavis tanquam responderet ei, continuo subjecit, «Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 22 25). Hanc ergo suavitatem amate, hanc suavitatem laudate. Intelligite Deum qui «omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra;» ipse et in vobis faciet quod vultis, ipso adjuvante voluntatem vestram implebitis. Sed dum non potestis, confitemini; cum poteritis, gratias agite: jacentes, clamate; erecti, superbire nolite. Ille ergo «in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, in mari et in omnibus abyssis.»

13. [«vers. 7.] Suscitans nubes ab extremo terrae.» Videmus ista opera Domini in ejus creatura: veniunt enim nubes ab extremo terrae ad medium, et pluunt; unde surrexerint nescis. Ergo indicat illud Propheta: «ab extremo terrae,» sive ab imo, sive a circumdatione finium terrae, unde vult excitat nubes, tamen a terra. «Fulgura in pluviam fecit.» Nam fulgura sine pluvia, terrerent te, et nihil tibi darent. «Fulgura in pluviam fecit.» Fulgura sunt, contremiscis; pluit, gaudes. «Fulgura in pluviam fecit;» qui terruit, ipse ut gauderes fecit. «Qui educit ventos de thesauris suis:» occultis causis, unde nescis. Quia enim flat ventus, sentis; qua causa fiat, vel de quo thesauro rationis eductus sit, nescis: debes tamen Deo pietatem credendi, quia non flaret nisi jussisset ille qui fecit, nisi produxisset ille qui creavit.

14. [«vers. 8-12.»] Videmus ergo haec in creatura ista; laudamus, miramur, benedicimus Deum: videamus quae fecit in hominibus propter populum suum. «Qui percussit primogenita Aegypti.» Etenim illa divina dicta sunt quae amares, et non erant dicta quae timeres: attende, quia et quando irascitur, facit quod vult. «Percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. Immisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte.» Nostis, legistis quanta per Moysen fecerit manus Domini in Aegypto ad terrendos, ad contundendos, ad dejiciendos superbos Aegyptios. «In Pharaone et in omnibus servis ejus.» Parum est in Aegypto; quid posteaquam eductus est inde populus? «Qui percussit gentes multas:» quae possidebant terram quam volebat Deus dare populo suo. «Et occidit reges fortes; Seon regem Amorrhoeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.» Omnia ista quomodo commemorat breviter Psalmus, sic ea legimus in aliis Libris dominicis, et magna ibi manus Domini. Quando tu vides quae facta sunt in impios, cave ne fiant in te: ad hoc enim in illos facta sunt, ut tu transires, et eos non imitareris, et talia non patereris. Tamen vide quia flagellum Domini est super omnem carnem. Ne putes te non videri quando peccas, ne putes te contemni, ne putes Dominum dormire: attende exempla beneficiorum Dei, cum ea recolis; et cum vindictam Dei recolis, time. Omnipotens est, et ad consolandum, et ad castigandum. Ideo sunt ista utilia cum leguntur. Quando autem pius videt quod passus est impius, purgat se ab omni impietate, ne veniat et ipse in talem poenam talemque vindictam. Bene ergo haec accepistis. Quid deinde fecit Deus? Expulit impios: «Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo.»

15. [«vers.» 13.] Deinde exsultatio laudis ejus: «Domine, nomen tuum in saeculum;» post ista omnia quae fecisti. Quid enim video quae fecisti? Inspicio creaturam tuam quam fecisti in coelo, inspicio hanc imam partem ubi habitamus; et hinc video beneficia tua, nubium, ventorum, pluviarum. Populum tuum attendo: eduxisti eos de domo servitutis, et signa et prodigia fecisti inter inimicos eorum, punisti eos quos molestos patiebantur, impios de terra sua ejecisti, reges eorum occidisti, terram eorum populo tuo dedisti; vidi omnia, et impletus laude dixi: «Domine, nomen tuum in saeculum.»

«Superiorum versuum expositio mystica.» 16. [«vers.» 6.] Haec quidem ad litteram quomodo scripta sunt videmus, novimus, laudamus. Si autem aliquid significant, non sim onerosus, dum explico ut potero. Ecce in ipsis hominibus possum agnoscere quia «in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit.» Coelum enim aethereum, spirituales accipio; terram, carnales: ex his duobus tanquam coelo et terra constat Ecclesia Dei; et ad spirituales pertinet praedicatio, ad carnales pertinet obsecundatio. Nam et «coeli enarrant gloriam Dei, et facta manuum ejus annuntiat firmamentum» (Psal. XVIII, 2). Si autem terra Dei non esset plebs Dei, non diceret Apostolus, «Dei aedificatio, Dei agricultura estis: sicut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat.» Ergo aedificium Dei sumus, et ager Dei sumus. «Quis,» inquit, «plantat vineam, et de fructu ejus non percipit» (I Cor. IX, 7)? «Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit» (Id. III, 9, 10, 6). Ergo et in Ecclesia sua, et in praedicatoribus suis, et in plebibus suis, tanquam in coelo et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. Parum est in eis: «In mari et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit, fecit.» Mare sunt omnes infideles, omnes nondum credentes, et in eis «omnia quaecumque voluit, fecit.» Non enim saeviunt infideles, nisi permittantur; aut vindicatur in eos, quando perversi sunt, nisi jusserit ille qui fecit omnes gentes. Puta quia mare est, et non terra; numquid ideo a potestate Dei omnipotentis alienum est? «Et in mari et in omnibus abyssis quae voluit, fecit.» Qui sunt abyssus? Latentia corda mortalium, profundae cogitationes hominum. Quomodo et ibi facit Deus quod vult? Quia «Dominus interrogat justum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam» (Psal. X, 6). Et ubi illum interrogat? Alibi scriptum est: «In cogitationibus impii interrogatio erit» (Sap. I, 9). Ergo, «et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit, fecit.» Latet cor bonum, latet cor malum; abyssus est et in corde bono, et in corde malo: sed haec nuda sunt Deo, quem nihil latet. Consolatur cor bonum, torquet cor malum. «Omnia» ergo «quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.»

17. [«vers. 7.] Suscitans nubes ab extremo terrae.» Quas nubes? Praedicatores verbi veritatis suae. De quibus nubibus alio loco irascens vineae suae dicit, «Mandabo nubibus meis ne pluant super illam imbrem» (Isai. V, 6). Et parum est excitasse nubes de Jerusalem vel de Israel, quas misit praedicare Evangelium suum in toto orbe terrarum; de quibus nubibus dictum est, «In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines obis terrae verba eorum» (Psal. XVIII, 5); parum est hoc: sed quia ipse Dominus ait, «Praedicabitur hoc Evangelium regni in toto orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis» (Matth. XXIV, 14); excitat nubes ab extremo terrae. Nam crescente Evangelio, unde erunt praedicatores Evangelii in finibus terrae, nisi ibi excitet nubes ab extremo terrae? De ipsis autem nubibus quid operatur? «Fulgura in pluviam fecit:» minas ad misericordiam flexit, de terroribus irrigavit. Quomodo de terroribus irrigavit? Quando tibi minatur Deus per prophetam et per apostolum, et times; nonne coruscatio terruit te? Sed cum poenitendo corrigeris, et agnoscis hoc misericordia fieri, in pluviam vertitur fulguris terror. «Qui educit ventos de thesauris suis.» Eosdem puto praedicatores et nubes et ventos: nubes, propter carnem; ventos propter spiritum. Nubes enim videntur, venti sentiuntur et non videntur. Denique quoniam carnem videmus esse de terra. «Nubes,» inquit, «excitat ab extremo terrae.» Expresserat unde excitet nubes: venit ad ventos, quia spiritus hominis ignoratur unde veniat: «Producens,» inquit, «ventos de thesauris suis.» Paululum attendite, et caetera videamus.

18. [«vers. 8.] Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.» Primogenita nostra salva sint Domino, quoniam ipse ea dedit nobis. Molesta autem poena est, et nimium terribilis plaga, mors primogenitorum. Quae sunt primogenita nostra? Mores isti nostri, quibus nunc servimus Deo, ipsa sunt primogenita nostra. Primitias enim habemus ipsam fidem, unde incipimus. Ecclesiae quippe dictum est, «Venies, et pertransies ab initio fidei» (Cant. IV, 8, sec. LXX): et nemo incipit bene vivere, nisi a fide. Fides ergo nostra in primogenitis nostris est. Quando custoditur fides nostra, caetera subsequi possunt. Nam quod purgantur homines quotidie proficiendo in melius, meliusque vivendo, ipso interiore homine renovato de die in diem, sicut dicit Apostolus, «Et si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem» (II Cor. IV, 16); ideo fit quia primogenita fides vivit, de qua primogenita fide et Apostolus ait, «Non solum autem, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes;» id est, dantes jam Deo primitias spiritus nostri, hoc est, ipsam fidem tanquam primogenita nostra; «tamen in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri» (Rom. VIII, 23). Si ergo magna Dei gratia est ut conservetur fides nostra; magna poena est occidere primogenita, quando homines in afflictione Ecclesiae constituti perdunt fidem. Affligunt enim Ecclesiam, ut perdant fidem: nam et ipsa Aegyptus afflictio interpretatur. Quicumque ergo affligunt Ecclesiam, quicumque scandala Ecclesiae immittunt, etsi christiani appellentur, moriuntur primogenita eorum. Erunt infideles, erunt inanes, habentes nomen tantum et signum: in corde autem primogenitum suum sepelierunt; usque adeo, ut quando ei aliquid dixeris, propter bonam vitam, propter spem vitae aeternae, et propter timorem ignis aeterni, apud se subsannet; aut si talis cet ut audeat coram te, os torqueat et dicat: Quis huc inde reversus est? dicunt sibi homines quod volunt. Et christianus est; sed quia affligens, occisus est primogenitus ejus, mortua est fides ejus: et hoc «ab homine usque ad pecus.» Dicam, fratres, quod sentio. Homines intelligo spiritualiter significari tanquam doctos, propter rationalem animam, quod est homo: pecora vero, indoctos; sed tamen habentes fidem, nam non haberent primogenita. Sunt docti qui affligunt Ecclesiam, schismata et haereses faciendo. Proinde nec in illis invenis fidem, quoniam facti sunt Aegyptus, id est afflictio populo Dei. Occisa sunt primogenita eorum: trahunt post se turbas indoctas; ipsa sunt pecora. In hac ergo afflictione qua Ecclesia affligitur, moritur in affligentibus fides: moriuntur primogenita et in ipsis doctis et indoctis; quia occidit Deus primogenita Aegyptiorum «ab homine usque ad pecus.»

19. [«vers. 9.] Immisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaone et in omnibus servis ejus.» Pharao rex Aegyptiorum. Nomen attendite, et videte quemadmodum ista faciat Deus. Rex in omni gente prior est; Aegyptus Afflictio est, Pharao Dissipatio. Afflictio ergo regem habet dissipationem; quia illi qui affligunt Ecclesiam, dissipati affligunt. Ut enim affligant, dissipantur: quoniam rex ducit, populus sequitur; praecedit dissipatio, sequitur afflictio, Audite, audite nomina haec, interpretatione typica et sapientia plena: nec unum invenis ex istis nominibus, quod boni aliquid interpretetur, ubi exercuit Deus iram suam.

20. [«vers. 10, 11.] Percussit gentes mullas, et occidit reges fortes.» Dic quos reges et quas gentes? «Seon regem Amorrhaeorum.» Audite nomina gravida sacramentis. «Seon regem,» inquit, «Amorrhaeorum» occidit. Occidit plane; et nunc occidat a cordibus servorum suorum, et a tentationibus Ecclesiae suae, nec cesset manus ejus in occidendis talibus regibus et talibus populis: interpretatur enim Seon, Tentatio oculorum; Amorrhaei interpretantur, Amaricantes. Jam hic videte si intelligere possumus quomodo amaricantes regem habeant tentationem oculorum. Tentatio oculorum non est nisi mendacium: colorem habet, veritatem non habet. Jam quid mirum est si amaricantes talem habeant regem, mendacem regem? Nisi enim mendacium et simulatio praecedat, non sunt amaricantes in Ecclesia; inde enim amaricant, quia fingunt. Praecedit tentatio oculorum, amaricatio sequitur: et in ipso diabolo praecessit; nam tentatio oculorum est quod «transfigurat se velut angelum lucis» (II Cor. XI, 14). Occidat manus Domini et illum et illos; illum, ne inducat; illos, ut corrigantur. Etenim in unoquoque homine occiditur ille rex, quando damnat simulationem, et diligit veritatem. Manus Dei non quiescit id agere. Nam quemadmodum egit ad litteram tunc, sic agit nunc spiritualiter, ut impleat quod tunc prophetice praenuntiavit. Occidit etiam alium regem et alium populum ejus: «Et Og regem Basan.» Et hic quam malus! Og interpretatur, Conclusio: Basan interpretatur, Confusio. Malus est rex ille qui intercludit viam ad Deum. Hoc enim agit diabolus; semper opponendo figmenta sua, opponendo idola sua, opponendo se necessarium per arreptitios, sortilegos, augures, aruspices, magos, sacra daemoniorum, concludit viam. Quomodo per Christum id agitur, ut pateat via, quae fuerat interclusa; nam per eum redemptus quidam dicit, «Et in Deo meo transgrediar murum» (Psal. XVII, 30): sic diabolus nihil aliud agit, nisi ut intercludat viam, ne credatur in Deum. Si enim creditur in Deum, patet via; et ipse Christus est via (Joan. XIV, 6): si autem non creditur in Deum, interclusa est via. Si autem interclusa fuerit, quia non creditur; quid restat, nisi ut cum venerit qui non credebatur, confundantur qui non crediderunt? Quare? Quia conclusio praecedit, et sequitur confusio: conclusio praecedit ut rex, sequitur confusio tanquam plebs. Quos modo concludit, ut non credant in Christum, quando apparuerit Christus, omnes confundentur, et traducent eos ex adverso iniquitates eorum. Tunc dicent impii confusi: «Quid nobis profuit superbia» (Sap. V, 8)? Magna mysteria, fratres mei. Dissipatio rex afflictionis; dissipantur ut affligantur. Magna mysteria. Tentatio oculorum, id est fallacia, rex amaricantium; fallunt enim ut amaricent. Conclusio rex confusionis; concluduntur enim ne transeant ad fidem, et cum venerit in quem credimus, confundentur. «Et omnia regna Chanaan» occidit Deus. Chanaan interpretatur, Paratus humilitati. Humilitas quasi bonum aliquod significat, sed si sit utilis humilitas: nam mala humiliatio poenalis est. Si enim humiliatio ad poenam non pertineret, non diceretur, «Qui se exaltat humiliabitur» (Luc. XIV, 11; et XVIII, 14): non enim beneficium illi praestatur, quando punitur ut humilietur. Chanaan ergo modo superbus est. Omnis impius, omnis infidelis exaltat cor suum; non vult credere in Deum. Sed haec exaltatio parata est humilitati in diem judicii; tunc humiliabitur, quando non vult: sunt enim vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem (Rom. IX, 22). Modo extollant se, garriant, extendant se super fideles, irrideant fideles, blasphement Christianos; dicant, Anicularia sunt ista quae dicunt de die judicii. Ista elatio eorum parata est humilitati. Quando venerit judex, qui modo annuntiatus irridetur; tunc ille qui modo superbit, non utiliter, sed poenaliter humiliabitur. Modo autem non humiliatur, sed paratur humilitati, id est, paratur damnationi, paratur victimae.

21. [«vers.» 13.] Omnia ergo ista evertit Deus; corporaliter tunc, quando patres nostri educti sunt de terra Aegypti; evertit spiritualiter nunc, nec cessat manus ejus usque in finem. Ideo ne istas potentias Dei tunc putes peractas cessasse: «Domine, nomen tuum,» inquit, «in saeculum.» Id est, non cessat misericordia tua, non cessat manus tua in saeculum facere ista, quae tunc praenuntiasti figurando: «Omnia enim illa in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit» (I Cor. X, 11). «Domine, memoriale tuum in generationem et generationem». Generatio ista et generatio altera: generatio qua fideles efficimur, et per Baptismum renascimur; generatio qua a mortuis resurgemus, et Angelis conjuncti vivemus in aeternum. Memoriale tuum, Domine, et super generationem istam, et super illam generationem: quia nec nunc nos oblitus est, ut vocaret; nec tunc obliviscetur, ut coronet. «Memoriale tuum, Domine, in generationem et generationem.»

22. [«vers. 14.] Quoniam judicavit» «Dominus plebem suam.» Complevit certe omnia illa in populo Judaeorum. Numquid jam remanserunt opera ejus, postquam induxit plebem suam in terram repromissionis? Adhuc plane judicabit: «Judicavit Dominus plebem suam, et in servis suis advocabitur.» Jam judicavit ipsam plebem; excepto judicio futuro, judicata est plebs Judaeorum. Quid est, judicata? Separati inde sunt justi, et remanserunt injusti. Si autem mentior aut mentiri existimor, quia dixi, Jam judicata est; audi Dominum dicentem: «In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident caeci fiant» (Joan. IX, 39). Excaecati sunt superbi, illuminati sunt humiles. «Judicavit» ergo «plebem suam.» Ipsum judicium dixit Isaias: «Et nunc tu domus Jacob, venite, ambulemus in lumine Domini.» Parum est hoc, sed quid sequitur? «Dimisit enim plebem suam, domum Israel» (Isai. II, 5, 6). Ipsa est domus Jacob, quae est domus Israel; qui enim Jacob, ipse est Israel. Nostis sanctas Litteras, et puto quod vobis veniat in mentem quia ipse Jacob quando vidit angelum secum luctari, tunc accepit nomen ut appellaretur Israel (Gen. XXXII, 28). Unus homo est sive Jacob, sive Israel; una persona est: domus Jacob, et domus Israel, una gens, una plebs; hanc invitat, et hanc dimittit. Et nunc jam certe occidisti Christum, o domus Jacob; jam occidisti Christum, jam caput ante crucem agitasti, jam pendentem irrisisti, jam dixisti: «Si filius Dei est, descendat de cruce.» Jam rogavit medicus pro phreneticis: «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Matth. XXVII, 39-43; et Luc. XXIII, 34, 35). Certe jam fecisti ista omnia, et nunc crede in eum quem occidisti, bibe sanguinem quem fudisti. Et nunc tu domus Jacob, testimonio Isaiae exponere cupio quod hic dixit, «Quoniam judicavit Dominus plebem suam, et in servis suis advocabitur.» Judicasse enim intelligitur plebem suam, separando in ipsa plebe sua bonos a malis, fideles ab infidelibus, Apostolos a Judaeis mendacibus. Hoc significavit, ut dicere coeperam, per Prophetam dicens: Jam post illa mala omnia tua, «o tu domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini.» Quare vobis dico, «Venite, ambulemus in luce Domini?» Ne remanendo in Judaismo, non perveniatis ad Christum. Quare enim? Non semper ibi prophetatus est Christus? Sed nunc «dimisit plebem suam, domum Israel.» Veni domus Jacob, quia dimisit plebem suam domum Jacob; veni domus Israel, quia dimisit plebem suam domum Israel. Quae venit, et quae dimissa est, nisi quia hoc est judicium, «ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant? Judicavit» ergo «Dominus plebem suam.» Separavit ergo, et non ibi inveniet quos in regnum suum restituat? Plane inveniet: «Et in servis suis advocabitur. Non repulit,» ait Apostolus, «plebem suam, quam praescivit.» Et unde probat? «Nam et ego Israelita sum» (Rom. XI, 1, 2). Ergo «Judicavit Dominus plebem suam,» separando bonos a malis: hoc est, «Et in servis suis advocabitur.» A quibus? A Gentibus. Quantae enim gentes credendo venerunt! quanti fundi, quanta loca deserta modo veniunt! Veniunt inde nescio quanti, credere volunt, dicimus eis: Quid vultis? Respondent: Nosse gloriam Dei. Credite, fratres, mirari nos et gaudere ad talem vocem rusticanorum. Veniunt nescio unde, excitati a nescio quo: quid dicam, a nescio quo? Imo scio a quo; quia, «Nemo venit,» inquit, «ad me, nisi quem Pater attraxerit.» Veniunt subito de silva, de deserto, de remotissimis et arduis montibus ad Ecclesiam, et hanc vocem habent plerique et pene omnes eorum, ut videamus vere intus docentem Deum: impletur Scriptura prophetica qua dictum est, «Erunt omnes docibiles Deo» (Isai. LIV, 13; Joan. VI, 44, 45). Quid desideratis, dicimus illis? Et illi: Videre gloriam Dei. «Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei» (Rom. III, 23). Credunt, consecrantur, clericos sibi ordinari exigunt. Nonne impletur, «Et in servis suis advocabitur?»

23. [«vers.» 15-17.] Denique post istam totam dispositionem et dispensationem, convertit se Spiritus Dei ad exprobranda et irridenda idola, quae jam irridentur a cultoribus suis: «Idola Gentium argentum et aurum.» Ista omnia Deo faciente, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, qui judicavit plebem suam, et in servis suis advocabitur; quid restat figmentum, nisi ridendum, non adorandum? Idola Gentium dicturus erat fortasse, ut contemneremus ista omnia; dicturus erat idola Gentium, lapides et ligna, gypsum et testam? Non haec dico; vilis materia est: illud quod valde amant, vel quod valde honorant dico, «Idola Gentium argentum et aurum.» Certe aurum est, certe argentum est; numquid quia lucet argentum, lucet aurum, ideo oculos habent et vident? Sic, quomodo argentum est, quomodo aurum est, utile forte avaro, non religioso; imo vero nec avaro utile, sed utile bene utenti, et per ejus erogationem coelestem thesaurum acquirenti: tamen nunc cum ista insensata sint, quid facitis homines de argento et auro deos? Quos deos facitis, nonne videtis quod non videant (Sap. XV, 15)? «Oculos habent, et non videbunt»; «aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; os habent, et non loquentur; manus habent, et non operabuntur; pedes habent, et non ambulabunt.» Omnia ista artifex, faber argentarius, aurifex facere potuit, et oculos, et aures, et nares, et os, et manus, et pedes; sed nec lucem oculis, nec auditum auribus, nec vocem ori, nec sensum naribus, nec motum manibus, nec iter pedibus dare potuit.

24. [«vers.» 18.] O homo, rides jam procul dubio quod fecisti, si a quo factus es agnovisti. De illis autem qui non agnoverunt, quid dicitur? «Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in illis.» Et creditis, fratres, exprimi in eis quamdam similitudinem idolorum, non quidem in carne eorum, sed in interiore homine eorum. Nam aures habent, et non audiunt: ad illos quippe clamat Deus, «Qui habet aures audiendi, audiat» (Matth. XI, 15). Oculos habent, et non vident: habent enim oculos corporis, sed non habent oculos fidei. Denique impletur haec prophetia per omnes gentes: videte quomodo dictum sit per prophetam. Nihil allegoricum, nihil figuratum commemoro: propriam, expressam, simplicem, manifestam audite prophetiam praedictam, videte completam. «Praevaluit,» inquit, «Dominus adversus eos;» propheta dicit Sophonias. Adversus repugnantes, adversus rebellantes, et de occisione fidelium martyres facientes, sed tamen nescientes; «Praevaluit Dominus adversus eos.» Et quomodo praevaluit? In Ecclesia sua videmus quia praevaluit adversus eos. Volebant paucos Christianos exstinguere, occidere; sanguinem fuderunt: de sanguine occisorum tanti exsurrexerunt, a quibus illi interfectores martyrum superarentur. Tamen et modo quaerunt ubi abscondant idola sua, qui primo Christianos propter idola trucidabant. Nonne praevaluit adversus eos Dominus? Vide si facit quod sequitur, «Praevaluit Dominus adversus eos.» Et quid fecit? «Exterminavit omnes deos Gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae Gentium» (Sophon. II, 11). Quid est hoc? Nonne praedictum erat? nonne completum est? nonne ut legitur, sic videtur? Et illi qui remanserunt, oculos habent, et non vident; nares habent, et non odorant. Non sentiunt illum odorem: «Christi bonus odor sumus,» sicut dicit Apostolus, «in omni loco» (II Cor. II. 15). Quid prodest, quia nares habent, et non odorant tam suavem odorem Christi? Vere in illis factum est, et vere de illis dictum est, «Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.»

25. [«vers.» 19, 20.] Sed quotidie credunt per miracula Christi Domini, quotidie aperiuntur oculi caecorum et aures surdorum, inspirantur nares insensatorum, dissolvuntur ora mutorum, constringuntur manus paralyticorum, corriguntur pedes claudorum, de lapidibus istis excitantur filii Abrahae (Matth. III, 9): quibus omnibus jam dicatur, «Domus Israel, benedicite Dominum.» Omnes filii Abrahae; et si de lapidibus istis suscitantur filii Abrahae, manifestum est quia illi sunt magis domus Israel, qui pertinent ad domum Israel, qui pertinent ad semen Abrahae, non carne, sed fide: «Domus Israel, benedicite Dominum.» Sed fac de domo illa dici, et populum Israel vocari; crediderunt inde Apostoli et millia circumcisorum. «Domus Israel, benedicite Dominum; Domus Aaron, benedicite Dominum; Domus Levi, benedicite Dominum.» Benedicite populi Dominum, hoc est, «domus Israel» generaliter; benedicite praepositi, hoc est, «domus Aaron;» benedicite ministri, hoc est, «domus Levi.» Quid de caeteris nationibus? «Qui timetis Dominum, benedicite Dominum.»

26. [«vers.» 21.] Omnes ergo una voce dicamus quod sequitur: «Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.» Ex Sion et Jerusalem. Sion Speculatio, Jerusalem Visio pacis. In qua Jerusalem nunc habitaturus est? In illa quae cecidit? Non, sed in illa matre nostra, quae est in coelis, de qua dictum est, «Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum» (Isai. LIV, 1; Galat. IV, 26, 27). Nunc ergo Dominus ex Sion, quia speculamur quoad veniat: nunc tamen quamdiu in spe vivimus, in Sion sumus. Finita via habitabimus in illa civitate, quae nunquam ruitura est; quia et Dominus habitat in ea, et custodit eam: quae est visio pacis aeterna Jerusalem, pacis illius, fratres mei, cui laudandae lingua non sufficit, ubi nullum hostem jam sentiemus nec in Ecclesia, nec extra Ecclesiam, nec in carne nostra, nec in cogitatione nostra. Absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), et vacabimus ad videndum Deum in pace aeterna, cives Jerusalem facti civitatis Dei.

IN PSALMUM CXXXV ENARRATIO. 1. [«vers. 1.] Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.» Psalmus iste laudem continet Dei, et eodem modo in omnibus suis versibus terminatur. Proinde, quamvis hic in laudem Dei multa dicantur, maxime tamen ejus misericordia commendatur, sine cujus commendatione apertissima nullum versum claudi voluit, per quem Spiritus sanctus condidit Psalmum. Memini autem me in psalmo centesimo quinto, qui similiter incipit, quoniam codex quem intuebar, non habet, «in aeternum;» sed, «in saeculum misericordia ejus;» quaesisse quid potius intelligere deberemus: in graeco enim sermone scriptum est, εἰς τὸν αἰῶνα quod et «in saeculum,» et «in aeternum» interpretari potest. Sed quid illic, ut potui, disseruerim, etiam hic retexere longum est. In isto autem psalmo etiam idem ipse codex non habet, «in saeculum,» quod plerique habent; sed, «in aeternum misericordia ejus.» Quod etsi post judicium, quo in fine saeculi vivi et mortui judicandi sunt, missis justis in vitam aeternam, iniquis autem in ambustionem aeternam, non sint deinceps futuri quorum adhuc misereatur Deus; recte tamen intelligi potest in aeternum futura misericordia ejus, quam suis sanctis fidelibusque largitur: non quia in aeternum miseri erunt, et ideo in aeternum misericordia ejus indigebunt; sed quia ipsa beatitudo quam misericorditer miseris praestat, ut esse miseri desinant, et beati esse incipiant, non habebit finem, ideo «in aeternum misericordia ejus.» Quod enim justi erimus ex iniquis, sani ex infirmis, vivi ex mortuis, immortales ex mortalibus, beati ex miseris, misericordia ejus est. Hoc autem quod ita erimus, in aeternum erit: ergo «in aeternum misericordia ejus.» Proinde, «Confitemini Domino,» id est, confitendo laudate Dominum; «quoniam bonus.» Nec pro hac confessione aliquid estis temporale sumpturi; «quoniam in aeternum misericordia ejus,» id est, beneficium quod vobis misericorditer praestat, aeternum est. Quod autem habet, «Quoniam bonus,» graecus habet ἀγαθὸς: non sicut in psalmo centesimo et quinto; quod ibi est, «Quoniam bonus,» graecus habet χρηστός. Ideo nonnulli illud interpretati sunt, Quoniam suavis est. ἀγαθὸς autem non utcumque bonus, sed excellentissime bonus est.

2. [«vers.» 2, 3.] Deinde sequitur: «Confitemini Deo deorum; quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia ejus.» Quinam sint dii et domini, quorum deorum et dominorum sit Deus et Dominus, qui est verus Deus; merito quaeri solet. Et scriptum invenimus in alio psalmo, deos etiam homines appellatos, sicuti est, «Deus stelit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit:» et paulo post, «Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis.» Quod testimonium etiam Dominus in Evangelio commemorat dicens: «Nonne scriptum est in Lege vestra, quia, Ego dixi, Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis quia, Blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum» (Joan. X, 34-36)? Non ergo quia boni sunt omnes, sed quia sermo Dei ad illos factus est, appellati sunt dii. Nam si propterea quia boni essent omnes, non sic eos dijudicaret. Cum enim dixisset, «Deus stetit in synagoga deorum;» non ait, In medio deos et homines discernit, tanquam ostendens quid intersit inter deos et homines: sed, «In medio» inquit, «deos discernit.» Deinde sequitur, «Usquequo judicatis iniquitatem» (Psal. LXXXI, 1, 2, 6, 7)? et caetera: quae utique non omnibus sed quibusdam dicit, quia discernens dicit; et tamen «in medio deos discernit.»

3. Sed quaeritur, si homines ad quos sermo Dei factus est, dii vocantur, utrum et Angeli vocandi sunt dii; cum hominibus justis et sanctis maximum praemium promittatur aequalitas Angelorum. Et in Scripturis quidem nescio utrum vel possit, vel facile possit reperiri, aperte dictos Angelos deos; sed cum de Domino Deo dictum esset, «Terribilis super omnes deos,» cur hoc dixerit, continuo velut exponendo conjunxit, «Quoniam dii Gentium daemonia» (Psal. XCV, 4, 5). Super tales deos dixit Dominum terribilem in sanctis suis, quos coelos fecit, a quibus daemonia terrerentur. Sic enim sequitur, «Dominus autem coelos fecit.» Non ergo, Dii sine additamento; sed, Dii Gentium daemonia: superius tamen, «Terribilis,» inquit, «super omnes deos;» non ait, super omnes deos Gentium, quamvis intelligi hoc voluerit, addendo quod sequitur, «Quoniam dii Gentium daemonia.» Quod quidem in hebraeo dicitur non ita esse scriptum; sed, «Dii Gentium simulacra.» Quod si verum est, multo magis credendi sunt Septuaginta divino Spiritu intepretati, quo Spiritu et illa dicta sunt quae in hebraeis litteris sunt. Eodem namque operante Spiritu, etiam hoc dici oportuit quod dictum est, «Dii Gentium daemonia:» ut intelligeremus sic etiam in hebraeo positum, «Dii Gentium simulacra;» ut daemonia potius quae sunt in simulacris, significarentur. Nam quod attinet ad ipsa simulacra, quae graece appellantur idola, quo nomine jam utimur pro latino, oculos habent et non vident; et caetera quae de his ideo dicuntur, quia omni sensu carent: quocirca nec terreri possunt, quia nisi ea quae sentiunt, terreri utique non possunt. Quomodo ergo dictum est de Domino, «Terribilis est super omnes deos, quoniam dii Gentium simulacra,» nisi per simulacra intelligantur daemonia, quae terreri possunt? Unde ait et Apostolus, «Scimus quia nihil est idolum:» hoc enim retulit ad materiam terrenam sensu carentem. Item ne quisquam putaret non esse aliquam viventem sentientemque naturam, quae Gentium sacrificiis delectetur, adjunxit: «Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum» (I Cor. X, 20). Si ergo nusquam in eloquiis divinis reperitur sanctos Angelos appellatos deos, ea mihi causa potissimum occurrit, ne isto nomine homines ad hoc aedificarentur, ut ministerium vel servitium religionis, quae graece liturgia, vel latria dicitur, sanctis Angelis exhiberent; quod nec ipsi exhiberi ab hominibus volunt, nisi illi Deo qui et ipsorum et hominum Deus est. Unde multo utilius Angeli vocantur, qui latine nuntii nuncupantur; ut per nomen non substantiae, sed officii, satis intelligamus illum Deum a nobis eos coli velle, quem nuntiant. Totam ergo istam quaestionem breviter Apostolus solvit, ubi ait: «Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et» «domini multi, sed nobis unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum» (I Cor. VIII, 4-6).

4. [«vers.» 4.] Confiteamur ergo «Deo deorum, et Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia ejus. Qui fecit mirabilia magna solus.» Sicut in omnium versuum novissimis partibus positum est, «Quoniam in aeternum misericordia ejus;» sic in omnium capitibus quamvis non sit positum, subaudiendum est, «Confitemini.» Quod in graeco evidentius apparet. Appareret autem et in latino, si eamdem locutionem transferre potuissent interpretes nostri. Quod quidem in isto versu possent, si dicerent, «facienti mirabilia:» quod enim nos habemus, «Qui fecit mirabilia;» graecus habet, «facienti mirabilia»; ubi necessario «Confitemini» subauditur. Atque utinam vel pronomen adderent, ut dicerent, Ei «qui facit;» vel, ei «qui fecit;» vel, ei «qui firmavit:» quia etiam sic facile intelligeretur «Confitemini» esse subaudiendum. Nunc vero ita obscurum factum est, ut qui codicem graecum sive nescierit inspicere, sive neglexerit, possit putare, «Qui fecit coelos, Qui firmavit terram, Qui fecit luminaria, quoniam in aeternum misericordia ejus,» ideo dictum, quasi propterea ista fecerit, «Quoniam in aeternum misericordia ejus:» cum ad ejus misericordiam illi pertineant, quos de miseria liberat; non autem ut ejus misericordiae fuisse intelligamus facere coelum et terram et luminaria, cum illud sit bonitatis ejus qui creavit omnia bona valde (Gen. I, 31). Creavit autem, ut essent omnia (Sap. I, 14); hoc vero misericordiae, ut a peccatis nostris mundet nos, et a miseria liberet in aeternum. Ita ergo nos alloquitur Psalmus: «Confitemini Deo deorum, confitemini Domino dominorum;» confitemini ei «qui facit mirabilia magna solus;» confitemini ei «qui fecit coelos in intellectu;» confitemini ei «qui firmavit terram super aquas;» confitemini ei «qui fecit luminaria magna solus.» Cur autem confiteamur, in omnium versuum finibus ponit, «Quoniam in aeternum misericordia ejus.»

5. [«vers.» 5-10.] Sed quid est, «Qui fecit mirabilia magna solus?» an quia multa mirabilia per Angelos et per homines fecit? Sunt quaedam magna quae solus Deus facit, et ipsa exsequitur dicens, «Qui fecit coelos in intellectu, Qui firmavit terram super aquas, Qui fecit luminaria magna solus:» ideo et hic addidit, «solus.» quia caetera mirabilia quae dicturus est, per homines fecit. Cum enim dixisset, «Qui fecit luminaria magna solus;» quae sint eadem luminaria, secutus aperuit, «Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis.» Deinde incipit dicere quae per Angelos vel per homines fecerit: «Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum;» et caetera. Universam igitur creaturam, non utique Deus per aliquam creaturam, sed solus fecit. Cujus creaturae quasdam partes excellentiores commemoravit, ex quibus universa cogitaremus, intelligibiles coelos et visibilem terram: et quoniam sunt etiam coeli visibiles, commemoratis eorum luminaribus totum coeleste corporeum ut ab ipso factum acciperemus, admonuit.

6. Quanquam id quod ait, «Qui fecit coelos in intellectu,» vel, sicut alii interpretati sunt, «in intelligentia,» utrum coelos intelligibiles significare hoc modo voluerit, an in suo intellectu, vel in sua intelligentia fecisse coelos, hoc est in sua Sapientia, sicut alibi scriptum est, «Omnia in Sapientia fecisti» (Psal. CIII, 24), eo modo insinuans unigenitum Verbum, quaeri potest. Sed si ita est, ut in suo intellectu fecisse accipiamus Deum coelos, cur tantum de coelis hoc ait, cum omnia in eadem Sapientia fecerit? An ibi tantum exprimendum fuit, ut in caeteris etiam tacitum posset intelligi: ut iste sit sensus, «Qui fecit coelos in intellectu, Qui fundavit terram super aquas;» ut et hic subaudias, «in intellectu: Qui fecit luminaria magna solus, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis;» utique, «in intellectu?» Quomodo ergo «solus,» si hoc est «in intellectu,» vel «in intelligentia,» quod est «in Sapientia,» id est, in Verbo unigenito? An quia Trinitas non sunt tres dii, sed unus Deus, ad id refertur quod solus Deus fecit, quia non creaturam per creaturam fecit?

7. Sed quid est, «Qui firmavit terram super aquas?» Obscura enim quaestio est; quia terra gravior videtur, ut non portari aquis, sed aquas potius portare credatur. De qua re ne adversus eos qui se putant ista certis rationibus comperisse, contentiose Scripturas nostras defendere videamur; sive illud ita, sive aliter sit, habemus quod de proximo intelligamus, terram quae habitatur ab hominibus et terrestria continet animalia, quae alio modo in Scripturis arida dicitur, sicut scriptum est, «Appareat arida, et vocavit Deus aridam terram» (Gen. I, 9 et 10), super aquas esse fundatam, quod aquis circumfluentibus supereminet. Non enim quae dicitur littoraria civitas super mare fundata, ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub speluncarum cameris, aut sub navibus supernatantibus; sed ideo super mare dicitur, quia inferiori mari supereminet. Sic dictus est Pharao exisse «super aquam:» ita enim habet graecus, quod quidam Latini habent, «ad aquam» (Exod. VII, 15); sic Dominus «super puteum sedebat» (Joan. IV, 6): quod ambo superiores essent quam flumen et puteus; ille juxta flumen, iste juxta puteum.

8. Si autem etiam aliquid aliud, quod ad nos magis pertinet, ista dicta significant: «fecit Deus coelos in intellectu,» spirituales sanctos suos, quibus non tantum credere, verum etiam intelligere divina donavit: hoc qui nondum possunt, et solam fidem firmissimam tenent, tanquam infra coelos terrae nomine figurantur. Et quia in Baptismo quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt; ideo dictum est, «Firmavit terram super aquas.» Item quia scriptum est de Domino Jesu Christo quod in illo sint «omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi» (Coloss. II, 3); haec autem duo, id est sapientiam et scientiam, distare inter se aliquid, alia quoque Scripturarum testantur eloquia, maxime loquente sancto Job, ubi quodammodo singula definiuntur; ait enim, «Dixit autem homini, Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malo scientia est» (Job XXVIII, 28): non incongruenter intelligimus sapientiam in cognitione et dilectione ejus quod semper est, atque incommutabiliter manet, quod Deus est. Nam et quod ait, «Ecce pietas est sapientia,» θεοσέβεια dicta est in graeco: quod ut totum latine exprimatur, Dei cultus dici potest. «Abstinere autem a malo,» quod dixit esse scientiam, quid est aliud, quam in medio nationis tortuosae et perversae, tanquam in nocte hujus saeculi, caute prudenterque versari (Philipp. II, 15); ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris, proprii muneris luce discretus? Cum ergo quodam loco Apostolus concordem gratiarum varietatem in hominibus Dei vellet ostendere, haec in primis duo posuit dicens, «Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae;» hoc esse arbitror, «Solem in potestatem diei: Alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum;» hoc est, «lunam.» Deinde quodammodo «stellas» commemorari puto in eo quod dicitur, «Alii fides in eodem Spiritu, alii curationum donatio in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum» (I Cor. XII, 8-10). Nihil enim horum est quod in hujus saeculi nocte non sit necessarium: quae cum transierit, necessaria ista non erunt: ideo, «in potestatem noctis. In potestatem» quippe ait, vel «diei» vel «noctis,» ut potestas esset die lucere vel nocte; quod in spiritualibus donis sic intelligitur, quia dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). «Qui percussit Aegyptum, cum primogenitis eorum.» Percussit et saeculum, cum his quae praecipua putantur in saeculo.

9. [«vers. 11-26.] Qui eduxit Israel de medio eorum.» Eduxit etiam sanctos ac fideles suos de medio malorum. «In manu potenti et brachio excelso.» Quid potentius, quid excelsius eo de quo dictum est: «Et brachium Domini cui revelatum est» (Isai. LIII, 1)? «Qui divisit mare Rubrum in divisiones.» Dividit etiam, ut unus atque idem Baptismus aliis sit in vitam, aliis sit in mortem. «Et eduxit Israel per medium ejus.» Educit etiam innovatum populum suum per lavacrum regenerationis. «Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro.» Celeriter interimit et peccatum suorum reatumque ejus per Baptismum. «Qui traduxit populum suum in deserto.» Traducit et nos in hujus saeculi ariditate et sterilitate, ne in ea pereamus. «Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes.» Percutit atque occidit etiam a nobis diabolicas et noxias potestates. «Seon regem Amorrhaeorum.» Germen inutile vel Tentationem calentem, quod interpretatur Seon; regem Amaricantium, quod interpretatur Amorrhaeorum. «Et Og regem Basan.» Coacervantem, quod interpretatur Og; et regem Confusionis, quod interpretatur Basan: quid enim coacervat diabolus, nisi confusionem? «Et» «dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo.» Dat etiam quos diabolus possidebat, haereditatem semini Abrahae, quod est Christus. «Quia in humilitate nostra memor fuit nostri. Et redemit nos ab inimicis nostris:» sanguine Unigeniti sui. «Qui dat escam omni carni;» hoc est, omni hominum generi, non tantum Israelitarum, sed et Gentium: de qua esca dicitur, «Caro mea vere est esca» (Joan. VI, 56). «Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.» Quod hic ait, «Deo coeli,» credo aliter dicere voluit quod supra jam dixerat, «Deo deorum:» nam quod ibi deinde subjunxit, hoc etiam hic repetivit, «Confitemini Domino dominorum.» Sed «etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini multi; sed nobis unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum» (I Cor. VIII, 5 et 6); cui confitemur, «quoniam in aeternum misericordia ejus.»

IN PSALMUM CXXXVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1.] Oblitos vos esse non arbitror, commendasse nos vobis, imo commemorasse vos, quod omnis eruditus in sancta Ecclesia nosse debet unde cives simus, et ubi peregrinemur, et peregrinationis nostrae causam esse peccatum, reversionis autem munus remissionem peccatorum et justificationem gratiae Dei. Duas civitates permixtas sibi interim corpore, et corde separatas, currere per ista volumina saeculorum usque in finem, audistis et nostis; unam cui finis est pax aeterna, et vocatur Jerusalem; alteram cui gaudium est pax temporalis, et vocatur Babylonia. Interpretationes etiam nominum, si non fallor, tenetis: Jerusalem interpretari, Visionem pacis; Babyloniam, Confusionem. Jerusalem in Babylonia captiva tenebatur non tota; cives enim ejus et Angeli sunt. Sed quod attinet ad homines praedestinatos in gloriam Dei, futuros per adoptionem cohaeredes Christi, quos de ipsa captivitate redemit sanguine suo: particulam ergo istam civitatis Jerusalem captivam teneri in Babylonia pro peccato, incipere autem inde exire prius corde per confessionem iniquitatis et charitatem justitiae, deinde postea in fine saeculi etiam corpore separandam, commendavimus in eo psalmo, quem primo hic cum vestra Dilectione tractavimus, qui ita incipit, «Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem» (Psal. LXIV, 2). Hodierna autem die decantavimus. «Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.» Videte quia in illo dictum est, «Te decet hymnus, Deus, in Sion;» hic autem, «Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion:» illam Sion, ubi decet hymnus Deum.

2. Quae sunt ergo flumina Babylonis, et quid est nostrum sedere et flere in recordatione Sion? Si enim cives inde sumus, non tantum hoc cantamus, sed et agimus. Si cives sumus de Jerusalem, id est de Sion, et in ista vita, in ista confusione saeculi hujus, in ista Babylonia non cives habitamus, sed captivi detinemur; oportet ut non tantum ista decantemus, sed et faciamus affectu cordis pio, religioso desiderio aeternae civitatis. Habet et haec civitas quae Babylonia dicitur, amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, ibi finientes, et videmus eos pro republica terrena plurimum laborare: sed et in ea quicumque fideliter versantur, si non ibi appetant superbiam et perituram elationem odiosamque jactantiam; sed veram fidem exhibeant, quam possunt, quamdiu possunt, quibus possunt, ad quantum vident terrena, et ad quantum intelligunt speciem civitatis; non eos sinit Deus perire in Babylonia: praedestinavit enim eos cives Jerusalem. Intelligit captivitatem eorum Deus, et ostendit illis aliam civitatem, cui vere debeant suspirare, pro qua debeant cuncta conari, ad quam capessendam debeant cives suos secum peregrinos, quantum valuerint, adhortari. Propterea dicit Dominus Jesus Christus, «Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est:» et rursum dicit, «Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis» (Luc. XVI, 10, 12)?

3. Tamen, charissimi, attendite flumina Babylonis. Flumina Babylonis, sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Nescio quis amavit, verbi gratia, agriculturam ipsam exercere, inde ditescere, ibi occupare animum, inde percipere voluptatem; attendat exitum, et videat illud quod amavit non esse fundamentum Jerusalem, sed fluvium Babylonis. Alius dixit: Magna res est militare; omnes agricolae formidant eos qui militant, obsequuntur eis, tremunt eos: si fuero agricola, timebo militarem; si fuero militaris, timebor ab agricola. O insane, in alium te Babylonis fluvium praecipitasti, et eum turbulentiorem et rapaciorem. Timeri vis a minore, time majorem: potest te ipso major fieri subito, qui te timet; nunquam autem erit minor, quem debes timere. Advocatum esse, inquit, magna res est, potentissima eloquentia; in omnibus habere susceptos pendentes ex lingua diserti patroni sui, et ex ejus ore sperantes vel damna, vel lucra, vel mortem, vel vitam, vel perniciem, vel salutem. Nescis quo te miseris: alius et iste fluvius Babylonis est; et quod multum sonat, strepitus aquae saxa percutit. Attende quia fluit, attende quia labitur; et si attendis quia fluit et labitur, cave quia trahit. Navigare, inquit alius, et negotiari magnum est; scire multas provincias, lucra undique capere, non esse obnoxium in civitate alicui potenti, semper peregrinari, et diversitate negotiorum et nationum animum pascere, et augmentis lucrorum divitem remeare. Fluvius est et iste Babylonis. Lucra tua quando stabunt? quando praesumpturus, quando securus eris ex his quae acquiris? Quanto eris ditior, tanto timidior. Uno naufragio nudus exibis, et recte te planges in flumine Babylonis, quia noluisti sedere et flere super flumina Babylonis.

4. Alii ergo cives sanctae Jerusalem intelligentes captivitatem suam, attendunt humana vota et diversas hominum cupiditates hac atque illac rapientes, trahentes, impellentes in mare: vident haec, et non se mittunt in flumina Babylonis; sed sedent super flumina Babylonis, et flent super flumina Babylonis, vel illos qui rapiuntur, vel seipsos qui in Babylonia esse meruerunt: sedentes tamen, hoc est humiliati. «Super flumina» ergo «Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.» O sancta Sion, ubi totum stat, et nihil fluit! quis nos in ista praecipitavit? quare dimisimus Conditorem tuum et societatem tuam? Ecce inter fluentia et labentia constituti, vix quisquam raptus a flumine, si tenere lignum potuerit, evadet. Humiliati ergo in captivitate nostra sedeamus super flumina Babylonis, non nos audeamus in illis fluminibus praecipitare; nec nos audeamus in nostrae captivitatis malo atque tristitia superbe erigere, sed sedeamus, et sic fleamus. Sedeamus super flumina Babylonis, non infra flumina Babylonis: talis sit humilitas nostra, ut nos non mergat. Sede super flumen, noli in flumine, noli sub flumine: sed tamen sede humilis, loquere non quomodo in Jerusalem. Ibi enim stabis; quia de ipsa spe loquitur alius psalmus, et cantat dicens: «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem» (Psal. CXXI, 2). Ibi erigeris, si te hic poenitendo et confitendo humiliaveris. «In atriis» ergo «Jerusalem stantes erant pedes nostri; Super flumina» vero «Babylonis sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.» Inde oportet ut fleas, recordando Sion.

5. Multi enim flent fletu Babylonio, quia et gaudent gaudio Babylonio. Qui gaudent lucris et flent damnis, utrumque de Babylonia est. Flere debes, sed recordando Sion. Si recordando Sion fles, et quando tibi secundum Babyloniam bene est oportet ut fleas. Propterea dicitur in quodam psalmo: «Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi» (Psal. CXIV, 3 et 4). Quid est quod dicit, «Inveni?» Nescio quam tribulationem quasi quaerendam, invenit tanquam quaesitam. Et cum invenisset, quo lucro invenit? Nomen Domini invocavit. Multum interest utrum invenias tribulationem, an inveniaris a tribulatione. Dicit enim alio loco: «Dolores inferni invenerunt me» (Psal. XVII, 6). Quid est, «Invenerunt me dolores inferni?» Quid est, «Tribulationem et dolorem inveni?» Quando te repente occupat tristitia, perturbatis tibi rebus saecularibus quibus oblectabaris: quando te repentina ipsa invenit tristitia, unde te non putabas posse fieri tristem, accidit, et tristis efficeris; invenit te dolor inferni. Te enim sursum putabas; verumtamen deorsum eras: et cum te dolor inferni inveniret, ibi te invenisti deorsum, qui te sursum putabas. Invenisti enim te dolore affectum graviter, tristitia alicujus mali, unde forte praesumpseras te non fore tristem; invenit te dolor inferni. Cum autem bene est tibi, arrident omnia saecularia, nullus tuorum obiit, nihil in vinea tua forte vel aruit, vel grandinatum est, vel sterile apparuit, non acuit cupa tua, non abortum passum est pecus tuum, non exhonoratus es in aliqua dignitate secundum saeculum constitutus, undique amici tui et vivunt et servant tibi amicitiam, clientes non desunt, filii obsequuntur, servi contremiscunt, conjux concors, felix dicitur domus; ibi inveni tribulationem , si aliquid potes, ut inventa tribulatione invoces nomen Domini. Perversum aliquid videtur docere sermo divinus, flere in laetitia, et in moerore laetari. Audi in moerore laetantem: «Gloriamur,» inquit, «in tribulationibus» (Rom. V. 3). Flentem autem in laetitia, vide si invenit tribulationem. Attendat quisque ipsam felicitatem suam, qua exsultavit anima ejus, et tumuit quodammodo gaudio, et extulit se, et dixit, Felix sum: attendat si non fluit illa felicitas, si potest certus esse de illa quia manet in aeternum. Si autem non est certus, et videt fluere unde gaudet; fluvius Babylonis est: sedeat supra, et fleat. Sedebit autem et plorabit, si recordatus fuerit Sion. O pax illa quam videbimus apud Deum! o illa sancta aequalitas Angelorum! o illa visio et spectaculum pulchrum! Ecce in Babylonia pulchra sunt quae tenent: non teneant, non decipiant. Aliud est solatium captivorum, aliud gaudium liberorum. «Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.»

6. [«vers. 2.] In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra.» Habent organa sua cives Jerusalem, Scripturas Dei, praecepta Dei, promissa Dei, meditationem quamdam futuri saeculi; sed cum agunt in medio Babyloniae, organa sua in salicibus ejus suspendunt. Salices ligna sunt infructuosa; et hoc loco ita posita, ut non aliquid boni possit intelligi de salicibus; alibi autem forsitan potest. Modo ligna intelligite sterilia, nascentia super flumina Babylonis. Rigantur haec ligna de fluminibus Babylonis, et nullum fructum ferunt. Sicut sunt homines cupidi, avari, steriles in opere bono; ita cives Babyloniae, ut etiam ligna sint illius regionis, ex istis voluptatibus rerum transeuntium pascuntur, tanquam rigata a fluminibus Babyloniae: quaeris fructum, et nusquam invenis. Quando tales patimur, versamur cum eis qui sunt in medio Babylonis. Multum enim interest inter medium Babylonis, et exteriora Babyloniae. Sunt qui non sunt in medio ejus, id est, non tanta concupiscentia saeculi et delectationibus obruuntur. Qui vero, ut aperte dixerim et breviter, multum mali sunt, in medio Babylonis sunt, et ligna sterilia, tanquam salices Babylonis. Quando illos videmus, et tam steriles eos invenimus, ut difficile nobis appareat in eis aliquid unde possint duci ad fidem rectam, vel ad bona opera, vel ad spem futuri saeculi, vel ad concupiscentiam liberationis a captivitate mortalitatis; Scripturas novimus, quas eis dicamus: sed quia nullum fructum in eis invenimus unde incipiamus, avertimus ab ipsis faciem, et dicimus, Adhuc isti non sapiunt, non capiunt; quidquid illis dixerimus, sinistrum et adversum habebunt. Ergo differendo circa eos Scripturas, suspendimus organa nostra in salicibus: non enim dignos habemus, qui organa nostra portent. Non ergo eis organa nostra inserendo alligamus, sed differendo suspendimus. Salices enim sunt Babyloniae ligna infructuosa, pasta temporalibus voluptatibus, tanquam fluminibus Babyloniae.

7. [«vers.» 3.] Et videte si non hoc sequitur Psalmus: «In salicibus,» inquit, «in medio ejus suspendimus organa nostra. Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba canticorum; et qui abduxerunt nos, hymnum:» subaudis, «interrogaverunt nos.» Verba canticorum et hymnum interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos. Qui nos duxerunt captivos, fratres? quos sensimus aliquando captivatores nostros? Sensit quidem illa Jerusalem Babylonios, Persas, Chaldaeos, et illarum gentium et regionum homines captivatores suos; et hoc postea, non quando isti psalmi cantabantur. Sed jam diximus Charitati vestrae omnia quae secundum litteram in illa civitate contingebant, figuras nostras fuisse: et facile potest demonstrari captivos nos esse. Non enim respiramus jam in auras illius libertatis; non enim fruimur puritate veritatis, et illa sapientia quae in seipsa manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Delectationibus temporalium rerum tentamur, et colluctamur quotidie cum suggestionibus illicitarum voluptatum: vix respiramus vel in oratione; captivos nos esse intelligimus. Sed qui nos captivos duxerunt? qui homines? quae gens? qui rex? Si redimimur, captivi eramus. Quis nos redemit? Christus. A quo nos redemit? A diabolo. Diabolus ergo et angeli ejus captivos nos duxerunt; nec ducerent nisi consentientes. Nos ducti sumus captivi. Captivatores nostri dixi qui sint. Ipsi sunt etiam latrones vulnerantes illum viatorem qui descendit ab Jerusalem in Jericho; quem sauciatum semivivum reliquerunt. Hunc ille custos noster, id est Samaritanus (Samaritanus enim Custos interpretatur), cui objectum est a Judaeis et dictum, «Nonne verum dicimus quia Samaritanus es, et daemonium habes?» et ille objectorum duorum unum respuit, et unum tenuit: «Ego,» inquit, «daemonium non habeo» (Joan. VIII, 48, 49); non autem dixit, Ego non sum Samaritanus: si enim ille Samaritanus non custodierit, utique perimus: Samaritanus ergo transiens vidit saucium et vulneratum derelictum a latronibus, et sicut nostis, collegit (Luc. X, 30-35). Sicut aliquando latronum nomine ponuntur, qui nobis plagas peccatorum inflixerunt, jam per consensionem nostrae captivitatis; sic et captivatores nostri ipsi dicuntur.

8. Isti ergo «qui captivos duxerunt nos,» diabolus et angeli ejus, quando nobis dixerunt, et quando «nos interrogaverunt verba canticorum?» Quid ergo intelligimus? Quia cum tales nos interrogant, in quibus diabolus operatur, intelligendus est ipse nos interrogare, qui in eis operatur. Apostolus dicit: «Et vos cum essetis» «mortui in delictis et peccatis vestris, cum viveretis in illis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos,» inquit, «aliquando conversati sumus» (Ephes. II, 1-3). Ostendit se redemptum de Babylonia coepisse jam exire. Sed tamen adhuc quid dicit? Quia cum hostibus nostris confligimus. Et ne irascamur hominibus qui nobis ingerunt persecutiones, tulit intentionem nostram Apostolus ab odio hominum, et direxit in luctam quorumdam spirituum, quos non videmus, et cum ipsis confligimus. Ait enim: «Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem;» id est, adversus homines quos videtis, a quibus mala videmini pati, qui vobis important persecutiones: nam pro ipsis orare praecepti sumus. «Non est vobis,» inquit, «colluctatio adversus carnem et sanguinem,» id est, adversus homines; «sed adversus principes, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum» (Id. VI, 12). Quid dixit, «mundi?» Dilectorum mundi. Hos appellavit et tenebras, id est iniquos, sceleratos, infideles, peccatores; quibus jam credentibus gratulatur hoc modo, ut dicat: «Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino» (Id. V, 8). Ergo constituit nos luctam habere cum illis principibus; ipsi nos duxerunt captivos.

9. Quomodo autem diabolus intravit in cor Judae (Joan. XIII, 27), ut traderet Dominum, non autem intraret, nisi ille locum daret; sic multi mali homines de media Babylonia per desideria carnalia et illicita locum dando diabolo et angelis ejus in cordibus suis, ut in illis et de illis operetur, aliquando interrogant nos, et dicunt nobis: Exponite nobis rationem. Pagani plerique dicunt ista nobis: Exponite rationem, quare venit Christus, et quid profuit Christus generi humano? Nonne ex quo venit Christus pejora sunt in rebus humanis, quam fuerunt antea, et feliciores tunc erant res humanae quam modo? Dicant nobis Christiani quid boni attulit Christus? unde feliciores putent res humanas, quia venit Christus? Vides enim, si theatra et amphitheatra et circi starent incolumes, si nihil caderet de Babylonia, si ubertas esset circumfluentium voluptatum hominibus cantaturis et saltaturis ad turpia cantica, si libido scortantium et meretricantium haberet quietem et securitatem, si non timeret famem in domo sua qui clamat ut pantomimi vestiantur; si haec omnia sine labe, sine perturbatione aliqua fluerent, et esset securitas magna nugarum, felicia essent tempora, et magnam felicitatem rebus humanis Christus attulisset. Quia vero caeduntur iniquitates, ut exstirpata cupiditate plantetur charitas Jerusalem; quia miscentur amaritudines vitae temporali, ut aeterna desideretur; quia erudiuntur in flagellis homines, paternam accipientes disciplinam, ne judiciariam inveniant sententiam; nihil boni attulit Christus, et labores attulit Christus. Et incipis dicere homini quanta bona fecerit Christus, et non capit. Proponis enim illi eosqui faciunt quod modo audistis in Evangelio, vendunt omnia sua et dant pauperibus, ut habeant thesaurum in coelis et sequantur Dominum (Matth. XIX, 21): dicis illi, Ecce quod attulit Christus. Quam multi faciunt ista, ut distribuant res suas egenis, et fiant pauperes, non necessitate, sed voluntate, sequentes Deum, sperantes regnum coelorum! Irrident isti quasi stultos: Et talia, inquiunt, bona attulit Christus, ut perdat homo res suas, et cum dat egenis, remaneat egenus? Quid ergo facies? Bona Christi non capis: alius enim te implevit, qui adversarius est Christo, cui dedisti locum in corde tuo. Priora tempora respicis, et quasi laetiora tibi videntur fuisse tempora pristina, quae sic erant tanquam olivae pendentes in arbore, ducentibus ventis, quasi quadam libertate aurae perfruentes vago quodam desiderio suo. Ventum est ut oliva mitteretur in torcular: non enim semper pendere habebat in arbore: jam finis est anni. Non sine causa inscribuntur psalmi quidam, «Pro torcularibus» (Psal. VIII, LXXX, et LXXXIII): in arbore libertas, in torculari pressura. Cum enim res humanae conteruntur et premuntur, attendis quia crescit avaritia; attende quia crescit et continentia. Quare tam caecus es, ut amurcam fluentem per plateas videas, oleum in gemellaria non videas? Et hoc non sine causa. Qui enim male versantur, publice noti sunt; qui autem se convertunt ad Deum, et a sordibus malarum cupiditatum purgantur, occulti sunt: quia et in ipso vel ex ipso torculari amurca aperte fluit, oleum occulte eliquatur.

10. Acclamatis ad ista, et gaudetis ad ista; quia jam potestis sedere super flumina Babylonis, et flere. Illi autem qui captivos duxerunt nos, quando intrant in corda hominum, et interrogant nos per linguas eorum quos possident, et dicunt nobis: «Cantate nobis verba canticorum;» reddite nobis rationem adventus Christi, et quae est alia vita. Volo credere; doce me rationem quare mihi imperas ut credam. Respondeo illi et dico: O homo, quomodo non vis tibi imperem ut credas? Plenus es malis cupiditatibus: si dicam bona illa Jerusalem, non ea capis; oportet ut exinaniaris quo plenus es, ut possis impleri quo inanis es. Ergo noli facile huic aliquid dicere; lignum est salicis, lignum est sterile: noli percutere organum ut sonet, suspende potius. Sed ille dicturus est: Dic mihi, canta mihi, redde mihi rationem. Non vis, inquit, ut discam? Non bono animo audis, non sic pulsas ut tibi dignum sit aperiri. Ille te implevit qui me captivum duxit, ipse me interrogat de te. Astutus est, dolose quaerit: non quaerit quid discat, sed quid reprehendat. Ergo ego non dicam, suspendam organum meum.

11. [«vers.» 4.] Sed quid dicturus est adhuc? «Cantate nobis verba canticorum, cantate nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion.» Quid respondemus? Babylonia te portat, Babylonia te continet, Babylonia te nutrit, Babylonia de te loquitur; non nosti capere nisi quod fulget ad tempus, aeterna meditari ignoras, non capis quod interrogas. «Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?» Vere, fratres, sic est. Incipite velle praedicare veritatem quantulamcumque nostis, et videte quam necesse sit ut tales patiamini irrisores, exactores veritatis, plenos falsitatis. Respondete illis exigentibus a vobis quae capere non possunt, et dicite ex fiducia sancti cantici vestri, «Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?»

12. Sed vide quomodo verseris inter eos, o popule Dei, o corpus Christi, o generosa peregrinatio (non es hinc, aliunde es); ne cum illi qui tibi dicunt, «Cantate nobis verba canticorum, dicite nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion,» quasi amantur a te, et affectas amicitias eorum, et times talibus displicere; incipiat te delectare Babylonia, et obliviscaris Jerusalem. Hoc ergo timens vide quid subjiciat, vide quid sequatur. Passus est enim homo iste qui cantabat; et iste homo nos sumus, si volumus: passus est undique talia interrogantes et adulatione blandientes, mordaciter reprehendentes, falso laudantes, quod non capiunt exigentes, quo pleni sunt fundere nolentes; et inter turbas talium tanquam periclitans, erexit animum ad recordationem Sion, et constrinxit se talis anima juratione quadam, et ait: «Si oblitus tui fuero, Jerusalem;» inter verba captivantium, inter verba dolosorum, inter verba male interrogantium, quaerentium et discere nolentium.

13. Ecce inde erat dives ille qui Dominum interrogavit: «Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam consequar?» Nonne de vita aeterna quaerens, quasi canticum Sion interrogavit? «Serva mandata,» ait illi Dominus. Et ille de fastu, cum audisset, «Jam omnia haec,» inquit, «implevi a juventute mea.» Et Dominus dixit illi quiddam de canticis Sion, et noverat quod non caperet; sed exemplum dedit nobis, quomodo multi quaerant quasi consilium ad vitam aeternam, et tamdiu nos laudent, quamdiu respondeamus quod quaerunt. Dedit de illo documentum, tanquam nobis dicturis aliquando talibus hominibus, «Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?» Ecce ait: «Vis esse perfectus? Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me.» Ut discat multa cantica de canticis Sion, prius impedimenta rejiciat, expeditus ambulet, ne ullo onere praegravetur; et discet aliquid de canticis Sion. Ille autem contristatus abscessit. Dicamus post illum, «Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?» Et ille quidem discessit; spem tamen divitibus Dominus dedit. Nam contristati discipuli dixerunt: «Quisnam potest salvus fieri?» Et respondit eis: «Quod hominibus impossibile est, facile est Deo» (Matth. XIX, 16-26). Habent enim et divites quemdam modum suum, et acceperunt canticum de Sion, canticum de quo Apostolus dicit: «Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum.» Adjungens quid debeant agere, jam tangit organum, non suspendit: «Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thezaurisent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam» (I Tim. VI, 17-19). Hoc canticum de canticis Sion divites acceperunt, primo, «non superbe sapere.» Extollunt enim divitiae; et quos extollunt, flumina illa tollunt. Quid ergo his praecipitur? Ante omnia, «non superbe sapere.» Quod faciunt divitiae, hoc caveant in divitiis; caveant in divitiis superbiam. Ipsum enim malum est quod important maxime divitiae incautis hominibus. Non enim aurum malum est, quod Deus condidit; sed malus est homo avarus relinquens Creatorem, conversus ad creaturam. Hoc ergo ibi praecaveat, ne sit superbus, et super fluvium Babylonis sedeat. Hoc illi enim dictum est, «Non superbe sapere:» ergo sedeat. «Neque sperare in incerto divitiarum:» ergo super flumina Babylonis sedeat. Si enim speravit in incerto divitiarum, trahitur a flumine Babylonis. Si vero humiliaverit se, et non superbierit, et non speraverit in incerto divitiarum, sedet super fluvium, suspirat aeternae Jerusalem recordatus Sion; et ut perveniat ad Sion, erogat. Ecce habes canticum quod divites acceperunt de canticis Sion. Operentur, tangant organum, non vacent, cum invenerint hominem dicentem sibi: Quid est quod facis? perdis res tuas tanta erogando; thesauriza filiis tuis. Cum viderint non capere, et intellexerint lignum esse salicis, non facile dicant quare agant, et quid agant, suspendant organa in salicibus Babylonis. Praeter salices autem cantent, non cessent, operentur. Non enim perdunt quod erogant. Servo commendant, et tutum est; Christo commendant, et perit?

14. Audistis canticum divitum de canticis Sion; audite et canticum pauperum. Idem Paulus loquitur: «Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem.» Haec sunt flumina Babylonis. «Radix est enim omnium malorum avaritia; quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis» (Ibid., 7-10). Ergo contraria sunt ista cantica? Non sunt contraria. Videte quid divitibus dictum sit: «Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum», bona operari, tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Pauperibus autem quid dictum est? «Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem.» Non dixit, qui divites sunt; sed, «Qui volunt divites fieri.» Nam si jam divites essent, alterum canticum audirent: dives audit ut eroget, pauper audit ne desideret.

15. [«vers.» 5.] Sed cum inter tales versamini, qui non capiunt canticum Sion, suspendite, ut dixi, organa in salicibus in medio ejus; differte quae dicturi estis. Incipiunt esse ligna fructuosa, mutantur arbores, et habebunt fructum bonum: ibi jam licet nobis cantare in aures audientium. Sed cum inter istos obstrepentes, male interrogantes, veritati resistentes versamini, obstringite vos non eis velle placere, ne obliviscamini Jerusalem; et dicat una anima vestra, facta una ex multis pace Christi, dicat ipsa captiva Jerusalem hic agens in terra: «Si oblitus tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea.» Vehementer se constrinxit, fratres mei: «Obliviscatur me dextera mea;» atrociter se obligavit. Dextera nostra est vita aeterna, sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid facis propter vitam aeternam, dextera operatur. Si charitati vitae aeternae in operibus tuis miscueris concupiscentiam vitae temporalis, aut laudis humanae, aut alicujus commodi saecularis; cognovit sinistra tua quid faciat dextera tua. Et nostis esse in praecepto Evangelii, «Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua» (Matth. VI, 3). «Si oblitus» ergo, inquit, «tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea.» Et vere sic contingit: praenuntiavit, non optavit, Talibus qui obliviscuntur Jerusalem, hoc contingit quod dixit; obliviscitur illos dextera eorum: vita enim aeterna manet in se; illi remanent in delectatione temporali, et faciunt sibi dextrum quod sinistrum est.

16. Intendite ad ista, fratres; propter dexteram insinuem hoc vobis, quantum Dominus donat, ad salutem omnium. Meministis fortasse hic me aliquando tractasse de quibusdam, qui quod sinistrum est, faciunt dextrum; id est, qui temporalia bona plus habent, et in istis beatitudinem ponunt, ignorantes quae sit vera felicitas, vera dextera. Hos Scriptura filios alienos dicit, tanquam cives non Jerusalem, sed Babyloniae: dicit enim quodam loco psalmus, «Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.» Sequitur enim, et dicit: «Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae: non est ruina sepis, nec clamor in plateis eorum.» Numquid habere istam felicitatem, hoc est peccare? Non; sed facere illam dexteram, cum sit sinistra. Propterea secutus, quid ait? «Beatum dixerunt populum cui haec sunt.» Ecce unde locutum est os eorum vanitatem, quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu quidem civis es Jerusalem, qui non oblivisceris Jerusalem, ne obliviscatur te dextera tua; ecce illi qui locuti sunt vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt: dic mihi tu canticum Sion. «Beatus,» inquit, «populus cujus Dominus Deus ipsius» (Psal. CXLIII, 11-15). Interrogate corda vestra, fratres, si desideratis bona Dei, si desideratis civitatem illam Jerusalem, si concupiscitis vitam aeternam. Omnis ista terrena felicitas sinistra vobis sit; illa sit dextera quam semper habebitis: et si habueritis sinistram, nolite de sinistra praesumere. Nonne corripis eum qui de sinistra voluerit manducare? Si mensae tuae injuriam putas fieri manducante conviva de sinistra; quomodo non fit injuria mensae Dei, si quod dextrum est, sinistrum feceris, et quod sinistrum est, dextrum feceris? Quid ergo? «Si oblitus tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea.»

17. [«vers 6.] Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero.» Id est, obmutescam, inquit, nisi tui meminero. Utquid enim loquitur, utquid sonat, qui cantica Sion non sonat? Ipsa est lingua nostra, canticum Jerusalem. Canticum dilectionis saeculi hujus, lingua aliena, lingua barbara est, quam in captivitate didicimus. Ergo mutus erit Deo, qui oblitus fuerit Jerusalem. Et parum est meminisse; nam et hostes meminerunt ejus, volentes eam evertere. Quae est civitas ista, dicunt? qui sunt Christiani? et quales sunt Christiani? O si non essent Christiani! Vicit jam captiva turba captivatores suos, et tamen murmurant, et saeviunt, et volunt interficere apud se peregrinantem sanctam civitatem: sicut voluit ipsum populum interficere Pharao, quando masculos occidebat natos, et feminas relinquebat; virtutes praefocabat, concupiscentias nutriebat. Parum ergo est meminisse: vide quomodo memineris. Quaedam enim cum odio meminimus, quaedam cum amore. Cum ergo dixisset, «Si oblitus tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero;» addidit statim, «Si non praeposuero Jerusalem in principio jucunditatis meae.» Ibi est enim summa jucunditas, ubi Deo perfruimur, ubi de fraternitate cohaerente et civica societate securi sumus. Nullus ibi tentator nos violabit, nullus vel ad aliquam illecebram percellere poterit, nihil ibi delectabit nisi bonum. Morietur ibi omnis necessitas, orietur ibi summa felicitas. «Si non praeposuero Jerusalem in principio jucunditatis meae.»

18. [«vers.» 7.] Et convertit se ad Dominum contra hostes ipsius civitatis: «Memento, Domine, filiorum Edom.» Edom ipse dictus est qui et Esau: audistis enim modo cum Apostolus legeretur, «Jacob dilexi, Esau autem odio habui.» Duo filii erant in uno utero, ambo gemini, in utero Rebeccae, filii Isaac, nepotes Abrahae: nati sunt ambo; unus ad haereditatem, alter ad exhaeredationem. Fuit autem hostis fratris sui iste Esau, quia praevenit benedictionem ejus filius minor; et impletum est, «Major serviet minori» (Rom. IX, 10 13; Gen. XXV, 23). Major ergo quis est, et minor quis est, et quis est major qui serviet minori, modo intelligimus. Major videbatur populus Judaeorum, minor ex tempore populus Christianorum. Et videte quomodo major servit minori. Illi portant Codices nostros; nos vivimus de Codicibus ipsorum. Sed ut generaliter de omnibus intelligatis, fratres, majorem et minorem; major dicitur homo carnalis, et minor dicitur homo spiritualis; quia prius est carnalis, et postea spiritualis. Habes Apostolum aperte dicentem: «Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est.» Ibi autem supra dixerat: «Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale» (I Cor. XV, 46-49). Animalem autem cumdem dicit, quem carnalem ostendit. Homo qui nascitur, animalis esse incipit, carnalis esse incipit. Si se convertat a captivitate Babyloniae in reditum Jerusalem, renovatur, et fit renovatio quaedam secundum novum et interiorem hominem; et fit minor tempore, major potestate. Ergo Esau omnes carnales, Jacob autem omnes significat spirituales: minores electi, majores illi reprobati. Vult et ipse eligi? Fiat minor. Edom autem appellatus est de cibo quodam lenticulae rubro, id est roseo quodam cibo. Bene cocta erat lenticula defricata; concupivit iste Esau a fratre suo Jacob, et cessit illi primatum suum, victus concupiscentia manducandae illius lenticulae. Ille autem cessit cibum voluptatis, et sumpsit honorem dignitatis. Ita ex placito quodam inter eos factum est ut ille major, ille minor sit, ut major serviret minori; et appellatus est Edom (Gen. XXV, 29-34; et XXVII, 36, 37). Interpretatur autem, quantum dicunt qui illam linguam noverunt, Edom, Sanguis: nam et Punice Edom, sanguis dicitur. Noli mirari: ad sanguinem pertinent omnes carnales. «Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt» (I Cor. XV, 50). Non illuc pertinet Edom; pertinet illuc Jacob, qui caruit cibo carnali, et sumpsit honorem spiritualem. Ille vero factus est inimicus. Omnes carnales spiritualibus inimici sunt: omnes tales concupiscentes praesentia, insequuntur eos quos vident meditari aeterna. Contra hos iste respiciens in Jerusalem, et rogans Deum ut eruatur a captivitate, quid dicit? «Memento, Domine, filiorum Edom.» Libera nos a carnalibus, ab eis qui imitantur illum Edom, qui fratres majores sunt, sed hostes sunt. Prius nati sunt; sed posterius nati vicerunt ad primatum: quia concupiscentia carnis illos dejecit; contempta concupiscentia istos erexit. Vivunt, et invident, et persequuntur.

19. «Memento, Domine, filiorum Edom, in diem Jerusalem.» Diem Jerusalem quo laboravit, quo captivata est; an diem illum felicitatis Jerusalem, quo liberatur, quo pervenit, quo aeternitati sociatur? «Memento,» inquit, «Domine,» noli oblivisci, «filiorum Edom.» Quorum? «Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.» Istum ergo diem memento, quando evertere volebant illi Jerusalem. Quantas enim persecutiones passa est Ecclesia! Quomodo dicebant filii Edom, id est carnales homines, subditi diabolo et angelis ejus, colentes lapides et ligna, sequentes concupiscentias carnis: Exstinguite Christianos, tollite Christianos, nec unus remaneat; evertite usque ad fundamentum! Nonne dicta sunt haec? Et cum ista dicerentur, persequentes improbati sunt, martyres coronati sunt. «Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.» Filii Edom dicunt, «Evacuate, evacuate;» et Deus dicit, Servite. Cujus verba possunt superare, nisi Dei, qui dixit, «Quia major serviet minori?» «Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.»

20. [«vers.» 8.] Et convertit se ad illam: «Filia Babylonis infelix.» Infelix ipsa exsultatione tua, ipsa praesumptione tua, et inimicitiis tuis: «Filia Babylonis infelix.» Civitas ipsa dicitur Babylon et filia Babylonis: quomodo Jerusalem et filia Jerusalem, et quomodo Sion et filia Sion, hoc more appellatur Ecclesia et filia Ecclesiae. Propter successionem dicitur filia, propter praelationem dicitur mater. Fuit prima quaedam Babylonia; numquid ipse populus in ea permansit? Per successionem Babyloniae facta est filia Babylonis. O «filia Babylonis infelix» tu! «Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam.» Infelix tu, beatus ille.

21. [«vers.» 9.] Quid enim tu fecisti, et quid retribuetur tibi? Audi: «Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.» Quam retributionem dicit? Ad hoc claudit Psalmus: «Beatus qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram.» Illam dicit infelicem, beatum autem qui retribuet ei retributionem quam retribuit nobis. Quaerimus, quam retributionem: «Beatus,» inquit, «qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram.» Ipsa est retributio. Quid enim fecit nobis Babylonia ista? Jam cantavimus in illo psalmo: «Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos» (Psal. LXIV, 4). Quando enim nati sumus, parvulos nos invenit ista confusio saeculi hujus; et offocavit nos errorum diversorum vanis opinionibus adhuc infantes. Natus infans futurus civis Jerusalem, et in praedestinatione Dei jam civis, sed interim captivatus ad tempus, quando discit amare, nisi quod insusurraverint parentes? Instruunt et docent illum avaritiam, rapinas, mendacia quotidiana, diversas culturas idolorum et daemoniorum, remedia illicita praecantationum et ligaturarum. Quid facturus est adhuc infans, anima tenera, attendens ad majores quid agant, nisi ut quod eos viderit agere hoc sequatur? Babylonia ergo persecuta est parvulos nos; sed Deus dedit nobis agnitionem sui jam grandibus, ut non sequeremur errores parentum nostrorum. Quod et tunc commemoravi praedictum a propheta: «Ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Vere mendacium coluerunt» «patres nostri, vanitatem quae illis non profuit» (Jerem. XVI, 19). Jam juvenes dicunt, qui occisi erant parvuli sequendo ipsas vanitates: projiciendo autem vanitates, et reviviscendo in Deum proficiant, et retribuant Babyloniae. Qualem retributionem ei retribuent? Quam retribuit nobis. Parvuli ejus vicissim offocentur; imo parvuli ejus vicissim elidantur, et moriantur. Qui sunt parvuli Babyloniae? Nascentes malae cupiditates. Sunt enim qui cum vetere cupiditate rixantur. Quando nascitur cupiditas, antequam robur faciat adversum te mala consuetudo, cum parvula est cupiditas, nequaquam pravae consuetudinis robur accipiat; cum parvula est, elide illam. Sed times ne elisa non moriatur; «ad petram» elide: «Petra autem erat Christus» (I Cor. X, 4).

22. Fratres, organa in operando non cessent; vobis invicem cantate cantica Sion. Quam libenter audistis, tam libentius agite quod audistis; si non vultis esse salices Babyloniae, pasti de fluminibus ejus, et fructum nullum afferentes. Sed suspirate in aeternam Jerusalem; quo praecedit spes vestra, sequatur vita vestra: ibi erimus cum Christo. Christus nobis modo caput est; gubernat nos modo desuper: amplectetur secum in illa civitate; aequales erimus Angelis Dei. Non auderemus hoc suspicari de nobis, nisi promitteret Veritas. Hoc ergo concupiscite, fratres, hoc die noctuque cogitate. Quidquid de mundo feliciter arriserit, nolite praesumere: nolite libenter colloqui cum cupiditatibus vestris. Hostis major est, occidatur ad petram: brevis hostis est, elidatur ad petram. Et majores ad petram occidite, et minores ad petram elidite. Petra vincat. In petra aedificamini, si non vultis tolli aut a fluvio, aut a ventis, aut a pluvia. Si vultis armati esse contra tentationes in saeculo, crescat et roboretur desiderium Jerusalem aeternae in cordibus vestris. Transiet captivitas, veniet felicitas, damnabitur hostis extremus, et cum rege sine morte triumphabimus.

IN PSALMUM CXXXVII ENARRATIO. SERMO.

1. [«vers.» 1.] Titulus psalmi hujus brevis et simplex est, neque nos tenet, scientes cujus figuram portaverit David, et in eo etiam nos ipsos agnoscentes, quia et nos membra sumus illius corporis. Agnoscamus ergo hic vocem Ecclesiae, simulque gaudeamus quod in ea esse meruimus, cujus vocem cantantis audivimus. Totus titulus est, «Ipsi David.» Videamus ergo quid ipsi David.

2. «Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.» Solet nobis Psalmi titulus indicare quid agatur intus: hic autem quoniam titulus non hoc indicat, sed tantum cui cantetur indicat; quid agatur in toto Psalmo primus versus annuntiat, «Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.» Hanc ergo confessionem audiamus. Sed prius commemoro vos confessionem in Scripturis, cum confitemur Deo, duobus modis dici solere, vel peccatorum, vel laudis. Sed confessionem peccatorum omnes noverunt; laudis autem confessionem pauci advertunt. Nam ita nota est confessio peccatorum, ut in quocumque Scripturarum loco auditum fuerit, «Confitebor tibi, Domine;» aut, «Confitebimur tibi:» continuo jam consuetudine sic intelligendi, manus currant ad pectus tundendum; usque adeo non solent homines intelligere confessionem esse nisi peccatorum. Sed numquid et ipse Dominus noster Jesus Christus peccator fuit, qui ait in Evangelio: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae?» Secutus enim ait quid confiteretur; ut intelligeremus confessionem laudis, non iniquitatis: «Confiteor,» inquit, «tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis» (Matth. XI, 25). Laudavit Patrem, laudavit Deum, quia non despicit humiles, sed despicit superbos. Et hic talem confessionem audituri sumus, laudis Dei, et gratulationis. «Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.» Totum cor meum in aram tuae confessionis impono, holocaustum laudis tibi offero. Holocaustum enim dicitur sacrificium ubi totum incenditur: graece quippe ὅλον, latine totum dicitur. Vide quemadmodum offerat holocaustum spirituale, qui dicit, «Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.» Totum, inquit, cor meum flamma tui amoris accendat: nihil in me relinquatur mihi, nec quo respiciam ad meipsum; sed totus in te aestuem, totus in te ardeam, totus diligam te, tanquam inflammatus abs te. «Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; quoniam audisti verba oris mei.» Cujus «oris mei,» nisi cordis mei? Ibi enim habemus vocem, quam Deus exaudit, quam prorsus auris humana non novit. Clamabant certe qui Susannam accusabant, et ad coelum oculos non levabant; illa tacebat, et corde clamabat: unde illa meruit exaudiri, inde isti puniri (Dan. XIII). Est ergo os intus; ibi rogamus, inde rogamus: et si hospitium vel domum Deo praeparavimus, ibi loquimur, ibi exaudimur. Non enim est ille longe ab unoquoque nostrum positus, in quo vivimus, movemur et sumus (Act. XVI, 27 et 28). Longe te a Deo non facit, nisi iniquitas sola: dejice medium parietem peccati, et cum illo es quem rogas. «Audisti,» inquit, «verba oris mei; confitebor tibi.»

3. «Et coram Angelis psallam tibi.» Non coram hominibus psallam, sed coram Angelis psallam. Psalterium meum, gaudium meum: sed gaudium meum de inferioribus, coram hominibus est; gaudium meum de superioribus, coram Angelis est. Non enim novit impius gaudium justi: «Non est gaudere impiis, dicit Dominus» (Isai. XLVIII, 22; et LVII, 21). Gaudet iniquus in popina, gaudet martyr in catena. Quomodo gaudebat sancta ista Crispina cujus hodie solemnitas celebratur ? Gaudebat cum tenebatur, cum ad judicem ducebatur, cum in carcerem mittebatur, cum ligata producebatur, cum in catasta levabatur, cum audiebatur, cum damnabatur; in his omnibus gaudebat: et eam miseri miseram putabant, quae coram Angelis gaudebat.

4. [«vers. 2.] Adorabo ad templum sanctum tuum.» Quod templum sanctum tuum? Ubi habitabimus, ubi adorabimus. Currimus enim, ut adoremus. Gravidum eor nostrum parturit, et ubi pariat quaerit. Quis est ille locus ubi adorandus est Deus? qui mundus? quod aedificium? quae deniqne sedes in coelo et inter stellas? Quaerimus in Scripturis sanctis, et invenimus in verbis Sapientiae: «Ego,» inquit, «eram cum illo; ego eram ad quam adgaudebat quotidie.» Et dicit opera ejus, et exponit nobis sedem ipsius. Quam? «Quando validas,» inquit, «faciebat in summo nubes quando sedem suam segregabat super ventos» (Prov. VIII, 30, 27, 28). Sedes autem ejus templum ejus. Quo ergo ibimus? Super ventos adoraturi sumus? Si super ventos adoratur, aves nos vincunt. Si autem intelligamus ventos animas, id est, ventorum nomine significatas animas, sicut ait quodam loco Scriptura, «Volavit super pennas ventorum» (Psal. XVII, 11); hoc est, super virtutes animarum: unde et flatus Dei dicitur anima (Gen. II, 7), tanquam ventus, non ut iste intelligatur ventus quo corpus propellente sentimus, sed ut ejus nomine significetur aliquid invisibile, quod neque oculis cerni potest, nec sentiri auribus, nec odoratu duci, nec palato gustari, nec manu contrectari; quod est utique vita quaedam, qua vivimus, quae anima dicitur: si hos ventos intellexerimus, non est quare quaeramus pennas visibiles, ut cum avibus volemus ad adorandum ad templum Dei; sed super nos ipsos inveniemus Deum sedere, si ejus fideles esse voluerimus. Videte si hoc non est: «Templum enim Dei sanctum est,» ait Apostolus, «quod estis vos» (I Cor. III, 17). Certe tamen, quod manifestum est, in Angelis habitat Deus. Ergo cum gaudium nostrum de spiritualibus rebus, non de terrenis bonis assumit canticum Deo, ut psallat coram Angelis; ipsa congregatio Angelorum templum Dei est, adoramus ad templum Dei. Ecclesia deorsum, et Ecclesia sursum: Ecclesia deorsum in omnibus fidelibus, Ecclesia sursum in omnibus Angelis. Sed descendit ad Ecclesiam deorsum Dominus Angelorum, et ei Angeli in terra ministraverunt ministranti nobis (Matth. IV, 11). «Non enim veni,» inquit, «ministrari, sed ministrare» (Id. XX, 28). Quid nobis ministravit, nisi quod hodieque manducamus et bibimus? Cum ergo Dominus Angelorum nobis ministrarit, non desperemus nos futuros aequales Angelis. Major enim Angelis descendit ad hominem, et Crea or Angelorum suscepit hominem, Dominus Angelorum mortuus est pro homine. «Adorabo» ergo «ad templum sanctum tuum:» intelligo templum tuum non manu factum, sed quod tu fecisti tibi.

5. «Et confitebor nomini tuo, in misericordia tua et veritate tua.» In duobus istis confitemur: sic enim et in alio psalmo legitur, «Universae viae Domini misericordia et veritas» (Psal. XXIV, 10). In duobus istis confitemur; «in tua misericordia, et in tua veritate.» Misericordia peccatorem respexisti, veritate promissionem reddidisti. «In tua» ergo «misericordia et veritate» confitebor tibi. Has etiam ego pro meis viribus reddo, quas mihi donasti, faciens misericordiam et veritatem; misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. His adjuvamur a Deo, his promeremur Deum. Merito ergo «misericordia et veritas universae viae Domini.» Non sunt aliae viae, quibus ad nos veniat; non sunt aliae viae, quibus ad illum veniamus.

6. «Quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.» Qualis ista gratulatio, fratres? Magnificavit nomen suum sanctum super Abraham. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Caeterae omnes gentes idolis immolabant, daemonibus serviebant. Natus est ex Abraham Isaac; magnificatus est super illam domum Deus: inde Jacob; magnificatus est Deus, qui dicit, «Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob» (Exod. III, 6): inde duodecim filii, inde populus Israel liberatus ab Aegypto, ductus per mare Rubrum, exercitatus in eremo, ejectis Gentibus in terra promissionis collocatus est. Magnificatum est nomen Domini super Israel. Sed inde et virgo Maria, inde Dominus Christus, mortuus propter peccata nostra, resurgens propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), implens fideles Spiritu sancto, mittens praedicari per gentes, «Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum» (Matth. III, 2): et ecce magnificavit super omne, nomen sanctum suum.

7. [«vers. 3.] In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.» Quare, «cito?» Quia tu dixisti, «Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum» (Isai. LVIII, 9). Quare, «cito?» Quia jam non peto felicitatem terrenam, didici sanctum desiderium de novo testamento. Non peto terram, non fecunditatem carnalem, non salutem temporalem, non inimicorum subjectionem, non divitias, non honores; nihil horum peto: ideo «cito exaudi me.» Quia docuisti quid petam, da quod peto. Dicamus huic: Tale aliquid petis? Audiamus nos, eructet petitionem suam, et videamus quid petat; et discamus per eum petere, ut mereamur accipere. Veneras ad Ecclesiam, nescio quid hodie petiturus, Quid putamus veneras petiturus? Veneras cum desiderio tuo, nescio quo, utinam innocenti, etsi carnali. Sed remove iniquitatem, remove carnalitatem; disce quid petas, quid hodie celebres attende. Natalitium sanctae et beatae feminae celebras, et forte felicitatem terrenam desideras. Illa propter desiderium sanctum dimisit felicitatem quam habebat in terra; dimisit filios flentes et tanquam crudelem matrem dolentes, guia velut perdiderat humanam misericordiam, quae ad divinam festinabat coronam. Nesciebat vero illa quid desideraret, quid calcaret? Imo vero noverat psallere coram Angelis Dei, eorumque desiderare consortium, amicitiam sanctam et puram, ubi ulterius non moreretur, ubi judicem nosset apud quem non valere posset mendacium. Quid ergo? in illa vita nulla sunt bona? Imo vero ibi sola sunt bona, non malis mixta bona; securitates in quibus gaudeas quantum vis, et nemo dicat tibi, Tempera te. Hic autem de bonis terrenis gaudere molestum est, et periculosum nimis; ne sic gaudeas ut haereas, et gaudendo male pereas. Nam unde Deus miscet tribulationes gaudiis terrenis, nisi ut tribulationem sentientes et amaritudinem, discamus aeternam desiderare dulcedinem?

8. Quid ergo petit, videamus; quo merito dixerit, «Cito exaudi me.» Quid enim petis, ut cito exaudiaris? «Multiplicabis me.» Multis modis multiplicatio intelligi potest. Est multiplicatio terrenae generationis, secundum primam naturae nostrae benedictionem, quam audivimus: «Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini ejus» (Gen. I, 28). Sicne ille volebat multiplicari, qui dicebat, «Cito exaudi me?» Et ista plane multiplicatio fructuosa est, et non venit nisi de benedictione Domini. Jam quid dicam de aliis multiplicationibus? Multiplicatus est ille auro, ille argento, ille pecore, ille familia, ille possessionibus, ille his omnibus. Multae sunt terrenae multiplicationes; felicior autem filiorum: quanquam hominibus avaris etiam ipsa fecunditas molesta est. Timent enim ne pauperes relinquantur, qui multi nasci potuerunt. Quae sollicitudo plerosque ad impietatem coegit, ut obliviscerentur quod parentes essent, omnique humanitatis affectu exspoliati, exponerent filios suos, ut eos facerent alienos; projiceret quae peperit, colligeret quae non peperit; illa contemneret, illa diligeret; illa frustra mater carne, illa verior voluntate. Cum ergo sint multae multiplicationes, et multa genera multiplicationum, quam multiplicationem quaerit qui dixit, «Cito exaudi me?» Ait enim, «Multiplicabis me.» Exspectamus audire in quibus. Audi ergo: «In anima mea.» Non in carne mea, sed «in anima mea: Multiplicabis me in anima mea.» Estne adhuc quod addatur, ne forte et multiplicatio in anima non continuo felicitatem significet? Etenim curis homines in anima multiplicantur. Multiplicatus videtur in anima, in quo etiam multiplicata sunt vitia. Ille tantummodo avarus est, ille tantummodo superbus, ille tantummodo luxuriosus; iste et avarus, et superbus, et luxuriosus: multiplicatus est in anima sua, sed malo suo. Multiplicatio ista egestatis est, non ubertatis. Ergo quid tu qui dixisti, «Cito exaudi me,» et te abstulisti ab omni corpore, ab omni terrena re, ab omni desiderio saeculari, ut diceres Deo, «Multiplicabis me in anima mea?» Adhuc explana quid desideres, «Multiplicabis me,» inquit, «in anima mea, virtute.» Expressum votum, expressum desiderium, ab omni confusione circumcisum. Si diceret, «Multiplicabis me;» terrena nescio quae cogitares: addidit, «in anima mea.» Rursus, ne in anima vitia cogitares, addidit, «virtute.» Nihil est quod amplius a Deo desideres, si vis bona et vera fronte dicere, «Cito exaudi me.»

9. [«vers. 4.] Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae.» Ita fiet, et ita fit, et quotidie fit; et ostenditur non frustra dictum, nisi quia erat futurum. «Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae.» Sed et ipsi cum tibi confitentur, cum laudant te, non terrena desiderint a te. Quid enim reges terrae desideraturi sunt? Nonne jam habent ipsum imperium? Quidquid amplius desideraverit homo in terra, usque ad imperium est desiderium ejus. Quid amplius potest? Altior sublimitas necessaria est. Sed fortasse quanto altior, tanto periculosior. Ideoque reges quanto sunt in majore sublimitate terrena, tanto magis humiliari Deo debent. Utquid faciunt? «Quoniam audierunt omnia verba oris tui!» O Domine, «omnia verba oris tui!» Nescio in qua gente abscondita erant Lex et Prophetae, «omnia verba oris tui.» Sed in gente Judaeorum sola erant «omnia verba oris tui:» quam gentem laudans Apostolus ait, «Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei» (Rom. III, 1 et 2). Ibi erant verba Dei. Sed da mihi illum Gedeon quemdam sanctum virum tempore Judicum; videte quale signum petivit a Domino: «Ponam,» inquit, «vellus in area; compluatur vellus, area sicca sit.» Et factum est: complutum est vellus solum, area sicca erat. Petiit iterum signum: «Area tota compluta sit, et solum vellus siccum inveniatur.» Et hoc factum est: compluta est area, sicco vellere (Judic. VI, 36-40). Primo complutum vellus, sicca area; postea compluta area, sicco vellere. Quid vobis videtur area, fratres? Nonne orbis terrarum? Quid vellus? Tanquam gens Judaea in medio orbe terrarum, habens gratiae sacramentum, non in manifestatione, sed in nube secreti, tanquam in velamento pluviam in vellere. Venit tempus quando revelaretur pluvia in area; manifestata est, non operta. Factum est ergo quod dictum est, «Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae; quoniam audierunt omnia verba oris tui.» Quid est, Israel, quod abscondebas? quamdiu abscondebas? Expressum est vellus, et exiit de te pluvia. Solus Christus suavitas pluviae: ipsum solum non agnoscis in Scripturis, propter quem factae sunt Scripturae. At vero «omnes reges terrae confiteantur tibi, Domine; quoniam audierunt omnia verba oris tui.»

10. [«vers. 5.] Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini.» Cantent in viis Domini reges terrae. In quibus viis cantent? De quibus supra dictum est, «In misericordia tua et veritate tua;» quoniam «universae viae Domini misericordia et veritas.» Non ergo sint reges terrae superbi, sed humiles sint. Tunc cantent in viis Domini, si humiles sint: ament, et cantabunt. Novimus viatores cantatores; cantant, et pervenire festinant. Sunt cantica mala tanquam veteris hominis; sed canticum novum pertinet ad hominem novum. Ambulent ergo et reges terrae in viis tuis, ambulent et cantent in viis tuis. Quid cantent? «Quoniam magna est gloria Domini:» non regum.

11. [«vers.» 6.] Vide quomodo reges voluit cantare in viis, humiliter portantes Dominum, non se extollentes adversus Dominum. Nam si se extulerint, quid sequitur? «Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit.» Volunt ergo reges respici? Humiles sint. Quid? si se extulerint in superbiam, latere ipsius oculos possunt? Ne forte quia audisti, «humilia respicit,» superbus velis esse, et dicas in anima tua: Humiles respicit Deus, me non respicit; faciam quod volo. Quis enim me videt? hominem latet; Deus non vult me videre, quia humilis non sum, ille autem humilia respicit: quod volo facio. O importune, numquid hoc diceres, si scires quid amare deberes? Ecce si nolit te videre Deus, hoc ipsum non times, quia te non vult videre? Si salutes aliquem majorem patronum tuum, et intentus in aliud non te videat, quomodo tibi anima dolet? Si autem Deus te non videat, securum te putas? Non te videt Salvator, et videt depraedator . Et tamen et ipse te Deus videt. Non te putes non videri; imo roga ut merearis videri a quo videris. Dictum est enim: «Oculi Domini super justos.» Quia non super injustos, faciant ergo quod volunt injusti: «Oculi Domini super justos.» Sequatur adhuc: «Et aures ejus ad preces eorum.» Injusti ergo qui securos se putabant, quia non erant oculi Domini super eos, non timent, quia non sunt et aures ejus ad preces eorum? Nonne melius et oculi ejus super nos, et aures ejus ad preces nostras? Sed cum facis ea super quae non vis esse oculos Domini, non mereris precibus tuis et aures Domini; et tamen male faciendo, a te non avertis oculos Domini. Quid enim ibi sequitur? «Vultus autem Domini super facientes mala.» Sed ad quid? «Ut perdat de terra memoriam eorum.» Vides te videri? vides te latere non posse? Cum ergo quidquid feceris videaris, quare hoc non facis unde placere merearis? Ergo et hic quid? «Quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit.» Excelsa autem quasi non respicit: «humilia» enim «respicit. Excelsa,» quid? «A longe cognoscit.» Quid sibi ergo praestat superbus? Ut a longe videatur; non ut non videatur. Nec putes te ideo securum esse debere, quod minus bene te videt, qui a longe te videt. Tu enim quod a longe vides, non bene vides: Deus etsi a longe te videt, perfecte te videt, et tecum non est. Hoc agis, non ut minus perfecte videaris; sed ut non sis cum illo a quo videris. At vero humilis quid sibi praestat? «Prope est Dominus his qui obtriverunt cor» (Psalm. XXXIII, 16, 17, 19). Erigat se ergo superbus, quantum voluerit; certe in alto habitat Deus, in coelo est Deus: vis tibi propinquet? Humilia te. Nam tanto a te erit altior, quanto tu elatior: «Excelsa autem a longe cognoscit.»

12. [«vers. 7.] Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.» Verum est: in quacumque tribulatione fueris, confitere, invoca; liberat te, vivificat te. Sed tamen aliquid hic debemus melius intelligere, quo jam familiarius inhaereamus Deo, dicamusque illi, «Cito exaudi me.» Dixerat enim, «Excelsa a longe cognoscit:» et excelsa superba non norunt tribulationem. Non norunt, inquam, tribulationem de qua dicitur alio loco, «Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi» (Psal. CXIV, 3, 4). Quid enim magnum, si tribulatio te inveniat? Si aliquid potes, tu inveni tribulationem. Et quis est, inquis, qui inveniat tribulationem? aut quis illam vel quaerat? In medio tribulationis es, et nescis? Vita ista parva tribulatio est? Si non est tribulatio, non est peregrinatio; si autem peregrinatio est, aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Quis enim non tribuletur, non se esse cum eo quod desiderat? Sed unde tibi non videtur ista tribulatio? Quia non amas. Ama alteram vitam, et videbis quia ista vita tribulatio est: quacumque prosperitate fulgeat, quibuslibet deliciis abundet atque circumfluat; quando nondum est illud gaudium sine ulla tentatione certissimum, quod nobis in fine servat Deus, sine dubio tribulatio est. Ergo intelligamus et hujus tribulationem, fratres. «Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.» Non sic ait, tanquam diceret, Si forte evenerit mihi tribulatio aliqua, liberabis inde me. Sed quomodo? «Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me;» id est, aliter non vivificabis me, nisi in medio tribulationis ambulavero. «Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Vae ridentibus; beati lugentes» (Luc. VI, 21, 25): «Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.»

13. «Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.» Saeviant inimici; quid possunt facere inimici? Pecuniam tollere, exspoliare, proscribere, in exsilium mittere, doloribus tormentisque cruciare; ad postremum, si permissi fuerint, et occidere: numquid amplius? Tu autem, Domine, «super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam:» super id quod mihi possunt facere inimici, tu extendisti manum tuam. Non enim inimici possunt me separare a te; tu autem amplius vindicas, quia adhuc differs me: «Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam.» Saeviat quantum potest inimicus, non me separat a Deo: tu autem, Domine, adhuc me non recipis, adhuc me in peregrinatione conteris, adhuc gaudium dulcedinemque tuam non praebes; nondum inebriasti ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae nondum potasti. Apud te enim est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 9, 10). Sed ecce dedi primitias spiritus, et credidi in te, et servio mente legi Dei (Rom. VII, 25); tamen in nobismetipsis adhuc ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Id. VIII, 23). Hanc vitam nobis peccantibus dedit Deus, ubi etiam necesse est ut conteratur Adam in sudore et labore vultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit (Gen. III, 18, 19). Numquid aliquis inimicus plus potuit procurare? «Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam:» sed tamen non ad desperationem. Sequitur enim: «Et salvum me fecit dextera tua.»

14. Potest et sic intelligi, «super iram mimicorum meorum extendisti manum tuam:» irascebantur inimici, vindicasti me de inimicis. «Peccator videbit et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet» (Psal. CXI, 10). Ubi sunt qui dicebant: Pereat nomen Christianorum de terra? Certe aut moriuntur, aut convertuntur. Ergo «Super iram inimicorum extendisti manum tuam,» quamdiu diceretur quod scriptum est: «Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur et peribit nomen ejus» (Psal. XL, 6)? quando delebitur nomen Christianorum de terra? Cum dicunt ista, partim crediderunt, partim perierunt, pauci timidi remanserunt. Quanta ira inimicorum saeviebat, quando sanguis martyrum fundebatur! Quomodo se putabant nomen Christianorum delere de terra! «Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.» Ecce illi qui martyres persequebantur, memorias martyrum inquirunt, aut ubi adorent, aut ubi se inebrient; quaerunt tamen. «Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.» Secundum desiderium «salvum me fecit dextera tua.» Est quaedam salus in dextera; nam est altera salus in sinistra: salus temporalis et carnalis, in sinistra est; salus aeterna cum Angelis, in dextera est. Ideo jam in ipsa immortalitate positus Christus, dicitur sedere ad dexteram Dei (Marc. XVI, 19). Non enim Deus habet in seipso dexteram aut sinistram; sed dextera Dei dicitur felicitas illa, quae quoniam ostendi oculis non potest, tale nomen accepit. Hac dextera tua salvum me fecisti, non secundum salutem temporalem. Nam Crispina occisa est; sed numquid deseruit illam Deus? Non illam fecit salvam in sinistra, sed fecit in dextera. Machabaei quanta tormenta perpessi sunt (II Machab. VII)! Tres autem pueri in mediis ignibus deambulando laudaverunt Deum (Dan. III, 24). Illorum salus in dextera, istorum etiam in sinistra. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos; sed semper salvat in dextera. Impios autem plerumque salvat in sinistra, non salvat in dextera. Nam illi qui persequebantur Crispinam, sani erant in corpore: illa occisa est, illi vivunt. Illorum salus in sinistra, illius in dextera: «Et salvum me fecit dextera tua.»

15. [«vers. 8.] Domine, retribues pro me.» Ego non retribuo; tu retribues pro me Saeviant inimici, quantum libet; tu retribues quod ego non possum. «Domine, retribues pro me.» In ipso capite nostro attendite. Reliquit enim nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. «Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledicebat» dicens, «Domine, retribues pro me: cum judicaretur, non comminabatur; sed commendabat se illi judicanti juste» (I Petr. II, 21-23). Quid est, «Domine, retribues, pro me? Ego,» inquit, «non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet» (Joan. VIII, 50). «Non vosmetipsos vindicantes, charissimi,» Apostolus dicit: «sed date locum irae. Scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus» (Rom. XII, 19). «Domine retribues pro me.»

16. Est hic alius intellectus non negligendus, et forte magis eligendus. «Domine» Christe, «retribues pro me.» Ego enim si reddam, rapui; tu quod non rapuisti, solvisti: «Domine, retribues pro me.» Vide illum retribuentem pro nobis. Venerunt qui tributum exigerent; exigebant tributum didrachmam, id est duas drachmas in uno homine: ventum est ad Dominum, ut solveret tributum; imo non ad ipsum, sed ad discipulos; et dictum est illis: «Magister vester non solvit tributum?» Illi retulerunt ad eum. Et ille: «Reges terrae a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis?» Responderunt: «Ab alienis. Ergo,» inquit, «liberi sunt filii. Sed tamen ne scandalizemus eos,» ait Petro, «vade, mitte hamum in mare, et qui primus piscis ascenderit, aperi os ejus, et invenies staterem;» id est duas didrachmas. Stater ponderis genus est, habens quatuor drachmas. «Invenies» ibi; «da illis pro me et te» (Matth. XVII, 23-26). «Domine, retribues pro me.» Merito habemus primum piscem hamo captum, hamo comprehensum; primum surgentem de mari, primogenitum a mortuis. In ejus ore invenimus duas didrachmas, id est quatuor drachmas: in ejus ore invenimus quatuor Evangelia. Istis quatuor drachmis ab exactione hujus saeculi liberamur; per quatuor Evangelia debitores non remanebimus: ibi enim peccata nostra omnia solvuntur. Retribuit ergo pro nobis: gratias misericordiae ipsius. Nihil debebat; pro se non reddidit, sed pro nobis reddidit. «Ecce,» inquit, «venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet.» Quid est, «in me nihil inveniet?» Nullum peccatum in me inveniet; quare occidat me, non habet. «Sed ut sciant omnes,» ait, «quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc» (Joan. XIV, 30, 31). Quid est, «surgite, eamus hinc?» Id est, non necessitate, sed voluntate patior, reddens quod non debeo: «Domine, retribues pro me.»

17. «Domine, misericordia tua in aeternum.» Quid desiderem? Non diem hominum. «Non laboravi subsequens te, Domine, et diem hominum non concupivi; tu scis» (Jerem. XVII, 16). Ecce martyr sancta Crispina si desideraret diem hominum, negaret Christum: Plus hic viveret, sed in aeternum non viveret. Maluit in aeternum vivere, quam paulo amplius temporaliter vivere. Denique «Domine, misericordia tua in aeternum;» non ad tempus volo liberari. «Misericordia tua in aeternum,» qua martyres liberasti, et sic cito de hac vita abstulisti. «Domine, misericordia tua in aeternum.»

18. «Opera manuum tuarum ne despicias.» Non dico, Domine, Ne despicias opera manuum mearum; non me jacto de operibus mei. «Exquisivi,» quidem «Dominum manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus» (Psal. LXXVI, 3); sed tamen non commendo opera manuum mearum: timeo ne cum inspexeris, invenias plura peccata quam merita. Hoc solum rogo, hoc dico, hoc impetrare desidero: «Opera manuum tuarum ne despicias.» Opus tuum in me vide, non meum; nam meum si videris, damnas; tuum si videris, coronas. Quia et quaecumque sunt bona opera mea, abs te mihi sunt, et ideo tua magis quam mea sunt. Audio quippe ab Apostolo tuo: «Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis» (Ephes. II, 8-10). Ergo, sive in eo quod homines sumus, sive in eo quod ex nostra impietate mutati et justificati sumus, Domine, «opera manuum tuarum ne despicias.»

IN PSALMUM CXXXVIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Psalmum nobis brevem paraveramus, quem mandaveramus cantari a Lectore; sed ad horam, quantum videtur, perturbatus, alterum pro altero legit. Maluimus nos in errore Lectoris sequi voluntatem Dei, quam nostram in nostro proposito. Si ergo vos in ejus prolixitate aliquandiu tenuerimus, nobis non imputetis; sed credatis Deum nos non infructuose laborare voluisse. Neque enim frustra in primo peccato nostro poenam accepimus, ut in sudore vultus nostri panem manducemus (Gen. III, 19). Tantum si panis est, attendite. Panis autem est, si Christus est: «Ego sum,» inquit, «panis vivus qui de coelo descendi» (Joan. VI, 41). Quem manifestatum habemus in Evangelio, ipsum quaeramus et in Prophetis. Hunc ibi non vident super quorum cor adhuc velamen positum est (II Cor. III, 14), unde audivit Charitas vestra hesterno die. Nobis autem quia sacrificium vespertinum crucis Domini conscidit velum (Matth. XXVII, 51), ut pateant jam templi secreta; quamdiu nobis Christus praedicatur, etsi cum labore et sudore, manducandus est panis.

2. Loquitur autem Dominus noster Jesus Christus in Prophetis aliquando ex persona capitis nostri, qui est ipse Christus salvator, sedens ad dexteram Patris; qui etiam propter nos natus de virgine, et sub Pontio Pilato, qualia nostis, passus est; fuso innocente sanguine, quod est pretium nostrum, redemit nocentes a captivitate, in qua detinebamur a diabolo, donans nobis delicta, et ipso pretio nostro sanguine suo delens chirographum quo debitores tenebamur (Coloss. II, 13, 14). Ipse est rector et sponsus et redemptor Ecclesiae, caput nostrum. Et utique si caput est, habet corpus. Corpus autem ejus sancta Ecclesia, quae etiam conjux ejus; cui dicit Apostolus, «Vos autem estis corpus Christi et membra» (I Cor. XII, 27). Totus itaque Christus caput et corpus, tanquam integer vir: quia et femina de viro facta est, et ad virum pertinet; et dictum est de primo conjugio, «Erunt duo in carne una» (Gen. II, 24). Hoc autem ad mysterium interpretatur Apostolus non frustra esse dictum de illis duobus hominibus, nisi quia in eis jam figurabatur Christus et Ecclesia. Nam hoc sic exponit Apostolus: «Erunt duo in carne,» inquit, «una: sacramentum hoc magnum» «est; ego autem dico, in Christo et Ecclesia» (Ephes. V, 31 et 32). Dicit etiam ipsum Adam formam futuri: «Qui est,» inquit, «forma futuri» (Rom. V, 14). Si ergo Adam forma futuri; quomodo de latere dormientis Eva facta est (Gen. II, 21, 22), sic ex latere Domini dormientis, id est, in passione morientis, et in cruce percusso de lancea (Joan. XIX, 34), manaverunt Sacramenta, quibus formaretur Ecclesia. Nam de futura eadem passione sua sic dicit in alio psalmo: «Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me» (Psal. III, 6). Ergo dormitio intelligitur passio. Eva de latere dormientis, Ecclesia de latere patientis. Loquitur ergo Dominus noster Jesus Christus in Prophetis aliquando ex voce sua, aliquando ex voce nostra, quia unum se facit nobiscum; sicut dictum est, «Erunt duo in carne una.» Unde dicit et ipse Dominus in Evangelio, cum de conjugio loqueretur: «Igitur jam non sunt duo, sed una caro» (Matth. XIX, 6). Una caro, quia de nostra mortalitate carnem suscepit: non autem una divinitas; quia ille Creator, nos creatura. Quidquid igitur Dominus loquitur ex persona susceptae carnis, et ad illud caput pertinet quod jam ascendit in coelum, et ad ista membra quae adhuc in terrena peregrinatione laborant: pro quibus laborantibus membris, cum ea Saulus insequeretur, clamavit de coelo, «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Audiamus ergo loquentem Dominum Jesum Christum in prophetia. Cantati enim sunt ipsi Psalmi longe antequam Dominus de Maria nasceretur, non antequam Dominus esset: semper enim Creator omnium; aliquando autem et natus ex creatura. Divinitatem illam credamus, et quantum possumus, intelligamus aequalem Patri. Sed illa divinitas Patri aequalis, facta est particeps nostrae mortalitatis, non de suo, sed de nostro; ut et nos efficeremur participes divinitatis ejus, non de nostro, sed de ipsius.

3. [«vers. 1.] Domine, probasti me, et cognovisti me.» Dicat hoc ipse Dominus Jesus Christus, dicat et ipse, «Domine,» Patri. Non enim Dominus ejus Pater ejus, nisi quia dignatus est nasci secundum carnem. Pater est Dei, Dominus hominis. Vis nosse cui Pater est? Aequali sibi Filio. Apostolus dicit: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Huic formae Pater est Deus, aequali sibi formae, unigenito Filio nato de substantia sua. Propter nos autem, ut reficeremur, et efficeremur participes divinitatis ejus, reparati ad vitam aeternam, quia ipse, ut dixi, factus est particeps mortalitatis nostrae; quid de illo ait Apostolus ibi, ubi dixerat, «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Sed semetipsum,» inquit, «exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo» (Philipp. II, 6, 7). Erat autem in forma Dei aequalis Patri; et accepit formam servi, qua minor esset Patre. Unde utrumque dicit in Evangelio, et, «Ego et Pater unum sumus» (Joan. X, 30); et, «Quoniam Pater major me est» (Id. XIV, 28). «Ego et Pater unum sumus,» secundum formam Dei; «Pater major me est,» secundum formam servi. Ergo quia et Pater et Dominus est, Pater formae Dei, Dominus formae servi; dicat ergo ipse, nec miremur, nec scandalizemur, quia Filius Dei unicus dicit: «Domine, probasti me, et cognovisti me. Probasti, et cognovisti:» non quia non noverat, sed quia notum aliis fecerat. «Probasti me,» inquit, «et cognovisti me.»

4. [«vers. 2.] Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.» Quid hic sessio? quid hic resurrectio? Qui sedet, humiliat se. Sedit ergo Dominus in passione, surrexit in resurrectione. «Tu,» inquit, hoc «cognovisti:» id est, tu voluisti, tu approbasti; secundum voluntatem tuam factum est. Si autem volueris accipere vocem capitis ex persona corporis, dicamus et nos, «Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.» Sedet enim homo, quando humiliat se in poenitentia; surgit autem remissis peccatis, quando erigitur in spem vitae aeternae. Propterea et in alio psalmo dicitur: «Surgite posteaquam sedistis, qui manducatis panem doloris» (Psal. CXXVI, 2). Panem doloris poenitentes manducant, qui cantant in alio psalmo, et dicunt: «Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte» (Psal. XLI, 4). Quid est ergo, «Surgite posteaquam sedistis?» Nolite exaltari, nisi humiliati fueritis. Multi enim volunt surgere, antequam sederint; volunt se justos videri, antequam peccatores se esse confessi sint. Ergo si ex persona capitis nostri accipis, sic intellige: «Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam,» passionem meam et resurrectionem meam. Si ex persona corporis: «Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam;» coram oculis tuis et peccata confessus sum, et tua gratia justificatus sum.

5. [«vers. 3.] Intellexisti cogitationes meas de longinquo: semitam meam et limitem meum investigasti, et omnes vias meas praevidisti.» Quid est, «de longinquo?» Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad illam patriam veniam, tu cognovisti cogitationem meam. Attende illum filium minorem; quia ipse etiam factus est corpus Christi, Ecclesia de Gentibus veniens. Ierat quippe in longinquum filius minor. Duos enim filios habebat quidam paterfamilias: major non longe ierat, sed in agro operabatur, et significat sanctos in Lege facientes opera et praecepta Legis. Genus autem humanum quod deflexerat in idolorum culturam, in longinquo fuerat peregrinatum. Quid tam longe ab eo qui fecit te, quam figmentum quod tibi ipse fecisti? Profectus est ergo filius minor in regionem longinquam, portans secum substantiam suam, et sicut novimus in Evangelio, dissipavit eam vivens prodige cum meretricibus; et famem passus applicuit se cuidam principi regionis illius; et ille eum porcis pascendis praeposuit, de quorum siliquis cupiebat saturari, nec poterat. Post laborem, et trituram, et tribulationem, et egestatem, venit illi in mentem pater, et voluit redire; et sic ait: «Surgam, et ibo ad patrem meum. Surgam,» dixit; sederat enim. Ejus ergo vocem hic agnosce dicentis, «Tu cognovisti sessionem meam et» «resurrectionem meam.» Sedi in egestate, surrexi in desiderio panis tui. «Intellexisti cogitationes meas de longinquo.» Longe enim eram profectus; sed ubi non est quem deserueram? «Intellexisti cogitationes meas de longinquo.» Propterea sic dicit Dominus in Evangelio, quia «occurrit illi pater venienti» (Luc. XV, 11-20). Vere, quia intellexerat cogitationes ejus de longinquo. «Semitam meam et limitem meum investigasti. Semitam,» inquit, «meam:» quam, nisi malam, quam ille ambulaverat, ut patrem desereret, quasi occultus esse posset ab oculis vindicantis; aut vero in illa egestate contereretur, aut porcos pascere poneretur, nisi pater vellet flagellare longinquum, ut reciperet propinquum? Ergo tanquam deprehensus fugitivus, sequente se vindicta legitima Dei, vindicantis in affectiones nostras, quacumque ierimus et quocumque progressi fuerimus; tanquam ergo deprehensus fugitivus loquitur: «Semitam meam, et limitem meum investigasti.» Quid est, «semitam meam?» Qua profectus sum. Quid est, «limitem meum?» Quo usque perveni. «Semitam meam et limitem meum investigasti.» Limes meus ille longinquus non fuit longe ab oculis tuis: multum ieram, et tu ibi eras. «Semitam meam et limitem meum investigasti.»

6. [«vers. 4.] Et omnes vias meas praevidisti.» Non dixit, vidisti; sed, «praevidisti.» Antequam eas irem, antequam eas ambularem, praevidisti eas; et permisisti me in labore ire vias meas, ut si nollem laborare, redirem in vias tuas. «Quoniam non est dolus in lingua mea.» Quare hoc dixit? Quia ecce fateor tibi; ambulavi semitam meam, factus sum longinquus a te; discessi a te, cum quo mihi bene erat, et bono meo male mihi fuit sine te. Nam si mihi bene esset sine te, nollem forsitan redire ad te. Ergo iste confitens peccata sua, dicens corpus Christi justificatum, non in se, sed in illius gratia, dixit, «Non est dolus in lingua mea.»

7. [«vers. 5.] Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua.» Cognovisti novissima mea, quando porcos pavi; cognovisti antiqua mea, quando a te partem substantiae meae expetivi. Antiqua mihi fuerunt exordia malorum novissimorum. Antiquum peccatum, quando lapsi sumus; novissima poena, quando in istam mortalitatem laboriosam periculosamque pervenimus. Atque utinam nobis ista sit novissima! Erit ista novissima, si jam redire voluerimus. Est enim alia quibusdam impiis novissima, quibus dicetur: «Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 41). Nos autem, fratres huc usque deseruimus Deum: usque ad hujus vitae mortalitatem sufficiat labor noster. Recordemur panem Patris nostri, recolamus beatitudinem domus patris nostri; non nos delectent siliquae porcorum, doctrinae daemoniorum. «Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: novissima,» quo perveni; «antiqua,» ubi te offendi. «Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Finxisti me:» ubi? In ista mortalitate; jam ad labores, ad quos omnes nati sumus. Non enim quisquam nascitur, nisi quem Deus finxerit in utero matris suae; aut ulla creatura est cujus non est ille plasmator. Sed «finxisti me» in isto labore: «et posuisti super me manum tuam;» vindicem manum, gravantem superbum. Ita enim salubriter dejecit elatum, ut erigat humilem. «Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam.»

8. [«vers. 6]. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam.» Aliquid quod obscurum quidem est, sed cum non parva dulcedine intelligitur, advertentes audite. Moyses sanctus Dei famulus, cum quo loquebatur Deus per nubem, quia temporaliter loquens utique per assumptam creaturam loquebatur servo suo; id est, non per substantiam suam, sed per assumptam aliquam corporalem creaturam, per qnam voces illae fierent, et humanis atque mortalibus auribus personarent (Sic enim loquebatur tunc Deus, non quomodo loquitur in substantia sua. Quomodo enim loquitur in substantia sua? Locutio Dei, Verbum Dei est; Verbum Dei Christus est: Verbum illud non sonat et transit, sed semper incommutabiliter manet Verbum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3). Cui Verbo dicitur (ipsa est enim et Sapientia Dei); «Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es» (Psal. CI, 27, 28): et alio loco de Sapientia cum Scriptura diceret: «In seipsa manens,» ait, «innovat omnia» (Sap. VII, 27). Illa ergo Sapientia stans (si dici debet vel stans: dicitur autem propter incommutabilitatem, non propter immobilitatem) et eodem modo se semper habens, nullo loco, nullo tempore variata, nusquam aliter quam hic aut ibi, nunquam aliter quam nunc aut antea, ipsa est locutio Dei. Locutio vero illa quae fiebat ad Moysen, ad hominem fiebat per syllabas, per transeuntes sonos. Non autem fierent ista, nisi Deus assumeret talem creaturam, per quam hujusmodi sermonem et voces emitteret): Moyses sanctus noverat istam locutionem Dei assumptis quibusdam corporeis creaturis fieri; et desideravit et concupivit videre ipsam speciem Dei, et loquenti secum Deo dixit: «Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum.» Cum hoc vehementer concupisceret, et hoc quadam, si dicendum est, amica familiaritate, qua ipse dignatus est, extorquere vellet Deo, ut videret ejus majestatem et faciem, quomodo dici potest facies Dei; ait illi: «Non potes videre faciem meam: nemo enim vidit faciem meam, et vixit. Sed ponam te in spelunca petrae, et transibo, et ponam super te manum meam; cum autem transiero, posterriora mea videbis» (Exod XXXIII, 9-23). Et ex his verbis natum est alterum aenigma, id est obscura quaedam figura rerum. «Cum transiero, posteriora mea videbis,» dicit Deus; quasi ex alia parte habeat faciem, ex alia dorsum. Absit a nobis tale aliquid de illa Majestate sentire. Nam qui hoc sentit de Deo, quid ei prodest quod templa clausa sunt? Idolum in corde suo fabricat. Sunt ergo in illis verbis magna mysteria. Loquebatur Dominus, ut dixi, per creaturam, quomodo vellet famulo suo. Intellecta est illic persona ipsius Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi. Qui quidem secundum formam Dei, qua aequalis est Patri, similiter oculis humanis invisibilis est, sicut et Pater. Si enim sapientia humana videri oculis non potest, Virtus et Sapientia Dei videri oculis carneis potest? Sed quia erat Dominus opportuno tempore carnem suscepturus, ut oculis etiam carneis propter salubritatem curandae intus mentis appareret, quando ita apparere opus esset; hoc praedicens Moysi figurate ait, «Faciem meam videre non potes; posteriora mea videbis,» sed «cum transiero:» ut autem non videas faciem meam, manus mea erit super te. Transire quid fuit Domino, nisi quod evangelista dicit, «Cum autem venisset hora, ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem» (Joan. XIII, 1)? Nam ipsum transitum significat Pascha. Quod enim hebraico verbo dicitur Pascha, latine Transitus interpretatur. Quid est, «Faciem meam non videbis,» sed «posteriora mea videbis?» Cujus personam gerebat ille Moyses, quando ei dictum est, «Faciem meam non videbis,» sed «posteriora mea videbis,» et hoc «cum transiero:» ut autem non videas faciem meam, «ponam super te manum meam?» Faciem suam dixit, prima sua? et quodam modo posteriora sua, transitum de hoc mundo passionis suae. Apparuit Judaeis; non eum cognoverunt. Eorum personam gerebat Moyses, quando ei dicebatur, «Faciem meam non potes videre.» Unde autem non viderunt Deum in carne positum. Quia gravata erat super eos manus Domini. De illis enim dixerat Isaias, «Incrassa cor populi hujus, et oculos ejus grava» (Isai. VI, 10): et eorum vox est in alio psalmo, «Quoniam gravata est super me manus tua» (Psal. XXXI, 4). Ut ergo non cognoscerent tunc divinitatem Christi (si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]: non crucifixo autem Domino, sanguis illius non redimeret orbem terrarum), quid egit Deus, nisi quod ait Apostolus, altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, ubi exclamat: «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum.» Apostolus hoc dicit; quia superius dixerat: «Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret» (Rom. XI, 33-36, 25, 26). Excaecati sunt ergo ex parte Judaei, merito superbiae suae, quia se justos dicebant; et excaecati crucifixerunt Dominum. Posuit super eos manum suam, ne viderent eum, donec transiret, scilicet de hoc mundo ad Patrem. Videamus si posteaquam transiit, viderunt posteriora ejus. Resurrexit Dominus, apparuit discipulis suis (Joan. XX, XXI) et omnibus qui in eum jam crediderant; non eis a quibus crucifixus erat, quia super illos manum posuerat, donec transiret. Ascendit autem in coelum, quadraginta diebus factis cum discipulis suis. Impleto autem die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum. Repleti Spiritu sancto, coeperunt omnium linguis loqui, qui in una nati erant, et unam solam didicerant. Expaverunt, et exhorruerunt tantum miraculum, millia eorum qui crucifixerant Dominum: compuncti corde de tanto miraculo, quaesierunt consilium ab Apostolis, quid facerent, posteaquam eis praedicatus est Christus, mirantibus unde idiotae homines linguis omnibus loquerentur. Per Petrum igitur apostolum annuntiato eis Christo, quem in cruce contempserant, quem tanquam mortalem hominem irriserant; cui propterea insultabant, quia de cruce non descendebat, cum utique majus multo fuerit quod fecit, de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere: annuntiato ergo sibi Christo dixerunt, «Quid faciemus?» Illi qui saevierunt in Dominum, quem videbant, jam consilium petunt salutis; et dictum est eis: «Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra» (Act. I, II). Ecce viderunt posteriora ejus, cujus faciem videre non potuerunt. Manus enim ejus erat super oculos eorum; non semper, sed donec transiret. Posteaquam transiit, abstulit manum ab oculis eorum: ablata manu ab oculis suis, dicunt discipulis, «Quid faciemus?» Primo saevi, postea pii; primo irati, postea timidi; primo duri, postea flexi; primo caeci, postea illuminati.

9. Puto quod agnoscamus et in hoc psalmo voces hujusmodi etiam Gentium recordantium infidelitatem suam. «Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur» (Rom. XI, 32). «Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam.» Veluti posuisti super me manum tuam: mirus mihi factus es; non te comprehendo cum quo eram. Quam facilis mihi erat vultus patris, quando dixi, «Da mihi substantiam meam, quae me contingit.» Ecce profecto in regionem longinquam et fame contrito (Luc. XXXV, 12-17), multum mihi est, et labor est ante me; non possum percipere quod dimisi. «Mirificata est» enim, inquit, «scientia tua ex me.» Ex peccato meo factum est ut mirificata mihi esset, et incomprehensibilis mihi existeret. Nam erat mihi facilitas contemplandi te, quando non superbia reliqueram te. «Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam:» sed subaudis, «ex me. Non potero ad illum ex me.» Cum ergo potero, non potero nisi ex te.

10. [«vers.» 7.] Ecce invenis in longinquo fugitivum non latere oculos ejus a quo fugit. Et quo iturus est jam, cujus limes est investigatus? Videte quid dicit: «Quo ibo a Spiritu tuo?» Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7): quis potest fugere in mundo ab illo Spiritu, quo plenus est mundus? «Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?» Locum quaerit quo fugiat ab ira Dei. Quis est locus recepturus fugitivum Dei? Homines qui susciptum fugitivos, quaerunt ab eis, a quo fugerint; et quem servum invenerint alicujus domini minus potentis, tanquam sine ullo timore suscipiunt, dicentes in corde suo: Non habet iste talem dominum a quo possit investigari. Cum autem audierint dominum potentem, aut non suscipiunt, aut cum magno timore suscipiunt: quia et homo potens falli potest. Ubi non est Deus? quis fallit Deum? quem non videt Deus? a quo fugitivum suum non repetit Deus? Quo ergo ibit fugitivus iste a facie Dei? Vertit se hac atque illac, quasi quaerens locum fugae suae.

11. [«vers. 8.] Si ascendero,» inquit, «in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades.» Tandem cognovisti, male fugitive, nullo pacto te posse fieri longe ab eo, a quo longinquare voluisti. Ecce ille ubique est: tu, quo iturus es? Invenit consilium, et hoc ab illo qui eum jam revocare dignatur inspiratum. «Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades.» Si me extulero, te invenio repressorem; si me abscondero, te invenio inquisitorem; et non inquisitorem tantum, sed et investigatorem. Si enim superbiero de justitia mea, tu ibi es, cujus est vera justitia. Si peccando venero in profundum malorum, et confiteri contempsero (Prov. XVIII, 3), dicens, «Quis me videt» (Eccli. XXIII, 25)? «inferno» enim «quis confitebitur tibi» (Psal. VI, 6)? etiam illic ades, ut vindices. Quo ergo iturus sum, ut a facie tua fugiam, id est, iratum te non sentiam?

12. [«vers.» 9.] Hoc consilium invenit: Sic fugiam, inquit, a facie tua, sic fugiam a Spiritu tuo; ab ultore Spiritu, a vindice facie, sic fugiam. Quomodo? «Si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in extrema maris»: sic possum fugere a facie tua. Si in extrema maris vult fugere a facie Dei, ibi non erit ille a quo fugit, de quo dixit, «Si descendero in infernum, ades?» Mirum si in extremis maris non est, qui nec apud inferos deest. Sed novi, inquit, quomodo fugiam ab ira tua. Recipiendae sunt pennae meae non in pravum, sed in directum, ut nec in superbam erigar praesumptionem, nec in perditam mergar desperationem. Quas pennas vult assumere, nisi duas alas, duo praecepta charitatis? In quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Has, inquit, alas, has pennas si recipiam sic, et habitabo in extrema maris, possum fugere a facie tua ad faciem tuam, a facie irati ad faciem placati. Quid enim est extremum maris, nisi finis saeculi? Illuc jam volemus spe et desiderio, habentes alas geminae charitatis: non sit nobis requies, nisi in extremo maris. Nam si alibi requiem voluerimus, in mare praecipitabimur. Volemus quo usque finiatur mare, suspendamus nos pennis geminae dilectionis: ad Deum interim spe volemus, et illum finem maris spe fideli praemeditemur.

13. [«vers.» 10.] Quis autem nos perducat, attendite: ille ipse cujus faciem irati volumus fugere. Quid enim sequitur? «Si descendero in infernum, ades.» «Si recipiam pennas meas in directum. Recipiam,» inquit: ergo amiserat. «Si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in novissima maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua.» Hoc meditemur, fratres charissimi; haec sit spes nostra, haec sit consolatio nostra. Recipiamus pennas per charitatem, quas amisimus per cupiditatem. Cupiditas enim viscum facta est pennarum nostrarum; elisit nos de libertate aeris nostri, id est aurarum illarum liberarum Spiritus Dei. Inde elisi perdidimus pennas, et fuimus quodammodo captivati in aucupis potestate: inde nos sanguine suo redemit, quem fugimus ut caperemur. Nutrit nobis pennas de praeceptis suis; erigimus eas jam sine visco. Non amemus mare, sed volemus in extrema maris. Nemo trepidet; sed nemo de pennis suis praesumat: quia et pennatos nisi ipse erigat, nisi ipse deducat, praecipitabimur in profunda maris, lassati et fatigati, quasi praesumentes de viribus nostris. Opus ergo est ut habeamus pennas, et opus est ut ipse deducat; adjutor enim noster est. Habemus liberum arbitrium; sed illo ipso libero arbitrio quantum possumus, nisi nos adjuvet ille qui jubet? «Etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua.»

14. [«vers.» 11.] Et considerans longinquitatem viae, quid sibi dixit? «Et dixi, Fortasse tenebrae conculcabunt me.» Ecce enim jam credidi in Christum, jam erigor duabus alis geminae charitatis, et abundat iniquitas hujus saeculi; et quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. Sic dixit Dominus: «Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum.» In ista vita inter tanta scandala, inter tam multa peccata, inter tantas turbas quotidianarum tentationum, quotidianarum suggestionum malarum, quid facio, inquit? quomodo perveniam ad extrema maris? Audio terribiliter a Domino, «Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum:» deinde subjecit, «Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit» (Matth. XXIV, 12, 13). Attendens longitudinem viae, dixi mihi, «Fortasse tenebrae conculcabunt me. Et nox illuminatio» «in deliciis meis.» Facta est mihi nox illuminatio: quia in nocte me desperaveram posse transire tantum mare, et tantam viam superare, et venire ad extremum perseverando usque in finem. Gratias illi qui me quaesivit fugitivum, qui terga mea flagelli plaga percussit, qui me vocando, ab interitu revocavit, qui fecit mihi illuminatam noctem. Nox est enim quamdiu ista vita agitur. Quomodo est nox illuminata? Quia Christus descendit in noctem. Accepit Christus carnem de isto saeculo, et illuminavit nobis noctem. Perdiderat enim drachmam mulier illa; accendit lucernam (Luc. XV, 8). Sapientia Dei perdiderat drachmam. Quid est drachma? Nummus, in quo nummo imago erat ipsius Imperatoris nostri. Factus est enim homo ad imaginem Dei (Gen. I, 27), et perierat. Et quid fecit mulier sapiens? Accendit lucernam. Lucerna de luto est, sed habet lucem qua inveniatur drachma. Lucerna ergo sapientiae, caro Christi, de luto facta est; sed Verbo suo lucet, invenit perditos. «Et nox illuminatio in deliciis meis:» facta est mihi nox in deliciis. Deliciae nostrae Christus. Videte quemadmodum de illo modo gaudeamus. Clamores isti vestri, gaudia ista vestra unde sunt, nisi de deliciis? Unde autem istae deliciae, nisi quia nox illuminata est, nisi quia nobis Christus Dominus praedicatur? Quia quaesivit vos antequam quaereretis eum, et invenit vos ut inveniretis eum. «Et nox illuminatio in deliciis meis.»

15. [«vers. 12.] Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te.» Tu ergo noli tenebrare tenebras tuas; et Deus illas non tenebrat, sed magis illuminat: quia illi dictum est in alio psalmo, «Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas» (Psal. XVII, 29). Qui autem tenebrant tenebras suas, quas Deus non tenebrat? Homines mali, homines perversi: cum peccant, utique tenebrae sunt; dum non confitentur peccata quae fecerunt, sed insuper defendunt, tenebrant tenebras suas. Ergo jam si peccasti, in tenebris es: sed confitendo tenebras tuas, mereberis illuminari tenebras tuas; defendendo autem tenebras tuas, tenebraris tenebras tuas. Et quando evades a duplicibus tenebris, qui in simplicibus laborabas? Unde autem Dominus non tenebrat tenebras nostras? Quia non nos sinit impunita habere peccata: flagellat nos in istis laboribus, et erudit nos. Tota ista miseria generis humani in qua gemit mundus, noveritis, fratres, quia dolor medicinalis est, non sententia poenalis. Videtis quia dolor ubique, ubique metus, ubique necessitas, ubique labores. Crescit avaritia, sed in malis. Si ad hoc Deus hic talibus flagellis eruit nos, ut non tenebrentur tenebrae nostrae; agnoscamus nos sub poena flagelli esse, et benedicamus Deum miscentem amaritudines dulcedini vitae temporalis, ne temporalium deliciarum delectatione caecati; non desideremus delicias aeternas, nec velimus finiri mare et habitare in novissima maris. Saeviant ergo fluctus maris; quanto plus saeviunt fluctus maris, tanto se illa cum pennis columba suspendit. Non ergo tenebrat Deus tenebras nostras; quia miscet flagella peccatis nostris, et amaritudines pravis dulcedinibus nostris. Non nos tenebremus tenebras nostras defendendo peccata nostra; et nox illuminatio in deliciis nostris. «Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te.»

16. «Et nox tanquam dies illuminabitur. Nox tanquam dies:» dies nobis prosperitas saeculi, nox nobis adversitas saeculi: sed si cognoscamus merito peccatorum nostrorum nos adversitates pati, et dulcia nobis sint flagella Patris, ne sit amara sententia judicis; sic habebimus tenebras noctis hujus, quomodo lumen noctis hujus. Si nox est, quomodo ibi lux est? Nox est, quia erratur hic a genere humano: nox est, quia nondum venimus ad illum diem, quem non coarctat hesternus et crastinus; sed est dies perpetuus, sine ortu, quia sine occasu. Nox est ergo hic; sed quamdam lucem suam nox ista habet, et tenebras suas. Quare sit generaliter nox diximus: quae est lux noctis hujus? Prosperitas et felicitas saeculi hujus, gaudium temporale, honor temporalis, quasi lux est noctis hujus. Adversitas autem et amaritudo tribulationum vel ignobilitas, tanquam tenebrae sunt noctis hujus. In hac nocte, in hac mortalitate vitae humanae habent homines lucem, habent homines tenebras; lucem prosperitatem, tenebras adversitatem. Sed ubi venerit Christus Dominus, et habitaverit animam per fidem, et promiserit aliam lucem, et inspiraverit et donaverit patientiam, et monuerit hominem non delectari prosperis, ne frangatur adversis; incipit homo fidelis indifferenter uti mundo isto, nec extolli quando res prosperae accidunt, nec frangi quando res adversae sunt, sed ubique Dominum benedicere; non solum quando abundat, sed etiam quando amittit; non solum quando sanus est, sed etiam quando aegrotat; ut sit in illo vera illa cantatio: «Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo» (Psal. XXXIII, 2). Si ergo «semper,» et quando lucet nox ista, et quando obscura est nox ista; quando arridet prosperitas, quando tristis est adversitas, semper sit laus ejus in ore tuo: et fiet tibi quod modo dictum est, «Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Non me conculcant tenebrae ejus, quia non me extollit lumen ejus.

17. Ecce habes lumen ipsius in Job: abundabat omnibus rebus. Lux noctis in illius divitiis prima describitur: quantis rebus et quanta copia redundabat, lux erat noctis ejus. Putavit inimicus propterea illum talem virum colere Deum, quia illa omnia donaverat ei; et petivit ut auferrentur ab eo: factae sunt tenebrae noctis illius quae primo habebat lucem. Noverat tamen ille, sive lux ibi esset, sive tenebrae illam noctem esse, in qua peregrinaretur a Deo suo; et habebat interiorem lucem ipsum Deum suum, per quam lucem interiorem indifferenter haberet sive tenebras noctis illius, sive lucem. Propterea, quia in luce noctis illius, id est in rerum abundantia, colebat Deum, ablatis illi omnibus rebus, posteaquam factae sunt tenebrae illius, quid dixit ille? «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum» (Job I). In nocte sum quadam vitae hujus: Dominus meus, inquit, habitat cor meum; illuminavit mihi solatiis quibusdam noctem istam, quando dedit copias rerum temporalium: subtraxit ipsam lucem temporalem, et quasi tenebrata est nox. Sed quia «sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomem Domini benedictum.» Non sum tristis in nocte hac, quia «sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Utrumque transit, ut qui gaudent tanquam non gaudentes sint, et qui flent tanquam non flentes sint (I Cor. VII, 30); quia «sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.»

18. [«vers. 13.] Quoniam tu possedisti renes meos, Domine.» Non sine causa, «Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Intus est possessor: non solum cor tenet, sed etiam renes; non solum cogitationes, sed etiam delectationes. Ipse ergo possidet unde me delectaret aliquid lucis in nocte; ipse tenet renes meos: non novi delectari nisi de luce interiore sapientiae ipsius. Quid ergo? non delectaris de prosperitate rerum, de felicitate temporum, de honoribus, de divitiis, de familia? Non delector, inquit. Quare? Quia «sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Unde tibi ista indifferentia, ut sicut tenebrae ejus, sic sit tibi et lumen ejus? unde? «Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae.» Dum essem in utero matris meae, non indifferenter habebam tenebras illius noctis et lucem illius noctis. Etenim uterus matris meae, consuetudo civitatis meae fuit. Quae est illa civitas? Quae nos primo genuit in captivitate. Novimus Babyloniam illam de qua hesterno die locuti sumus, unde proficiscuntur omnes qui credunt et suspirant illi luci, Jerusalem coelesti. Ego ergo dixi: Ex utero matris meae susceptus sum a Domino; inde mihi tenebrae noctis hujus et lux hujus noctis indifferentes factae sunt. Qui autem est in utero matris illius Babyloniae, gaudet prosperis saeculi, frangitur adversitatibus saeculi; non novit gaudere nisi aliquid prosperum eveniat secundum tempus, nec novit contristari nisi aliquid adversum eveniat secundum tempus. Jam exi de utero Babyloniae, incipe cantare hymnum Domino: egredere, et nascere; suscipiet te Deus ex utero matris tuae. Quis Deus? Deus ille apostoli Pauli, qui dixit: «Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae, revelare» «Filium suum in me» (Galat. I, 15, 16). Quae enim erat mater ejus? Synagoga. Et ibi quid didicerat, nisi quod habebant et didicerant ipsi Judaei et ipse populus? Nomen in illis remanserat laudis Dei; facta autem in eis non inveniebantur: erant in eis verba Dei, quasi folia in arbore, et fructus nusquam. Talem arborem fici, sicut nostis, cum Dominus invenisset, maledicto arefecit. Invenit enim in ea folia, et fructum non invenit: quamdam nobis arborem figurabat. Nam fructuum illorum tempus nondum erat (Matth. XXI, 19; et Marc. XI, 13, 14): quod omnes homines noverant, artifex coeli et terrae non noverat? Ergo ille qui Paulum segregavit ab utero matris suae, ipse et nos segregavit ab utero matris nostrae. Cujus matris nostrae? Illius Babyloniae. Suscepti ergo ex utero illo, jam incipiamus habere aliam spem. Promisit, fratres, quare gaudeatis; fructus facite positi in alia spe. Jam non novimus malum nisi offendere Deum, et non perduci ad illa quae promisit; nec novimus bonum nisi promereri Deum, et perduci ad illa quae promittit. Quid illa bona mundi hujus, et mala mundi hujus? Indifferenter habeamus; quia jam suscepti ab utero illius matris nostrae indifferenter ea habentes, dicimus, «Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Nec felicitas saeculi nos facit beatos, nec adversitas miseros. Opus est justitiam tenere, fidem diligere, sperare in Deum, diligere Deum, diligere et proximum. Post istos labores habebimus indefessam lucem, habebimus diem sine occasu: transit quidquid est in ista nocte lucidum et tenebrosum. «Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae.»

19. [«vers. 14.] Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es. Terribiliter mirificatus es:» eo ipso quod te miramur, tu terribilis es; cum tremore gaudemus. Timemus enim ne de donis tuis nos extollentes per superbiam, mereamur amittere quod humilitate percepimus. «Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit valde.» Jam cognoscit anima mea valde; quoniam suscepisti me ex utero matris meae: antea vero mirificata est scientia tua ex me; invaluerat, nec poteram ad illam. Ergo ex me invaluerat, nec poteram ad illam. Unde modo anima mea cognoscit valde, nisi quia nox illuminatio in deliciis meis est? nisi quia venit mihi gratia tua, et illuminavit tenebras meas? nisi quia tu possedisti renes meos? nisi quia tu suscepisti me ex utero matris meae?

20. [«vers. 15.] Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito.» Os suum dicit: quod vulgo dicitur ossum, latine os dicitur. Hoc in graeco invenitur . Nam possemus hic putare os esse, ab eo quod sunt ora; non os correpte, ab eo quod sunt ossa. «Non est» ergo «absconditum,» inquit, «os meum a te, quod fecisti in abscondito.» Habeo in abscondito quoddam ossum. Sic enim potius loquamur: melius est reprehendant nos grammatici, quam non intelligant populi. Ergo est, inquit, quoddam ossum meum intus in abscondito; tu fecisti intus ossum mihi in abscondito, et non est absconditum a te. In abscondito enim fecisti; sed numquid et tibi hoc abscondisti? Hoc ossum meum factum a te in abscondito homines non vident, homines non noverunt; tu autem nosti, qui fecisti. Quod ergo os dicit, fratres? Quaeramus illud; in abscondito est. Sed quia christiani in nomine Domini christianis loquimur, modo invenimus quod sit ossum hujusmodi. Firmitas quaedam est interior; quia in ossibus firmitas et fortitudo intelligitur. Est ergo quaedam animae interior firmitas, ubi non frangitur. Quaelibet tormenta, quaelibet tribulationes, quaelibet hujus saeculi adversitates undique saeviant; illud quod Deus in abscondito fecit firmum, in nobis frangi non potest, non cedit. A Domino enim facta est quaedam firmitas patientiae nostrae, de qua dicitur in alio psalmo: «Verumtamen Deo subjicietur» «anima mea; quoniam ab ipso patientia mea» (Psal. LXI, 6). Et attende apostolum Paulum, habentem intus hoc genus firmitatis: «Quasi tristes,» inquit; «semper autem gaudentes» (II Cor. VI, 10). Unde «quasi tristes?» Contumeliis, opprobriis, persecutionibus, flagellis, plagis, lapidationibus, carceribus, catenis. Quis non eos miseros tunc existimaret? Nec illi ipsi persecutores saevirent in eos, nisi putarent eos miseros fieri persecutionibus suis. Illi enim eos ex sua infirmitate conjiciebant, qui non habebant ossum absconditum interius: illi vero qui habebant, hominibus foris tristes videbantur, intus autem gaudebant Deo; cui non erat absconditum ossum ipsorum, quod fecerat in abscondito. Aperit autem hoc ossum in abscondito factum a Deo idem apostolus Paulus, his verbis: «Non solum autem,» inquit, «sed etiam gloriamur in tribulationibus.» Parum est quia non es tristis, sed et gloriaris? Sufficiat tibi tristem non esse. Parum est, inquit, Christianis: tale ossum mihi fecit in abscondito, ut parum sit non frangi, nisi etiam glorier. Unde gloriaris? «In tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur.» Vide quomodo formata sit illa firmitas intus in corde: «Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» (Rom. V, 3-5). Sic formatum atque firmatum est ossum illud absconditum, ut faciat nos etiam gloriari in tribulationibus. Sed videmur hominibus miseri, quia absconditum est eis quod habemus intrinsecus. «Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: et substantia mea, in inferioribus terrae.» Ecce in carne est substantia mea, in inferioribus terrae est substantia mea; et habeo tamen ossum intrinsecus, quod formasti, quod faciat me non cedere omnibus persecutionibus inferioris hujus regionis, ubi est adhuc substantia mea. Quid enim magnum est si fortis est angelus? Magnum est si fortis est caro. Et unde fortis caro, unde forte vas fictile, nisi quia factum est ibi ossum in abscondito? «Et substantia mea in inferioribus terrae.»

21. [«vers.» 16.] Quid de illis qui minus firmi sunt? Loquitur enim, ut jam commendavi, Christus. Sed multa dicta sunt ex persona corporis; audi et ex persona capitis: et non quasi distinguit, ut inducat ipsas personas, modo caput, modo corpus. Si enim distinguit, quasi dividit; non erunt duo in carne una. Si autem duo sunt in carne una (Ephes. V, 31, 32); noli mirari si duo sunt in voce una. Quando Dominus noster Jesus Christus passus est, discipuli nondum habebant illud ossum interius; nondum illis erat firmatum robur patientiae: et latebant se, nesciebant vires suas; et ausus est Petrus promittere societatem mortis cum Domini passione, et non se noverat aegrotus; medicus autem noverat aegrotum. Quid autem factum est? «Tecum,» inquit, «usque ad mortem. Amen dico tibi; priusquam gallus cantet, ter me negabis» (Matth. XXVI, 34, 35; et Luc. XXII, 33, 34). Responsio medici verior inventa est, quam aegroti praesumptio. De his ergo dicit, «Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito:» in quibus est ipsum os firmatum intrinsecus, et maxime robur passionis in ipso Domino nostro et Salvatore Jesu Christo, qui cum voluit, sedit; cum voluit, surrexit; cum voluit, dormivit; cum voluit, evigilavit; quia, «Potestatem,» inquit, «habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam» (Joan. X, 18). Quid de illis in quibus non erat fortitudo illa formata atque firmata? quid de illis dicit? Vide quid dicat Patri Deo: «Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum meum,» Petrum meum pollicentem et negantem, praesumentem et deficientem: viderunt tamen eum oculi tui. Nam quod eum et ipse Dominus respexit, sicut scriptum est in Evangelio, jam post tertiam negationem commonitus quid ei praedixerit Dominus, «exiit foras, et flevit amare» (Luc. XXII, 61, 62): fletus ille de respectione Dei fuit; quia, «Imperfectum meum,» inquit, «viderunt oculi tui.» Nam ille imperfectus titubans in Domini passione, procul dubio periret: sed viderunt eum oculi tui; non solum ipsum, sed et omnes qui imperfecti fuerunt, donec Christi resurrectione firmarentur. Apparuit enim oculis eorum non perisse in Domino quod mortuum erat; et factum est os illud in abscondito eorum, ut nec ipsi jam timerent mori. «Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur:» non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non timeant imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi, Non timeant, ament imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum proficiant, quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie accedant: tamen a corpore Domini non recedant; ut in uno corpore, et in his membris compaginati possint mereri de se dictam esse vocem istam, «Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur.»

22. «Per diem errabunt, et nemo in eis.» Dies hic adhuc erat Dominus noster Jesus Christus: unde dicebat, «Ambulate, dum diem habetis» (Joan. XII, 35). Sed «per diem errabunt» imperfecti ipsius. Putaverunt et ipsi Dominum nostrum Jesum Christum tantummodo hominem esse; non habere in se occultam divinitatem, non esse occulte Deum, sed hoc solum esse quod videbatur: hoc et ipsi putaverunt. Nam et ipse Petrus (de illo enim potissimum loquimur, in quo nobis etiam non desperatae infirmitatis exemplum propositum est): dixerat Domino idem Petrus, cum interrogasset quid illum dicerent homines: «Tu es Christus Filius Dei vivi.» Et dixerat ei Dominus: «Beatus es, Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est.» Quare? Quia dixerat eum Filium Dei. Ibi paulo post, eodem loco, in ipsa contextione verborum, coepit Dominus de passione sua futura dicere. Ille autem Petrus, qui jam illum confessus fuerat Filium Dei, timuit ne sicut filius hominis moreretur. Erat Filius Dei, erat et filius hominis: Filius Dei, in forma Dei, aequalis Patri; filius hominis, in forma servi (Philipp. II, 6, 7), qua minor sit Patre (Joan. XIV, 28). Venturus erat ad passionem utique ex forma servi; quid timuit Petrus ne in forma servi periret forma Dei, et non potius praesumpsit quia ex forma Dei revivisceret forma servi? Ait illi: «Absit a te, Domine; propitius tibi esto.» Et Dominus, qui illum beatum dixerat in illa voce: «Vade post me, satanas,» inquit; «neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum» (Matth. XVI, 13-23). Jamdudum quia dixerat, «Tu es Christus Filius Dei vivi;» audivit, «Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est:» ideo petra, ideo beatus. Modo autem quia non ex Patris revelatione, sed ex carnis infirmitate responderat, satanas appellatus est; «Non sapis,» inquit, «quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.» Et hic erat Christus, fratres: inter illos ambulaverat, ventis imperaverat (Id. VIII, 26), ante oculos ipsorum fluctus calcaverat (Id. XIV, 25), ante oculos ipsorum quatriduanum mortuum suscitaverat (Joan. XI, 39-44), ante oculos ipsorum tanta miracula fecerat; et tamen trepidaverunt in passione ejus, quasi amisissent eum de quo frustra praesumpserant. Sed «per diem errabunt» «et nemo in eis.» Nemo prorsus, nec ipse qui dixerat, «Tecum usque ad mortem.» Dixerat enim illis: «Veniet hora, ut me relinquatis solum, et eat unusquisque in viam suam: sed non sum solus, quia mecum est Pater» (Id. XVI, 32). Cum illo erat Pater, et ipse cum Patre; et in illo Pater, et ipse in Patre; et ipse et Pater unum (Id. X, 30, 38); et illi timuerunt cum moreretur. Quare, nisi quia per diem erraverunt, et nemo fuit in eis? «Per diem errabunt, et nemo in eis.»

23. [«vers.» 17.] Sed quid est, «errabunt per diem?» Numquid peribunt? Et ubi est, «Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur?» Ergo quando per diem erraverunt? Cum hic positum Dominum non intellexerunt. Et quid sequitur? «Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus.» Iidem ipsi qui per diem erraverunt, et nemo fuit in eis, amici tui facti sunt, et valde mihi honorificati sunt. Factum est in eis os illud post resurrectionem Domini in abscondito, et pro ejus nomine passi sunt, in cujus passione trepidaverunt. «Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus; valde confortati sunt principatus eorum.» Facti Apostoli, facti duces Ecclesiae, facti arietes ducentes greges, «valde confortati sunt principatus eorum.»

24. [«vers. 18.] Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.» Per illos qui per diem erraverunt, et nemo erat in eis, ecce nata est tanta ista multitudo, quae jam sicut arena numerari non potest, nisi Deo. Dixit enim, «Super arenam multiplicabuntur;» et tamen dixerat, «Dinumerabo eos.» Illi ipsi numerati, «super arenam multiplicabuntur.» Ei quippe arena numerata est, cui numerati sunt capilli capitis nostri (Matth. X, 30). «Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.»

25. «Exsurrexi, et adhuc sum tecum. Exsurrexi, et» «adhuc sum tecum,» quid est? Jam passus sum, inquit, sepultus sum; ecce surrexi, et adhuc me non intelligunt secum. «Adhuc tecum sum,» id est, nondum cum ipsis; quia nondum agnoscunt. Sic enim legitur in Evangelio, quia post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, sibi apparentem non continuo cognoverunt (Matth. XXVIII, 17). Est et alius sensus, «Exsurrexi, et adhuc sum tecum:» ut hoc tempus significare voluerit, quo adhuc in occulto est ad dexteram Patris, antequam reveletur in claritate qua venturus est ad judicandum de vivis et mortuis.

26. [«vers.» 19, 20.] Et deinde dicit quid interea per totum hoc tempus, dum jam resurrexit et adhuc cum Patre est, patiatur hic per commixtionem peccatorum in corpore suo, quod est Ecclesia, et per separationem haereticorum. Sequitur enim et dicit: «Si occideris, Deus, peccatores; Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione, Accipient in vanitate civitates suas.» Videtur sic connecti ordo verborum: «Si occideris, Deus, peccatores, accipient in vanitate civitates suas.» Si enim occisos vult intelligi, cum per superbiam qua intumescunt, amittunt gratiam qua vivunt. «Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu» (Sap. 1, 5). Sic occiduntur peccatores, quia obscurati intelligentia alienantur a vita Dei (Ephes. IV, 18). Amittunt enim confessionem propter elationem: atque ita in eis occisis fit quod scriptum est, «A mortuo, tanquam qui non sit, perit confessio» (Eccli. XVII, 26). Et sic accipiunt «in vanitate civitates suas,» id est, populos suos vanos, eorum vanitatem sectantes; cum inflati justitiae nomine persuadent ut disrupto unitatis vinculo, eos tanquam justiores caeci et imperiti sequantur. Et quia plerumque hinc inveniunt occasionem separandi se ab unitate Christi, dum malos accusant, cum quibus se communionem nolle habere confingunt; et quia fieri potest, ut non tantum infament innocentes, quos tanquam malos se fugere simulant, sed etiam vera de quibusdam malis sui similibus dicant, inter quos triticum Christi servato unitatis vinculo gemit: propterea interposuit, «Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione, accipient in vanitate civitates suas;» id est, ideo seducent in separationem propriam populos suos, vanitate propria corrumpendos, «quia» tu «in cogitatione dices, Viri sanguinum, declinate a me:» ut scilicet merito superbiae peccatores in spiritu occisi, propterea civitates suas, hoc est populos suos, in vanum accipiant, hoc est, in erroris vanitatem separando traducant, et quasi offensi commixtione palearum, disrupta unitate triticum deserant; quia ipsum triticum, id est bonos fideles, monet ut ante ventilationem, quae novissima futura est, non aperte se a malis segreget, ne adhuc eis commixtos deserat bonos; sed per bonam conversationem et dissimulitudinem vitae quodammodo tacite illis dicat, «Viri sanguinum, declinate a me.» Hoc enim eis voce Dei dicit, quae vox in cogitatione est, sicut eam Deus dicit in cogitatione sancti populi sui. Viri autem sanguinum qui sunt, nisi qui oderunt fratres; sicut Joannes dicit: «Qui odit fratrem suum, homicida est» (I Joan. III, 15)? Hoc ergo non intelligentes occisi peccatores, quomodo dicat Deus malis in cogitatione bonorum, «Viri sanguinum, declinate a me,» accusant in eis communionem malorum; et se per has calumnias separando, accipiunt «in vanitate civitates suas.» Haec vox quae modo in cogitatione bonorum dicitur malis, aperta erit in illa die, quando eis dicitur a capite ipso nostro: «Nunquam novi vos; discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem» (Matth. VII, 23).

27. [«vers.» 21.] Nunc autem dicit corpus Christi, quod est Ecclesia: Quid est quod mihi calumniantur superbi, quasi me maculent aliena peccata, et propterea separando se, accipiunt «in vanitate civitates suas? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui?» Utquid a me pejores exigunt etiam corporalem a malis separationem, ut ante tempus messis simul cum zizaniis eradicetur et triticum (Id. XIII, 30); ut ante tempus ventilationis perdam sustinentiam tolerandi paleam (Id. III, 12); ut antequam omnia genera piscium ad finem saeculi tanquam ad littus separanda perveniant, retia pacis unitatisque disrumpam (Id. XIII, 47)? Numquid malorum sunt Sacramenta quae accipio? numquid eorum vitae factisque consentiendo communico? «Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui; et super inimicis tuis tabescebam?» nonne cum zelus domus tuae comederet me (Psal. LXVIII, 10), videbam insensatos, et tabescebam? nonne et taedium detinebat me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 139, 158, 53)? Qui enim sunt inimici tui, nisi qui vita sua indicant quam oderint legem tuam? Hos ergo cum odissem, cur mihi calumniantur qui accipiunt «in vanitate civitates suas,» quod mihi imputari possint eorum peccata, quos oderam, et super quibus zelo domus Dei tabescebam? Sed ubi est, «Diligite inimicos vestros?» An quia «vestros» dixit, non Dei? «Benefacite,» inquit, «eis qui oderunt vos:» non ait, qui oderunt Deum. Ideo iste secutus dixit, «Nonne eos qui oderunt te, Domine, odio habui?» non dixit, qui oderunt me. «Et super inimicis tuis tabescebam: tuis» dixit; non, meis. Sed qui nos propterea oderunt, et propterea inimici nobis sunt, quia Deo servimus, quid aliud quam eum oderunt, et ejus inimici sunt? Numquid ergo tales inimicos nostros diligere non debemus? Aut non propter Deum persecutionem patiuntur, quibus dicitur: «Orate pro persequentibus vos» (Matth. V, 44)? Ergo attende quod sequitur.

28. [«vers. 22.] Perfecto odio oderam illos.» Quid est, «perfecto odio?» Oderam in eis iniquitates eorum, diligebam conditionem tuam. Hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Nam ecce vide quid adjungat, «Inimici facti sunt mihi.» Non jam tantum Dei, sed suos inimicos ostendit. Quomodo ergo in eis implebit, et quod ipse dixit, «Nonne eos qui oderant te, odio habui,» et quod Dominus praecepit, «Diligite inimicos vestros?» Quomodo implebit hoc, nisi illo perfecto odio; ut hoc in eis oderit quod iniqui sunt, hoc diligat quod homines sunt? Nam et tempore Veteris Testamenti, quo visibilibus suppliciis carnalis populus coercebatur, homo ad Novum Testamentum per intelligentiam pertinens, famulus Dei Moyses, quomodo oderat peccantes, cum pro eis orabat? et quomodo non oderat, cum eos occidebat, nisi quia perfecto odio oderat eos? Ea namque perfectione sic oderat iniquitatem quam puniebat, ut diligeret humanitatem pro qua orabat.

29. [«vers.» 23.] Cum ergo corpus Christi ab impiis et iniquis etiam corporaliter in fine separandum, nunc inter eos interim gemat; et cum illi occisi peccatores tanquam de malorum communione bonis calumniando, et se quasi per occasionem malorum magis a bonis et innocentibus separando, sic accipiant in vanitate civitates suas, ut multi mali adhuc restent, qui eorum separationem non sequantur, sed a bonis usque in finem tolerandi, in eadem permixtione remaneant: quid inter haec agit corpus Christi, sive centenum, sive sexagenum, sive tricenum fructum afferens cum tolerantia (Matth. XIII, 23; et Luc. VIII, 15)? Quid agit proxima Christi in medio filiarum. sicut lilium in medio spinarum (Cant. II, 2)? Quae sunt voces ejus? quae conscientia? quae species filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14)? Ecce audi quid dicat: «Proba me, Deus, et scito cor meum.» Tu Deus, tu proba, tu scito; non homo, non haereticus, qui nec probare novit, nec scire potest cor meum, ubi tu probas et scis quia non consentiam factis malorum, et illi me putant contaminari posse peccatis aliorum: ut dum ego in longinqua peregrinatione mea facio quod in alio psalmo gemo, id est, cum iis qui oderant pacem sum pacificus (Psal. CXIX, 7), donec perveniam ad illam visionem pacis, quod interpretatur Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, civitas aeterna in coelis; ipsi litigando et calumniando seque separando, accipiant, non plane in aeternitate, sed «in vanitate civitates suas. Proba» ergo «me, Deus, et scito cor meum; scrutare me, et cognosce semitas meas.» Utquid hoc? Attende quid sequitur.

30. [«vers. 24.] Et vide,» inquit, «si via iniquitatis sit in me, et deduc me in via aeterna. Scrutare,» inquit, «semitas meas,» id est consilia et cogitationes meas: «et vide si via iniquitatis sit in me,» sive faciendo, sive consentiendo; «et deduc me in via aeterna.» Quid aliud dicit, quam, deduc me in Christo? Quis est enim via aeterna, nisi qui est vita aeterna? Aeternus enim est qui dixit: «Ego sum via, veritas et vita» (Joan. XIV, 6). Si ergo aliquid inveneris in via mea quod displiceat oculis tuis, quoniam via mea mortalis est; tu «deduc me in via aeterna,» ubi nulla est iniquitas: quia «etsi quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum. Ipse est exoratio pro peccatis nostris» (I Joan. II, 1); ipse est via aeterna sine peccato; ipse est vita aeterna sine supplicio.

31. Magna sacramenta, fratres. Quomodo nobiscum loquitur Spiritus Dei? quomodo nobis facit in hac nocte delicias? Quid est hoc, rogamus vos, fratres? unde dulciora, quo obscuriora? Conficit nobis potionem ad amorem suum, quibusdam modis miris. Mirificat ipsa dicta sua, ut cum ea diceremus quae jam noveratis, tamen quia ex illis locis eruebantur quae obscura videbantur, tanquam nova fieret ipsa cognitio. Numquid non noveratis, fratres, quia in Ecclesia Dei tolerandi sunt mali, et schismata non sunt facienda? Numquid non jam sciebatis quia intra illa retia quae capiunt bonos et malos pisces, perdurandum est usque ad littus, nec retia rumpenda sunt; quia in littore separabuntur boni ad vasa, et mali projicientur? Jam ista noveratis; versus autem istos psalmi hujus non intelligebatis: expositum est quod non intelligebatis, et innovatum est quod noveratis.

IN PSALMUM CXXXIX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Jusserunt domini fratres, et in ipsis Dominus omnium, ut istum psalmum afferam ad vos intelligendum, quantum Dominus donat. Adjuvet orationibus vestris, ut ea dicam quae oportet me dicere, et vos audire; uti omnibus nobis utilis sit sermo divinus. Non enim omnibus utilis est; quia non est omnium fides (II Thess. III, 2). Fides autem sic est in anima, ut radix bona quae pluviam in fructum ducit: perfidia vero, et error diabolicus, et cupiditas, mala radix omnium malorum (I Tim. VI, 10), sicut radix spinarum, etiam dulcem pluviam ad punctiones convertit.

2. Quid habet psalmus iste, credo cum cantaretur, advertisse vos; quoniam conqueritur et gemit, et precem Deo fundit, inter malos constitutum corpus Christi: ejus enim vox est in omni tali prophetia, tanquam illius inopis, id est egentis, nondum satiati, esurientis et sitientis justitiam (Matth. V, 6), cui quaedam saturitas promissa in fine servatur. Interim hic nunc sitiat et esuriat, gemat et pulset et quaerat. Peregrinationis illecebris non delectetur, non putet patriam saeculum, unde ut liberetur Christus advenit: quia Christus caput nostrum esse voluit, caput scilicet cujusdam corporis. Non enim potest dici caput, ubi corpus nullum est cui sit caput. Proinde, si caput Christus; et alicujus corporis caput est Christus. Corpus illius capitis sancta Ecclesia est, in cujus nos membris sumus, si caput nostrum diligimus. Audiamus ergo voces corporis Christi, hoc est voces nostras, si sumus in Christi corpore; quia quisquis ibi non fuerit, in eis erit inter quos illud corpus gemit. Proinde aut in illo corpore eris, ut gemas inter malos; aut non eris in illo corpore, et in eis eris inter quos malos gemit corpus, quod gemit inter malos: aut membrum Christi, aut hostis corporis Christi. Nec isti inimici et adversarii corporis Christi uno modo intelliguntur, aut uno modo agunt. Versipellis est enim qui in eis regnat, et qui eis utitur tanquam vasis suis. Caeterum multi ab illo liberantur, et in corpus Christi transeunt; et qui sint, et quot futuri sint, novit ille qui illos redemit sanguine suo nescientes. Sunt autem quidam perseveraturi in malitia sua, ad Christi corpus non pertinentes; et ipsi noti ei utique, cui nihil ignotum est. Interim illi qui jam compaginati sunt cum membris ejus, nondum habentes resurrectionem futuram, in qua perit omnis gemitus, et laus succedit, in qua omnis tribulatio morietur, et erit sine fine exsultatio; nondum ergo habentes hoc in re, sed tamen tenentes in spe, gemunt ex desiderio quodam, et orant se liberari ab hominibus malis, inter quos necesse est vivere et bonis: non enim separatio jam cuique tuta est. Illius enim erit separatio, qui non novit errare. Quid est, qui non novit errare? Ut nec malum trajiciat ad dexteram, nec bonum ad sinistram. Nos autem in hac vita difficile est ut nos ipsos noverimus; quanto minus debemus de quoquam praeproperam ferre sententiam? Quia si hodie malum novimus, cras qualis futurus sit ignoramus; et forte quem vehementer odimus, frater noster est, et nescimus. Securi ergo odimus in malis malitiam, et diligimus creaturam; ut quod ibi fecit Deus amemus, quod ibi fecit ipse homo, oderimus. Fecit enim Deus ipsum hominem; fecit autem homo peccatum. Dilige quod fecit Deus, oderis quod fecit homo: sic enim persequeris quod fecit homo, ut liberetur quod fecit Deus.

3. [«vers. 1.] In finem, Psalmus ipsi David.» Finem non intendas aliud quam tibi ab Apostolo praestitutum est: «Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti» (Rom. X, 4). Ergo cum audis Psalmum dicere, «In finem,» corda convertantur ad Christum. Tanquam enim praeco Psalmi est titulus Psalmi, veluti dicens, Ecce veniet; inde dicturus sum, de Christo cantaturus. Nam et, «ipsi David,» non intelligo nisi ipsum qui factus est ex semine David secundum carnem (Id. I, 3). Interim propter genus congruit nomen. Genus carnale a David; genus spirituale supra David: et non solum ante David, sed ante Abraham; nec ante Abraham tantum, sed ante Adam; nec ante Adam tantum, sed ante coelum et terram, ante omnes Angelos, ante omnes Potestates et Virtutes, ante omnia visibilia et invisibilia. Quare? Quia ut haec essent, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Ergo quia ex semine David, non secundum divinitatem, qua Creator est ipsius David, sed secundum carnem; David dignatus est vocari in prophetia: in ipsum finem intende, quia «ipsi David» Psalmus canitur; et corporis ejus vocem audi, et esto in corpore ejus. Vox quam audisti tua fiat, et ora, et dic quod sequitur.

4. [«vers. 2.] Exime me, Domine, ab homine maligno:» non ab uno, sed ab ipso genere; nec a vasis tantum, sed ab ipso principe, id est, ab ipso diabolo. Quare enim «ab homine,» si a diabolo? Quia et ipse in figura homo dictus est: «Venit inimicus homo, et superseminavit zizania;» et cum dixissent servi ad patremfamilias, «Nonne bonum semen seminasti? Unde apparuerunt zizania?» Responsum est: «Inimicus homo hoc fecit» (Matth. XIII, 25, 27, 28). Ab isto ergo homine maligno ora, quantum potes, ut libereris: «Quia non est» tibi «colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum» (Ephes. VI, 12), id est rectores peccatorum. Quod quidem et nos fuimus; nam audivimus modo vocem Apostoli: «Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino» (Id. V, 8). Jam ergo lux facti, non in nobis, sed in Domino, oremus non tantum contra tenebras, id est contra peccatores, quos adhuc diabolus possidet; sed etiam contra ipsum principem eorum diabolum, qui operatur in filiis diffidentiae (Eph. II, 2). «A viro injusto erue me.» Hoc est, «ab homine maligno;» quod est, «a viro injusto.» Malignum enim ideo dixit, quia injustum: ne forte aliquem injustum bonum esse putes. Sunt enim multi injusti quasi non nocentes; non sunt saevi, non sunt asperi, non sunt persequentes et pressuras hominibus facientes: sed tamen inde injusti, quia alio quodam modo luxuriosi, ebriosi, voluptatibus dediti. Quomodo nulli nocet qui sibi non parcit? Innocens enim ille est qui non nocet; non autem qui sibi nocet. Tibi autem quomodo potest non nocere qui sibi nocet? Sed respondes: In quo mihi nocet? Non enim invasit rem meam, aut appetivit salutem meam: luxuria sua pascitur, suis voluptatibus delectatur; sed si inquinatas habet voluptates, ipse inquinatur; mihi quid pertinet, cui molestus non est? Nocet tibi saltem vel exemplo, quia vivit tecum, et ad quod agit invitat. Nonne cum eum vides forte in illis sordibus prosperari, duceris talium delectatione factorum? Etsi non consentis, saltem invenisti quod expugnes. Quomodo ergo tibi non nocebat, qui laboras vincere quod fecit in corde tuo? Malignus est ergo omnis injustus, et necesse est noxius sit, sive sit blandus, sive sit ferox. Quisquis in illum incurrerit, quisquis laqueis ejus fuerit captus, inveniet quam sit noxium quod putabat lene. Etenim, fratres, et spinae non pungunt in radicibus. Erue spinas de terra, contrecta radices ipsarum, et vide si sentis dolorem: tamen illud unde dolorem sentis in superficie, de illa radice processit. Itaque non vobis placeant homines quasi lenes et blandi, amatores tamen carnalium voluptatum, et inquinatarum cupiditatum sectatores; non vobis placeant. Etsi adhuc videntur lenes, radices spinarum sunt. Nam talibus factis per luxuriam plerumque effundunt quod habebant: et quomodo quaerunt implere quod effuderunt? Numquid jam parcunt rapinis et cogitationibus fraudum, omni generi malignitatis exquirendae? Jam vides malum hominem, quem putabas antea lenem. Quando illum videbas inebriari, bonus erat: modo jam furem vides, latronem times; processerunt spinae de illis radicibus. Quando sentiebas lenes radices spinarum, tunc si posses incenderes, et non esset unde prodiret quod te modo pungeret. Proinde, fratres mei, corpus Christi, vel membra Christi, gementia inter tales malos; quoscumque inveneritis proclives ferri in malas libidines et in perniciosas voluptates, tunc reprehendite, et tunc castigate, tunc urite. Incendatur radix, et non est unde spina procedat. Si autem non potueritis, certi estote quod eos habebitis inimicos. Tacere possunt, occultare inimicitias suas possunt, amare vos non possunt. Sed quoniam amare vos non possunt, et necesse est ut qui oderunt vos mala vobis quaerant; non vacet lingua et cor vestrum dicere Deo, «Exime, me Domine, ab homine maligno: a viro injusto libera me.»

5. [«vers. 3.] Qui cogitaverunt injustitias in corde.» Quid enim, quia non audent proferre in lingua, et servant in corde? Propter eos enim dixit, qui plerumque in labiis bona loquuntur. Audis vocem justi; sed non est cor justi. Nam quid profuit hoc addere, ut diceret, «Qui cogitaverunt injustitias in corde?» Ab eis me libera; ibi sit potentissima manus tua ad eruendum me. Facile est enim devitare apertas inimicitias; facile est averti ab inimico prompto et manifesto, cujus iniquitas jam etiam in labiis est: ille est molestus, ille est occultus, ille difficile devitatur, qui in labiis bona portat, et in corde occultat mala: «Qui cogitaverunt injustitias in corde. Tota die constituebant bella.» Quid est, «bella?» Contra quae pugnarem tota die mihi constituebant. Inde enim hoc nascitur de talibus cordibus, quidquid est contra quod pugnat christianus. Si seditio, si schisma, si haeresis, si contradictio turbulenta, non hoc erumpit nisi de illis cogitationibus quae tegebantur: et quando labia bona loquebantur, «tota die constituebant bella.» Pacata audis verba; sed belli constitutio a cordibus non discedit. Quod enim dictum est, «tota die,» Sine intermissione significat, id est, toto tempore.

6. [«vers. 4.] Acuerunt linguas suas sicut serpentes.» Si adhuc quaeris hominem, aspice similitudinem. In serpente maxime astutia est et dolus nocendi; propterea etiam serpit. Non enim vel pedes habet, ut ejus vestigia cum venit audiantur. In ejus itinere velut lenis est tractus, sed non est rectus. Ita ergo repunt et serpunt ad nocendum, habentes occultum venenum et sub leni contactu. Et ideo sequitur: «Venenum aspidum sub labiis eorum.» Ecce est illud sub labiis; ut aliud sub labiis, aliud in labiis advertamus. Quos etiam aperte manifestat alio loco, ubi dicit, «Qui loquuntur pacem cum proximo suo; mala autem in cordibus suis» (Psal. XXVII, 3).

7. [«vers. 5.] Conserva me, Domine, de manu peccatoris; ab hominibus injustis erue me.» Ipsi sunt, noti sunt: non hic opus est intelligere, sed agere; orare opus est, non quaerere qui sint. Sed quomodo ores adversus hujusmodi homines, aperit tibi in consequenti. Multi enim adversus malos imperite orant. «Qui cogitaverunt,» inquit, «supplantare gressus meos.» Adhuc potest carnaliter accipi. Habet quisque inimicum; in negotio cogitat ei fraudem facere, et ei auferre pecuniam, qui versatur in communi negotio: habet quisque inimicum vicinum, et cogitat malum ingerere domui ejus, aliquid de re ipsius minuere; et utique dolo cogitat, fraude cogitat, machinamentis diaboli haec ipsa gestit implere; nemo dubitat. Sed tamen non propter ista isti cavendi sunt, sed ne insidiando tibi adducant te ad se; id est, a corpore Christi separent te, et faciant de corpore suo. Sicut enim bonorum caput Christus est, sic illorum caput diabolus. «Qui cogitaverunt,» inquit, «supplantare gressus meos.» Quid est, «supplantare gressus meos?» Non quasi ut erres in negotio quod cum illo habes, et decipiat te in causa quae tibi communis est in foro cum illo. Supplantavit gressus tuos, si te impedierit in via Dei, ut illud quod rectum intendebas, titubet, aut labatur a via, aut cadat in via, aut recedat de via, aut remaneat in via, aut retro revertatur unde venerat. Quidquid tibi tale fecerit, supplantavit te, decepit te. Contra hujusmodi insidias ora, ne perdas coeleste patrimonium, ne amittas Christum cohaeredem, quia victurus es in aeternum cum eo qui te fecit haeredem. Non enim talis te fecit haeredem, cui mortuo succedas, sed cum quo in aeternum vivas.

8. [«vers. 6.] Absconderunt superbi muscipulam mihi.» Totum corpus diaboli explicavit breviter, cum ait, «superbi.» Inde est quod et justos plerumque se dicunt, cum sint iniqui. Inde est quod nihil illis tam noxium est, quam confiteri peccata. Ipsi sunt qui cum sint falsi justi, necesse est ut invideant veris justis. Nemo enim invidet alteri in eo quod non vult vel esse vel videri. Alius tibi invidet, quia dives es; aut dives vult esse ut tibi invideat, aut putari vult dives: alius tibi invidet, quia clarus es et nobilis; aut hoc esse affectat, aut hoc se putari cupit. Et sic omnia quae videntur bona in hoc saeculo et putantur; quod quisque vult habere, et in quo vult excellere, vel cujus rei famam captat, in eo tibi invidet. Isti autem qui falsi justi sunt, videri volunt justi, cum non sint; et necesse est ut quem viderint verum justum, invideant illi, et hoc cum illo agant, quomodo amittat unde gloriatur. Inde veniunt omnes seductiones et supplantationes. Hoc prior ipse diabolus voluit, qui cadens stanti homini invidit: et quia ipse amisit regnum coelorum, hominem illuc pervenire noluit (Gen. III), et non vult; et id agit nunc, ut homo illuc non perveniat, unde ipse dejectus est. Quia ergo superbus est ipse, et ideo invidus quia superbus, omne corpus ipsius talium corpus est. Sed nos oremus contra illum, qui corrigi non potest, et pro ipsis qui possunt, ut dicamus homini injusto: Quare invides justo, o homo injuste? Quia vis videri justus? Cito fac quod melius est, et facilius eris quod vis videri. Esto justus: ita diliges cui invidebas; quia quod illum doles esse, eris et tu, et amabis in eo te, et ipsum in te. Etenim si invideres diviti, non esset in potestate tua ut dives esses; si invideres honesto alicui senatori nobili, non esset in potestate tua ut nobilis tu esses et clarus; si invideres pulchro, nunquam te pulchrum faceres; si invideres forti et valido, nunquam tibi vires dares: si invides justo, res in voluntate est; esto quod doles esse alterum. Non enim empturus es quod tu non es et alius est; gratis constat, cito constat: «Pax in terra hominibus bonae voluntatis» (Luc. II, 14).

9. Illi autem «superbi absconderunt muscipulam:» quaesierunt supplantare gressus meos. Et quid fecerunt? «Et restes extenderunt muscipulas pedibus meis.» Quas restes? Notum est hoc verbum in Scripturis, et invenimus alibi quid significent restes. Dominus flagellum de resticulis fecit, unde expulit eos de templo, qui ibi male versabantur (Joan. II, 15); et significavit nobis quomodo intelligamus restes: quia, «Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur» (Prov. V, 22), dicit alia Scriptura; et aperte Isaias, «Vae iis qui trahunt peccata sicut restem longam» (Isai. V, 18)! Quare autem dicitur restis? Quia omnis peccator perseverans in peccatis suis, addit peccata peccatis; et cum deberet accusatione peccati sui corrigi, defensione duplicat quod confessione posset auferri, et plerumque aliis peccatis vult munitus esse propter illa quae commisit. Fecit adulterium, et ne occidatur, parat homicidium; addit peccato peccatum. Rursum si ei contigerit facere homicidium, jam qui unum crimen timebat, duo timet: et utique cum videat se plura timere, quam antea timebat, non cogitat minuere quod fecit, sed addere quod nondum fecit; quaerit forte et maleficium. Tria ecce habet. Inde jam quis cogitet? quis finiat restem peccatorum? Et optime dicitur restis: ut enim torqueatur restis, additur; et non adduntur recta fila, sed torta. Pravitas sibi connexa ducitur in longum, et non cogitat praecidere quod male texuit; sed addere, producere, in longum protendere: ut habeat in fine unde illi ligentur manus et pedes, et projiciatur in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Haec autem peccata sua tendunt justis, quando eis suadent facere mala quae ipsi faciunt. Ideo dixit, «Restes extenderunt muscipulas pedibus meis;» id est, de peccatis suis me dejicere voluerunt. Et ubi hoc? «Juxta semitas scandalum posuerunt mihi:» non in semitis, sed «juxta semitas.» Semitae tuae, praecepta Dei sunt. Illi scandala juxta semitas posuerunt; tu, noli recedere a semitis, et non irrues in scandala. Nec volo dicas: Et prohiberet illos Deus ponere mihi scandala juxta semitas, et non ibi ponerent. Imo permisit Deus ponere scandala illos juxta semitas, et tu non recedas a semitis. «Juxta semitas scandala posuerunt mihi.»

10. [«vers.» 7.] Et quid restat? quod remedium inter tanta mala, in istis tentationibus, in istis periculis? «Dixi Domino, Deus meus es tu.» Illi homines sunt, et non mei; tu et Deus, et meus es. «Dixi Domino, Deus» «meus es tu.» Magna vox orationis; movet fiduciam. Numquid illorum non est Deus? Cujus enim non est Deus, qui est verus Deus? Sed tamen proprie eorum est, qui eo fruuntur, qui ei serviunt, qui libenter sub ipso sunt. Nam et mali quamvis inviti, sub ipso sunt. Illi appellant Deum, a quo coronentur; sub illo illi fugiunt, a quo damnentur. Et iniquus qui non vult habere Dominum Deum suum, quo fugiet Deum omnium? Bonum est illi ergo ut convertatur ad Deum omnium, faciatque illum conversione suum; et positus inter tales peccatores, seductores, hypocritas, superbos, dicat ad Deum, quem sui conversione sibi fecit Deum suum: «Dixi Domino, Deus meus es tu. Percipe auribus, Domine, vocem deprecationis meae.» Simplex quidem sententia est, et facilis ad intelligendum: sed tamen delectat forte cogitare quare non dixerit, Percipe auribus deprecationem meam; sed velut evidentius exprimens affectum animi sui, ait, «vocem deprecationis meae,» vitam deprecationis meae, animam deprecationis meae, non quod sonat in verbis meis, sed unde vivunt verba mea. Caeteri enim strepitus sine anima, soni dici possunt, voces non possunt: vox proprie animatorum est, vivorum est. Quam multi autem deprecantur Deum, et non sentiunt Deum, nec bene cogitant de Deo? Sonum deprecationis habere possunt, vocem non possunt; quia vita ibi non est. Hujus qui vivebat, quia Deum suum intelligebat, et a quo liberaretur videbat, et a quibus liberaretur sentiebat, ipsa erat vox deprecationis ejus.

11. [«vers.» 8.] Ipsam commendans auribus Dei dicat, «Domine, Domine.» Tu «Domine, Domine,» id est, tu verissime Domine, non quales domini homines, non quales domini qui emunt saccello; sed qualis Dominus qui emit sanguine. «Domine, Domine, virtus salutis meae:» id est, qui das vires saluti meae. Quid sibi vult, «virtus salutis meae?» Conquerebatur de scandalis et insidiis peccatorum, de circumlatrantibus et circuminsidiantibus malignis hominibus vasis diaboli, de superbis invidentibus justis, inter quales necesse est vitam ducere, cum hic vivimus in peregrinatione nostra hac. Talia vero scandala abundantia futura Dominus praedixit, et ait: «Abundabit iniquitas, et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum.» Sed adjunxit statim solatium: «Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit» (Matth. XXIV, 12, 13). Attendit iste, et timuit; et abundantia iniquitatum turbatus respexit spem: quia «qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Extendit se perseverare, et vidit longam viam; et quia perseverare magnum est et difficile, ipsum oravit ad perfectionem perseverantiae suae, a quo illi jussum est ut perseveraret. Certe salvus ero, si perseveravero usque in finem; sed perseverantia ad virtutem pertinet, ut merear salutem: tu es virtus salutis meae, tu me facis perseverare, ut perveniam ad salutem. «Domine, Domine, virtus salutis meae.» Et unde spero quia tu es virtus salutis meae? «Obumbrasti super caput meum in die belli.» Ecce modo adhuc pugno: pugno foris contra fictos bonos, pugno intus contra concupiscentias meas; quoniam «video aliam legem in membris meis, repugnantem» «legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 23-25). Igitur laborans in hoc bello, respexit ad gratiam Dei; et quia jam coeperat aestuare et arescere, tanquam umbram invenit, sub qua viveret: «Obrumbrasti super caput meum in die belli;» id est, in aestu, ne fatigarer, ne arescerem.

12. [«vers. 9.] Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori.» Ecce quo mihi valebit umbraculum tuum, ut aestum non patiar a meipso. Et quid mihi peccator faceret ille, quantumlibet saeviret? Saevierunt enim in martyres iniqui; traxerunt eos, catenis ligaverunt, carceribus incluserunt, gladio ferierunt, bestiis subrexerunt , ignibus consumpserunt: haec omnia fecerunt; sed non eos tradidit Deus peccatoribus, quia non sunt traditi a desiderio suo. Illud ergo ora, quantum potes, ut a desiderio tuo non te tradat Deus peccatori. Tu enim desiderio tuo locum diabolo das. Ecce enim diabolus proposuit lucrum, et invitavit ad fraudem: lucrum habere non potes, nisi fraudem feceris. Sed lucrum esca est, fraus laqueus. Sic attende escam, ut videas et laqueum: quia lucrum non potes adipisci, nisi fraudem feceris; fraudem autem si feceris, capieris. Non ideo dico, capieris, quia invenieris: aliquando enim non invenieris, sed ab hominibus; numquid a Deo? Capieris, et traheris, et occideris. Omnis enim qui talia facit, perimit seipsum. Ibi est ergo esca, ibi est et laqueus; frena desiderium, et non cades in laqueum: si autem vicerit te desiderium escae, mittit tibi collum in laqueum, et capiet te auceps animarum. «Ne tradas me a desiderio meo peccatori.» Inde inumbratur in die belli. Desiderium enim aestus facit; umbraculum autem Domini temperat desiderium, ut possimus refrenare quo rapiebamur, ut non ita exaestuemus, ut ad laqueum perducamur. «Cogitaverunt adversum me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.» Habes alio loco: «Qui me premunt exsultabunt si motus fuero» (Psal. XII, 5). Tales sunt et isti, quia talis est et ipse diabolus. Quando seduxerit hominem, gaudet, triumphat de illo; exaltatur ipse, quia ille humiliatus est. Quare autem ille humiliatus est? Quia male exaltatus fuit: et ille qui de illo triumphat, humiliabitur. Tales sunt enim omnes qui gaudent de malo; videntur sibi ad tempus gloriari, superbire, cervicem erigere. Non vos delectet exaltatio eorum; escam habent in faucibus et hamum: ibi est quo delectantur, ibi est quo trahuntur. «Ne derelinquas me, ne forte exaltentur:» id est, non de me triumphent, non de me gaudeant.

13. [«vers. 10.] Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum teget eos.» Me, inquit, umbra alarum tuarum teget: obumbrasti enim mihi in die belli. Ipsos quid teget? «Caput circuitus eorum:» ipsa est superbia. Quid est, «circuitus ipsorum?» Ut circumeant, et non stent; in gyrum cant erroris, ubi iter est sine fine. Qui enim in longum it, alicunde incipit, alicubi finit: qui in gyrum it, nusquam finit. Ipse est labor impiorum, qui demonstratur in alio psalmo evidentius: «In circuitu impii ambulant» (Psal. XI, 9). Sed circuitus eorum caput, superbia est; quia initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Unde autem superbia «labor labiorum ipsorum?» Omnis enim superbus fictus est, omnis fictus mendax. Laborant homines loqui mendacium: nam veritatem tota facilitate loquerentur. Ille enim laborat qui fingit quod dicit. Nam qui verum vult dicere, non laborat: ipsa enim veritas sine labore loquitur. De homine ergo hoc dixit Deo: Me proteget umbraculum tuum; ipsos teget mendacium ipsorum: sed ipsum mendacium ipsorum, labor est labiorum ipsorum. «Ecce parturivit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem» (Psal. VII, 15). In omni enim opere malo labor est, et omne opus malum cogitatum, mendacium ducem habet. Non enim est veritas, nisi in opere bono. Et propterea quia omnes laborant in mendacio, Veritas quid clamavit? «Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos» (Matth. XI, 28). Ipsa est vox clamans ad laborantes in alio psalmo: «Filii hominum usquequo gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium» (Psal. IV, 3)? Aperte audi alio loco laborem in mendacio: «Docuerunt linguas suas loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt» (Jerem. IX, 5). «Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum teget eos.»

14. [«vers. 11.] Decident supra eos carbones ignis in terra, et dejicies eos.» Quid est, «in terra?» Hic, adhuc in hac vita; hic «supra illos decident carbones ignis, et dejicies eos.» Qui sunt «carbones ignis?» Novimus istos carbones. An alii sunt isti, et alii illi de quibus dicturi sumus? Istos enim video ad poenam valere; illos autem quos commemoraturus sum, ad salutem. Dictum est enim de quibusdam carbonibus, cum homo peteret adversum linguam subdolam auxilium: «Quid detur tibi, aut quid adjicietur tibi ad linguam subdolam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis» (Psal. CXIX, 3, 4): id est, verba Dei cor transfigentia, et vetustatem perimentia, amoremque gignentia; et exempla hominum qui mortui erant et revixerunt, et nigri erant, et fulgentes effecti sunt. Carbones enim tenebrae sunt; color indicat. Sed cum ad eos accesserit flamma charitatis, et ex mortuis revixerint, audiant ab Apostolo: «Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino» (Ephes. V, 8). Ipsi sunt carbones, fratres, quos intuemur, quando volumus mutare vitam transfixi sagitta Dei, et impediunt nos malae linguae hominum, de qualibus hic modo querebatur; et volunt seducere a via veritatis, potiusque inducere ad errores suos, et dicere nobis quia si professi fuerimus, non implebimus. Attendimus carbones illos. Qui erat heri ebriosus, hodie sobrius est; qui erat heri adulter, hodie castus est; qui erat heri raptor, hodie largitor: omnes isti carbones ignis sunt. Accedunt exempla carbonum ad vulnus sagittarum (non enim timeam dicere vulnus, cum clamet ipsa sponsa: «Vulnerata charitate ego sum» [Cant. II, 5, sec. LXX]), et fit ibi vastatio feni; propter quod et dicuntur carbones vastatorii. Vastatur fenum, sed purgatur aurum; et mutat homo ex morte vitam, et incipit esse etiam ipse carbo flagrans: qualis carbo erat Apostolus, qui prius fuit persecutor et blasphemus et injuriosus, niger et exstinctus; misericordiam vero consecutus (I Tim. I, 13), accensus est de coelo: vox Christi accendit illum; periit in eo tota nigritudo, coepit fervens spiritu quo accendebatur, accendere. Tales ergo et hic intellecturi sumus carbones ignis, qui cadunt super istos malos, et dejiciunt illos? Plane non prohibemur hunc habere intellectum. Video hic nobis elucescere non improbabilem et irreprehensibilem sententiam: intelligo illos carbones cadere super istos, ut dejiciantur. In alios enim veniunt, ut accendantur; in alios, ut dejiciantur: ipse enim carbo dicebat, «Quibusdam sumus odor mortis in mortem, quibusdam sumus odor vitae in vitam» (II Cor. II, 16). Vident enim justos flammantes spiritu, candentes luce, et eis invidendo cadunt; hoc est quod supervenient illis carbones ignis in terra, et dejicientur. Quid est, «in terra?» Adhuc hic sunt in hac vita; excepta illa poena quae servatur impiis, carbones isti illos dejiciunt, antequam veniat ignis aeternus: «Decident super eos carbones ignis in terra, et dejicient eos. In miseriis non subsistent.» Venit illis miseria et non tolerant: justus autem subsistit; quomodo ille subsistit, qui dicit, «Sed etiam gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» (Rom. V, 3-5). At vero super illos cum ceciderit aliqua pressura, aliqua miseria, non subsistunt; cadunt. Quando enim tales patiuntur hujusmodi pressuras, non valent tolerare, decidunt in iniquitates malas; quia traduntur a desiderio suo peccatori.

15. [«vers. 12.] Vir linguosus non dirigetur super terram.» Vir linguosus amat mendacia. Quid enim illi est voluptas, nisi loqui? Non enim attendit quid loquatur, dum loquatur. Non potest fieri ut iste dirigatur. Qualis ergo esse debet servus Dei, accensus illis carbonibus, et ipse carbo salutaris effectus? qualis esse debet? Ut magis optet audire quam dicere, sicut scriptum est, «Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum» (Jacobi I, 19): et, si fieri potest, hoc cupiat, non habere necessitatem loquendi, et dicendi, et docendi. Ecce enim dico Charitati vestrae: fratres mei, loquimur nos modo ad vos, ut aliquid doceamus vos: quanto melius; omnes sciremus, et nemo doceret alterum; ut non esset alius loquens, alius audiens, sed omnes audientes unum illum cui dicitur, «Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam» (Psal. L, 10)? Unde et ille Joannes, non tam gaudebat quia praedicabat, et quia loquebatur; sed gaudebat quia audiebat: ait enim, «Amicus» «autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi» (Joan. III, 29). Itaque, fratres, cito dixerim Charitati vestrae, ubi unusquisque probet se: non ut non loquatur, sed ut de illo locutionis officium exigat; gaudium autem taciturnitatis habeat in voluntate, vocem doctrinae in necessitate. Quando enim opus est voce doctrinae? Quando pateris imperitum, quando pateris indoctum. Si semper te delectat docere, semper vis habere imperitum quem doceas: si autem benevolus es, et vis omnes doctos esse, non vis semper habere quos doceas; et non erit in voluntate exercitatio vel probatio doctrinae tuae, sed in necessitate. Gaudium tibi sit in auditione Dei, necessitas tibi sit in locutione tua; et non eris vir linguosus, ne non dirigaris. Quare vis loqui, audire non vis? Semper foras exis, intro redire detrectas. Qui enim te docet, intus est: quando tu doces, tanquam foras exis ad eos qui foris sunt. Ab interiore enim audimus veritatem, et ad eos qui foris a nostro corde sunt, loquimur. Quod enim dicimur eos in corde habere de quibus cogitamus, secundum quamdam imaginem dicimur, quam de illis habemus impressam. Nam si omnino intus ipsi essent, scirent utique quid in corde nostro esset; atque ita ut eis loqueremur, opus non esset. Si autem hoc te delectat quod foris agis; vide ne tumescas foris, et non possis redire per angustam, et non possit tibi dicere Deus tuus, «Intra in gaudium Domini tui:» sed dicat tibi, quia forinsecus erat quod amasti, «Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores» (Matth. XXII, 13). Ubi enim ostendit malum esse mitti exterius, ibi ostendit bonum esse intrare interius. Nam servo bono quid dixit? «Intra in gaudium Domini tui.» Malo autem servo, «Projicite illum in tenebras exteriores» (Id. XXV, 21, 23, 30). Non ergo amemus magis exteriora, sed interiora: de interioribus gaudeamus; in exterioribus autem necessitatem habeamus, non voluntatem. «Vir linguosus non dirigetur super terram.»

16. «Virum injustum mala venabuntur in interitum.» Veniunt mala, et non subsistit; ideo dixit, «Venabuntur in interitum.» Multis enim bonis, multis justis evenerunt mala; et tanquam invenerunt eos mala. Nam ideo dixit, «Venabuntur,» quia unusquisque abscondere se vult a malo: sed cum invenitur a malo, quasi factus est in venationem. Numquid autem soli mali fugiunt a malis, quando quaeruntur a malis? Nonne et bonis dictum est: «Si vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam» (Id. X, 23)? Ergo quando mali persequebantur bonos, id est martyres nostros, cum eos comprehenderunt, venati sunt eos; sed non ad interitum. Pressa est enim caro, coronata est anima; et ejecta est anima de carne, nec carni aliquid factum est quod obesset in posterum. Incensa sit caro, percussa sit caro, laniata sit caro; numquid ideo subtracta est Creatori, quia data est in manus persecutoris? Ille qui creavit ex eo quod non erat, non reparabit melius quam erat? Ergo quandocumque capti sunt justi, venati sunt illos quidem mali, sed non ad interitum. At vero illi qui non dirigentur et linguosi sunt, mala eos venabuntur ad interitum. Quare? Quia «in miseriis non subsistent.»

17. [«vers. 13.] Cognovi quia faciet Dominus judicium egentis.» Egens iste non est linguosus: qui enim linguosus est, abundare vult, esurire nescit. Illi autem egentes sunt, quibus dicitur, «Pulsate, et aperietur vobis; quaerite, et invenietis; petite, et dabitur vobis» (Matth. VII, 7): ille egens est, de quo dicitur, «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» (Id. V, 6). Gemunt inter scandala malorum, ipsi precantur ad caput suum, ut eruantur ab homine malo, et ab homine maligno liberentur, et de manibus injustorum eruantur. Ipsi ergo sunt quorum causam Dominus non negliget: et si modo pressuras patiuntur, apparebit gloria ipsorum, cum apparuerit caput ipsorum. Talibus enim hic constitutis dicitur, «Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo» (Coloss. III, 3). Ergo pauperes sumus, abscondita est vita nostra; clamemus ad panem: est enim panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI, 41); et qui in via reficit nos, in patria saturabit nos. Modo enim, ut duremus, reficimur: nam necesse est esuriamus, quoadusque satiemur. «Cognovi quia faciet Dominus judicium egentis.» Certus erat iste «quoniam faciet Dominus judicium egentis, et causam pauperum.» Ostendet iniquis quomodo diligit justos suos; ostendet divitibus quomodo diligat pauperes suos. Divites dixit, superbos; pauperes dixit, humiles: divites dixit, per abundantiam non quaerentes; pauperes dixit, per desiderium suspirantes. Faciet Dominus causam ipsorum.

18. [«vers. 14.] Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo.» Et quando ages causam ipsorum, et quando facies judicium ipsorum, tuo nomini confitebuntur: meritis suis nihil tribuent, non tribuent totum nisi misericordiae tuae. «Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo.» Et quia confitebuntur nomini tuo, ut quantumcumque justi fuerint, nihil sibi assumant de suo, nihil sibi tribuant de suo; quid fiet, ut dirigant cor? Quia quando ad se flectunt, torquent cor; quando autem in Dominum intendunt, dirigunt cor. Et ubi erit voluptas, ubi requies, ubi gaudium, ubi beatitudo? Numquid in se? Non; sed in quo sunt lux. «Nunc autem lux in Domino» (Ephes. V, 8), dixit. Ideo vide quid sequitur, vide quo concludit: «Inhabitabunt recti cum vultu tuo.» Male enim illis fuit in vultu suo; bene illis erit cum vultu tuo. Quando vultum suum amaverunt, in sudore vultus sui panem manducaverunt (Gen. III, 19). Redeant, et deterso sudore, finitis laboribus, pereunte gemitu, veniet illis facies tua abundans sufficientia. Nihil quaerent amplius, quia melius non habent; amplius non te deserent, nec deserentur a te. Etenim post resurrectionem de Domino quid dictum est? «Adimplebis me laetitia cum vultu tuo» (Psal. XV, 11). Sine vultu suo non nobis daret laetitiam. Ad hoc purgamus vultum nostrum, ut gaudeamus ad vultum ipsius. «Filii» enim «Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est» (I Joan. III, 2); quia «inhabitabunt recti cum vultu tuo.» Putamusne cum vultu Patris, et non cum vultu Filii? an cum vultu Filii, et non cum vultu Patris? an unus quodammodo vultus Patris et Filii et Spiritus sancti? Videamus si non nobis ipse Filius promittit vultum suum, unde nos laetos faciet. Modo hoc capitulum in Evangelio, quod huic psalmo attestaretur, Dominus Deus inspiravit ut legeretur. Ait enim ipse Dominus, «Qui audit praecepta mea, et custodit ea, ipse est qui diligit me: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam illi meipsum» (Joan. XIV, 21). Quale promisit praemium, dilectissimi? Numquid eum non videbant, quibus se ostendere promittebat? nonne ante illos erat? nonne facies carnis illius adjacebat oculis eorum? Quid est quod volebat ostendere videntibus se? Sed quia talem videbant discipuli, qualem crucifixerunt Judaei; erat autem Deus in carne illa occultus; hominem autem possent videre homines, Deum vero non possent, quamvis in homine; quia «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt» (Matth. V, 8); dedit formam hominis, et piis et impiis; servavit formam Dei mundatis et piis, ut jucundemur in illo, et bene nobis in aeternum sit cum vultu ipsius.

IN PSALMUM CXL ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

1. Audistis, fratres, admonitionem et petitionem nostram ex ore Apostoli, cum ejus modo Epistola legeretur. Ait enim: «Orationi instantes, vigilantes in illa; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium ejus, ut manifestem illud, sicut oportet me loqui» (Coloss. IV, 2-4). Haec verba etiam mea deputare dignemini. Sunt enim in Scripturis sanctis profunda mysteria, quae ad hoc absconduntur, ne vilescant; ad hoc quaeruntur, ut exerceant; ad hoc aperiuntur, ut pascant. Psalmus quem modo cantavimus, in multis sententiis subobscurus est. Cum, adjuvante Domino, ea quae dicta sunt, erui et exponi coeperint, videbitis hoc vos audire quod jam noveratis. Sed ideo multipliciter dicta sunt, ut varietas locutionis fastidium tolleret veritatis.

2. Quid enim amplius, fratres, vel salubrius audituri et cognituri estis, quam, «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua;» et, «Diliges proximum tuum tanquam teipsum?» Sed ne putetis haec duo praecepta parva esse: «In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae» (Matth. XXII, 37-40). Quidquid ergo salubriter mente concipitur, vel ore profertur, vel de qualibet divina pagina exsculpitur, non habet finem nisi charitatem. Haec autem charitas non qualiscumque est. Nam et male viventes irretiuntur sibi societate perditae conscientiae, et dicuntur amare se, nolle discedere ab invicem, suis collocutionibus conciliari, desiderare se absentes, gaudere ad praesentiam suam. Amor iste tartareus est: viscum habet, quo dejiciat in profundum; non pennas, quibus levet in coelum. Quae est autem charitas, ut a caeteris quae appellantur charitates, segregetur et distinguatur? Ea quae charitas dicitur vera Christianorum, a Paulo definita est, atque ita suis quibusdam terminis circumscripta, cum sit divinitate infinita, ut omnino discernatur a caeteris. «Finis» enim, inquit, «praecepti est charitas.» Posset hucusque dicere Nam aliis locis ubi tanquam scientibus loquebatur, hucusque dixit: «Plenitudo,» inquit, «legis charitas» (Rom. XIII, 10); et non dixit qualis charitas. Ideo ibi non dixit, quia dixit alibi: non enim ubique omnia dici aut possunt, aut debent. Ergo hic, «Plenitudo legis charitas.» Quaerebas forte, quae charitas? qualis charitas? Audis alio loco: «Finis praecepti est charitas de corde puro.» Jam videte utrum inter se latrones habeant charitatem de puro corde. Purum cor in charitate hoc est, quando diligis hominem secundum Deum; quia et teipsum sic debes diligere, ut non erret regula, «Diliges proximum tuum tanquam teipsum.» Si enim male te diligis et inutiliter; ita et proximum diligendo, quid ei consulis? Quomodo autem te male diligis? Quomodo innuit Scriptura, quae neminem palpat, et convincit quia non te diligis; imo convincit quia et odisti te: «Qui autem,» inquit, «diligit iniquitatem, odit animam suam» (Psal. X, 6). Si ergo diligis iniquitatem, putas quod teipsum diligas? Erras: ita et proximum diligens, ad iniquitatem duces, et dilectio tua laqueus erit dilecti. «Charitas» ergo «de puro corde» est quae est secundum Deum, «et conscientia bona, et fide non ficta» (I Tim. 1, 5). Ista charitas definita ab Apostolo habet duo praecepta; dilectionis Dei, et dilectionis proximi. In nullis Scripturis aliud requiratis, nemo vobis aliud praecipiat. Quidquid obscurum est in Scriptura, haec ibi occulta est: quidquid ibi planum est, haec ibi aperta est. Si nusquam aperta esset, non te pasceret: si nusquam occulta, non te exerceret. Haec charitas clamat de corde puro, de corde talium in his verbis, qualis hic modo orat. Et quis iste sit, cito dixerim: Christus est.

3. Audituri autem estis verba quae de Domino nostro Jesu Christo indigne accipiuntur, et putabit parum intelligens temere me dixisse Christi esse personam in hoc psalmo. Quomodo enim potest de Domino nostro Jesu Christo, de illo agno immaculato, de illo in quo solo non est inventum peccatum, qui solus verissime dicere potuit, «Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet» (Joan. XIV, 30), id est, nullam culpam, nullum reatum; qui solus, quod non rapuit, exsolvebat (Psal. LXVIII, 5); qui solus innocentem sanguinem fudit, Filius Dei unicus carnem accipiens, non qua ipse minueretur, sed qua nos augeret: quomodo ergo de ista persona recte accipitur, «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis?» Manifestissime quippe iste est sensus: Custodi, Domine, os meum janua quadam et ostio praecepti tui, ut in verba maligna non declinetur cor meum. Quae verba maligna? Quibus excusantur peccata. Ne, inquit, peccata mea malim excusare, quam accusare. Haec verba in ipsum Dominum nostrum Jesum Christum non cadunt. Quae enim ille peccata commisit, quae confiteri potius quam defendere debuisset? Nostra verba ista sunt. Certe Christus loquitur. Si nostra verba sunt, quomodo Christus loquitur? Et ubi est ebaritas de qua loquebar? Nescitis quia ipsa unum nos fecit in Christo? Charitas clamat ad Christum de nobis, Charitas clamat de Christo pro nobis. Quomodo charitas clamat ad Christum de nobis? «Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit» (Joel II, 32). Quomodo charitas de Christo pro nobis? «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? «Vos,» inquit Apostolus, «estis corpus Christi et membra» (I Cor. XII, 27). Si ergo ille caput, nos corpus, unus homo loquitur; sive caput loquatur, sive membra, unus Christus loquitur. Et capitis est proprium loqui etiam in persona membrorum. Ipsam nostram consuetudinem advertite. Primo quomodo loqui in membris nostris non potest nisi caput: jam vero caput nostrum quomodo loquatur in persona omnium membrorum, advertite. In angusto tibi pedem aliquis calcat: Calcas me, dicit caput. Vulneravit tibi aliquis manum: Vulnerasti me, dicit caput. Caput tuum nullus tetigit, sed loquitur unitas compaginis corporis tui. Omnium membrorum tuorum personam illa, quae in capite est, lingua suscepit, ipsa pro omnibus verbo fungitur. Sic ergo audiamus Christum loquentem; sed unusquisque agnoscat ibi vocem suam, tanquam haerens in Christi corpore. Aliquando enim dicturus est verba in quibus nullus nostrum inveniat personam suam, sed ad solum caput pertineant; non se tamen separat ex verbis nostris et ad sua propria tollit, vel a suis propriis non ad nostra redit. De ipso enim et de Ecclesia dictum est: «Erunt duo in carne una» (Gen. II, 24). Unde et ipse in Evangelio dicit de hac ipsa re: «Jam igitur non sunt duo, sed una caro» (Matth. XIX, 6). Haec nova non sunt; a vobis semper audita sunt: sed per occasiones necesse est commemorentur, primo quia ipsae Scripturae quas tractamus, ita sibi sunt innexae, ut multa in multis repetantur; et utile est. Cura enim mundi spinas habet, et offocat semina; oportet saepius a Domino commemorari quod cogit mundus oblivisci.

4. [«vers. 1.] Domine, clamavi ad te, exaudi me.» Hoc omnes possumus dicere. Hoc non dico, totus Christus dicit: sed magis ex persona corporis dictum est; quia et cum hic esset, carnem portans oravit, et ex persona corporis oravit Patrem, et cum oraret globi sanguinis de toto corpore ejus destillabant. Sic scriptum est in Evangelio: «Oravit Jesus intenta oratione,» «et sudavit sanguinem» (Luc. XXII, 44). Quid est de toto corpore sanguinis effluxio, nisi de tota Ecclesia martyrum passio? «Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.» Jam finitum negotium clamandi putabas, cum diceres, «Clamavi ad te.» Clamasti, jam noli esse securus. Si finita est tribulatio, finitus est clamor: si autem manet tribulatio Ecclesiae et corporis Christi usque in finem saeculi, non tantum dicat, «Clamavi ad te, exaudi me;» sed, «Intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.»

5. [«vers. 2-4.] Dirigatur oratio mea tanquam incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.» Hoc de ipso capite solere intelligi, omnis christianus agnoscit. Declinante enim jam die in vesperum, Dominus in cruce animam deposuit recepturus, non amisit invitus. Sed tamen et ibi nos figurati sumus. Quid enim illius pependit in ligno, nisi quod de nobis accepit? Et unde fieri potest ut aliquando Deus Pater dimittat et deserat unicum Filium, qui utique cum illo unus Deus est? Et tamen nostram infirmitatem figens in cruce, ubi «vetus homo noster,» sicut dicit Apostolus, «confixus est cruci cum illo,» ex voce ipsius hominis nostri clamavit: «Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti» (Psal. XXI, 2; Matth. XXVII, 46)? Illud ergo est sacrificium vespertinum, passio Domini, crux Domini, oblatio victimae salutaris, holocaustum acceptum Deo. Illud sacrificium vespertinum fecit in resurrectione munus matutinum. Oratio ergo pure directa de corde fideli, tanquam de ara sancta surgit incensum. Nihil est delectabilius odore Domini: sic oleant omnes qui credunt.

6. «Vetus» ergo «homo noster,» Apostoli verba sunt, «confixus est cruci cum illo; ut evacuaretur,» inquit, «corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato» (Rom. VI, 6). Inde et in ipso psalmo cum dictum esset, «Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me, longe a salute mea;» statim subjectum est, «Verba delictorum meorum.» Quorum delictorum, si caput attendas? Et tamen ejus fuisse vocem in psalmo, ipse testatus est in cruce, ipsa verba dixit, ipsum versum pronuntiavit. Non est relictus humanae conjecturae locus, nullus negandi aditus qualicumque christiano. Quod lego in psalmo, hoc audio a Domino. In ipso etiam psalmo agnosco quod in Evangelio lego: «Foderunt manus meas, et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem» (Psal. XXI, 17-19). Haec omnia sicut praedicta, ita facta; sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9). Ergo si Dominus noster Jesus Christus nos figurans in charitate corporis sui, quamvis esset ipse sine peccato, dixit, «Verba delictorum meorum;» dixit autem hoc ex persona corporis sui: quis audet in membris ejus dicere non se habere peccatum, nisi qui fuerit ausus se falsae justitiae nomine efferre, et Christum falsitatis arguere? Fatere ergo, o membrum, quod pro te pronuntiavit caput tuum. Quod ut fateamur, quod ut faciamus, nec nos justificemus ante conspectum solius justi, qui justificat impium (Rom. IV, 5); subjecit jam sui corporis vocem: «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circa labia mea.» Non dixit, claustrum continentiae; sed, «ostium.» Ostium et aperitur et clauditur: ergo si ostium est, et aperiatur, et claudatur; aperiatur ad confessionem peccati, claudatur ad excusationem peccati. Ita enim erit ostium continentiae, non ruinae.

7. Quid enim nobis prodest hoc ostium continentiae? quid orat ex persona corporis Christus? «Ut non declines,» inquit, «cor meum in verba maligna.» Quid est, «cor meum?» Cor Ecclesiae meae, cor utique corporis mei. Verba illa attendite ubi nobis regula figitur, «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? cum ipsum nemo tetigisset. «Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potum dedistis mihi:» et caetera. Et illi: «Quando te vidimus esurientem aut sitientem?» Et ille: «Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis» (Matth. XXV, 35, 37, 40). Haec Christianis inusitata esse non debent, maxime in quibus regulae fixae sunt et caeterorum intelligendorum; et aut non turbabuntur, aut cito corrigentur. Sicut ergo ibi dicturi sunt justi: Domine, quare dixisti, «Esurivi, et dedistis mihi manducare? quando vidimus te esurientem?» et ille responsurus est, «Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis;» sic et hic dicamus Christo intus, in interiore homine nostro, qui ibi per fidem habitare dignatur (Ephes. III, 17). Non enim absens est a nobis, et non est cui dicamus, cum ipse dicat: «Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi» (Matth. XXVIII, 20). Dicamus ergo illi et nos, quoniam vocem ejus in hoc psalmo accepimus: ejus enim vox est, quod nemo negat, «Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.» Dic ergo consequenter: «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis.» Quare sic oras, Domine? quae peccata tua excusaturus es? Respondet, Cum unum ex membris meis sic orat, ego sic oro: sicut ibi respondit, «Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.»

8. Cum autem non declinatum fuerit cor tuum, o membrum Christi, cum cor tuum non fuerit declinatum «in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non» combinabis «cum electis eorum.» Hoc enim sequitur: «Et non combinabo cum electis eorum.» Qui sunt electi eorum? Qui seipsos justificant. Qui sunt electi eorum? Qui sibi justi videntur, et contemnunt caeteros, sicut pharisaeus ille in templo dixit: «Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines» (Luc. XVIII, 11). Qui sunt electi eorum? «Hic homo si propheta esset, sciret quae mulier illi accessit ad pedes.» Agnoscitis vocem alterius pharisaei, qui Dominum invitaverat, quando mulier illa quae erat in civitate peccatrix, venit et accessit ad pedes ejus? Illa impudica, quondam frontosa ad fornicationem, frontosior ad salutem, irrupit in domum alienam. Sed ille qui ibi discumbebat, non erat alienus. Non extranea quemlibet convivam, sed ancilla Dominum suum secuta est. Accessit ad pedes, quia ejus vestigia sequi cupiebat; lavit lacrymis, tersit capillis. Pedes Christi qui sunt, nisi per quos peragravit totum mundum? «Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona» (Isai. LII, 7; Rom. X, 15)! Pedes ergo Domini quanti susceperunt, ut suscipiendo justum in nomine justi, mercedem justi acciperent; et susceperunt prophetam in nomine prophetae, ut mercedem prophetae acciperent! «Et quicumque potum dederit,» inquit, «uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam» (Matth. X, 41, 42). Qui ergo tali humanitate pedes Domini suscepit, quid impendit, nisi quae habebat in domo superflua? Merito quia capilli quasi superflui sunt, inde illa pedes Domini detergebat. Superflua tua necessaria fiunt tibi, si inde fueris obsecutus pedibus Domini. Ergo illa curari volebat, conscia magni vulneris. Sed numquid magnum vulnus, et parvus medicus? Pharisaei autem nolebant se tangi ab immundis, vitabant omnem contactum peccatorum; et si quando forte necessitate tangebantur, abluebant se. Et prope baptizabant per omnes horas non tantum se, sed et vasa sua, lectos suos, calices, paropsides, sicut Dominus in Evangelio commemorat (Id. XXIII, 25). Cum ergo ille pharisaeus nosset hanc mulierem, quae utique si ad pedes illius pharisaei accederet, repelleret eam, ne sanctitas ejus pollueretur; habebat enim eam in corpore, non in corde; et quia non habebat eam in corde, utique falsam habebat in corpore: quia ergo ille eam repulsurus esset, cum hoc Dominus non fecit, existimavit eum nescire quae illa esset, et dixit apud semetipsum, «Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes.» Non dixit, repulisset eam: sed, «sciret quae» esset; tanquam esset consequens ut si sciret, repelleret. Ex illo ergo quod non eam repulit, etiam nescisse eum pro certo suspicatus est. Dominus autem sic habebat oculos in illam mulierem, ut aures haberet in cor pharisaei. Itaque audita cogitatione ejus, proposuit similitudinem quam nostis. «Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quingentos denarios, alter quinquaginta: cum non haberent ambo unde redderent, donavit ambobus. Quaero abs te,» inquit, «quis eum plus dilexit? Et Ille respondit,» jam coactus veritate adversus seipsum proferre sententiam: «Credo,» inquit, «Domine, quia ille cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides istam mulierem? Introivi in domum tuam: osculum mihi non dedisti; illa autem non intermisit pedes meos osculari: aquam mihi ad pedes non dedisti; illa lacrymis suis lavit mihi pedes: oleum mihi non dedisti; illa unxit unguento. Propter quod dico tibi: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum» (Luc. VII, 36-47). Quare? Quia confessa est, quia flevit, quia non declinatum est cor ejus in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, non combinata est cum electis eorum, id est, defendentibus se.

9. Non enim et huic ipsi mulieri, si declinaretur cor ejus in verba maligna, deesset defensio peccatorum. Annon quotidie pares ejus in turpitudine, sed non pares in confessione, meretrices, adulterae, flagitiosae defendunt peccata sua? Si latuerint, negant; si autem vel deprehensae atque convictae fuerint, vel publice id egerint, defendunt. Et quam facilis defensio earum, quam cita, sed quam praeceps, quam quotidiana et quam sacrilega! O si Deus hoc nollet, non facerem! Hoc voluit Deus, fortuna hoc voluit, hoc voluit fatum. Non dicit, «Ego dixi, Domine, miserere mei;» non quomodo illa peccatrix ad pedes medici veniens, «Sana animam meam, quoniam peccavi tibi» (Psal. XL, 5). Et ista, fratres mei, defensio qualium est? Non solum indoctorum, sed etiam doctorum. Sedent, et computant sidera; intervalla, cursus, volubilitates, status, motus intendunt, describunt, conjiciunt. Docti, magni videntur. Totum hoc doctum et magnum, defensio peccati est. Eris adulter, quia sic habes habes Venerem: eris homicida, quia sic Martem. Mars ergo homicida, non tu; et Venus adultera, non tu. Vide ne et pro Marte et pro Venere tu damneris. Deus enim qui damnaturus est, novit quia tu es, qui dicis, Non ego, judici scienti. Porro ipse mathematicus qui tibi fabulas laqueorum tuorum etiam vendit, ut non vel gratuitam compares mortem (emis enim mortem a mathematico pretio, qui contempsisti vitam a Christo gratis): ipse ergo mathematicus si uxorem suam paulo petulantius viderit conversari, aut aliquos alienos improbe attendere, aut fenestram crebro repetere; nonne arripit, verberat, et dat disciplinam in domo sua? Respondeat illi uxor: Si potes, Venerem caede, non me. Nonne et ille respondebit: Fatua, aliud est quod competit rectori, aliud quod profertur emptori? Ergo electi eorum qui sunt? Electi malorum, electi impiorum, cum quibus non est combinandum, id est, cum quibus non est habenda societas. Qui sunt autem? Arbitrantes se justos, et contemnentes caeteros quasi peccatores, sicut erant illi pharisaei: aut quia ipsa peccata manifeste vel deprehenduntur, vel publice fiunt, defendentes et asserentes, ne aliquid culpae eorum tribuatur; et ut ipsi nihil mali fecisse judicentur, sed totum Deus, qui vel sic creavit hominem, dicunt, vel stellas composuit, vel res humanas negligit. Defensiones sunt electorum saeculi. Sed dicat membrum Christi, dicat corpus Christi, dicat Christus ex persona corporis sui, «Non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non combinabo cum electis eorum.»

10. Nostis, fratres, quod non est praetermittendum, quasi justos eminentiores in se tenentes velut primum gradum justitiae, Electos vocari apud Manichaeos. Qui noverunt, recognoscant; qui nesciebant, audiant. Electi quidem Dei sunt omnes sancti, et habemus hoc in Scripturis (Matht. XXXIV, 22, 24, 31): sed usurparunt sibi illud nomen, et quasi familiarius sibi applicaverunt, ut tanquam proprie jam electi appellentur. Qui sunt isti electi? Quibus si dixeris, Peccasti; statim illam defensionem impiam et pejorem caeteris magisque sacrilegam proferunt: Non ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quae est ista gens tenebrarum? Quae bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna ejus loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux, lucem: quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gentis tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animae, inquiunt, de ipsis membris Dei sumus; sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a peccato; sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa? Fecisset illa quem vellet impetum; quomodo terreret impenetrabilem, inviolabilem, incontaminabilem, incommutabilem et incorruptibilem? Si ergo talis Deus, crudelis; quia sine causa huc vos misit, cui nihil noceri poterat. Quare vos misit? Ecce gens tenebrarum illi nocere non poterat; ipse autem vobis graviter nocuit, et ipse, magis quam illa, hostis vester fuit: quanquam et ipsa vobis nocere potuit. Potuistis premi, potuistis captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille. Frustum enim quodammodo, et portiuncula naturae ipsius convincit massam. Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duae substantiae sunt; una illa, et una ista. Libri eorum hoc habent; et si negant, leguntur, et convincuntur.

11. Quid ergo? Ut in hoc uno exordio nihil amplius dicam, non dicam pejora, non dicam sceleratiora: in hoc ipso exordio quo bellum inducunt, videte quemadmodum debellentur; et ubi pugnatum adversus Deum a gente tenebrarum dicunt, ipsi in eorum verborum pugna capiuntur. Non enim est quod dicant, aut quo refugiant. Sed vis, o nefande, false electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quaeris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Sed ad Deum attende, si non in illum refundis. Si enim posset gens tenebrarum, quam fingitis, hoc tibi diceret: Quid me accusas? Potui aliquid facere Deo tuo, annon potui? Si potui, fortior illo sum: si non potui, quare me timuit? Si non timuit, quare huc te misit, ut tanta hic patiaris, cum sis membrum ipsius, cum sis substantia ipsius? si non timuit, invidit; si hoc timore non fecit, crudelitate fecit. Quam ergo iniquus est, cui nihil noceri poterat, et fecit ut membris suis hic ita noceretur? An poterat noceri? Ergo incorruptibilis non est. Cum vis ergo te defendere de peccato tuo, laudare non potes Deum. In laude Dei non capereris, nisi in tua jactareris. Transi ad vituperationem tuam, et laudabis Deum. Redi ad verba Psalmorum quos exsecramini, dic: «Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi.» Ego dixi, ego peccavi; non fortuna, non fatum, non gens tenebrarum. Si ergo tu peccasti, jam vide quemadmodum pateat laus Dei, in qua angustabaris, cum te velles defendere. Melius in peccatis tuis angustaris, et in illius laude dilataris. Jam ergo confesso peccato tuo, vide quemadmodum laudetur Deus: quia et justus est, cum te punit perseverantem; et misericors, cum liberat confitentem. «Non» ergo, inquit, «declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis;» ut dicam quia gens tenebrarum fecit quod ego feci.

12. «Cum hominibus operantibus iniquitatem.» Quam iniquitatem? Dicamus aliquam eorum iniquitatem nefandam. Audite iniquitatem nefariam Manichaeorum publicam, quam confitentur. Expedire dicunt homini feneratorem esse, quam agricolam. Quaeris causam, et reddunt rationem. Vide si ratio illa non dementia nominanda est. Qui enim in usuram, inquiunt, dat pecuniam, non laedit crucem luminis (multi non intelligunt, sed exponam): qui autem, inquiunt, agricola est, multum laedit crucem luminis. Quaeris quam crucem luminis? Membra, inquiunt, illa Dei quae capta sunt in illo praelio, mixta sunt universo mundo, et sunt in arboribus, in herbis, in pomis, in fructibus. Dei membra vexat, qui terram sulco discindit; Dei membra vexat, qui herbam de terra vellit; Dei membra vexat, qui pomum carpit de arbore. Haec ne faciat in agro falsa homicidia, facit in fenore vera homicidia. Panem mendicanti non porrigit. Videte si potest esse major iniquitas ista justitia. Panem mendicanti non porrigit: quaeris, quare? Ne vitam quae est in pane, quam dicunt membrum Dei, substantiam divinam, mendicus ille accipiat, et liget eam in carne. Quid ergo vos? quid? quare manducatis? Carnem non habetis? Sed nos, inquiunt, quia fide Manichaei illuminati sumus, orationibus et psalmis nostris, qui electi sumus, purgamus inde vitam quae est in illo pane, et mittimus illam ad thesauros coelorum. Tales sunt electi, ut non sint salvandi a Deo, sed salvatores Dei. Et ipse est Christus, dicunt, crucifixus in toto mundo. Ego in Evangelio Salvatorem acceperam Christum; vos autem estis in libris vestris salvatores Christi. Estis plane blasphematores Christi, ei ideo a Christo non salvandi. Ergo buccella ne detur mendico, et ploret in buccella membrum Dei, mendicus fame moriturus est! Falsa misericordia in buccellam, facit verum homicidium in hominem. Sed qui sunt isti electi eorum? «Non declines cor meum in verba maligna, et non combinabo cum electis eorum.»

13. [«vers. 5.] Emendabit me justus in misericordia, et arguet me.» Videte peccatorem confessorem: emendari se vult misericorditer, potius quam laudari fallaciter. «Emendabit me justus in misericordia:» si justus est, si misericors est, quando me videt peccantem. Hoc utique quaedam membra Christi dicunt, de quibusdam membris Christi dicunt, in uno corpore dicunt. Dignatur loqui Dominus ex persona emendatoris, nec respuit personam emendati vel emendandi: omnia enim membra in illo, et ipse dicit, «Emendabit me justus.» Quis justus te emendaturus est? Caput emendat omnia membra. «Emendabit me justus in misericordia, et arguet me.» Arguet, sed in misericordia: arguet, sed non odit; et eo magis arguet, quia non odit. Et iste quare inde gratias agit? Quia, «Corripe sapientem, et amabit te» (Prov. IX, 8). «Emendabit me justus:» quia persequitur? Absit: hic est potius emendandus, si odio emendat. Quare ergo emendat? «In misericordia. Et arguet me:» in quo? In misericordia. «Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum.» Quid est, «Oleum peccatoris non impinguabit caput meum?» Non crescet caput meum de adulatione. Falsa laus adulatio est; falsa laus adulatoris, hoc est oleum peccatoris. Propterea et homines cum falsa laude aliquem irriserint, hoc etiam de illo dicunt: Unxi illi caput. Amate ergo argui a justo in misericordia; nolite ergo amare laudari a peccatore cum irrisione. Habetote oleum vobiscum, et non quaeretis oleum peccatoris. Sapientes enim illae virgines secum portabant oleum (Matth. XXV, 4): sapientes virgines secum oleum portabant, id est, conscientia illarum illis testimonium perhibebat. Oleum gloria est, fulget, nitet in superficie. Sed bona debet esse gloria, et vera gloria, ut ibi sit intus in vasis suis. Audi quid est in vasis: «Probet autem se homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero» (Galat. VI, 4). Quid est, In vasis suis? Audi ipsum Apostolum: «Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae» (II Cor. I, 12).

14. Postremo, quia in corpore Christi es, et adhuc portas mortalitatem quamdam; tu tibi esto justus, et in te esto justus. Peccator es, vindica in te; redi ad conscientiam tuam, exige de te poenas, crucia teipsum. Ita enim offers sacrificium Deo. «Quia si voluisses sacrificium, dedissem utique,» ait peccator, «holocaustis non delectaberis.» Quid ergo? nullum accipit sacrificium? «Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit» (Psal. L, 18, 19). Humilia cor tuum, contere cor tuum, crucia cor tuum; et tu ipsum emendabis in misericordia: non enim odisti te, cum saevis in te. Eris in parte emendante justus, quamvis sis adhuc in emendanda peccator: ex qua parte enim tibi displices, injustus es; ex qua tibi displicet in te quod injustum est, justus es. Vis videre quam justus es? Hoc in te tibi displicet quod et Deo: jam conjunxisti te voluntati Dei, et in teipso non quod ille fecit, sed quod ille odit odisti. Ex eo quod odisti in te quod fecisti, quod odit et ille qui hoc non fecit, coepisti in te esse severus; erit ille misericors: parcet, quia tu non pepercisti. Ergo ex quo conjunctus es oculis ejus, et condelectaris legi ejus, et hoc in te arguis quod lex ejus arguit, et hoc in te tibi displicet quod et oculis Dei displicet, vide quam justus es: ex quo autem lapsus fecisti ea quae displicent Deo, et fragilitate quadam infirmitatis humanae prolaberis in illa, et adhuc portas infirmitatem carnis, et gemis cujusdam reluctationis conscientia, ex hac parte iniquus et peccator es.

15. Quomodo, inquies, ex quadam parte justus, ex quadam parte peccator? quid est quod dicis? Laboramus, videmur loqui contraria, nisi nobis subveniat apostolica auctoritas. Audi illud ab Apostolo, ne me malus intellector accuses: «Condelector enim,» inquit, «legi Dei secundum interiorem hominem.» Ecce justus. Annon est justus qui condelectatur legi Dei? Unde ergo peccator? «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati.» Adhuc bellum adversus me gero, nondum sum totus instauratus ad imaginem fabricatoris mei; coepi resculpi, et ex ea parte qua reformor, displicet mihi quod deforme est. Ergo quamdiu ita sum, quid spero? «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 22-25). Gratia Dei quae coepit jam resculpere, gratia Dei quae infundit suavitatem, ut jam per interiorem hominem condelecteris legi Dei: inde caetera sanabuntur, unde et ista sanata sunt. Geme adhuc vulneratus, castiga te, displice tibi.

16. «Non sic pugno,» inquit, «quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar» (I Cor. IX, 26, 27). Numquid qui castigat corpus, odit corpus? Si quis castigat servum, odit servum? si quis verberat filium, odit filium? Et ut aliquid conjunctius eloquamur, caro tua tanquam conjux tua est. Hoc ipse Apostolus dicit: «Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam» (Ephes. V, 29). Certe caro tanquam conjux est, et nemo carnem suam odio habet. Tamen quid alio loco? «Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem» (Galat. V. 17). Concupiscit adversus te, tanquam conjux tua; ama et castiga, donec fiat in una reformatione una concordia. Quando istud erit? Quoniam modo clamas, «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» numquid separabitur a te hoc corpus, et tunc securus eris? Et quid est, «In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri» (Rom. VIII, 23). Reparatur ergo a mortalitate ad immortalitatem, et jam non resistit, quia non est mortalitas quae resistat. Propterea castiga corpus tuum; modo doma quod postea recipias; modo deficiat, ut tunc sufficiat. Nam in hac vita reparari non potest, quamdiu mortale geritur. Non te deponat, non te abrumpat; porta, erudi, castiga: reparabitur in fine. Et quia «nemo unquam carnem suam odio habuit,» resurget et caro. Sed quomodo? etiam tunc luctaturus sum? «Oportet,» inquit, «corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem» (I Cor. XV, 53).

17. Ergo cum dicitur, «Emendabit me, et arguet me;» sive sit frater, sive sit proximus, sive sit vicinus, sive tu ipse, in misericordia debes argui, et emendari. «Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.» Sed quid facio, dicis mihi? Patior adulatores, non cessant perstrepere; laudant in me quae nolo, quae ego parvipendo laudant in me, quod ego charum habeo reprehendunt in me, adulatores, fallaces, deceptores. Magnus vir ille, verbi gratia, Gaius Seius; magnus, doctus, sapiens: sed quare christianus? Nam magna doctrina, et magnae litterae, et magna sapientia. Si magna sapientia, approba quod christianus est: si magna doctrina, docte elegit. Postremo quod tu vituperas, hoc ei placet quem laudas. Sed quid? Laudatio illa non indulcat; oleum peccatoris est. Sed non cessat dicere. Non inde impinguet caput tuum; id est, noli gaudere ad talia; id est, noli annuere, noli consentire, noli inde gratulari: et si ille attulit oleum adulationis, sed caput tuum integrum mansit, non inflatum est, non tumuit. Si enim inflatum fuerit et tumuerit, facit pondus et praecipitat te. «Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.»

18. «Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.» Exspecta; modo me vituperant, ait Christus. In primis temporibus Christianorum, undique reprehendebantur Christiani. «Adhuc» exspecta; «et oratio mea in beneplacitis eorum» erit. Veniet tempus, quando superent hominum millia tundentium sibi pectus et dicentium: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Matth. VI, 12). Jam quot remanserunt qui sibi erubescunt pectus tundere? Ergo reprehendant; toleremus. Reprehendant, oderint, accusent, detrahant: «Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum;» veniet tempus, quando oratio mea placebit illis. Erigent se enim quasi justi viribus suis; vincentur in lucta: quia superbe se erexerunt, elidentur, trahentur a peccatis, videbunt se iniquos, implebuntur quae dicta sunt per Prophetas; incipiet timeri judicium, convertet se animae acies ad conscientiam peccatorum, et placebit illa oratio, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» O verbosa defensio iniquitatis! Certe jam hoc populi dicunt, et populorum pectora tundentium tonitruus non quiescit. Recte nubes tonant, in quibus jam habitat Deus. Ubi est illa verbositas, ubi est illa jactantia: Justus sum, nihil mali feci? Certe cum in Scripturis sanctis fueris contemplatus normam justitiae, quantumcumque profeceris, invenies te peccatorem. Profecisti, jam unum Deum colis; optime: non fornicaris ab eo ad idola, ad mathematicos, ad sortilegos, ad aruspices, ad augures, ad maleficos; ista enim fornicatio est a Domino Deo: jam es in aliquo numero membrorum Christi. Jam incipe videre etiam illa peccata societatis humanae. Non occidis quemquam, non adulteras cujusquam uxorem, non uxori tuae eundo ad alteram, injuriam facis, non ulla pessima corruptela te contaminas, abstinuisti manus a furto, linguam a perjurio, cor a concupiscenda re proximi tui: jam justus es. Attende caetera; noli jam superbire. Nihilne peccas in lingua? non prolaberis in verbum durum? Sed quid magnum dicis? Quid magnum? «Qui dixerit fratri suo, Fatue; reus erit gehennae ignis» (Id. V, 22). Contremiscit jam tota illa superbia. Ecce jam non valde facit unde Deus videatur impietate aliqua blasphemari; non irruit in aliquem laedendum, non facit alteri quod pati non vult: quid de lingua? quis illam domat? Sed ecce jam et ipsam frenasti: quanquam quis tantus ut hoc omni modo perficiat? sed ecce jam et ipsam frenasti: quid facis de cogitationibus tuis? quid facis de tumultu et caterva rebellantium desideriorum? Non eis das membra. Ita credo, et video: sed tamen cogitationes aliquando inclinant et auferunt te, plerumque in oratione genibus fixis. Corpus prosternis, collum curvas, confiteris peccata, Deum adoras: video corpus ubi jaceat, quaero ubi volitet animus. Video membra jacentia: videamus si stat conscientia, videamus si fixa est in eum quem adorat; si non cogitationibus plerumque, tanquam aestu maris abripitur, et tempestate tollitur in aliud atque aliud. Modo si mecum loquereris, et subito averteres te ad servum tuum, et dimitteres me, non dico a quo aliquid petebas, sed cum quo ex aequo loquebaris; non mihi injuriam factam deputarem? Ecce quid facis quotidie Deo. Qualem modo dixi, fratres? Jam eum qui solum Deum colit, qui Christum confitetur, qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum novit, qui non post eum fornicatur, qui non adorat daemones, qui auxilia sibi a diabolo non requirit, qui tenet Ecclesiam catholicam; de cujus fraude nemo conqueritur, de cujus pressura non gemit vicinus infirmus; qui uxorem alienam non tentat, qui contentus est sua, aut qui nec ipsa sua, sed quomodo licet et quomodo permittit apostolica disciplina, ubi consensus est amborum (I Cor. VII, 5) aut ubi nondum ducta est. Qui jam talis est, deprehenditur tamen in istis quae dixi.

19. [«vers.» 6.] Venit ergo tempus quod dictum est, «Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum;» sive quam docuit, sive qua interpellat pro nobis. In istis ergo quotidianis peccatis omnibus quae spes est, nisi humili corde dicamus in oratione dominica, quae jam in beneplacitis nostris est, non defendentium peccata nostra, sed confitentium, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;» et advocatum habeamus apud Patrem, Jesum Christum justum, ut ipse sit propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1 2)? Modo loquantur superbi; vincuntur numero, vincuntur populis, tota terra a solis ortu usque ad occasum laudante nomen Domini. Quid faciunt pauci aliter disputantes? Judices sunt impiorum. Sed quid ad te? Vide quid sequitur: «Absorpti sunt juxta petram judices eorum.» Quid est, «Absorpti sunt juxta petram? Petra autem erat Christus» (I Cor. X, 4). «Absorpti sunt juxta petram. Juxta,» id est, comparati judices, magni, potentes, docti: ipsi dicuntur «judices eorum,» tanquam judicantes de moribus, et sententiam proferentes. Dixit hoc Aristoteles. Adjunge illum petrae, et absorptus est. Quis est Aristoteles? Audiat, Dixit Christus; et apud inferos contremiscit. Dixit hoc Pythagoras, dixit hoc Plato. Adjunge illos petrae, compara auctoritatem illorum auctoritati evangelicae, compara inflatos crucifixo. Dicamus eis: Vos litteras vestras conscripsistis in cordibus superborum; ille crucem suam fixit in cordibus regum. Postremo mortuus est, et resurrexit: mortui estis, et nolo quaerere quemadmodum resurgatis. Ergo, «Absorpti sunt juxta petram» istam «judices eorum.» Tamdiu videntur aliquid dicere, donec comparentur petrae. Propterea si inventus fuerit aliquis eorum hoc dixisse, quod dixit et Christus; gratulamur illi, non sequitur illum. Sed prior fuit ille quam Christus. Si quis vera loquitur, prior est quam ipsa veritas? O homo, attende Christum, non quando ad te venerit, sed quando te fecerit. Potest et aegrotus dicere: Sed prius ego cecidi in lectum, quam medicus ad me venisset. Utique ideo ille posterior venit, quia tu prius cecidisti.

20. Videte itaque textum Psalmi, «Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.» Sed erunt multi qui contradicant: «Absorpti sunt juxta petram judices eorum» Quid ergo erit? «Audient verba mea, quoniam praevaluerunt.» Praevaluerunt verba mea verbis eorum. Dicta sunt ab eis quaedam diserte, sed a me vera. Aliud est laudare loquacem, aliud laudare veracem. «Audient verba mea, quoniam praevaluerunt.» Unde praevaluerunt? Quis eorum comprehensus est in sacrificio, cum his legibus ista prohiberentur, et non negavit? Quis eorum comprehensus est adorare idolum, et non clamavit, Non feci, et timuit ne convinceretur? Tales ministros diabolus habebat. Unde autem praevaluerunt verba Domini? «Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam ignis» (Matth. X, 16, 28). Dedit timorem, subjecit spem, inflammavit charitatem. Nolite, inquit, timere mortem. Mortem timetis? Prior morior. Ne vel capillus vester pereat, formidatis? Prior integer in carne resurgo. Merito audistis verba ejus, quoniam praevaluerunt. Dicebant, et occidebantur; cadebant, et stabant. Et quid est factum de tot mortibus martyrum, nisi ut ipsa verba praevalerent, et tanquam irrigata terra sanguine testium Christi, pullularet ubique seges Ecclesiae? «Audient,» inquit, «verba mea, quoniam praevaluerunt.» Unde praevaluerunt? Jam diximus: cum praedicantur a non timentibus. Quid non timentibus? Nec exsilia, nec damna, nec mortem, nec crucem. Non enim nec mortem solam; sed nec crucem, qua morte nihil videbatur exsecrabilius. Ipsam Dominus suscepit, ne discipuli ejus mortem quidem non timerent, sed nec genus mortis horrescerent. Ergo a non timentibus cum dicuntur haec, praevaluerunt.

21. [«vers.» 7.] Quid ergo mortes illae omnium martyrum, quid fecerunt? Audi: «Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt» «juxta infernum ossa nostra.» Juxta infernum dissipata sunt ossa martyrum, id est corpora testium Christi. Occisi sunt enim martyres, et quasi praevaluerunt qui occiderunt. Praevaluerunt illi persequendo, ut praevalerent verba Christi praedicando. Et quid factum est de mortibus sanctorum? «Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra.» Quid est, «crassitudo terrae disrupta est super terram?» Novimus crassitudinem terrae, contemptibilia quaeque esse. Quae sunt quasi contemptibilia hominibus, fecundant terram. Nam dictum est et in quodam psalmo jacuisse mortes sanctorum; et non fuit qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 3). Sed illae omnes mortes factae sunt crassitudo terrae. Quomodo accipit terra quamdam pinguedinem de rebus contemptibilibus et abjectis; sic ex eo quod contempsit hic mundus, accepit crassitudinem terra, ut inde seges Ecclesiae feracius pullularet. Jam nostis, fratres, quia contemptibilia terrae hujus, de quibus pinguescit terra, nec appellare volo, nec dicere decet: talis est quaedam sagina terrae, et quaedam pinguedo; et contemptibile est hominibus, et quasi sordidum est, et abjicitur. Sed quid fecit hic, ut jam et ipsius verbis utar? «De terra» erexit «inopem, et de stercore» exaltavit «pauperem; ut» collocaret «eum cum principibus, cum principibus populi sui» (Psal. CXII, 7, 8). Prostratus enim est in terra; tanquam pinguedo terrae, disruptus est super terram: sic jacuit ille Lazarus ulcerosus, sed tamen ab Angelis sublatus est in sinum Abrahae (Luc. XVI, 20-22). Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Sicut contemptibilis est saeculo, ita pretiosa est agricolae. Novit enim ibi utilitatem et uberem succum, et novit quid affectet, quid eligat, unde seges fertilis surgat: sed contemnit eam iste mundus. Nescitis quia «contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur» (I Cor. I, 28)? De stercore erectus Petrus, et Paulus; et cum occiderentur, contemnebantur: modo jam saginata inde terra, exsurgente segete Ecclesiae, ecce quod est nobile et praecipuum in mundo, imperator venit Romam; quo festinat? ad templum Imperatoris, an ad memoriam Piscatoris? «Sicut» enim «crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra.»

22. [«vers. 8.] Quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam.» Cruciati sunt enim in persecutionibus, et multi defecerunt. Et quia de captivitate persecutionis dixit, «Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra:» occurrit multos defecisse et multos periclitatos esse; et tanquam in mediis tribulationibus persecutionum emissa est vox precantis, «Quoniam ad te, Domine, oculi mei.» Non curo quid minentur qui circumstant; «Ad te, Domine, oculi mei.» Plus figo oculum meum in promissis tuis, quam in minis eorum. Novi quid pro me passus sis, quid mihi promiseris: «Ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam.»

23. [«vers. 9.] Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi.» Quae erat muscipula? Si consentis, parco. In muscipula posita est esca vitae hujus: si amat avis hanc escam, cadit in muscipulam: si autem avis talis est ut dicat, «Et diem hominis non concupivi, tu scis» (Jerem. XVII, 16); oculi ejus non recedent a Deo, et ipse evellet de laqueo pedes ejus (Psal. XXIV, 15). «Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem.» Duas res dixit, ambas inter se distinguendas: muscipulam statuisse persecutores dixit, scandala vero ab eis qui consenserunt et apostataverunt; et ex utrisque vult se custodiri. Hinc saeviunt minantes, hinc labuntur consentientes: timeo ne talis sit iste, quem timeam; ne talis sit iste, quem imiter. Haec tibi facio, si non consenseris: «Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi.» Ecce frater tuus jam consensit: «Et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem.»

24. [«vers. 10.] Cadent in retia ejus peccatores.» Quid est ergo, fratres, «Cadent in retia ejus peccatores?» Sed non omnes peccatores: quidam peccatores, qui usque eo sunt peccatores, ut sic ament vitam istam, ut praeponant illam vitae aeternae, cadent in muscipulam ejus. Sed quid dicis? Putas, isti tales cadunt in retia ejus? Sed quid de discipulis tuis, o Christe? Ecce cum ferveret persecutio, quando dimiserunt te omnes solum, et ierunt unusquisque in sua (praedixisti hoc, quia praevidisti: non enim quia tu praenuntiasti, tu fecisti, aut tu in quoquam te negasti): sed ecce illi qui tibi cohaerebant, in tua tentatione et persecutione, qua te inimici requirebant crucifigendum, defecerunt. Et unus ille audax qui tibi promiserat quia tecum esset usque ad mortem, audivit quidem a medico quid in se ageretur aegrotus. Febriens enim sanum se dixerat; cordis venam ille tangebat. Ventum est ad tentationem, ventum est ad probationem, ventum est ad accusationem; et jam ipse interrogatus, non ab aliqua magna potestate, sed ab infimo mancipio, et hoc femina, ab ancilla interrogatus succubuit. Negavit ter. Semel negato, cum memoraretur, negavit iterum: bis negato, cum memoraretur, negavit tertio. Hoc praedixerat Dominus; non praeceperat, non coegerat. Aut si propterea putatur Petrus recte fecisse, quia hoc praedixerat Dominus; recte fecit et Judas qui tradidit eum, quia et hoc praedixerat Dominus. Absit, fratres mei; haec vox illorum electorum est, qui etiam peccata sua defendunt potius quam fatentur. Petrum ipsum potius attendamus. Si nihil peccavit, quare flevit? Non interrogemus de Petro, nisi lacrymas Petri: fideliores testes de illo non invenimus. «Flevit amare,» inquit (Matth. XXVI, 31-75). Nondum idoneus erat passioni: «Sequeris me postea» (Joan. XIII, 36), illi dictum erat. Adhuc futurus erat firmus, confirmatus Domini resurrectione.

25. Ergo nondum erat tempus, ut dispergerentur illa ossa juxta infernum. Nam videte quam multi defecerunt, usque ad ipsos primos haerentes ori ejus; etiam ipsi defecerunt. Quare hoc? «Singularis ego sum, donec transeam.» Hoc enim sequitur in Psalmo. Supra dixerat, «Custodi me, Domine, a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis qui operantur iniquitatem. A muscipula, et ab scandalis;» et a terrentibus, et a lapsis. Sed quia in ejus passione etiam illi primi, qui futuri erant duces Ecclesiae et columnae terrae, defecerunt; nondum factum erat quod ait in alio psalmo. «Ego confirmavi columnas ejus» (Psal. LXXIV, 4). Quid ait, «Singularis ego sum, donec transeam?» Haec vox ex persona capitis, «Singularis ego sum, donec transeam.» Quid est, «singularis?» In passione tu solus pateris, tu solus occideris ab inimicis. «Singularis ego sum, donec transeam.» Quid est, «donec transeam?» Evangelista dicit: «Cum autem venisset hora ut Jesus transiret de hoc mundo ad Patrem» (Joan. XIII, 1). Quid est ergo, «donec transeam,» nisi, «de hoc mundo ad Patrem?» Tunc enim confirmavi columnas ejus, id est columnas terrae, quando in mea resurrectione plane didicerunt mortem non esse timendam, «Donec» ergo «transeam, singularis sum:» cum transiero, multiplicabor; multi me imitabuntur, multi patientur pro nomine meo. Unus ego sum donec transeam; multi in me unus erunt dum transiero. «Singularis ego sum, donec transeam.» Audite etiam mysterium verbi ejus. Secundum graecam locutionem, Pascha videtur passionem significare; πάσχειν enim pati dicitur: secundum hebraeam autem linguam, sicut interpretati sunt qui noverunt, Pascha Transitus interpretatur. Nam et si interrogetis bene Graecos, negant graecum esse Pascha. Sonat ibi quidem πάσχειν, id est pati, sed non solet sic deflecti: passio enim πάθος graece dicitur, non pascha. Ergo Pascha, sicut dicunt qui noverunt, et qui nobis quod legeremus interpretati sunt, transitus interpretatur. Ideo ventura passione Domini, tanquam ipso verbo loqueretur Evangelista: «Cum venisset,» inquit, «hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem.» Pascha hic ergo sonuit in hoc versu, «Singularis ego sum, donec transeam.» Post Pascha jam non ero singularis, post transitum non ero singularis. Multi imitabuntur, multi consequentur: et si postea sequentur, quid erit? «Singularis ego sum, donec transeam.» Quid est quod Dominus ait in hoc psalmo, «Singularis ego sum donec transeam?» quid est quod exposuimus? Si intelleximus, attende ipsius verba in Evangelio: «Amen, amen dico vobis,» inquit, «nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.» Hoc ibi ait, ubi etiam dixit: «Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum» (Joan. XII, 24, 25, 32). «Nisi granum frumenti,» inquit, «cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.» Ergo illi grano multa seges debebatur: sed exspecta, mortificetur adhuc; quia granum nisi in terram ceciderit et mortificatum fuerit, solum remanet.

26. Ergo solus erat, antequam esset mortificatus. Propterea et Petrus nondum habebat tales vires: accepturus erat vires sequendi, non habebat praecedendi. Propter Christum enim, id est, propter confessionem nominis Christi, quo christiani sumus, nemo mortuus est ante Christum: ne forte occurrat vobis. Multi enim mortui sunt et martyres sunt, multi Prophetae talia passi sunt; non tamen ideo moriebantur, quia praenuntiabant Christum, sed quia peccata hominum dicebant in eos, et eorum iniquitatibus liberius resistebant: et habentur inter martyres. Juste etenim si non pro nominis Christi confessione, tamen pro veritate occisi sunt. Usque adeo autem pro ipso nomine, id est, pro confessione nominis Christi nemo mortuus est, antequam granum illud caderet in terram, cujus ex persona dictum est, «Singularis ego sum, donec transeam,» ut et ipse Joannes, qui recens interfectus erat, ab iniquo rege donatus puellae saltatrici, non propter hoc occisus sit, quia confessus est Christum. Potuit utique et inde occidi, et hoc a multis. Si propter aliud occisus est ab uno, quanto potius propter Christum potuit occidi ab his ipsis qui occiderunt Christum? Perhibebat enim Christo testimonium Joannes. Illi qui audiebant Christum, ipsum occidere volebant, et eum qui testimonium perhibebat non occidebant. Quia enim si fieret impetus propter Christum in Joannem, non negaret. (Erant quippe in illo vires magnae, quibus appellatus est amicus sponsi [Joan. III, 29]. Magna in illo gratia, magna excellentia: «In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista» [Matth. XI, 11]). Ergo in illum impetus factus est, qui non habebat tales vires: fit impetus in Petrum, non fit in Joannem. Etenim vires ipsas Petrus post accepit; tunc autem infirmus fuit. Pro Christi nomine ille interrogatur qui vires non habebat: ille qui habebat vires, non patitur persecutionem propter Christum; ne pro nomine Christi antecederet Christum. Non occiditur a Judaeis, qui perhibebat liberum testimonium Christo, quem occiderunt Judaei; et occiditur ab Herode, quia dicebat ei, «Non tibi licet habere uxorem fratris tui» (Id. XIV, 3-11). Neque enim frater ejus sine posteritate decesserat. Pro lege quidem veritatis, pro aequalitate, pro justitia: ideo sanctus, ideo martyr; sed non tamen pro illo nomine, quo christiani sumus. Quare hoc, nisi ut impleretur, «Singularis ego sum, donec transeam?»