Enarratio in duodecim prophetas minores (Haymo Halberstatensis)

This is the stable version, checked on 13 Octobris 2023. Template changes await review.



 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Enarratio in duodecim prophetas minores
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 117


Enarratio in duodecim prophetas minores

Enarratio in duodecim prophetas minores (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 117.0293C

AD CANDIDUM LECTOREM.

117.0009A| Sunt inter prophetas postremos, duodecim vulgo minores prophetae appellati, non tam argumento et vaticinii decursu quam elocutionis modulo et sententiarum compage a majoribus differentes. Nam quae majores, concitatiore divini numinis (ut ita dicam) oestro stimulati, longo verborum ambitu, variis aenigmatum figuris, et personarum crebris mutationibus effuderunt, haec quoque minores, quibus gratiae placidior instinctus adfuisse creditur, angustioribus periodis et per breviores obscuritatum anfractus complexi sunt. Porro prophetiam non humana mens suapte natura per humanam sapientiam depromit, sed Spiritus sanctus (ut Sedulius ait) per gratiam loquentis dictat. Est enim (si Suidam audiamus) prophetis peculiare, τὸ τὴν γλῶτταν παρέχειν ὑπουργὸν τῇ τοῦ Πνεύματος χάριτι. Quo fit ut prophetas enarrare nemo possit, nisi divino quodam afflatu excitetur: perinde ac nemo prophetiam eloquitur, nisi Spiritus sancti inflammatione calescat. Apud Platonem 117.0009B| Socrates disserit ἐνθουσιασμῷ agitari non solum poetas, ut egregia carmina conficiant, sed etiam poetarum interpretes, ut reconditos sensus aperiant, figuratas locutiones commonstrent, ordinem historiarum digerant, et naturae miracula, vitae cultum, morumque ornamenta, fabularum lenociniis et integumentis adumbrata, diligenter ac sedulo exponant. Qui ergo fieri potest, ut interpres sine Dei praecipuo afflatu sit explicaturus divinum oraculum, quod citra praesentis numinis impulsum propheta effari non potuit? Isaias testatur visiones esse verba libri signati: quem si quis dederit scienti litteras, dixeritque: Lege, respondebit: Non possum. Signatus est enim sin dederit nescienti litteras, et dixerit: Lege, respondebit: Nescio litteras. Joannes se vidisse librum ait scriptum, intus et foris signatum sigillis septem quem nemo aperire, cujus signacula nemo solvere potuit. Osee voluminis sui obscuritatem agnoscens, scripsit: Quis sapiens et intelliget ista, intelligens et cognoscet ea? Cui succinit Jeremias, dicens: Quis est vir 117.0009C| sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud? Quod si prophetiae librum signatum nemo solvit, nisi leo de tribu Juda, radix David, si prophetia Scripturae propria interpretatione (ut B. Petri verbum est) non fit, si voluntate humana nunquam allata est prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines, quis non videt quemadmodum imprimis arduum, sic quoque periculosum esse, in prophetas elucubrare commentaria? Nempe in quibus, ut inconcinna quaedam 117.0010A| verborum congeries, lecturienti sese primum offert, ita in eruendo sensu immensus labor et in errorem proclivis et lubricus, identidem enarratori impendet, ut personarum verba subinde mutantur, ut historiae ordo confunditur, ut minae temperantur consolationibus, ut sedationibus mitescunt irae, ut medicamentis verbera deliniuntur, ita sententiarum, quae ad prophetae scopum pertinent, difficilis est et plena discriminis consarcinatio. Quare factum est, ut pauci in enarrandis prophetis oleum et opera impenderint, nonnulli etiam ἀνίπτοις χερσὶ (quod dicitur) in illorum explanationem pervolarint. Apud Graecos Apollinarium Laodicenum commentariolos in prophetas reliquisse testatur B. Hieronymus, verum ejuscemodi, ut sensus magis tangant quod explicent. Cuderunt quoque libros in prophetas Origenes et Didymus, sed tales ut B. Hieronymi palato non satisfaciant. Post Hieronymum apud Latinos plerique hanc provinciam susceperunt, caeterum non 117.0010B| aequali, neque eruditione et judicio, neque auspicio et eventu. Inter hos est Haymo episcopus Halberstatensis; quem si quis cum aliis conferat, admirabitur viri sanctitatem, commendabit diligentiam, suscipiet eruditionem, deosculabitur pietatem, olfaciet spiritum propheticum, quo imbutos esse oportet prophetarum ῥαψωδοὺς et enarratores. Quod ad historiae veritatem pertinet, sagaciter vestigavit; quod ad allegoriam, firmissimis Scripturae testimoniis communivit; quod ad ordinem perturbatum, clarissima serie illustravit; quod ad rerum gestarum involucra, miro quodam artificio evolvit; quod postremo ad verborum tricas et sententiarum nodos, docte simul et feliciter enodavit. Secrevit comminationes a consolationibus, consolationes dispescuit a revocationibus, discriminavit ea quae duabus tribubus (hoc est, populo Judaico) impendebant, ab illis quae decem tribus, sive plebs Israelitica, exspectabant. Interstinxit luculenter quae ad corpus Christi verum referuntur, incarnationem scilicet, nativitatem, fugam in Aegyptum, 117.0010C| praedicationem, passionem, ascensionem, etc., ab iis quae de corpore Christi mystico praedicta sunt, de Ecclesia, de vocatione gentium, de insultu haereticorum, de extremi judicii severitate, de beatorum praemio, de damnatorum aeterno supplicio. Quemquem igitur non pudebit pigebitve isthaec ex minoribus prophetis perdiscere, is hunc librum parvo numismate coemat: et sordida pecuniola aucupetur (ut ille ait) σοφίας κτῆμα τιμιώτατον. Vale.

IN OSEE PROPHETAM.

CAPUT PRIMUM. 117.0011A|

« Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel. » Verbum Domini illud debemus intelligere, de quo Joannes in exordio Evangelii sui dicit: « In principio erat Verbum. » Hoc Verbum non dicit factum in sua natura, sed genitum a Deo Patre ante omnia saecula. Quod ergo hic dicitur, « Factum est verbum Domini ad Osee, » ita intelligendum est, Factum est verbum Domini, id est ut sermo Dei Patris fieret, hoc est loqueretur, ad Osee. Loquendo autem verbum Domini ad Osee, fecit illum deum et salvatorem populi sui. Interpretatur enim Osee salvator, ut pote qui doctrina et exemplo sanctitatis, populum 117.0011B| ad quem mittebatur, salvum facere curabat. Quod autem idem Osee caeterique prophetae dii sunt nuncupati, ad quos hoc verbum factum est, Dominus in Evangelio manifestat: Si illos (inquit Dominus) dicitis deos, ad quos sermo Dei factus est, etc. Sicut ergo Deus loquendo hominibus facit illos deos, sic ipse Salvator facit ut et ipsi sint salvatores. Dicuntur autem sancti dii et salvatores per gratiam, cum sit unus Salvator et Deus per naturam. Ubi notandum quod hic non dicitur: Factum est verbum Domini in Osee, ne scilicet sit sensus, quasi per illum fiat sermo ad alium, sed » ad Osee, » ut ostendatur ad illum proprie sermo conferri, ad quem dirigitur. Aliud est enim (ut B. Hieronymus exponit) loqui Dominum in Osee, aliud ad Osee. 117.0011C| In Osee quippe non ipse loquitur Osee, sed per Osee ad alios sermo dirigitur, sicut Propheta dicit in psalmo: « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebe sua. » Ubi ostenditur, quia per illum qui hoc loquebatur, aliis Deus loqueretur. Ad Osee vero loquens, ostendit proprie ad illum pertinere prophetam ea quae sequuntur, cum dicitur ei: « Vade, sume tibi uxorem, » etc. Prophetavit autem iisdem temporibus quibus Isaias, Amos, Michaeas, Joel, Abdias et Jonas: quod ex nominibus regum manifeste probatur, qui in titulis eorumdem ponuntur prophetarum. Unde intelligimus eum et ante captivitatem et post captivitatem prophetasse. Praedixit quippe captivitatem decem tribuum, quam visam postea deflevit. 117.0011D| « Filium Beeri. » Tradunt Hebraei, quod ubicunque nomina patrum vel avorum prophetarum ponuntur, ipsi quoque patres vel avi prophetae fuerint. Unde constat Beeri prophetam fuisse, cujus filius Osee fuisse refertur. Osee interpretatur (ut diximus) salvator, ideoque Dominum Christum significat, qui est vere Salvator mundi. Unde et Jesus dicitur, ad quem pertinent ea quae sequuntur. Unde Osee filius Beeri dicitur, qui puteus meus interpretatur. Ipse quoque Deus Pater per Prophetam dicit: « Me dereliquerunt 117.0012A| fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. » Hoc enim inter puteum et cisternas distat, quod puteus perpetuas aquas habeat et de vivo fonte manantes; cisterna vero externas et adventitias aquas possideat atque temporaneas. De hoc fonte Propheta dicit: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. « In diebus Oz., Joa., Ach., Eze., regum Juda. » Ozias ipse est qui alibi vocatur Azarias, qui regnavit in Hierusalem super duas tribus, quae appellantur Juda, annis quinquaginta et duobus. Cui successit in regnum Joathan, qui regnavit annis sexdecim. Post quem filius ejus Achaz, qui et ipse sexdecim annis regnavit, cujus undecimo anno decem tribus ductae sunt in captivitatem in 117.0012B| montes Medorum et Persarum a Salmanasar rege Chaldaeorum. Post Achaz regnavit filius ejus Ezechias annis viginti novem. Ex quo perspicuum est (ut supra diximus) Osee et ante captivitatem et post captivitatem prophetasse et ipsam ingruentem captivitatem. In diebus Hier. fi. Joas. Hieroboam istum non debemus autumare primum regem decem tribuum, qui filius fuisse Nabat perhibetur, quia iste (sicut hic commemoratur) filius fuit Joas, pronepos Jehu, qui interfecta Jezabel impiissima regina, et duobus regibus impiissimis, Joram, scilicet filio Achab rege Samariae, cum septuaginta ejus fratribus, et Ochozia rege Juda, promissum est quod regnarent filii ejus usque ad quartam generationem. Qui tamen, quoniam reversi sunt 117.0012C| ad peccata regum filiorum Israel, cito amiserunt regnum.

« Principium loquendi Domino in Osee. » Haec verba dupliciter intelligi possunt, vel quia isti primum captivitas decem tribuum nuntiata est, ante Isaiam videlicet, caeterosque qui tunc temporales ei in prophetando fuerant; vel quia hoc verbum primum ei a Domino dictum est quod sequitur, de conjunctione mulieris meretricis. Unde statim infertur: « Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationis, et fac filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. » Licet quidam haec juxta litteram acta contendant, excusantes prophetam a culpa fornicationis, utpote qui Dei praeceptis in hoc obedierit, nec attendentes quod Deus 117.0012D| nihil injustum, nihil turpe unquam praecepit. Meliori tamen intellectu juxta mysticos sensus accipiendum est, sicut illud quod Ezechieli dictum est: « Dormies super latus tuum sinistrum trecentis nonaginta diebus, et non te convertes in latus aliud, et iterum dormies super latus aliud dextrum quadraginta diebus. » Illud quoque quod Jeremiae in carcere clauso praecipitur, ut in vicinas gentes populo Israelitico inimicas pergat ad Euphratem, et ibi abscondat lumbare quod possideret, qui nec inter suos positus 117.0013A| ad venditionem sui agri exire potuit, sed eo pergens quasi proditor et delator suorum civium, ab ipsis captus et ligatus atque in carcerem collocatus est, maximeque cum jam ab hostibus Hierusalem obsessa et undique vallata erat. Quantum autem ad litteram pertinet, uxor fornicationum est; quae multorum patet libidini adultera, quae super virum suum inducit alienum. Filii vero fornicationum sunt, qui de tali conjugio nascuntur.

« Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim, et concepit et peperit filium. » Quia haec omnia, ut superius dictum est, spiritualiter sunt accipienda, Osee, qui salvator interpretatur, Dominum Jesum Christum significat. Qui veniens per Incarnationis mysterium, accepit uxorem fornicationum, plebem, 117.0013B| scilicet Judaicam, qui Deum unum et verum relinquendo, varia daemonum portenta venerabatur. Ex qua genuit filios fornicationum, quia omnes ostendit esse sub peccato. Unde bene uxor fornicationum Gomer dicitur, quod nomen interpretatur perfecta, sive consumpta, in malo videlicet opere, quod nulli dubium est ad eamdem plebem pertinere. Ideoque etiam congrue filiam Debelaim esse perhibetur, quae voluptas interpretatur, quae semper suam studuit sequi voluptatem. Quae genuit filium, hoc est fortem populum in malum. Si vero hoc altius perscrutari volentes, in bonam partem voluerimus interpretari, filius ex gente Israelitica natus intelligitur Dominus Jesus Christus, quoniam qui sibi eamdem plebem conjunxerat per divinitatem, nasci voluit 117.0013C| ex ea per humanitatem. Cui sensui congruit interpretatio nominis, quo idem vocari praecipitur filius, nam Jezrael semen Dei interpretatur. Unde sequitur:

« Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrael, quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Jezrael super domum Jehu. » Jezrael interpretatur semen Dei. Quantum ad litteram attinet, civitas fuit metropolis in regno decem tribuum in qua interfectum legimus Naboth, ob cujus sanguinem vindicandum suscitatus est Jehu, qui delevit domum Achaz et Jezraelis. Verum quia ipse Jehu ultor sanguinis justi exstitit, et filii ejus fecerunt malum in conspectu Domini, sanguis Achaz super domum illius fusus est, id est reversus, quando filii ejus 117.0013D| ducti sunt in captivitatem et interfecti. Et non post multum tempus quieverunt pariter, id est cessaverunt et regnum et reges. Mortuo quippe Jeroboam, pronepote Jehu, sub quo prophetare coepit Osee, sub quo filius ejus Zacharias in regnum successit, quem sexto mense regni sui occidit Sellum de alia natus stirpe. Statimque reges Assyrii ceperunt Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse, qui erant trans Jordanem, deinde Nephthalim, ad extremum omnes reliquas tribus. Fuerunt a Zacharia usque ad Osee, sub quo omnes decem tribus in captivitatem sunt ductae, anni tantum quadraginta novem. Quam ob causam hic dicitur: Adhuc mod. et v. san. Je. s. d. Jehu. Spiritualiter Jehu, per quem sanguis in Jezrael 117.0014A| fusus visitari dicitur, Judaeos significat, a quibus sanguis Christi fusus est, quem nomine Jezraelis praelibavimus designari, cujus sanguis super eos visitatus est, quando a Romanis occisi et in omnes terras abducti, usque hodie a propria terra exules existunt. « Et quiescere faciam regnum domus Israel, et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrael. » Supra diximus Jezrael civitatem fuisse metropolim decem tribuum, juxta quam est vallis nimiae vastitatis, quae plus quam decem millium distenditur passibus; in hac commisso certamine ab Assyriis caesus est Israel decem tribuum, quorum fortitudo hic nomine arcus exprimitur. Juxta mysticos vero sensus, omnes qui de Christo male sentiunt, sicut haeretici, qui recedentes a domo David, id est 117.0014B| ab Ecclesia, Israelis nomine in hoc loco intelliguntur. In valle Jezrael, id est in humilitate seminis Dei, conteruntur, quia « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. »

« Et concepit adhuc, et peperit filiam, et dixit ei: Voca nomen ejus absque misericordia, quia non addam ultra misericordiam domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum, et miserebor domui Juda, et salvabo eos in Domino Deo suo, et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello et in equis et in equitibus. » Ablata omni fortitudine a Judaeis, nequaquam jam masculino sexu nuncupantur, sed feminino, quasi fragiles et imbecilles. Unde et bene filia nuncupatur eadem plebs, quia femineum habuit animum; quando Deum dereliquit, et pro Deo idola vana colere 117.0014C| coepit. Quae absque misericordia est et oblivioni tradita, quoniam usque hodie Persarum regibus serviunt, et nunquam est eorum absoluta captivitas. Domus autem Juda cum duobus tribubus sibi sociatis misericordiam consecuta est, quando propter confidentiam quam in Deo habuerunt, missus est angelus, et percussit exercitus Sennacherib centum octoginta quinque millia. Et salvabo eos, inquit, in Domino Deo suo, id est, in mea et Patris et Spiritus sancti protectione. Tale est enim hoc, quale illud: Pluit Dominus a Domino, id est Filius a Deo Patre. Et non sal. eos in a. et g., et b. et in equis, id est, non in aliqua spe aut in fortitudine humana, vel in multitudine equitum, sed potius a Domino Deo suo, qui mittet angelum suum ut interficiat omnes inimicos 117.0014D| illorum. Si autem hoc ad eos refertur qui in adventu Domini sunt reperti, recte ipsi quoque filia, et non filius nominantur, quia mollitiem suae voluptatis exsequentes, quando et sanguinem seminis Dei imprecati sunt, « sanguis ejus super nos et super filios nostros. » Unde et absque misericordia facti, traditi sunt Romanis, et eorum perpetua servitute damnati atque oblivioni traditi. Domus autem Juda, quae interpretatur confessio, id est, apostoli caeterique vel credentes vel doctores, qui fidem nominis Christi confessi sunt, salvati sunt non in gladio et arcu, id est non in aliquo humano auxilio, sed in Domino Deo suo, Christo videlicet qui eos per gratiam suam elegit. Sed et nomine filiae possumus accipere haereticos, 117.0015A| qui dogmata vanitatis sequentes, et perfectos ac fortes divinae Scripturae sensus depravantes, emollire conantes, traduntur diabolo, cujus aeterna damnatione sine ulla misericordia premantur, perpetualiter a Deo obliti. Domus autem Juda, id est Ecclesia catholica, quae fideliter sanctae Trinitatis fidem inseparabili unitate confitetur, salvabitur in Domino Deo suo, non in exercitus multitudine aut virium suarum fortitudine.

« Et ablactavit eam quae erat absque misericordia. » Qui ablactatur, recedit a matre et parentis lacte non vescitur, sed alimentis sustentatur alienis. Mos quippe veterum fuit, ut in die ablactationis infantum, id est a lacte separationis, facerent convivium universis vicinis et amicis suis. Unde et mater Samuelis, 117.0015B| ascendente viro suo ad templum Domini, se non ituram dixit donec ablactaretur infans, hoc est, donec ad eam veniret aetatem qua eum a lacte movere posset. Lac in sacra Scriptura pro simplici intellectu ponitur. Et Judaei quodammodo lacte alebantur, quandiu intra suam manebant legem, caeterasque legentes Scripturas. Postquam autem ducti sunt in captivitatem, coeperunt pasci cibis gentilium et idolothyta comedere. Unde ad hanc miseriam pervenerunt, ut ipsum parum scientiae quod habere videbantur, amitterent, ut neque etiam ipsam legis superficiem intelligant. « Et concepit et peperit filium, et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus; quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena 117.0015C| maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis; Non populus meus vos; dicetur eis, Filii Dei viventis. » Haec verba et ad eos possunt referri, qui tunc temporis a regibus Assyriorum comprehensi et in captivitatem sunt ducti, et ad eos qui post adventum Domini a Romanis sunt per omnes gentes dispersi. Illi quippe Deum per idolorum culturam abjecerunt, isti autem per Filii Dei abnegationem et traditionem, quoniam non habentes filium, non possunt habere patrem. Quam ob rem et Deus illos abjecit, ne sint ejus populus, sed servi efficiantur diaboli, dicaturque eis: Quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus, sed indignos vos judicabo possessione mea et praesentia, abjiciamque vos in perpetuum. Quod et de persona 117.0015D| haereticorum potest accipi, qui Deum abjicientes perversa de illo sentiendo, penitus ab eo repelluntur, ne cum electis dicere possint: « Dominus pars haereditatis meae. » Et erit numerus filiorum Israel ut supra. Licet ipsi Judaei vel tunc pressi fuerint, vel nunc durissima premantur captivitate, tamen hominibus innumerabiles sunt, de quibus Isaias dicit: « Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient. » Quod et in adventu Domini impletum, et in fine saeculi veraciter implendum potest intelligi, quia postquam populus Israel fuerit dispersus in toto orbe, et omnem supputationem vicerit populi multitudo, tunc habebit licentiam Israel, qui hodie captivus est. « Et erit in loco ubi dicetur 117.0016A| eis: Non populus meus vos, » ut supra. Locum ubi ista dicebantur, debemus intelligere Hierusalem, ubi dicitur eis modo: « Non populus meus vos, » dicetur eis, Filii Dei viventis, tempore Dominicae Incarnationis. Quod impletum est in apostolis caeterisque fidelibus. « Quotquot enim, ut Joannes dicit, crediderunt in Christum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. » Si autem ad Judaeos qui nunc sunt, voluerimus ista referre, locus quo dicitur eis: Non populus meus vos, totus mundus accipitur, quia in omnibus gentibus nunc Judaei, non Dei, sed diaboli servi comprobantur. Cum autem per praedicationem Eliae et Enoch crediderint, ab omnibus gentibus filii Dei vocabuntur.

« Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter, 117.0016B| et ponent sibi caput unum. » Per Judam significantur duae tribus illae conjunctae, tribus scilicet Benjamin, et tribus sacerdotalis, id est Levitica; propter tribum enim Juda, ex qua reges qui eisdem tribubus praefuere, duxerunt originem, ipsae duae tribus etiam nomine Judae censebantur. A majori autem parte decem tribus nomen pristinum Israelis retinent, quia et ante divisionem decem tribuum et duarum, generaliter omnes hoc nomine vocabantur. Qui ergo divisi erant, promittitur eis quod congregandi sint in unum a Domino. Siquidem Dominicae incarnationis tempore et resurrectionis, tam ex decem quam ex duabus tribubus, qui reversi fuerant de captivitate, morabantur in Judaea, ex quibus plurimi crediderunt in Christum, de quibus hic dicitur: « Congregabuntur 117.0016C| filii Juda et filii Israel simul, » hoc est ex duabus et decem tribubus credentes, convenient in unum Christi ovile. « Et ponent sibi caput unum, » Dominum videlicet Jesum Christum, de quo Ezechiel dicit: Et princeps unus in medio eorum, David servus meus. Vel per Israel possumus intelligere gentiles, per Judam Judaeos credentes: sive per Israel haereticos, per Judam catholicos viros. Qui omnes ad unitatem fidei Christianae conversi, ponent sibimet caput unum Jesum Christum. « Et ascendent de terra, » id est, de terrenis sensibus et humilitate litterae occidentis; et elevabuntur ad spiritualem et vitalem intelligentiam, « quia magnus dies Jezrael. » Diem hic pro universo tempore a Domini nativitate usque ad finem saeculi positam noverimus, de qua cantamus 117.0016D| in psalmis: « Haec est dies quam fecit Dominus. » Magnus est hic dies, id est magnum est tempus, in quo credentibus remissio peccatorum tribuitur, et janua regni coelestis aperitur.

CAPUT II.

« Dicite fratribus vestris populus meus, et sorori vestrae, misericordiam consecutae. » Si hoc ad Judaeos voluerimus solummodo referre, hortatur homines Judaeae ne desperent decem tribuum salutem, sed eam quotidie et sermone et voto et litteris ad poenitentiam provocent, quia fratres eorum appellantur et soror. Fratres, ex eo quod dicitur: « Populus meus; » soror, ex eo quod appellatur « misericordiam consecuta. » 117.0017A| Si hoc voluerimus referre ad gentes, dicitur eis, ut dicant in infidelitate caeteris manentibus: Populus meus erunt, si in me credere voluerint, et rejecta vetustate, ad novitatem vitae transire voluerint. Vel vos qui in me creditis, et fidem quam habetis perfecte operibus decoratis, dicite reliquis credentibus: quia meus erunt populus, si in me credere voluerint, et in fide qua vocati sunt permanserint, et eam operibus ornare studuerint. Dicite etiam sorori vestrae, id est eidem plebi in Christum credenti, quia misericordiam consecuta est in me credens.

« Judicate matrem vestram, judicate, quia non uxor mea, et ego non vir ejus. » Hoc apostolis caeterisque credentibus dicitur, ut judicent, id est redarguant 117.0017B| matrem suam Synagogam, quae de mere trice uxor effecta, pristinos non relinquit mores. Sed rursum suam redarguant matrem, quia fornicata est cum suis amatoribus iterum. Et consideranda patientia et clementia hujus viri, iterum adhortantis filios suos ut suam redarguant matrem, quia ipsis credentibus, illa in infidelitate permansit. Hoc impletum est tunc, quando Petrus Judaeis lacrymantibus dicebat: « Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum, » etc. Ostendite ei, inquit, quia ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Quoniam enim ipsa me repulit, et ego abjiciam eam ne sim vir ejus. Vir quippe Ecclesiae Christus est, de quo haeretici dicunt eidem Ecclesiae: Non est vir in domo sua. « Auferat fornicationes suas a facie sua, 117.0017C| et adulteria sua de medio uberum suorum. » Fornicatio vel adulterium in sacro eloquio dupliciter accipitur, et pro immunditia carnis, et pro idololatria, de qua scriptum est: Perdes omnes qui fornicantur abs te. Fornicatur quippe vel adulterium perpetrat mulier, quae multorum patet libidini, vel super virum suum inducit alienum. Et quia vir animae Deus est, populus Israeliticus plurimis fornicationibus se substraverat, quia relicto omnipotente Deo, multorum portenta daemonum venerabatur. Idcirco nunc dicitur: « Ut auferat fornicationes suas a facie sua, » id est, culturam deorum removeat ab amore et praesentia sua, quia multorum patebat libidini, deos omnium gentium colens. Auferat adulteria etiam sua de medio uberum suorum, hoc est de corde, quo 117.0017D| malum opus primum concipitur. Cor quippe inter ubera est, de quo (ut Dominus manifestat) exeunt cogitationes malae. Et illi prius malum in corde cogitabant, et sic demum cogitationes in opus pravum prodire faciebant. Quapropter hortatur eam sermo divinus, ut haec omnia a se removeat, ne propter perpetrata scelera perdat bona divinitus sibi collata.

« Ne forte, » inquit, « exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae. » Vestis qua tegebatur eadem plebs, intelligitur Dei auxilium, doctrina legis et prophetarum, et tutela angelorum. Quae omnia minatur Deus omnipotens se ei tollere, nisi poenitentiam agat a perpetratis sceleribus, ut fiat nuda plenaque ignominia, veluti olim fuit. Et 117.0018A| statuam eam (inquit) secundum diem nativitatis suae ut scilicet his careat omnibus, sicut olim in Aegypto manens. « Et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam. » Domus in solitudinem redigitur, quando dominum proprium amittit. Et haec plebs in solitudinem redacta est, quando Deus omnipotens propter peccata ejus recessit ab ea. Unde Propheta dicit: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, etc. Et in Evangelio ipse eis per semetipsum minatur quod relicturus eos sit, dicens: « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. » Facta est quoque velut terra invia, quoniam perdito recto itinere fidei, perdidit Patrem Deum, perdidit et Filium ejus qui dicit: « Ego sum via. » « Et interficiam eam siti, » id est inopia omnium 117.0018B| bonorum, vel ea siti de qua propheta Joel dicit: Mittam in eos famem et sitim, non famem panis vel sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei. Sive aquam quae eis ablata est, possumus gratiam intelligere Spiritus sancti de qua ipse in Evangelio loquitur, invitans omnes ad se, ut aquam accipiant ab illo hanc: Qui sitit, inquiens, veniat ad me et bibat, et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Haec autem omnia et Judaeis aptantur Christum negantibus, et haereticis rectam fidem relinquentibus, et varia dogmata errorum corde, verbo et opere sequentibus, qui nisi poenitentiam egerint, exspoliati omnibus virtutibus quas in Ecclesia perceperunt, redigentur juxta diem nativitatis suae, et effecti solitudo et terra invia, patientur sitim vel ariditatem sacrae Scripturae, 117.0018C| ut etiam quod falso habere videbantur, in nihilum redigatur.

« Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, quia fornicata est mater eorum. » Quando egressi sunt Judaei de Aegypto, iratus Dominus patribus eorum, interfecit eos in deserto. Filiorum autem ipsorum misertus, et ad vitam eos reservavit, et terram quam patribus eorum promiserat, dedit. Sed modo minatur non ita se facturum, dicens: Filiorum illius non miserebor, sed in captivitatem simul cum patribus pergent, ibique morientur, et terram nativitatis suae non videbunt ultra, quia filii fornicationum sunt, hoc est in cultura idolorum sunt nati. Qualem quippe fidem tenebant patres, talem docebant filios. Unde et subditur: « Quia fornicata 117.0018D| est mater eorum. » Sicut enim viperam vipera parit, sic eadem plebs tales filios generavit qualis ipsa erat. « Confusa est, » id est obstupuit, et in admirationem versa, « quae concepit eos » et filios diaboli effecit. « Quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panem mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum. » Hoc dixerunt Judaei, dum colerent diversarum gentium deos. « Vadam (inquit) post amatores meos, » id est, fide et dilectione sequar deos, vel imitabor gentes, quarum deos adoro, qui mihi dant panem et aquam, etc. Omnia enim bona, quae idem populus coelitus a Deo perceperat, a daemonibus se habere putabat, illisque totum ascribebat. Quod etiam totum spiritualiter ad 117.0019A| eos potest referri, qui negaverunt Filium Dei, eligentes sibi Barabbam seditionis auctorem, et crucifigentes Dei Filium, omnium bonorum largitorem. Quapropter confusi sunt, et non solum se, sed etiam posteros suos pessima imprecatione multati sunt, dicentes: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros. » Possunt haec juxta litteram in expositione sua etiam super haereticis intelligi, qui confunduntur; sed etiam filii eorum mala doctrina generati, pariter cum eis erubescunt. Qui quare confundantur, manifestatur cum subjungitur, quia dixit: « Vadam post amatores meos, » id est sequar varia dogmata haereticorum, quorum panis est luctus perpetuus. Aqua autem doctrina perversa et stulta, qua etiam baptizatos interficiunt. Cui aquae illa contraria est, 117.0019B| de qua scriptum est: Aqua profunda ex ore viri. Per lanam autem et linum, simulata eorum sanctitas et munditia exprimitur. Quos Dominus cavendos admonens, dicit: « Quia venient ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. » Per oleum vero adulatio eorum accipitur. De quo Propheta dicit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Potus etiam illorum Scriptura sacra intelligitur, quam illi male intelligendo turbidam reddunt.

« Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. » Per spinas vero, punctiones dolorum et duritia adversitatis exprimitur. Per murum autem obstaculum, ne quod quaerebat, invenire posset. Sepiam 117.0019C| (inquit) viam tuam spinis, id est, tuas actiones durissimis implicabo laboribus, sepiam etiam maceria, ut etiam ad hoc quod vis nequeas pervenire. Porro quod sequitur, « et semitas suas non inveniet, » idem est sensus. Sed more variatur prophetico sermo, ut de alia ad aliam repente transeat personam.

« Et sequetur amatores suos, » Assyrios vel Chaldaeos, quaerens ab eis auxilium pressa tribulatione gravissima. « Et non apprehendet eos, » ad hoc ut auxilium sibi praebeat, quin etiam comprehendetur ab illis, et captiva ducetur. « Et quaeret eos, et non inveniet » sibi propitios. « Et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem. » Id est, redeam ad Deum omnipotentem, qui me olim per datam legem 117.0019D| despondit. « Quia bene mihi erat tunc, » quandiu praeceptis ejus obedivi. « Magisque nunc » quando propter idolorum culturam variis affligor tribulationibus. Ipsa siquidem plebs Israelitica saepe prosperis elata recedebat a Deo, idola colendo. Iterum autem afflicta calamitatibus, revertebatur ad Deum, qui suscitans eis Salvatorem, liberavit eos. Quae verba et generaliter et specialiter nobis congruunt, qui prosperitatibus elati, non nunquam Dei praeceptis contraimus. Iterum autem afflictionibus attriti, ad nosmetipsos revertimur, et peccasse nos recognoscimus, et ad illius confugimus misericordiam sub cujus protectione nobis bene fuisse recolimus. Sic plerumque solet accidere his, qui in saeculo positi, divitias et 117.0020A| honores appetunt mundi, sed ne ad has possint pervenire, diversis adeo anguntur tribulationibus, ut velint nolint saeculum relinquant: et postpositis curis temporalibus, quas adipisci nequaquam ad libitum suum valent, in monasterium confugiunt. Et qui prius contristabantur quod non omnia quae vellent habebant, gaudent contenti esse cibo et vestimento, secundum Apostolum, et Deo in paupertate servire, qui ante mundo et concupiscentiis ejus serviebant.

« Et haec nescivit, quia dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum, et multiplicavi ei aurum, quae fecerunt Baal. » Dictum est superius quod populus Israeliticus omnia bona temporalia quae a Deo perceperat idolis deputavit, nesciens quod Deus omnipotens omnibus his abundare eum fecerit. Unde 117.0020B| et relicto Deo, ex auro et argento quod ad ornatum decoris acceperant, fecerunt sibi Baal idolum Sidoniorum, quod Ezechiel propheta plenius in suo volumine describit. Si autem spiritualiter haec verba voluerimus intelligere, per frumentum legem debemus accipere, qua pasci debuerant; per vinum, spiritualem laetitiam, quam non in temporalibus bonis, sed in Deo habere debuerant; per oleum autem, sensus illiminationem; per argentum, nitorem eloquentiae, de qua scriptum est: « Argentum igne examinatum, eloquia Domini eloquia casta; » per aurum vero, praeceptum dilectionis Dei et proximi, in quibus omnibus cum Deum glorificare debuerit, daemones venerari maluerit quam Deum

« Idcirco, » inquit Dominus, « convertar » a mea 117.0020C| scilicet clementia ad crudelitatem, « et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. » Tempus harum frugum est, quando ad maturitatem perductae colliguntur, et in cellariis per totum annum victum ministraturae reconduntur. Si autem tunc temporis, instante videlicet maturitate, hominibus qui ea colligere debuerant, auferuntur, gravissimo affliguntur moerore. Minatur autem hoc se ablaturum a Judaeis, ut per totum annum patiantur inopiam famis. Saepe enim Deus propter peccata hominum, tempore messis et vindemiae immittit tempestatem, et paratos ad colligendum fructus aufert. « Et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus. » Falso in quibusdam codicibus habetur, librabo, unde 117.0020D| liberabo est legendum. Quasi enim sub sua servitute habebant linum et lanam, cum ipsi essent servi diaboli, idcirco dicit Deus: Liberabo linum meum et lanam meam, ne ab iniquis possideantur dominis. Porro ignominia quam haec operiebant, idola eorum intelliguntur, quorum altaria vario vestimentorum decorabant ornamento. Spiritualiter vestimenta ista significant Dei auxilium et angelorum custodiam, quae omnia aufert ab eis Deus, ut qui ex his non senserant datorem, relicti in sua iniquitate tradantur diabolo aeternaliter cruciandi.

« Et tunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum illius. » Stultitiam appellat idola, quae in templo posuerant: amatores autem Chaldaeos vel Assyrios 117.0021A| et Idumaeos appellat, cum quibus longo tempore pacem habuerant, in quorum oculis stultitia Judaeorum revelata est, quando capta Hierusalem temploque subverso, videntes jam dicti hostes imagines Cherubin et idolum Baal, coeperunt dicere: Ecce Israelitae, sicut omnes gentes, idola venerantur, quam ob rem merito suae iniquitatis nostrae subjiciuntur potestati. « Et vir non eruet eam de manu mea. » Hoc est, nullius vi aut fortitudine poterit liberari de manu mea, sed justo judicio tradam eam hostibus, et in captivitatem duci faciam.

« Et cessare faciam omne gaudium ejus. » Hoc et in illis impletum est, qui ab Assyriis et Chaldaeis ducti sunt captivi, ubi omnem perdiderant laetitiam: et post in illis qui a Domino audierant: « Auferetur 117.0021B| a vobis regnum Dei. » et: « Relinquetur vobis domus vestra deserta. » « Solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnis festa temporum ejus, » subauditur, cessare faciam. Cum dicit solemnitatem, unam pro omnibus ponit. Vel certe in hoc speciali nomine vult intelligi festivitatem Paschae, quam illi in memoriam suae liberationis honorifice celebrare consueverant. Neomeniam autem appellat innovationem lunae, quomodo illi in initio singulorum mensium hujusmodi festivitatem cum gaudio colebant. In sabbatis quoque vacabant otio et epulis. Habebant etiam et alias festivitates, id est, Pentecosten, solemnitatem Tabernaculorum, et dedicationem templi, aliaque his similia, quae omnia ablata sunt ab illis, quando in captivitate positi, nec praedictas 117.0021C| festivitates cum gaudio secundum ritum suum celebrare, nec otio vacare permittebantur. Quae omnia ab illis ablata nunc spiritualiter celebrantur in Ecclesia.

« Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, » grandine scilicet atque ariditate et gelu, ut nullam habeat arborem fructiferam. Spiritualiter per vineam, laetitiam cordis significat; per ficum autem, dulcedinem ac suavitatem debemus intelligere, quae ablata sunt ab eis. Unde et in moerore et in amaritudine versantur, de quibus dixit: « Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei. » Reddit causam cur superius abstulerit eis bona dicta, eo quod dixit, « Mercedes hae meae sunt, » etc. Putabat enim haec sibi a daemonibus dari pro mercede, 117.0021D| quia colebat idola. « Et ponam eam in saltum » ut jam non habeat arbores pomiferas, sed in solitudinem penitus redigatur. Quod ex parte quidem ab Assyriis et Chaldaeis, plenius tamen completum constat a Romanis, qui eorum terram destruentes redegerunt in solitudinem, ipsos quoque ultima captivitate exsules a sua terra reddiderunt. Hinc est quod sequitur, « et comedet eam bestia agri, » hoc est, Romanorum exercitus. De hac bestia Psalmista dicit: Exterminavit eam aper de sylva. Vel certe hanc bestiam possumus intelligere diabolum, qui eos comedit, quando ad suam traxit culturam, pro qua exterminium postea passi sunt. Quae de Judaeis dicta sunt, possunt et de haeriticis accipi, qui dum de 117.0022A| Ecclesia egrediuntur a Deo derelicti, eorum stultitia revelatur his qui prius amatores illorum exstiterant, et traditi bestiae, id est diabolo, ejus morsibus lacerati, perpetua morte puniuntur.

« Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. » Servat adhuc personam mulieris meretricis, quae ornatur auro et gemmis ut placeat amatoribus suis, et quidquid pulchritudinis non habet per naturam, arte conquirit. Visitabo, inquit, super dies Baalim, id est, pro diebus quibus Baal coluit, adducam super eam afflictionem tribulationis. Hic enim in malum ponitur visitatio, pro angustia scilicet tribulationis, interfectionis et 117.0022B| captivitatis, quae propter idolorum culturam venerunt super Judaeos. Caeterum in bonum ponitur visitatio, ut est illud: « Visitavit nos oriens ex alto; » et: Visita nos in salutari tuo. « Visitabo (inquit) super eam, » haud dubium quin Judaeam, « dies Baalim, » quibus videlicet diebus accendebat incensum non Deo, sed daemonibus. Baal numero singulari, Baalim vero plurali, masculino genere eadem idola nominantur. Ubicunque enim in fine Hebraici sermonis im syllaba reperitur, numerus pluralis est generis masculini. Ubi autem oth, ut sabaoth, numerus pluralis est in genere feminino. Unde cherubim et seraphim pluralis est numeri, generis masculini; sabaoth autem, quod interpretatur militiarum, vel exercituum, sive virtutum, plurali numero genere feminino. 117.0022C| Ergo et Baalim masculino genere numero sunt pluralia, licet quidam male legant genere feminino. Ornabatur autem plebs Judaica in aure sua et monili suo, ut placeret amatoribus suis, id est daemonibus; quae ad hoc aures ornare debuerat, ut spiritualia praecepta Dei corde conciperet; et collum, ut aliis ipsa praedicaret. Haec vero ideo gessit, quia sequendo daemones Dei oblita est, qui ejus vir esse debuerat. Sed haeretici immolabant Baalim incensum, quando perversa dogmata, quae ipsi sibi tanquam idola finxerunt, sequuntur. Ornant quoque aures suas, quibus verba audiuntur; et collum, quo proferuntur, ut eloquii venustate illis quos ceperint, placeant. Nam et per monilia intelliguntur verba divina, de quibus Ecclesiae dicitur: Collum tuum sicut monilia, quae 117.0022D| non facerent, nisi Dei obliviscerentur.

« Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et adducam eam in solitudinem. » Quia Dominus misericors est et miserator. Licet superius comminatus fuerit mala, tamen ne desperet eadem plebs, promittit ei salutem, dicens: « Propter hoc, » scilicet quia misericors sum, « lactabo eam, » id est blandiar illi, ut ad me revertatur. Unde est: « Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum; » et: « Venite ad me omnes qui laboratis, » etc. « Et ducam eam in solitudinem, » id est liberabo eam iterum de captivitate, sicut prius eduxeram eam de Aegyptiaca servitute; et sicut tunc per solitudinem deserti eduxi illos, protegens et liberans eos ab omni hoste, 117.0023A| sic faciam cum eos de terra captivitatis eorum ad proprium reduxero nativitatis solum. « Et loquar ad cor ejus, » mollia scilicet verba et consolatoria illi proferam, ut tristitiam ejus gaudio relevem. Hoc enim significat loqui ad cor. Unde est: Locutus est Sichem ad cor Dinae; et Joseph, postquam a fratribus recognoscitur, loqui ad cor eorum dicitur. Tunc hoc impletum est, quando Filius Dei, qui hic per prophetam loquitur, in carne apparens dicit apostolis, immo omnibus discipulis suis ex ea gente in se credentibus: Jam non dicam vos servos, sed amicos meos; quos etiam filios vocat, dicens: Filioli, adhuc vobiscum sum.

« Et dabo ei vinitores ex eodem loco. » Quae sit haec vinea, Isaias ostendit, qui dicit: Vinea Domini sabaoth, 117.0023B| domus Israel est. Et David: Vineam de Aegypto transtulisti. Huic vinitores dati sunt, primum egredienti de Aegypto Moyses et Aaron, et caeteri qui tunc temporis verbo et exemplo boni operatores eamdem excoluerant vineam, deinde regredienti de captivitate Chaldaica Zorobabel, Jesus et Nehemias, atque Esdras, caeterique prophetae, qui boni ejus cultores exstitere. Post quoque in suo adventu optimos illi dedit vinitores, apostolos videlicet, qui omnes ex eodem loco fuerunt, hoc est ex eadem Israelitica plebe. « Et vallem Achor ad aperiendam spem. » Hic necesse est ut veteris recordemur historiae. Legimus quippe in libro Jesu Nave, quod cum filii Israel cepissent Hierico, anathematizavit eam Josue, omniaque quae erant in ea, quodque Achar filius 117.0023C| Charmi, videns quaedam inter spolia civitatis quae sibi placita fuere, tulerit de anathemate. Cumque non possent filii Israel hostibus resistere, consuluissentque Dominum super hoc, et illo respondente quod dediti essent in hoc quod fecerat Achar, fecit eum Josue lapidari ab omnibus filiis Israel, locusque occisionis ejus vocatus est vallis Achor, hoc est vallis conturbationis, eo quod dixerit Josue: Quia conturbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Post cujus interfectionem aperta est filiis Israel spes victoriae futurae, pergentesque ceperunt oppidum Hai, interfectis habitatoribus ejus; et moeror eorum in gaudium versus est, ibique spem sumpserunt ubi fuerat desperatio. Sed quia hoc, ut dictum est, factum constat fuisse, videamus quid sibi velint verba 117.0023D| prophetica, qui haec de futuro vaticinatur, dicens: « Et vallem Achor ad aperiendam spem. » Sciendum ergo, quia sicut tunc postquam interfectus est Achar, Judaei sumpserunt spem vincendi hostes, nec ea frustrati sunt; sic nimirum postquam Hierusalem destructa est a Romanis, templumque succensum, et ipsi Judaei interempti et in totum mundum sunt captivati; apostolis caeterisque credentibus aperta est spes victoriae, quia totum mundum fidei Christi subjugaverunt, quodque in umbra praecesserat, id est illud templum et omnium caeremoniarum observationes in spiritualem verterunt intelligentiam, sicut nunc agitur in Ecclesia a fidelibus. Et haec fuit eorum spes victoriae, de qua hic dicitur: « Et vallem 117.0024A| Achor ad aperiendam spem, » subauditur dabo.

« Et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. » Etiam nunc historiae similitudinem conservat. In Exodo legitur, quod submerso Pharaone et equitatu illius in mari Rubro, filii Israel cecinerunt Domino canticum, dicentes: « Cantemus Domino, » etc. Quod tempus juventutis illius appellatur dies, eo quod tunc idem populus in fide et religione cresceret Dei, nam ante idola colebant, id est vitulos Aegyptiorum. Unde postea vitulum fabricati sunt, dicentes: « Isti sunt dii tui, Israel, » etc. Et congrue dicitur: « Juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti, » quia Aegyptus in planitie, terra autem repromissionis est montuosa. Ideoque de Aegypto in Judaeam pergentes, 117.0024B| ascendere dicuntur, sicut et frequenter eis a Domino dicitur: Ego vos ascendere feci de terra Aegypti. Sed jam mysterium videamus. Aegyptus, quae interpretatur tenebrae vel moeror, infidelitatem significat Judaeorum, mare Rubrum baptismum, quod Dominicae passionis fide consecratur; Pharao et exercitus ejus submersus in mari Rubro, diabolum signat et originalia peccata, quae in baptismo submerguntur: desertum illud, per quod post mare Rubrum transeuntes pasti sunt manna et aqua de petra, et sic demum ad terram repromissionis pervenerunt, typum praesentis vitae gessit, in qua fideles percipiunt manna et aquam de petra, id est corpus et sanguinem Christi, vel doctrinam divini eloquii. Terra autem repromissionis, coelestem significat patriam, 117.0024C| ad quam post baptismum et laborem hujus vitae pervenitur. Promittitur ergo Synagogae credentium, quia sicut tunc credentes ex Aegypto post interitum Pharaonis cecinerunt filii Israel carmen Domino, sic ipsa de tenebris infidelitatis egressa, post necem diaboli et vitiorum compressionem, cum gaudio et laetitia transiet spirituali ad coelestem patriam, ubi est terra viventium. Et recte de Aegypto pergentes ascendere dicuntur, quia tunc bene ascendimus, quando a terrenis ad coelestia, a vitiis ad virtutes transmigrare studemus.

« Et erit in die illa, ait Dominus, vocabit me vir omnis, et non vocabit me ultra Baalim. Et auferam nomen Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. » De nomine Baalim juxta litteram 117.0024D| hoc dicendum est: Belus pater fuit Nini primi regis Assyriorum, qui ex nomine suo civitatem a se aedificatam appellavit Ninum, quam Hebraei et nostri Ninivem vocant. Qui patrem suum Belum in deum transferens, simulacrum fecit, quod Bel voluit nominari et ab omnibus adorari. Quo nomine a Babyloniis vocatur, sicut in Daniele legitur: a Sidoniis autem et Phoenicibus Baal, ab Hebraeis vero Beelzebub ob spurcitiam et sordes immolatitii cruoris vocatur; id est, muscarum vir, sive habens muscas, et quia in multis colebatur locis, idcirco pluraliter Baalim enuntiatur. Sed jam nunc videamus quid haec verba Domini significent, quibus de fideli populo loquitur, dicens: Non vocabit me ultra Baalim 117.0025A| Baalim (ut diximus) idem est quod Baal, et interpretatur Baal habens, Baalim vero habens me. Unde Hebraeae et Syrae mulieres maritos suos hoc nomine vocant, dicentes: Baal meus, hoc est habens me; et est sensus, habens me in conjugio. Est et aliud nomen in eadem lingua sub eadem significatione, id est Is, quod similiter sonat vir. Unde et mulier ab eis Issa nominatur, quasi virago, eo quod a viro suo sumpta sit. Quae ergo nolunt de suis dicere maritis Baal, sive Baalim, dicunt alio nomine Is meus, id est vir meus, scilicet habens me in conjugio. Quod itaque hic dicit Dominus: « non vocabit me Baalim, » sed vocabit me vir meus, ita est intelligendum, quia volens me ostendere suum virum, nequaquam vocabit me Baalim, quod bene dici poterat, sed vocabit 117.0025B| me Is, id est vir meus. In tantum enim Deus odio habet nomina idolorum, ut nec recordari quidem electos suos velit, nominum eorum, ideoque dicit de fideli populo: Non vocabit me ultra Baalim, propter ambiguitatem verbi, ne, dum aliud loquitur, aliud recordetur, et virum nominans, idolum cogitet. Unde et subditur: « Et auferam nomina Baalim » de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.

« Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre coeli, et cum reptili terrae. » Jam hic aperte describitur conjunctio Judaeorum et gentium in unitate fidei Christi, qui ante adventum ejus dissidentes erant ab invicem. Unde et Judaei gentiles a consortio suo repellebant; postea autem 117.0025C| in unum Christi ovile convenientes, jam in una fide Dei omnipotentis pacem et fraternam dilectionem se gloriantur habere. Hinc Isaias eidem populo dicit: Advena quondam tuus adjungetur tibi, ut non jam sit advena, sed recognoscatur frater. Nomine enim bestiarum, volucrum, et serpentium, gentiles exprimuntur qui haec pro Deo colebant. Verum ab his expurgati, jam non his nominibus appellantur, sed homines rationabiles. Unde cum Petrus linteum ad se missum de coelo vidisset, in quo bestiae, volucres atque serpentes monstrabantur, et audiret se illa occidere et manducare debere, respondissetque: « Absit, Domine, quia nunquam commune aut immundum intravit in os meum, » dictum est ei: « Quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris. »

117.0025D| « Et pharetram, et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra. » Id est, pacem et tranquillitatem summam dabo in terra, hoc est in Ecclesia. Licet enim multa bella crebrescant in terra, tamen in comparatione illius temporis magna est pax in hominibus, maxime inter electos, apud quos nullius discordiae fomes locum invenit. De hoc tempore dicit Isaias: Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. « Et dormire eos faciam fiducialiter, » id est securos eos faciam in mea fide et pace requiescere. Vel certe somnus iste intelligitur pausatio electorum, qui modo quiete dormiunt in spe futurae resurrectionis.

« Et sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo 117.0026A| te mihi in justitia et judicio, et in misericordia, et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus. » Advertendum quod eamdem plebem ter se promittit sponsaturum. Primo quippe eam despondit in Abraham, cui signaculum circumcisionis dedit ut esset signum inter Deum et semen illius in perpetuum, vel etiam quando eam eduxit de Aegypto. Secundo in monte Sinai, dans ei legem. Unde et hic in secundo loco dicitur: Sponsabo te mihi in justitia, id est in observatione legis, et in judicio mandatorum meorum, ut et juste viveres et discretionem inter bonum et malum scires; et misericordia et miserationibus, ut si propter peccata tua tradita fueris in captivitatem et poenitentiam egeris, iterum misericordiam consequaris. Tertio 117.0026B| in adventum Filii Dei, unde et hic dicitur: « Et sponsabo te mihi in fide, » sanctae videlicet Trinitatis. De qua desponsatione dicit Apostolus de Christo loquens: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et iterum de persona Christi loquens, ait: Desponsavit sibi Ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Sed Synagoga ter a Domino desponsata, omnem desponsationem irritam fecit. Unde quia desponsata in Aegypto primam desponsationem non custodivit, et fornicata est ibi deos alienos colendo, rursum per legem et Scripturas sacras prophetarum Veteris Testamenti assumitur, ut quasi sponsalibus secundis firmata, jam ab amplexu non recederet. Tertio autem Jesus Christus Filius Dei et per gratiam sancti Evangelii eam copulare 117.0026C| sibi voluit; sed paucis credentibus, maxima eorum par collata sponsalia negligens, in infidelitate permansit, sicut beatus Stephanus eis improperat, dicens: « Vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. » Qui autem receperunt fidem ejus, conjuncti sunt illi vinculo dilectionis, credentes quod ipse Christus Deus esset, quem prius negaverunt. Ex quibus fuerunt illi qui ad praedicationem beati Petri una die quinque millia, et alia die tria millia crediderunt.

« Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, et exaudiam coelos, et illi exaudient terram, et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrael. » Secundum litteram hoc potest intelligi in his verbis: quae bona temporalia promittit Dominus 117.0026D| his qui in se credunt. Spiritualiter coeli sunt apostoli, de quibus Psalmista ait: « Coeli enarrant gloriam Dei, etc. » Hi coeli exauditi sunt tempore. Dominicae incarnationis, rogantes pro muliere Chananaea, et pro socru Petri. Isti coeli nunc exaudiunt terram, id est homines in Ecclesia habitantes, et haec terra exaudit triticum, id est, profert simplicem doctrinam Veteris et Novi Testamenti, ut impleatur illud Dominicum: « Beatus ille servus quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram. » Exaudiet vinum, hoc est; spiritualem intelligentiam ita praebet, ut sua doctrina laetificet corda audientium. Secundum qualitatem enim auditorum debet formari sermo doctorum. 117.0027A| Exaudit quoque et oleum, quia in episcopis et presbyteris dat fidelibus gratiam Spiritus sancti. Et hoc est coelum et terra, apostoli scilicet atque universalis Ecclesia. Et haec exaudient Jezrael, id est semen Verbi Dei perducent ad operationis effectum, ut faciat illud semen fructum centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Porro quod sequitur:

« Et seminabo eam in terris. » Ad apostolos specialiter pertinet, qui ab Hierusalem seminati sunt, ut sua praedicatione et miraculis, terram (hoc est corda auditorum suorum) facerent fructificare. De quibus scriptum est: Isti sunt semen cui benedixit Dominus. Nam ipsi apostoli et semen sunt, quia dispersi sunt per universum mundum, audientes a Domino, « euntes 117.0027B| in mundum universum, » etc. Et ipsi sunt seminatores, juxta illud: « In omnem terram exivit sonus eorum, etc. » « Et miserebor ejus quae fuit absque misericordia, » hoc est Synagogae jam in me credentis, quae prius dum per multa daemonum portenta erraret, eaque pro Deo adoraret, sine misericordia erat.

« Et dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet mihi: Dominus meus es tu. » Hoc est quod ipse fidelibus suis de eodem populo dicit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Et ipse dicit: « Deus meus es tu, » sicut et Petrus: « Tu es (inquiens) Christus Filius Dei vivi; » et Thomas: « Dominus meus et Deus meus. » 117.0027C| Quae verba et specialiter ad decem tribus, et generaliter ad omnes Israelitas possunt referri, ad eos scilicet qui crediderunt.

CAPUT III.

« Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. » Per has duas mulieres, id est superiorem fornicariam, quae appellatur Gomer, et istam quae vocatur adultera, debemus intelligere Israel et Judam, id est decem tribus, quae erant in Samaria sub rege Hieroboam, qui fuit de Ephraim; et Juda, qui regnavit in Hierusalem de stirpe David. Has duas mulieres describit Ezechiel 117.0027D| sub nomine duarum sororum, Oola videlicet et Ooliba. Quas si diligentius voluerimus distinguere, per priorem, quae fornicaria appellatur, decem tribus: per secundam, quae adultera, Judam possumus intelligere: et tamen generaliter et per illam et per istam, universus populus Israeliticus (sicut in sequentibus quoque monstrabitur) potest accipi. Juxta litteram ita est intelligendum quod dicit, « Adhuc vade, etc. » Sensus est hic: Tu quidem eam diligis, sed ipsa debita vicissitudine non te diligit, quoniam potius tuum negligens amorem adultera est, quia alteri viro copulatur, eumque plus quam te diligit. Ad quod autem ista pertineant, aperitur cum subditur: « Sicut diligit Dominus filios Israel, » id est, sicut 117.0028A| tu diligis illam mulierem, et tamen illa plus alium quam te diligit, sic Dominus summo amore filios Israel diligit, sed ipsi eum spernentes « respiciunt ad deos alienos, » hoc est venerantur et colunt eos, « et diligunt vinacia uvarum. » Vinacia appellat quae nos acinos dicimus, id est, folliculos uvarum post expressionem a prelo projectos. Spiritualiter autem, per haec vinacia daemones intelliguntur, qui quandiu in sua dignitate fuerunt, quodammodo uvae erant, hoc est, pinguedine Spiritus sancti referti; postquam vero superbientes contra Deum, similes ei fieri voluerunt, evacuati gratia Spiritus sancti, facti sunt steriles, et veluti ad nihilum utiles, de coelo projecti sunt veteri siccitate marcentes, et nihil antiquae gratiae possidentes. Sic et Judaei ob infidelitatem a 117.0028B| Deo derelicti, diligunt daemones omni dulcedine bonitatis evacuatos. Sive pro vinacia possumus intelligere traditiones scribarum et Pharisaeorum, veritatis sensu prorsus vacuas et superstitione plenas; quas ipsi Judaei diligebant, relinquentes traditiones Dei propter traditiones hominum.

« Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei, et dixi ad eam. » Septuaginta interpretes, sicut beatus Hieronymus dicit, pro eo quod nostra interpretatio habet « Fodi, » posuerunt « Conduxi, » quod ad mulierem utique pertinet, quia ad hoc conducitur, ut marito fidem servet, nec alio copuletur illo vivente. Cum autem dicit: Fodi eam mihi in mulierem, ostendit se vineam velle significare, quae (sicut propheta testatur) domus 117.0028C| Israel est, de qua scriptum est: Vineam de Aegypto transtulisti. Foditur ergo atque conducitur haec mulier quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei, id est quadraginta et quinque modiis, nam corus triginta modios habet, dimidius vero corus quindecim. Et hac mercede conducta, audivit a Domino: « Dies multos exspectabis me: non fornicaberis, et non eris viro. » Hoc est: nec amatoribus turpiter te prostitues, nec mihi viro a quo conducta es legitimo conjungeris, ac ne putes factam tibi injuriam; quia dixi: « Exspectabis me, » paria tibi referam, quia « sed et ego exspectabo te. » Mystice, quindecim denarii ad quintum decimum diem primi mensis, id est Nisan, quo Judaei egressi sunt de Aegypto, percussis primogenitis Aegyptiorum, pertinent. 117.0028D| Ipsa enim die, id est quinta decima luna, eduxit eos Dominus de Aegypto, et in suam conduxit servitutem, liberans per occisionem agni ab illata plaga Aegyptiis. Coepitque eos erudire, constituens pro primogenitis filiorum suorum, qui plagam non sensere communem, quinos argenteos siclos conferri in donariis domus Dei. Deinde quadragesimo quinto die, qui intelligitur in quadraginta quinque modiis hordei, pervenerunt ad montem Sinai; altera autem die, praeceptum est Moysi ut se sanctificarent per triduum, et a mulieribus abstinerent, et se praeparent ad accipiendam legem; transactisque tribus diebus, quinquagesimo die Moyses Decalogum legis accepit. Qui ergo quadragesimo quinto die ad eum 117.0029A| pervenerunt locum in quo legem acceperunt, bene quadraginta quinque modiis hordei fuisse referuntur conducti. Quod autem sequitur: « Dies multos exspectabis me, » ad praesens pertinet tempus, quo populus Judaeorum, qui quondam quindecim argenteis et quadraginta quinque modiis hordei conductus, post incarnationem Domini ejusdem videlicet sponsi adventum viri sui exspectat, donec (ut Apostolus dicit) « plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat. » Quod vero dicit: « non fornicaberis, et non eris viro, » hoc ostendit quod interim modo idolis non servit, nec tamen habet Deum, sed et amatoribus et viro spoliata est; et quia virum non habet, nec vescitur modo cibo hominum, id est, frumento, sed hordeo irrationabilium jumentorum, quia videlicet 117.0029B| spiritualem sensum vivificantem non capit, sed occidentem litteram sequitur. Quodque additur, « sed et ego exspectabo te, » ad eos pertinet qui exspectant ad hoc ut in fine saeculi credentes recipiantur ad amplexum Christi, quando ex Judaeis et gentibus fiet unus grex, unum habens pastorem, qui de se dicit: « Ego sum pastor bonus. »

« Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. » Judaei autem haec omnia ad septuaginta annos suae captivitatis referunt; sed melius est, ut beatus Hieronymus dicit, de praesenti tempore, vel de ultima Judaeorum conversione intelligi quae dicuntur. Jam enim in his verbis ea quae superius dicta sunt intelliguntur: quia dies multos 117.0029C| exspectabis me, non fornicaberis. Modo namque sedent, hoc est habitant Judaei contracti, quia status rectitudinem amiserunt, et sunt sine rege Christo, qui loquitur: « Ego autem constitutus sum rex ab eo, » « et sine principe, » id est, ipso Salvatore, vel etiam pontifice et sacerdote, de quo scriptum est: « Principem populi tui non maledices. » Sunt etiam « sine sacrificio, et sine altari, » quia perdito loco ubi templum et altare habuerant, de quo eis in lege praecipiebatur: In loco quem elegerit Dominus, immolabitis ei, et non in omni loco, nequaquam legales victimas offerunt. « Et sine ephod. » Ephod proprie superhumerale vocatur, sed hic pro omni vestimento accipitur. Aliquando autem ponitur et pro lineis vestimentis, sicut de Samuele legimus, quia indutus ephod lineo 117.0029D| erat. Theraphim proprie appellantur figurae et simulacra, quae non possunt in praesenti loco duntaxat, cherubin et seraphin, sive alia quae in templo ornamenta fieri jussa sunt, dici, sed hic pro omni ornamento sacerdotali positum noverimus. Haec omnia postquam perdiderunt Judaei, spiritualiter nobis data sunt in Ecclesia. Nos enim verum regem et sacerdotem habemus Christum, qui « est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; » habemus sacrificium verum corporis et sanguinis Domini; habemus et ephod, hoc est vestimentum innocentiae et simplicitatis, facti ipsi sacerdotes et reges, juxta quod Petrus dicit: « Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. » Habemus et theraphim, hoc est 117.0030A| signum et memoriam Dei expressam in cordibus nostris, juxta quod eidem decantamus: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. »

« Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum. » Post haec, id est, postquam haec omnia impleta fuerint, dum plenitudo gentium intraverit, revertentur filii Israel per praedicationem Eliae et Enoch, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, id est Patrem et Filium ejus Jesum Christum, Filium ejus unum Deum corde et ore et opere confitentes. « Et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum. » Spiritum videlicet sanctum, qui non extra Patrem et Filium, sed simul cum Patre et Filio unus est Deus. De quo dicit discipulis suis: « Si vos, 117.0030B| cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se! »

CAPUT IV.

« Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae. » Haec verba proprie ad eos pertinent, qui in adventu Filii Dei sunt reperti, licet et juxta litteram eis possint aptari, qui tunc temporis in decem et duabus tribubus commorabantur, quibus et propheta haec loquitur, ostendens non frustra iratum Deum, tam gravia comminari et inferre supplicia quae superius dicta sunt, ut scilicet essent sine rege, caeterisque in quibus eatenus gloriati fuerant. Sed quia erant sine veritate, et sine 117.0030C| misericordia, et sine scientia Dei, et maledictum, et mendacium, et homicidium, caeteraque multa inundaverant, idcirco Dei judicio justo, ab habitatoribus illius terrae haec omnia ablata, ipsique captivitati sunt traditi, augentes peccata peccatis, et novis vetera cumulantes. Ut autem diximus, maxime ad eos referuntur, qui Deum in carne viderunt et audierunt, sed in eum credere noluerunt, sed ad eorum posteros. Dicitur namque eis: « Audite verbum Domini, filii Israel, » quia judicium Domino cum habitatoribus terrae, hoc est cum Judaeis semper terrena desiderantibus, quibus contrarii sunt illi qui coelestes appellantur, qui se peregrinos et advenas in hac vita considerantes ad coelestia tendunt. Cum his habitatoribus terrae judicium agit, id est, damnationi 117.0030D| aeternae eos tradi promittit. Quare autem hoc faciat aperit, subjungens, « Non est enim veritas, » sed unusquisque cum proximo suo loquitur mendacium. Vel non est veritas, quia ille qui de se dicit: « Ego sum veritas, » non habitat in cordibus eorum. « Et non est misericordia, » quia subditos persequuntur, et pupillo ac viduae non miserentur. Unde etiam nec ipsi Christo pepercerunt, sed veluti canes rabidissimi contra eum ora sua aperuerunt, dicentes: « Reus est mortis, » et: « Crucifige, crucifige. » « Et non est scientia Dei. » Hoc est, fides et cognitio nominis Dei non est in cordibus eorum, qui terrena solummodo sapiunt. Vel certe scientia, id est sapientia Dei patris, qui de se dicit per Salomonem: « Ego sapientia habito in consilio, 117.0031A| et eruditis intersum cogitationibus. » Et de quo Apostolus, « Christum inquit Dei virtutem et Dei sapientiam. » Non habitat in terra, hoc est, non requiescit in illorum mentibus, qui ab ejus fide sunt alieni. De quibus adhuc sequitur.

« Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt. » Maledictum pertinet ad eorum convicia et opprobria, qui contra Deum tumebant, dicentes: « Daemonium habes, » et, « Samaritanus es, » et caetera talia. Mendacium ad hoc quod dixerunt: « Reus est mortis, » et, « Hic est vorator et potator vini. » Homicidium ad hoc quod ipsum morti tradiderunt et omnes prophetas, sicut ipse eis improperat dicens: Et vos implete mensuram patrum vestrorum. « Ecce ego mitto ad vos prophetas 117.0031B| et sapientes et scribas, » etc. Et beatus Stephanus: « Quem (inquit) prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis. » Furtum pertinet ad hoc, quod seipsos et filios suos furati sunt, dicentes: « Sanguis ejus super nos et super filios nostros. » Vel quando ipsum Christum emerunt furtim triginta argenteis. Adulterium, ad immunditiam vel ad idololatriam. Haec omnia in Judaeis inundaverant, id est abundaverant. Per verbum enim inundationis, magnitudinem scelerum ostendit. « Et sanguis sanguinem tetigit. » Sanguis sanguinem tangit, cum homicidium homicidio jungitur, et cum peccatum peccato augetur. Sanguinis enim nomine peccatum designatur, ut est illud: 117.0031C| « Libera me de sanguinibus. »

« Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre coeli: sed et pisces maris congregabuntur. » Propter hoc, quia pro bonis operibus vitia superius dicta inundaverunt, lugebit terra. Terra lugere videtur quando inculta remanet, sublatis habitatoribus, et quae antea suis laetos proferebat fructus, incipit vepres procreare et spinas. Ideoque in hoc loco desolatio decem et duarum tribuum exprimitur, cum dicitur: « Lugebit terra. » Sive per terram ipsos Judaeos possumus intelligere, terram quaerentes, et terrena sapientes. Unde et statim sequitur: « Et infirmabitur omnis qui habitat in ea, » hoc est, qui per amorem et desiderium ibi manet. Comprehensi enim ab hostibus, 117.0031D| luxerunt et infirmati sunt, quoniam ea quae summo amore dilexerant, et in quibus gloriati fuerant, amittebant. « In bestia agri, et in volucre coeli. » Naturale est, ut beatus Hieronymus dicit, ut si terra ab habitatoribus suis fuerit derelicta, bestiae quoque et aves ab ea deficiant. Altiori autem sensu, per bestias agri, feroces populos, et bestiali stoliditate pressos significat; per volucres vero, superbos, et elatos, ac leves possumus intelligere, quales erant ipsi Judaei, de meritorum dignitate jactantes, et alios despicientes; per pisces maris, ipsi non inconvenienter accipiuntur qui in profunditate vitiorum et in tenebris peccatorum conversabantur. Sive per pisces, philosophos mundi intelligamus, in exquirendis rerum 117.0032A| temporalium profundis quaestionibus desudantes. « Pisces (inquit) maris congregabuntur, » subauditur in mortem. Unde et alia translatio habet: Pisces maris deficient.

« Verumtamen unusquisque non judicet; et non arguatur vir. » Provocaverat eos superius ad judicium, ut cognoscerent se ex veritate judicatos, et non per potentiam Dei oppressos, sed propter peccata praeterita hostibus traditos. Verum quia deteriores effecti sunt, tantae erant imprudentiae, ut ne convicti quidem verecundiam haberent. Prohibet a justis judicari injustos et argui, quia indigni sunt correptionem suscipere. Unusquisque (inquit) justus non judicet injustum, et non arguatur vir impius a pio, quod utique enormitate scelerum ipsi impii et 117.0032B| injusti non merentur. « Populus enim tuus, sicut hi qui contradicunt sacerdoti. » Et est sensus: Sicut plebecula inobediens est sacerdoti, cujus non vult obsequi mandatis, et sicuti discipulus inobediens magistro, sic populus tuus contradicit verbis oris mei, et ideo non est dignus vel a propheta, vel a quolibet redargui justo.

« Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. » Superius ad prophetam locutus est de populo, nunc autem ad ipsum populum, decem videlicet tribus, vertit sermonem, dicens: « Corrues hodie, » id est in praesenti tempore, vel certe in aperta luce, et in omnium oculis duceris in captivitatem. « Et corruet etiam propheta tecum. » Duobus modis possumus hic prophetam intelligere, vel falsum videlicet 117.0032C| prophetam, quia aequivocum nomen est, vel etiam prophetalem dignitatem, quia decem tribus post captivitatem non legimus habuisse prophetam. Quandiu enim non sunt captae decem tribus, habuerunt Eliam prophetam et Elisaeum, caeterosque filios prophetarum, qui prophetaverunt in Samaria. Et quidem duae tribus in ipsa captivitate et postea habuere prophetas. Decem vero, postquam translatae sunt in Medos et in Persas, neminem referuntur habuisse prophetam. Ideoque eis dicitur: « Corruet etiam propheta tecum, » id est, dignitas prophetalis a te peribit; vel falsi prophetae, qui vobis falsam prophetiam resolvebant, una vobiscum peribunt. « Et nocte feci tacere matrem tuam. » Mater ipsa Judaica plebs in generalitate appellatur. Filii hujus matris 117.0032D| vel singuli e populo, vel hi qui per oppida villasque erant dispersi. In nocte ergo, id est, in tenebris captivitatis et moeroris et prementis angustiae, feci tacere matrem tuam, quia non est ausa dolere malum suum coram hostibus.

« Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. » Hoc est, comprehensus ab hostibus silentio tabuit, non audens eis repugnare. Et redditur causa cur sanctum sit ei, scilicet eo quod non habuerit scientiam legis Dei, et praecepta Dei non servaverit, ut illi serviret et idola contemneret. Quia enim prius a laudibus Dei os clauserat, juste ad hanc devenit miseriam, ut nec malum suum inter hostes deflere auderet. « Quia tu scientiam repulisti, repellam te, 117.0033A| ne sacerdotio fungaris mihi. » Repulit ipsa plebs scientiam, hoc est Deum, quando stultissima mente opus manuum suarum coepit adorare, Factoremque coeli et terrae deserens, vitulos aureos venerata est in Dan et in Bethel, ideoque repulsa est, ne essent ex ea sacerdotes in domo Domini, sed potius in delubris idolorum. « Et oblita es legis Dei tui, » quae prohibet deos alienos adorare, « Obliviscar filiorum tuorum et ego, » tradens eos aeternae captivitati, nec miserebor eorum, ut olim misertus sum patrum eorum in deserto. Qui enim ignorat, ignorabitur. Haec omnia possunt et ad haereticos referri, qui reliquerunt domum David et Jerusalem, id est Christum et Ecclesiam. Et ideo aeterna nocte cooperti, conticescunt a Dei laudibus, sicut scriptum est: « In inferno 117.0033B| autem quis confitebitur tibi? » Et hoc propterea, quia non habuerunt scientiam Dei, id est Christum, ut rectam fidem ejus crederent. Unde et merito a Domino repelluntur, ne sacerdotio fungantur ei. Sacerdotio ejus, quia plerumque tales immatura morte ab hac vita subtracti, aeternaliter pereunt, ne vel ipsi indigne corpus et sanguinem Domini attrectantes, aliis sint offendiculum, vel mala sua doctrina causa perditionis multis diu vivendo existant. Quorum etiam filii a Deo oblivisci dicuntur, id est, hi qui ab illorum perversa doctrina generati sunt, quia simul cum patribus perpetuae damnationi tradentur.

« Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi. » Id est, quot homines habuit Israel, tot aras 117.0033C| instruxit daemonibus, in quorum victimis peccaverunt mihi. « Gloriam eorum in ignominiam commutabo. » Gloriam eorum idolum appellat, in quo gloriabantur, et in cujus veneratione laetabantur, quod tunc in ignominiam commutatum est, quoniam pro ipso scelere simul cum ipso ducti sunt in captivitatem.

« Peccata populi mei comedent. » Dupliciter haec sententia intelligenda est: Peccata populi sacerdotes comedent, id est, sacrificia pro peccatis hominum oblata. Ea quippe, vel quae tunc offerebantur, vel nunc in templo Domini offeruntur, in usus transeunt sacerdotum. Unde et in canonibus dicitur, ut laici de consecratis non comedant. Sed et illi qui eleemosynas aliorum comedunt, nisi digne pro eis 117.0033D| oraverint, Judaeis similes sunt. Qui vero digne pro eis orant, operibus manuum suarum vivunt. Sive peccata populi sacerdotes comedunt, quia cum male agentibus adulantur, eorum peccata sibi assumunt. Qui enim alterius peccatis consentiunt, participes eorumdem peccaminum fiunt; quoniam cum eos peccare conspexerint, non solum non arguunt, sed laudibus peccantes attollunt. Unde subditur: « et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. » Dum illi peccatis deservirent, sacerdotes sublevabant animas eorum, dicentes: Quoniam populus Dei estis, ex genere Abraham descendistis, propter illius amicitiam parcet vobis Deus, si peccaveritis ei. Quorum verbis accipientes illi fiduciam, audacter peccabant 117.0034A| erecti in superbiam, vel etiam falsa adulatione peccantes decipiebant, dicentes: Dimissa sunt vobis peccata vestra. Sicque animas illorum sublevabant, quoniam eorum verbis plus quam suae conscientiae credentes, cum peccatores essent, justos se esse aestimabant. Unde est: « Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt. »

« Et erit sicut populus, sic sacerdos. » Id est, quia aequaliter peccant, aequaliter indignantis Dei sententiam sustinebunt. Sacerdotes autem isti, quibus aeque ut populo mala eventura a Domino praedicuntur, non erant de tribu Levi, sed ex quacunque tribu venientes implebant manum suam auro vel argento, dantes munera regibus decem tribuum, fiebant sacerdotes in templis idolorum. Sed et sacerdos 117.0034B| et praelatus quilibet, qui mala aliorum sibi assumit, eis adulando aequalis efficitur, ideoque aeque cum eis damnabitur. « Et visitabo super eum, » id est sacerdotem, « vias ejus. » Omnia videlicet opera ejus puniam, quia visitabo, hic pro afflictione ponitur et tormento. « Et cogitationes ejus reddam ei. » Quia non solum pro malis operibus, verum etiam pro pessimis cogitationibus, quibus ut talia facerent tractaverunt, poenas luent. De haereticis facilis intelligentia est, quod quanto plures fuerunt, tanto magis delinquant Domino, et juxta suum numerum multiplicant varia dogmata errorum quorum gloria, id est, sapientiae et Christianitatis dignitas in ignominiam commutatur, quando pro praeteritis peccatis justo Dei judicio in errores varios labi permittuntur, 117.0034C| pro quibus demum et aeternis suppliciis tradantur. De quibus dicit Apostolus: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt. Qui peccata populi comedunt, quando et placentia loquuntur, et per dulces sermones decipiunt corda credentium, et devorant domos viduarum. Cum enim viderint alios delinquentes, aiunt, nihil aliud quaerit Deus, nisi fidei veritatem, quam si custodieritis, non curat quid agatis, male intelligentes illud Dominicum: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. » Dumque haec dicunt, in iniquitatibus eorum sublevabunt animas eorum, ut non solum non agant poenitentiam nec humilientur, sed etiam gaudeant in sceleribus suis, et erecta gradiantur cervice. Unde et populus et sacerdos, id est, hi qui docti sunt et 117.0034D| hi qui docuerunt pari judicio constringentur, cum non modo pro factis, verum etiam pro cogitationibus malis debitae poenae illis redditae sint.

« Et comedent, et non saturabuntur; » id est, mala opera exercebunt, et non implebuntur: quia luxuriosi et avari nunquam malitia sua saturabuntur. Econtrario autem: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. » Illi scilicet de quibus Propheta dicit: « Edent pauperes, et saturabuntur. » Sicut enim justitia saturat, sic iniquitas substantiam non habens, vana comedentes fraude deludit, et uteros devorantium vacuos derelinquit, id est sensus: « Fornicati sunt, et non cessaverunt. » Subauditur fornicari, quia utres perversorum 117.0035A| hominum in fornicatione deficiunt, et fornicandi desiderium non quiescit. Et quia non audierunt: « Peccasti, quiesce, » audient in die judicii: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. » Fornicatae sunt etiam decem tribus cum idolis sub Jeroboam, filio Nabath, et non cessaverunt postea idola colere. Et hoc quare? « Quia Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Fornicatio, et vinum, et ebrietas, auferunt cor. » Non custodiendo illum, subauditur idola coluerunt, ideo quia dereliquerunt Dominum Deum suum, non valentes duobus dominis servire simul, et hoc in non custodiendo, subaudis mandata illius, quibus jusserat: « Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. » Fornicatio et vinum, etc., id est, sensum et intellectum hominis 117.0035B| subvertit; et est sensus: Sicut vinum et ebrietas, qui nimium biberit, mentis suae impotem facit, ita fornicatio sive corporalis, sive spiritualis pervertit sensum, animumque debilitat, et de rationali homine brutum efficit animal, ut lupanaria et libidinum lustra sectetur, lignaque et lapides deos putet, adorans opera manuum suarum.

« Populus meus, » subauditur quondam, « in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei. » Genus erat divinationis, quod fiebat in ligno et baculis, quo futurarum rerum captabantur auguria. Unde in Ezechiele legitur, quod « pergens Nabuchodonosor contra Amon et Jerusalem, steterat in bivio, ubi inter caeteras divinationes commiscuerit sagittas, et inter caeteras una exierit contra Jerusalem. » 117.0035C| Forte similiter fecerunt isti, quaerentes quid eis esset utilius, utrum Deum an idola colerent? Et quia adeo perversi erant, ut relicta veritate mendacium sequerentur, justo judicio relicti a Deo, per responsionem baculi seducti sunt a diabolo. Unde sequitur: « Spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo; » id est, per idololatriam recesserunt a Deo suo. Spiritus enim fornicationum diabolus intelligitur, qui suadet hominibus ut a Deo recedant, et se in simulacris ligneis et lapidibus venerentur. Principium quippe hujus fornicationis idolorum formatio. Sed et haeretici, quibus haec congruere possunt, nunquam suis satiantur erroribus, nec cessant a fornicationis turpitudine; immunditiam carnis operantes, et non custodientes legem caeterasque Scripturas, 117.0035D| Deum derelinquunt, insaniunt et inebriantur, et perdito mentis vigore, adorant idola quae de suo corde finxerunt, fornicationisque spiritum possident.

« Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama. » Filii Israel sequendo voluptates suas et desideria carnis, Deo derelicto, spretoque ejus templo, in montibus et in collibus sacrificabant idolis, eisque thymiama (id est, incensum suavitatis) incendebant, ibique propter amoenitatem locorum comedebant, bibebant, dormiebant, et luxuriabantur, eademque loca excelsa vocabant. Ideo autem ista faciebant, quoniam excelsum Deum non habebant. De quibus excelsis legimus in actibus 117.0036A| Regum: Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc enim populus immolabat in excelsis. Vel certe in excelsis haec fecisse dicuntur, quia in solariis domorum suarum adorabant, et hoc ex consuetudine, ut reor, serpentis in stipite elevati. « Subtus quercum, et populum, et terebinthum, » subauditur sacrificabant, « quia bona erat umbra ejus. » Veritatem Judaei perdiderunt, et idcirco hoc faciebant. Praeceperat quippe Dominus in lege ne sacrificaretur nisi in loco quem elegisset; sed illi propter voluptates suas, ut superius dictum est, in delectabilibus lucorum et montium locis sacrificabant idolis, sub umbra arborum altaria facientes, quarum amoenitate allecti, immunditiam suae carnis exercebant. Unde Dominus prohibuerat plantari nemus juxta altare suum. « Ideo 117.0036B| fornicabuntur filiae vestrae. » Subauditur cum alienigenis, vel Dominum etiam relinquentes, idola colent: « et sponsae vestrae adulterae erunt, » hoc est, thorum proprium relinquentes, alienis se jungent.

« Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint. » Fornicatus fuerat Israel a Domino Deo suo recedens, ideo fornicabantur filiae ejus et sponsae absque ulla vindicta, suo sceleri relinquuntur, ut ex proprio dolore intelligant dolorem Dei, qui intantum iratus est, ut nequaquam percutiat delinquentes. « Non (inquit) visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint, » hoc est, non puniam eas pro sua fornicatione et adulterio, sed libere voluptatibus suis servire 117.0036C| permittam, ut vestra injuria meam cognoscatis, nec mala illarum vindicabo, nisi per ultimam captivitatem. « Quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant. » Reddit causam quare se dicat non vindicaturum iniquitates filiarum atque uxorum populi Israel. Tantus quippe fuit numerus filiorum Israel, ut esset ultio desperans emendationem. « Cum meretricibus (inquit) conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, » et cum mulieribus et cum viris turpitudinem exercebant in templis deorum suorum. « Et populus non intelligens » subauditur Deum vel peccatum suum, « vapulabit, » id est, per captivitatem plagis verberibusque attritus. Si super haereticis ista voluerimus intelligere, filiae vel sponsae illorum intelliguntur animae, 117.0036D| quas in errore genuerunt, et suis dogmatibus desponsarunt. Istiusmodi indigni sunt correptione Dei, quoniam omnis eorum cultus fornicatio est, et turpes turpibus commiscentur. Et propterea vapulabunt, ut aliquando per plagas qui reliquerunt Dominum, resipiscant.

« Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Juda. » Israel in hoc loco, sicut saepe dictum est. decem tribus significat, Judas autem, Benjamin et sacerdotalem, id est, Leviticam, cum eadem tribu conjunctas. Quam tribum nunc hortatur propheticus sermo, ne Deum deserat per culturam idolorum, si cut fecerat Israel, id est decem tribus, adorando idola, quae fecerat eis Jeroboam, filius Nabath. Si 117.0037A| fornicaris (inquit) tu Israel, qui cum meretricibus te miscuisti, ita ut quicunque impleret manum, vel suam, vel regis, munera dando fieret idolorum sacerdos. Saltem tu Juda, qui possides Hierusalem, et habes ex lege sacerdotes et Levitas, ac templum cum legalibus caeremoniis, noli delinquere ut eum imiteris idola colendo. « Et nolite ingredi in Galgala. » Galgala locus est ubi filii Israel, transito Jordane, primum castra metati sunt; ibique secunda circumcisione accepta, purgabant ibi idola, a quorum veneratione nunc tribus Juda prohibetur, cum dicitur: « Nolite ascendere in Galgala, » subaudis ut ibi deos adoretis, sicut faciunt Israelitae, id est decem tribus. « Et ne ascendatis in Bethaven. » Bethaven ipsa est Bethel, quae prius dicta est Bethel, hoc est domus Domini. 117.0037B| Sed postquam idolorum cultus in ea exortus est, et vituli ab Jeroboam ibi positi sunt, domus inutilis appellata est et domus idoli. Unde et Septuaginta pro Bethaven, domoon, id est domum inutilium ponunt, quia videlicet ibi unus ex vitulis aureis positus fuerat ab Jeroboam. Nolite (inquit) ascendere in Bethaven ut ibi immoletis, quia jam non est ibi domus Dei, sed domus idolorum. « Neque juraveritis, vivit Dominus. » Prohibentur jurare in nomine Domini, qui cultores idolorum exstiterant, et laudibus daemonum os pollutum habebant. Non est enim speciosa laus in ore peccatoris. Nam prohibuerat Dominus in lege, ne jurarent Judaei per nomina idolorum vel alienorum, per nomen suum jurare concedens. Unusquisque enim per quem jurat, aut amat, aut veneratur. Unde ne 117.0037C| idola diligerent aut venerarentur, prohibiti sunt per nomina idolorum jurare, ne forte eorum facta mentione, illicerentur ad amorem et culturam eorum, sed habentes non eu Dei semper in ore, illum colerent et adorarent. Verum quia ipsi Judaei jam relicto Deo colebant idola, prohibentur jurare: « Vivit Dominus. » Quod juramentum apud illos erat, sicut dicebat Elias: « Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. » Et saepissime legimus eos hoc usos fuisse juramento. « Neque enim juraveritis: Vivit Dominus; » ac si diceret: Nolo per os vestrum mei fieri mentionem, quod idolorum pollutum est veneratione.

« Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine. » Vacca lasciviens appellatur superba propter 117.0037D| nimiam crassitudinem, quae et jugum suscipere detrectat, et oestro stimulata, tramitem recti deserit sulci. Sic Israel (hoc est, decem tribus) jugum legis de cervice sua excussit, et daemoniaco spiritu incitata, latam viam arripuit voluptates suas sequendo, de qua Dominus dicit: « Lata via est quae ducit ad perditionem. » Nunc pascet eos ut supra. Hic vox prophetae est de eodem populo: et quia coeperat loqui de vacca lasciviente, servat metaphoram in reliquis, dum in latitudine camporum, Deum dicit pasturum Israelitas quasi agnum. Nunc, inquit, hoc est in praesenti tempore, dum spiritus hos regit artus, me scilicet vivente, pascet eos Dominus in latitudine quasi agnum, id est, ducentur ab Assyriis in captivitatem, 117.0038A| et ibi in captivitate latitudinis terrae dispergentur, ibique multo tempore morabuntur. Allegorice Israelis nomine haeretici appellantur, Judas autem vir quilibet ecclesiasticus Deum confitens, quibus dicitur: Si fornicaris tu Israel, hoc est, si tu, o haeretice, a Deo recedis per falsam doctrinam, non delinquat Judas; hoc est, vir ecclesiasticus non sequatur dogmata tuae perversitatis. Et ne ingrediatur in Galgala, hoc est in conciliabula haereticorum, ubi omnium peccata revelantur, et instar porcorum volutantur in coeno vitiorum. Galgal enim revelatio interpretatur sive volutabrum. Nec ascendat in Bethaven, hoc est ad arrogantes falsorum dogmatum finctiones, quoniam non est ibi domus Dei, sed domus idolorum. Prohibentur etiam hujusmodi delictis maculati 117.0038B| jurare in nomine Domini, cujus majestatem mala de eo sentientes polluunt, qui sicut vacca lasciviens asylo percussa, ardentibus diaboli sagittis percussi sunt et legis notitiam reliquerunt, ideoque pascentur in lata et spatiosa via, quae ducit ad mortem.

« Particeps idolorum Ephraim. » Ephraim in hoc loco appellantur decem tribus post separationem a domo David ad Jeroboam, qui de tribu fuit Ephraim, cui Jacob benedictionem regni dederat. Interdum appellantur et Joseph nomine, propterea quia Joseph pater fuit Ephraim. Ephraim itaque, (hoc est decem tribus) participes fuerunt idolorum, quia similes eis fuerant, quos manibus operantes ut deos venerabantur. Sic enim Psalmista ait: « Similes illis fiant qui 117.0038C| faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. » « Dimitte eum. » O Juda, subaudis, id est ne spernas verba prophetae, et ne sequaris impietatem Israel, qui idolorum particeps et amicus est, cujus cultus, religio et cibus a tuo convivio separatus est, unde sequitur:

« Separatum est convivium eorum, » id est, sacrificium idolorum a tuo sejunctum est, quia tu omnipotenti Deo offers, illi autem daemonibus. « Fornicatione fornicati sunt. » Repetitio sermonis, confirmatio est; quod tale est ac si diceret: Quotidie fornicantur, et diligunt fornicationem suam, semperque fornicationes fornicationibus augent. Primo quippe idolum adoraverunt, quod fecerat eis Jeroboam, filius Nabath, deinde omnium gentium deos. « Dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. » Protectores 117.0038D| Israelitici populi appellantur Jeroboam et caeteri reges ejus, qui illos et erudire in via justitiae, et ab hostibus defendere debuerant. Isti dilexerunt afferre ignominiam, hoc est, idololatriam, quorum actu infelix populus cultum suscepit idolorum, quique debuerant ductores existere eis in viam salutis, facti sunt duces erroris et aeternae perditionis.

« Ligavit eum spiritus in alis suis. » Spiritus et ventus uno verbo apud Hebraeos exprimuntur, quod est Ruach. Spiritus autem hic daemones significat, qui ligaverunt eos, haud dubium quin et reges et populum sibi subjectum ligaverint in alis suis, hoc est in umbrationibus eorum, ut mentis paterentur caecitatem, ne quo vellent libere possent incedere. Ligavit 117.0039A| nempe illum ipse spiritus, quando sibi conjunxit, et ita univit, ut nondum jam coleret, sed illum jam in simulacris adoraret. « Et confundentur a sacrificiis suis. » Hoc est, cum fuerint comprehensi ab hostibus, confundentur et erubescent, cognoscentes sibi hanc poenam illatam propter sacrificia, quae idolis prius immolabant. Altiori sensu, hoc et ad haereticos referendum, qui participes fuerunt idolorum, quando sua varia dogmata colunt. Ideoque hortatur virum ecclesiasticum propheta, ut dimittat et contemnat eorum vesaniam, omnemque illorum spernat societatem, quia sacrificium ipsorum a sacrificio fidelium est divisum, dum non recte celebrant mysteria corporis et sanguinis Domini, atque idcirco fornicantur varios sequendo errores, et immunditiae carnis serviendo. 117.0039B| Diliguntque afferre ignominiam, hoc est, vanas et superfluas traditiones auditoribus suis gaudent praebere; quos spiritus, id est, diabolus, ligat, ne stabili pede in Ecclesia permaneant, sed « hac et illac omni vento doctrinae circumferantur. » Qui vere in suis sacrificiis confunduntur, quia panis eorum, hoc est remuneratio, perpetuus erit luctus.

« Audite hoc sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis auscultate: quia judicium vobis est, quoniam laqueus facti estis speculatione et rete expansum super Thabor. » Sacerdotes decem tribuum alloquitur, et vocat reges eorum ad judicium, non quod sint sacerdotes de tribu Levi, sed 117.0039C| quoniam sacerdotes vocentur a populo. Sed et Israel, id est populus, vocatur ad judicium, nullusque excipitur, ut et sacerdotes, et populus, ac reges, qui seduxerant populum et constituerant illi tales sacerdotes, simul audiant quid facerent, et cur inimicis tradantur. Audite hoc omnes et auscultate, id est, corporis aure percipite, et mentis intellectu retinete, quia vobis judicium est, id est, damnatio imminet merito vestrae iniquitatis, quoniam laqueus facti estis captivitatis et interfectionis. Ego quidem posui vos speculatores et principes in populo, ut eum regeretis errantem. Vos autem facti estis laqueus, ideoque jam non speculatores et principes, sed venatores estis appellati. Et sicut super montem Thabor 117.0039D| rete expanditur ut aves capiantur, ita vestra doctrina et exemplo cepistis populum, et ad mortem duxistis. Thabor autem mons est situs in campestribus Galilaeae, rotundus atque sublimis, et ex omni parte aequaliter finitur. De quo in psalmo canitur: « Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. »

« Et victimas declinastis in profundum. » Victimae in profundum declinantur quae daemonibus offeruntur. Populus duarum tribuum victimas, quas Deo omnipotenti offerebat, superius (id est ad coelos) ascendere faciebat: Israel vero, quoniam idolis sua immolabat sacrificia, descendere illa faciebat in profundum, hoc est in infernum. Moraliter victimae 117.0040A| Domini sunt laudes credentium, poenitentia peccatorum, lacrymae orationum, de quibus scriptum est: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus. » Sed sunt nonnulli qui, post lacrymas et poenitentiam peccatorum, ad jam perpetrata redeunt peccata. Hi, nimirum poenitentiam quam de pristinis peccatis exercuerant, in profundum declinant, quia pejores efficiuntur. De qualibus scriptum est, « Canis reversus ad vomitum suum. » Juxta mysticos quoque sensus, sacerdotes et principes haeretici intelliguntur, populi autem discipuli et subjecti eorum. Increpantur et principes, et ad judicium deducuntur damnationis: quia qui debuerant esse doctores populorum, ceperunt per pravam doctrinam, induxeruntque eos in errorem. Iidem quoque haeretici expandunt rete 117.0040B| super Thabor, qui interpretatur veniens lumen, quando suas in Ecclesia tendunt insidias, per quae dogmata perversa aves (id est animas ad coelestia volantes) capiunt. Victimas enim declinant in profundum, qui suadent hominibus immolare daemonibus, dum eos affectando errores suos pertrahunt, ut non resipiscant aliquando a malis, et se erigant ad coelestia contuenda. « Et ego eruditor omnium eorum. » Ne desperarent populi et magistri eorum, hoc est principes et sacerdotes, redire se posse ad veniam, misericorditer se Dominus eruditorem omnium eorum fore pronuntiat, dicens: « Et ego eruditor omnium eorum. » Ac si diceret: Si poenitentiam agere voluerint, et diis quos hactenus coluerunt servire cessaverint, ne desperent: quia ego eruditor eorum 117.0040C| docebo illos quid agere debeant, qui emendare, non punire cupio: et salvare, non perdere quaero.

« Ego Ephraim scio, et Israel non est absconditus a me. » Nomine Ephraim, comprehendit Jeroboam, filium Nabath, et omnes ex eadem tribu reges. Ego etiam condidi populos regibus subjectos. Quia ergo mea sunt creatura, et omnia eorum intueor opera, non desperent, sed poenitentiam agant, et suscipiam eos. « Quia fornicatus est nunc Ephraim. » Hoc est, reges eorum in praesenti tempore a Dei cultu recedentes, fornicari coeperunt vitulos aureos adorando « Et Israel contaminatus est. » Quia fornicante rege, populus est secutus, paremque impietatem pari studio compleverunt, ubi a superioribus jungendum, et hoc ego scio.

117.0040D| « Non dabunt cogitationes suas ut convertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Deum non cognoverunt. » Licet eruditorem eorum se Dominus misericorditer superius dixerit, tamen intentionem cordis illorum cognoscens, subjungit: Non dabunt cogitationes suas ut convertantur ad Deum suum, ut scilicet poenitentiam agant de malis cogitationibus, ne perficiant opus malum quod cogitaverunt. Et reddit causam, inquiens: Spiritus fornicationum (id est, diabolus) in medio eorum. Et Deum non cognoverunt, id est, non intellexerunt ut eum colerent et digna veneratione adorarent. Quia ergo diabolus in eorum cordibus habitabat, ipse eos excaecaverat, ne ad verum lumen possent redire, ut 117.0041A| Deum cognoscerent, id est, intelligerent eum solum esse colendum. Sic enim dicitur de filiis Heli: Porro filii Heli filii Belial non cognoscebant Dominum. Principes quoque dogmatum perversorum (id est haereticos) et populum subjectum scit Deus, quia omnia eorum opera et ipsas cogitationes occultas considerat, nihilque est apud illos quod eum possit latere. Et quia per pravam eorum doctrinam subjecti quoque ipsorum contaminati sunt, non dabunt suas cogitationes ut poenitentiam agant, et ad Deum revertantur, quia spiritu fornicationis seducti sunt, qui in medio illorum versatur, ideoque Deum non cognoscunt.

« Et respondebit arrogantia Israel in faciem ejus. » Arrogantia, id est, superbia Israel fuit, qua tumens 117.0041B| contra Deum, culturam ejus despexit, ut in creatoris injuriam idola veneratus est. Haec arrogantia ejus respondebit in faciem ejus, quando merito iniquitatis propter idolorum culturam tradetur captivitati, ne habeatur impunitus, sed humilietur ab hostibus ejus contumacia. « Et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua, » hoc est, et populus subjectus et reges, qui eos ad idolorum culturam inclinaverunt, pariter corruent et infirmabuntur, ut qui fortes erant in scelere, infirmi cogantur redire ad Deum. « Ruet etiam Judas cum eis. » In his verbis ostenditur quod et tribus Juda jam tunc colebat idola, non enim hoc solum, inquit, eveniet Israel et Ephraim, id est, decem tribubus et regibus earum, ut ducantur in captivitatem, verum etiam Judas, id est, duae tribus quae 117.0041C| regnabant in Hierusalem, sequentur captivorum vestigia, ut quorum imitati sunt scelera, patiantur et poenam. Sed et haereticis sua arrogantia in faciem respondet, quando pro superbia qua semper se scire altiora jactant, et magistri et discipuli simul corruent. Judas quoque, id est vir ecclesiastica doctrina institutus, qui corpore quidem, non mente, in Ecclesia manet, et eamdem cum haereticis habet in errore scientiam, frustraque nomen ecclesiasticum confitetur, ipse quoque cum haereticis puniendus est.

« In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient. » Hoc tam de decem tribubus, quam et duabus accipi potest. Et sensus est: Cum pressi fuerint ab hostibus Israel et Ephraim et Judas, tunc sera poenitentia ducti vadent 117.0041D| ad quaerendum Dominum in suis muneribus gestientes, eum oblationibus placare, quem prius offenderant praevaricationibus. Sed non invenient eum, quia, recedentibus illis a cultu divino, ipse quoque ab eis recessit. Unde et subditur, « ablatus est ab eis. » Non ergo praesentem eum sentient adjutorem, nec suis eum poterunt placare muneribus, praesertim cum Psalmista dicat: Non suscipiam de domo tua vitulos; et: Nunquid manducabo carnes taurorum, etc.

« In Domino praevaricati sunt, » tunc scilicet, quando pro Deo idola venerati sunt, « quia filios alienos genuerunt, » hoc est, juncti idolis, non Deo, sed daemonibus filios genuerunt. Alieni quippe filii 117.0042A| accipiuntur, qui in idolorum sunt errore generati, sive quos per ignem ducentes idolis consecrarunt. « Nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. » Quia, inquit, hoc fecerunt, non multo post tempore, sed impraesentiarum advenientes hostes, Assyrii videlicet atque Chaldaei, et devorabunt eos cum suis partibus, hoc est, cum suis possessionibus, quas sorte et funiculo acceperunt. Unde et LXX transtulerunt: Devorabit eos rubigo cum hederis suis. Et est sensus: Per singulos menses hostis adveniet, et cuncta quae ad eos pertinent vastabit, ipsosque partim interficiet, partim in captivitatem ducet. Quod qualiter factum sit, historia libri Regum et Paralipomenon demonstrat, quae eumdem populum non semel, nec bis, sed pluribus vicibus captivatum refert. 117.0042B| Sed haeretici suspicantur quod in multitudine sacrificiorum suorum placent Deum, et Judas (id est ecclesiastici) quod faciendo eleemosynas peccata sua redimant, in quibus permanent, cum omne sacrificium praeterita, non praesentia scelera delere soleat. Et utique tales Deum non inveniunt, quia auferetur et procul recedet ab eis. Praevaricantur autem, quando Dei negligunt praecepta, et alienos generant filios per opera diabolica. Ideoque quotidie et singulatim damnantur cum suis partibus, hoc est, cum malis quae egerunt operibus ad interitum properant aeternae damnationis.

« Plangite buccina in Gabaa, tuba in Rama, ululate in Bethaven. » Buccina ex cornu animantis re curvo fit, tuba autem ex aere vel argento in lege 117.0042C| fieri praecipitur, concrepatque in bellis et in solem nitatibus. Gabaa et Rama civitates sunt in tribu Benjamin sibi vicinae. Haec est Gabaa, in qua natus est Saul. Rama autem ipsa est, quam rex Israel conatus est occupare, sicut in Regum legitur, ut clauderet exitum et introitum tribui Judae et Benjamin. Porro Bethaven in tribu est Ephraim, quae ante vocata est Bethel. Quia ergo praemiserat superius decem tribuum et duarum captivitatem, dicens: « Nunc devorabit eos mensis cum partibus suis, » hortatur eos quasi jam instante vicina captivitate, ut resonent buccinis et tubis, cohortantes se invicem in communem luctum. Et est sensus: Nolite vestram captivitatem humili voce deflere, sed buccinis concrepate et tubis, ut omnes audiant qui in circuitu 117.0042D| sunt. Cui sensui bene congruit, quod Gabaa collis, Rama excelsa interpretatur. Dicitur ergo eis: « Plangite buccina in Gabaa, tuba in Rama, » id est ascendite in montes et colles, celsaque voce deflete imminentem vobis captivitatem. « Ululate etiam in Bethaven, » ubi est unus ex vitulis aureis, pro quorum veneratione modo captivi tradentur habitatores ejus. Et pulchre additur, « post tergum tuum Benjamin » Ubi enim tribus finitur Benjamin, non procul est haec civitas condita in tribu Ephraim, in posteriore scilicet parte ipsius Benjamin.

« Ephraim in desolationem erit in die correctionis. » In hoc loco Ephraim nomine tam reges de stirpe ejus procedentes, quam et ipse decem tribuum 117.0043A| populus designatur. Diem correptionis appellat tempus quo traditi sunt hostibus propter peccata sua, ut qui noluerunt Deo servire in prosperitate, correptionem sustinerent hostium variis afflicti miseriis. Qua videlicet die facti sunt in desolationem et reges et subjecti illorum, quando quibusdam interfectis, caeteris autem in captivitatem abductis, terra eorum a suis cultoribus vacua remansit. « In tribubus Israel ostendi fidem. » Septuaginta: In tribubus Israel ostendi fidelia, et ponitur ibi praeteritum tempus pro futuro, ostendi pro ostendam. Ac si diceret: Cum venerint ea, quae prius locutus sum in prophetis, ostendam fidem, id est, fidelia verba mea manifestabo et vera, quia quidquid de eorum locutus sum perditione, complebitur opere. Sed et haeretici in 117.0043B| Gabaa et in Rama, id est, in tumore superbae scientiae morantur, dum excelsam se putant habere sapientiam, ibique idola colunt, id est, falsa dogmata quae de suo corde finxerunt, venerantur. Quapropter praecipitur eis ut non silentio malum suum tegant, sed publice cunctis manifestent. Et jubentur ululare in Bethaven, quae domus inutilis sonat, hoc est, in suis cordibus quae prius per rectam fidem erant Bethel, id est domus Dei, sed jam per diversos errores inutilia facta sunt, quibus bene congruit, quod Bethaven post tergum Benjamin fuisse memoratur. Benjamin quippe interpretatur dexter, et significat sanctos ad dexteram, id est, ad coelestis regni prosperitatem venturos, qui propter gaudia aeterna omnia praesentis vitae commoda post dorsum habent, 117.0043C| quia cuncta postponunt transeuntia, dicentes cum Apostolo: Unum est quod retro obliviscentes, et in anteriora nos extendentes, sequimur ad bravium supernae vocationis. Haeretici vero post tergum Benjamin sunt, quia illa quae in praesenti sunt vita, et sancti despectui habent, desiderabiliter appetunt, et delectabiliter sequuntur, totam spem suam in transitoriis rebus positam habentes, et qui prius videbantur esse Ephraim, id est ubertas, cum advenerit dies correptionis, id est judicii, erunt in desolationem, quando exspoliati bonis omnibus, quibus pollere videbantur, nudi et vacui igni tradentur inexstinguibili. Tunc etiam Dominus in damnatione illorum fidem ostendet, id est, verba sua fidelia et vera demonstrabit, cum hoc quod de illorum interitu ante 117.0043D| praedixerat, opere complevit. Quod non solum ad haereticos, sed ad omnes generaliter reprobos potest non inconvenienter referri.

« Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum. » Qui flere debuerant, et suum populum cohortari, ut recederent ab idolorum cultura, et ne ipsi similia sustinerent, coeperunt gaudere, quod pateret sibi terra eorum ad possidendum latius, et facti sunt quasi assumentes terminos Israelis, transeuntes fines suos, et in regnis quondam eorum, regnum suum et possessionem dilatare cupientes. Quamobrem subditur: « Super eos effundam quasi aquam iram meam, » id est, super ipsos principes Juda venient Babylonii, et ita eos quasi aquae impetus occupabunt, 117.0044A| per quos perfectam super eos captivitatem et mortem abundanter inducam, quia non suis viribus, sed mea hoc facient indignatione. Verbum enim effusionis, largitatem et magnitudinem rei de qua agitur, significat. Dicit quoque ad principes Juda, hoc est Ecclesiae, quod non debuerint exsultare, et reproborum perditionem suam aestimare salutem, sed potius plangere quod illi perierint, memores suae conditionis. Unde et Apostolus admonet viros ecclesiasticos, ne super fractione Judaicorum glorientur ramorum, sed magis timeant ne et ipsi fragantur. Sed quia de interitu quidam gaudent reproborum, et idcirco stare se putant si alii corruant, effundit super eos Dominus quasi aquam iram suam, quia plerumque dum alii de aliorum lapsu laetantur, 117.0044B| ipsi in eadem incidunt mala, pro quibus aliis insultabant, ac per hoc iram Dei incurrunt. Transferunt etiam Juda principes terminos, quos posuerunt patres eorum, quando immutant mendacio veritatem, et aliud praedicant quam ab apostolis acceperunt.

« Calumniam patiens Ephraim, fractus judicio. » Populus Israeliticus adhuc in duritia cordis perseverans dicebat se fractum judicio, et inique opprimi ab hostibus, dicens: Quoniam nos ex genere Abraham amici Dei descendimus, pejoribus vobis, hoc est, incircumcisis et idololatris, penitusque a Dei cultu alienis tradi non debuissemus. Calumniam quippe appellat afflictionem ab hostibus ei illatam, quam sustineret, fractum se dicebat judicio, hoc est, injuste et sine aliqua culpa fatebatur se damnatum. 117.0044C| Quamobrem, ut non sine causa cognoscat se hoc sustinere, subditur, « quoniam coepit abire post sordes. » Ac si diceret: Non idcirco traditi sunt Chaldaeis, quod justiores fuerint, qui eos oppresserunt, sed quia Judaei, quondam populus meus, me deseruerunt, et coeperunt abire post sordes, hoc est, post idola. Unde sordibus et immunditiis comparantur, ideoque justam infert sententiam, ostendens eos idcirco calumniam sustinere, et tradi pejoribus, quia coepit Ephraim (hoc est Hieroboam) abire post idola, et Deum derelinquere. Ipse enim aureos fabricavit vitulos, quos postea populus adoravit. Et de haereticis manifestus est sensus, quod sophismatibus suis et arte dialectica oppresserint Ecclesiam. Sed cum hoc fecerunt, non munditiam verae fidei, sed sordes sequuntur 117.0044D| mendacii. Qui cum se damnatos viderint cum diabolo et angelis ejus, videntur sibi calumniam pati, et in se fractam esse judicii veritatem. Sed et de omnibus reprobis sciendum est.

« Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. » Tinea comedit vestimentum, putredo autem vel caries ligna consumit, estque in his verbis sensus: Sicut tinea consumit vestimentum, et putredo vel caries lignum, quod utrumque per spatium fit temporis, ita ego et prius decem et postea duabus tribubus longo tempore poenitentiam tribuens, eosque ad salutem provocans, damnationi illos tradam. Ubi notandum quod tinea refertur ad Ephraim, putredo autem ad domum Juda. Tinea 117.0045A| quippe celerius consumit vestimentum, quam putredo vel caries lignum. Ac per hoc ostenditur prius factam decem tribuum captivitatem, deinde duarum: quoniam qui priores quoque dati sunt in captivitatem, advertendum etiam, quod cum totum Ephraim se tanquam tinea consumpturum protestatur, de tribu Juda loquens ait: « Et ego quasi putredo domui Juda. » In quibus verbis ostendit partem quamdam se servaturum ex eis, quae postea reversa est, ex qua Christus originem duxit, cui repromissio reposita est, dicente Jacob: « Et ipse erit exspectatio gentium. » Punitis autem haereticis, qui intelliguntur nomine Ephraim, etiam Judas, scilicet hi qui in Ecclesia permanent, et haereticorum vel vitiis vel erroribus continentur, simili sententiae subjacebunt, 117.0045B| quia necesse erat, ut qui eorum imitantur actus, parem cum eis poenam sustineant.

« Et vidit Ephraim languorem suum, et Judas vinculum suum, et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem. » Intelligens Ephraim (id est decem tribuum reges) suum languorem, id est suam infirmitatem, et Judas vinculum suum, hoc est, cognoscens sibi ideo imminere captivitatem, quia sociatus erat decem tribubus in peccato, misit ad Assur, quia non a Deo, qui et peccatum et captivitatem solvere poterat, sed a rege Assyriorum quaesivit auxilium. Legimus in libro Regum quod sub rege Manahem, qui decem tribubus praefuit, Israel Assyriis dona transmisisset, ut eum a Damascenis hostibus liberaret. Judas quoque sub rege Achaz misit 117.0045C| munera Teglatphalassar, ut liberaret eum de oppressione Phaccae regis Damasci. Sed licet eos tunc salvaverint de manu hostium, ipsi postea eos debellaverunt, et facti sunt ultores injuriarum Dei, qui prius fuerant liberatores. Unde hic subditur: « Et ipse non poterit sanare vos, nec solvere a vobis vinculum. » Quia videlicet Deo adversante, nec a seipsis liberare eos potuerunt Assyrii, nec vinculum captivitatis solvere. Juxta tropologiam Ephraim et Judam possumus referre ad haereticos et ecclesiasticos viros, qui cum suum viderint vinculum, hoc est, cum se viderint peccatis obnoxios, de quibus scriptum est: Funibus peccatorum unusquisque constringitur, non Dei quaerunt, sed diaboli auxilium, qui ultor est peccatorum omnium, de quo scriptum 117.0045D| est: Ut destruas inimicum et ultorem. Et quia non verum auxiliatorem et judicem deprecantur, idcirco permanere coguntur in doloribus suis, et in variis delictorum erroribus, nec poterit eos diabolus sanare, nec a vinculis peccatorum eruere, cum justo judicio Dei una cum eo perierint.

« Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. » Sensus est: Licet perrexerint ad Assur, et miserint munera regi ultori ut eos liberaret, tamen sanare eos non potuerunt, nec solvere vinculum captivitatis eorum. Ostendam enim quod me adversante, vanum sit omne humanum auxilium. Ego enim quasi leaena Ephraim. Septuaginta pro leaena, pantheram interpretati sunt, quae Graece 117.0046A| similiter dicitur ut Latine. Qua bestia (ut dicit beatus Hieronymus) nihil est velocius, ideoque jure Dominus adversum Ephraim (id est, contra decem tribus) loquens, dicit se fieri ut panthera, propter velocem videlicet captivitatem, quoniam non longo post tempore per Assyrios factus est eorum interitus. Contra Judam autem veluti leonem futurum dicit, qui fortissimus bestiarum est; per quod ostenditur captivitas eorum aliquanto post tempore futura, per regnum Chaldaeorum fortissimum: comparat enim se Dominus bestiis in eorum damnationem, ut quidquid saevius est, cognoscant in ejus indignatione. « Ego capiam et vadam et tollam, et non erit qui eruat. » Quia dixerat se superius futurum veluti pantheram vel leonem, servat metaphoram in reliquis, 117.0046B| dicendo: « Ego capiam, » subaudis per meos ministros, neque in suis viribus ceperunt eos Chaldaei vel Assyrii, sed Deus omnipotens propter iniquitates eorum comprehendet illos. Unde nec ipsi etiam hostes parcere eis irato Domino potuerunt. Ego, inquit, capiam, id est, comprehendi ab hostibus faciam, et vadam cum eis, ut etiam in captivitate positi, praesentiam meae vindictae sustineant, cui peccaverunt, et tollam eos de proprio solo, et non est qui eruat, hoc est, qui a mea potestate eripiat. Nemo enim de manu Dei quemquam eripere valet, nisi ipse qui tenetur propria voluntate excidere voluerit, sicut fecit Judas proditor.

« Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis et quaeratis faciem meam. » Locum Dei, 117.0046C| magnificentiam et majestatem ejus debemus accipere, sive ut haec verba specialiter ad Filium Dei referamus, per quem omnis dispensatio prophetiae agitur, locus ejus est Deus Pater, juxta quod ipse ait: « Ego in Patre, et Pater in me est. » « Vadens, inquit, revertar ad locum meum, » hoc est, cum traditi fueritis hostibus, securus residebo in mea majestate, vel etiam in Patre, nec descendam ad vos, ut patiar humanos affectus, quo scilicet irascar vobis, aut etiam miserear oblitus malorum vestrorum; sed permittam vos quos antea protegebam, hostibus subjacere, nullumque auxilium miserationis porrigam, donec deficiatis, et servitute cogente quaeratis faciem meam, poenitentiam agentes. Haereticis etiam et viris ecclesiasticis peccantibus Deus omnipotens 117.0046D| propter magnitudinem peccatorum suorum, cum sit clementissimus, vertitur in saevitiam ferarum, tollitque ab eis praedam, hoc est, discipulos illorum, quos de Ecclesia rapuerunt, ad rectam fidem redire facit, nec est qui eruat, quia cujus cor ipse illuminaverit, nemo decipere poterit, dumque haec agit, a conciliabulis perversorum abscedit, et in Ecclesia commoratur credentium, eosque despicit et aspernatur, donec tabescant in suis impietatibus, et deficiant in iniquitate sua, quaerentes praesentiam illius, a quo fuerant derelicti, dicentes: « Illumina, Domine, faciem tuam, et salvi erimus. »

CAPUT VI.

« In tribulatione sua mane consurgent ad me. » 117.0047A| Haec verba ex parte ad eos referri possunt qui, pressi tribulatione captivitatis, coeperunt poenitentiam agere et requirere Deum, quem absentem sentiebant iratum. Et in mane, hoc est, in luce poenitentiae, dicentes ad invicem: « Venite, revertamur ad Dominum. » Generaliter haec verba aptantur omnibus Christianis credentibus in Christum, qui afflicti variis tribulationibus, orto eis lumine veritatis, in adventu Christi mane, hoc est, in luce fidei consurgentes de tenebris infidelitatis et erroris, coeperunt se invicem hortari, dicentes: « Venite, revertamur ad Dominum. » Illi quippe, qui ex duabus tribubus de captivitate sunt reversi, non contenti propria salute, hortantes se invicem, dicunt: Venite gressibus amoris et fidei, revertamur ad Dominum, quem peccando 117.0047B| deseruimus, et a quo justo judicio relicti sumus.

« Quia ipse cepit, » per Nabuchodonosor ducendo in captivitatem; unde supra dictum est: « Ego capiam: » « et sanabit nos, » a captivitate revocando, ut pater filios; « percutiet, » nos flagellando variis tribulationibus atque verberibus, « et curabit nos, » a vulneribus peccatorum, si post flagella dignam egerimus poenitentiam. Quod autem subditur:

« Vivificabit nos post duos dies, » proprie ad credentes referendum est, qui vocati et fide Christi illuminati, mutuo se provocant, ut ad Dominum revertantur, a cujus cultu olim recesserant, et varia daemonum portenta colendo absentiam illius meruerant. Quia (inquit) ipse cepit nos, quando Verbum 117.0047C| caro factum est. Hinc Paulus: Semen (inquit) Abrahae apprehendit. Et sanabit nos, quia coelestis medicus post dolorem vulnerum et peccatorum, plenam nobis salutem dabit. Hinc Dominus paralyticum sanaturus, prius in anima purgat, deinde in corpore ab infirmitatis molestia relevat. Percutiet nos, subaudis vario modo, et post percussionem curabit nos, juxta illud: « Quem diligit Dominus corripit. » Unde et ipse cuidam sanato ait: « Ecce sanus factus es, » etc. « Vivificabit nos post duos dies. » Frustra Hebraei (dicit beatus Hieronymus) somniant sibi post circulum mille annorum salutem, cum salus credentium tertia die promissa sit, quia Dominus ab inferis resurrexit. Illi quippe diem secundum referunt adventus sui Christi: diem vero sui tertium, adventus ad judicium, 117.0047D| quo salvandi sunt. Sed cum haec dicunt, debent respondere, quare primum accipiant. Qui enim secundum tertiumque accipiunt, primum se perdidisse testantur, quia secundus et tertius sine primo esse non possunt. Cumque de primo respondere non poterunt, nos haec omnia referamus ad primum et secundum Christi adventum, quibus impleta est salus credentium. Primum itaque Dei tempus diem accipiamus secundum adventum Christi. Post quem diem vivificabit nos per fidem, qui eramus mortui per infidelitatem: vel certe vivificavit nos in spe resurrectionis, juxta illud Apostoli: Convivificavit nos, et consedere fecit in coelestibus in Christo. « In die tortia suscitabit nos, » quia ipso resurgente a mortuis, 117.0048A| nos pariter in illo surreximus, quorum resuscitationem sua resurrectione significavit, quoniam sicut ille resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos resurgemus cum illo. Vel primum diem accipiamus, adventum Christi in humilitate, secundum in gloria, qua videbitur ab omnibus: tertium, quando transacto judicio, electis ampliorem gloriam suae demonstrabit claritatis: generalem enim omnium sanctorum vivificationem et resurrectionem ordinavit Deus Pater fieri per Filium; vel nobis prima dies est, quando renascimur per aquam baptismatis, et gratiam Spiritus sancti, a tenebris ad lumen venimus, secundum illud Apostoli: « Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. » Secunda in requie animarum, tertia in resurrectione generali. 117.0048B| « Et vivemus in conspectu ejus, » quando (ut Joannes dicit) « videbimus eum sicuti est. » Vel si ad praesens tempus hoc referre volumus, in conspectu ejus vivimus, quia in ipso movemur et sumus. « Sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum. » Sciemus enim, id est, majestatem deitatis illius cognoscemus credentes, perspicientesque ejus Trinitatem in personis, et unitatem in majestate. Sequemur illum ejus vestigia imitando, vel ad coelos ascendendo. Unde subditur: « Ut cognoscamus Dominum. » Quod veraciter tunc implebitur, quando quod nunc videmus per speculum et in aenigmate, contemplabimur facie ad faciem. Unde est: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum. « Quasi diluculum 117.0048C| praeparatus est egressus ejus. » Diluculum dicitur parva diei lux, qua oriente tenebrae noctis fugantur, et claritas diei apparere incipit. Est ergo sensus: Sicut diluculo surgente tenebrae noctis fugantur, et lux diei aperitur, ita Christo in carne nascente tenebrae peccatorum nostrorum dissipatae sunt, et ortus est nobis sol justitiae, qui nostram illuminans caecitatem, oculos mentis nostrae aperuit, et claritatem coelestis patriae, lumenque verae scientiae manifestavit. Et pulchre eadem nativitas egressus ejus appellatur, de qua Psalmista ait: « Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. » Tanquam sponsus quippe de thalamo processit, quando de incorrupto virginis utero immaculatum corpus assumpsit, et in carne natus apparuit. De cujus ortu 117.0048D| recte adhuc subditur. « Et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. » Quantum ad litteram, temporaneum imbrem vocat pluviam, quae jactis seminibus a Deo datur terrae Palaestinorum, qua infusa coalescunt semina; serotinam autem, quae ad maturitatem eosdem perducit fructus. Siquidem terra promissionis non ita frequenter, veluti nostra, de coelo accipit pluviam, sed bis tantum in anno. Unde Dominus pollicetur per prophetam eidem populo dicens: Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam. Spiritualiter autem Christus nobis est imber temporaneus, quando fidei illius fundamenta percipimus, qua radicati bonis operibus abundemus. Serotinus vero, quando paratis jam ad metendum 117.0049A| frugibus, id est, completis bonis operibus abundemus, in horrea Dominica recondemur. Vel nunc nobis imber est temporaneus, dum ex parte cognoscimus. Erit et serotinus, quando venerit quod perfectum est. Ergo Judaei qui non receperunt temporaneas, et absque pluviis messuere, fructus semen in ultimo tempore non recipient.

« Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? » Ac si diceret: Quomodo te sine dolore cordis tradere potero hostibus, aut quod medicamen tibi imponam, ut te sanitati restituam? « Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens, » id est, sicut veniente sole, nubes quae tetram noctem reddiderat pertransit, et veluti mane consurgens ros orto sole siccatur, ita illa 117.0049B| misericordia, qua vobis misereri consueveram, pertransiit, etiam vobis tempus captivitatis imminet, cito per Assyrios et Babylonios venturum.

« Propter hoc dolavi in prophetis. » Ne dicerent Judaei excusationem quaerentes: A pseudoprophetis decepti sumus, pacem nobis promittentibus, ideoque peccavimus, testatur se Dominus prius prophetas interfecisse, ut ipsi eos occisos a Domino intelligentes, et qui fuerant ei causa erroris, interempti verterentur in occasionem salutis. Hinc legimus in libris Regum quadringentos quinquaginta prophetas interfectos, et aliam innumerabilem multitudinem ab Hieu, qui subvertit domum Achab. Unde et subditur, « et occidi eos in verbo oris mei. » Os quippe Domini erat Elias, qui eos occidi 117.0049C| jussit. Aliter: Propter hoc scilicet, quia inique agentibus misericordia recessit ab eis; dolavi, id est dolandos esse praedixi per prophetas, sicut fuit Isaias, Jeremias, et caeteri; ac verbis meis terribilibus comminatus sum eis, ut qui clementem contemnebant timerent offensum. « Et occidi eos in verbo oris mei, » ut ante peccatores verborum terrore punirentur, quam captivitas immineret. Haec vero omnia ut judicia mea, quibus te judicaturus sum, quasi lux egredientur, id est, manifesta fient. Quia enim saepe vos redarguo, et impoenitentes existitis, in aperta luce multisque nationibus videntibus damnabimini. Vel certe mea judicia quasi lux egredientur, quia nullus dubitabit vos juste, quae patimini, fuisse perpessos. Possunt haec eadem verba 117.0049D| ad haereticos sive ad viros Juda referri, quos Dominus provocat ad misericordiam, et reverti cupit ad salutem. Illis autem impoenitentibus nubes vel ros, id est, prosperitas istius saeculi auferetur ab eis, sicut accidit illi diviti purpurato, qui omne quo fruitus est, ut instar nubis vel roris transire cognovit, semperque haereticorum prophetas Dominus interficit, dum aeterna eis supplicia comminatur. Quorum judicia manifesta fient, cum videntibus omnibus cum diabolo et angelis ejus damnabuntur.

« Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocaustum. » Judaei vario modo peccantes, putabant se purgari per sacrificiorum oblationes; sed Dominus ostendit se 117.0050A| potius velle misericordiam, ut primum misererentur sibi, juxta illud: Fili, miserere animae tuae placens Deo, deinde pauperibus, et scientiam rectae fidei cum sui cognitione, quam holocausta, quia sine fide et misericordia impossibile est placere Deo.

« Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum meum. » Ac si diceret: Ideo non poterunt purgari per sacrificia, sicut aestimant, quia sicut Adam gustando pomum ligni vetiti, contempsit Dei praeceptum, ita isti transgrediendo legem divinam, faciunt contra Dei praeceptum, quo dixit eis: Non faciatis vobis deos alienos: et sicut ille perdidit paradisum, ita et isti perdent terram, quam acceperant in haereditatem. « Ubi » hoc est, in Adam, sive etiam in paradiso, « praevaricati sunt in me, » juxta quod 117.0050B| Apostolus ait: In quo omnes peccaverunt. Quotidie etiam et eos qui intra Ecclesiam sunt, et peccant, et qui extra Ecclesiam commorantur, ad poenitentiam Dominus vocat, et ad misericordiam rectaeque fidei scientiam, dicens: « Misericordiam volo, » etc. Videntur enim tales offerre Deo munera, et sectari humilitatem, et facere eleemosynam, quae sacrificia vocarentur, si cum rectitudine fidei et bona voluntate procederent. Sed cum et hi misericordiam, et hi rectam abjiciunt Dei scientiam, frustra se truncato capite fidei caetera membra habere jactant. Praevaricati enim sunt pactum Dei in Ecclesia, sicut Adam in paradiso: ideoque quomodo ille a paradiso, ita isti projicientur ab Ecclesia.

« Galaad civitas operantium idolum. » Galaad 117.0050C| nomen est civitatis vel montis, sed hic pro civitate ponitur; est autem sita trans Jordanem in tribu Gad. In hac urbe idolum primitus est consecratum, quia habitabatur a sacerdotibus. Erat enim et civitas fugitivorum, sed quanto celebrior et majoris erat auctoritatis, quia in partem sacerdotum fuerat delegata, tanto principium idololatriae et malorum omnium fuit: et quia isti idola primum consecrarunt, primi ab Assyriis capti, et in captivitatem sunt ducti. « Supplantata sanguine. » Legimus in libro Regum quod Hieu unctus in regem in Ramoth Galaad deleverit, secundum Domini praeceptum, omnem domum Achab, id est septuaginta ejus filios, caeterosque illi consentientes in malum. Quapropter ipsa civitas supplantata (id est humiliata) 117.0050D| sanguine dicitur, vel etiam, quia vindicta sanguinis quem fundebat, sicut in sequentibus videbimus, super eum venit.

« Et quasi fauces virorum latronum. » Fauces virorum latronum sunt cavernae, caeteraque loca abdita, in quibus absconsi praetereuntes exspoliant et interficiunt. Hujusmodi habitacula erant in eadem regione. Idcirco dicitur quod sit Galaad quasi fauces latronum, quia sicut illi latentes denudabant et interficiebant homines, ita sacerdotes Galaad insidiantes simplicitati populi, exspoliabant eos fide, et interficiebant mente. Quos autem decipere non poterant, vestibus privabant, et corpore necabant. Et hoc est quod subditur, « particeps 117.0051A| sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem. » Sichem civitas est in confinio decem tribuum et duarum, quae hodie Neapolis appellatur, unde transitus erat Israelitis in Hierusalem, ubi solummodo licebat victimas immolari. Tribus ergo temporibus, quibus secundum legis praeceptum populus ad Dei templum ascendere debebat, sacerdotes idolorum ponebant in itinere latrones, qui insidiarentur pergentibus, ut magis vitulos aureos in Dan et in Bethel quam Dominum adorarent in Hierusalem; et quos revocare non poterant, in eadem via interficiebant. Quorum sacerdotum particeps erat Galaad, quia sacerdotes illius conjurationem et consensum fecerunt cum supradictis, similiterque per suos ministros interficiebant pergentes 117.0051B| in Hierusalem. Unde sequitur, « quia scelus operati sunt, » subaudis in interfectione scilicet illorum, sive in idololatria. Sed et nunc pravi doctores in via, hoc est, in itinere praesentis vitae pergentibus in Hierusalem coelestem, tendunt insidias, necantque quos possunt in Sichem, id est, in bonis operibus, revocando ad nequitiam suae actionis prava doctrina vel malo exemplo. Nam Sichem interpretatur humerus. In humero autem opus intelligitur. Unde et de Issachar legimus, quod supposuerit humerum suum ad operandum.

« In domo Israel vidi horrendum. » Horror aliquando ponitur pro timore, juxta quod scriptum est: Horrendum est incidere in manus Dei viventis; aliquando pro squalore et re sordida; unde est: Non 117.0051C| horruisti virginis uterum, hoc est, sordidum non deputasti. Horrendum itaque hoc in loco pro timore ponitur idololatriae. Expavit enim propheta videns idolum, quod fecerant Israelitae relicto Deo, ideoque ait: In domo Israel, id est, in congregatione decem tribuum vidi idololatriam. Quid enim horribilius quam decem tribus ad idolorum cultum repente transgressas? « Ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. » Dictum est superius quod nomine Ephraim Hieroboam intelligatur, primus scilicet rex decem tribuum, Israelis autem, omne regnum illius. Dicitur itaque ibi, hoc est, in domo Israel qua horrendum apparuit, fornicationes sunt Ephraim, id est, Hieroboam de tribu Ephraim, qui Deum relinquens idola venerari coepit. Fornicatur 117.0051D| quippe homo, quando Creatorem (qui est vir animae) deserens, adultero (id est diabolo) copulatur. Et fornicante Jeroboam, contaminatus est Israel, populus videlicet illi subjectus, quia magna ex parte commune nomen Israelis obtinuit. Unde et ad Judam sermo convertitur, cum protinus subditur:

« Sed et Juda, pone messem tibi. » Et est sensus: Non te putes esse securum, quod Israel captivus abducitur, tu quoque praepara tibi segetes ut metantur, id est, genera filios qui succidantur a Nabuchodonosor et exercitu ejus. Non multo enim post tempore duceris captivus in Babylonem, et messionis tuae (hoc est interfectionis) tempus adveniet. « Cum convertero captivitatem populi mei, » 117.0052A| subaudis, videbis. Impletum est hoc sub Cyro rege Persarum, quando per manum Zorobabel et Jesu atque Nehemia, reversi sunt Judaei in terram suam, videntibus multis, quorum tempore eadem facta fuerat captivitas, qui videntes illorum reversionem qui nati fuerant in Chaldaea, pariter cum ipsis reversi sunt. Nota autem quod Judae captivitas et regressio pariter prophetetur; de Israel autem nihil dicitur, quia videlicet istis post septuaginta annos revertentibus, illi perpetuo mansere captivi. In domo quoque haereticorum horrendum apparet, quando dogmata prava sectando, male de Christo sentiunt, quorum etiam fornicationis errore populus ab eis seductus sordidatur. Judae quoque, hoc est, viris ecclesiasticis praecipitur, ut praeparent messem 117.0052B| sectionis, metendi propter peccata sua in die judicii, ab eo qui in Apocalypsi Joannis habere falcem acutam in manu sua dicitur. Hoc tamen non optantis voto dicitur, sed praedicentis. Nam et isti si poenitentiam egerint, suam conversionem a malo ad bonum videbunt.

CAPUT VII.

« Cum sanare vellem Israel. » Subaudis, ab idololatria, quam exercuerant in Aegypto vel in deserto, quando conflaverunt caput vituli, dicentes: Isti sunt dii tui, quia malui poenitentiam peccatoris quam mortem. « Revelata est iniquitas Ephraim, » id est, idololatria Jeroboam, qui repente super populum Israeliticum rex constitutus, vitulos aureos fecit; « et malitia Samariae, » id est, subjecti populi revelata 117.0052C| est sequentis regem impium. « Quia operati sunt » et rex et populus « mendacium, » hoc est idolum. Sicut enim contrarium est mendacium veritati, ita idolum Deo. Vel certe in hoc mendacium fecisse dicuntur, quia falso loquebantur, dum prostrati diis dicebant: Isti sunt dii tui, gloriam Dei transferentes ad simulacra. « Et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. » Hoc inter furem et latronem distat quod fur noctem quaerit, et latenter inique operatur, latro autem aperte vim infert. Furem autem in hoc loco vel latronem, debemus intelligere Jeroboam, qui instar furis ingressus ad domum Israel, furatus est eos Deo, et quasi latrunculus infelicem populum exspoliavit Dei protectione, et est sensus: Cum vellem vetera peccata 117.0052D| populi mei delere propter antiquam idololatriam, Ephraim et Samaria nova idola repererunt. Sed et hoc dici potest, quod Domino Salvatore volente peccata Ecclesiae tam Judaeorum quam gentium sanare, subito surrexit Ephraim, hoc est ubertas falsorum dogmatum, cui multi faventes operati sunt mendacium contra Christum, et per eos ingressus est fur et latro, hoc est diabolus in Ecclesiam. Sive furem et latronem ipsos intelligamus haereticos, de quibus Dominus dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro, etc. Omnes quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones. Unde significanter ait, quod latrunculus foris exspoliet. Non enim possunt illos privare Christi 117.0053A| veste, quos docuerint, nisi de Ecclesia foris eos eduxerint, et in via doctrinarum suarum ambulare fecerint.

« Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae. » Ne forte (inquit) dicant in cordibus suis, pro veteribus peccatis nos punit, et patrum delicta resolvimus, juxta illud: « Patres nostri comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. » Nunc, id est in praesenti, « circumdederunt eos adinventiones suae, » hoc est, non pro dilectis patrum eos, sicut illi aestimant, vel veteres iniquitates, sed pro praesentibus puniam. Putabant enim illi latere Deo suam iniquitatem, cum procul dubio Deus omnia videat. Unde et subditur: « Contra faciem meam factae sunt, » id est, 117.0053B| ego semper mala illorum intueor, quae me praesente faciunt, non veriti faciem meam. Sed et mali quique non tantum propter peccata praeterita damnantur, sed quia antiquis operibus novam quotidie addunt impietatem, et cum Dominum celare se putant, vitare ejus oculos non valent, quia scriptum est: « Vultus autem Domini super facientes mala. »

« In malitia sua laetificaverunt regem, » praebentes consensum regi Jeroboam, ut adorarent idola secundum ejus voluntatem, « et in mendaciis suis » quibus dicebant: Isti sunt dii tui. « Principes » subauditur, laetificaverunt: quia ipsi principes consentiebant regi. Attendendum autem, quia nunc exponit quod fecerunt coram facie ejus. Omnis quoque qui perverso operi deservit, vel male de Christo sentit, sicut 117.0053C| Arius et caeteri, regem (hoc est, diabolum) laetificat, et in mendaciis pravorum dogmatum principes, hoc est, satellites diaboli, qui principes diaboli tenebrarum vocantur. Valde enim in peccatis nostris gaudent contrariae fortitudines.

« Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. » Et hoc contra eos loquitur, qui in malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. Omnes (inquit) adulterantes, id est, a proprio viro Deo recedentes, quasi clibanus a coquente, quia sicut clibanus succenditur ut coquat panes, ita illi succensi sunt malitia Jeroboam, et igne idololatriae. « Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. » Fabricatis quippe idolis, non vim fecit Jeroboam 117.0053D| populo ut ea coleret, ne forte quibusdam causa Dei et religionis resistentibus, cultura illorum evacuaretur, ideoque paululum quievit civitas, donec propria voluntate populus regi consentiret, ut primum principes, deinde satellites illorum regi et principibus faventes, ad ultimum omnis populus corrumperetur. Et hoc est quod dicit: Donec fermentaretur totum. Quae enim sponte fiunt, diu permanent: quae autem necessitate, cito solvuntur. Hoc considerans Jeroboam, maluit populum sponte subire novam idolorum culturam, quam coactum. Fermentum autem et in bonam partem ponitur et in malam. In bonam, ut Dominus in Evangelio dicit, quod mulier accepto fermento abscondit in farinae satis 117.0054A| tribus. Hic autem in malo ponitur, pro corruptione, scilicet populi, per idolorum venerationem. Haeretici quoque pravam intentionem tandiu celant, veris falsa velantes, quousque subjecti libenter eorum obtemperent voluntati, et donec corda deceptorum intumescant fermento pravae doctrinae illorum de quo Dominus dicit: « Cavete a fermento Pharisaeorum. »

« Dies regis nostri. » Succensa tota populi massa veneratione vitulorum, coeperunt dicere ad fores Jeroboam regis: Dies regis nostri, subauditur iste est, et quem nobis festivum noster constituit imperator, hunc celebramus, in hoc gaudemus, in hoc vitulos aureos adoramus. « Coeperunt principes furere a vino. » Clamante populo: Iste est 117.0054B| dies quem nobis rex noster sacrum instituit, principes non solum non sunt irati, qui debuerant esse rectores populi, sed insuper intelligentiam suae mentis amittentes, coeperunt furere a vino, hoc est, amentiam pati luxuriae et idololatriae. « Extendit manum suam cum illusoribus, quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis. » Cum cerneret rex clamare populum quod praediximus, et principes etiam temulentos et vino idololatriae demersos, extendit manum suam cum illusoribus, hoc est, principibus qui illudebant pessime populo, et a Deo suo longe abducebant benedicendo, et gratias agendo, vel erroribus eorum consentiendo, quia videlicet applicuerant cor suum quasi clibanum, ut eos succenderet, et idololatriae 117.0054C| flammis ardere faceret. Idcirco enim applaudendo gratias egit populo una cum principibus, quia intellexit toto nisu mentis ad errorum eos fuisse conversos. Et hoc cum insidiaretur eis, ne ascenderent ad templum Domini, sed vitulos quos ipse fecerat colerent. Dolose quippe eosdem fabricatus fuerat vitulos, ne forte populus Israel pergens ad Dei templum Hierosolymis, sumpta occasione reconciliaretur regi Judae. « Tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammae. » Postquam ignem malitiae misit in eorum cordibus, et vidit eos furere, nullumque esse qui suae resisteret voluntati, tota nocte dormivit, hoc est, securus jacuit, versatus in tenebris, coquens eos igne impietatis, mane autem ipse succensus flammis 117.0054D| suorum scelerum, venit ad immolandum.

« Omnes calefacti sunt quasi clibanus, » quia cum jam non per insidias, sed impudenter a Dei cultu ad caeremonias idolorum transirent, omnes succensi sunt malitia iniquitatis suae. « Et devoraverunt judices suos, » id est, eos qui noluerunt eis consentire, sed insuper redarguebant, et interfecerunt. Vel certe eos, qui ante judices illorum exstiterant, spiritualiter interemerunt trahendo ad suam malitiam. Cum enim illi religiones Domini recordarentur, videntes regem et principes omnemque populum idololatriae deditos, coeperunt dicere: Quid faciemus? Ecce rex et principes ejus, omnisque populus deos colit. Jam quia in medio illorum versamur, non 117.0055A| possumus similia non facere, ne forte exspoliati omnibus rebus, etiam vitam amittamus. Dumque haec dicerent, etiam ipsi ad scelus idololatriae devoluti sunt. « Omnes reges eorum ceciderunt. » Ab isto scilicet Jeroboam usque ad ultimum Josiam, omnes reges Israelitarum ceciderunt in idololatriam vel perditionem aeternam, et ambulaverunt in viis Hieroboam, filii Nabath, qui peccare fecit Israel. « Non est in eis qui clamet ad me, » id est, nemo in regibus aut in subjecto populo reperitur qui clamet ad me, et relictis idolis ad Deum convertatur. Haec omnia beatus Hieronymus ad haereticos eorumque refert discipulos, qui malitia diaboli (qui est rex super omnes iniquos) debriati, dies regis (hoc est, cujusque praepositorum suorum, verbi gratia, 117.0055B| Marcionis, Arii, atque Eunomii, caeterorumque) celebrant festivos, Ecclesiam relinquentes, et veritatem fidei conculcantes. Unde et hi qui caeteris praesunt, applaudunt illis, eo quod videant corda illorum nequitia referta, et vino iniquitatis infusa; de quo Salomon dicit: Principes vinum non bibant, nequando obliviscantur sapientiae. Insaniunt etiam ex vino. De quo Moyses: « Furor (inquit) draconum vinum eorum, » etc. Quod autem dicitur Jeroboam tota nocte dormisse, ostenditur per hoc, quia haeretici dum in tenebris infidelitatis morantur, lucem veri solis non valent perspicere: nam et qui dormiunt, nocte dormiunt, quia oppressus est sensus eorum. Horum corda calefieri noscuntur ira, avaritia, 117.0055C| caeterisque vitiis, ipsique devorant judices suos, hoc est, si qui possunt habere in animo virtutem, vel sensus quibus mala discernuntur a bonis, abstrahunt ab illis, et omnes principes talium ceciderunt in Dei praedestinatione, nec est inter eos qui clamet ad Dominum, ut invocans nomen Domini salvus fiat.

« Ephraim in populis ipse commiscebatur. » Ephraim non hic tantummodo reges, ut superius, sed omnis populus decem tribuum accipitur. Ephraim ergo, id est omne regnum decem tribuum, « commiscebatur in populis, » hoc est, similis erat gentibus idola colentibus. « Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. » Panis qui non reversatur, ex omni parte plenus est sordibus. Talis factus est Ephraim non agendo poenitentiam, ideoque inconvertibilis 117.0055D| manens, ex omni parte circumdatus est cineribus peccatorum. Quod si converti a suis iniquitatibus vellet, purgari utique potuisset.

« Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit. » Robur appellat principes et fortes quosque populi, vel certe thesauros in quibus confidebant. Alieni ergo a Deo, vel etiam a gente Judaeorum, hostes scilicet ejus Chaldaei atque Assyrii, comederunt robur ejus, interficiendo principes, et bona illorum sibi vindicando, et quidquid virium habere poterat devorando. Tantaeque idem Ephraim fuit amentiae, ut nesciret Deum suum, aut certe ignoraret causam pro qua fuisset devorantibus traditus, justum se reputans.

117.0056A| « Sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. » Cani hominum aliquando in bonum ponuntur, ut est illud Salomonis: « Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. » Hic autem in malum ponuntur, malitiam in eodem populo usque ad finem regni perseverasse monstrantes. Sed et cani (inquit) effusi sunt in eo, hoc est, abunde in nequitia usque ad senium et regni terminum permanserunt. Et ipse ignoravit finem regni sui, subaudis imminere.

« Et humiliabitur superbia Israel in facie ejus. » Erexerat enim se Israel contra Dominum, et non in illo, sed in multitudine sui fidebat exercitus. Et quia « superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam, » dicit nunc per Prophetam: « Humiliabitur superbia Israel, » hoc est, interficientur principes 117.0056B| et exercitus ejus (in quibus gloriabatur) ab Assyriis et Chaldaeis, et hoc non multo post tempore, sed nunc et in praesenti. Hoc est enim quod ait: « In facie ejus. » « Non reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. » Quod superius subobscure posuerat, dicens: « Ephraim factus est subcinericius panis qui non reversatur, » nunc ponit manifestius: « Non sunt (inquit) reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. » Quod si fuissent reversi ad Dominum Deum suum, audissent utique per Jeremiam loquentem Dominum: « Revertimini ad me, et ego revertar ad vos. » Post idola quippe ambulantes, non quaesierunt eum in omnibus his adversitatibus, ut in eum perfecte crederent, et recte operarentur. 117.0056C| Ut autem ad haereticos vel impios ista referamus praepositos, Ephraim in populis commiscetur, quando ad sui similitudinem alios quilibet nequam praepositus trahit, et similis eorum efficitur, juxta quod supra dictum est: Erit sicut populus sic sacerdos. Sive etiam Ephraim populis commiscetur, quia omnes haeretici nihil differunt ab errore gentilium, et qui fuerat princeps quondam Ecclesiae, fit quasi panis subcinericius, ex omni parte cineribus peccatorum circumdatus, nec revertitur ad Dominum, in incoepto permanens errore, cujus robur, hoc est, fortitudinem virtutum et intelligentiae, daemones, Christianorum pessimi hostes, auferunt. Ipse vero hoc nescit, dum sibi amicos putat, quos devoratores sentit. Sed et cani in eo effunduntur, dum stultitia cordis illius 117.0056D| usque ad terminum vitae in eo perseverat. Sicut enim justi hominis cani sapientia intelligitur, sic impii stultitia accipitur. Ipse autem vetustatem suae ignorat malitiae, de qua scriptum est: Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Quorum superbia cum quotidie a Christo humilietur, non agunt poenitentiam, nec revertuntur ad Dominum. « Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. » Columba in bonum accipitur, ut Dominus in Evangelio dicit: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, » ut nec aliis nocere possimus, nec ab aliis insidias patiamur, sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum, quia prudentia sine simplicitate calliditas est, simplicitas 117.0057A| sine prudentia stultitia est. Unde et in hoc loco columba stultitiam Judaici populi designat, qui potius fisus est in homine quam in Deo, Aegyptum invocans, et ad Assyrios pergens. Qui enim auxilium Aegypti petiit, qui ab Isaia appellatur baculus arundineus confractus, ab Assyriis abducitur captivus. Factus est ergo Ephraim quasi columba seducta a diabolo, non habens cor, hoc est, intelligentiam mentis. Notandum autem quod non aquilae, accipitri, aut corvo, vel cuilibet aliae avi comparatur, sed columbae, quae tantae fragilitatis est, ut proprios non valeat tueri fetus. Sic enim et isti comprehensi ab hostibus, non habuerunt vires se defendendi. « Aegyptum invocabant, » subaudis in auxilium, vel deos illorum colendo. « Ad Assyrios abierunt, » non sponte, sed 117.0057B| captivi, « et cum perfecti fuerint, expandam rete meum super eos, » id est, ut sentiant quia mutantes loca, meum non possunt vitare conspectum. Cum profecti fuerint in captivitatem, rete meum expandam, hoc est, potentiam meam super eos ostendam, ne possint libere redire ad terram sicut putant, donec ipse velim. « Quasi volucres coeli detraham eos, » id est, sicut avis ab altitudine coeli reti super aquas expanso detrahitur, sic ab altitudine superbiae suae deponam eos. « Caedam eos secundum auditionem coetus eorum. » Et est sensus: Sicut juncto consilio omnes idola coluerunt, quae fabricantes consiliati sunt omnes ut a me recederent, ita me irato omnes pariter vastabuntur, dum communiter eos percussero a rege usque ad mendicum. Possumus et haec 117.0057C| verba ad tempus Dominicae passionis referre, quia sicut communi consilio tractaverunt de Domini morte, clamantes ad Pilatum, « Crucifige, crucifige eum, » sic pariter ab hostibus in solemnitate paschali comprehensi sunt, caesi, et interfecti.

« Vae eis, » id est, damnatio perpetua erit post praesentem tribulationem. « Quoniam recesserunt a me, » idola colendo, « vastabuntur » ab hostibus scilicet, et miseri erunt. « Quia praevaricati sunt in me, » adorantes vitulos aureos, et meum praeceptum transgredientes, quod dixi: Non facietis vobis deos alienos. « Et ego redemi eos » de Aegyptiaca servitute, et eduxi in excelso brachio; « et ipsi locuti sunt contra me mendacia » facientes idola et dicentes: « Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra 117.0057D| Aegypti. »

« Et non clamaverunt ad me in corde suo » quo idola diligebant. « Sed ululabant in cubilibus suis. » Voces luporum vel canum imitantes in laudibus daemonum. Ipsa enim carmina, quae daemonia laudantes canebant, ululatum Scriptura nuncupat. Amiserant quippe rationabilem animi intellectum, et similes facti sunt bestiis insensatis. De haereticis facilis est intelligentia, quibus vae imminet sempiternum, quoniam a Deo recesserunt, et praevaricati sunt mandata illius, qui redemit eos sanguine suo. Ipsi enim loquuntur contra Deum mendacia, impia falsitatis dogmata componentes, non clamant ad Dominum in cordibus suis, sed ululant semper in suis conciliabulis, quae lustra 117.0058A| ferarum vocantur, ululatum luporum, et sonitum irrationabilium bestiarum imitantes. « Super triticum et vinum ruminabant. » Ruminare est revomere, quomodo animalia quod die comedunt, nocte ab intimis visceribus ad guttur et fauces redire faciunt, sicque subtilius ruminando, in ventrem redire faciunt. Et est sensus: Quia abundantia omnium rerum habebant, quae in vino et tritico comprehenditur, ideo corruerunt recedentes a me, quod etiam Ezechiel in Sodomis et Gomorrhis factum esse commemorat. Intuendum autem quia ut ostenderet eos jumentorum similes, non dixit comedebant, sed « ruminabant. » In hoc etiam ruminasse dicuntur, quia pabula divinorum eloquiorum spiritualiter non intelligebant. « Recesserunt a me, » cultum religionis meae spernendo, 117.0058B| et servituti diaboli se subdendo. « Et ego erudivi eos, » id est, docui eos per Moysen, caeterosque fideles. « Et confortavi brachia eorum, » hoc est, praebui fortitudinem ad bellandum, sicut factum est temporibus Josue et Machabaeorum. « Et in me cogitaverunt malitiam, » meam potentiam ad idola transferentes, dicentesque non me esse Deum, sed vitulos quos ipsi fecerunt. Nunquid aliquid possunt facere aut nocere mihi? Sed quod solum agere potuerunt, contra me cogitaverunt mala.

« Reversi sunt ut absque jugo essent, » id est, ut prius antequam vocarem eos per Abraham, deinde per Moysen et reliquos, absque jugo legisque notitia erant, cunctis nationibus commiscebantur, ita nunc reversi sunt ad priorem statum, ut absque jugo et 117.0058C| Dei frenis irent praecipites sequendo suas voluptates. « Facti sunt quasi arcus dolosus, » id est, pravus, reflectens in dominum sagittam. Ipsi quippe fortes a Deo et extensi facti fuerant, ut adversarios hostesque percuterent, sed quos Deus extenderat contra inimicos, ipsi contra suum versi sunt Dominum, mittentes adversus eum blasphemiae sagittas. « Cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae. » Sicut caput malitiae fuerunt principes, qui infelicem populum deceperunt, ita nunc ipsi vere primum confundantur propter furorem linguae suae, qui amentes effecti, ausi sunt vitulos aureos vocare deos, ut hoc facerent in terra repromissionis quod didicerant in Aegypto. Nam furor linguae eorum, amentia et blasphemiae intelliguntur. « Ista subsannatio eorum in 117.0058D| terrae Aegypti, » id est, hoc quod modo faciunt subsannando me et deridendo per culturam idolorum, non est nova res, quia quod fecerunt in Aegypto, et postea in deserto, hoc etiam nunc tenent. Ibi quippe coeperunt idola colere, et usque nunc in eadem perseverant malitia. Spiritualiter vero per triticum et vinum possumus intelligere mysteria corporis et sanguinis Christi, sive etiam Scripturam sacram, quae in locis obscurioribus cibum, in facilioribus autem potum nobis praestat. Super hoc triticum vel vinum haeretici corruunt, indigne corpus et sanguinem Domini sumentes, et Scripturam divinam perverso intellectu interpretantes. Legentes enim assidue, et meditantes legem caeterasque Scripturas, comedere 117.0059A| simulant, quod male intelligendo ruminant. Et hoc facientes recedunt a Domino, qui docuit eos in Ecclesia, et dedit eis fortitudinem, qua contra adversarios dimicarent. Ipsi vero cogitant contra Deum malitiam, impiissimas haereses exstruentes, fiuntque similes gentibus, et ad nihilum rediguntur. Et tales vertuntur in arcum dolosum, dum suis sententiis mortem sibi aeternam inferunt. Unde principes haereticorum propter insaniam linguae suae, quia Dominum blasphemant, sententia veri judicis feriuntur, facientes eadem in falsi nominis Ecclesia, quae ante faciebant dum in Aegypto, hoc est, in tenebris morabantur infidelitatis et ignorantiae.

CAPUT VIII. 117.0059B| « In gutture tuo sit tuba. » Vox Dei est ad prophetam, cui praecipitur ut sic exaltet vocem, quatenus tubae sit similis, ut plurimi eum audiant vociferantem, quia plurimi peccaverunt. Denique quid eum exaltata voce oporteat dicere, statim subjungit, dicens: « Quasi aquila super domum Domini. » Quo in loco aquila appellatur Nabuchodonosor, veniens adversus Hierusalem et Dei templum, quod in ea erat situm. Qui aquilae comparatur propter nimiam velocitatem vel rapacitatem, quia imitatus est volatum aquilae raptim festinantis ad praedam. Unde Ezechiel parabolice de eo loquitur: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu venit ad Libanum. Ipsum quippe Dei templum, super quo prophetae praecipitur annuntiare adventum aquilae, 117.0059C| Ezechiel appellat Libanum. Unde et Zacharias loquitur, dicens: « Aperi, Libane, portas tuas, et comedatignis cedros tuos. » « Pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. » Et hic versus ad superiora pertinet, quo praecipitur prophetae ut excelsa voce clamet, quia aquila super domum Dei. Et est sensus: Quod tibi dico, o propheta, atque praecipio ut in gutture tuo sit tuba, id est magna voce annunties venire regem Chaldaeorum, non ob aliam causam hoc jubeo, nisi quod transgressi sunt foedus meum faciendo idola, et legem meam praevaricati sunt, qua dixi: « Non facietis vobis deos aureos vel argenteos. »

« Me invocabunt, Deus meus, cognovimus te, Israel. » Quando, inquit, captivitas evenerit, pressi angustia, 117.0059D| necessitate cogente invocabunt me, poscentes auxilium et misericordiam, et dicent: « Cognovimus te, Israel, » id est nos qui appellamur Israel, et servamus nomen antiquum Jacob, qui tibi placuit, scimus te atque cognoscimus, et propter tui cognitionem quam prae omnibus gentibus habemus, libera nos.

« Projecit Israel bonum, inimicus persequetur eum. » Responsio est Dei omnipotentis ad hoc, quod ipsi dixerant: « Cognovimus te, Israel. » Et est sensus: Quomodo vocamini nomine Israel, qui interpretatur vir videus Deum, cum projeceritis bonum, hoc est, Dominum Deum, a quo Jacob appellatus est Israel? Bonum enim quod projecerat Israel. Deus intelligitur, 117.0060A| de quo scriptum est: « Nemo bonus nisi solus Deus. » Projecit itaque Israel bonum, hoc est, Deum suum reliquit, et pro nihilo duxit: ideoque cum clamaverit, non exaudiam eum propter falsum nomen Israel, sed inimicus (hoc est, Assyrius, sive etiam diabolus) persequetur eum, et comprehendet, qui, me rege derelicto, petierunt sibi regem, sicut habent reliquae gentes. Unde statim subjungit:

« Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi, » Si hoc ad primum regem eorum Saul referre voluerimus, quaestio oritur cur Dominus dicat: Ipsi regnaverunt, et non ex me, etc., cum Dominus elegerit eum, et per sortem regem constituerit. Nam et Samuel eo rege constituto dixit: Certe videtis quem elegit Dominus. Unde et in domo 117.0060B| absconditum prodidit, et auriculam Samuelis ante ejus adventum revelavit. Sed sciendum quia Deus omnipotens aliquando fieri permittit quod non vult, sicut de ipsius electione factum profecto constat. Vidit quippe prona illorum corda ad electionem regis, et ideo permisit fieri secundum quod petebant, contra suam voluntatem. Quod ex tonitruo et coruscatione facta tempore aestivo contra consuetudinem illius terrae, aperte monstratur. Unde et Samuel sciens hoc Deum nolle, praedixit eis jus regis, qui durissima servitute erant ei subjiciendi, ut ad Dominum regem clementissimum reverterentur. Si autem ad Jeroboam, qui postea decem tribubus praefuit, et ad caeteros principes qui ei in regno successerunt, ista retulerimus, manifeste cognoscimus hoc contra Dei 117.0060C| ordinationem factum. Licet enim Deus propter peccatum Salomonis iratus regnum dividere voluerit, tamen contra suam voluntatem populus Israel Jeroboam elegit. Debuerat enim juxta praeceptum consulere Deum, an vellet hoc fieri, et sic per sortem eligere regem, non secundum suam voluntatem. Nam et saepe fiunt necessariae causae, quae praeteriri nequeunt, sed tamen quia homines non Dei voluntatem, sed suam in his attendunt, graviter delinquunt, sicut, verbi gratia, de Domino Salvatore dicitur, quod oporteat tradi Filium hominis, mori, et sepeliri, et caetera, ac postea infertur: Vae illi homini per quem tradendus sit. Neque enim in ejus morte nostram Judas necessitatem, aut Dei consideravit voluntatem, sed potius suam secutus est cupiditatem. Ideoque quod 117.0060D| Deus ante saecula fieri praeordinaverat, iste faciens perenni morte damnatus est. Ipsi itaque regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi, id est non elegi eos, ideoque eos reprobo. Scire autem Dei, eligere est: nescire autem, reprobare. « Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola ut interirent, » id est, quia his abundabant, neglecto Deo qui haec illis ad ornatum et deliciarum affluentiam dederat, fecerunt sibi idola contra animam suam ut interirent, quia dii quos fecerant, causa mortis et perditionis illis exstiterunt. Spiritualiter ista quae de Nabuchodonosor dicuntur, possunt referri ad diabolum, qui in plerisque locis Scripturae divinae aquila appellatur. Unde est: Si exaltatus fueris ut aquila, inde detraham te, 117.0061A| dicit Dominus. Haec aquila venit super haereticorum conciliabula, quia quondam fuerant domus Dei: et ideo quia praevaricati sunt Dei legem, et sine causa invocant Deum verbis, a cujus notitia longe distant operibus, qui etiam Deum projicientes per falsam doctrinam, eligunt sibi reges contra Dei voluntatem, principes scilicet et auctores perversorum dogmatum, quod Deus nescit, quia ipsius notitiam non merentur. Qui aurum et argentum, id est quidquid habuerunt in nitore eloquentiae vel fulgore spiritualium sensuum, perverse intelligendo vertunt in idola, quae de suo corde finxerunt; et quia hoc fecerunt, idcirco perierunt.

« Projectus est vitulus tuus, Samaria. » Samaria nomen est civitatis et provinciae; ponitur autem hic 117.0061B| Samaria, quae metropolis est decem tribuum, pro omnibus civitatibus ejusdem regni. Neque enim in Samaria vituli aurei erant, sed potius in Dan et in Bethel, qui (sicut dictum est) in Samaria comprehenduntur. Unum autem vitulum pro duobus debemus accipere, singularem numerum pro plurali positum agnoscentes, quod saepissime fit in Scripturis. Projectus est (inquit) vitulus tuus, id est destructum est templum idolorum ab Assyriis. Ipsi quoque vituli sunt projecti, et conflati, atque in captivitatem delati. Unde protinus subditur, « iratus est furor meus in eis. » Quod vindicatus sum in eis, vel in vitulis scilicet, vel in eis qui eos adorabant. « Usquequo non poterunt emendari? » Ac si diceret: Quae ista insania est, me dante locum poenitentiae, illos ad sanitatem 117.0061C| nolle converti? Et exponendo quis fuerit iste vitulus, a cujus sordibus non poterunt emundari, subjungit:

« Quia ex Israel et ipse est. » Id est, non aliunde vitulum acceperunt, ut alium Sidoniis Baal et Astaroth, Gamos Moabitis, Moloch ab Ammonitis, sed illi et rex illorum Jeroboam fecerunt vitulum. « Artifex fecit illum, » hoc est, Jeroboam malitiae inventor, vel certe artifex quilibet jussus ab illo, unde ostenditur, « quia non est Deus » quem manus format artificis, sed simulacrum. « Quam in aranearum telas erit vitulus Samariae, » id est, sicut telae aranearum vento percussae dissolvuntur et annihilantur, ita vitulus ejus redigetur ad nihilum. Unum autem vitulum, sicut et supra, pro duobus posuit.

117.0061D| « Quia ventum seminabunt, et turbinem metent. » Seminabunt positum est pro eo, quod est seminaverunt, futurum scilicet pro praeterito, sicut saepe fit in Scripturis. Ventum (inquit) seminabunt, hoc est, inania opera facient, idolum fabricantes vacuum penitus omni divinitate, et idcirco turbinem metent, captivitatem scilicet, tempestatem, et miseriam. « Culmus stans non est in eis, germen non farinam faciet. » Quando semina jacta corrumpuntur vento, et medullam perdunt interiorem, nequaquam possunt facere stipulae ut ex his seminibus tantummodo possit effici farina. Et est sensus: Sicut vento corrupto semina fructum non reddunt, ita in eis fructus boni operis reperiri non potest, nec aliquam 117.0062A| speciem fecundae operationis possunt habere. Unde et subditur: « Quod et si fecerint, alieni comedent eam, » id est, si habere praevaluerint aliquam potestatem ad tempus, vel si fecerint aliquod bonum, alieni, hoc est Assyrii, haec omma auferent, veetiam daemones, de quibus Dominus in Evangelio loquitur, quod jacta semina comederint volucres coeli.

« Devoratus est Israel, » ab hostibus, qui interfecerunt, vel a daemonibus, qui omne bonum illorum abstulerunt. « Nunc factus est in nationibus, » hoc est, factus est similis gentibus idola colentibus. Unde subjungitur, « quasi vas immundum. » Vas immundum, quantum pertinet ad litteram, appellat, quo ad suscipienda et projicienda stercora uti solemus. Tales 117.0062B| ipsi erant stercoribus et sordibus idolorum macuati, facti vas non in honorem, sed potius in contumeliam, ideoque velut immundi projecti sunt a Domino: quid enim immundius esse potest daemoniaco spiritu? Haec omnia haereticis possunt aptari, qui inania sectantur, et ideo vacui recedent, et in carne seminantes de carne metent turpitudinem corruptionis, in quibus cum videatur culmus ecclesiastici dogmatis stare, per hoc quod baptizati sunt, quod mysteria corporis Christi celebrant, non faciet farinam, hoc est, non perveniet ad fructum boni operis, quia omnis illorum actio vacua est et nihili. Quod et si fecerint, alieni comedent eam, quia favoribus hominum elati, omne bonum suum amittent, ideoque in futuro fructu remunerationis carebunt. Qui etiam 117.0062C| ab hostibus, id est daemonibus saepissime devorati, fiunt vas immundum, et similes paganis existunt, etiam nomen Christianitatis amittentes

« Quia ipsi ascenderunt ad Assur, » non sponte pergentes, sed potius invitae captivitatis malum perferentes. « Onager solitarius sibi Ephraim. » Onager est asinus sylvestris, qui non similiter ut oves pascua requirit domestica, sed sponte per diversa loca vagatur, et solitariam diligit habitationem. Tales facti sunt Judaei recedentes a Deo, pro libito suo per diversa idola currentes, et varios deos sibi fabricantes, qui a Deo derelicti, solitarii effecti sunt, de quibus adhuc subditur, « munera dederunt amatoribus suis, » id est Assyriis, quibus quondam in amicitiam juncti fuerant, 117.0062D| quod factum est temporibus Manahen, vel Osee regis, sicut supra dictum est.

« Sed et cum mercede conduxerunt nationes, » subaudis, in auxilium sibi, quod supra ostensum est, ubi dicitur, quod abierit Ephraim ad Assur, et miserit ad regem ultorem. « Nunc congregabo eos, » subaudis ad pugnam, scilicet ut cuncti pariter ducantur captivi. « Et quiescent paulisper ab onere regis et principum. » Quasi diceret: Hactenus amabant dare adversariis munera, quos diligebant: nunc autem faciam eos cessare paulisper, ut quandiu transierint in captivitatem, non solvant stipendia etiam suis regibus et principibus, donec scilicet perveniant in Assyrios, ubi nequaquam veluti liberi tributa 117.0063A| et stipendia dabunt, sed in ultimam servitutem redigentur.

« Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. » Ostendit causam cur patiantur captivitatem, et desinant paulisper dare munera regibus et principibus, quia scilicet Ephraim, id est Jeroboam, vel certe omnis populus decem tribuum, multiplicavit altaria, in quibus peccatis peccata conjungerent. Ideoque potius peccaverunt, quia non solum in Dan aut in Bethel, sed in montibus et lucis diversisque locis idola colebant.

Quae altaria (id est arae) versa sunt ei in delictum, quia quanto plura fuerunt, tanto magis ibi peccaverunt. « Scribam ei multiplices leges meas. » Quia scilicet pro nihilo ducunt legem, quam dederam 117.0063B| eis per Moysen, idola colendo in diversis locis, cum praeceperim ut in Hierusalem unum esset altare, adhibebo ei multiplices leges, quibus corrigantur, sed rursus intendens illorum nequitiam subjungit, quia et ipsae leges « quae velut alienae computatae sunt. » Quasi diceret: Quia enim contempserunt eam quam ante susceperant, quid prodest ultra alias scribere leges?

« Hostias afferent, immolabunt carnes, et comedent. » Hic ostenditur quod idcirco plura fecerint altaria, ut afferrent hostias et ibi varia immolarent sacrificia, ubi ventrem suum replerent, non ut Domino placerent. Quamobrem et subjungitur, « et Dominus non suscipiet eas. » Quia videlicet non ipsi, sed potius daemonibus offerebantur. Neque enim Domino, 117.0063C| sed suo ventri immolaverunt eas et gutturi. Omne enim studium suum in hoc habebant, ut ipsi hostias comederent, non ut per eas Domino placerent. Haeretici quoque multiplicant sibi altaria, quando veritatem deserentes, varia sibi componunt dogmata, non ad placandum Deum, sed ad irritandum. Siquidem altare sanctae Ecclesiae unum est, licet per diversa orbis terrarum loca multa construantur altaria, sicut una fides, unum et baptisma secundum Pauli apostoli dogma. Quod dum haeretici deserunt, gravius delictum incurrunt. Unde et leges Dei non merentur accipere, quia eas quas acceperant ante, contempserunt, qui unam et veram Christi corporis hostiam deserentes, varias immolant 117.0063D| victimas, pro libito suo comedentes et consecrantes mysteria Christi. Unde quidquid fecerint, eleemosynam scilicet, humilitatem, pudicitiam caeteraque virtutum opera exhibentes, pro nihilo a Deo ducuntur. Nec aliquid de hujusmodi sacrificiis Dominus suscipiet, quia non Dei, sed suam in his gloriam quaerunt. « Nunc recordabitur iniquitates eorum, et visitabit peccata eorum. » Interest aliquid inter iniquitatem et peccatum. Iniquitas enim est quidquid ante divinam committitur cognitionem. Peccatum vero, quod post legem perpetratur, quod etiam gravius accipitur. Unde est: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. » Et qui in delictis permanent, iniquitates eorum Dominus recordatur, quas ante legem commiserant, peccata 117.0064A| autem vindicat; idcirco ergo, quia post datam legem peccaverunt isti, dicitur nunc, id est in praesenti tempore recordabitur iniquitates eorum, ad ulciscendum scilicet, et peccata pristina visitabit per flagella et tormentum miseriae et captivitatis. « Ipsi in Aegyptum convertentur. » Tripliciter hoc intelligi potest. Conversi quippe sunt in Aegyptum, primum mente deos eorum colendo, deinde auxilium postulando, non confisi in Dei protectione, ad ultimum, cum Deus praeceperit eis ne ultra redirent ad Aegyptum, contempto Deo, etiam corpore reversi sunt in Aegyptum, et habitaverunt ibi.

« Et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra. » Israelis nomine (ut saepe dictum est) omnis populus intelligitur decem tribuum, a majori 117.0064B| parte nomen pristinum retinens. Qui oblitus cultum Dei sui, in montibus et collibus et sub umbrosis arboribus Baalim et Astaroth aliaque idola coluit, et aedificavit ibi delubra, hoc est, templa deorum construxit. « Et Judas multiplicavit urbes munitas. » Nomine Judae duae tribus accipiuntur, Judas scilicet ac Benjamin, cum tribu sacerdotali. Qui cum vidissent Israelem a Dei amore recessisse, et visitata eorum peccata, non sunt conversi ad Dominum, sed aedificaverunt sibi urbes munitas, quibus tuerentur; sed nihil eis profuit, quia sicut historia Regum narrat, quadragesimo anno Ezechiae ascendit Sennacherib, et destruxit omnes civitates munitas, et cepit eas. Unde subjungitur: « Et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes ejus. » Ignis quippe 117.0064C| vocatur Sennacherib, qui civitates et aedes, hoc est, domos tam publicas quam etiam privatas destruxit, et igne combussit. Qui si ad haereticos haec ut caetera retulerimus, et iniquitates quae eis in baptis mate fuerant dimissae, et nova eis peccata quae post baptismum egerunt, imputantur, et vindicta eis redditur, eo quod ad Aegyptum, hoc est ad tenebras infidelitatis, a quibus per confessionem Christi exierant, sint reversi, obliviscentes Dei sui, et varia fingentes delubra, hoc est, falsitatis dogmata. Judas quoque, id est vir ecclesiasticus, in malis operibus vel in sanctarum Scripturarum interpretatione perversa, aedificat sibi urbes munitas, non auxilio Dei, sed artificis mendacio, dum scripturam male intelligens, testimoniis divinis suos nititur confirmare errores, 117.0064D| quos Dominus igne sui spiritus succendet, et ad nihilum deducet.

CAPUT IX.

« Noli laetari, Israel, noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo. » Populi nationum ignorantes Dei notitiam, et varia colentes daemonum portenta, laetabantur ibi: quod videntes Israelitae et ipsi quoque coeperunt gaudere in cultura deorum suorum, eo quod similes essent gentibus, putantes se pace frui, veluti caeterae gentes. Idcirco dicitur ei: « Noli laetari, Israel, » quia recessisti a me. Non enim diu pacem (ut aestimas) habebis, propter hoc quinimo captivus duceris, ut peccata tua puniantur, qui 117.0065A| mihi servitutis censum impendere volens, factus es sicut populi qui ignorant me, qui etiam in suis diis laetantur et gaudent. Noli ergo gaudere, quia fornicatus es a Deo tuo, et noli te putare talem ut sunt caeterae gentes, quoniam aliter nesciens Deum, aliter autem punitur recedens a Deo. Servus autem qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multum. « Dilexisti mercedem super omnes areas tritici. » Per areas et triticum, abundantiam omnium rerum intelligamus, quibus idem populus fruebatur, quae omnia putabat sibi esse data pro mercede, eo quod derelicto Deo coeperit idola colere. Omnia enim quae a Deo perceperat, idolis deputabat, quam ob rem justo Dei judicio haec omnia eis auferri minantur, cum subditur:

117.0065B| « Area et torcular non pascet eas, » id est, mittam illis inopiam famis, ut in areis non inveniatur triticum, neque in torcularibus vinum. Quod factum esse constat temporibus Eliae et Elisei, quando matres, cogente fame, filiorum suorum cadaveribus pascebantur. « Et vinum mentietur eis, » id est deficiet, nec erit in vineis aut torcularibus, sicut putabant. Dicitur et haereticis ne gaudeant, qui putant se similes esse gentibus, dum ab unitate Ecclesiae recedunt, quoniam qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, qui autem post Dei notitiam recesserint a recta fide, gravius punientur. Qui etiam temporalibus bonis abundantes, area et torculari (corpore scilicet et sanguine Christi) non satiantur, quia dum indigne comedunt, perpetuum luctum et 117.0065C| aeterna sibi tormenta praeparant.

« Non habitabunt in terra Domini. » Non solum penuriam famis patientur in terra, quam a Domino acceperunt, sed etiam in captivitatem ducentur, nec possunt habitare in terra, quam suis sceleribus polluerunt. « Reversus est Ephraim in Aegyptum. » Subaudis corde, vel, sicut supra dictum est, deos eorum colendo. Et in Assyriis pollutum comedit. » Sicut enim in terra sua idolothyta comedebant, ita ducti in captivitatem, in Assyriis sacrificiis daemonum vescebantur: quae dum idolis offerebantur, polluta fiebant.

« Non libabunt Domino vinum, » sed daemonibus, « et non placebunt ei. » Neque enim ipsi in Chaldaea positi Domino vinum libare poterant, non habentes 117.0065D| templum vel altare, in quo haec facerent. « Sacrificia eorum quasi panis lugentium. Omnes qui comedunt eum, contaminabuntur. » Apud Judaeos cum pro mortuo sacrificium offerebatur, quisquis inde comedisset, immundus fiebat et ipse, et sacrificium quod oblatum fuerat. Ipsum quippe sacrificium vocatur panis lugentium, propter hoc videlicet, quia pro mortuo erat oblatum, in cujus morte lugebant parentes. Aliter: Mos apud Judaeos fuit, mortuum per septem dies deflere. Quandiu autem hoc agebatur lamentum, quidquid in domo mortui per septem dies quibus eum deflebant, fiebat, immundum erat. Et quisquis ex eadem domo comedisset, vel aliquid tangeret, immundus fiebat. Unde et aliorsum 117.0066A| comedebant usque ad septimum diem. Prima quippe die flebant mortuum, adhuc in eadem domo jacentem. Post cujus sepulturam feretrum in medio ponebatur, et quasi praesente mortuo lamentabantur. Secundum hanc itaque consuetudinem dicit propheta: « Sacrificia eorum quasi panis lugentium, » etc. Et est sensus: Sicuti ea quae in domo mortui erant, immunda fiebant septem diebus quibus lugebant mortuum, quisquis inde comedisset aut bibisset immundus fiebat, sic illorum sacrificia, qui idolis immolant, immunda sunt, tam ipsa quam qui ea offerunt vel comedunt. « Quia panis eorum animae ipsorum, » subaudis praeparatur, id est, ad hoc offerunt panem et caetera idolis, ut inde satientur et gaudeant in praesenti vita. Anima hic pro vita praesenti 117.0066B| ponitur, sicut solet fieri in divino eloquio, unde est, Qui amat animam suam, perdet eam. « Non intrabit in domum Domini. » Quia videlicet non Domino offertur, sed daemonibus. Sciendum autem quia panis pro omni cibo et sacrificio ponitur. De haereticis facilis est intellectus, qui non habitant in domo Domini, hoc est, in Ecclesia fidelium, quae propter soliditatem fidei saepe terra appellatur. Hinc Joannes dicit: « Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. » Et revertentur in Aegyptum, opera infidelium imitantes. Unde et inter Assyrios polluta comedunt, dum in societate daemonum voluptatibus suis satiantur, nec libant Domino vinum, quia spiritualiter non laetantur in ipso. Unde non placebunt ei, sed quaecunque fecerint, immunda reputabuntur. Nec in 117.0066C| domum Domini intrare poterunt, quia omne quod faciunt vertetur in luctum: quia ad hoc bona operantur, ut verba praedicationis, quae panis appellantur, suis auditoribus impendant, ut in praesenti gaudeant, exspoliantes domos viduarum sua deceptione, quae comedentes contaminantur: quia qui doctrinam haereticorum suscipiunt, immundi fiunt. Haereticorum enim conciliabula non domus Dei sunt, sed spelunca latronum appellantur.

« Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? » Diem solemnem vel festivitatis Domini, debemus intelligere vel captivitatis tempus et miseriarum, quo vindictam de suis inimicis et hostibus exercuit. Licet enim omnes dies Domini sint, illa tamen proprie ejus esse dicitur, quae vindictam reddere 117.0066D| cogitur. Cum venerit, inquit, dies captivitatis, et saevissimus hostis ingruerit, quae in ea solemnitas est, quam ego habeo placabilem, quia me vindicat de meis hostibus, et injuriae ponit modum, quid facietis? Respondete. Illis tacentibus sibi ipse respondet, imo quid sint facturi, divinis oculis intuetur. Unde subjungitur: « Ecce enim profecti sunt a vastitate. » Quo in loco praeteritum pro futuro ponitur, usitato more sacrae Scripturae. Profecti sunt scilicet, pro eo quod est proficiscentur, quia miseria et vastitate prementibus Assyriis atque Chaldaeis, captosque ligare cupientibus, fugient ad Aegyptum, ut possint evadere manus hostium. Unde et subditur: « Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos. » Quod de 117.0067A| reliquis duarum tribuum est accipiendum, quae interfecit Godaliam cum Jeremia contra Domini praeceptum, fugientes Chaldaeos ingressi sunt Aegyptum, ubi postea interempti sunt a Nabuchodonosor, sicut liber ipsius prophetae testatur. Memphis autem, cujus habitatores sepelierunt Judaeos ibi interemptos, civitas erat metropolis Aegypti ante Alexandriam. « Desiderabile argentum eorum, urtica haereditabit et lappa in tabernaculis eorum. » Haec verba longam significant vastitatem, quia ubi erant quondam Domus pulcherrimae, ibi ortae sunt lappae atque urticae. Nam per argentum illud intelligitur, quod argento emitur, villae videlicet atque agri, quos diuturna vastitas redegit in solitudinem. Dicitur et haereticis: Cum venerit dies festivitatis Domini, hoc est, dies 117.0067B| judicii, quando vitam suis redditurus est amicis, quid facietis? Ecce enim vastati estis ab hostibus, id est daemonibus, qui vos omnibus exspoliaverunt virtutibus, imitati estis opera infidelium, et caeteris estis nationibus similes. Propter hoc ibi sepeliet vos Memphis, quae interpretatur ex ore, quia juxta sententias et blasphemias oris vestri damnabimini, et quod locuti estis in suppliciis sentietis. Tuncque desiderabile argenti, id est, quidquid habuistis in nitore eloquentiae et falsis dogmatibus urtica haereditabit, hoc est, perpetuum incendium possidebit, quod vos aeterno ardore consumet. Et erit lappa in tabernaculis suis, hoc est, conscientia peccatorum et pristinae conversationis, et curae hujusmodi vos torquebunt.

117.0067C| « Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. » Visitatio in hoc loco pro afflictione et tormento ponitur. Alibi ponitur in bono, ut est: « Visitavit nos oriens ex alto. » « Venerunt (inquit) dies visitationis, » de quibus supra dixerat: « Quid facietis in die solemni et festivitatis Domini? » Venerunt dies retributionis, ut qualia fecerunt, talia recipiant. « Scito te, Israel, stultum prophetam, insanum, virum spiritualem. » Populus Israeliticus veros Dei prophetas, insanos appellabat. Unde legimus quod dixerunt principes in Ramoth Galaad ad Hieu: « Quid dixit tibi insanus iste? » quibus ille ait: « Nostis hominem, et quid locutus sit. » Dicitur ergo: O Israel, nunc tua verba cognosce, qui prophetam tibi vera dicentem et Spiritu sancto prophetantem, stultum et insanum 117.0067D| vocabas. Scito itaque te stultum, hoc est, sine intellectu, et eum quem vocabas prophetam insanum, qui mea verba despexisti, et putabas te esse virum spiritualem, et profutura tibi aestimabas te videre per Spiritum sanctum. Aliter: Scito te, Israel, stultum prophetam, quia tibi promittebas pacem, et non venit juxta tuam falsam aestimationem; scito te etiam prophetam esse insanum, qui mea verba despexisti, et putabas te esse virum spiritualem, et profutura tibi aestimabas te videre per spiritum. « Propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudinem amentiae. » Id est, propter innumera peccata multam etiam incurristi amentiam, ut proprium amittens intellectum, nescires quid ageres. Unde nec ea quae 117.0068A| tibi futura erant adversa videre potuisti, nec eos qui per Spiritum sanctum edocti erant, et tibi ea praedicabant audisti, quos insuper insanos et amentes vocasti. Dies quoque ultionis veniet reprobis, quando Domino veniente ad judicium, visitabuntur ad poenam, et reddetur eis prout gesserant, qui dum viverent, Israelitas (hoc est, viros videntes Deum) se esse fatebantur, quod non erant, non cognoscentes suam stultitiam, dicentes Dei Filium facturam, Spiritum sanctum negantes; et rursum, alium Deum bonum, alium mundi asserentes creatorem, quorum insania multiplex est, quia et iniquitates quamplurimae.

« Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus. » Vox 117.0068B| prophetae: Speculator Ephraim, subaudis est, cum Deo meo, id est ad hoc a Deo meo constitutus est speculator Jeroboam, qui nomine Ephraim intelligitur, ut ipse et ejus sequaces reges speculatores essent populi Dei, et eis bona providerent, ac secundum Dei voluntatem regerent atque instruerent eos. Speculatores quippe appellabantur rectores et prophetae ipsius populi. Unde et dicitur Ezechieli: « Speculatorem dedi te domui Israel. » Ita ergo Jeroboam quasi speculator et quasi propheta datus est populo cum sequacibus suis, ut populum corrigerent delinquentem, et ad rectum iter revocarent. Sed qui eos erudire debuerat, factus est laqueus ruinae in omnibus suis actionibus, quia per potentiam et pravam suasionem fecit eos idola colere: et qui debuerat 117.0068C| esse propheta ut populo Dei culturam ostenderet, docuit eos idololatriam. Unde hic subditur: « Insania » hoc est, idolum « in domo Dei ejus, » id est, in Bethel, ubi antea fuerat domus Dei. Ibi quippe vitulum aureum adorandum constituit.

« Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. » Hic reducit propheta ad memoriam scelus filiorum Israel, quod quondam gestum est in Gabaa, quando uxorem Levitae revertentis de Bethleem illicito necavere concubitu, sicque in impietatis barathrum suo tempore Israelitas dicit demersos, ut vincant scelus quod olim fuerat in Gabaa perpetratum. Possumus et dies Gabaa accipere tempus, quando pro Deo ibi elegerunt regem Saul de urbe Gabaa. Potius enim isti peccaverunt, quoniam illi tantummodo 117.0068D| Deum reliquerunt eligendo sibi regem hominem qui eis dominaretur: isti autem et regem sibi elegerunt, Jeroboam videlicet filium Nabath contra Dei voluntatem; insuper a Deo recesserunt, vitulos quos ipse fecerat adorando. « Recordabitur iniquitates eorum, » subaudis, quas nunc putabatur esse oblitus, « et visitabit peccata eorum, » subaudis per captivitatem in mortem. Deus enim aliquando oblivionem non patitur, sed tunc recordari dicitur, quando vindictam peccatoribus reddere cognoscitur. Possunt et haec referri ad eos qui praepositi fuerant Ecclesiae, id est episcopi et presbyteri. Sed ipsi perversam doctrinam docendo, facti sunt aliis laqueus perditionis.

117.0069A| « Quasi vias [ Al. uvas] in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae. » Id est, cum omnes gentes desertae essent a Deo, cujus notitiam non habebant, inveni populum Israel, quasi viam in solitudine, et sicut avide novi fructus inventi comeduntur, sic omnibus gentibus relictis in deserto, hujusmodi elegi eos. Hoc est enim quod subjungit, « quasi prima poma ficulneae, » subaudis quae delectabilis est et cum amore colligitur. « In cacumine ejus vidi patres eorum. » Hoc est, in initio ipsius populi gratia misericordiae meae elegi Abraham, Isaac, et Jacob, quia mihi placuerunt, adhaerentes fide et bonis operibus. Videre quippe Dei, misereri est. « Ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, » id est idolum Moabitarum, « et abalienati 117.0069B| sunt » id est, recesserunt. « In profusione, » subaudis sui, « et facti sunt abominabiles, » hoc est, abjectione digni. « Sicut ea quae dilexerunt, » juxta illud quod scriptum est in psalmo: « Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis, » ut non solum idololatrae. sed etiam ipsa idola nuncupentur. Ut autem ad fidelem populum ista referamus, in deserto hujus saeculi, id est cum omnis mundus teneretur in peccato, et gentes ignorarent Deum, primum in apostolis et apostolicis viris invenit Dominus populum Christianum mente Deum videntem, et dulcissimis eorum satiatus est fructibus. Sed haeretici qui sibi nomen Christianitatis usurpant, intraverunt ad Beelphegor, servientes libidini. Difficile est enim, ut beatus Hieronymus dicit, 117.0069C| haereticum reperire, qui diligat castitatem, licet eam soleat ore praeferre, quia aliud loquitur labiis, allud servat conscientia, et implet opere. Unde et abominabiles existunt, facti immundi, sicut ea quae dilexerunt.

« Ephraim quasi avis avolavit. » Hoc est, populus decem tribuum velociter terram propriam amittens, abiit in captivitatem. Avem autem appellavit eum propheta, ut velocem in Babylonem transitum demonstraret. « Gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu, » subaudis avolavit. Gloriabatur populus decem tribuum in multitudine filiorum et multitudine exercituum, et in eo se majorem arbitratus est Juda fratre suo, quia ipse decem tribubus, ille duobus praefuit. Habebant ergo plurimos filios, quibus gloriabatur, 117.0069D| qui omnes captivi ducti sunt, aut etiam interfecti, et avolavit, hoc est, subito omnis eorum gloriatio qua in filiis gloriabantur, recessit. Unde et subditur:

« Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus, » id est, si multitudinem liberorum congregaverint, et licentiam nutriendi habuerint, nihil eis proderit, quia tradentur neci, et faciam ut non glorientur in eis, quia videbunt illos interfici, et ab hostibus captivari, caeterisque nationibus in propagine filiorum laetantibus, ipsi erunt absque liberis. « Sed et vae eis, cum recessero ab eis. » Quia enim ipsi recesserunt a me, et ego recedam ab eis, tuncque sentient vae, hoc est damnationem aeternam, cum omne meum perdiderint auxilium.

117.0070A| « Ephraim ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine. » Tyrus civitas erat nobilis et multarum divitiarum, in medio maris sita, et dicebatur emporium, eo quod omnes ibi invenirentur divitiae ad emendum, plurimisque civibus abundabat. Quapropter Ephraim, id est decem tribus superbientes in multitudine divitiarum et populorum similem se Tyro putavit, fundata in pulchritudine, id est in honore et decore multarum divitiarum. Et est sensus: Tam pulcher erat (inquit) Ephraim, qui nunc desertus est, et sic vallabatur Dei auxilio, ut Tyrus qui mari cingitur, et procellas ac turbines ventorum contemnit: et sicut Tyrus undas adversum se insurgentes non curat, sic illi Dei protecti auxilio pro nihilo ducebant omnes adversum se 117.0070B| insurgentes. « Ephraim adducet ad interfectorem filios suos. » Interfectorem intelligamus Azaelem regem Syriae, qui Samariam longo tempore obsedit, quousque fame cogente ad eum exirent arbitrantes sibi utilius cum gladio subito perire, quam longa inedia. Tropologice haeretici intelliguntur Ephraim, quae veluti instabiles et lascivi de Ecclesia recedunt, et gloriantur in multitudine filiorum, quos per pravum dogma sibi generant, quibusque Dominus comminatur, etiamsi enutriti fuerint puniendos, quoniam ex fornicatione sunt geniti, ideo et patres absque liberis redduntur, dum simul discipuli cum pravis pereunt magistris, de quibus et subditur: « Vae eis cum recessero ab eis. » Simulque replicat qualis fuerit Ephraim, quando (inquit) erat in Ecclesia 117.0070C| inter saeculi hujus tentationem, quasi Tyrus tundebatur marinis fluctibus, et tamen nihil adversi poterat sustinere, quia habebat fundamentum Christum, super quod domus aedificata non potest everti. Nunc autem filios suos educit ad interfectorem, hoc est, ad diabolum, qui aeternaliter animas pravas jugulat. Et pulchre dixit, « educit, » id est, de Ecclesia facit extrahi foras. Moraliter filios Ephraim possumus dicere cogitationes pessimas, et contraria dogmata veritati, quae omnia Dominus interficit, nec peccatores tales liberos habere patitur, quas aeternaliter derelinquens, cum suis pravis dogmatibus et iniquis cogitationibus punit. Unde est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

« Da eis, Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam 117.0070D| sine liberis et ubera arentia. » Ne his quae Deus pro benedictione dedit male utamur, et in contrario quaeque ab eo data sunt convertamur, expedit ut auferantur a nobis. Denique cum nobis lingua data sit ad Deum laudandum, et quae bona sunt loquenda, si quis ea abutatur in blasphemiam, contra hunc Psalmista deprecatur: « Muta fiant labia dolosa, » etc. Quia ergo Ephraim gloriabatur in utero et in conceptu et partu, et in populorum multitudine, pro quibus elatus in superbiam tumebat, cum potius deberet humiliari et Deo gratias agere, qui eos multiplicaverat, loquitur propheta ad Dominum, dicens: « Da eis, Domine, » sibique ipsi respondet. « Quid dabis eis? » Et statim imprecando et provocando Deum 117.0071A| adversus illos, subinfert: Da eis vulvam sterilem et ubera arentia, ne scilicet habeant causas superbiae, et in quo gloriari solent, in hoc confundantur. Superbia enim in eis erat multitudo filiorum, ideoque ait: Da eis vulvam sterilem, ne scilicet generent filios, et da ubera arentia, ut, etiamsi genuerint, non habeant unde eos lactare possint.

« Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. » In Galgal Saul unctus est in regem, Samuele iram Dei populo nuntiante. Ibi (inquit) exosos habui eos, quia regem hominem ibi postulantes, a meo imperio recesserunt. Aliter: Legimus in libro Jesu Nave, quod in Galgal populus Israeliticus secundo fuerit circumcisus, ubi etiam postea quasi causa religionis primum coeperunt colere idola, in 117.0071B| quorum cultura omnia scelera commiserunt. Verum quia Galgal revelatio, sive volutabrum interpretatur, bene nequitiae haereticorum in Galgal esse dicuntur, eo quod manifestanda opera eorum, ipsique sint ad inferos devolvendi. Ipsi enim veraciter odio digni sunt, quia contra Deum mendacia loquuntur.

« Propter malitiam adinventionum eorum. » Id est, propter idolorum culturam, quam ipsi malitiose adversum me invenerunt, « de domo mea ejiciam eos, » id est, de Bethel, quae domus Dei dicitur. Sive etiam domum Domini possumus intelligere coelum, de quo ejecti sunt: quia deficientes corpore, in anima quoque aeternaliter pereunt.

« Non addam ut diligam eos. » Perspicuum est, quod non addiderit Dominus ut ultra eos diligeret, 117.0071C| unde usque hodie in captivitate permanserunt. « Omnes principes eorum recedentes, » subaudis sunt. Principes in hoc loco debemus intelligere reges decem tribuum, qui omnes a Deo per idololatriam recesserunt, nullusque ex eis ad Deum toto corde conversus est. Possumus haec omnia referre ad Christi tempora, et intelligere de duabus tribubus, quae in adventu ejus ejectae sunt de domo Dei, ne salvarentur, ut Israel, id est, ut populus Christianus salvaretur. Hinc in Evangelio legimus quod fecerit Dominus flagellum de funiculis, et ejecerit eos de templo, quia domum Patris ejus fecerunt domum negotiationis.

« Percussus est Ephraim, » a Deo, qui tradidit eos hostibus, « radix illorum exsiccata est, fructum nequaquam 117.0071D| facient. » Metaphoram sumit ab arbore, cujus si radices aruerint, fructum ferre non poterit: et si paululum fecerit, statim in ipso flore siccabitur. Quam autem Israelitarum radicem debemus intelligere, nisi bonos patres, ex quibus illi carnis sumpserunt originem? Et tamen quia noluerunt eorum fidem tenere, atque exempla imitari, exsiccata est radix illorum per hoc, quod illis subvenire non potuerunt, ut ab imminenti malo eos liberarent: vel certe radicem Deum debemus accipere omnipotentem, in quo fuerant fundati, quique eos ut omnes populos creaverat, protegebat, et crescere faciebat. Haec ergo radix in illis exsiccata est, quia jam non eos protegit atque defendit. Unde subditur: Fructum 117.0072A| nequaquam facient, id est, filios non generabunt, vel bona opera non habebunt. « Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. » Id est, si contigerit eos habere filios contra meam voluntatem, nihil eis proderit, quia interficiam natos eorum, quos admodum diligunt. Hoc est enim quod supra ait: Quod si enutrierint filios, absque liberis eos faciam.

« Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. » Varias culturas per diversa loca sequendo, quia noluerunt esse solidi in unius veri veneratione Dei. Possumus hoc generaliter intelligere de omnibus Judaeis, quorum quia principes a Domino recesserunt, moventes populum ut eum ad mortem expeterent, ejecit eos de domo 117.0072B| sua, et non addit ut diligat eos. Quorum radix percussa exsiccata est, quia cordis intelligentiam perdiderunt, nec sano sensu Scripturam sacram intelligunt, ideoque fructum bonae operationis non faciunt. Quod et si fecerint, id est, si visi fuerint Scripturam sanctam legemque meditari, et quasi amantissimos filios aliquid scientiae et doctrinae de suo protulerint, adversante Domino succidentur. Abjecit enim eos Deus omnium prophetarum, quia non audierunt eum, et vagi erant in nationibus, non habentes altare, non aedem, non civitatem propriam. Unde et David in psalmo: Non occidas eos nequando obliviscantur populi mei, disperge illos. etc.

CAPUT X. 117.0072C| « Vitis frondosa Israel, » subaudis fuit in sanctis, quando abundavit bonis operibus. Unde est: Vinea Domini sabaoth domus Israel est. « Fructus adaequatus est ei. » Bonas enim propagines habens et flagella fructifera, multos botros attulit, et uvarum fecunditas ramorum magnitudinem coaequavit. Quia secundum multitudinem populorum abundavit bonis operibus, in patriarchis, prophetis et caeteris bonis viris. Alia translatio habet: Vitis aquosa Israel, quod in malam partem intelligimus, quia videlicet aquosa vitis, si a vinitore non fuerit putata, tota in frondibus crescit, et humorem quem debuerat in vina mutare, vana frondium et foliorum ambitione disperdit, et istiusmodi vitis damnosa est agricolis. Talis fuit Israel, crescens in multitudine populorum, 117.0072D| et non reddens fructum agricolae Deo, quia cum debuisset facere uvas, fecit labruscas. De quibus scriptum est: « Vinea Sodomorum vinea eorum. » Laborem enim suum non in bonis operibus, sed in abundantia foliorum occupaverunt. « Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit sibi altaria. » Id est, quot fuerunt homines, tot habuerunt altaria: quae enim prius fuerat abundans bonis operibus, postea abundantiam fructuum vertit in offensam multitudinem, ut quanto plures haberet populos, tanto plura aedificaret altaria. Unde subdit, « Juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris, » id est, secundum quod terra illorum prae omnibus terris fuit uberrima, sic prae omnibus gentibus fecerunt 117.0073A| ibi simulacra, id est imagines mortuorum hominum aut animalium, intantum ut etiam abundantiam terrae nimietas vinceret idolorum. Sic et haeretici, dum essent in Ecclesia plantati, vocabantur vinea Domini, et afferebant uberrimos fructus: postea vero recedentes a bono altari, id est ab unitate fidei, plures erroris sui aras exstruxerunt, et juxta ubertatem terrae suae, id est juxta acumen sensus et vim ardentis ingenii, exuberaverunt simulacris. Ex profundissimo enim sensu reges et populi vitulos aureos adoraverunt, et habuerunt in impietate consensum, quem praevenit captivitas. Extremus enim rex decem tribuum fuit Osee, de quo scriptum est quod fecerit quidem malum in conspectu Domini, sed non sicut reges qui fuerunt ante eum; 117.0073B| quia permisit eos (si vellent) ire in templum Domini, quod erat in Hierosolymis. Sed quia data sibi licentia noluerunt ire in Hierusalem, nono anno Oseae venit Salmanasar, rex Assyriorum, et cepit populum Israel, duxitque in Assyrios, et habitare fecit juxta flumen Gozan, in civitatibus Medorum. Quaeri autem potest cur sub pessimis regibus capti non fuerint, sed sub eo qui coeperat ex parte aliqua ad meliora converti? Ad quod dicendum, quod sub aliis regibus excusabat se populus, et dicebat: Regum paremus imperiis, nec possumus resistere tyrannidi, ideoque colimus vitulos quos adorare compellimur, et ad templum Domini ascendere non possumus. In diebus autem Oseae, ab eodem rege praeceptum est, ne tanto studio colerentur vituli, sed qui vellet ire 117.0073C| in Hierusalem, et in templo sacrificaret. Huic enim sententiae contradixit populus, et hoc est quod nunc dicit:

« Divisum est cor eorum, » id est voluntas et sensus regis et populi. Ideoque nunc ait, jam nulla excusatione remanente, « nunc interibunt » et tradentur aeternae captivitati. Statim enim ut populus dissensit a rege, venit interitus et captivitas, quam Osee propheta non solum praedixit, ut dictum est, sed etiam vidit, visamque deflevit. Ideoque ait: « Nunc, » id est in praesenti tempore, « ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum. » De Deo hoc dicitur omnipotente, non quod ipse hoc fecerit propria manu, sed quod per Assyrios voluntas ejus impleta sit, in quibus depopulabitur, id est devastabit 117.0073D| et destruet aras eorum. Haereticorum sensus inter se divisus est, dum varie de Christo sentiunt, ideoque interibunt, id est perpetuo damnabuntur supplicio, dum ipse, id est Deus omnipotens, simulacra et aras, id est varia dogmata, quae ipsi de corde suo finxerunt, depopulatus fuerit.

« Quia nunc dicent. » Nunc positum est pro eo, quod est tunc, nono videlicet anno, cum captus fuerit Osee a Salmanasar, qui et ipse est Sennacherib, et positus in carcere. Et postquam confregerit Dominus simulacra Israel, dicent: « Non est rex nobis. » Qui nos videlicet defendat, quia videlicet rex et omnes principes nostri capti et interfecti sunt. Denique causam exponendo, cur rex et principes ab 117.0074A| eis sint ablati, subjungunt dicentes: « Non enim timuimus Dominum. » Acsi dicerent: Ideo perdidimus regem hominem qui nos defendere debebat, quia non timuimus regem verum Deum. « Et rex quid faciet nobis? » Sensus est: Si habuissemus hominem regem, quid faceret nobis? Id est quomodo nos defendere posset, cum Deus omnipotens sit nobis offensus, cujus voluntati nemo resistere potest? Quasi dicerent: Nihil nobis prodesset si habuissemus regem.

« Loquimini verba visionis inutilis. » Vox prophetae sermo est Dei deridentis eos qui sibi pacem et prosperitatem pollicebantur venturam. Loquimini (inquit) verba visionis inutilis, id est promittite vobis prospera, et somniate somnia diversa, quae vobis cuncta salubria evenire pronuntient, 117.0074B| sicut hactenus fecistis. Omnia quae vobis prospera videbantur, in contrarium sunt versa. Unde subditur: « et ferietis foedus, » non cum Deo, sed potius cum mendacio, dicentes: Pax erit nobis. « Et germinabit quasi amaritudo judicium, » id est ipsum mendacium in quo confiditis, non pacatissimos fructus vobis procreabit, quibus satiari possitis, sed vim amaritudinis, captivitatis scilicet, atque interfectionis. « Super sulcos agri, » id est super terrena corda vestra, de quibus malos fructus protulistis, secundum illud: « De corde exeunt cogitationes malae. » Discipuli quoque haereticorum, cum fuerint eorum contrita mendacia, sero dicent: Non habemus regem, id est magistros, qui nobis prius imperaverant, et quibus decipientibus, Deum non timuimus. 117.0074C| Et rex quid faciet nobis? Acsi dicerent: Quid nobis profuit eos sequi, quorum in necessitate non sentimus auxilium? Haec dicent, quaerentes aliquas excusationes, ut non per se, sed per doctores suos errasse videantur. Unde et verba, et visiones haereticorum inutiles sunt. Et ferient foedus nequaquam cum Deo, sed cum amaritudinis judicio. De hoc judicio Dominus in Evangelio, quod quidam recipiant amplius judicium, quia cum dies judicii advenerit, qui in sulcos agri cordis seminaverint mendacium, metent damnationem; et qui seminaverint in lacrymis, in gaudio metent. Sequitur:

« Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae. » Bethaven ipsa est Bethel, et interpretatur domus idoli, in qua posuit Jeroboam vitulum aureum 117.0074D| quem fecerat, vaccas enim ipsos vitulos vocat irrisorie. Quasi diceret: Ad tantam enim miseriam devenit Israel, ut non solum vitulos, sed etiam vaccas adoraret. Porro habitatores Samariae, omnes intelliguntur habitatores decem tribuum, quarum metropolis erat eadem civitas. « Quia luxit super eum populus ejus. » Ut ostenderet per vaccas Bethaven, vitulum debere intelligi qui erat in Bethel; non intulit: Luxit super eos populus, sed super eo. Populus autem ejus dicitur, quia ipsum vitulum aureum colebat, qui tunc utique luxit, quando (sicut in sequentibus invenimus) in munere delatus est regi ultori. « Et aeditui, » id est sacerdotes « ejus super eum exsultaverunt, » eo quod fraus ejus non est deprehensa: 117.0075A| qui (ut Hebraei tradunt) pro vitulis aureis fecerunt aeneos et deauratos, in eodem reposuerunt loco. Cum igitur tempore necessitatis lugeret populus, eo quod etiam ipsi vituli a rege Israel Sennacherib essent direpti, exsultabant sacerdotes quod fraus illorum non posset argui et deprehendi. « In gloria ejus. » Gloria ejus, id est populi, appellatur ipse vitulus, in quo gloriabantur, eo quod aureos haberent vitulos. « Quia migrabit ab eo. » Ostendit quare exsultaverint in gloria populi, quia migravit (inquit) ab eo, id est a populo: unde subditur:

« Siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori. » Sennacherib ipse est ultor, quia vindicavit Dei injuriam adversus eos qui idola colebant pro Deo. Nota quod ipse dicit miseriam, et damnationem 117.0075B| populi exprimens, quia quod charius habere videbantur etiam in munere dederunt. « Confusio Ephraim capiet eum, et confundetur Israel in voluntate sua. » Legimus in Regum volumine Manahem regem Israel, Phul regi Assyriorum, misisse mille talenta argenti, ut esset manus ejus cum eo, id est ut ei praeberet auxilium. Inter quae nonnulli arbitrantur etiam vitulos, quos putabant aureos, esse directos. Deprehensa autem fraus deauratorum vitulorum, regi Israel litteris indicatur, et unde eum placabilem sibi reddere volebant, inde offendunt, atque adversum se concitant, quibus munera miserant, aestimantes non furto sacerdotum, sed fraude regis atque consilio hoc esse peractum. Cognoscens enim aereos esse vitulos, iratus est valde, aestimans 117.0075C| eos sibi voluisse illudere. Quam ob causam et veniens debellavit eos. Ideoque dicitur: « Confusio (id est perditio) Ephraim capiet eum, et confundetur, id est erubescet, Israel in voluntate sua, » hoc est, in consilio quo auxilium petiit ab alienigena.

« Transire fecit Samaria regem suum, quasi spumam super faciem aquae, » id est, sicut spuma et bulla aquae cito solvitur, sic regnum decem tribuum velociter finietur. Dictum est enim supra quod Osee voluerit et jusserit, ut reverterentur ad templum Domini; sed quia eum noluerunt audire ipsi habitatores, fecerunt eum perire, sicuti transit et perit spuma aquae tempore pluviae vel siccitatis. « Et disperdentur excelsa idoli. » De quibus saepe in libris Regum dicitur: Verumtamen populus immolabat 117.0075D| in excelsis. Quid autem sint ipsa excelsa idoli, aperitur cum subditur: « Peccatum Israel, » subaudis, fuerunt excelsa eadem. Valde enim deliquerunt, quando in montibus et lucis caeterisque amoenis locis, idola coluerunt, relicto Dei templo. « Lappa et tribulus ascendet super aras eorum. » Signum est ultimae solitudinis, dum lappa et tribulus in tabernaculis eorum ascenderunt propter longam desolationem. « Et dicent montibus: Cadite super nos: et collibus: Operite nos. » Hoc non solum ad captivitatem decem tribuum, sed etiam generaliter ad tempora Romanorum et ad totum populum Judaeorum referre possumus. Quod etiam Dominus manifestat, qui ait in Evangelio: Filiae Hierusalem, nolite flere 117.0076A| super me, sed super vos ipsas flete. Vel etiam in die judicii dicent sanctis, qui propter culmina virtutum montes dicuntur: « Cadite super nos, » id est vestris precibus operite mala nostra; etiam ad litteram designatur terror nimius peccatorum, qui imminente die judicii, si possent, optarent effugere posse Dei praesentiam et interire temporaliter quam perire aeternaliter.

« Ex diebus Gabaa peccavit Israel, » id est, ex eo die quo illicito concubitu uxorem Levitae turpiter atque crudeliter interfecit Benjamin in urbe Gabaa, peccavit mihi populus, Israel vel etiam ex eo quo Deum, ne principatum haberet super eos, expellentes, elegerunt Saul in regem. « Ibi steterunt, » id est in ipsis peccatis perseveraverunt. « Non comprehendet 117.0076B| eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis, » id est non ideo perierunt in Gabaa praelio, quia consurrexerunt contra filios iniquitatis, id est contra Benjamin, et deleverunt eam, sed quia hominem sunt ulti, Dei vero injuriam non vindicaverunt, permittentes idolum in domo Michaeae. Debuerant enim primum Dei exercere vindictam, subvertentes Michaeam et domum ejus, et idolum ad nihilum redigentes, et postea vindicare Levitae injuriam. Quia ergo ulti sunt hominem, non Deum, et hoc ipsum causa hominis plus fecerunt quam Dei, et insuper sacrilegium in Deum suum vindicare noluerunt, comprehendet eos praelium.

« Juxta desiderium meum corripiam eos, » id est tradam eos hostibus secundum voluntatem meam. 117.0076C| « Et congregabuntur super eos populi, » Assyriorum videlicet multitudines. « Cum corripientur propter duas iniquitates suas. » Duas iniquitates possumus intelligere hoc, quod hominem vindicaverunt, Dei negligentes injuriam. Sive duas iniquitates fecerunt, quia primum peccaverunt in idolis Michaeae, secundo in vitulis Jeroboam, vel certe duas iniquitates, duos intelligere vitulos Samariae, unum in Dan, alterum in Bethel. Vel certe duas iniquitates perpetrarunt, quia Deum deserentes, idola coluerunt. De his duabus iniquitatibus Jeremias ait: « Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus qui continere non possunt aquas. » Hae duae iniquitates contra duo Decalogi erupere praecepta, in quibus dicitur: Ego sum 117.0076D| Dominus Deus tuus: et non erunt tibi dii alieni coram me.

« Ephraim vitula docta diligere trituram. » Consuetudo hic terrae promissionis tangitur, ubi vitulae cum caeteris animalibus fruges terere consueverunt. Cum autem gravissimo labore fatigantur, solent prodire ab area, iterum autem diligentes aream, eo quod fruges in ea comedant (unde est: « Non alligabis os bovi trituranti » ), sponte ad aream redeunt. Igitur Ephraim similis est vaccae vel vitulae, quia didicit aream terere, et non solum didicit, verum etiam annua consuetudine coepit amare quod docta est, licet trituratio laborem inferat: sic et populus Israeliticus, licet frequenter affligeretur, et multa 117.0077A| adversa pateretur propter idololatriam, tamen voluntates suas et ingluviem ventris sequi desiderans, ultro ad idola revertebatur. Moraliter hoc possumus referre ad illos qui ex saeculari habitu ad monasticam convertuntur religionem, et sponte ad exercendum terrenum laborem redeunt. Cumque diutina afflictione caloris et frigoris fatigantur, voluntarie tamen haec omnia perferunt, quae antea fuerant experti.

« Et ego transivi super pulchritudinem colli ejus. » Id est superbiam ejus, qua torosa cervice jugum meum non recepit, confringam. Transitus autem, maxime quando de Deo dicitur, semper plagas et adversa significat. Denique et exterminator per Aegyptum transisse memoratur. Et est sensus: Quia 117.0077B| Ephraim non vult jugum legis recipere, ego transivi super pulchritudinem colli ejus, et tumentes cervicum toros jugo imposito perdomui, unde subditur: « Ascendam super Ephraim, » id est contra eum, ut discat contentiosa vacca atque lasciviens laborare quod non vult. Vel jugum possumus intelligere damnationes omnium gentium, quoniam promittit se Dominus removere a loco ejus, ut vel sic ad eum rediret.

« Arabit Judas, confringet sibi sulcos Jacob. » Per Judam duas tribus accipe, quae cum vidissent Israel captivari ab hostibus, coeperunt excolere corda sua, et semetipsos in Dei coarctare cultura. Per Jacob eos tantum, qui ex decem tribubus sunt relicti, atque ad cultum verae religionis evocati, ablata omni 117.0077C| duritia cordis, coeperunt fructus facere bonorum operum, de quibus in Isaia scriptum est quia misit eis Ezechias libros, et adduxit illos in Hierusalem, ut ibi adorarent Deum in templo ejus, poenitentiam agentes pro cultu idolorum. Secundum anagogen hoc dici potest, quod Ephraim, qui eruditus erat legem Dei, ut tereret ream Scripturarum, et meditaretur in ea die ac nocte, coepit abjicere jugum legis, et contendere contra ecclesiasticos in subversione audientium. Unde Dominus elevatam cervicem, et sibi sublimia promittentem, vel jugo premet, vel ipse transiens, calcabit pedibus suis, et ascendet super eum, ut sciat se habere Deum. Judas autem, hoc est vir ecclesiasticus, arabit terram, coepti sui incepto opere perseverans. Jacob quoque, qui interpretatur 117.0077D| supplantator, vitiorum sulcos confringet, id est glebas historiae et litterae duritiam conteret in partes, et spiritualiter dividet, ut possint fruges reddere spirituales.

« Seminate vobis in veritate justitiam. » Servat ab agricolis semel coeptam translationem. Dixit Ephraim vitulam doctam amare trituram, et se ascendere super collum ejus, ut arare Judam, ac confringere sulcos Jacob; nunc praecipit ut seminent in justitia, id est, in observatione legalium praeceptorum. « Et metite in ore misericordiae, » id est in gratia Evangelii; unde est: « Poenitentiam agite, etc. » Et: « Benefacite his qui oderunt vos. » Et: « Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et aliam. » « Innovate 117.0078A| vobis novale, » id est novum facite cor vestrum, dicentes cum Psalmista: « Cor mundum crea in me, Deus. » Quantum ad litteram, novale est ager, cum primum perscissus vomere fuerit. « Tempus autem requirendi Dominum, » subauditur tunc erit, « cum venerit qui docebit vos justitiam, » id est, tempore Dominicae incarnationis et passionis, quando aperte manifestabuntur omnia per quae justificabuntur fideles. Unde est: « Quaerite Dominum dum inveniri potest. » Reddit enim causas cur seminent, cur metant, cur laeta novalia innovent. Tempus (inquit) requirendi Dominum est, cum venerit Christus atque Salvator, qui docebit vos justitiam, quam nunc speratis in lege. « Finis enim legis Christus est ad justitiam omni operanti bonum. » Similiter praecipitur 117.0078B| his qui ab Ecclesia separati sunt, et falsum Christianorum nomen assumunt, ut agant poenitentiam, et utrumque recipiant Testamentum: in Veteri justitiam seminent, in Novo misericordiam metant; ut innovent sibi novalia bonorum operum, ac requirant Deum, qui docere eos potest veram justitiam.

« Arastis impietatem, iniquitatem messuistis. » Sensus est: Me hortante ut seminaretis in justitia, et meteretis in ore misericordiae, ut me laetificaretis ex vestris laetis novalibus, vos contra arastis impietatem, id est cogitastis iniqua consilia, ut a me recederetis. Maxima est enim iniquitas a Deo recedere, et pro Deo idola colere. Ideo iniquitatem messuistis, id est captivitatem et mortem propter peccata vestra 117.0078C| vobis venire fecistis; de malo semine malas fruges recipere meruistis. « Comedistis frugem mendacii, » id est, retributionem mendacii suscepistis. Somniabatis vobis bona, et juste advenit vobis adversitas. Sic et haeretici impietatem arant, quando iniqua docent. Ideoque iniquitatem metent, et fructum mendacii comedent, quando pro merito suae iniquitatis et mendacii damnabuntur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. « Quia confisus es in viis tuis, » id est in idolis, in quorum cultura ambulasti. « In multitudine fortium tuorum. » In regibus scilicet, atque principibus, non in Deo habens fiduciam, sed in exercitus robore.

« Consurget tumultus in populo tuo, » id est sonitus exercitus Assyriorum superveniet, quibus clamantibus 117.0078D| « et omnes munitiones tuae vastabuntur, » et ea quae munita et tuta arbitrabaris, patebunt hostibus. Hinc in Isaia scriptum est, quia ascendit Sennacherib, et cepit omnes civitates Judae munitas. « Sicut vastatus est Salmana a domo ejus, qui vindicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa, sic fecit nobis Bethel a facie malitiae iniquitatem vestrarum. » Judicum historia ad memoriam ducitur, ubi legimus angelum Gedeoni apparuisse, qui dixit ei: « Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian. » Prius tamen hortatus est destruere nemus et aras Baal, quam ob causam dictus est Jerobaal, eo quod ipse pater dixerit ei: « Ulciscatur se Baal de eo qui suffodit aram ejus. » Abiit 117.0079A| ergo ille cum trecentis viris, ferens secum lampadas tagenarum, et interfecit exercitum Madianitarum, qui ascendebant cum omnibus quae habebant, et possidebat, atque devorabat cuncta quae ad Israel pertinebant. Et est sensus: Sicut vastatus est Salmana, princeps Madianitarum, qui interfectus est a domo, id est a familia Gedeonis, qui vindicavit, id est, damnavit Baal, aram ejus destruendo in die praelii, matre super filios allisa, sic faciet vobis Bethel, in qua vitulum posuistis aureum, a facie malitiae iniquitatum vestrarum, pro quibus hostibus traditi peribitis. Quod autem dicit: « Matre super filios allisa, » ad hoc pertinet, quod eadem historia dicit, quia postquam comprehendit Gedeon Zebee et Salmana, principes Madianitarum, ait illis: Quales 117.0079B| fuerunt viri quos occidistis in Thabor? Cui Salmana respondit: Similes tui fuerunt, et unus ex illis sicut filius regis. Quibus ille ait: Si servassetis eos, non occiderem vos, etc.; quousque concludens, ait: Sicut fecit mulieres sine liberis gladius tuus, sic mater tua erit sine liberis. Percussitque eum et interfecit. Allisa est itaque mater super filios, quia nimio dolore confracta ex morte filiorum, vel certe cum ipsis est pariter interempta: potuit enim fieri ut ibi esset, et cum ipsis pariter allideretur, quia, sicut supradictum est, quod cum omnibus quae habebant, ascendebant ad terram Israel

CAPUT XI. « Sicuti mane transit, pertransit rex Israel. » Diversis figuris explicat eumdem sensum, quod supra 117.0079C| dixerat: « Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. » Eamdem etenim rem sub alia ponit similitudine: sicut enim mane adveniente sole cito transit, ita pertransiit rex Israel Osee, quia captus est ab hostibus. Est autem mane aurorae ortus, a fine noctis usque ad ortum solis. « Quia puer Israel, et dilexi eum. » Exponit beneficia quae ipsi contulerat Deus. Puer (inquit) erat Israel, idola colens in Aegypto, et pueriliter sapiens, et dilexi eum in patriarchis et reliquis sanctis. « Et ex Aegypto vocavi filium meum, » subaudis per Moysen. Sic enim ipse dixit Pharaoni: Haec dicit Dominus: Primogenitum meum dimitte ut sacrificet mihi in deserto. Et alibi, Primogenitus meus Israel. Et iterum: Filios enutrivi et exaltavi. Quod si ad 117.0079D| Christum, qui est Filius Patris, ista referre voluerimus, ex Aegypto eum vocavit, quando (ut Matthaeus ait) ad praeceptum angeli una cum matre virgine a Joseph reductus est in terram Israel. Spiritualiter autem Aegyptus, quae tenebrae dicitur, hunc mundum significat. Tunc ergo Deus Filium suum ex Aegypto vocavit, quando per ascensionis gloriam, ab hoc mundo sublevatum in coelo collocavit.

« Vocaverunt eos. » Quia Israel licet singulariter dicatur, pluraliter intelligitur, sicut populus et plebs. Recte a singulari transit ad pluralem: « Vocaverunt eos, id est Judaeos omnes, Moyses, et Aaron, et caeteri, ut sequerentur eos egredientes de terra Aegypti, et ut Dei implerent jussionem et voluntatem. 117.0080A| « Sic abierunt a facie eorum, » id est taliter recesserunt cito ad doctrinam illorum vocati ab eis, vertentes eis terga et mentis duritiam, quando dixerunt Aaron: Fac nobis deos qui nos praecedant. Moysi enim huic nescimus quid factum sit, et procedentes clamaverunt: « Isti sunt dii tui, Israel, et caetera. » « Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. » Non enim eis suffecerat vocantes contemnere, nisi immolarent Baal tempore Achab, qui accepit idolum a Sidoniis, eo quod Jezabel, filiam regis Sidoniorum, duxerit. Baal autem ipse est Beelphegor. Simulacris etiam sacrificabant, non solum in Dan et in Bethel idola colentes, sed etiam in montibus et lucis caeterisque locis amoenis varias imagines adorantes. De haereticis facilis intelligentia est, 117.0080B| quorum rex, id est diabolus, vel quilibet haeresiarches, instar diluculi transiet. Quos in infantia, quando crediderunt et erant parvuli, atque Christiano nomine censebantur, dilexit Deus, et vocavit eos de tribulatione et tenebris Aegypti. Vocavit autem apostolos et doctores Ecclesiae, a quibus vocati, recesserunt a facie eorum, et adoraverunt Beelphegor, hoc est suis vitiis et libidini servientes, immolabant simulacris quae sibi finxerant. Singuli enim haereticorum habebant deos suos, et quodcunque simulaverint, quasi sculptile colunt et conflatile.

« Et ego quasi nutritius Ephraim. » Narrat quo amore Israel dilexerit vocando ex Aegypto, secundum illud Deuteronomii: Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium, etc. 117.0080C| « Portabam eos in brachiis meis, » id est in fortitudine mea. Acsi diceret: Ego qui eram pater, factus sum nutritius, et parvulum meum in ulnis meis ipse portabam, ne laederetur in solitudine, et ne vel aestu in die, vel tenebris terreretur in nocte: in die eram nubes, in nocte columna ignis. « Et nescierunt quod curarem eos, » id est cum peccassent, et fecissent sibi caput vituli, dedi eis locum poenitentiae, et ignoraverunt quod curare eos vellem, id est mundare ab idolis suis. « In funiculis Adam traham eos, » id est in affectu dilectionis quo Adam dilexi: quia sicut eum sanctum feci, ita et illos sanctificare volui et mundos reddere. Unde et subditur: « in vinculis charitatis, » id est in summo affectu dilectionis. Unde et in alia translatione habetur: In funiculis 117.0080D| hominum traham eos. Et est sensus: ea charitate qua dilexi et astrinxi mihi Abraham, Isaac et caeteros sanctos, conjungam mihi et istos. « Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, » id est auferam ab eis jugum legis, ut non pereant secundum gravissimum pondus ejus, quo ait: « Qui fecerit idolum, et qui immolaverit Moloch, morte moriatur. » Quia enim misericordiam potius quam vindictam volo, jugum legis sublevabo, ne ponderi illius succumbant, vel jugum captivitatis et dominationis cunctarum per circuitum nationum auferam ab eis. « Et declinavi ad eum ut vesceretur, » id est dedi ei escam manna in deserto ut pasceretur. Quod enim declinavi ad eum, ita est intelligendum: declinare 117.0081A| feci ad eum cibos. Possumus et haec verba ad adventum Dominicae incarnationis referre. Intantum (inquit) dilexi eos, et tam clemens pastor fui, ut morbidam ovem humeris meis ipse portarem. Ipsi vero ignoraverunt quod mea illos passione curarem, et quia amator sum hominum, traherem illos ad credendum vinculis charitatis, juxta illud: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Et arbitrati sunt jugum meum leve esse gravissimum, et declinavi ad eos deserens regna coelorum, ut cum eis versarer assumpta forma hominis; dedique eis cibum corporis mei.

« Non revertetur in terram Aegypti. » Populus Israel sub Manahen, rege decem tribuum, voluit fugere in Aegyptum a facie Sennacherib auxilium flagitans. 117.0081B| Contra quem hic loquitur Dominus, dicens: « Non revertetur (inquit) in terram Aegypti, » ut scilicet habeant regem Pharaonem: « sed Assur ipse rex ejus est, » id est Sennacherib, ac posthac erit rex ejus, quia captus in captivitatem ducetur, et dominabitur illius jure victoris. Quare autem talia patiantur, aperitur cum subditur: « quoniam noluerunt converti » per poenitentiam, confisi in homine potiusquam in Deo.

« Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus. » Vide quantum pondus miseriarum, ut non agri, vel possessiones, ac rura vastentur, sed medias civitates hostis introeat. Coepit (inquit) gladius in civitatibus ejus, subaudis interficere, « et consumet electos ejus, » principes videlicet, ac robustiores 117.0081C| exercitus ejus, « et comedet capita eorum. » Quod ipsos significat principes, qui jure capitis caeteros regunt.

« Et populus meus pendebit ad reditum meum, » id est, cum tempus venerit captivitatis, et gladius consumpserit omnes bellatores illius, nec poterit aliquod invenire praesidium, tunc plebs mea miserabilis sero poenitentiam aget, hostibus cuncta vastantibus pendebit ad meum reditum, et suspirabit, ac converti captabit; sed non proderit, quia quondam fuit populus meus, nunc autem non. « Jugum autem imponetur ei simul, quod non auferetur. » Quia usque hodie adhuc servi permanent in montibus Persarum et Medorum. Potest hoc et ad tempora 117.0081D| Romanorum referri, quia tunc Judaei ultima et perpetua sunt captivitate damnati.

« Quomodo dabo te, Ephraim, protegam te, Israel? » id est non protectione dignus. More pii patris hic Dominus loquitur ad Israel. « Quomodo (inquit) dabo te? » id est quomodo potero te dare in captivitatem sine meo dolore? quomodo te protegam, et quid tibi faciam, et qua arte te corripiam, et quomodo te meo auxilio denudabo sine maximo cordis dolore? Hic enim loquitur quasi pater pius. « Quomodo dabo te? ut Adama, » subaudis, dabo te; « ponam te sicut Seboim, » id est licet non sine dolore, tamen tradam te, et redigam te in pulverem et in solitudinem vastam, et delebo usque ad cineres et favillas, sicut delevi Adamam 117.0082A| et Seboim, et reliquas civitates Sodomorum. Notandum quod ubi contra duas tribus Dominus loquitur per prophetas, non Adama ponitur et Seboim, sed Sodoma et Gomorrha. Unde in Isaia legimus, « Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite legem Domini Dei nostri, populus Gomorrhae. » Et Dominus in Evangelio discipulis, « Tolerabilius erit Sodomae et Gomorrhae quam civitati quae non receperit vos. » Et ad Jerusalem Ezechiel: « Justificata est Sodoma ex te. » Quando autem decem loquitur tribubus, non Sodoma et Gomorrha, sed caeterae ponuntur civitates illi subjectae, propter hoc videlicet, quia licet decem majores essent numero, praeminebant tamen duae dignitate quadam templi et sacerdotii. Ideoque gravius peccaverunt 117.0082B| quam decem, quae his omnibus carebant, et insuper ab Jerusalem longe erant remoti. Similiter Sodoma et Gomorrha majores fuerunt in scelere, quia nequitia horum caeteris principabatur. Subjectae quoque secutae sunt, ideoque gravius erit illis. Similiter gravius erit duabus tribubus, quae etiam in templo Domini coluerunt idola, quam decem. Servus enim qui scit voluntatem domini et non facit, plagis vapulabit multis. Unde ecclesiastici viri, si iisdem quibus et haeretici continentur sceleribus, nequaquam Adamae et Seboim, quae inferiores sunt, sed Sodomae et Gomorrhae, quae majorum criminum sunt, cruciatibus subjacebunt. « Conversum est in me cor meum pariter, conturbata est poenitudo mea, » id est monstrata est mea voluntas 117.0082C| paterno affectu, quia statim ut locutus sum adversum te malum, et crudelem protuli sententiam, tetigit me pietas vincente misericordia, veluti austeritatem judicis pietas mitigat patris. Statim ut locutus sum me Ephraim et Israel sicut Adama et Seboim positurum, mea commota sunt viscera, et poenituit me meum quondam populum delere perpetuo. Sic enim loquitur hic Dominus: Veluti si quilibet vestrum quidam dicat: Occidam te, et statim poenitentia ductus subjungat: Mea culpa, quia taliter locutus sum adversum te.

« Non faciam furorem irae meae, » id est de mea clementia non mutabor ut disperdam Ephraim, si in me poenitentiam egerit. Unde sequitur, « Non 117.0082D| convertar, » a mea scilicet clementia ad crudelitatem, « ut disperdam Ephraim, » id est populum decem tribuum: non enim percutio ut disperdam in perpetuum, sed ut emendem. Crudelitas quippe mea poenitentiae et pietatis occasio est. « Quoniam Deus ego sum, et non homo, in medio tui sanctus. » Homo ad hoc percutit ut perdat, ad hoc irascitur ut vindicet, cujus judicium supplicium est. Deus autem ad hoc corripit ut emendet, ad hoc flagellat ut corripiat. Quod vero sequitur: In medio tui sanctus, taliter est intelligendum: Si poenitentiam agere volueris, in medio tui ero, et habitabo tecum, et salvabo te, « et non ingrediar civitatem. » Ad hoc scilicet ut puniam, sicut judices, quia non sum unus de his quae in urbibus habitant, et humanis 117.0083A| legibus vivunt. Judaei hanc sententiam ita intelligunt: Si poenitentiam egeris, non ingrediar civitatem gentium, sed tecum morabor. Aliter: Duas civitates saepe legimus, unam videlicet quam coepit Cain, alteram Abel: una malorum est, altera justorum. Non ergo ingreditur dicens civitatem eam, quam parricida exstruxit, quae ex scelere fabricata est, sed in civitate Abel perpetuo manet. Possumus haec eadem ad haereticos referre, deceptumque ab eis populum. Dicitur ergo haereticis quod, nisi poenitentiam egerint, ponantur sicut Adama et Seboim, ut nullam spem habeant salutis. Rursumque clementissimus Pater dicit se mutare suam sententiam, et poenitere quod talia sit locutus, ut illos quoque ad poenitentiam et conversionem provocet. 117.0083B| Non faciam (inquit) in furore meo, non disperdam Ephraim, quantum, inquit, in me est, quantum ego cupio, si errorem veritate correxerit, si me magis amaverit quam principes haereseos. Deus enim ego sum, et non homo: lapsis manum porrigam, errantes ad salutem vocabo; et quia sanctus sum, propterea non ingrediar civitatum conciliabula et urbes haereticorum: foras exeuntes de urbibus suis libenter recipio; in civitates illorum non ingrediar.

« Post Dominum ambalabunt. » Vox prophetae, acsi diceret: Quia tanta est misericordia Domini, ut etiam peccantibus veniam polliceatur, et prospera repromittat: « post Dominum ambulabunt, » id est eum imitabuntur conversi ad illum. « Quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. » 117.0083C| Leo, quando famem patitur, magnum solet rugitum emittere; ad cujus vocem omnes bestiae et volatilia pavent, stantque fixo gradu. Domini itaque rugitus fuit comminatio captivitatis, quando ait: « Sicut Adama ponam te et sicut Seboim. » De quo et Amos dicit. Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Vel etiam rugitus illius terror intelligitur gentibus incussus, ut Judaeorum solveretur captivitas. Rugitus quoque illius fuit, quando praesens in carne, ait: « Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. » Ad hanc enim vocem, quando verus leo infremuit, etiam falsus leo, qui est, juxta apostolum Petrum, adversarius noster, illico conticuit. Rugiit etiam quando dixit: « Tunc dicet rex his qui a sinistris 117.0083D| erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. » Erit autem hic rugitus perfectus et apertus, quando veniente eo ad judicium, non solum homines, sed angeli etiam pavebunt. Unde subditur: « Et formidabunt filii maris, » hoc est filii hujus saeculi. Mare enim saepe praesens saeculum significat.

« Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis. » Judaei haec omnia adhuc ventura praestolantur. Nos autem quia jam transacta cognoscimus, dicamus, quia de Aegypto et de Assyriis, hoc est, ab oriente et occidente, aquilone et meridie, fideles ad fidem convolant Christi, simplicitatem et innocentiam columbae imitantes, ut postmodum 117.0084A| possint avolare de potestate daemonum, ut collocentur in domibus suis, hoc est in coelestibus mansionibus, in sinu videlicet Abrahae, Isaac, et Jacob. Si autem ad haereticos specialiter hoc referre volumus, audita voce leonis, judicium damnationis ejus comminantes, qui fuerant nati ex amaris aquis haereticorum, assument pennas, et volabunt quasi avis, vel quasi columba de terra Assyriorum, id est daemonum, vel de Aegypto, id est moerore tribulationis, a quibus liberati, habitent in domibus suis, hoc est in fide Ecclesiae.

« Circumdedit me in negotiatione Ephraim, et in dolo domus Israel, » id est negavit me Ephraim, hoc est, Jeroboam idola colens, et deitatis honorem mihi non reddidit. Israel quoque deludere 117.0084B| voluit, faciens idola, quasi in ipsis esset aliquid divinitatis. « Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelibus. » Tradunt Hebraei: quia, cum egrederentur filii Israel de Aegypto, et esset eis ex una parte mons altissimus, et ex alia mare Rubrum, ex tertia vero hostes, et ita inclusi traderentur, caeteris tribubus dubitantibus, et in Aegyptum redire volentibus, Judas (hoc est duae tribus qui habitant templum, legem, prophetas) testis verborum Domini, cujus praecepta servabat, descendit cum Deo, id est semetipsum humilians, Domini vestigia secutus est, et hoc cum sanctis fidelibus, hoc est cum eis qui in fine pertransierunt, vel certe cum patribus quorum opera imitabatur. Circumdant haeretici Dominum in mendacio, 117.0084C| imo in negatione. Quidquid enim loquuntur, negant, imo mendacium est: et circumdant eum in dolis, id est in impietate domus Israel, dum universa quae simulant, artificioso sermone componunt, et impietatem contra Deum loquuntur. Judas autem, hoc est vir ecclesiasticus, non superbit, non inflatur tumore haeretico, sed humiliatur cum Deo, et cum sanctorum choro fidelis est. Sive testis fidelis est et robustus, dum aedificat domum supra petram, quae nulla tempestate quatiatur.

CAPUT XII. « Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum. » Narrat historia Manahen, regem Israel, pace facta cum Assur, ab Aegyptiis auxilium postulasse. Hoc 117.0084D| est, itaque quod hic dicitur, Ephraim pascit ventum, hoc est vana spe decipitur, fiduciam ponens in homine. Et sequitur aestum, id est pergit ad Aegyptum, quae in meridiana parte mundi sita est. « Tota die mendacium et vastitatem multiplicat. » Tota die, id est omni tempore, mendacium, id est idola et vastitatem calamitatis videlicet, et afflictionis sibi multiplicat, et eversionem suis urbibus praeparat. « Et foedus » videlicet « cum Assyriis iniit » Manahen, sicut supradictum est, qui misit eis, id est Assyriis munera, ut sibi eos foederarent. « Et oleum in Aegyptum ferebat. » Postquam foedus cum Assyriis iniit, et sibi Sennacherib conjungere non potuit, sed cognovit eum adversum se venire, misit 117.0085A| munera Pharaoni. Inter quae etiam ei oleum direxit, quod clarissimum ac pretiosissimum nascitur in Samaria, porro in Aegypto non reperitur. Tentemus haec eadem haereticis coaptare. Ephraim pascit ventum, id est suis operibus laetificat daemones. Et sequitur aestum, qui contrarius est floribus, et germinantia cuncta disperdit. Unde et Septuaginta ventum urentem ponunt. Tota die mendacium, hoc est falsam doctrinam, et vastitatem, hoc est interitum sibi suisque multiplicat, dum proprio non est errore contentus, sed multos sibi discipulos vanitatis aggregat. Foedus quoque cum Assyriis ineunt, id est cum daemonibus pacem habent, quorum voluntati obsequuntur: et oleum in Aegyptum ferunt, quia cum sint in tenebris erroris, scientiam Spiritus sancti se 117.0085B| habere mentiuntur, quem non merentur, qui extra Ecclesiam sunt.

« Judicium ergo Domini cum Juda. » Captivitatis scilicet et miseriarum, quia decem tribubus pro peccatis suis captivatis, non egit poenitentiam, sed insuper pejus operatus est, intantum, sicut Ezechiel propheta manifestat, ut vinceret sorores suas sceleribus suis. « Et visitatio, » id est magnitudo tormentorum et flagella atque supplicia, « super Jacob, » id est, super duas tribus, quae ex semine ejus ortae sunt. « Juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei, » id est, qualia fecit, talia recipiet. Non enim fortuitu tantum concidit, et humana concidit fragilitate, sed inquisivit, et adinvenit in quibus peccaret

117.0085C| « In utero supplantavit fratrem suum. » Veteris hic recordatur historiae, ut Dei misericordia erga Jacob, et illius duritia contra Deum cognoscatur, quoniam, cum adhuc esset in utero Rebeccae, supplantavit fratrem suum Esau, non utique fortitudine propria, sed Dei dispositione, qui eum sibi fidelem putabat futurum patriarcham. « Et in fortitudine sua directus cum angelo. » Quando missus est a patre suo in Mesopotamiam, vel quando ad torrentem cum Jacob tota nocte angelus luctatus est, a quo benedictionem accipiens, audivit: Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?

« Et invaluit ad angelum: » Precibus impetrans 117.0085D| ut sibi benedictionem daret. « Et confortatus est. » Ipsius benedictione quem vicerat, quando dictum est illi: « Non vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum. » « Flevit, et rogavit eum. » Quando dixit, « Non dimittam te nisi benedixeris mihi. » Ista enim est luctatio quam gessit cum angelo, precibus tenens illum ut sibi benediceret, non viribus operis. « In Bethel invenit eum. » Ordo praeposterus est. Prius enim patris matrisque acquiescens consilio, dum fugeret a facie fratris sui, angelum in Bethel, quando submittens lapidem capiti, obdormivit; ibique angelos Dei vidit ascendentes et descendentes, et audivit Dominum subnixum scalae, dicentem sibi: « Jacob, Jacob, noli timere, ego sum Dominus Deus patrum tuorum: descende, eroque tecum, et reducam 117.0086A| te. » Quam ob causam vocavit nomen loci illius Bethel, id est domus Dei. « Et ibi locutus est nobiscum » in patre scilicet nostro, dicens illi: « Terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. »

« Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus, » id est hoc memoriale nominis sui dedit illi ut diceretur Israel, hoc est vir videns Deum. Quod nomen usque nunc retinent filii ejus. Ipse enim suo nomine quod ab angelo ei impositum est, semper nominis Dei recordatur, a quo et ita vocatur.

« Et tu ad Dominum Deum tuum converteris. » Apostropham facit Propheta ad Judam: Cum haec (inquit) ita se habeant, tu, o Juda, converteris ad Dominum Deum tuum, poenitentiam agendo et in eum fideliter credendo. Quod tunc impletum est, 117.0086B| quando una die crediderunt tria millia, alia quinque millia, et deinceps multa millia. « Misericordiam et judicium custodi, et spera in Domino Deo tuo semper. » Primum tibi miserere, juxta quod scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo. Deinde etiam aliis misericordiam impendere stude, juxta illud: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc. Deinde etiam custodi judicium discretionis inter bonum et malum, Deum et diabolum: et cum utrumque feceris, spera in Domino Deo tuo, semper bonis operibus ad majora proficiendo. Possumus haec eadem quae de Juda dicuntur referre ad ecclesiasticum quemlibet virum, qui a Domino corripitur, quod non sit pristinorum beneficiorum ejus memor, sed quotidie peccata peccatis consociet; 117.0086C| quae sint etiam ipsa beneficia exponit: Cum te (inquit) nascentem Ecclesia parturiret, supplantasti Esau, subaudis Judaeum sive gentilem populum, ejus acceptis primogenitis, et in fortitudine tua directus es contra angelum, vel vincens malignos spiritus, vel roboratus benedictionibus angeli et invaluisti contra angelum, id est precibus tibi eum esse fecisti adjutorem, praevaleres etiam contra homines. Postquam autem habuisti victoriam, flevisti et rogasti angelum Domini, et peccatorum veterum recordatus, invenisti eum in Bethel, hoc est in domo Dei quod est Ecclesia, sive, secundum Septuaginta, in domo Oven, id est doloris, et lacrymarum, ac poenitentiae. Et ut sciremus quis sit iste Judas, ibi 117.0086D| inquit, hoc est in Ecclesia locutus est nobiscum, id est nobis Christianis. Et ex eo tempore Christi censemur nomine, et ipso dirigente corrigimur. Itaque, o vir ecclesiastice, qui appellaris Judas et confitens, convertere quotidie per poenitentiam ad Deum tuum; et si forte peccaveris, convertere ad Deum tuum, quemadmodum agebat Propheta clamans: Laboravi in gemitu meo. Serva etiam Dei mandata; fac in aliis misericordiam, ut et ipse misericordiam consequaris. Spera quoque in Domino Deo tuo semper, sive appropinqua Deo jugiter, in omni tempore in virtute proficiens, ac propinquans Deo tuo semper.

« Chanaan, in manu ejus statera dolosa. » Monuerat Judam superius ut converteretur ad Dominum 117.0087A| Deum suum, et misericordiam atque judicium servans, speraret in Domino Deo suo semper: nunc ad Ephraim, id est ad decem tribus sermo convertitur, quae Chanaan appellantur, non per naturam, sed per imitationem, juxta illud quod loquitur Daniel ad presbyterum, qui utique de semine Judae erat: « Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te. » Et in Ezechiele ad Hierusalem dictum legimus: « Pater tuus Amorraeus, et mater tua Cethaea. » Stateram dolosam inter Ephraim, contra illud: Sit tibi aequus modius, justusque sextarius. « Calumniam dilexit, » id est non solum habuit stateram iniquam ac dolosam, sed etiam calumniam dilexit, id est oppressionem pauperum, quos per potentiam exspoliavit.

117.0087B| « Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum. » Nunc manifestius ponit quis sit iste Chanaan, id est decem tribus quae dixerunt: « Dives effectus sum, » id est omnibus temporalibus bonis abundo. Et est sensus: Non curo undecunque haec mihi congregaverim, cum tamen habeam quod possideam. Hoc morbo laborant multi, quia divitias quas habent, pauperibus non erogant, nec pro his Deo gratias agunt, de quibus scriptum est: Divitiae congregatae igni comburentur. Non enim fiunt illis redemptio, cum Scriptura dicat, « Redemptio animae viri propriae divitiae, » et Dominus in Evangelio: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. » « Inveni idolum mihi. » Ipsas divitias, quibus erat refectus, idolum appellat. Sicut enim gulosis Deus 117.0087C| venter est, ita et avaris aurum idolum est. Vel certe veraciter hoc dicunt, quia idola pro Deo colebant.

« Omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. » Sensus est: Quidquid peccavero, quia divitias habui, ab his qui meo auxilio indigent, non mihi imputabitur. Quia enim bonis meis indigent, non me pro peccatis meis accusabunt, quin potius laudabor ab illis, sicut scriptum est: Et qui iniqua egerit, benedicetur. Haec enim duo, divitiae scilicet et famulorum ambitio, accusatione carent. Diviti enim plurimi sunt amici. Haec omnia haereticis aptantur, in quorum manu est statera dolosa: quia quoscunque possunt, fraudulenter decipiunt. Calumniam quoque diligunt, dum innocentes persequuntur, 117.0087D| et per potentiam opprimunt; qui postquam alios deceperint, solent dicere: Divites facti sumus multitudine discipulorum qui nos sequuntur. Invenimus idolum nobis, idcirco vel maxime haereses componuntur, ut devorent domos viduarum, quae semper discunt, et nunquam ad scientiam veritatis perveniunt. Et pulchre ait: « Inveni idolum mihi. » Omnia enim haereticorum figmenta idola sunt, et ab impietate gentilium nihil differunt; solent itaque dicere: Quidquid fecero, quidquid egero mihi non poterit imputari. Habeo enim divitias meas, argumenta philosophorum, habeo multitudinem populi, quam qui aspexerit non me arbitrabitur peccare.

« Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti. » 117.0088A| Sensus est: Te laetante in scelere et gloriante in multitudine divitiarum, intantum ut diceres: « Dives effectus sum, inveni idolum mihi, » licet graviter peccares, ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, quando serviebas Pharaoni, et aedificabas de luto et paleis civitates, adhuc tribuo tibi locum poenitentiae; unde subditur: « Adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. » Dies festivitatis scenopegiam vocat, quae septimo a Pascha mense celebratur, et in memoriam suae egressionis de terra Aegypti, in tabernaculis habitabant filii Israel. Sicut (inquit) eo tempore de Aegypto te liberavi, et in tabernaculis per quadraginta annos habitare feci, sic et nunc faciam, educens te de captivitate, ut in diebus etiam festivitatis scenopegiae, 117.0088B| more patrum tuorum in tabernaculis sedeas, si tantum feceris quae praecepi.

« Et locutus sum super prophetas, » id est per prophetas, ut per Moysen, per Isaiam, Jeremiam, et caeteros. « Et ego visionem multiplicavi. » Unde Isaias: « Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. » Et Daniel: « Aspiciebam in visu noctis, et ecce Filius hominis veniebat. » « Et in manibus prophetarum assimilatus sum. » Ut Adam typum illius tenuit, qui dormiens ex suo latere formavit Evam, ut Christus Ecclesiam in cruce, sicut Jonas; unde Dominus: « Sicut fuit Jonas in ventre ceti; » sicut David qui stravit Goliam, sicut Isaac pro quo aries immolatus est, ad eos quoque qui haereticos sunt secuti, dicitur ut revertantur ad Deum, qui magis 117.0088C| vult poenitentiam peccatoris quam mortem. Ipsum enim esse qui eos eduxerit de Aegypto, id est de tenebris et errore gentilium, credi oportet. Et ne forsitan peccati memores tardius revertantur: Adhuc (inquit) sedere vos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis, ut quod fecit baptisma, hoc faciat et poenitentia, et habitent in tabernaculis Salvatoris, hoc est in ecclesiis, de quibus dicitur: « Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. » Et ne putent haeresiarchas et principes erroris sui Dei locutos Spiritu: Ego sum, inquit, qui locutus sum ad prophetas, et non ad magistros vestros, et ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum eorum qui sunt in Ecclesia constituti, assimilatus sum.

« Si Galaad idolum, ergo frustra errant in Galgal 117.0088D| bubus immolantes. » Galaad et mons est, et civitas juxta eumdem montem sita trans Jordanem in tribu Gad, de qua superius legimus: « Civitas operantium idolum, supplantata sanguine. » Galgal vero in tribu Juda prope Bethel, de qua supradictum est: « Omnis nequitia eorum in Galgal. » Quia ergo et decem tribus, quae significantur per Galaad, et duae quae exprimuntur per Galgal, in iisdem locis idola colebant, recte dicitur: « Si Galaad idolum, » etc., id est si decem tribus idola colunt, quae templo, sacerdotibus, et Dei religione carent, tamen tu, o Juda, frustra Deum dereliquisti, et in Galgal idola veneraris, cum habeas templum, sacerdotium, et caetera quae ad verum ritum pertinent. Porro boves, 117.0089A| vitulos appellat. « Nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri, » subauditur, remanebunt, et relinquentur absque cultura, illis in captivitatem ductis, sicuti tumuli de lapidibus et arenis congregati.

« Fugit Jacob in regionem Syriae. » Historiam Geneseos tangere propheta videtur, loquens de fuga Jacob, qui fugit ad Laban avunculum suum in regionem Syriae, de quo et supra dixerat: « In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo. » « Et servivit Israel; » hoc est ipse Jacob, « in uxore, » id est propter uxorem, Rachel scilicet, septem annis pascens oves avunculi sui. « Et in uxore servivit, » pro alia videlicet alios septem.

117.0089B| « In propheta autem eduxit eum Dominus de Aegypto, et in propheta servatus est. » Quia de Jacob et Israel historiam texere coeperat, conjungit patri filios, dicens: « In propheta eduxit eum Dominus de Aegypto, » in Moyse videlicet, quo monente egressi sunt de terra Aegypti. Vel certe, si altius haec volumus intelligere, Dominus, id est Deus Pater, in propheta, id est in Christo, populum suum de tenebris infidelitatis eduxit. Porro in propheta idem populus servatus est, quando pro peccato vituli, Domini ira saeviente, prostratus coram eo dixit: « Aut dimitte eis, aut dele me de libro tuo, » etc., quousque responsum est ei: « Dimisi juxta verbum tuum. » Non errabit, qui supplantatorem Jacob et Israel 117.0089B| videntem Deum in typo Domini dixerit praecessisse, et Rachel primo sterilem atque formosam, quam plurimum dilexit Jacob, significare Ecclesiam: Liam autem lippientibus oculis atque fecundam, Synagogae sacramenta monstrare, et quod ipse credentium populum eduxerit de tenebris hujus saeculi, et ad lucidissima Jordanis fluenta, id est baptismum pervenerit.

« Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis. » Sensus est: Cum ego Ephraim, id est omnes decem tribus de Aegyptia servitute liberaverim, multaque bona illi concesserim, provocavit me, qui sum natura dulcissimus, in suis amaritudinibus, id est fecit me amarum, et coegit reddere vindictam. « Et sanguis ejus super eum veniet, » id est ipse erit 117.0089D| causa mortis ejus, id est propter peccatum suum ducetur captivus, et interficietur ab hostibus, secundum quod David ad eum, qui se Saulem interfecisse nuntiabat, dicit: « Sanguis tuus super caput tuum. » « Et opprobrium ejus restituet ei Dominus Deus tuus, » id est vindictam blasphemiae qua dixisti: « Isti sunt dii tui qui te eduxerunt de terra Aegypti, » faciet Dominus super te venire. Semper haeretici clementissimum Dominum ad iracundiam provocant, et qui magis vult poenitentiam peccatoris quam mortem, duritia cordis sui punire compellunt. Et sanguis eorum, quo et suum et multorum effuderunt sanguinem, veniet super eos, et opprobria quibus Domino blasphemabant restituet eis Dominus Deus 117.0090A| suus, non quod eorum Dominus sit, sed quod quondam Dominus eorum fuit.

CAPUT XIII. « Loquente Ephraim, horror invasit Israel. » Loquente Ephraim, id est Jeroboam, filio Nabath, de tribu Ephraim, et praecipiente ut idola colerent, horror, id est timor nimius invasit Israel, intantum ut Deum derelinqueret, et idolis sacrificaret. Unde subditur: « Et deliquit in Baal, » idolo scilicet Sidoniorum, qui et ipse est Bel, « et mortuus est, » infidelitate perdens eum, qui dicit: « Ego sum vita. » Scriptum est enim: « Anima quae peccaverit ipsa morietur. »

« Et nunc addiderunt ad peccandum. » Peccatum 117.0090B| idololatriae peccato copulantes, « feceruntque sibi conflatile, » id est vitulum, « de argento suo, » ut scilicet haberent ipsi quoque suos vitulos, « quasi similitudinem idolorum. » Quia enim rex habebat deos aureos, ipsi, id est populi subjecti, secundum suam possibilitatem in similitudinem illorum fecerunt sibi deos argenteos. « Factura artificum totum est, » id est opus hominis, non Dei. « His ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. » Sicut verbi gratia fecit Manasses et multi alii, de quibus scriptum est: Immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus. Acsi aperte diceret: Vos, cultores idolorum, quia hostiae non suppetunt, filios et filias vestras idola vobiscum colentes, id est vitulis immolate. Sin autem (ut quidam volunt) daemones 117.0090B| loquuntur ad populum: « Immolate homines, » vitulos enim deferunt. Ostenditur ingluvies eorum qui sanguine victimarum aluntur et holocaustorum fumo, quod, deficientibus hostiis, homines cupiunt immolari, quorum non solum interitu, sed et cruore laetantur.

« Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus pertransiens: sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. » Quia (inquit) homines vitulis, imo uno vitulo immolaverunt, et adoraverunt vitulos, idcirco erunt quasi nubes, etc., quae omnia videntur ad tempus, et cito esse desinunt. Nubes enim et ros sole adveniente fugantur et exsiccantur; pulvis quoque de area raptus, et fumus de fumario in tenues auras dissolvuntur. Unde est: 117.0090D| Sicut deficit fumus, deficient. Et est sensus: sicut hae quatuor subito dilabuntur, sic illi subito ducentur in Assyrios. Unde supra dictum est: « Sicut mane pertransit, ita pertransiit rex Israel. » Nubi autem matutinae, et rori, et pulveri haeretici comparantur, de quibus in Epistola catholica legimus: Hi sunt nubes sine aquis. Habent enim speciem prophetarum et nubium apostolicarum, ad quas Dei veritas pervenit, sed non habent aquas, id est gratiam Spiritus sancti, de quo Dominus dicit: « Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. »

« Ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti. » Fui subauditur, ex quo eduxi te de Aegypto: « et Deum absque me nescies, et praeter me non est salvator. » 117.0091A| Refert nunc quid praestiterit illis, educens eos de Aegypto per manum Moysi, quando ait illis: Attende, ne forte comedas et satureris; ne forte obliviscaris Dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti, etc. Non enim alius Deus praeter me, et non est qui possit salvare alius.

« Ego cognovi te, » id est dilexi. Sicut enim nescire Dei, reprobare est, sic cognoscere, diligere est, atque eligere. Unde et Moysi dicitur: Novi te ex nomine, id est specialiter prae caeteris elegi. « In deserto in terra solitudinis, » subauditur cognovi te, ubi scilicet non erant messis vel vincae, nec etiam arbores frugiferae, sed rerum omnium penuria.

« Juxta pascua sua adimpleti sunt, » id est licet esse ibi indigentiam omnium bonorum, dedi illis 117.0091B| manna de coelo, aquarum fontes produxi de petra durissima. « Et saturati elevaverunt cor suum, » id est in superbiam erexerunt se repleti manna, carnibus, et potu spirituali. « Et obliti sunt mei, » cujus beneficiorum memores esse debebant, secundum illud quod scriptum est: « Incrassatus est dilectus, et recalcitravit. » Neque enim per tantam eremi vastitatem, ubi non solum fruges, sed et arbores vineaeque, sed nec herba quidem gignitur, et nullae aquae ardorem temperant solis, per quadraginta annos poterat Israel ad terram pervenire Jordanis, nisi Dominus omnia praestitisset. Haereticos quoque eduxit Dominus de tenebris infidelitatis, ubi seviebant Pharaoni et ducibus ejus, praecepitque eis in Ecclesia, ut alium nescirent deum nisi eum, qui est 117.0091C| Creator omnium populorum, et novit salvare quos fecit. Ipse cognovit et pavit in terra solitudinis, ut possint dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit. Deditque eis panem de coelo, quem in Aegypto comederant nunquam, et aquas de consequente eos petra; petra autem, juxta Apostolum, erat Christus. Impletique pane divitiarum Scripturarum et saturati, elevaverunt contra Creatorem cor suum, et alterum sibi finxerunt deum, obliviscentes Dei, qui praecesserat eis ut legis verba ante oculos religarent, et in manibus haberent, ne unquam obliviscerentur Dei sui.

« Et ero eis quasi leaena, et sicut pardus in via Assyriorum. » Leaena raptis catulis ferocior est omnibus bestiis, pardus quoque varius non minoris est saevitiae. 117.0091D| Et est sensus: Cum traditi fuerint hostibus, et ducti in captivitatem, ego, qui semper erga illos clementissimus exstiti, ferocitatem omnium bestiarum adversus eos exeram. Unde protinus subditur:

« Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et disrumpam interiora jecoris eorum. » Aiunt qui de bestiarum scripsere naturis inter omnes feras nihil esse ursa saevius cum perdiderit catulos, vel indiguerit cibis; et est sensus: Quia in corde adversum me saevientes cogitaverunt blasphemias, et adversum me protulerunt, convertar eis in omnes bestias, id est in omnem ferocitatem, et disperdam et conteram per Assyrios, atque interiora cordis eorum disrumpam, id est vitalia cordis eorum auferam. « Et consumam 117.0092A| eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos. » Ac si diceret: Tantae iniquitatis sunt, ut etiam positi in captivitate, saevitiam meam merito sentiant. « Consumam ergo eos ibi, » veluti leo praedam devorat, « bestia agri scindet eos, » Sennacherib scilicet, vel diabolus in deserto hujus saeculi habitans. Notandum quod qui in Evangelio credentibus loquitur: « Venite, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, » etc., usque: « Onus meum leve est, » nunc per prophetam incredulis et nolentibus agere poenitentiam, leaena, pardus, ursa et leo efficitur.

« Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. » Id est tu ipse es causa perditionis tuae. Pro quo alia habet translatio: Pereas Israel, qui in tantum impietatis descendisti profundum, ut solius 117.0092B| Dei salveris misericordia. In me est enim tantummodo auxilium tuum, si poenitentiam egeris, non ex te.

« Ubi est rex tuus? Maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis. » Ironice ad eos divinus sermo profertur, qui contra Dei voluntatem elegerunt sibi regem, de cujus fortitudine praesumentes, victores se fore jactabant. Ubi est, inquit, rex tuus? Jeroboam scilicet, vel etiam Saul, de quo dicebas Samueli: Constitue nobis regem, ut judicet nos. Cumque ille contradiceret, respondebat: Nequaquam, sed erit rex nobis, et egredietur ante nos, et pugnabit pro nobis. De quo ergo promiseras tibi, quod tua bella bellaret, maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis, cum jam imminent Assyrii, etiam 117.0092C| ab imminente necessitate subveniat. Sed non habes regem hominem, quia me, quem projecisti, non habes Deum. « Et judices tui, » id est comites et caeteri principes, « de quibus dixisti: Da mihi regem et principes, » subauditur: Ubi sunt?

« Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. » Dabo tibi regem, Saul videlicet, in furore meo, intantum ut in diebus messis pluviam monstrarem contra naturam terrae repromissionis, et auferam in indignatione mea Sedechiam, quem erutis oculis in Babylonem ducam. Aliter: Dabo tibi regem, id est Jeroboam, in furore meo, et auferam in indignatione mea Osee, ultimum regem decem tribuum.

« Colligata est iniquitas Ephraim, » id est, quomodo 117.0092D| si ligetur quod in sacculo conservatur, et non perit ei qui ligatum est, sic omnis iniquitas qua in Deum peccavit Ephraim, colligata est ei, et permanet usque ad tempus captivitatis; unde subditur: « Absconditum peccatum ejus. » Non Deo, cui nuda et aperta sunt omnia, sed ipsi, qui usque ad tempus captivitatis voluit recognoscere illud.

« Dolores parturientis venient ei. » Cum venerit scilicet dies ultionis et captivitatis, et revelabitur ejus iniquitas et omnibus manifestabitur, tunc repentinis doloribus concutietur, veluti parturiens mulier affligitur et ingemiscit. « Ipse filius non sapiens. » Filius Dei Ephraim fuit, juxta quod scriptum est: « Filius primogenitus mihi Israel, » sed non sapiens, 117.0093A| quia verum non cognovit patrem Deum, pro quo idola coluit. « Nunc enim non stabit in contritione filiorum, » id est, cum parturitionis dies et captivitatis advenerit, non poterit sustinere malum et contritionem filiorum sufferre, qui praesentibus patribus interficientur; vel non stabunt, quia captivi ducentur.

« De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. » Eis loquitur Deus omnipotens, quos sua gratia liberare dignatur. De manu, inquit, mortis liberabo, id est de opere peccati, quod ad mortem trahit: quia enim manu opus agitur, recte manus peccati ipsum opus intelligitur, quo anima interficitur. Unde scriptum est: « Mors et vita in manibus linguae; » vel certe manus peccati, intelligitur potestas 117.0093B| diaboli. De morte redimam eos, id est de inferno liberabo omnes Judaeos et gentiles credentes; unde subditur: « Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. » Mors illius fuit, quia sua morte mortem destruxit, quae nullum suorum ibi reliquit. Momordit autem quando partem (suos videlicet electos) liberavit, partem autem reproborum ibi dimisit. Nam ex eo quod mordemus, partem consumimus, partem relinquimus; vel mors et infernus, diabolus intelligitur, quem momordit Christus, ut potestatem amitteret, non tamen penitus esse desisteret. Inter mortem autem et inferos hoc interest: mors est qua anima separatur a corpore; infernus locus est in quo animae recluduntur sive ad refrigerium, sive in poenis pro qualitate meritorum. 117.0093C| « Consolatio abscondita est ab oculis meis. » Videns clementissimus Pater quod omnes morimur, data sententia in Adam, dicit: Consolatio abscondita est ab oculis meis, pro eo quod omne genus humanum perire conspicio. Vel etiam propheta considerans omnes mori, et in infernum descendere, seque ad eos venturum esse praenoscens, dicit: « Consolatio abscondita est ab oculis meis. » Et est sensus: Non valeo consolari: nec quidquid mente concepero dolorem meum possum mitigare, dum considero inevitabilem necessitatem mortis.

« Quia ipse inter fratres dividit. » Ipse, id est infernus, dividit inter fratres, dum unum ab hac vita subtractum recipit, alterum superstitem relinquit. Quo in loco omnem intellige deesse charitatem, quod 117.0093D| et mater dividatur a filia, et pater a filio, et frater a fratre. Itaque quidquid fraternitatis unitatem dividit et discordiam seminat, infernus merito appellatur. Duos autem fratres inter se morte divisos, juxta historiam illius temporis, quidam intelligunt Judam et Israel, ut quod tunc figurabatur in parte, tunc sentiatur in toto. « Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem. » Ventum urentem illum debemus intelligere de quo Habacuc dicit: Deus ab austro veniet, et sanctus de monte Pharan. Deus enim Pater adduxit ventum urentem, hoc est Filium suum, peccata tollentem de deserto generis humani, in quo diabolus quaerens requiem, invenire non potuerit; vel de utero virginis, quae sine humore 117.0094A| virilis seminis concepit; unde est: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Pulchre autem tam in Isaia quam in praesenti loco, flos sive ventus ascendens dicitur, quia de humilitate carnis ad excelsa conscendit, et nos secum ad Patrem duxit, dicens in Evangelio: « Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. » « Et siccabit venas ejus, » id est peccata mortis ejus. Venas mortis peccata recte intelligimus, quibus per Christum siccatis, mors quoque ipsa siccabitur. « Et desolabit fontem ejus, » id est diabolum, de quo ipse ait: Nunc princeps mundi ejicietur foras. « Et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. » Quod dupliciter accipitur: vasa enim desiderabilia sunt sancti, de quibus Paulus dicit: « Habemus thesaurum istum 117.0094B| in vasis fictilibus; » vel certe: quos diabolus veluti vasa in aeternum tenere desiderabat, ipse Christus veniens ab ejus potestate diripuit, et quasi vasa pretiosissima secum perduxit in paradisum.

CAPUT XIV. « Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum. » Saepe diximus decem tribus appellari Samariam, a metropoli Samaria, quae ex nomine Augusti nunc vocatur Augusta, id est Sebastia. Cur autem Samaria dicta sit civitas in Regum volumine legimus. Loquitur itaque propheta hic non optative, sed praedicando, dicens: « Pereat Samaria, quia ad amaritudinem concitavit Deum suum, » cum esset dulcissimus colendo, et coegerit 117.0094C| eum peccantibus reddere vindictam, « in gladio, » subaudis Assyriorum. « Pereat: parvuli ejus elidantur, » id est conterantur ad terram, « et fetae ejus discindantur, » id est praegnantes gladio disrumpantur in mortem, quae omnia ei accidisse credendum est tempore captivitatis et angustiae, quando suam patriam perdiderunt, et qui evaserunt gladium in servitutem perpetuam sunt adducti.

« Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. » Haec verba, quantum ad historiam pertinent, ad decem tribus quae appellabantur Ephraim dicta sunt, quae dereliquerunt Dominum Deum suum, et adoraverunt vitulos quos fabricaverat Jeroboam. Spiritualiter vero, referri possunt ad unumquemque peccatorem, 117.0094D| qui recedens a Creatore suo, subdit se idolo, hoc est omni mendacio, et sperat salvari ab Assur, id est diabolo, qui est auctor mendacii, sicut et pater ejus. Dicamus ergo breviter utrumque, et sic historialem intelligentiam, et juxta spiritualem ad unumquemque referendo. Superius praedixit propheta decem tribubus ad quas loquebatur calamitates et aerumnas quae sibi imminebant; nunc alloquitur eas, hortaturque et dat consilium, qualiter deprecentur Dominum, postponendo idola, et convertendo ad Deum: « Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, » ab iniquitate ad justitiam per confessionem peccatorum, et operationem bonorum operum, « quoniam corruisti in iniquitate tua, » fabricando idola 117.0095A| et adorando daemonia. Corruisti per idololatriam, consurge per cultum et religionem Dei tui adimplendam. Sic unusquisque nostrum debet agere. Infirmati sumus, et corruimus in peccatum: consurgamus ad poenitentiam, facientes fructus dignos poenitentiae, ut Joannes Baptista praecinit, et revertamur a nostris operibus pravis.

« Tollite vobiscum verba, » o populi decem tribuum, « et convertimini ad Dominum, et dicite ei. » Duo agit propheta: hortatur eos ad poenitentiam, et de quo fundant orationes ad Dominum. Tollite, inquit, vobiscum verba, hoc est: Proferte preces et delictorum confessionem, et convertimini ad Dominum tam verbis quam operibus. Ille enim vere et veraciter convertitur a sua iniquitate ad bona opera 117.0095B| peragenda, qui hoc quod credit et corde tenet, praedicat ore et implet opere. « Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. » Talia debet unusquisque fidelium dicere: « Omnem aufer iniquitatem, » id est ab omnibus nos emunda peccatis, juxta illud: « Ab occultis meis munda me. » Et accipe bonum, confessionem scilicet, precesque non fictas, et gratiarum actionem. Quod adjungit propheta: Reddemus vitulos labiorum nostrorum, mirabiliter loquitur. Quis unquam vitulos in labiis, nisi sumpta pars fuerit ad edendum? Non praecipit offerre vitulos et sacrificia, victimasque quas solebant Judaei in templo offerre, sed per vitulos labiorum debemus intelligere laudes et gratiarum actiones, juxta illud Psalmistae: Immola 117.0095C| Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua; et illud: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus. » Sic et unusquisque nostrum vitulos, hoc est laudes, Deo omnipotenti reddit, cum confitetur se credere in Deum, Patrem ingenitum, Filium genitum, verum Deum et hominem credens, Spiritum sanctum procedentem a Patre et Filio, Trinitatem in distantia personarum, unitatem in Deitatis potentia habere. Et hoc agens, adimplet illud Apostoli: « Corde, inquit, creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. »

« Assur non salvabit nos, super equos non ascendemus. » Dicit beatus Hieronymus, quia traditio Judaeorum est, quod temporibus Manahen, regis Israel, miserit ipse rex Manahen et populus decem 117.0095D| tribuum mille talenta argenti Phul regi Assyriorum, ut esset manus ejus cum eis, et haberet pacem cum eis, praeberetque auxilium ad resistendum Aegyptiis. Inter quae munera etiam illos duos vitulos misisse illi, quos sacerdotes eorum fecerant ex aere, et deauraverant pro aureis quos Jeroboam fecerat, quorum aurum ipsi sacerdotes populo ignorante in suos usus transtulerunt, fabricantes aeneos loco illorum; de quibus vitulis Propheta superius dixit: Et ipse (subauditur vitulus) in Assur delatus est munus regi ultori, ponens singularem numerum pro plurali; ideoque dixit Propheta, ex persona populi loquens: « Assur non salvabit nos. » Acsi diceret aliis verbis: Possumus spem nostram super Assyrios ponere, 117.0096A| ut nos protegant, sed non sumus tuti et protecti ab eis. Nunc ergo jam non habemus fiduciam in homine, sed in te, qui es Deus noster, quia maledictus homo qui confidit in homine, et a Domino recedit cor ejus; et quod addit: « Super equos non ascendemus, » demonstrat quia confisi super Aegyptios sunt, qui velocissimos equos habebant. Et est sensus: Super equos non ascendemus, hoc est non habemus ultra spem in Aegyptiis, sed in te erit refugium nostrum. Allegorice si volumus istud intelligere, per Assur possumus accipere diabolum, per equum vero superbiam illius. Si quis ergo nostrum fiduciam habuerit in Assur, placans eum muneribus, pessimis scilicet operibus, quibus ipse delectatur, ut ascendat equum, hoc est super arrogantiam illius, 117.0096B| eveniet ei hoc quod Dominus in Evangelio dicit: « Omnis qui se exaltat, humiliabitur. » « Nec dicemus ultra, dii nostri opera manuum nostrarum, » id est vitulos aureos, quos nos ipsi fecimus, ultra deos non aestimabimus, nec auxilium ab eis postulabimus. « Quia ejus qui in te est misereberis populi. » Hoc est populi Israel, de quo dixeras: Filius primogenitus meus Israel. Ejus, inquit, populi qui in te est per fidem et poenitentiam, quoque quondam peccando a te recesserat, postquam per poenitentiam fuerit reversus, misereberis ejus.

« Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee. » Quia dixerant per poenitentiam ad Deum conversi: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum; recognoscentes patrem quem reliquerant, respondit 117.0096C| Dominus: Sanabo contritiones eorum, id est dimittam eis peccata, quibus graviter fuerant confracti et vulnerati. Diligam eos spontanee, hoc est, voluntarie. « Quia aversus est furor meus ab eis, » poenitentiam illis agentibus.

« Ero quasi ros, et Israel germinabit quasi lilium. » Qui enim propter peccata irascebar eis, nunc propter meam clementiam miserebor. Et ero eis quasi ros, quia aestum aestuantis incendii et libidinis misericordia mea auferam ab eis; ipsique germinabunt ut lilium, quia abundabunt et crescent decore virtutum, et odore bonae operationis. Unde Paulus: « Christi bonus odor sumus Deo. » Germinant enim, imo florent electi ut lilium, Dominum Deum suum imitantes, qui dicit in Canticis canticorum: « Ego 117.0096D| flos campi, et lilium convallium. » « Et erumpet radix ejus ut Libani, » id est voluntas bona ad effectum bonae operationis ducetur. Libanus mons est, cujus arbores excellentissimae, quantum ad auras extendunt verticem, tantum radicem in ima demergunt, ut nulla tempestate quatiantur, sed stabili mole consistant.

« Ibunt rami ejus, » id est proficiunt de virtute in virtutem, « et erit quasi oliva gloria ejus. » Quia dixerunt: Et erumpet radix ejus quasi Libanus; ne putaremus eumdem eum loqui ex infructuosis arboribus sanctum virum, et conversum ad Dominum, olivae fructiferae comparat. Oleum autem misericordiam significat, quae per charitatem operatur, et 117.0097A| omnibus bonis operibus. Ait ergo: « Erit quasi oliva gloria ejus, » id est operibus misericordiae impinguabitur, ut accenso lumine in tenebris luceat, et aliis exemplum bonae operationis tribuat.

« Et odor ejus ut Libani. » Libanus apud Graecos et Hebraeos et mons dicitur et thus. Hic autem pro thure ponitur: Sicut enim odore thuris, sic delectamur et fama justi hominis.

« Convertentur sedentes in umbra ejus. » Illi scilicet, qui a Deo Patre peccando recesserant, convertentur ad eum: et postquam conversi fuerint, accipient conversionis suae praemium, ut sedeant sub umbra, id est sub protectione illius habitent, et possint dicere cum Ecclesia: Sub umbra illius quam desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. 117.0097B| « Vivent tritico, et germinabunt quasi vinea. » Cum, inquit, sederint sub umbra illius, qui mortui fuerant vivent tritico, id est bonis operibus abundabunt, vel corpore et sanguine Domini, vel certe tritico vivent, quia per Christum, qui est verum frumentum, de morte ad vitam resurgent. Unde est: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Ipse quoque vinea est, qui in se credentes vino spirituali debriat. Unde Psalmista: Visitasti terram et inebriasti eam. Et ipse Dominus discipulis: Comedite, amici, bibite et inebriamini, charissimi. Quasi vinea ergo electi germinabunt, quia Dominum suum bonis operibus imitabuntur, juxta quod ipse Dominus dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur. » « Memoriale ejus sicut vinum Libani. » 117.0097C| Vinum Libani possumus dicere mistum, et diversis pigmentis conditum, ut odorem habeat suavissimum. Et est sensus: sicut vinum pigmentatum suave fragrat hominibus, sic memoria justi hominis Domini opera imitantis, suavis est et dulcis. Possumus et vinum Libani illud intelligere, quod Domino offerebatur in templo, de quo ait Zacharias: « Aperi, Libane, portas tuas, » etc. Sicut enim delectabatur Deus omnipotens in vino quod ei offerebatur, sic gaudet et laetatur ex odore fidelium, fidei, et bonorum operum de se reddentium famam.

« Ephraim, quid mihi ultra idola? » Subauditur opponis. Et est sensus: Cum tanta bona percepturus 117.0098A| sis, quia poenitentiam agens meus esse coepisti, quid ultra vis colere idola? « Ego exaudiam et dirigam eum poenitentiam agentem, et ad me clamantem. » Dirigam eum, id est per rectam viam incedere faciam; via autem Christus, per quem fit accessus ad Patrem. « Ego ut abietem virentem, » subauditur dedi eum, ut haberet viriditatem fidei et operationis, et semper coelestia mentis intuitu peteret. « Ex me fructus ejus inventus est, » id est omnis illius operatio, et Veteris et Novi Testamenti observatio ex meo praecessit dono, sine quo nihil potestis facere. Sciendum autem quod saepe jam diximus, salutis Israelis et reversionis ad Deum et de captivitate redemptionem, non carnaliter accipi, ut Judaei somniant, sed spiritualiter et verissime compleatur.

117.0098B| « Quis sapiens et intelliget ista; intelligens et sciet haec? » In his verbis, Propheta obscuritatem voluminis, et difficultatem ostendit explanationis. Quis nisi Christo docente cognoscere, quid significet Jezrael, quid soror ejus non misericordiam consecuta, quid tertius frater ejus non populus, quid meretrix Osee conjuncta, et caetera quae narrantur in capite, vel quid ventus urens, etc., in fine? Harum itaque obscuritatem rerum considerans, ait: Quis sapiens et intelliget ista? Si autem ipse qui scripsit vel difficile vel impossibile confitetur, quid nos facere possumus, qui, lippientibus oculis et peccatorum sordibus obscuratis, clarissimum jubar solis non possumus intueri? tum si dicerem illud quod scriptum est: O profundum divitiarum sapientiae et 117.0098C| scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus. « Quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis. » Viae Domini mandata intelliguntur Veteris ac Novi Testamenti, in quibus justi ambulant, dum ea opere complent, dicentes ad Deum cum Psalmista: « Perfice gressus meos in semitis tuis. » « Praevaricatores vero corruent in eis. » Praevaricatores, Judaei intelliguntur, haeretici, falsique Christiani, qui mandata Domini transgrediuntur. Qui in eis corruent, quoniam qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Et servus qui scit voluntatem domini, et non facit, plagis vapulavit multis.

IN JOEL PROPHETAM. 117.0097| 117.0097D| Joel interpretatur incipiens. Iste ad Judaeam et Hierusalem vaticinium proferens, in principio sui voluminis post luctuosa convivia ad luctum provocat Hierusalem, excidiumque ejus praenuntiat. Prophetat quoque vocationem gentium, et super congregatos credentes superventurum Spiritum sanctum.

CAPUT PRIMUM. « Verbum Domini quod factum est ad Joel filium Phatuel. » Joel interpretatur fortis Dei. Phatuel, adapertio vel sermo Domini. Verbum Dei, quod semper fuit apud Patrem, ad Joel factum est.

117.0098D| « Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae. » Senes non aetate, sed merito; habitatores vero terrae, qui terrenis operibus deprimuntur. Inter audire vero, et auribus percipere, magna distantia est. Presbyteri, hoc est spirituales, sacratius audiunt; qui vero terram inhabitant, auribus percipiunt, sed humilius. « Si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum, super hoc filiis vestris narrate: et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. » Quod dicturus sum, novit memoria: nova res novos auditores desiderat. Vinum enim novum in utres novos mittitur. 117.0099A| In hac brevi sententia omne genus humanum contexuit.

« Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. » Quid enim per erucam, quae toto corpore in terram repit, nisi luxuria designatur? quid per locustam, quae saltibus evolat, nisi inanis gloria exprimitur? quid per bruchum, cujus pene totum corpus in ventre colligitur, nisi edendi ingluvies figuratur? quid per rubiginem, quae dum tangit incendit, nisi ira innuitur? Residuum ergo erucae locusta comedit, quia saepe, cum luxuriae vitium a mente recesserit, inanis gloria succedit, cum se quasi sanctum ex castitate gloriatur. Dum ergo vitia vitiis succedunt, agrum mentis alia pestis devorat, dum 117.0099B| alia relinquit. Item aliter: Assyrii sub Salmanasar, Babylonii Judaeam sub Nabuchodonosor, Antiochus Syriae, et Vespasianus imperator Romanorum vastaverunt. Item aliter: Quatuor hae pestes quatuor significant genera vitiorum, quibus humanae animae pervertuntur; nam hi metuunt, cupiuntque, dolentque, gaudentque.

« Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. » Ebrii vocati sunt qui, mundi hujus amore confisi, mala non sentiunt quae patiuntur. Quid est ergo dicere: Expergiscimini, ebrii, et flete, nisi: Somnium vestrae insensibilitatis excutite, et in devastatione cordis tot sibi succedentibus vitiorum pestibus, vigilantibus lamentis obviate?

117.0099C| « Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. » Gens enim fortis et innumerabilis daemones significat, quae non super coelum, hoc est spirituales, sed super terram, hoc est super carnales ascendit.

« Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam et projecit, albi facti sunt rami ejus. » Vinea populus Domini nuncupatur, ficus vero Israeliticam plebem significat. Ficum diabolus decorticavit, quia eamdem plebem Judaicam ab omni gloria nudavit. Rami ejus albi facti sunt, quia sacerdotes illius atque doctores forinsecus albi videntur per hypocrisim.

« Plange quasi virgo accincta sacco, super virum 117.0099D| pubertatis tuae, » O infelix plebs, vel anima, quae sponso, id est Christo, velut sponso copulata fueras conjugio, et stuprata a daemonibus, adultera effecta es, plange quasi virgo, hoc est age poenitentiam.

« Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini. » Domum Domini plebem dicit Judaicam, sive animam, quae, ex spoliata ab adversariis potestatibus, nudata fit ab omni sacrificio justitiae.

« Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, et elanguit oleum. » Hoc est quod ait David: « Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. » Triticum, vinum, et oleum, charismatum significant 117.0100A| dona, quae in populum Judaeorum, vel in caeteris animabus per degenerem vitam a diabolo dissipata sunt.

« Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento, vino, et hordeo, quia periit messis agri. » Agricolae vel vinitores angeli sunt, sive magistri atque doctores, qui, videntes animas sibi creditas carnalibus passionibus deservire, nunc plangunt. Messis humanum genus significat.

« Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. » Vinea vel ficus id ipsum quod superius plebs Judaica. Malogranatum et caetera ligna diversa significant charismatum dona, quae humano generi ab adversariis 117.0100B| potestatibus per vitia auferuntur.

« Accingite vos, et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei nostri sacrificium et libatio. » Exhortatio ad praepositos Ecclesiae, ut per eruditionem populi sibi crediti, velut propria deplorent. Domum Dei Ecclesiam dicit, vel animam ex qua munera Dei per vitae incuriam perierunt.

« Sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei nostri, et clamate ad Dominum: Ah ah ah diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. » Hoc est: jejunium vestrum caeteris virtutibus adjunctum sanctificate. Senes et habitatores terrae, doctores 117.0100C| et auditores dicit in Ecclesiam congregandos per fidem; dies Domini dicitur dies judicii.

« Nunquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei vestri laetitia et exsultatio? » Crescentibus enim vitiis atque peccatis, luctus succedit laetitiae; domus Dei Ecclesia intelligitur, vel anima.

« Computruerunt jumenta in stercore suo. » Jumenta in stercore suo putrescere est, homines carnales in fetore luxuriae vitam finire. « Demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum. » Horrea vel apothecae mentes significat fidelium, in quibus frumentum justitiae et vinum prudentiae recondi solitum erat.

« Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascuum eis, sed et greges pecorum 117.0100D| disperierunt. » Quod animal et armenta dixit, homines doctos doctrinam Dei ignorantes insinuavit, pecora vero gentes significant. Pascua defecerunt, quia ariditas verbi Dei cuncta possidet, et cessantibus pluviis ejus, omnia aruerunt. Greges disperierunt, quia pastores tales non sunt qui doceant sanitatem.

« Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis, sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. » Ignis, diabolus, desertum, mundus iste, speciosa deserti, homines sive gloria hujus saeculi; ligna regionis, gentes quae a diabolo consumptae sunt; bestiae 117.0101A| agri gentes dicuntur, quae post mala opera ad Deum conversae, ejus misericordiam implorant. Fontes aquarum scientiam significant legis, quae in populo Judaeorum per infidelitatem exsiccata est.

CAPUT II. « Canite tuba in Sion, ulutate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae; quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis. » Clara vox Evangelica praedicatio, Sion vero Ecclesia vel anima; habitatores terrae, homines dicit esse carnales, quos omnes terret, et ad poenitentiam provocat; dies judicii talis erit his qui passuri sunt poenas, quam diei tenebrarum et caliginis ob damnationem reproborum 117.0101B| comparavit. At vero, quia cuncta retroacta tunc judicii justitiae patefacta erunt, ideo eam solis lumini comparavit. « Quasi mane expansum super montes populus multus et fortis, similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. » Populus multus et fortis, daemonum multitudinem et impiorum significat, quae a principio, hoc est ab Adam usque in finem saeculi cum in judicio fuerit exstincta, in aeternum non erit, quia post eumdem diem judicii, ascensus atque descensus (sicut dicere voluit Origenes) non erit.

« Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. » Ubicunque enim ille ingressus fuerit, exercitus daemonum statim desertum facit, et omnium 117.0101C| virtutum exurit flores. « Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. » Priusquam homo delinquat per ejus suasionem, et est sine peccato, fit quasi hortus paradisi: cum autem eum semel ceperit et duxerit in peccatum, facit eum solitudinem et desertum, ita ut non sit, aut raro sit, qui ejus possit effugere decipulam.

« Quasi aspectus equorum aspectus eorum, et quasi equites sic currunt. » Equus homo, eques diabolus. Quasi aspectus eqourum, aspectus impiorum, per quos diabolus persequitur justos. Quadriga diaboli quatuor sunt passiones, quas sub nomine pestium in capite hujus libri describit.

« Sicut sonitus quadrigarum super capita montium 117.0101D| exsilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium. » Stipula, leves et infructuosi homines, igne diaboli consumpti.

« A facie ejus cruciabuntur populi, omnes vultus redigentur in ollam. » Cum populi coeperint cum ipso in poenam trahi, et eos coeperit habere diabolus in propria potestate.

« Sicut fortes current, quasi viri bellatores ascendent murum. » Infelix illa civitas, hoc est anima, quae a tali hoste capitur. In qua cum quisque ingressus fuerit, super murum virtutum currens libenter insultat; atque domum conscientiae cum intraverit, si quid boni in ea invenerit, cuncta deperdat.

117.0102A| « Vir in viis suis gradietur, et non declinabit a semitis suis. Unusquisque fratrem suum non coarctabit. Singuli in calle suo ambulabunt. Sed et per fenestras cadent, et non demolientur. Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent. » In quibus enim diabolus juste acceperit potestatem, in his per sensus carnis velut per fenestras ingrediens, amota quae intrinsecus reperit, depraedatur. Si quis vero eum introire prohibeat, ejus aedificium boni operis demoliri non permittitur. « Per fenestras intrabunt quasi fur, » id est per sensus nostros occulte daemones velut fures ingredientur.

« A facie ejus contremuit terra, moti sunt coeli, sol et luna contenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. » A facie hujus populi diabolici, 117.0102B| vel etiam Antichristi contremuit terra, hoc est peccatores; moti sunt coeli, id est spirituales. Sol et luna obtenebrati sunt, quia fides Christi et Ecclesiae in quorumdam corda sub Antichristo deficiet

« Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus. » Quia divina praedicatio praeibit Antichristi adventum. Castra daemonum ideo castra Domini dicuntur, quia in omni necessitate tam ad probationem justorum, quam ad damnationem reproborum ejus juri deserviunt. « Magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? » Quis, semper in Scripturis dupliciter intelligitur, id est aut nullus, aut rarus.

« Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me 117.0102C| in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu. » Exhortatio Domini humanum genus ad poenitentiam provocans, in jejunio primo, quia fundamentum poenitentiae jejunium est. Comes autem jejunii, fletus et planctus.

« Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, praestabilis super malitia. » Hoc adversum eos loquitur poenitentes, qui habitu poenitentiam pollicentur, et corde non exhibent. Ne desperet peccator magnitudine vitiorum, benignitas et misericordia Domini illi pollicetur, quia peccantes non punit statim, sed poenitentiae dat locum.

« Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat 117.0102D| post se benedictionem? Sacrificium et libamen Domino Deo nostro. » In uniuscujusque peccatum dubie veniam repromittit, ne negligentiorem faciat poenitentem, et relinquat post se benedictionem. Primo benedictionem, quae expellit maledictionem, deinde sacrificium et libamen, hoc est opera bona quae placeant Deo.

« Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate populum: sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera. » Iterum eadem repetit, ut vel doctrinae frequentis auditu convertantur ad Deum. Congregatio populi collectio est in Ecclesia fidelium per Christum; aetatum diversitas discretio est meritorum. 117.0103A| « Egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo. Intra vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini, et dicent. » Sponsus Christus de cubili suo, hoc est de sinu Patris, ad publicum humani generis egressus. Sponsa caro ejusdem Christi ex utero Mariae virginis velut de thalamo suo prodiens. Sponsus sermo divinus, sponsa anima fidelis. Sacerdotes ministri Domini, apostoli sunt, pro delictis populi intervenientes. « Parce, Domine, parce populo tuo, et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. » Hoc est: ut mitteret qui eam liberaret, et misit et pepercit populo suo; id est, in adventu Christi, remissionem largitus est peccatorum, ut non dominentur eis nationes, id est daemones. « Quare dicunt in populis: 117.0103B| Ubi est Deus eorum? Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. » Zelare ideo dicitur, quia ubicunque zelus est, amoris indicium est. Responsio Domini, pollicitatio ejus per libros legis prophetarum. « Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini in eis, et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. » Frumentum, Christus, qui in Zacharia frumentum dicitur electorum; vinum, gratia Spiritus sancti; oleum, charismata, quae a Christo per donum Spiritus sancti in corda electorum diffunduntur, hoc est: benedictione mea veterem maledictionem abstergam.

« Et eum qui ab aquilone est, procul abjiciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam. » Aquilonem diabolum dicit: terram inviam et 117.0103C| desertam, reprobos omnes in quibus regnat appellat. « Faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum. » Diabolus non habens faciem ad solem justitiae, sed quocunque respexerit, semper mare istius saeculi respicit. Orientale autem et novissimum, principium ruinae ejus intelligitur. « Et ascendet fetor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit. » Cum idem diabolus jugulatus in fine mundi fuerit, tunc fetor ejus, hoc est qualis sit, omnibus apparebit.

« Noli timere, terra, exsulta et laetare, quia magnificavit Dominus ut faceret: nolite timere animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti. » Hoc est cogitationem suam, quam pro salute humani 117.0103D| generis disposuit, ut de eorum substantia Filius Dei carnem assumeret. Eam quam supra dixerat maledictam, nunc dicit benedictione Dei restaurari. Animalia regionis, gentes quibus verba virtutem, id est Christus, per Virginem germinavit. « Quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. Et filii Sion, exsultate et laetamini in Domino Deo vestro, qui dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum. » Lignum, Christus, ficus vero in persona accipitur Spiritus sancti; vinea idem Christus in plebe fidelium; filii Sion, filii dicuntur Ecclesiae in speculatione fidei constituti; doctor justitiae, Christus, Ecclesiae suae a Deo Patre electus; imbrem matutinum et serotinum, 117.0104A| utriusque Testamenti benedictionem divinitus in Christo collatam dicit.

« Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo, » id est in Christo, vel in principio regni spiritualis, areae Ecclesiae a credentibus populis repletae, sive corda electorum variis virtutibus per imbrem gratiae Spiritus sancti redundantia.

« Et reddam vobis annos quos comedit locusta, et bruchus, et rubigo, et eruca. Fortitudo mea magna, quam misi in vos. » Quatuor hae pestes quatuor perturbationes, per quas diabolus humanum genus devorat, significant, hoc est: cupiditatem et metum, laetitiam atque tristitiam.

« Et comedetis vescentes, et saturabimini, et laudabitis 117.0104B| nomen Domini Dei vestri, qui fecit vobiscum mirabilia. » Omnes enim qui legunt Scripturas carnaliter, sicut Judaei, et ad intelligentiam non perveniunt spiritualem, isti sunt vescentes, et nunquam ad saturitatem pervenientes. Et laudabitis nomen Domini Dei vestri, hoc est: si misericordiam Dei per intelligentiam spiritualem fueritis consecuti. « Et non confundetur populus meus in sempiternum, et scietis, quia in medio Israel ego sum, » id est in medio videntium Deum ex fide. « Et ego Dominus Deus vester, et non est amplius, et non confundetur populus meus in aeternum. » Ego sum Christus, et ego Dominus vester, idem ipse Christus, et amplius praeter Christum.

« Et erit post haec, et effundam spiritum meum 117.0104C| super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Senes vestri somnia somniabunt, et juvenes visiones videbunt. » Senes, prophetas, juvenes, apostolos appellat.

« Sed et super servos meos et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum meum. » Hoc secundum historiam manifestissime dictum et impletum est. Servos meos, viros spirituales atque doctores: ancillas vero, ecclesias, vel animas credentium dicit.

« Et dabo prodigia in coelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. » Prodigia in coelo, hoc est in sanctis; et in terra, hoc est in peccatoribus se Dominus dare pollicetur. Et quid prodigia, nisi signa et perditionem peccatorum, quae in adventu 117.0104D| Spiritus sancti patefactae sunt? In sanguine interfectio animarum; in igne calorem corporis, sive iracundiam cordis; in vapore fumi, cogitationes noxiae, quae in corde hominum aestuant, significantur. Secundum historiam et prophetiam, in tempore passionis Christi omnia haec completa sunt.

« Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. » Hoc est: splendor quorumdam fidelium, ultima tribulatione deficiens obscurabitur, et Ecclesia martyrum sanguine cruentabitur.

« Et erit, omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit. » Invocare et dicere Dominum, non tantum voce, sed opere comprobandum est et effectu. 117.0105A| « Quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit. » Montem Sion et Hierusalem, Ecclesiam intelligimus, in qua erit salvatio, sicut dixit.

CAPUT III. « Quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Juda et Hierusalem, » quae antea non erat. Primi sunt sancti apostoli, vel caeteri ex circumcisione credentes, residui vero, ex gentibus venientes.

« Congregabo omnes gentes, et deducam eas in valle Josaphat, et disceptabo cum eis ibi. » Josaphat interpretatur Domini judicium. Hoc ergo est quod dicit: Quando misertus fuero eorum qui per confessionem 117.0105B| nominis mei censentur, tunc omnes adversarios meos deducam in vallem judicii. Omnes gentes, aut omnes designat nationes incredulas, aut omnes daemones dicit. « Super populo meo et haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. » Hoc est, non eos opprimam in die judicii, aut auctoritatem potentiae meae sentiant, sed ratione justitiae, aut etiam sua confessione dignos se suppliciis esse cognoscant.

« Et super populum meum miserunt sortem. » Hoc est, quod certatim in singulis regnare voluerunt. « Et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. » Hoc loco queritur de sortibus eorum, quod etiam robustissimum sexum, 117.0105C| aetatem quae poterat ad virtutes crescere, suis injustitiis effleminaverunt, et anima quae erat fortissima, libidini et voluptatibus subjugata est.

« Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnes terminos Palaestinorum? nunquid ultionem redditis mihi? » Tyrus tribulatio sive angustia, Sidon vero venatio, hoc est daemones: Palaestini, cadentes potione. Quae omnia de haereticis recte sentienda sunt, per quos diabolus populum Dei de Ecclesia separavit, atque per eloquentiam suam quasi aurum et argentum, simplices quosque de Ecclesia educentes, filiis Graecorum, hoc est gentilium, sub peccato venundant. « Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Argentum enim meum et aurum tulistis, 117.0105D| et desiderabilia mea et pulcherrima mea intulistis in delubra vestra, et filios Juda et filios Hierusalem vendiderunt filiis Graeciae, ut longe faceretis eos de finibus suis, » id est sub peccato, « ut longe eos facerent ab Ecclesiae fide. »

« Ecce ego suscitabo illos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum. » Suscitabo quasi jacentes, qui de fundamento Ecclesiae evulsi sunt, in pristinum statum fidei restaurabo, atque in caput vestrum, hoc est haereticorum qui eos seduxistis, ultionem restituam.

« Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, » id est eos quos de Ecclesia 117.0106A| possidebitis, in contrarios vobis suscitabo, et filios ac filias, hoc est discipulos vestros per Ecclesiae praedicatores in eorum subjectionem reducam. « Et venundabunt eos Sabaeis genti longinquae, quia Dominus locutus est. » Saba interpretatur conversio, Juda vero confessio. Sabaei ideo gens longinqua dicitur, quia sancti qui haereticis dominantur, in aeternum vivent.

« Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos. » O vos principes, id est doctores, clamate, qui vobis subjecti sunt, quia veniet dies judicii. « Accedant et ascendant omnes viri bellatores. » Accedant pedites, ascendant equites. Equi enim homines impii, equites vero diabolus vel daemones. Hi enim dicuntur viri bellatores, qui humanum genus solent per vitia debellare.

117.0106B| « Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas, infirmus dicat, Quia fortis ego sum. » Amovete (inquit Dominus), o vos daemones, universam pacem in seditionem, et in bellum cuncti consurgite. « Infirmus dicat quia fortis ego sum. » Dicere in Scripturis, facto opere consummare est. Et cum omnia mala haec feceritis, et omni virtute ad pugnandum contra electos meos veneritis, tunc in die judicii omnem virtutem vestram prosternam.

« Erumpite et venite, omnes gentes; de circuitu congregamini. Ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. » Hoc declarat quod cum dies Domini adveniat, et finis mundi appropinquet, Satan omnem virtutem suam Antichristi temporibus effundat, et ad 117.0106C| tentandas et subvertendas animas vehementius pugnet.

« Consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat. » Isti autem non judicantur in montibus, non in campestribus, sed in profundum et deorsum, ut statim judicii locus ipse pro poena sit. « Quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu. » Sedere Dei est habitum et potestatem judicandi ostendere.

« Mittite falces, quoniam maturavit messis. » Hoc loquitur ad angelos: messores enim angeli sunt, messis vero populi sunt. Quodammodo angeli de sua sublimitate descendunt, quando suscipiunt officia tortorum. « Venite et descendite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, quia multiplicata est malitia eorum. » Jam redundat mundus vel torcular 117.0106D| iniquitatibus, jam ultra capere non potest malitiam humani generis.

« Populi, populi in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis. » Nequaquam dixit judicium, ne vel dubiam sententiam facere videretur, sed concisionem posuit, cui remanere nihil possit.

« Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. » Sol, Christus; luna, Ecclesia. Stellae vero Christi retraxerunt splendorem suum his qui cruciabuntur. Neque enim merebuntur, qui in poena eunt, lumen justitiae videre.

« Et Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam, et movebuntur coelum et terra, » 117.0107A| id est de Ecclesia sanctorum, sive de Hierusalem coelesti. Quia enim rugitu leonis animalia cuncta terrentur, sic et vocem ejus omnes pavebunt. « Et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel. Et scietis quia ego Dominus Deus vester, » hoc est credentium et fide Deum videntium. « Habitans in Sion in monte sancto meo. » Mons sanctus aut Hierusalem coelestis intelligitur, aut certe ipse Filius. « Et erit Hierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. » Sive Hierusalem coelestis, sive Ecclesia, jam in ea non habent amplius potestatem. Ipsi enim intelliguntur alieni.

« Et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae. » Montes et colles pro diversitate meritorum 117.0107B| sanctos appellat, dulcedinem vero eloquia Scripturarum, rivos corda electorum. Aqua vero gratiam significat Spiritus sancti. « Et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. » Fons, divinitas Filii Dei patens, sive Spiritus sanctus: torrens spinarum, peccata humani generis, quae per gratiam eorum aduruntur, in futurum purgata.

117.0108A| « Aegyptus in desolatione erit, et Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. » Aegyptus interpretatur tenebrae, hoc est daemones vel peccata. Idumaea sanguinea, sive terrena, id est omnia terrena ad voluptatem carnis et sanguinis pertinentia, quae in die judicii desolabuntur, eo quod per infinitam malitiam suam filios Ecclesiae in hoc saeculo deceperunt.

« Et Judaea in aeternum habitabitur, et Hierusalem in generationem et generationem. Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram, et Dominus commorabitur in Sion. » Judaea, hoc est domus confessionis, habitabitur in perpetuum. Sed quia non 117.0108B| est innoxia in hac vita, sed aliquantis, licet levibus, peccatis contaminata est, ego cuncta mundabo per multitudinem misericordiae meae, quae ipsi propriis virtutibus non mundaverunt. Sion interpretatur specula. Ergo in sublime commorabitur Dominus, hoc est in Ecclesia, in qua et regnat in saecula.

IN AMOS PROPHETAM. 117.0107| 117.0107| Amos, qui interpretatur bonus, vaticinavit in Samaria et Hierusalem, tria et quatuor scelera gentium sub totius mundi imagine describens. Hic adventum Christi sub Dominica voce ita praedicat: 117.0107C| « Ego firmans tonitruum, et creans Spiritum, et annuntians in hominibus Christum. » Reliqua autem quae de Amasia et Hieroboam, sive Israel loquitur, tropologice ad haereticos referenda sunt.

CAPUT PRIMUM « Verba Amos, qui fuit in pastoralibus de Thecua, quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Juda, et in diebus Hieroboam, filii Joas regis Israel, ante duos annos terraemotus. » Amos interpretatur populus avulsus, Ozias vero imperium, vel fortitudo Domini, Hieroboam autem indicatio, vel causa populi, sive divisio populi, Joas Domini memoria, sive temporalitas. Thecue vero, quae interpretatur tuba, vaticinia significat prophetarum.

117.0107D| « Et dixit, Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam. Et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli. » De Hierusalem, ubi erat templum et Dei religio, unde Christus ortus velut leo per Evangelicam praedicationem dedit vocem. Speciosa pastorum, populus Judaeorum, vertex Carmeli, templum seu regnum, vel sacerdotium Judaeorum.

« Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod contriverit in plaustris ferreis Galaad. Et mittam ignem in domo Chazael, et devorabit Dominus Benadab. » Tria et quatuor scelera gentium, quae series replicat, haec sunt: Primum itaque scelus est, 117.0108| quia omnes in Adam moriuntur. Secundum pro eo quod insita naturae lege immemores rationis non intellexerunt. Tertium quoque eorum, qui datae legi non obediunt. Quartum inexpugnabile eorum qui 117.0108C| in Christum non crediderunt. Post scelera vero gentium, septimo in loco Juda de praevaricatione legis, et octavo Israel de impietate, quam in Christo exercuerunt, redarguit. Vel certe tria et quatuor scelera sunt cogitare, consentire, facere, et non poenitere: aut certe cogitare, loqui, agere, et peccatum suum defendere. Primum peccatum est cogitasse quod malum est, secundo cogitationibus acquievisse, tertio opere perpetrasse: quartum, post peccatum suum poenitentiam non egisse. Chazael interpretatur factura Dei.

« Et conteram vectem Damasci, et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis, et transferetur populus Syriae in Cirenem, dicit Dominus. » Damascus interpretatur 117.0108D| sanguinem bibens, sive sanguinem probans, figura hujus mundi.

« Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaeam, et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus, et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone. Et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philistinorum, dicit Dominus Deus. » Gaza interpretatur fortitudo ejus. « Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis 117.0109A| fratrum. » Tyrus interpretatur tribulatio sive coangustans. Significat perversae doctrinae haereticorum dogmata, quae capere nititur veritatem, et concludere eam in terrenis sensibus.

« Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes ejus. » Ignem haereticorum impietatem significare videtur, quae eorum significat congregationes, velut murum sive aedes, id est conscientias eorum devorat. Potest et futuram significare damnationem.

« Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem. » Edom, qui interpretatur sanguineus sive 117.0109B| terrenus, significat populum Judaeorum et haereticos persequentes fratrem suum, hoc est Christum in membris suis.

« Mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae. » Mittet Dominus ignem in Theman, hoc est in deserta siccaque Judaea, ut omni sensu litterae concidente, superaedificetur Ecclesia Christi Domini fundamentis.

« Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad, ad dilatandum terminum suum. Et succendam ignem in murum Rabah, et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis. Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus. » 117.0109C| Galaad namque acervus testimonii interpretatur. Et quia cuncta simul congregatio Ecclesiae per confessionem servit testimonio veritatis, non incongrue per Galaad Ecclesia exprimitur, quae opere cunctorum fidelium de Deo quae sunt vera testantur. Praegnantes autem vocantur animae quae intellectum Verbi ex divino amore concipiunt, si ad perfectum tempus veniant, conceptam intelligentiam operis ostensione pariturae. Secuerunt ergo praegnantes Galaad haeretici ad dilatandum terminum suum, quia nimirum mentes fidelium, quae jam aliquid de veritatis intellectu percipiunt, perversa praedicatione perimunt, et scientiae sibi nomen extendunt, dum parvulorum corda jam de Verbi conceptione gravida, erroris gladio scindunt, et quasi doctrinae sibi opinionem 117.0109D| faciunt.

CAPUT II. « Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cineres, et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in sonitu Moab in clangore tubae, et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus. » Moab, qui interpretatur ex patre, hoc est, diabolo. Carioth vel Cariathiarim, vertitur in lingua nostra, villa sylvarum, quia Judaei vel haeretici, quorum figuram Moab iste gestavit, ossa regis Idumaeae, hoc 117.0110A| est Christi electos, sive sensus spirituales in divinis libris per carnalem intellectum comminuunt, atque in favillam redigunt.

« Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerint legem Domini, et mandata ejus non custodierint. Deceperunt enim eos idola sua, postquam abierunt patres eorum. Et mittam ignem in Judam, et devorabit aedes Hierusalem. » Quod de Juda dicitur, refertur ad Ecclesiam, quae est vera confessio. Et in eo arguitur quod legem Domini contempserit, et ejus mandata non fecerit.

« Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem 117.0110B| pro calceamentis; qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant. » Hoc de Christo, quem Judaei vendiderunt argento, recte intelligendum est. Capita pauperum Judaei et haeretici super pulverem terrae convertunt, quia sensus humilium fidelium in terreno intellectu comminuunt, et viam humilium illam, quam dixit: « Ego sum via et veritas et vita, » declinant, quia per eam ambulare contemnunt. « Et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum. » Pater, populus Judaeorum; filius vero populus est Christianus. Ille autem cum patre ad puellam ingreditur, qui veniens ad Ecclesiam, legem cum Evangelio servare vult, ac per hoc committit stuprum, et violat nomen Dei.

117.0110C| « Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum bibebant damnatorum in domo Dei sui. » Tantus enim apud sacerdotes Judaeorum erat contemptus in Deum, ut vestimenta sua, in quibus dormierant, vel in quibus fornicabantur, juxta altare funibus terrae tenderent et facerent velamina, post quae fornicantes in templo nullus posset aspicere.

« Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo cedrorum, altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus, et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et eduxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei, et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de 117.0110D| juvenibus vestris Nazarenos. Nunquid non ita est filii Israel, dicit Dominus? Et propinabatis Nazaraeis vinum, et prophetis mandabatis dicentes: Ne prophetetis. » Hoc secundum historiam tempore illo impletum est, quando extirpatis septem gentibus de terra Chananaeorum, populus Judaeorum sedibus potiti sunt.

« Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno. » Quia enim fenum est vita carnalium, sicut scriptum est: « Omnis caro fenum, » in eo quod Dominus vitam carnalium tolerat, more plaustri fenum se portare testatur. Cui sub feni onere stridere, est pondera et iniquitates peccantium conqueri.

117.0111A| « Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et tenens arcum non stabit, et velox pedibus non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. » Hoc secundum historiae fidem tunc impletum est, quando ob meritum peccatorum Assyriis vel caeteris gentibus in direptionem sunt traditi. Generaliter vero super omnes delinquentes hoc quod minatur, in die judicii venturum est

CAPUT III. « Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omni cognatione, quam eduxit de terra Aegypti, dicens, tantummodo vos cognovi 117.0111B| ex omnibus cognationibus terrae, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. » Hoc non solum de Judaeis, sed de omnibus electis, quos Deus omnipotens, velut pater filios, in hac vita flagellat, sentiendum est.

« Nunquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit illis? » Isti igitur duo qui sibi consentiunt, et in via Christi pariter ambulant, uterque populus, hoc est, ex circumcisione et praeputio intelligendi sunt.

« Nunquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Nunquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid comprehenderit? » Leo, diabolus; catulus leonis, multitudo immundorum spirituum capientes praedam, animas videlicet reproborum, 117.0111C| quae unitatem fidei per discordiam amittunt, ac secum eas in barathrum damnationis trahunt.

« Nunquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe? nunquid aufertur laqueus de terra antequam quid ceperit? » Laqueus terrae seu aucupis, diabolus intelligendus est, qui in terrenis actibus seu per discordiam unitatis, electos velut aves capit.

« Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit? » Quidquid enim in Scripturis sanctis, tuba comminans: malum autem quod Dominus facit in civitate, non contrarium est virtuti, afflictionem autem et cruciatus hominum significat.

« Quia non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum, ad servos suos prophetas. » 117.0111D| Non quod omnia revelet Deus prophetis, quae in coelo facturus est, vel ante jam fecit, sed ea tantum quae facturus sit in terris revelavit.

« Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? » Scio quemdam in suis scriptum commentariis reliquisse, leonem rugientem diabolum intelligendum, et rugientem his qui perituri sunt. Deum autem qui loquitur per prophetas, referendum esse ad Deum salvatorem, ut quomodo illi in malam partem audiunt leonis rugitum, et capiuntur in mortem, sic sancti in bonam partem Deum praecipientem audiant et salventur.

« Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae Aegypti, et dicite: Congregamini super montes 117.0112A| Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus, et nescierunt facere rectum, dicit Dominus Deus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis. » Azotus interpretatur ignis, populum gentium exhortatur ut congregetur super populum Judaeorum, ut videat mala quae ipse fecit, ut ipse populus Judaeorum justas querimonias adversus Deum se habere non putet, pro eo quod illos tradidit in direptionem. Calumniam quoque patiuntur in penetralibus ejus, sive opprimuntur simplices quique credentium, dum nomine veritatis haeretici volunt mendacium, et omnino rectum facere nesciunt, quia perdiderunt tramitem veritatis, nec credent in eum qui dicit: « Ego sum veritas. »

117.0112B| « Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. » Haeretici quoque terrena sapientes, aut tribulabuntur in die judicii, et omnis eorum fortitudo tenuabitur, et diripientur quae habuerant de rapinis, ut liberentur populi quos deceperant. Aut certe per viros ecclesiasticos quotidie tribulabuntur testimoniis Scripturarum, et detrahetur ex eis fortitudo syllogismorum et verborum acutorum, quibus suum dogma firmaverant, ut qui rapti fuerant de Ecclesia, ad Ecclesiam revertantur.

« Haec dicit Dominus, quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato. » Hoc secundum historiam 117.0112C| in Judaeis temporibus vastationis eorum impletum fuisse non dubium est: secundum vero tropologiam, de vocatione gentium sentiendum est, quas « pastor bonus, qui animam suam pro ovibus suis ponit, » de ore leonis (hoc est diaboli) eruit: in crura, doctores: in extremum vero auriculae, auditores significat.

« Audite et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus exercituum, quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israel super eum, visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram, et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus. » Secundum historiam in Judaeis impletum esse credimus, 117.0112D| secundum anagogen vero de haereticis sentiendum est, qui praetermisso altari Domini, quod est unitas fidei, plurima altaria sibi, non Deo construunt. Domum vero hiemalem aut aestivam, atque Israel et Judam, aut certe populum Judaeorum et haereticos praefigurat.

CAPUT IV. « Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae, quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes, quae dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. » 117.0113A| Vaccas pingues, principes Judaeorum sive divites hujus mundi dicit. Spiritualiter vero Samaria, quae interpretatur custodia, superbiam significat haereticorum, qui se custodes praeceptorum Dei esse mentiuntur. Quod vero ait, « Levabunt vos in contis, historialiter principibus Judaeorum accidit. Tropice vero, haereticos conjunctos viris ecclesiasticis per divinas sententias figurat, aut certe futuram damnationem insinuat.

« Et per aperturas exibitis, altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus. » Secundum historiam in Judaeis tunc adimpletum est, quando in captivitatem divisi abducti sunt. Spiritualiter vero, haeretici ab unitate fidei recedentes, atque in varias sectas adversum se divisi, per superbiam in 117.0113B| perditionem projecti.

« Venite ad Bethel, et impie agite ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem: et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras, et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate. Sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus. » Secundum historiam ironice loquens contra Judaeos, ne ipsi scelera perpetrent, sed secundum eorum praevaricationem peccatis peccata cumulent, pro quibus atrocius puniantur. Haeretici vero ad Bethel, hoc est ad domum Dei venientes, impie agunt, dum sacrificium quod soli Deo debetur, diabolo immolant, atque caeteros ad impietatem suam annuntiando provocant, dum de fermento falsorum dogmatum favores 117.0113C| hominem quaerunt.

« Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris, et non estis reversi ad me, dicit Dominus: » Si quis enim comederit uvam acerbam, quod significat iniquitatem, stupebunt dentes ejus, ut non bene Scripturarum sanctarum testimoniis abutatur, comedens eam immaturam et absque dulcedine.

« Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem, et plui super civitatem unam, et super civitatem alteram non plui. Pars una compluta est, et pars supra quam non plui, aruit. Et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam, et 117.0113D| non sunt satiatae, et non redistis ad me, dicit Dominus. » Prohibet quoque Dominus a Judaeis et ab haereticis pluvias spirituales, et omnem rorem divinae scientiae, et cognitionem sanctae Trinitatis. Pluit autem Dominus super civitatem unam verae confessionis Ecclesiam, et super alteram non pluit, quae est in haereticorum conciliabulis. Duae et tres civitates ad unam pergunt civitatem, in qua aquae sunt abundanter spei, fidei et charitatis: sed ideo non satiantur, quia ad divinam gratiam requirendam non voluntate, sed necessitate veniunt.

« Percussi vos in vento urente, et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum. Oliveta vestra et ficeta vestra comedet 117.0114A| eruca, et non redistis ad me, dicit Dominus. » Habent haeretici hortos et vineas, vel oliveta seu ficeta, hoc est falsas virtutes, quas tamen eruca vel caeterae pestes diaboli absque dubio abrodunt atque consumunt.

« Nisi in vos mortem in terra Aegypti, percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me, dicit Dominus. » Mittit ergo Dominus mortem in Jacob ut mortificemus membra nostra super terram. Equos quoque tradidit in captivitatem, ne in praecipitia labantur inferni, ut sua peccata cognoscant, et putere sentiant atque peccare desistant.

117.0114B| « Subverti vos sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit Dominus. » Igitur Israel et cuncti haeretici, qui habent opera Sodomae et Gomorrhae, subvertuntur, et quasi torris raptus de incendio liberantur per gratiam Dei.

« Quapropter haec faciam tibi, Israel. Postquam autem haec fecero tibi, praeparare in occursum Domini Dei tui Israel, quia ecce ego formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae, Dominus exercitum nomen ejus. » Postquam autem (ait) fecero tibi quae me facturum esse contestor, praeparare ad invocandum Dominum Deum tuum, seu praeparare in occursum Dei tui. 117.0114C| Spiritum vero quem hoc in loco dicit, non Spiritum sanctum, ut haeretici suspicantur, sed ventum intelligimus seu spiritum hominis. Postquam Christus fuerit nuntiatus, tunc nobis lumen veritatis aperitur, non tamen ad perfectum, quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus. Montes vero sive excelsa terrae apostolos dicit, vel omnes viros spirituales, sub quibus Dominus graditur. Matutinam vero nebulam, aut incarnationem suam dicit, aut certe Evangelicam praedicationem, quae ab infidelibus dum non creditur, minime videtur.

« Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israel cecidit, non adjiciet ut resurgat. 117.0114D| Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. » Quantum ad ordinem litterae pertinet, decem tribus quae appellabantur Israel, ductae in captivitatem, nequaquam ad terram suam postea sunt reversae. Figuraliter vero tam ipsos Judaeos, quam etiam quosdam peccatores Ecclesiae redarguit, qui post perpetratam malitiam ad poenitentiam redire nolunt.

« Quia haec dicit Dominus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel. » Hoc est quod ait Isaias: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae convertentur ex eis.

117.0115A| « Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me, et vivetis, et nolite quaerere Bethel, et in Galgala nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel inutilis erit. » Nolite quaerere (inquit) Bethel, in qua erat vitulus aureus, et in Galgala idololatriae dedita nolite intrare, et in Bersabee, hoc est ad puteum juramenti non transibitis: ubi si quando errabat tribus Juda, idola adorare consueverat.

« Quaerite Dominum, et vivite, ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabitur, et non erit qui exstinguat. Bethel, qui convertitis in absynthium judicium, et justitiam in terra relinquitis. » Iste est ignis, qui succenditur non ab alio aliquo, sed ab ipsis peccatoribus, de quo alibi Dominus dicit: 117.0115B| « Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis. »

« Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem, qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est ejus. » Secundum historiae veritatem Dominus, qui Creator est omnium, comminatur captivitatem futuram super Samariam, et depopulationem super potens regnum affert. Arcturum vero et Orionem, Ecclesiam intellige, sive omnes sanctos. In mane Dominus tenebras convertit, cum populum gentium de infidelitatis errore ad fidei lucem perduxit. Diem quoque in noctem mutavit, quia populum Judaeorum de propria justitia praesumentem, in caecitate cordis sui dereliquit.

117.0115C| « Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. » Subridentem Deum, irascentem significat, quia et nos quando irascimur, interdum subridemus.

« Odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. » Quae est porta, in qua propheta redarguit delinquentes, nisi janua vitiorum. Aut certe ipse propheta stat in porta, in initiisque virtutum, et odio habetur ab his quos corripit. Qui enim non recipit prophetam, non recipit qui misit illum. Loquentem vero perfecte, Christum Dominum accipi non dubium est.

« Idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide 117.0115D| aedificabitis et non habitabitis in eis: vineas amantissimas plantabitis, et non bibetis vinum earum, quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra. » Pauperem, Christum intelligi in membris suis non absurdum est: hunc haeretici per occultas insidias depraedari conantur. « Hostes justi accipientes munus, et pauperes in porta deprimentes. Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. » Hostes justi, omnes inimici Christi intelliguntur. Deteriores vero omnium haeretici comprobantur, qui in portis fidei humiles Ecclesiae deprimere conantur.

« Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. 117.0116A| Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta judicium, si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph. » Si enim quaesieritis bonum, statim repellitis malum. Bonum vero ipse Dominus est. Judicium vero in porta constituere est iniquitate repulsa veritatem recipere. Vel certe in portis judicium constituere est praesules ecclesiarum intra sanctam Ecclesiam, quae est porta regni coelorum, vera discretione boni ac mali populum docere.

« Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum dominator: In omnibus plateis planctus, et in cunctis quae foris sunt, dicetur, Vae, vae: et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere, et in omnibus viis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. » Vastationem 117.0116B| Judaeorum non solum in habitationibus eorum, sed et in cunctis quae foris erant ventura, prophetavit. Qui enim in Ecclesia fuerint, non audient vae, sed poenarum est ultimum, sed si forte peccaverint, assumetur super eos lamentum. Agricolae, et qui norunt plangere, ecclesiastici viri sunt, qui ante venturum judicium peccatores ad poenitentiam vocant.

« Vae desiderantibus diem Domini. Ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebrae et non lux. » Judaei ut haeretici, sive plerique de Ecclesia, de justitia fidentes, diem Domini, hoc est diem judicii, quasi securi facinorum, desiderare profitentur quem timere debuerant.

« Quomodo si fugiat homo a facie leonis, et occurrat 117.0116C| ei ursus, et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. » Leo, vel ursus, seu coluber, hoc in loco diabolus intelligendus est. Domus quoque unicuique delinquenti propria conscientia est, in qua illi non est bene.

« Nunquid non tenebrae dies Domini, et non lux: et caligo, et non splendor in ea? Odi et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum: quod si obtuleritis mihi holocaustomata et munera, non suspiciam, et vota pinguium vestrorum non suscipiam. Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam, et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. » De Judaeorum victimis et haereticorum sacrificiis, 117.0116D| quae a Deo non approbantur, dicit. Necnon et cantica Levitarum, quibus laudabant Deum, tumultum vocat, sonitumque confusum, similiter et haereticorum. Judicium Dei atque justitiam, quam de populo suo judicabit, patebit omnibus, et instar torrentis fortissimi, quidquid arripuerit, secum trahit, et si obstiterit, non patitur.

« Nunquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israel? et portastis tabernacula Moloch idolo vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus Dei vestri, quae fecistis vobis. Et migrare vos faciam trans Damascum, dixit Dominus Deus exercituum nomen ejus. » Populus Israeliticus idololatriae cultura illecebratus, et hoc 117.0117A| quod Deo offerebant, quia non sponte, sed poenarum metu coacti faciebant, pro non factis reputabantur. Sidus vero stellam dicit, quae a Saracenis infidelibus olim colebatur.

CAPUT VI. « Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. » Opulentos in Sion, principes Judaeorum dicit, sive haereticorum magistros, de propria justitia praesumentes, quasi in monte Samariae fidentes. Hi sunt enim secundum aliam editionem, qui spernunt Sion, hoc est Ecclesiam Dei, dicit Dominus.

« Transite in Chalane, et videte, et ite inde in 117.0117B| Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum. » Historialiter principes Judaeorum, sive Ecclesiae divites increpat, qui dissolute viventes, latiores vias hujus mundi, per quas infideles ambulant, qui hoc quod David in cultu Dei fecit, ipsi ad voluntatem et luxuriam faciunt. Ipsi enim separati sunt in diis Moloch, hoc est in die judicii, a societate sanctorum. « Si latior est terminus eorum termino vestro, qui separati estis in diem malum, et appropinquastis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti, qui canitis ad vocem psalterii. Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo 117.0117C| unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. » Secundum tropologiam contra haereticos sermo propheticus dirigitur, qui separati sunt in die malo, hoc est praesenti in tempore, sive in die judicii, a consortio Ecclesiae, qui cantica sua, hoc est falsa praedicamenta Christi praedicationem opinantur. Hos enim exhortatur sermo divinus, ut mente tractent universarum gentium philosophias, et reperiant angustiores terminos eorum sanctarum Scripturarum terminis.

« Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum. Detestor ego superbiam Jacob, et domus ejus odi. » Secundum historiae veritatem de Judaeis 117.0117D| dicit, qui in captivitatem transmigrati sunt. « Et tradam civitatem cum habitatoribus suis. Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur, et tollet eum propinquus suus, et comburet eum ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Nunquid adhuc est apud te? et respondebit, finis est. » Secundum historiae fidem eo tempore in populo Judaeorum impletum esse comperimus, quando Hierusalem a Romanis vastata est. Tropologice vero de haereticis intelligendum est, in quorum conciliabulis si reliqui fuerint decem viri, omnes morientur ea morte quae ducit ad tartarum. Justorum ossa sepelient propinqui et domestici eorum, de quibus dicitur: Sine mortuos ut 117.0118A| sepeliant mortuos suos. Et ille qui foris est, et domum non ingreditur, sed magis mortuos foras ejicit, imperat ei qui comburit mortuos, et dissolvit in cineres, et eorum ossa comminuit, ut taceat, et purissimum Dei nomen mortuo ore non maculet, « et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini, quia ecce Dominus mandavit, et percutiet domum majorem in ruinis, et domum minorem in scissionibus. » Domum magnam, et domum minorem, Judaicum populum significare putant, et Ecclesiam ex gentibus congregatam. Quae Ecclesia si quando peccaverit, et percutitur scissionibus haereticorum, sicut populus Judaeorum convulsus est in ruinam.

« Nunquid currere queunt in petris equi, aut 117.0118B| arari potest in bubalis? Quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absynthium? » Cum enim silvestres boves sunt indomiti propter feritatem, et nolunt terram vomere scindere, vos autem superbi atque elati, cum equi et bubali naturam suam mutare non possint, mutastis Dei culturam, ut dulce amarum faceretis.

« Qui laetamini in nihilo, qui dicitis, nunquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel (dicit Dominus Deus exercituum) gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti. »

CAPUT VII. « Haec ostendit mihi Dominus Deus. » Haec vox 117.0118C| omnium superborum est, qui in fortitudine sua fisi, temporalem potentiam, quam nonnisi a Deo accepissent, habere poterant, suae virtuti magis quam Deo ascribunt. « Et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsorem gregis. Et factum est cum consummasset comedere herbam terrae, et dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro. Quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? » Fictor locustae et creator Deus est. Hae veniunt in principio imbris serotini, hoc est verno tempore quando cuncta virent. Has autem locustas innumerabilis bruchus sequebatur, qui veniebat post imbrem serotinum, et appellabatur tonsor, vel tonsura gregis, qui duos reges Assyriorum atque exercitum Chaldaeorum, qui Judaeorum gentem depopulati 117.0118D| sunt, significasse non dubium est. Aliter: Gog rex locustarum, qui secundum Septuaginta interpretes positus est, interpretatur tectum, superba quaedam et arrogans fortitudo Antichristi significatur, qui in fine mundi cum innumerabili infidelium multitudine veniens, velut in serotino, cunctam herbam terrae, hoc est omnia infirma et tenera humani generis consumptura est. Unde et propheta pro populo Israel, quia parvulus est sensu, Deum interpellat, ut, mutata sententia, saltem reliquiae ex eis salventur.

« Misertus est autem Dominus super hoc. Non erit, dixit Dominus. Haec ostendit mihi Dominus Deus, et ecce vocabit judicium ad ignem Dominus 117.0119A| Deus, et devorabit abyssum multam, et comedit simul partem, et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro. Quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc. Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. Haec ostendit mihi Dominus Deus. » Judicium quippe ad ignem vocatur, cum justitiae sententia ad poenam aeternae concremationis ostenditur, et multam abyssum devorat, quia iniquas atque incomprehensibiles hominum mentes concremat, quae nunc coram hominibus etiam superborum operum miraculis coruscant. Pars autem domus comeditur, quia illos quoque gehenna devorat, qui nunc se quasi in sanctis actibus de electorum numero esse gloriantur.

« Et ecce Dominus stans super murum litum, et 117.0119B| in manu ejus trulla caementarii. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam caementarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel, non adjiciam ultra superinducere eum, et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. » Trulla caementarii significat Domini protectionem, quam populo suo Israel, quasi a priori aedificio abstulit. Adamas vero lapis durissimus et indomabilis atque indecorus, praefigurat Dominum atque Salvatorem nostrum, « qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. » Hic stat super murum adamantinum, hoc est super incorruptum Ecclesiae aedificium.

117.0119C| « Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel, non poterit terra sustinere universos sermones ejus. Haec enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua. Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est. » Omnia quae de Amasia et Jeroboam et Israel in hac prophetia continentur, tropologice ad haereticos transferenda sunt, quorum sacerdos Amasias solet aliquando mittere ad Jeroboam regem haereticorum atque patronum, et sanctos viros 117.0119D| ac praecones fidei accusare apud eum, et jubere doctoribus ne praedicent in Israel, ne contra regis faciant voluntatem: quia Bethel, hoc est domus Dei, et falsa Ecclesia sanctificatio regis sit et domus regni. Solent enim dicere: Imperator nobis communicat, et si quis ei restiterit, statim calumniatur. 117.0120A| Ergo tu contra imperatorem facis, Augusti mandata contemnis.

« Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetae, sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros, et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me: Vade, propheta ad populum meum Israel. » Sycomoros quidam ita disserunt, ut sycamina velint appellare, genus arborum quae in Palaestina nascuntur in campestribus, et agrestes afferunt fructus: quae si non vellicentur, amarissimas cariculas faciunt, et aquicelus corrumpitur. Nobis autem, quia solitudo in quam morabatur Amos nullam hujuscemodi gignit arborum, magis videtur rubos dicere, qui ferunt mora, et pastorum famem ac penuriam consolantur. 117.0120B| Sunt et alii qui sycomoros omnes fructuosas arbores significasse astruunt.

« Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis, non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli; propter hoc haec dicit Dominus Deus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur, et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua. » Hoc est quod apostolos Scriptura fecisse commemorat; quando denuntiaverunt eis scribae et Pharisaei, ne docerent in nomine Jesu, et illi responderunt dicentes. « Obedire oportet Deo magis quam hominibus, » quod etiam prophetam Amos fecisse cognoscimus. Amasias quoque, qui nunc gloriatur in sacerdotii potestate, moriatur 117.0120C| in terra quae polluta est idolis, et non ante moriatur nisi populum quem deceperat servientem videat atque captivum. Amasias, qui interpretatur robustus ac rigidus, eo quod rebellis sit et ferox, et ecclesiasticum virum et vere prophetam vetet Dei proferre sermonem, et errantem populum corrigere, arrogantiam haereticorum praetendisse non dubium est. Horum haereticorum uxor, hoc est falsa Ecclesia, patebit omnibus fidelibus esse plebs adultera, et filii ejus ac filiae quas male genuerunt in errorem, Domini indignatione vel certe propria impietate feriantur. Humus quoque illius et universa possessio erit pars daemonum, et ipsi morientur in terra polluta, quae habitatorem Deum non habet.

CAPUT VIII. 117.0120D| « Haec ostendit mihi Dominus Deus, et ecce uncinus pomorum. Et dixit Dominus, Quid tu vides, Amos? et dixi, Uncinum pomorum. »

(Hoc in loco exemplaria omnia, quorum nobis quidem copia fuit, desiderant verba Haymonis, in capp. VIII et IX.)

IN ABDIAM PROPHETAM. 117.0119| 117.0119| Abdiam prophetam esse aiunt Hebraei, qui sub rege Samariae Achab et impiissima regina Jezabel, pavit centum prophetas in specubus, qui non curvaverunt 117.0120| genua Baal, et de septem millibus erant quos Elias arguitur ignorasse, sepulcrumque ejus usque hodie cum mausoleo Elisei prophetae et Joannis Baptistae 117.0121A| in Sebaste, quae olim Samaria dicebatur, cum magna veneratione habetur. Legitur quia centum prophetas paverat, accepit spiritum prophetiae, et de duce exercitus fit dux Ecclesiae, et impletum est in illo quod Dominus ait: « Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. » Tunc in Samaria parvum gregem paverat, nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesiam.

CAPUT PRIMUM. « Visio Abdiae. » Potest quaeri cur dicatur visio Abdiae, cum non legamus in sequentibus quod aliquid viderit, sed audierit. Sciendum autem visionem hic pro intellectu poni, quia quod audivit, vidit, hoc est intellexit more prophetarum. Sunt autem tria 117.0121B| genera visionum: una est corporalis, sicut in lapidibus; spiritualis, sicut in somnis videmus equos currere, homines bellare; intellectualis, qua locuti sunt sancti prophetae. Intelligebant enim spiritualiter quidquid loquebantur. « Haec dicit Dominus Deus ad Edom. » Edom ipse est Esau et Seir, similiter regio illius tribus nominibus nuncupatur. Dictus est enim Esau, ab esu lentis, quia propter rufum lenticulae cibum vendidit primogenita. Nam Edom, rufus interpretatur. Dicitur et Seir, id est pilosus, quia hispidus erat. Regio quoque illius dicta est Idumaea, et Seir, et Teman. Hinc per Amos dicitur, « Super tribus sceleribus filiorum Edom, et super quatuor non convertam eum; » et per Isaiam, « Ad me clamat Seir, custos quid de nocte? » et per Jeremiam, 117.0121C| « Nunquid non est ultra sapientia in Teman, » et reliqua usque in finem prophetiae. Contra filios itaque Edom inimici erant filii Israel, sicut olim fuerat pater illorum fratri suo Jacob. Loquitur Propheta: « Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit » Jungit se caeteris prophetis, qui spiritualiter divinam sententiam enuntiant contra Idumaeam. Hebraice enim Edom, Graece Idumaea dicitur. Auditum, inquit, audivimus a Domino, ego scilicet et caeteri prophetae similes mei, qui contra Edom scripserant. Et legatum ad gentes missum, id est Filium suum, qui utique est Verbum Patris Dei, direxit ad Nabuchodonosor et exercitum ejus, ut venirent adversum Idumaeos, et disperderet eos. De hoc legato Dominus per Aggaeum loquitur, « Movebo 117.0121D| omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis gentibus. » « Surgite, et consurgamus adversus eum in praelium. » Legatus qui ad gentes missus est, haec loquitur: Surgite (inquit) qui dormitis, et nolite gravem atque insolitam aestimare pugnam. Me enim habebitis primum in acie. Et ego princeps vester, qui Jesu Filio Nave gladium tenens apparui, ideoque consurgamus adversus eum in praelium, quia facilis erit victoria. Similiter et Jeremias in visione contra Edom loquitur, « Auditum (inquit) audivi a Domino, et legatus missus est ad gentes, » etc.

« Ecce parvulum dedi te in gentibus contemptibilis tu es valde. » Similiter et Jeremias, « Ecce parvulum dedi te, contemptibilem inter homines. » 117.0122A| Comparatione enim caeterarum gentium in circuitu suo habitantium parvulus erat, sed in superbiam elevabatur, cum esset contemptibilis, id est valde despicabilis. O Edom, inquit, cum minimus sis inter omnes in circuitu nationes, et ad comparationem gentium caeterarum parvus in numero, ultra vires erigeris in superbiam. Unde sequ tur:

« Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium tuum: qui dicis in corde tuo. » Terra Idumaeorum in australi parte erat sita, ideoque ob nimium solis calorem, in cavernis terrae aut petrae habitabant. Et est sensus: Cum habites in speluncis, aut in cavernis petrarum humilis atque pauperrimus, et excelsa aedificiorum tecta non possides, ob nimiam cordis duritiam, vel superbiam, 117.0122B| solium tuum vel regnum tuum, quasi omnipotens sis, exaltare niteris, et dicis in corde tuo: « Quis detrahet me in terram? » id est nullus. Quis enim aliquando pro raro, aliquando pro nullo ponitur, sicut hic, et sicut in psalmo: « Deus, quis similis erit tibi? »

« Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera ponis nidum tuum: inde detraham te, dicit Dominus. » Tu (inquit) superbia intumescis, et ut aquila, quae sublimius caeteris avibus volat in altum, sustolleris, ita ut etiam ultra naturam possis altitudinem penetrare, et ut etiam (plus dicam) inter sidera posueris nidum tuum, id est habitaculum, inde te ad terram detraham, ut illa se subito saepe in fundum maris dejicit de magna nubium altitudine. Aquilam enim 117.0122C| cunctis avibus altius volare, etiam hi qui de natura avium disputant, memoriae prodiderunt, tantique intuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos videat natare, et cum juxta littus fuerint, tormenti instar descendere, raptamque praedam pennis ad littus detrahere. Haec quae adversus Edom proferuntur, spiritualiter ad haereticos referri possunt, qui, cum sint parvuli et contemptibiles, in superbiam contra Ecclesiam extolluntur, confidentes in mysteriorum secretis, quibus Dominus minatur, quia si exaltati fuerint elatione mentis ad coelum, inde detrahat eos.

« Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? » Quod dicit, hoc est: Si 117.0122D| fures et latrones, qui de nocte domos suffodere consueverunt, et rapere quae in domibus sunt, introissent ad te, et absconditi tenebris circuissent domus tuae angulos, quomodo tunc conticuisses, sic subauditur tacebis, cum venerit Nabuchodonosor cum Chaldaeis, et Assyriis, et reliquis gentibus, non audens illis resistere. Comparatio est dissimilium rerum. « Nonne furati essent sufficientiam sibi? » id est nonne abstulissent quidquid putabant sibi posse sufficere? « Si vindemiatores introissent ad te, nunquid saltem racemum reliquissent tibi? » id est, si vindemiatores introissent vineam tuam, et eam hostiliter vastare cuperent, nunquid saltem racemum reliquissent tibi? Quasi diceret: Procul dubio facerent, 117.0123A| quia quamvis diligens eorum fuisset operatio, tamen racemos vitibus foliisque celatos inter palmites reliquissent. Isti autem vindemiatores Babylonii intelliguntur cum duce suo, qui, Domino jubente, eamdem plebem vindemiantes interfecerunt, et spoliaverunt, nihilque fuit absconditum, quod eos latere potuisset.

Unde et admirando propheta subjungit: « Quomodo scrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita ejus? » Universa enim secreta illius et cavernas ac foramina speluncarum in quibus habitabant, Chaldaei lustraverunt, nihilque eis abscondere potuerunt. Quod mirum valde est, cum omnis australis illa regio Idumaeorum in specubus habitatiunculas habeat, et propter nimios calores solis, quia meridiana provincia 117.0123B| est, subterraneis tuguriis utatur.

117.0123B| « Usque ad terminum emiserunt te. » Id est non aliqua solummodo pars regionis tuae captivata est adveniente Nabuchodonosor, sed usque ad terminos regni tui pervenientes, ejecerunt te extra solium tuum. « Omnes viri foederis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuae. » De Moabitis ac Madianitis, caeterisque ejus vicinis loquitur, qui ante erant cum eodem foederati, sed postea cum Assyriis juncti illuserunt eos, quibus quondam fuerant foederati, et invaluerunt adversus eos, in captivitatem ducentes, quibus olim fuerant pacifici in praesidio urbium suarum. « Qui comedunt tecum, ponent insidias super te. » Id est qui nunc tecum tanta potiuntur pace et amicitia ut tecum panem 117.0123C| comedant, advenientibus hostibus copulati, ponent super te insidias, custodientes ne quis eorum qui ad te pertinet, possit effugere. « Non est prudentia in eo. » Talis scilicet qualis esse debuerat, dum sperat in his qui adversarii ejus futuri sunt. In hoc enim nullam Edom inesse dixit prudentiam, quia nescivit illos hostes sibi praevidere futuros, cum quibus pacem habebat.

« Nunquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau? » Id est, cum hostes fines tuos possidebunt, et omnes viri foederis tui illuserint tibi, et praevaluerint contra te, perdam sapientes philosophos de Idumaea. Edom enim Hebraice, Graece Idumaea appellatur. Prudentiam quoque de monte Esau 117.0123D| auferam, ut calliditas stultitiae ejus demonstretur, possintque nullum invenire consilium, quo superveniens possint effugere malum. Bene autem de monte prudentiam se tunc dicit ablaturum, vel quia urbs Idumaea in monte sita est, vel quia omnis illa regio ad austrum vergens praeruptis montibus edita sit.

« Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. » Alia translatio habet, « pavebunt pugnatores tui de Teman. » Teman enim meridies interpretatur. Quomodo Esau tribus nominibus legimus appellatum, ita et plaga regionis illius, quae ad austrum vergit, tribus nominibus dicitur vocata, Darom, Teman, Negeb. Quae nomina (juxta Ezechielem) 117.0124A| austrum, africum, meridiemque significant. Et est sensus: Postquam supervenientes audire coeperis hostes, et coeperint tibi illudere, in quorum nunc pace confidis, pavebunt fortes regni tui, qui habitant in meridie, ut intereat vir de monte Esau, qui et pugnare pro civitate, et prudenter consilium dare ante consueverat.

« Propter interfectionem et iniquitatem in fratrem tuum Jacob. » Causam exponit, quare sapientes sint perituri de Idumaea, et prudentes de monte Esau, propter interfectionem scilicet et impietatem, quia interfecit, et inique egit contra fratrem suum Jacob, quando, Babyloniis vastantibus Hierusalem, ipse socius eorum erat. Odium enim quod tenuit Esau contra Jacob propter benedictionem, quam 117.0124B| subripuit ei, tenuerunt et isti cum filiis suis in sempiternum. Dolebant enim se perdidisse bona quae Judaei perceperant. Quam ob causam, quando Nabuchodonosor primum venit in Hierusalem, Chaldaeis Babyloniisque eam vastantibus, junxerunt se illis, et cum eis pariter interfecerunt Judaeos: propter quod peccatum loquitur ad eos Dominus, dicens: « Operiet te confusio, et peribis in aeternum. » Confusi quippe sunt postea quam capti sunt ab hostibus, et perierunt in aeternum, quia perpetua sunt captivitate damnati.

« In die cum stares adversus eum. » Id est manifesta captivitate, quando Joachim captus est et Daniel, caeterique pueri in captivitatem ducti sunt, primo scilicet adventu Nabuchodonosor in Hierusalem, cum 117.0124C| stares adversus germanum tuum. « Quando capiebant alieni » a Deo et a progenie Judaeorum, « exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, » id est civitatis Hierusalem. « Et super Hierusalem, » id est super praedam illius, « miserunt sortem » ut ejus spolia sibi dividerent, quaerentes quid quis caperet? « Tu quoque eras quasi unus ex eis. » Ideoque ista tibi evenient; quoniam, qui debueras esse tutor eorum atque auxiliator, factus es interfector.

« Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum. » Minatur jam aperte sermo propheticus Edom, quia cum interierit vir de monte Esau, et operuerit eum aeterna confusio, propter interfectionem et impietatem fratris ejus, 117.0124D| nequaquam faciet quae fecit ante contra germanum suum, ac si diceret. Cum venerit secunda et tertia captivitas Judaeorum, non despicies eos, neque laetaberis in die perditionis eorum, ut hactenus, quia jam teneris captivus ab hostibus. Primum enim (sicut dictum est) venit Nabuchodonosor in Hierusalem sub Joachim, quando Ezechiel cum eodem rege ductus est Babylonem; tertio sub Sedecia, quem erutis oculis in caveam captivum duxit: in secunda ergo vel tertia captivitate Israelitarum non sunt laetati Idumaei, quia jam tenebantur captivi. Unde sequitur: « et non magnificabis os tuum in die angustiae. » Dicens: « Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea, » sicut primum fecisti. Unde Psalmista 117.0125A| imprecantis voce loquitur, dicens: « Memor esto, Domine, filiorum Edom in die Hierusalem. » Duabus enim tribubus, quae regnabant in Hierusalem, et appellabantur Juda, a Chaldaeis secunda vel tertia vice captis, non magnificaverunt Idumaei os suum, quasi socii essent victorum in fratris angustia.

« Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum: neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. » Id est nequaquam per portam Hierusalem gloriabundus incedes in die vastitatis et ruinae populi mei, quia tu, manibus eorum traditus, similia patieris. « Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius, » ut olim exercitum adversus eum misisti.

« Neque stabis in exitibus, » id est in viis, « ut 117.0125B| interficias eos qui fugerint: et non concludes reliquos ejus » in carcerem, ac tradas eos dominis suis, « in die tribulationis, » id est cum coeperint fugere per notas sibi vias et diverticula ad solitudinem, non stabis in bivio, nec venientes exspectabis in compitis, ut interficias eos qui fuerint liberati, aliosque comprehensos reducas, et vel ipse capias, vel captivitati hostium serves.

« Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes, » id est dies vindictae Domini super omnes gentes veniet, et est sensus: Cum omnes gentes vindictam irae Dei senserint, et calicem ejus furoris biberint, nunquid tu quasi innocens relinqueris? Quasi diceret: Non eris innocens, sed multo magis bibes ex hac vindicta omnium gentium; et Jeremias loquitur 117.0125C| sub metaphora calicis cunctis gentibus propinati: « Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnes gentes. » Universas quippe gentes, Herodoto teste, usque ad Propontidem, Scythicumque mare et Ionicum vel Aegaeum, Assyrii Babyloniique sibi subjugaverunt. « Sicut fecisti, fiet tibi. » Id est sicut interfecisti Judaeos hostis factus, sic et tu interficieris ab hostibus. Unde subditur: « retributionem tuam convertet in caput tuum. » Qualia fecisti, talia recipies. Sub hoc sensu et contra Babylonem Propheta imprecatur: « Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. »

« Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum Sion, bibent omnes gentes jugiter, » id est 117.0125D| quomodo cum Assyriis et Babyloniis laetatus es super montem sanctum meum, ubi erat templum meum et altare holocaustorum, sic bibent, id est laetabuntur omnes gentes super te, quas tecum habes Babyloniis in praesidio: « et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. » Id est non solum laetabuntur in tua perditione, sed etiam ita te interficiendo absorbebunt, ut sint Idumaei quasi non sint. Vel certe quod dicit, erunt quasi non sint, ad omnes gentes refertur, de quibus supradictum est, Dies Domini super omnes gentes. Quicunque ei non adhaerent, qui est, Ego sum, sic sunt, quasi non sint. Unde et in Esther legimus: « Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt. » Vel certe ideo omnes gentes 117.0126A| nihil esse dicit, quia ab invicem vastate sunt atque absorptae. Tali enim circulo vindicta processit, quoniam sicut Idumaei interfecerunt Judaeos, ita ipsi interfecti sunt ab Assyriis et Chaldaeis, ipsi a Medis et Persis, Perses ipsi a Macedonibus, Macedones a Romanis, quorum regnum destructum est imperio Christi.

« In monte autem Sion erit salvatio, et erit sanctus. » Completa sunt verba prophetiae hujus, quando post septuaginta annos sub Zorobabel, et Esdra, atque Nehemia, quae tribus reversae sunt in Judaeam, fuitque illis salvatio libertatis, et mons templi Domini fuit sanctus propter sacerdotes, sacrificia, oblationes, et reliqua, quibus populus Dei cultu sanctificabatur. « Et possedit domus Jacob eos qui se possederant, » 117.0126B| Idumaea subversa, et ab inimicis gentibus (cum quibus foedus contra Jacob prius inierat) devorata, in monte Sione erit salvatio, et erunt reliquiae, et domus Jacob reversa de captivitate, possidebit eos qui se haereditate possederant. Illis enim revertentibus, multi ex Medis et Persis eos sunt secuti, quos possederant in religione et fidei societate.

« Et erit domus Jacob, » id est duae tribus cum tribu Levitica, « ignis, et domus Joseph, » id est decem tribus, « flamma, et domus Esau stipula: » sensus est, sicut ignis et flamma devorat stipulam, sic duo regna duarum et decem videlicet tribuum, in unius sibi virgae juxta Ezechiel copulam foederatae, vastabunt Idumaeam, et devorabunt eam. Nam per 117.0126C| Joseph decem tribus designantur, propter Josue et Hieroboam. Cum duabus enim tribubus multi quoque decem tribuum sunt reversi, qui pari certamine dimicarent contra Idumaeos. Unde subditur: « et succendentur in eis, et devorabunt eos: et non erunt reliquiae domus Esau. » Nec unus solummodo de populo remanebit, qui adversariorum eversionem vicinis gentibus possit nuntiare. Unde et Septuaginta dicunt. Non erit frumentarius domus Esau. Eos enim quos nunc veredarios appellant, veteres frumentarios dixerunt. Quare autem haec omnia fierent, manifestatur, cum subditur: « quia Dominus locutus est, » cujus dixisse, fecisse est, appositum ad exercitum Babylonium. Cuncta autem haec quae diximus, et quae dicturi sumus, Judaei falsa sibi somniantes, 117.0126D| ad tempora referunt Antichristi: et quidquid contra Idumaeam interpretati sumus, illi adversus Romanum imperium somniant; quod tamen nos dicimus aut juxta historiam sub Zorobabel esse factum, aut certe quotidie in Ecclesia mystice impleri. Quando autem factum vel faciendum sit, ipse novit, qui per prophetas haec mandavit.

« Et haereditabunt hi qui ad austrum sunt, montem Esau: et qui in campestribus, Philisthiim. » Reverso in regnum suum Juda, hi qui ad austrum sunt, id est duae tribus quae in australi parte terrae repromissionis habitabant juxta divisionem Jesu filii Nave, haereditabunt montem Esau, ut non arceantur etiam angustis terminis, sed etiam montana possideant, 117.0127A| quae Edom ante possederat: et qui in campestribus ex ipsis duabus tribubus habitabant, in Liade videlicet et monte Diospoli, atque Nicopoli possidebunt quinque urbes Philisthiim, Gazam videlicet, Ascalonam, Azotum, Accaron, et Geth, et omnem illam plagam quae, juxta Actus apostolorum, Saronas vocatur, ut scilicet usque ad maritima perveniant, et Philisthiim suo imperio subjugent, quos prius non habuerant subjugatos. « Et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae. » Quia intantum dilatabitur terminus filiorum Israel, ut usque ad Ephraim perveniatur, non solum regnum aliarum gentium, sed etiam regnum decem tribuum, cujus caput Samaria, possideant hostes eorum.

117.0127B| « Et Benjamin possidebit Galaad. » Galaad civitas erat, vel mons in tribu Gad. Per hanc autem civitatem, vel montem, tota designatur Arabia, quae prius vocabatur Galaad, et nunc Jerasa nuncupatur, quam totam possedit Benjamin, cujus statim ab Hierusalem contra septentrionem termini dilatantur, hoc utrum factum sit, Deus viderit. Potest enim ex parte per annos quingentos usque ad adventum Christi esse completum, quod quotidie in Ecclesia completur et confirmatur, dum hi qui habitant in vero lumine, campestria atque humilia inhabitent, discipuli videlicet ejus qui dicit: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde. » Possident montem Esau et Philisthiim, per quos possumus gentium philosophos accipere, propter altitudinem eloquentiae; 117.0127C| regionem quoque Ephraim et Samariae possidebunt, per quem (ut in Osee saepe legimus) haeretici figurantur. Porro Benjamin, id est filius dexterae, populus videlicet Christianus, possidebit Galaad, 117.0128A| qui interpretatur acervus testimonii id est Judaeos credentes, a quibus testimonia legis accepimus et prophetarum.

« Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israel, omnia Chananaeorum usque ad Sareptam, » id est illi qui reversi fuerint ex decem tribubus de captivitate, omnia, subaudis loca, Chananaeorum possidebunt usque ad Sareptam, id est, non solummodo possidebunt quae ad meridiem sunt, et ad occidentem, et ad septentrionem, Idumaeos Ciliciae, et Palaestinos, et montem Esau, et Samariam, sed etiam contra orientem cunctis quae terrae Chananaeorum sunt, imperabunt usque ad Sareptam Sidoniorum, ubi quondam Eliam pavit vidua. « Et transmigratio Hierusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates 117.0128B| austri. » In Bosphoro autem dicit, in terminis vel in finibus. Unde et Septuaginta Sapharad ponunt, quod terminus vel locus interpretatur, et est sensus: Hi qui de ipsa Hierosolymorum metropoli civitate translati, in Saphara habitabant, id est in finibus Babyloniorum, reversi possidebunt civitates austri, quae sunt in tribu Juda. Habitantes enim in urbe sua, ea quae urbi vicina sunt obtinebunt.

« Et ascendent salvatores in montem Sion. » Sicut fuit Zorobabel et caeteri, ut quondam fuit Othoniel, et caeteri liberatores, quos misit Dominus, usque ad Saul, indeque usque ad Sedeciam, « judicare montem Esau. » Ascendent enim de captivitate, ut judicent atque discernant, quasi subjectum et servientem sibi montem Esau, id est Idumaeos pariter 117.0128C| cum terra sua: « et erit Domino regnum, » subjugatis, scilicet omnibus, Domino erit regnum, quia ipse suos faciet regnare in diversis locis.

IN JONAM PROPHETAM. 117.0127| 117.0127| Jonam tradunt Hebraei filium esse Sareptanae viduae, quem mortuum suscitavit Elias, quem cum matri reddidisset, adoravit illa, et dixit: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Domini es, et verbum Domini in ore tuo verum est, et ob hanc causam vocatum filium Amathi. Amathi interpretatur veritas, et 117.0127D| ex eo quod Elias verum dixit, vocatus est filius veritatis; cujus sepulcrum dicunt esse in Geth, quae est in Ophir. Alii dicunt eum in Lidda, id est Diospoli et natum et conditum. Meminit hujus prophetae liber Tobiae, ubi moriturus pater filio loquebatur. Prope est interitus Ninivae, non enim excidit verbum Domini. Primum enim ad praedicationem Jonae intelligimus Ninivitas conversos poenitentiam egisse, et a Domino veniam consecutos, postea vero ad mala pristina relapsos, juxta quod praedictum fuerat, fuisse subversos, regnante apud Hebraeos Josia, apud Medos Astyage.

CAPUT PRIMUM. Et factum est verbum Domini ad Jonam filium 117.0128| Amathi, dicens: Surge et vade in Niniven civitatem grandem, et praedica in ea: quia ascendit malitia ejus coram me. » Quod dicit: « ascendit malitia ejus coram me, » vel secundum Septuaginta, clamor malitiae ejus coram me ostenditur, quia impudenter et sine ulla reverentia vel timore peccabant. Tale est 117.0128D| quod de Sodomitis dicitur: « Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum venit ad me. » Peccatum cum voce est peccatum occultum, peccatum cum clamore manifestum et publicum. Mystice: Jonas, qui interpretatur columba, significat Christum simplicem et mansuetum, super quem Spiritus sanctus in columba apparuit. Jonas etiam interpretatur dolens, quia doluit super perituram Hierusalem. Quod autem Christum designet, ipse Dominus in Evangelio testatur, dicens: « Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. » Ipse est filius Amathi, id est Dei, quia Deus veritas est. Mittitur ad Niniven, quae pulchra interpretatur, mundum 117.0129A| designat, quo nihil pulchrius oculis carnalibus aspicimus. Unde et Graece ab ornatu nomen accepit. Cosmus enim mundus dicitur. Quia ergo Judaei Dei praecepta contempserant, mittitur Jonas, id est Christus ad Niniven, id est ad gentes, ut totus mundus credens in eum salvetur. Malitia Ninive quae ad Dominum ascendit, voluntas est prona semper ad malum, et maxime cultus idolorum quibus, relicto Creatore, mundus studiosissime serviebat.

« Et surrexit Jonas ut fugeret in Tharsis a facie Domini. » Non invidens saluti Ninivitarum fugit, sed nolens perire Judaeos gentem suam. Sciebat enim quia poenitentia gentium ruina esset Judaeorum. Praetera videbat alios prophetas missos ad oves perditas domus Israel, ut ad poenitentiam populum 117.0129B| provocarent, et ideo dolet se electum, ut mitteretur ad Assyrios inimicos Israelis. Noverat etiam prophetico spiritu, quod, cum gentes cognitionem Dei reciperent, reprobaretur Israel. Quod ergo sciebat aliquando futurum, verebatur ne suo tempore fieret, atque ideo fugere voluit in Tharsis, sicut et Cain fugit a facie Domini. Josephus Tharsis putat esse Tharsum Ciliciae civitatem, de qua fuit Paulus apostolus, unde et Tharsensis dictus est. Hebraei autem Tharsis mare dicunt generaliter. Non ergo ad certum aliquem locum fugere volebat propheta, sed ascensa navi quocunque posset festinare, non curans quo eum sors duceret. Fugitivus enim non eligit locum quo fugiat, et quia legitur in psalmo: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, » putabat 117.0129C| se posse Deum fugere, qui tantum in Judaea notus erat. Pos quam vero per tempestatem Deum illic etiam maris agnovit, confitetur et dicit: « Hebraeus ego sum, et Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. » Mystice: Jonas noster, id est Christus, fugit in Tharsis, quia patriam suam, id est coelum, dimisit; et, assumpta carne, venit in mare hujus saeculi, et intantum dilexit populum de quo carnem assumpsit, ut non recusaret passionem, ne salvata Ninive, id est gentili populo, Synagoga periret. Unde et ad Patrem dicebat: « Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; » et in cruce positus, pro his qui clamaverant: « Crucifige, crucifige, » orabat dicens: « Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt. »

117.0129D| « Et descendit in Joppen, et invenit navem euntem in Tharsis. » Joppe portus est Judaeae, ad quem Hiram, rex Tyri, in ratibus ligna de Libano transferebat, a quo ad Hierusalem terreno itinere perducebantur. Jonas ergo de montanis Judaeae veniens ad maritima et plana loca, recte dicitur descendisse. « Et dedit naulum eis, et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini, » id est mercedem subvectionis. Descendisse autem dicitur in navem, ut ostendatur, quia sicut fugitivus ad interiora navis penetrat, latebras quaerens. Interpretatur Tharsis contemplatio gaudii, Joppe speciosa. Mystice autem Jonas (id est, Christus), relictis montanis, descendit in Joppen, quia cum eum persequerentur 117.0130A| in Judaea, sicut in Evangelio legimus, transibat in partes Tyri et Sidonis, quae sunt gentilium urbes. Quae, quia in sortem Israel distributae fuerant, recte per Joppen, (id est, speciosa) designatur. Venit ergo Dominus ad Tharsis, id est gaudii contemplationem, quia mundi contemplabatur salutem, quam ante saecula praedestinaverat. Salus autem mundi gaudium ejus est. Descendit autem in Joppen, quia, vicina passione. salutem speciosae gentilitatis operabatur. Sed quia venit ad oves perditas domus Israel, non vult dare panem filiorum canibus. Dat ergo naulum vectoribus, quos gentiles putamus significare, id est pignus sperandae salutis, quatenus primum salvet Judaeos ad quos venerat, deinde salvet gentes quasi maris accolas. Unde et ad 117.0130B| interiora descendisse et dormisse dicitur, saeviente pelago, quasi negligens eos, quia videbatur negligere gentes, quorum tamen salutem dormiens in cruce, et ad infernum quasi ad navis infima descendens, perficiebat.

« Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. » Putaverat Jonas prodesse sibi si navem conscenderet et fugeret; sed econtra et ipse, et navis propter eum periclitabatur ut contereretur. Quae enim, nolente Deo, putantur prospera, vertuntur in perniciem, et nihil adversante Deo securum. Mystice: tempestas illa furorem significat Judaeorum, qui eum exspectabant ad mortem, clamantes: « Crucifige, crucifige. »

117.0130C| « Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad Deum suum: et miserunt vasa quae erant in navi in mare, ut alleviaretur ab eis. » Nautae, ignorantes unum et verum Deum, invocabant deos, scientes nihil fieri sine Dei providentia. Ex quo intelligimus ab omni homine timeri et sentiri, licet falsis religionibus ab uno et vero ad multos deos abducantur. Projiciunt vasa in mare: quod fit in summo periculo, ut levior facta navis, facilius fluctibus superferatur.

« Et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. » Nautis turbatis, et suos deos invocantibus, Jonas securus et mente quieta persistebat, adeo ut dormiret. In quo patientiam viri fortis et inter prospera, et inter adversa inconcusse 117.0130D| stantis ostendit. Potest et hoc dici quod sciens se fugere, non audet videre fluctus vindices fugae suae. Sive taedio affec us dormiebat, sicut et apostolos in passione Domini prae tristitia somno oppressos legimus.

« Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. » Naturale est unumquemque in periculis de alio plus sperare. Unde gubernator, qui alios consolari debuerat, excitat dormientem Jonam, ut invocaret Deum: et quorum erat commune periculum, communis esset oratio. Tropologice significat, antequam Christus pateretur, multos deos adoratos a 117.0131A| gentibus, sed postquam Christus mortuus et tempestas mundi sedata est, unus jam adoratur Deus, et ei spirituales victimae offeruntur.

« Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes. » Quia majorem solito videbant tempestatem, intelligebant non naturaliter ea contigisse: neque enim poterant ignorare rationes ventorum et fluctuum, qui tanto tempore navigabant, et ideo missa sorte, quaerebant auctorem naufragii. Quod autem dicunt: « ut sciamus quare hoc malum sit nobis, » malum pro afflictione et calamitate debemus accipere, secundum quod in Evangelio dicitur: « Sufficit diei malitia sua; » et per Prophetam dicitur: « Si est malum in civitate quod Dominus non fecit. » Aliter enim malum dicitur virtuti contrarium. « Et 117.0131B| miserunt sortes: et cecidit sors super Jonam. Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua et quo vadis? vel ex quo populo es tu? » Quem sors prodiderat, cogunt voce sua profiteri. Interrogatur persona, regio, iter, civitas, ut ex his cognoscatur causa discriminis.

« Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo. » Hebraeus transitor interpretatur. Nec dicit, Judaeus, quo nomine vocari coeperunt ex quo decem tribus a duabus divisae sunt, sed Hebraeus sum, peregrinus et advena, juxta Psalmistam, qui de eodem populo dicit: « Transierunt de gente in gentem. » Deum (inquit) coeli timeo, non deos quos vos invocatis, qui salvare non possunt. « Qui 117.0131C| fecit mare, » in quo fugio; « et aridam, » de qua fugio, id est eum timeo qui est factor universitatis. Timebat autem Deum timore servili, a quo fugere volebat. Potest etiam timor hic pro cultu accipi. Deum (inquit) coeli timeo, id est colo.

« Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverant enim viri, quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis Jonas, » Si times Deum, cur fugis, cum scias te ejus non posse effugere potentiam? Nec objurgant, sed interrogant, quia audierant Hebraeum esse, et Deum coeli colere, et ideo ab eo quasi a sancto viro requirunt tanti mali remedium.

« Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. » 117.0131D| Propter te, inquiunt, mare contra nos insurgit, quia te fugientem suscepimus. Quid ergo faciemus tibi? an te interficiemus? Sed cultorem Dei malum est occidere. Quid ergo jubes fieri? Impera tu quid agamus, quo nobis Deum propitiemus, cujus iram per tempestatem cognoscimus. Mare, inquit, ibat ad vindictam, persequens fugitivum prophetam. Intumescebat, hoc est, in majores undas suscitabatur, tanquam non differens Creatoris ultionem.

« Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quod propter me tempestas grandis haec venit super vos. » Contra me (inquit) tempestas exsurgit, mittite me in mare, ut 117.0132A| mea morte vivatis. Et advertenda est fugitivi magnanimitas: non dissimulat, non negat, sed confessus poenam amplectitur, ne caeteri perirent propter se. Haec omnia referamus mystice ad Dominum Christum, contra quem Judaica tempestas consurgebat in passione. Nautae qui eum quid facerent interrogabant, apostoli sunt, qui eum in passione deserentes, quodammodo in fluctibus dimiserunt, et quasi loquitur Dominus, quia videt me mundus vobiscum navigare in Tharsis, hoc est ad contemplationem gaudii, ut vos ad gaudium ubi ego sum perducam. Idcirco saevit et cupit me mors devorare, et nescit quia, sicut piscis in hamo capitur, ita mea morte moriatur. Tollite ergo me, et mittite in mare. Vos mittite. Non enim nos ipsi nobis mortem debemus 117.0132B| inferre, sed ab aliis illatam libenter sustinere.

« Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant: quia mare ibat, et intumescebat super eos. » Etiam propheta jubente ut eum in mare mitterent, non audebant in cultorem Dei manus immittere. Sed et mystice Judaeis, qui Dei populus fuerant, Christi mortem expetentibus, gentes etiam eum mori nolebant. Quasi enim aridam remigare volebant, putantes sine sacramento passionis mundum salvari posse, cum Jonae submersio, hoc est Christi passio, navis (id est mundi) liberatio fuerit.

« Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem, quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. » Tanquam 117.0132C| dicerent: Nolumus, Domine, interficere prophetam tuum, sed tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. Voluntas tua per manus nostras impletur. Non ergo des super nos sanguinem innocentem. Nautarum ista vox Pilati videtur esse confessio, qui accepta aqua lavit manus suas, et dixit: Innocens ego sum a sanguine hujus. Haec omnia voluntate Patris fiebant, sicut in psalmo dictum est: « Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. »

« Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare. » Tulerunt, inquit, id est quasi cum quodam obsequio et honore portantes, non praecipitantes, miserunt in mare. « Et stetit mare a fervore suo. » Quasi invento eo quem quaerebat, veluti cum quis fugitivum velocissimo cursu insequens, cum eum fuerit consecutus, 117.0132D| stat ac tenet quem apprehenderit. Sed et mystice: ante Domini passionem, mundus diversorum fluctibus errorum periclitabatur; at post ejus mortem, tranquilla omnia cernimus, et secura unitate fidei et agnitione veritatis totus orbis exsultat, et quasi Jona in mare misso, stat mare a fervore suo.

« Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. » Ante passionem Domini clamabant homines ad deos suos, post passionem timent Dominum, et venerantur non parvo, sed magno timore, juxta quod in lege praecipitur, ut ex toto corde, et ex tota anima timeatur, et diligatur. Immolaverunt autem hostias, non pecudum, quas juxta litteram in fluctibus non 117.0133A| habebant, sed hostias spirituales, id est gratiarum actiones et laudes. Immola (inquit Psalmista) Deo sacrificium laudis, et propheta: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

CAPUT II. « Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam. » Pro pisce grandi, Dominus in Evangelio cetum dixit, ipsam rem brevius explicans. Quod vero praeparavit, vel ab initio cum eum conderet, Psalmista dicente: Draco iste quem formasti; vel praeparavit, id est juxta navim fecit venire, ut in suos sinus praecipitem Jonam susciperet. Sed et Dominus Deus Pater praecepit inferno, qui est draco 117.0133B| immanissimus, ut Jonam, id est Christum, susciperet, ignorans latentem in esca carnis hamum divinitatis, atque ideo quantum exsultavit in devoratione, tantum luxit in vomitu, juxta Osee prophetiam: « Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. » « Et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. » Hoc et in se impletum ipse Dominus exposuit. Illud quaeri potest quomodo tribus diebus et tribus noctibus dicatur fuisse in corde terrae. Sed hoc synecdochic ohgrs accipere debemus, id est a parte totum, qui tropus usitatissimus est in divinis Scripturis. Siquidem Dominus parasceve hora sexta crucifixus est, hora nona emisit spiritum, jam vero sero depositum est corpus ejus de cruce, et collocatum in monumento. Ibi jacuit nocte illa cum sequenti 117.0133C| die sabbati, et alia nocte sequentis diei dominici, sicque mane prima sabbati surrexit, ut Marcus testatur. Triginta sex ergo horis jacuit in sepulcro. Tres autem dies complent horas septuaginta duas. Verum si computes parasceven, hoc est sextam feriam, qua mortuus est, pro una die ac nocte sabbatum cum sua nocte, itemque noctem quae diei dominicae mancipatur, referamus ad exordium dominici diei, quodammodo tres dies esse videntur. Sed non absque magno mysterio hoc esse credendum est. Siquidem triginta sex ad septuaginta duo simplum est ad duplum. Et nostra quidem mors dupla est, quia in anima morimur per peccatum, et in corpore per poenam. Christi autem mors simpla tantum fuit, quia in corpore tantum mori potuit, in anima vero nunquam 117.0133D| mortem admisit, quia nunquam peccavit.

Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, et dixit: » Receptus propheta in utero ceti, postquam se incolumem sensit, de Dei misericordia non desperans, totum se ad obsecrandum convertit, sciens Dominum maxime in tribulationibus adfuturum, sicut ipse viro justo promittit, « Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum. » Et idem Propheta dicit:

« Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me. » Quod de praeterito dicit: « Clamavi, » hoc est: cum enim videret cetum et tantam molem corporis ejus, clamavit aquis cedentibus, et voci locum dantibus. Vel clamavit toto cordis affectu, 117.0134A| secundum Apostolum qui dicit: « Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. » Ventrem autem inferi, alvum ceti dixit, quae tantae fuit magnitudinis, ut instar obtumesceret inferni. Possunt haec referri allegorice ad Christum, qui per David dicit: Liberasti animam meam ex inferno inferiori. Ipse enim fuit in inferno vivens, inter mortuos liber. « De ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam: et projecisti me in profundum, in corde maris, et flumen circumdedit me. » Patet juxta litteram, quod clausus ventre ceti in medio maris fuerit, et fluminibus vallatus sit. Mystico vero sensu hoc dicit, quod per Psalmistam praedictum est: « Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. » Ad comparationem 117.0134B| enim coelestis habitationis in qua summa pax regnat, de qua dicitur: Factus est in pace locus ejus, omnis terrena habitatio plena fluctibus est et tempestatibus. Cor autem maris infernum designat, pro quo Dominus dicit: « Cor terrae, » quia, sicut in medio est animalis, ita infernus in terrae medio esse perhibetur. Sive in corde maris Dominus se queritur projectum, id est in mediis tentationibus, sed non sensit amaras aquas; quia, ut Apostolus dicit: Tentatus est per omnia pro similitudine absque peccato. Nam non se aqua maris, sed flumine circumdatum dicit, hoc est, dulci aqua: quia tentari foris potuit, sed mentem ejus delectatio peccati non momordit. Projectum autem se dicit, sicut et in psalmo percussum, et Apostolus 117.0134C| a Patre traditum asserit. « Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. » Gurgites et fluctus, tentationes et percussiones sunt, quae nunquam sine Dei permissione et voluntate contingunt. Sed hi gurgites et fluctus non oppresserunt Christum, sed super eum transierunt. Ipse vero omnes turbines, quibus vexabatur genus humanum, sustinuit et fregit, ut nos post eum securi navigaremus.

« Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum. » Christus hoc dicit ex persona humanitatis. Qui enim formam servi susceperat, ejus etiam voce utitur, abjectum se dicens ab oculis Patris. Ac si diceret: Quando eram tecum, o Pater, et in tuo lumine eram lumen, tunc non causabar 117.0134D| me abjectum. Postquam autem veni in profundum, et carne circumdatus sum, humanos patior affectus, et abjectum me dico, ut homines juste abjectos ad te reducam, quatenus ubi ego sum, et ipsi sint mecum. « Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. » Juxta litteram hoc Jonas vel optando dicit, vel cum quadam fiducia repromittit sibi, quod iterum Jerusalem sit reversurus, et templum Domini visurus, juxta tropologiam Dei Filius in passionis ignominiam positus, repromittit sibi gloriam, quam semper in Patre et apud Patrem habuit. Unde et in Evangelio Patri dicebat, « Clarifica me, Pater, claritate quam habui priusquam mundus esset apud te. » Sive etiam cohabitationem Patris 117.0135A| exoptat, quia sicut Pater templum est Filii, ita Filius templum est Patris. Ipse enim dicit: « Ego in Patre, et Pater in me est. » Et alibi: « Ego a Patre exivi et veni. » Et quia ipse Deus est et homo, postulat ex forma servi, pollicetur ex forma Dei.

« Circumdederunt me aquae usque ad animam meam: abyssus vallavit me, pelagus cooperuit caput meum. » Abyssum dicit contrarias fortitudines, quae profundissimis inferni locis, id est tartaro, mancipatae sunt, ad quae loca timebant ire daemones, rogantes in Evangelio Dominum ne mitterentur in abyssum. Abyssus itaque Christum vallavit, cum inferorum principes eum se in morte comprehendisse crediderunt.

117.0135B| « Ad extrema montium descendi: terrae vectes concluserunt me in aeternum. » Extrema montium, juxta litteram, profunda terrarum dicit, quibus quasi vectibus terrae globus Dei voluntate sustentatur, sicut in psalmo dicitur: « Ego confirmavi columnas ejus. » Mystice: caput Domini anima est quae principatur corpori. Caput ergo ejus pelagus cooperuit, quando animam quam pro nostra salute suscepit, pondus tribulationis et mortis praegravavit. Extrema enim montium, principes dicit inferorum, qui de coelis a libertate projecti, operiebantur fluctibus suppliciorum, et abysso vallabantur, ad quae loca Redemptoris anima descendit, non ut ibi teneretur, sed ut suos inde eriperet. Ipsi sunt et vectes terrae, quasi quaedam serae extremi 117.0135C| carceris et poenarum, volentes semper retinere animas quas semel accepissent. His vectibus conclusus est Dominus; sed, sicut per Isaiam praedixerat, et portas aereas contrivit, et vectes ferreos confregit. Quod autem sequitur: « et sublevabis de corruptione vitam meam. » Ad Jonam ita refertur, qui cum debuerit in ventre ceti corrumpti et digeri, et per venas piscis artusque diffundi, sospes et integer exierit. Unde et blandientis affectu dicit: « Domine Deus meus, » communem omnium Deum, suum et proprium vocans, quem tanti beneficii magnitudine specialiter Deum et Dominum senserat. Sed et mystice: anima Christi de corruptione sublevatur, quia caro ejus non vidit corruptionem, id est non est resoluta tabo in sepulcro, juxta quod 117.0135D| per Psalmistam praedixerat, « Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. » Quod beatus Petrus de Christo interpretatur in Actibus apostolorum, « Qui non vidit corruptionem, » citissima resurrectione glorificatus. Sed quaeri potest quod alibi dicit: Quae utilitas in carne mea, dum descendo in corruptionem? Sed hic corruptio pro vulneribus et plagis ponitur, quibus caro Christi effecta est: ac si diceret: Quid prodest dum clavis affligor, dum vulneror, si Judaei non salvantur? Hic vero corruptio pro putrefactione et resolutione ponitur.

« Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum. » Cum, inquit, nullum aliud sperarem auxilium, recordatio Domini mihi saluti fuit. 117.0136A| Sic et Psalmista: « Memor fui Dei, et delectatus sum. » Ex quo discimus, cum deficit anima nostra constituta in aliqua tribulatione, vel cum a corporis compage divellitur, debere nos Deum in memoria habere, et ad eum omnem cogitationem vertere, qui corporis et animae est Deus. « Ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum. » Idcirco, inquit, Domini recordatus sum, ut oratio mea de exremis montium ascendat ad templum sanctum tuum, id est ad coelum, quia licet ubique sit Deus, ibi tamen assistentibus sibi angelis aeterna fruitur beatitudine. Loquitur vero ut pontifex, qui petit ut preces populi per eum ad templum Dei ascendant. Sed et Redemptor noster in passione sua rogabat, « Pater, si possibile est, dicens, transeat a me 117.0136B| calix iste. » Et in cruce positus, « Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. »

« Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam tuam derelinquent. » Mira prophetae magnanimitas in ventre tantae bestiae de humana fragilitate disputat. Deus quippe natura misericors, paratus est misereri omnibus. Nos autem nostro vitio ultro se offerentem perdimus clementiam. Et attendendum quod non dixit, qui faciunt vanitates, nemo enim est qui non faciat vana, id est non peccet, quoniam universa vanitas omnis homo vivens: sed dicit « custodiunt, » id est diligunt, et in affectum cordis sui transeunt. Hi tales misericordiam suam, id est Deum, derelinquunt, de quo dicitur: « Miserator et misericors Dominus; » et alibi: « Deus 117.0136C| meus, misericordia mea. » Nec dicit, misericordia sua derelinquuntur, sed ipsi paratam et ultro se offerentem relinquunt misericordiam. Quod specialiter de Judaeis dicitur, qui servantes vanitates, id est vanissima Pharisaeorum praecepta, Deum, qui semper eis misertus est, dereliquerunt.

« Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecunque vovi, reddam pro salute mea Domino. » Spe bona animatus propheta, et jam de sua liberatione securus, promittit se gratiarum actiones immolaturum, et vota omnia redditurum. Sed et Christus Dominus pro vita nostra mortuus, certus quod eum Deus velocius suscitaret, promittit exsultanter in voce confessionis, seipsum Patri sacrificaturum. Pascha nostrum, inquit Apostolus, immolatus est 117.0136D| Christus. Ipse pontifex, ipse ovis immolatur pro omnibus, ut omne quod dedit ei Pater non pereat in aeternum.

« Et dixit Dominus pisci: et evomuit Jonam in aridam. » Praecipitur a Deo Patre magno ceto inferno, ut restituat Salvatorem terrae, id est solidae et immortali vitae, quia: « resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. » Quod autem dicitur « evomuit, » ostendit quod ex profundis mortis recessibus, tanquam ex intimis ceti vitalibus. Christus vivens processerit.

CAPUT III. « Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, 117.0137A| dicens: Surge, vade ad Niniven civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te. » Non increpatur, nec dicitur ei, Cur non fecisti quod praecepi? Suffecerat enim durissima naufragii et devorationis correctio. Neque enim servo post plagas imputatur quod fecit. Sed et mystice Dominus noster, qui missus fuerat ad salvandam Niniven, id est gentilitatem, et quodammodo fugere volebat, recusans passionem, et dicens: « Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. » Nunc postquam illi, propter quos pati nolebat, clamaverunt, « Crucifige, crucifige, » et, « Non habemus regem nisi Caesarem, » redditus de ventre ceti, id est, resuscitatus a mortuis, iterato dirigitur ad Ninivem, ut praedicet post resurrectionem, quod ei a Patre fuerat imperatum 117.0137B| ante passionem. Totum autem hoc quod ei praecipitur, quod obedit, quod non vult, et iterum velle cogitur, ad formam servi referendum est.

« Et surrexit Joans, et abiit in Niniven juxta verbum Domini. » Surrexit, inquit, nullam fecit moram, sed continuo se ad obediendum accinxit. « Et Ninive erat civitas magna itinere dierum trium. » Ninive civitas a Nino Beli filio, primo rege Assyriorum, condita est, quam ferunt tanti esse ambitus, ut trium dierum possit itinere circuiri. Sed Jonas jam correctus, et naufragii quod pertulerat memor, iter trium dierum unius diei festinatione complevit. Sunt qui putant quod in tertia tantum parte civitatis praedicaverit, et sic ad omnes praedicationis sermo pervenerit. Et Dei Filius surrexit a mortuis, et in 117.0137C| apostolis perrexit ad Niniven, hoc est, in omnes mundi terminos itinere dierum trium, quia praecepit ut baptizarent gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed hoc iter trium dierum una via est, quia unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Unde non in nominibus, sed in nomine Trinitatis, quae unus est Deus, sacramentum baptismi peragitur, non tam ab apostolis quam a Domino, quem Joans praefigurabat. Et notandum quod, tribus diebus commemoratis, noctis nulla fit mentio, quia in sancta Trinitate nihil est obscurum, nihil tenebrosum.

« Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius, et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. » Quadragenarius numerus 117.0137D| peccatoribus convenit in jejunio et in afflictione: unde et Moyses et Elias tot diebus jejunaverunt, ipse Dominus verus Jonas in mundum ad praedicandum missus hoc nobis jejunium consecravit. Attendendum quod dictum est, « clamavit. » Tale et de Domino legimus, quia stans in templo clamavit: « Si quis sitit, veniat et bibat. » Magnus clamor est omnis sermo Christi, quia magna annuntiat.

« Et crediderunt viri Ninivitae in Domino, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem. » Major aetas credidit in Dominum, praedicantes jejunium, et sacco vestiuntur. Ante quod est occultum, id est, jejunium, post illud 117.0138A| quod est palam, id est saccus. Talis victus, et talis habitus poenitentibus convenit, et digne satis, ut qui Deum luxu et ambitione pretiosarum vestium offenderant, nunc jejunio et cilicio eum placent. Et major aetas incipit, sequitur minor, quia nullus est absque peccato, nec infans unius diei cujus vita est super terram.

« Et pervenit verbum ad regem Ninive, et surrexit de solio suo, et abjecit vestimenta sua a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere, et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant; et operiantur saccis homines, et jumenta clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua 117.0138B| mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? » Regem Ninive philosophos gentilium debemus accipere, Platonem, Aristotelem, caeterosque, qui quasi reges sunt hominum, et eorum praecepta sic observant, quasi oracula divina. Ad hos novissime pervenit verbum, quia novissimi et difficilius crediderunt. Stultum enim putabant Deum hominem potuisse fieri, et mori. Verum et isti, licet tarde fidem Domini susceperunt, tamen depositis ornamentis verborum, et pompis dogmatum saecularium, simplicem et rusticam piscatorum doctrinam sequi coeperunt. Homines autem et jumenta intelliguntur tam rationabiles quam irrationabiles, quia omne genus hominum 117.0138C| tam ratione utentium, quam et eorum qui more brutorum vivebant animalium, ad poenitentiam et ad fidem Christi conversum est. Vel induti sunt sacco, id est, luctu et moerore, quem sumebant dolentes damna vitae praeteritae. Quod saccus pro luctu ponatur, ostendit Psalmista dicens: « Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. » Sane juxta litteram, quod dubitantes dicunt, Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, ideo ambigue proferunt, ut dubii de salute fortius agant poenitentiam, et magis provocent Deum ad misericordiam.

« Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala, et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. » Sicut tunc Assyriae urbi, id est Ninive, sic quotidie 117.0138D| Deus omni mundo minatur interitum ad hoc, ut agant poenitentiam. Si enim convertatur mundus, convertitur Dominus: et peccatoribus mutantibus vitam, mutabit sententiam. Malitiam sane hic, sicut et superius, pro afflictione et suppliciis debemus accipere.

CAPUT IV. « Et affictus est Jonas afflictione magna, et iratus est. » Videns subintrare plenitudinem gentium, et impleri quod in Deuteronomio praedictum fuerat, « Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et ego provocabo eos in eo qui non est populus, » desperat de salute Israelis, ideo dolet, et ideo tristatur, 117.0139A| non quod invideret saluti gentium, sed quod pereat Israel. Sed et Dominus noster flevit super pereuntem Hierusalem, et non vult dare panem filiorum canibus, et apostolis praecipitur primum ut praedicent Israeli. Tristatur ergo ad mortem, dolens perire populum pro quo passus est.

« Et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, nunquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, « et ignoscens super malitiam. » Partim orat Jonas, partim conqueritur, dicens se fugere noluisse. Sed ab obsecratione incipiens, temperat querelam suam. Obsecro (inquit), Domine, nunquid non hoc est verbum 117.0139B| meum, cum adhuc essem in terra mea? Sciebam (inquit) misericordem, nolebam te truculentum et crudelem nuntiare, et idcirco volui fugere. Sed et Dominus Christus cum videret obstinatos Judaeos in suam ipsorum perditionem, quasi dicebat ad Deum Patrem: Nunquid non sciebam futurum, videlicet ut periret Israel, cum adhuc tecum essem Pater? et per Isaiam dixeram, In vacuum laboravi sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi.

« Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melius est mihi mors quam vita. » Quia unam gentem Israel salvare non potui, moriar, et totus mundus salvabitur.

« Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu? » Iratus fuerat Joans, vel quia videbatur apud Ninivitas 117.0139C| fuisse mentitus, vel quia intelligebat periturum Israel. Nec dicit Dominus, male iratus es, ne videretur reprehendere contristatum; nec rursum dicit, bene iratus es, ne suae sententiae contrarius sit. Interrogat ergo ipsum causas moeroris sui ut respondeat, aut si tacuerit, Dei judicium suo silentio comprobet.

« Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis, et fecit sibi umbraculum, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. » Civitas quando in malo ponitur, fiduciam terrenae spei et cupiditatis mundanae designat. Nam Cain, qui mundum fratricidio cruentavit, primus legitur aedificasse civitatem. Jonas ergo egreditur de civitate, qui columba vel dolens dicitur, quia omnis 117.0139D| simplex et dolens pro peccatis suis, alienum se facit a saeculi cupiditatibus, nullam in vanitatibus saeculi spem ponit, sed habitat contra orientem, veri solis ortum et respectum exspectans. Et habitat in umbraculo, hoc est in mentis suae custodia, quasi in tabernaculo requiescit, quid civitati Ninive contingat (hoc est quid mundo futurum sit) contemplando praestolans. De hac civitate Dominus per Osee dicit: In medio tui sum sanctus, et non ingrediar civitatem. Et in Deuteronomio una fugitivorum civitas Ramoth dicitur, quae interpretatur visio mortis. Qui enim de Hierusalem ejicitur, quae est visio pacis, habitat in Ramoth, id est in visione mortis. Sed et mystice antequam sol oriretur, exsiccareturque hedera, 117.0140A| hoc est antequam coruscante Evangelio mundus redimeretur, et plebs Judaica reprobaretur, Jonas noster, id est Christus, sub umbra erat, quia necdum veritas apparebat, sed in typo et figuris fiebant omnia. Sedebat autem dicitur in habitu judicis, quia sedere judicantis, vel quia se humiliaverat, et divinitatis majestatem in quamdam contraxerat brevitatem. Qui enim sedet, videtur stante brevior. Quod autem ait ut videret, ad hominis effectum referamus. Nam ille omnia videt antequam fiant.

« Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum, laboraverat enim. Et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna. » Hederae natura est, ut per terram errabundo flexu repat, et 117.0140B| sine adminiculis vel ferculis ad altiora non conscendat. Per hederam vero infirmam, et suis viribus nihil valentem, plebs Judaica potest signari, cito crescens, et omnia se facturam promittens quae Deus praecepit, sed citius languescens, et praecepta non implens. Haec quondam Jonam, id est Christum protegebat spe suae salvationis, et non parvam ei laetitiam faciebat, sed cito percussa aruit, quia radicem firmam fidei non habebat, et quasi tabernaculum tecti, praeferens imaginem domorum non habens fundamentum, de quo Isaias ait: Relinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, quam bene locustae in Evangelio designasse creduntur, animal parvum, de terra quidem exsiliendo consurgens, sed altius non valens volare, quia et Judaei 117.0140C| audientes legem, dixerunt: Omnia quae praeceperit nobis Dominus Deus, faciemus, et obedientes ei erimus. Sed mox conversi sunt in arcum pravum, et non custodierunt testamentum Dei.

« Et paravit Deus vermem ascensu diluculi in crastinum, et percussit hederam, et exaruit. » In psalmo qui inscribitur, « pro assumptione matutina, » se Dominus vermem appellat, dicens: « Ego autem sum vermis et non homo. » Vermis namque sine semine de terra oritur; repit humilis, movetur sine sonitu, et Christus de virgine terra natus est, humilis inter probra, non reclamans in passione. Itaque antequam oriretur sol, id est antequam resurgeret Christus, virebat hedera, florebat Judaea. Postquam vero ille surrexit, et Ninive, id est mundus erroris 117.0140D| umbram repulit, veritatis lumen recepit, paratus vermis percussit hederam Judaicae plebis, et exaruit Dei auxilio destituta. Hoc autem factum est in ascensione diluculi, quia Christus mane prima sabbati surrexit.

« Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti, et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat. » Id est, etiam post Christi resurrectionem et Judaeorum reprobationem, adhuc mens Domini salvatoris desiderio salutis illius aestuabat, praecipiens apostolis et dicens: « Eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judaea et Samaria. » Unde et ab Hierusalem praedicationis initium praecepit fieri, dicens: « Oportebat pati Christum et resurgere, 117.0141A| et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. » « Et petivit » Jonas « animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere. » In baptismate cum Israel, ut in lavacro reciperent humorem, quem negando Christum perdiderant. Unde et Petrus interrogantibus quid agerent, dicebat: « Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. » Quod vero diximus, in baptismo eum mori velle, Apostoli est sententia, qui dicit: « Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. » Quidam vermem et urentem ventum, Romanos intelligunt, qui, post Christi resurrectionem et ascensionem, Israelem penitus deleverunt.

117.0141B| « Et dixit Dominus ad Jonam, Putasne bene irasceris te super hederam? Et dixit, Bene irascor ego usque ad mortem. » Superius jam salvato per poenitentiam Ninivitarum populo, iisdem verbis interrogatus Jonas nihil respondit, licet videret non esse factum quod praedixerat, sed Domini interrogationem suo silentio comprobavit. Sciebat enim Dominum clementissimum esse et multae miserationis. Nunc autem cum in siccatione hederae intellexit Israelis reprobationem, audacissime respondit: Bene irascor ego usque ad mortem. Non enim Ninivitas sic salvare volui, ut Judaei perirent, nec sic volui lucrari alienos, ut perderem proprios. Juxta coeptam allegoriam in Jona intelligimus Christum, qui plangit pereuntem Hierusalem, et plangit usque ad mortem 117.0141C| non suam, sed Judaeorum, qui excaecati sunt, ut gentium oculi viderent, mortui ut gentes viverent, credentes in Filium Dei.

« Et dixit Dominus: Tu doles super hederam, in quam non laborasti, neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit. » Non laboravit Jonas in hedera, nec Salvator tantum laboravit in Judaeis, quam in gentibus. Mox enim educti de Aegypto, projecerunt idola, et pro parte servierunt Domino. At in gentium populo multum laboravit: pro eis homo factus est, cum esset Deus: pro eis alapas, sputa, spineam coronam mortemque sustinuit: ad inferos descendit, ut illi coelum conscenderent. Unde fratre prodigo ad patrem reverso, indignatur frater major, et querebatur patri dicens: 117.0141D| Ecce tot annis servio tibi, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Graviter enim ferebat Israel quod gentes, dissipata substantia cum 117.0142A| meretricibus, pristinam reciperent gratiam. Quod autem ait Deus, « hedera sub una nocte nata est, » nox tempus significat ante adventum Christi. Quod vero subditur, « et sub una nocte periit, » nox iterum designat tempus in quo Christum negaverunt, quando eis verus Sol justitiae occubuit.

« Et ego, inquit, non parcam Ninive civitati magnae. » Ninive civitas magna Ecclesia est, ex universitate gentium congregata. Revera magna, quia multo major est multitudo fidelium ex omnibus gentibus, quam duodecim tribus Israel. Quod autem dicit, « in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa, » juxta litteram innocentem et simplicem parvulorum et lactentium 117.0142B| monstrat aetatem, ut hinc colligatur quantus fuerit numerus majoris aetatis, si tantus fuerit parvulorum. Vel certe in ea civitate erat immensa multitudo, quae ante poenitentiam ignorabat quid esset inter bonum et malum. Boni enim per dexteram, mali accipiuntur per sinistram. Sed in Ecclesia sicut in magna domo sunt vasa et in honorem sunt, et in contumeliam, sunt carnales, sunt et spiritales, estque ibi infinitus jumentorum numerus, hoc est, irrationabilium et ventri servientium, qui prospectant terram, nunquid coelum respiciunt? De qualibus dicit Psalmista, « Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. » Nec praetereundum quod in Ninive plus quam centum viginti millia hominum 117.0142C| fuisse dicuntur; qui numerus magnum in se continet mysterium: nam centum viginti fiunt, si ab uno incipiens usque ad qaindecim sequentes naturaliter numeros sibi semper adjicies, uni enim adde duos, fiunt tres: adde tres, fiunt sex: adde quatuor, fiunt decem. Hoc si usque ad quindecim, servata naturalis numeri serie, fiat, centum viginti reperientur. Super tot credentes venit Spiritus sanctus in die Pentecostes. Quindenarius autem numerus ex septenario et octonario constat. Septem enim et octo, quindecim sunt, tot erant gradus in templo Domini, tot etiam sunt psalmi quibus exstat titulus, « Canticum graduum. » Tot diebus Paulus cum apostolis fuisse, et cum eis Evangelium contulisse legitur. Bene ergo multitudo Ecclesiae tali praefulget numero, 117.0142D| in quo Novi ac Veteris Testamenti mysteria et centenaria quadrata, ac millenarii cubita, id est solida perfectio declaratur.

IN MICHAEAM PROPHETAM. CAPUT PRIMUM. 117.0141| « Verbum Domini quod factum est ad Michaeam Morasthitem, in diebus Joatham, Achaz, et Ezechiae regum Juda, quod vidit super Samariam et Hierusalem. » Michaeas propheta, qui interpretatur Quidquid, vel Quis, quasi sive Humilitas, sextus est in ordine duodecim prophetarum, atque ideo profunda ejus 117.0142D| exspectemus mysteria, qui in meditullio et velut in corde prophetici ordinis positus est. Fuit autem de Morasthi, qui est viculus Palaestinae. Interpretatur autem Morasthi, haeres. Et pulchre Michaeas, qui humilitas interpretatur, de spe haereditatis nascitur, qui enim humilitatis virtutem pro Deo tenere studuerit, haeres Dei et cohaeres Christi esse merebitur, 117.0143A| qui seipsum pro nobis humiliavit, quique ad imitandam formam suae humilitatis invitat nos, dicens: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. » Hic propheta comminatur Samariae iram Dei et captivitatem, interitumque populo Israel venturum denuntiat, quia, relicto Deo, serviant idolis. Locum etiam nativitatis Christi aperte denuntiat. Notum est quod regnante Ezechia filio Achaz, decem tribus ab Assyriis ductae sunt in captivitatem, postea regnante Sedechia, duae quae appellantur Juda, cum suo rege captae, et Hierusalem subversa est. Ergo secundum ordinem captivitatis prophetae titulus ponitur: Primum (ut dictum est) capta est Samaria metropolis decem tribuum, postea Hierusalem metropolis Judae. Ponitur autem Samaria in typo haereticorum, Hierusalem 117.0143B| in figura Ecclesiae.

« Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo ejus, et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. » Notandum quod populi audire, terra jubetur attendere. In populo, viros ecclesiasticos: in terra, haereticos, quorum est terrena doctrina. Nam et Apostolus haereses inter carnis opera commemorat. Et hi ergo qui in Ecclesia sunt, si audierint, et illi qui foris sunt, si attenderint, poterunt effugere quod sermo propheticus comminatur. Optat ergo propheta, ut sit eis Deus in testimonium, non aliunde quae de templo sancto suo, hoc est, Ecclesia, per quam Deus testimonium perhibet veritati, sive templum Dei, ipse Filius est in quo habitat Pater, et cujus ore loquitur.

117.0143C| « Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae, et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae quae decurrunt in praeceps. In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod seclus Jacob? nonne Samaria? et quae excelsa Juda? nonne Jerusalem? » Locus Dei misericordia est, quia naturaliter clemens et pius est. Sed qui mitis est et misericors nobis peccantibus, cogitur quodammodo mutare naturam suam. Egreditur de loco suo, assumit personam crudelitatis, quam per naturam non habet. Descensus ejus est majestatis ejus ad inferiora decursus. Super excelsa terrae calcare, est potentes terrae conterere. « Et consumentur montes subtus cum, et valles scindentur. » 117.0143D| In montibus principes, in vallibus subjectos populos intelligimus. Sicut (inquit) cera vicino igne tabescit, et sicut aquae prono cursu feruntur in praeceps, sic omnis impiorum superbia, veniente Domino, solvetur et deficiet. Hoc autem fiet propter scelera decem tribuum, quas vocat Jacob vel Samariam et Israel, et propter praevaricationem Juda. In decem enim tribubus metropolis crat Samaria, quae nunc Sebaste dicitur, et in Juda principabatur Jerusalem. Tropologice locus Dei sancti sunt, de quibus dicit: « Inhabitabo in illis et inambulabo. » Ab his ergo sanctis egreditur Dominus, non eos relinquens, sed per eos praedicans et annuntians reproborum supplicia, justorum praemia. Legimus enim quia 117.0144A| egressus est sermo a Domino. Descendit ergo et calcat, non super humilem terram, id est, non super eos qui deorsum sunt, sed super excelsa terrae, id est sanctos, qui intelligunt venientis majestatem, quique licet sancti sint, commovebuntur tamen, id est, timebun ejus praesentiam. Valles autem, id est, peccatores et quae sunt Dei non quaerentes, non poterunt ejus ferre praesentiam, sed scindetur quidquid in eis durum est, et instar aquae defluet. Et hoc erit propter impietatem Jacob, id est haereticorum, et propter peccatum Juda, id est, eorum qui in Ecclesia positi, confitentur se nosse Deum, factis autem nenegant. Juxta alium intellectum, egressus est Dominus de loco suo, dereliquit Judaeos, in quibus quondam habitaverat, propter peccatum quod in Christum 117.0144B| commiserunt, sicut eis ipse minatur. « Relinquetur vobis domus vestra deserta. » Calcavit super excelsa terrae, venit ad gentes, quae per ejus gratiam excelsae factae sunt, et a terrenis sublevari meruerunt. Commoti sunt montes, id est, philosophorum dogmata, et regum potentia perturbata, et consumpta in eis omni impietate crevit justitia: destructa superbia, erecta est humilitas.

« Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea, et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt. » Quia primum peccavit Samaria, id est, 117.0144C| decem tribus, et relicto templo Dei fecit sibi vitulos aureos, ideo ipsa prima destructa est venientibus Assyriis. Ponam (inquit) Samariam quasi acervum lapidum. Quia civitas Samaria in monte sita est, pulchre in cumulos lapidum ponenda dicitur, ut non tantum parietes et aedificia, sed ipsa quoque fundamenta usque ad extremum lapidem subruantur. Sculptilia quoque et idola quae coluerant, et operum diversorum congeries, praedicantur igne comburenda. Quod vero dicit, « et usque ad mercedem meretricis revertentur, » hoc est, ut quomodo in terra sua fornicati sunt cum idolis quae fecerunt, sic vadant ad aliam fornicationis terram, id est, ad Assyrios, et ibi similiter idola adorent.

« Super hoc plangam et ululabo, vadam spoliatus 117.0144D| et nudus. Faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum, quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem. » Huc usque de Samaria, nunc praedicit mala Judae, quae simili errore peccaverat. Assumit ergo propheta plangentis affectum. Faciam planctum quasi draconum, ut supra. Sicut dracones cum ab elephantis vincuntur, terribili sibilo personant; et sicut struthionum aves, quae ob brevitatem pennarum longius volare non possunt, quando ova sua immemores relinquunt in arenis calcanda pedibus bestiarum, etsi non perierint, pro cantibus luctum faciunt, sic et ego (inquit propheta) amissis filiis et in captivitatem ductis, vadam 117.0145A| spoliatus et nudus. « Quia desperata est plaga ejus, » id est Samariae, et idem peccatum atque eadem poena qua subverterat Samariam, tetigit Judam, et pervenit usque ad portam Hierusalem. Sicut enim Samaria subversa est ab Assyriis, ita Hierusalem subvertenda est a Chaldaeis. Haec omnia mystice referenda sunt ad haereticos, quibus minatur Deus subversionem utilem, ut cum destructa fuerint per diversa eorum dogmata, et illo igne succensa de quo Dominus dicit: « Ignem veni mittere in terram, » plangent errores suos, resolvant de pedibus calceamenta, hoc est, mortuorum opera abjiciant. Maxime autem propterea plangunt, quia errorem suum etiam ad Judaeam (hoc est, ad viros catholicos) voluerunt introducere, sed non potuerunt. Pervenit enim ad portas 117.0145B| (id est, aures) populi Dei, sed civitatem non potuit penetrare, hoc est, mentem in fide solidatam non valuit decipere.

« In Geth nolite annuntiare: lacrymis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite. » Geth una est ex quinque civitatibus Philistinorum, de qua fuit Goliath Gethaeus. Scimus autem quia Philisthaei inimici semper erant Judaeis. Dicit ergo propheta: Nolite annuntiare in Geth malum quod praedico venturum, ne laetentur inimici vestri. « Lacrymis ne ploretis, » licet pectus dolorem habeat, dissimulate fletum ne gaudeant inimici vestri. « In domo pulveveris, » hoc est, quae ruitura est, et in pulverem redigenda. Ibi vos pulvere conspergite, non in plateis, ne hostes vestri videant et laetentur.

117.0145C| « Et transite vobis habitatio pulchra, confusa et ignominia. » Pro pulchra, Septuaginta ipsum verbum Hebraicum posuerunt, scaphir. Tam enim Syra quam Hebraica lingua scaphir pulchra dicitur, quo nomine Samaria vocatur, quia in pulcherrimo et uberrimo loco sita erat. Dicitur ergo ad eam: O Samaria pulchra et fertilis, quia confusa es ignominia, sic transi, et sic perge in captivitatem, ut si potest fieri, nec inimicus allophylus sentiat. « Non est egressa quae habitat in exitu. » Et hic similiter ipsum verbum Hebraicum, id est, senna. Senna enim interpretatur exitus, per quod significat captivitatem jam in egressu et in foribus esse. Quod autem dicit, « Non est egressa, » significat quod non sua sponte vel voluntate, sed coacta et nolens ducta est in captivitatem. 117.0145D| « Planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet. » Et hic ipsum verbum habetur Hebraeum in Septuaginta, id est Azel. Ordo est: Domus Azel accipiet ex vobis planctum. Azel interpretatur vicina, sive ex latere. Domum ergo Azel, domum Juda dicit, quae vicina erat Samariae, et quasi ex latere, quae planctum accepit audita clade Samariae, quae, subaudis domus Azel, stetit sibimet, id est, captivata Samaria, permansit in statu regni sui, protecta a Deo propter Ezechiam.

« Quia infirmata est in bonum, » subaudis suum, id est, quia humiliata est ad profectum suum, quando Rhapsaces blasphemavit Deum viventem. « Quae habitat in Ramoth, » id est in amaritudmibus. Hoc 117.0146A| enim interpretatur Ramoth. In amaritudine enim et tristitia populus cum rege Ezechia morabatur, Sennacherib eos obsidente. « Quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. » Nam rex Assyriorum, vastata Samaria, venit contra Hierusalem, quando et Rhapsaces missus de Lachis ad Ezechiam, ut se traderet Assyriis, insultans Domino et dicens: Quid si posset liberare populum suum de manu Assyriorum?

« Tumultus quadrigae, stuporis habitanti Lachis. » Lachis civitas est Judae, quae prima a decem tribubus accepit idola, et per eam pervenit idololatria usque ad Hierusalem. Et est sensus: O Lachis, et ad te perveniet equitatus et tumultus Assyriorum, qui te vertet in stuporem. « Principium peccati est 117.0146B| filiae Sion, quia, » subaudis in te, » inventa sunt scelera Israel » et per te quasi per portam impietas decem tribuum migravit ad Hierusalem.

« Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth: domus mendacii in deceptionem regibus Israel. » Non solum (inquit) super Lachis quadrigae venient et tumultus, sed et super Geth, quae est metropolis Palaestinae. Emissarios autem vocat latrunculos, quos rex Assyriorum mittebat in Geth, quae erat domus idololatriae, urbsque mendacii, quaeque in deceptionem fuerat regibus Israel.

« Adhuc haeredem adducam tibi, quae habitas in Maresa, » id est in haereditate. Haeredem autem vocat adventum hostium. Dicit ergo Deus per prophetam, quod ipse adducat Assyrios qui haereditate 117.0146C| possideant Geth, eo quod fuerit in deceptionem regibus Israel. « Usque ad Odollam veniet gloria Israel. » Odolla nobilissima erat civitas inter urbes Judaeorum, ad quam etiam dicit perventuram hostilitatem Assyriorum. Quidam codices habent, « Gloria Israel, » ut sit sensus: Veniet illa captivitas de Geth usque Odollam, quae subaudis est civitas gloriae Israel. Vel certe per ironiam accipiendum est, ut sit sensus, Illud malum de Lachis et de Maresa et de Geth perveniet Odollam. Hic distinguendum, et sic ironice parum pressa voce inferendum, « Gloria est, » id est ignominia et dedecus est populi Israelitici. Haec juxta litteram, videamus breviter quid mysterii contineant: Geth interpretatur torcular. Significat haereticos, qui se extollebant, dicentes se habere 117.0146D| vinum Soreth, id est spiritualis et divinae scientiae, cum e contra vinum eorum (id est doctrina) esset de vinea Sodomorum, et de suburbanis Gomorrhae. Ipsi sunt et domus pulveris, quia terrena sapiunt, et cibus sunt serpentis, id est diaboli, cui dictum est, Terram comedes omnibus diebus. Hos hortatur propheta, ne se extollant, sed agant poenitentiam dicens, « In domo pulveris, pulvere vos aspergite, » ne cum tempus ultionis advenerit, et domus quae vobis pulchra videbatur ceciderit, simul pereatis, et cassus labor vester risum videntibus praebeat. « Non est egressa quia habitat in exitu, » id est Ecclesia quae habitat in exitu, in spe percipiendi regni coelestis, non est egressa finem 117.0147A| divinarum Scripturarum, nec transgressa Patrum statuta. « Planctus domus vicinae accipiet ex vobis. » Vicina domus est Ecclesia, in qua domo non sunt haeretici, sed vicini ei sunt. « Ex nobis (inquit Apostolus) exierunt, sed non erant ex nobis. » Vicina est ergo domus haereticorum Ecclesiae fidelium, sed super arenam posita, non habet fundamentum. Et est sensus: O haeretici, qui tantum vicini estis Ecclesiae, sed contra eam semper erigimini, plangite vosmetipsos, quia ex vobis accipiet inimicus et ultor diabolus planctum, hoc est, vos eritis causa vestrae perditionis, et ex vobis diabolus, cui traditi estis, materiem accipiet puniendi. Quae stetit sibimet, quia infirmata est in bonum suum, ad superiora jungendum est, ubi dicitur, « Non est egressa 117.0147B| quae habitat in exitu, quae stetit sibimet. » Ecclesia stetit sibimet, quia in veritate stabilis permansit. Infirmata est, id est afflicta diversis tribulationibus, sed hoc illi in bonum fuit, quia quo magis infirmabatur, eo amplius in fide roborabatur, secundum Apostolum qui dicit, Quando infirmor, tunc fortior sum. Hinc Psalmista de eadem Ecclesia dicit, Infirmata est, tu vero perfecisti eam. Haec ipsa Ecclesia habitat in Ramoth, id est in amaritudinibus, quia pressa persecutionis pondere, nil dulce habet in praesenti. Descendit autem malum a Domino in portam Hierusalem, id est insidiae haereticorum usque ad auditum Ecclesiae. Sed Ecclesiam penetrare non possunt, quia intrinsecus se continet in custodia mentis, et non egreditur foras ne violetur, sicut quondam 117.0147C| Dina, de qua dicitur quia egressa est ut videret mulieres regionis illius. A Domino autem descendere malum dicitur, quia nil fit, nisi permittente Domino qui ad hoc in Ecclesia sinit esse haereticos, ut vel probent, vel exerceant. Sequitur, « Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis, » etc. Lachis, quae interpretatur deambulatio, ipsos signat haereticos vagos, et per diversa errorum dogmata discursantes, quique circumferuntur omni vento doctrinae, de quibus dicitur, Hi in curribus et hi in equis, etc. » Hi ergo principes exstiterunt peccati filiae Sion, quae specula interpretatur, quia omnis Ecclesiae calamitas, omnis error et peccatum ab haereticis processit. « Propterea dabo emissarios super haereditatem Geth. » Emissarii daemones, vel visibiles inimici 117.0147D| sunt, qui justo Dei judicio mittuntur super Geth, quae torcular interpretatur, id est super haereticos, qui se putant habere vinum purissimae veritatis, sed sunt domus mendacii, et decipiunt quoscunque possunt. Quod autem sequitur, « Adhuc haeredes adducet tibi, qui habitent in Maresa. » Maresa, Latine haereditatem sonat, significans eos qui ex haereditate Christi (hoc est, de societate Ecclesiae) traducti fuerant ad haereticos. Promittitur ergo eis, quod si converti voluerint, adducat eis Dominus haeredes, sanctos doctores, qui eos ab erroribus separatos, ad haereditatem Domini et Ecclesiae perducant societatem. « Usque ad Odollam veniet gloria Israel. » Odolla interpretatur testimonium haustus vel exhaustionis. Non (inquit) 117.0148A| glorientur haeretici, veniet gloria Israel, jactantia haereticorum usque Odollam, id est usque ad testimonium exhaustionis suae, id est usque ad judicium, quando exhaurient atque ebibent mensuram operum suorum.

« Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. » Hoc et specialiter ad Samariam, id est decem tribus, et generaliter ad omnem populum Israel dicitur, qui captivus ductus est. Jubetur ergo ut decalvetur, sicut mos erat in luctu facere, et tondeantur, ac plorent filios suos. Et quomodo aquila certo tempore amittit plumas suas, et nuda atque implumis remanet, sic Israel deponat omnem gloriam, qua ante circumdabatur, et 117.0148B| plangat filios suos captos ab hostibus. Sed et hoc tempore videmus plebem Judaicam decalvatam, et omnem gratiam qua ante floruerat, penitus ab ea recessisse. Mystice dicitur animae peccatrici: O anima, quae quondam fruebaris paradiso, et volabas ut aquila contemplando coelestia, assume habitum poenitentis, et plange filios tuos, id est opera quae gessisti, quia captivata sunt sub lege peccati.

CAPUT II. « Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. » Vae populo Judaeorum, vae etiam omnibus qui cogitant inutile, hoc est, meditantur quomodo Deum offendant, et 117.0148C| operantur malum in cubilibus, id est disponunt male facere. Diffinitio autem voluntatis pro effectu accipitur operis. Quidquid mali vero nocte tractaverint, quasi differre non liceat, mox ut lux matutina claruerit, festinant opere adimplere, nec considerant quia contra Dominum est manus eorum, eique repugnant. Sequitur propheta, exponens quae sint illa quae cogitant et agunt, et dicit:

« Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt: et calumniabantur virum et domum ejus; virum et haereditatem ejus. » Haec et tunc fiebant, et modo (quod est dolendum) a multis aguntur. Unde mox justa subsequitur ultio

« Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum: unde non auferetis colla 117.0148D| vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. » Quia (inquit) vos cogitastis inutile, et ego cogito super vos malum, non quod flagellum Dei malum sit, sed quia sustinentibus malum videtur. Et tale erit malum, ut non possitis levare colla pressa pondere captivitatis.

« In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione devastati sumus. » Hoc quasi canticum frequentabitur, et loco proverbii assumetur. Quod autem sequitur: « pars populi mei commutata est, » templum significat, quod inter omnes gentes sanctius erat, quod mutatum est in ruina. « Quomodo recedet a me, » subaudis Assyrius, « cum revertatur 117.0149A| qui regiones nostras dividat? » Haec quasi verba sunt metuentis populi. Sennacherib enim rex Assyriorum cum veniret adversum Hierusalem, audivit de Tharacha rege Aethiopiae dicentes: « Egressus est ut pugnet contra te. » Tunc recessit ab Hierusalem, ita tamen, quasi post victoriam reversurus. Populus ergo qui eum recessisse cognoverat, dicebat: Quomodo dicitis, recedet a nobis Assyrius, qui mox revertetur ut agros nostros sorte distribuatur?

« Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini. » Quia (inquit) haec fecisti quae supradicta sunt, o familia Israel, supra quam ego malum cogito, non habebis partem in coetu Domini, hoc est, in haereditate justorum. Potest hoc et ad 117.0149B| extremam captivitatem, quae a Tito facta est, referri, quod ideo haec omnia passi sunt, quia contra Deum superbierunt, et Christum cruci adjudicaverunt. Possunt haec moraliter referri ad animam peccantem, quae in secreto cordis cogitat malum, et opere perficit. Idcirco Dominus cogitat super nos malum, de quo non possumus levare cervices, et recti incedere, unde mittuntur apostoli qui cum Jeremia plangant nos, et assumant super nos parabolam, et cum Apostolo lugeant multos ex his qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Pars etiam populi Domini divisa est funiculo, cum animae recedentes per diversa vitia a daemonibus dividuntur, et alius funiculum avaritiae, alius luxuriae lineam extendit in haereditatem Domini et agri sanctitatis, fragrantis 117.0149C| virtutum odoribus, secundum quod Isaac dixit: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, traditi sunt regi Assyriorum et Babyloniorum, id est diabolo.

O Israel, « ne loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non comprehendet confusio, dicit domus Jacob. Nunquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? » O domus Jacob, nolite vos decipere, praesumentes nimium de misericordia Dei, et nolite dicere quod adhuc multi dicunt, Deus bonus est et misericors, non veniet super nos malum captivitatis, quod timemus. Qui enim omnibus copiosus est in misericordia, nobis etiam clemens erit, nec propter nos solos abbreviabitur bonitas ejus. Non enim tales sunt cogitationes ejus, quales sunt hominum, ut sicut homo subito concitetur in 117.0149D| furorem. Haec quasi verba sunt illorum, quibus dicitur, Ne loquamini loquentes.

« Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? Et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. » Introducit respondentem Dominum et dicentem: Bonus sum, ut dicitis, et verba mea clementiam sonant, sed ad eos qui recte una gradiuntur. Sed vos non solum recte non agitis, sed e contra contra me insurgitis, et tyrannico spiritu mihi adversamini. Deinde commemorat ea quae faciebant, « desuper tunica pallium sustulistis, » id est spoliastis vestimento vel divino auxilio, « et eos qui simpliciter transibant » et innocue « convertistis in bellum. » Sive eos qui aliorum acquiescebant auctoritati, 117.0150A| convertistis in bellum, ut non reciperent edicta magistrorum, ne suis doctoribus crederent. Sed et nobis moraliter praecipitur, ne nos in hoc putemus placere Deo, si verba ejus in scriptis legamus. Tunc enim bona sunt verba Domini et prosunt legentibus, si opere impleantur, si cor et labia consentiant. Tunica et pallium indumenta sunt fidei et virtutum, dicente Apostolo: Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, humilitatem, etc., vel etiam auxilium et protectio divina. Quae omnia haeretici vel sacerdotes pravi a populo sibi credito, male vivendo tollunt.

« Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. » Non solum (inquit) ea fecistis quae 117.0150B| dixi, sed etiam matronas quondam delicatas, fecistis ire captivas: vel etiam urbes desolastis, fugatis vel interfectis habitatoribus, quas per metaphoram mulieres vel filias appellat. Desolatis ergo urbibus nullus remansit, nec saltem parvulus remansit, qui psalmos et laudes Dei caneret.

« Surgite » ergo « et ite, » subaudis in captivitatem, « quia » subaudis in hac terra, « non habetis requiem: propter immunditiam ejus, » id est propter scelera et impietates, « corrumpetur, » subaudis terra vestra, « putredine pessima. » Non (inquit) brevis erit vestra captivitas, sed longo durabit tempore, et corrumpetur putredine pessima, id est Babylonica vel Romana captivitate. Sed et moraliter mali principes Ecclesiae, mulieres (id est, animas simplices et 117.0150C| per se infirmas) malis suis exemplis de domibus suis (id est de Ecclesia) ejiciunt, et mittunt in tenebras exteriores. Et idcirco ipsis quoque dicitur, ut surgant et eant, quia corrupti sunt putredine pessima, id est longa peccandi consuetudine, a corruptione animae et corporis.

« Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: stillabo tibi in vinum et in ebrietatem: et erit super quem stillatur populus iste. » O popule Judaice, ad quos repromissiones factae sunt, et ex quibus secundum carnem natus est Christus, non me putetis volentem loqui, aut sponte mea haec vobis mala praedicere. Utinam non essem vir habens Spiritum sanctum, sed potius daemoniaco spiritu loquerer, et inter pseudoprophetas 117.0150D| reputarer, et non essent vera quae dico, et non venirent mala quae praenuntio. Sed quia propheta sum, et Spiritu sancto loquor, stillabo tibi in vinum, ut quasi vino meracissimo inebrieris sermonibus meis, et corruas. Me autem stillante, suscipiet populus iste guttas prophetiae meae, et velit nolit, sustinebit quod dico. Sed ne putetis me tantum adversa prophetare, nuntiabo vobis prospera. Introducit ergo ipsum Dominum loquentem, et bona promittentem.

« Congregatione congregabo Jacob. » Veniam (inquit) per me, nascar de Virgine, et congregabo Jacob, hoc est, credentes ex Judaeis colligam ad fidem meam. Sive alio sensu: Quia in humilitate 117.0151A| carnis mihi credere noluistis, veniam in consummatione saeculi in majestate, et tunc stillabo tibi, id est propinabo vinum Spiritus sancti, vinum divini sermonis quo apostoli die Pentecostes inebriati sunt, et de quo per Psalmistam dicitur: Potasti nos vino compunctionis. « Totum te in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum, » hoc est, credentes ex utroque populo pariter in ovili quietis aeternae copulabo. « Tumultuabuntur a multitudine hominum. » Jam aperte ostendit de quibus ovibus vel gregibus dixerit. Tumultuabuntur, id est, vociferabuntur, bonum pastorem laudantes, qui eos praecedet, et iter pandet ante eos. Ipse eos per se ducet ad se. Unde sequitur:

117.0151B| « Ascendet enim pandens iter ante eos; divident et transibunt portam, et egredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum, » subaudis princeps et praemonstrator coelestium pascuarum.

CAPUT III. « Et dixi, Audite, principes Jacob, et duces domus Israel: Nunquid non vestrum est scire judicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum? qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Tunc 117.0151C| clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. » Sub metaphora leonum vel latronum describitur crudelitas principum Judaeorum, qui spoliabant pauperes et interficiebant, et quasi ferae bestiae carnes et ossa eorum conterebant: et velut in olla carnes coquuntur, sic in urbe Hierusalem innumeram plebem affligebant. Unde minatur eis malum captivitatis, vel Chaldaicae vel Romanae, et licet clament ad eum, non eos exaudiet, sed restituet eis, sicut ipsi nequiter egerunt in adinventionibus suis, hoc est, in sceleribus, quae nova semper inveniebant.

« Haec dicit Dominus ad prophetas qui seducunt populum meum, » qui mordent dentibus suis, et 117.0151D| praedicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum praelium. Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae pro divinatione, et occumbet super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies, et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini, « et operient vultus suos omnes, quia non est responsum Dei. » Erant illo tempore pseudoprophetae in populo Israel, qui ut ab eis dona acciperent, praedicabant pacem, quae eis data non erat. Hoc est enim quod dicit: « mordent dentibus, » ut aviditatem accipientium ostendat. Si quis vero nihil eis dedisset, quamvis esset sanctus, praenuntiabant iram Dei illi esse venturam. Unde dicit, quod sermo eorum non sit prophetia, sed 117.0152A| divinatio, nec habeat lumen, sed tenebras et errorem. Et cum non venerint quae promiserant, tunc occumbat eis sol, et operiantur confusione, quia scietur quod non sit responsum Dei, sed fraus daemonum homines decipere volentium.

« Verumtamen ego repletus sum fortitudine Spiritus Domini, judicio, et virtute; ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum. » De se nunc dicit propheta quia pseudoprophetis falsa vaticinantibus et opertis confusione, ipse sancti Spiritus instinctu loquatur, et annuntiet judicium Domini et veritatem, nec pacem sicut illi praedicet, ut mordeat aliquid, sed annuntiet Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum, quia idola pro Deo coluerunt, et quia Christum crucifixerunt. Possunt haec referri ad doctores 117.0152B| pessimos, qui Dei populum adulando supplantant, dicentes: Habe fidem, illa te salvabit; non necesse est ut continenter vivas. Et hoc faciunt, ut accipiant commoda terrena, et ut eos devorent, sive accipiendo bona illorum, sive spiritualiter interimendo animas eorum. Super hujuscemodi prophetas occidet Sol justitiae, et tunc confundentur, et operientur vultus eorum confusione.

« Audite haec, principes domus Jacob, et judices domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Hierusalem in iniquitate. Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes: Nunquid 117.0152C| non Dominus in medio nostrum? Non veniet super nos mala. » Quia superius adversum judices et pseudoprophetas comminatio processerat, nunc generaliter ad ipsos, et ad sacerdotes, et ad omnes qui sibi de Dei notitia blandiebantur, sermo dirigitur, et arguuntur quia non solum non faciunt, verum etiam abominentur judicium, et recta pervertant, quod domos suas aedificent in sanguinibus, et civitatem Hierusalem in iniquitate et rapinis videlicet pauperum, caedibus insontium, atque interfectione sanctorum: praeterea quia principes acceptis muneribus judicent, et prophetae pro muneribus vaticinentur, et gratiam Dei vendant, et cum haec omnia facerent, requiescebant super Dominum, dicentes: Populus Dei sumus, Dominus in medio nostrum est, non venient 117.0152D| super nos mala. Pro his omnibus minatur eis propheta, imo Dominus per prophetam, et dicit:

« Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. » Docet quia templum Dei, quod prius auro et lapidibus pretiosis fulgebat, in ruinas extremas deducendum sit. Haec omnia contigerunt Judaeis, propter ea quae supra dicta sunt, et maxime propter effusionem Dominici sanguinis. Possunt haec moraliter referri ad Ecclesiam. Ipsa est enim domus Jacob et domus Israel. Dicit ergo de perversis doctoribus et principibus seu judicibus Ecclesiae, qui cum ipsi mala quae possint faciant, requiescunt super Dominum, et vana spe 117.0153A| prospera sibi de ejus clementia pollicentur, dicentes: « Non venient super nos mala. »

CAPUT IV. « Et erit: in novissimo dierum erit mons domus Domini, praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles, et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite. » Quia principes Judaeorum abominati sunt judicium, et aedificaverunt Sion in sanguinibus, idcirco pro monte Sion elevatus est mons Domini, id est Christus. Hic mons ostensus est in novissimis diebus, hoc est, in fine saeculorum, quando in novissima saeculi aetate per hostiam salutarem Salvator apparuit, qui tulit peccata mundi. Praeparatus (inquit) erit, id est manifestus, 117.0153B| qui ante per tot millia annorum occultus erat. Non solum autem in montibus, sed et super vertices montium praeparatus erit. Montes quippe sunt prophetae sancti, qui licet omnia sancta et ad humanam salutem pertinentia conscripserint, tamen ad comparationem hujus prophetiae, in qua de Salvatoris adventu prophetaverunt, humilia sunt caetera, et usque ad vertices montium non pertingentia. Super colles exaltatus est mons iste, quia omnium sanctorum gratiam, omne meritum supergressus est homo a verbo Dei assumptus. Quia enim se humiliavit usque ad mortem, exaltavit eum Deus Pater, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Ad hunc montem congregabuntur, vel (ut Septuaginta dicunt) fluent omnes gentes, et in morem fluviorum 117.0153C| innumerabiles populi convenient credentes. Videmus jam ex omnibus gentibus, quas Romanorum novit imperium, in Christum credidisse, et per fidem ad hunc montem confluxisse. Sed quid venientes dicunt? « Ascendamus ad montem Domini. » Opus est ascensione, si volumus ad Christum venire, « et ad domum Dei Jacob, » id est, Ecclesiam, quae est domus Dei, secundum Apostolum, columna et firmamentum veritatis. Deum autem Jacob Christum dicit. Quare veniant, addunt: « et docebit nos vias suas, » per doctores et pastores, qui praesident Ecclesiae, quos in Apocalypsi Joannes angelos vocat, sive per Scripturas, quae ostendunt viam Domini, id est Christum, qui dicit: « Ego sum via. » « Et ambulabimus in semitis ejus, id est, sequemur et imitabimur 117.0153D| apostolos ejus, qui sunt semitae illius, per quos credimus in eum. Quia de Sion, » hoc est, de primitiva Ecclesia, « exibit lex » spiritualis, hoc est, evangelica praedicatio ad gentes. « Et verbum Domini, » id est, Filius Dei Patris, qui est Verbum ejus, « de Hierusalem, » hoc est, de Judaea, de qua carnem assumpsit.

« Et judicabit inter populos multos. » Quia « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. » « Et corripiet gentes fortes usque in longinquum, » hoc est, sapientes et philosophos saeculi, quos comprehendit in astutia eorum. Judicat autem populos, discernendo qui sint salute digni, qui indigni. « Et concident gladios suos in vomeres, et 117.0154A| hastas suas in ligones. Non sumet gens adversum gentem gladium, et non discent ultra belligerare. Et sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat. » Omne (inquit) studium belligerandi eo veniente cessabit, et transferetur ad pacem, tantaque erit requies, ut non solum in urbibus, sed et in villis et agris sit summa securitas, ita ut sedeat unusquisque sub vite sua, ut supra. « Quia os Domini exercituum locutum est. » Legamus historias, et inveniemus quia ante adventum Christi totus contra se pugnabat orbis; fervebant omnia tam externis quam civilibus bellis, nec quisquam impune de gente in gentem transire poterat. Postquam vero in adventu suo Christus Romanum imperium praedicando Evangelium praeparavit 117.0154B| apostolicae praedicationi, pervius factus est orbis. Tropologice concisio gladiorum et lancearum, finis est irae et persecutionis, qua prius increduli contra sanctos praedicatores saeviebant. Quae conversa sunt in ruralia instrumenta, ut conflatis contumeliarum jaculis, fructus spiritales succrescerent. Haec autem fient, quia Dominus locutus est, cujus omnia verba sunt vera, et cujus dixisse, fecisse est. « Quia omnes populi ambulabunt, unusquisque in nomine Dei sui, nos autem ambulabimus in nomine Dei nostri in aeternum et ultra. » Caeteris (inquit) gentibus cunctis post errorem suum, nos qui ascendimus ad montem Domini, ambulabimus in nomine Domini Dei nostri Jesu Christi, quia ipse verus est mons et Deus, et ex ejus nomine Christiani vocamur.

117.0154C| « In die illa, » hoc est, cum verus sol splenduerit, « dicit Dominus, congregabo claudicantem, et quam ejeceram colligam, et quam afflixeram consolabor, et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat, in gentem robustam. » Hoc est, plebem Judaicam contritam, et recto gressu incedere non valentem, et ejectam ac reprobatam. Congregabitur autem ad hoc, ut suscipiatur et ponatur in reliquias et in gentem robustam. Hoc est quod Isaias dicit, nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et sicut Gomorrha similes essemus. Hoc factum est praedicantibus apostolis, quando in Actibus apostolorum legitur: Una die crediderunt tria millia, altera die quinque millia, et 117.0154D| deinceps multa millia. Plenius autem in fine saeculi implebitur, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. « Et regnabit Dominus super eos, » id est super congregatos, « in monte Sion, » id est in Ecclesia, quae est in contemplatione vitae spiritualis. « Ex hoc nunc et usque in aeternum, » id est a saeculo praesenti usque in futurum.

« Et tu, turris gregis nebulosa, filia Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Hierusalem. » Turrem gregis nebulosam, locum dicit, qui ob conventum pastorum, adher (id est, turris gregis) dicitur. Distat autem uno milliario a Bethlehem ad orientem. In hoc loco tribus pastoribus 117.0155A| angelus apparuit, et natum Deum nuntiavit, quique ibidem venerabiliter conditi requiescunt. Turrim autem nebulosam dicit, propter obscuritatem mysteriorum coelestium, quae ibi revelata sunt. Potestas autem prima, virtutes sunt angelicae, quae « Gloria in excelsis Deo, » exsultando concinebant, et ipsa est regnum filiae Hierusalem, id est, supernae civitatis, ubi angelicae virtutes Deum sabaoth speculantur. Allegorice turris nebusola, plebs est Israelitica, sive templum Dei a Salomone constructum in Hierusalem. De hac turre dicit Isaias: Et aedificavit turrim in medio ejus, id est, vineae. Haec turris, id est plebs Judaica, quandiu habuit maceriam, id est angelorum praesidia, et torcular, id est altare, nec diabolo pervia erat, nec nebulosa, sed civitas Dei, quae in 117.0155B| monte (hoc est in celsitudine virtutum) sita latere non poterat. At postquam se sanguine Domini foedavit, nebulosa ac squalida appellatur. Ad hanc pervenit potestas prima, id est, videlicet Filius, qui loquitur in Apocalypsi, « Ego sum α et ω, initium et finis, » et qui ex persona assumpti hominis dicit, « Dominus possedit me initio viarum suarum. » Quae potestas est regnum filiae Hierusalem. Venit ergo in hunc mundum potestas prima, ut faceret secundam potestatem. Non enim potest dici prima, nisi sit secunda. Fecit ergo secundam potestatem in apostolos, ut sicut appellantur a luce Christo lux, et a pane vivo Christo vocentur panis, Paulo dicente: « Unus panis multi sumus in Christo, » ita a prima potestate potestas et regnum vocentur.

117.0155C| « Nunc quare moerore contraheris? » Cum (inquit) ad te ventura sit prima potestas, quare moerore contraheris et humiliaris? « Nunquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? » Interrogando confirmat juste eam dolere et moerere, quia rex ejus Christus, qui et consiliarius et angelus magni consilii, periit ei, hoc est, crucifixus est ab illis, et quantum in ipsis fuit, periit, et qui juxta Evangelicam parabolam haeredem ejectum extra vineam occiderunt, ipsi quoque ab exercitu Romano vastati sunt. Et sicut parturiens dolorem non potest effugere, sic ille populus imminens periculum et vastationem non potuit declinare.

« Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia 117.0155D| nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. » Praecipitur filiae Sion, id est, saepe dictae plebi, ut doleat et egrediatur de civitate, et habitet in regione, quia Dei est sententia ut pergat in captivitatem, nec potest mutari judicium ejus. Monetur ergo ut patienter sustineat, et usque ad Babylonem veniat, sciens quia si fortiter flagellum sustinuerit, cito redimenda sit de manu inimicorum, ut cum fuerit liberata, possit dicere: « Ne laeteris inimica mea super me quia cecidi, consurgam » ; et cum Psalmista: « Non in perpetuum irascetur Dominus, neque in aeternum comminabitur. » Patet autem juxta litteram, quod ille 117.0156A| populus ductus in captivitatem, post septuaginta annos sub Jesu et Zorobabel et Esdra liberatus est et reversus. Moraliter anima propter peccatum de civitate, (id est Ecclesia) pulsa, tradita inimico in interitum carnis, jubetur venire ad Babylonem, id est, ad confusionem vitiorum et dejectionis suae, ut postquam dignam egerit poenitentiam, liberetur a captivitate peccati, et reversa ad paternam domum, mereatur recipi a clementissimo Patre. Sed et secundum beatum Gregorium saepe contingit ut anima, quae filia Sion vocatur, quae Deum debuerat contemplari, aliquo spirituali et occulto vitio (verbi gratia, superbiae, invidiae) devastetur. Quam misericors Deus nonnunquam permittit cadere in apertum carnis peccatum, et quasi ad Babylonem, id est 117.0156B| ad confusionem venire, ut confusa foeditate aperti criminis, liberetur a captivitate vitii latentis.

« Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster. » Vox prophetae: O Hierusalem, cui praedico imminentem captivitatem, interim donec illa veniat, jam congregatae sunt super te gentes multae, quae quasi de adultera muliere loquuntur et dicunt: Lapidetur, et aspiciat oculus noster in Sion, hoc est, contra Sion, ut insultemus et gaudeamus in malis ejus. Et haec dicunt:

« Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fenum areae. » Qui ideo fecit illas congregari, ut tu illas conteras quasi fenum et stipulam 117.0156C| areae.

« Surge » igitur « et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas, » hoc est, insuperabilem fortitudinem. « Et » sic « comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae, » ut consecrentur Domino Deo tuo. Tali enim sacrificio delectatur Dominus: quod autem cornu dicit et ungulas, metaphoricos accipiendum est, ab hostibus triturantibus. Moraliter congregantur adversus Ecclesiam Dei, multitudines spiritualium nequitiarum, et insultant atque exprobrant neces filiorum ejus, nescientes consilium Domini nec cogitationes ejus, quia ad hoc permittit eis praevalere ad tempus, ut et illorum patientia remuneretur, 117.0156D| et horum malitia puniatur. Congregat eos Dominus, ut conterantur, et eorum justa damnatio proficiat in laudem Creatoris, et rapinae ac fortitudo eorum in sacrificium Domino convertantur.

« Nunc vastaberis, filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam judicis Israel. » Promiseram tibi (inquit propheta) quod triturares et comminueres omnes gentes, quae adversum te congregatae erant, et offerres rapinas eorum Domino Deo tuo. Sed quia hoc non modo fiet, sed cum plenitudo gentium intrabit in fine saeculi, interim vastaris pro meritis tuis. Unde jam 117.0157A| non te voco filiam meam, sed latronis, id est, diaboli, qui semper est paratus ad praedandum. « Obsidionem posuerunt super nos. » Vox est Dei Patris loquentis ad Filium et Spiritum sanctum, et manifeste ostenditur Trinitas personarum. Obsidionem posuerunt super Filium Dei Judaei, quando insidiabantur ei dicentes: Magister, scimus quia verax es. Quasi enim obsidebant, qui capere cogitabant. Sed quia injuria Filii injuria est Patris et Spiritus sancti, idcirco pluraliter dicitur « super nos. » Quod vero sequitur: « In virga percutient maxillam judicis Israel, » hoc ostendit, quod arundine percutiebant milites caput Domini, quae Filii contumelia redundabat in totam Trinitatem. Propter haec ergo scelera non differam amplius ultionem, et nunc et in praesenti 117.0157B| vastaberis ab Assyriis vel Romanis.

« Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. » Loquitur propheta ex persona Patris Dei, promittentis incarnationem Filii sui, et designantis locum nativitatis ejus. Et tu, Bethlehem, quae ante vocabaris Ephrata, et intantum es minima, ut comparata millibus Juda, vix parvus viculus habearis, ex hoc parvo oppidulo egredietur Christus, qui sit dominator in Israel. Ac ne putetis eum tantum esse de genere David, quoniam quidem ut verus homo cernitur, « et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. » Ante saecula ex mea substantia genitus est, quia « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Bethlehem interpretatur 117.0157C| domus panis, quia ibi natus est panis qui de coelo descendit. Ephrata vertitur in furorem, quod pertinet ad Herodem, qui cognito quod illusus esset a magis, iratus est valde.

« Propter hoc dabit » Dominus « eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israel. » Ideo (inquit) dabit eos, id est, Judaeos, et permittet suum tenere dominium usque ad tempus quo virgo pariens novo ordine pariet. Postquam autem pepererit, et natus parvulus susceptae dispensationis munus impleverit, populo Judaeorum captivo vel interfecto, reliquiae fratrum ejus, id est apostoli, qui sunt fratres Domini, convertentur ad patriarcharum et prophetarum 117.0157D| fidem. Potest et sic intelligi: Dabit eos, id est, Judaeos permittet umbram suae legis observare usque ad tempus parientis, id est, donec Ecclesia mater gentilem populum spiritualiter ad fidem generet, et donec sterilis pariat plurimos, et quae multos habebat filios, infirmetur: et subintrante plenitudine gentium, tandem omnis Israel salvus fiet, tunc reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israel, et praedicante Elia, convertentur corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patres eorum, et novissimus populus jungetur priori: et tunc erunt vere filii Abrahae, credendo in eum quem vidit Abraham et laetatus est.

« Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in 117.0158A| sublimitate nominis Domini Dei sui. Et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. » Cum inquit pepererit pariens, et sol justitiae Christus totum mundum impleverit, tunc ipse Dominus, qui prius ut homo ambulavit, stabit, cum jam Deus ab omnibus credetur et adorabitur; et pascet eos, id est credentes, « in fortitudine Domini, hoc est, in divinitatis potentia; quique dicere poterunt: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit. Pascet etiam in sublimitate nominis Domini, juxta hoc quod vicinus passioni Deum Patrem oravit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo. » Et convertentur ab amore quo Christum carnaliter diligebant, et incipient eum sicut Deum diligere. Sive convertentur, id est, spiritualia et aeterna incipient 117.0158B| petere, qui antea terrena et temporalia quaerebant. Quia magnificatus est Christus usque ad extremum terrae, et jam sonus ejus exivit in fines orbis terrae

« Et erit iste pax, Assyrius cum venerit in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris. » Cum venerit Assyrius, id est, diabolus super terram Ecclesiae, et religionem eorum quos pascit Dominus, voluerit devastare, et calcaverit domos nostras, id est, corpora animarum habitacula ascenderit et depresserit, tunc ipse, id est, Christus erit pax in nobis, quia nulla tribulatio, nulla angustia poterit electos separare a charitate ejus. Exempli causa: Venerat Assyrius super terram Pauli, et calcavit domum ejus, cum esset in laboribus 117.0158C| plurimis, in mortibus, et caeteris quae ipse commemorat. Sed quia in his omnibus superabat per eum qui dilexerat eum, et qui erat pax ejus. « Et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines. » Introducitur enim Deus Pater loquens et bona promittens. « Suscitabimus (inquit) ego et Filius et Spiritus sanctus super eum, » id est Assyrium, septem pastores, id est, patriarchas et prophetas, qui septenarium legis, id est, sabbatum servaverunt; « et octo primates, » id est, observatores Novi Testamenti, qui ab apostolis usque ad hanc aetatem suscitantur a Domino in Ecclesia. Septenarius numerus pertinet ad Vetus Testamentum propter sabbatum, octonarius ad gratiam Novi Testamenti 117.0158D| propter Dominicam resurrectionem, quae octava die facta et impleta est. Unde et Salomon ait: « Da partes septem necnon et octo. »

« Et pascent terram Assur in gladio, » subauditur sermonis Dei, de quo Apostolus: « Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus. » Hic gladius missus est ab eo, qui venit separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et reliqua. Pascent etiam « terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur, cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in terminis nostris, » id est, terram Assur, in qua regnavit Nemrod robustus venator coram Domino 117.0159A| Nemrod interpretatur tentatio descendens, et designat diabolum, qui de coelo per superbiam cecidit. Istius terram, id est, homines quos possederat, pascent illi pastores et optimates, id est, prophetae et apostoli. In lanceis, subaudis divinae praedicationis. Superato itaque atque confosso Assyrio, et redacta terra Nemrod in nihilum, liberabit nos Dominus Christus de manu Assur, qui venerat calcare terram nostram.

« Et reliquiae erunt Jacob in gentibus in medio populorum multorum, quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam. » Liberatis nobis ab Assur, qui dirigens interpretatur, id est, a diabolo, qui omnes sequaces suos dirigit ad perditionem, erunt reliquiae Jacob, id est, apostoli, sive omnes primitivae 117.0159B| Ecclesiae in medio populorum quasi ros a Domino cadens, et refrigerans ardorem vitiorum, quo omnes gentes exurebantur, et exstinguens ignita jacula diaboli. Nam et camino ardenti, in quo tres pueri missi fuerant, dicitur descendisse angelus, et fecisse medium fornacis quasi ventum roris flantem. Hoc ergo dicit, quia doctrina apostolorum erit in medio omnium gentium, quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam. Stillis enim quae de tectis cadunt, comparatur praedicatio coelestis. Quod autem dicitur, « quae non exspectat virum, et non praestolatur filios hominum, » significat quod gentes nullum exspectabant doctorem vel praedicatorem, qui eos infunderet rore praedicationis, et excoleret vomere doctrinae spiritualis.

117.0159C| « Et erunt reliquiae Jacob in gentibus in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis rugiens in gregibus pecorum, qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat. Et exaltabitur manus tua super hostes tuos. » Leo Christus est, ut in Apocalypsi dicitur: « Vicit leo de tribu Juda. » Ipse est et catulus leonis, de quo in Genesi sub persona Judae dicitur: « Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti. » Ipse ergo qui est leo, dedit apostolis, ut et ipsi sint leones, quando dixit eis: « Ite, docete omnes gentes, » etc. Et quomodo nemo potest resistere leoni, ita illi liberati de manu Assyriorum, acceperunt potestatem ut peterent jumenta, hoc est, homines irrationabiles, verbi Dei ratione carentes. « Homo cum in honore 117.0159D| esset, non intellexit, » etc. Rapient autem eos, non ut dilanient, sed ut separent (hoc est, dividant) ab infidelibus: et nullus erit persecutor qui eis possit resistere, et exaltabitur manus Domini super eos, qui vel ipsum Dominum vel apostolos ejus afflixerant. « Et omnes inimici tui interibunt, » non ut pereant, sed ut ex inimicis et infidelibus fiant amici et fideles.

« Et erit in die illa, » quando exaltata fuerit manus tua, o Israel, super hostes tuos, « auferam equos tuos de medio tui, » id est, omnes lascivientes impetus animi, de quibus dicitur: « Nolite fieri sicut equus et mulus. » « Et quadrigas tuas disperdam, et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones 117.0160A| tuas. » Auferam etiam currus tuos et quadrigas, id est, scelera, in quibus quasi triumphans gloriabaris. Et disperdam civitates terrae tuae, id est, confidentiam, quam in terrenis opibus habebas, et cum Cain qui primus aedificavit civitatem in terra, spem tuam ponebas. Et auferam omnes munitiones tuas, devia scilicet et pompas saeculi, rhetorum facundiam, dialecticorum sophismata; « et auferam maleficia de manu tua, et divinationes, » subaudis daemoniacae, quibus decepta eras, et alios decipiebas. « Non erunt in te; » sive divinationem vocat imperitorum doctrinas, qui volunt docere quae nesciunt, et quasi ea quae sunt incerta divinant et docent pro certis.

« Et perire faciam sculptilia tua, » id est, omnes 117.0160B| falsas praesumptiones et perversa dogmata. « Et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum, et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas, » id est, falsae religionis et observationis superstitionem. Unde et in lege prohibetur plantari lucus in templo Domini. Et civitates male constructas, quas paulo ante civitates terrae dixerat, minatur quod conterat atque consumat.

« Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt. » Quia rorem sermonis mei recipere noluerunt, faciam in furore et ira ultionem in gentibus, quae audire, id est, obedire voluerunt.

CAPUT VI. « Audite quae Dominus loquitur: Surge, contende judicio 117.0160C| adversus montes, et audiant colles vocem tuam, audiant montes judicium Domini. » Propheta loquitur, et imperat ut audiamus quae Dominus loquitur. Montes per metaphoram potentes et divites; colles vero, subjectos et minus potentes appellat. Deinde ipse Dominus loquitur ad prophetam: « Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. » Rursum propheta, sicut fuerat ei imperatum, loquitur ad montes etiam, « et fortia fundamenta terrae, » causamque reddit, quare eos compellat audire, « quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. » Possunt per montes et colles angeli significari, quibus rerum humanarum commissa est procuratio. Nam Apostolus angelos dicit administratorios spiritus, in ministerium 117.0160D| missos propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Contende (inquit) judicio cum montibus, id est, angelis, ut si reperti fuerint non digne homines procurasse, tollatur culpa a populo, et referatur ad principes, vel ad me, qui tales hominibus praeposui. In Apocalypsi legimus quod angeli, id est praepositi Ecclesiarum, vel laudantur, vel vituperantur ex vita eorum quibus praesunt. Deus ergo qui poterat, utpote Deus, pro sceleribus peccatoris populi supplicia inferre, non vult exercere potentiam, sed justitiam, et cogit populum Israel praesentibus angelis et omni creatura, ut dicat si quid habeat, ut secundum Psalmistam justificetur Deus in sermonibus suis, et vincat cum judicatur.

117.0161A| « Popule meus, quid feci tibi, et quid molestus tibi fui, responde mihi, quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. » Loquitur Deus ad Israel, et eum ad Judicium provocat, et dat licentiam adversum se disceptandi. Quid (inquit) feci quod non debui, vel quid molestus fui, laboribus te opprimendo? An beneficia mea contumelias esse arbitrabaris, dolens quod amiseris pepones et ollas Aegyptias? Ego te in manu forti eduxi de domo servitutis, dedi tibi doctores, per quos cognosceres voluntatem meam Et ne ista parva videantur,

« Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balach rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius 117.0161B| Beor de Setim, usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini. » Setim locus est in eremo, dictus ab arboribus quae ibi plurimae proveniunt. Sunt autem similes arbori quam spinam albam vocamus. Galgala autem est locus in quo post mortem Moysi circumcisus est populus a Josue. Unde locus idem vocatus est Galgala, id est, collis praeputiorum. Per cuncta (inquit) loca eremi vobiscum jam ambulavi, mutans castra, et vos semper videns. De Setim, ubi fornicatus est Israel cum Madianitis, usque ad Galgala, id est, donec regem habuistis Saulem, qui prius in Galgalis unctus est, per totum hoc iter, et per omne tempus non vos reliqui. Et cum vos me semper blasphemaretis, ego non permisi ut vobis malediceret Balaam, imo feci ut vos e contrario benediceret. 117.0161C| Haec juxta litteram, quae etiam possunt moraliter ad nos referri, qui sumus in Ecclesia. Disputat ergo contra nos Dominus, et arguit nos tradendo pro nobis Filium suum in mortem. Et misit ante faciem nostram Moysen, id est legem, et misit Aaron, qui interpretatur mons fortitudinis, id est Christum, qui est magnus sacerdos sacerdotum. Misit et Mariam, id est, vaticinia prophetarum, quando etiam Balach, qui interpretatur eligens, id est diabolus, qui omnes quaerit devorare, et est rex Moab, qui interpretatur ex patre omnium, scilicet quibus dicitur: « Vos ex patre diabolo estis. » Quando, inquam, Balach voluit vos decipere per Balaam, qui interpretatur vanus populus, et est filius Beor, qui potest interpretari in pelle, eos designans qui mortuis 117.0161D| carnis operibus dediti sunt, non eum permisit Deus nocere nobis, insuper maledictionem Balaam, id est, vani populi, convertit in benedictionem. Vanus est enim populus gentilium, natus de eo qui in pelle est, hoc est, qui semper in suis voluptatibus permanent. Quorum maledicta et opprobria in benedictionem versa sunt, quia nunc glorificant quos persequebantur et occidebant.

« Quid dignum offeram Domino? Curvem genu Deo excelso? Nunquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos? Nunquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? » Deus populum provocaverat ad judicium, sed ille sciens se peccasse, non vult intrare cum Deo 117.0162A| in judicium, sed totum se convertit in preces; sed nec in ipsis precibus habet fiduciam, quia nihil est quod digne Deo pro peccatis possit offerri. Impossibile est enim sanguine hircorum et vitulorum auferri peccata. « Nunquid dabo primogenitum meum pro scelere meo? » Quod legitur in Regum libro fecisse Moab, qui cum obsideretur a Judaeis, ascendens murum immolavit in omnium oculis filium suum. « Fructum ventris mei pro peccato animae meae. » Et sicut Jephthe offerens filiam pro temerario voto. Sed et nos agentes poenitentiam, sciamus nihil nos dignum dare posse ad placandum Deum, sed solummodo in sanguine immaculati et singularis Agni nos posse salvari, si tamen imitemur ejus passionem, ut pro illo mori parati simus. Nam et Psalmista cum interrogasset: 117.0162B| « Quid retribuam Domino? ipse sibi respondit: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. » Si enim ille qui Deus est, pro nobis sine peccato mortuus est, et nos qui homines et peccatores sumus, debemus parati semper esse ut pro illo moriamur.

« Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te. Utique facere judicium, et diligere misericordiam. » Hoc non tantum ad unius gentis populum, sed generaliter ad omnes homines dicitur: Quia dubitas, humanum genus, quod pro peccatis tuis possis placare Deum, dicam tibi quid quaerat Deus, utique facere judicium, etc. Tale quid et Moyses in Deuteronomio dixit: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus quaerit a te, nisi ut diligas 117.0162C| Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, etc. Deus quaerit a nobis nostram ipsorum salutem facere judicium, ut nihil absque consilio et ratione faciamus, diligere misericordiam, ut non quasi ex necessitate aut compulsi faciamus misericordiam, sed volenti animo, quia hilarem datorem diligit Deus. « Et sollicitum ambulare cum Deo, » ut nunquam securi simus, sed semper exspectemus adventum patrisfamilias, vel certe non declinare a mandatis ejus, sed studiose sectari vestigia ejus. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.

« Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum. » Juxta historiam vox, id est verba Michaeae, propheta vaticinante. Ut sit sensus: 117.0162D| Comminatio Domini contra Samariam est, ut audiens populus Juda istorum supplicia, timeant, et adipiscantur salutem. Sed et peccatores quique timentes supplicia, quae vident alios pati, illorum exemplo corriguntur, et impletur in illis quod scriptum est: Pestilente flagellato, sapientior erit stultus. « Audite, tribus, et quis approbabit illud? Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena. » O decem tribus, quae vocamini Samaria, audite quae Dominus contestatur. Et quis approbavit illud, id est rarus, qui secundum ea quae Dominus praecipit, velit agere. Adhuc ignis, id est iniquitas in domo impii est, et thesauri impietatis sunt in domo regia. Deinde exsequitur per singula, 117.0163A| quibus malis illa vastaretur. Mensura minor, id est, injustitia, irae plena, id est iram Dei provocans. Statera iniqua et diversa pondera, ut in alio pondere vendant mercimonia, in alio emant, quodque est gravius, hoc non pauperes necessitate, sed divites agunt, plus pleni iniquitate quam rebus. Unde sequitur:

« Nunquid justificabo stateram impiam et sacelli pondera dolosa? in quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium. » A divitiis subjungitur mendacium, quia manus assueta congregare divitias, fraudulentam possidet linguam. Cum haec et alia facerent principes vestri, nolui vos statim delere, sed exspectavi adhuc, et paulatim coepi percutere plagis, quasi monens ut vos corrigeretis. Misi in vos famem, sitim, morbos, vastitatem 117.0163B| hostilem segetum, et vinearum sterilitatem. Vos autem semper servitis idololatriae, et custodistis caeremonias quas constituit Amri rex impiissimus, et omne opus domus Achab et Jezabel, et idcirco compulsus ut darem vos in sibilum, et portaretis opprobrium populi mei, dum hostes insultarent, quod Dei populus captus et superatus esset ab hostibus: nomen enim meum per vos blasphematur.

« Et lingua eorum fraudulenta in ore ipsorum. Et ego ergo coepi te percutere perditione super peccatis tuis. Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui, et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris in gladio dabo. Tu seminabis, et non metes; tu calcabis olivam, et non ungeris oleo, et mustum et non bibes vinum. Et custodisti praecepta 117.0163C| Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluptatibus eorum, ut darem te in perditionem, et omnes habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. »

CAPUT VII. « Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. » Nunc praedicit captivitatem et Judae et Israel, id est decem tribuum et duarum, et plangit quod nullus sit justus in populo isto, qui possit resistere irae Dei. Frustra (inquit) locutus sum, praedicens mala imminentia, frustra volui ex perdita civitate aliquos convertere, et quasi remanentes racemos jam vindemiatae 117.0163D| vineae colligere. Et cum racemos non invenirem, volui saltem immaturas ficus, id est grossos ficorum, comedere, quia bonas maturas non inveniebam. Quod tale est, veluti si quis dicat, quia panes non inveni, volui quisquilias et furfures manducare prae famis magnitudine. Quam similitudinem ipse propheta exponit, dicens:

« Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur: vir fratrem suum venatur ad mortem, malum manuum suarum dicunt bonum. » Non solum faciunt haec mala, verum etiam defendunt, et ordine perverso quod bonum est dicunt malum, et quod est malum, dicunt bonum.

« Princeps postulat, et judex in reddendo est. » 117.0164A| Quia non a sponte offerentibus accipiunt munera, sed cogunt dare subjectos. Judex ergo in reddendo est, quia sic alium judicat, quomodo ipse ab alio judicatur, ut mutuo favore tueantur. « Et magnus locutus est desiderium animae suae. » Qui inter eos magnus est, et in lege doctissimus, non Dei, sed suam loquitur voluntatem. « Et conturbaverunt eam, » id est urbem vel terram, de qua dixit: Periit sanctus de terra.

« Qui optimus in eis est quasi paliurus, » pungens et vulnerans appropinquantem sibi. « Et qui rectus, quasi spina de sepe, » ut ibi sentiatur dolor, ubi putabatur auxilium. « Dies speculationis tuae, visitatio tua venit, nunc erit vastitas eorum. Nolite credere amico. » Diem speculationis, vastationem dicit Samariae 117.0164B| vel Hierusalem, quam praedicit futuram. Ipsam vastationem vocat visitationem. Nunc erit vastitas eorum, id est habitatorum; ergo nullius prophetae vocibus credatis, nec accommodetis aurem blanditiis decipientium. Si enim in amicis et consanguineis rara est fides, quanto magis in his qui adulantes mentiuntur ut aliquid acquirant? Nolite ergo credere amico, quia Achitophel mentitus est amico suo David, et Judas tradidit Christum. « Et nolite confidere in duce, » sicut Sichimitae in Abimelech, quem ipsi fecerunt regem, et ab eo interfecti sunt.

« Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, » ne patiaris quod Samson a Dalila. « Quia filius contumeliam facit patri, » sicut Absalom David, 117.0164C| concubinas patris incestans. « Filia consurgit adversus matrem suam, » cujus rei quotidiana exempla sunt. « Nurus contra socrum suam, » ut uxor Esau contra Rebeccam. « Inimici hominis domestici » et familiares « ejus. » Cum haec ita sint, nolite credere, o cives Samariae vel Hierusalem, falsis prophetis.

« Ego autem » non habeo fiduciam in illorum falsis promissionibus, sed « ad Dominum aspiciam » et ejus misericordiam. « Exspectabo Deum salvatorem meum, » et certus sum quia « audiet me Dominus Deus meus. Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi, consurgam. Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec judicet causam meam, et faciat judicium meum. Educet me in lucem, videbo justitiam ejus, 117.0164D| et aspiciet me inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam, nunc erit in conculcatione ut lutum platearum. » Vox Hierusalem contra Babylonem et caeteras gentes, quae exsultaverunt in ruina ejus: O Babylon inimica mea, ne laeteris, ne gaudeas super me, quia cecidi merito meo. Postquam enim iram Domini portavero, consurgam, quia ille est lumen meum in tenebris tribulationum. Novi quod me sit ducturus de angustia Deus meus, et oculi mei videbunt justitiam ejus, id est ultionem quam facturus est non longo post tempore, sed nunc et in praesentia eorum erunt in conculcationem, et devastabuntur a Medis et Persis. Huc usque vox Hierusalem 117.0165A| sive prophetae, ex persona populi: nunc sermo dirigitur ad ipsam Hierusalem:

O Hierusalem, venerunt « dies, » id est tempus « ut aedificentur maceriae tuae, » quae fuerant destructae a Chaldaeis.

« In die illa, » id est in tempore, « longe fiet lex, » id est praeceptum illorum, quo imperabant tibi ut servires eis, et nequaquam Babyloniorum imperio subjacebis. « In die illa, » hoc est, in tempore quo aedificabuntur maceriae tuae, « usque ad te veniet Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte, et erit terra in desolationem propter habitatores suos. » Id est, Assyrii fugientes venient etiam de civitatibus munitis quas deseruerant, 117.0165B| usque ad flumen, id est usque ad Jordanem et ad mare Mortuum, quod tibi vicinum est, de mari Rubro ad montem Sion, de monte, id est de montanis Persarum et Medorum, ad quos prius Israel translatus fuerat. Et erit terrae Chaldaeorum desolata a suis habitatoribus, « et propter fructum cogitationum eorum, » id est mala opera, quae fructus sunt malarum cogitationum. Possunt haec moraliter referri ad animam fidelem, quae est Hierusalem, et in qua est templum Dei, vel quae est templum Dei, quae cum pro peccatis suis vel a diabolo tentari permittitur, vel diversis tribulationibus atteritur, non debet desperare de misericordia, sed magis se contra inimicos, id est daemones erigere, qui nostris insultant casibus, et dicere: « Consurgam, quia 117.0165C| Dominus lux mea est; ipse me ducet de tenebris in lucem. » Omnis enim tribulatio in praesenti videtur non esse gaudii, sed postea fructum pecatissimum exercitatis reddet justitiae. Cum ergo Dominus hoc fecerit, et nos e multis tribulationibus eruerit, videbunt inimici animae mali spiritus Babylonis, id est confusionis satellites, et erubescent, et erunt in conculcationem et in contemptum, gaudentibus sanctis et exsultantibus in sua liberatione et illorum justa damnatione.

« Pasce populum tuum in virga tua gregem haereditatis tuae. » Vox Dei Patris loquentis ad Filium Dominum nostrum Jesum Christum, qui est pastor bonus, praecipiturque ei ut pascat populum in virga, et gregem haereditatis suae. Distincte loquens ostendit 117.0165D| aliud esse populum, aliud gregem, quod et Psalmista facit, dicens: « Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae. » Et populus appellantur ii qui ratione utuntur et norunt discernere veritatem a falsitate, oves vero simplices, qui necesse habent regi a doctoribus. Cum ergo dicit: « Pasce populum et gregem haereditatis tuae, » ostendit et populum et oves indigere virga, ut regantur a Domino, sicut et Moysi cum mitteretur ad Pharaonem, dictum est: Virgam Dei tolles in manu tua.

« Habitantes solos in saltu. » Propterea pascendi sunt et regendi in virga, quia habitant soli in saltu, ubi intelligimus eos qui separant se ab Ecclesia, et habitant in saltu gentilium, et fruuntur amicitiis 117.0166A| illorum. Sive illos qui ob tumorem sequestrant se a societate caeterorum hominum, ut sanctiores appareant. Quod legimus plurimos fecisse gentilium, qui detestantes communionem humani generis, habitabant in saltu vitiorum, et conculcabantur a bestiis, id est daemonibus. Caeterum sancti eremitae soli erant, sed non habitabant in saltu, sed in amoenitate virtutum. Ergo hi qui soli sunt et in saltu vitiorum habitant, pascendi sunt et regendi in virga. Non enim tales bonus pastor deserit, sed revocat et emendat. Unde sequitur:

« In medio Carmeli pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos, secundum diem egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam ei mirabilia. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. » 117.0166B| Carmelus mons est fertilissimus, et Carmelus dicitur Graece et Latine, Chermel Hebraice. Interpretatur Carmelus cognitio circumcisionis, Basan confusio, Galaad migratio testimonii. Ita populi gentilium, qui antea sine pastore erant, et vagabantur in saltu erroris, transferentur ad Carmelum, id est ad cognitionem verae circumcisionis, et servient Domino in spiritu; et intelligentes errorem suum confundentur confusione utili, quae adducit gloriam, quod sonat Basan. Cumque ita confusi fuerint pro peccatis suis, tunc pascentur in Gaalad, quod interpretatur transmigratio testimonii, id est revertentur ad Ecclesiam, ad quam legis veteris testimonia transmigraverunt. Hoc autem fiet secundum dies antiquos, de quibus et Moyses dicit: « Memento dierum antiquorum, » etc. 117.0166C| Illi autem recordabuntur dierum antiquorum, qui non aspiciunt praesentia, sed quae sursum sunt, ubi Christus est sedens in dextera Dei. Ostendet quoque eis mirabilia, « quae oculus non vidit, et auris non audivit. » Tunc videbunt omnes gentes, quae quondam afflixerant populum Dei, et confundentur super omni fortitudine sua, qua praevaluerunt adversus sanctos Dei. Sed hanc confusionem habebunt boni, quia intelligent peccata sua. « Ponent manus super os, » nec ullam loquendi habebunt libertatem. Manus autem dicuntur super os ponere, quia manus pro opere ponitur, et pro suis malis operibus confusi tacebunt. E contra justi manu os aperiunt, quia ex bonis operibus accipiunt facultatem loquendi cum Domino. « Aures » quoque « eorum surdae erunt, » 117.0166D| quia noluerunt audire vocem Christi, sed surdae aspides obturaverunt aures, ne audirent vocem incantantis, id est sapienter praedicantis Christi, de quibus adhuc dicitur:

« Lingent pulverem sicut serpentes, velut reptilia terrae perturbabuntur de aedibus suis. » Serpentes super ventrem gradiuntur, et terram gradientes trahunt, ipsamque terram comedunt. Tales sunt reprobi, terrena opera facientes, et terram comedunt, quia terrenis pascuntur illecebris. Super ventrem gradiuntur, quia ventri et gulae serviunt, eorumque venter Deus est. Et trahunt se ad diem ultionis justi judicii Dei. Et tunc turbabuntur de aedibus, vel in conclusionibus, cum se conclusos et coarctatos viderint, 117.0167A| et formidabunt non Dominum Deum suum, sed nostrum, quia necdum eum merentur habere Deum. « Dominum Deum nostrum desiderabunt, et timebunt te. » Cum de tertia persona loqueretur, subito per apostropham convertit se ad Christum, et dicit: « Timebunt te, » idcirco obmutescent, et caetera patientur quae dicta sunt, ut timeant te, o Christe, quia initium sapientiae timor Domini.

« Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae? » Intelligens propheta ad hoc Dominum irasci gentibus, ut eas turbaret et confunderet, et ut turbatis et confusis parceret, et peccata auferret, donaretque salutem, admiratur et laudat bonitatem Dei, dicens: « Quis, Deus, similis tui? » subaudis nullus. « Qui 117.0167B| aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae? » Sicut quondam in Aegypto exterminator angelus videns sanguinem in foribus Israelitarum, pertransivit, et non eis nocuit.

« Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Revertetur et miserebitur nostri. Deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra, » id est non in perpetuum irascetur, sed aliquando miserebitur 117.0168A| Judaico populo, sicut gentibus misertus est. Deus enim volens misericordiam, quia misericors est, et ideo revertetur miserendo eis quos abjecerat. Et projicit in profundum maris peccata nostra, ut jam non appareant.

« Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis. » Illam, inquit, veritatem, quam promisisti Jacob servo tuo, et misericordiam quam pollicitus es dilecto tuo Abraham, dabis credentibus in te ex utroque populo. Nam per Jacob, qui supplantator dicitur, antiquus Judaeorum populus intelligitur, qui in Christum credens supplantavit infidelitatem. Illis ergo dabit veritatem praemiorum, quae eis pollicitus est - per Abraham, qui pater multarum, subaudis gentium, 117.0168B| interpretatur, multitudo gentium designatur, quae credendo in Christum factae sunt filii Abraham, quibus dabit misericordiam gratissime, et suo merito eas justificando a peccatis. Quae omnia jurasti, hoc est immutabiliter promisisti patribus verae fidei, quod videlicet ex tota hominum multitudine alios veritate, alios misericordia salvares. « Universae enim viae Domini, misericordia et veritas. »

IN NAHUM PROPHETAM. 117.0167| 117.0167C| Nahum propheta, sicut et Jonas, interitum Ninivae civitatis magnae vaticinatus est, et secundum suum vocabulum, qui Nahum consolator interpretatur, consolatur captivitatem decem tribuum, quas jam transtulerant Assyrii in Niniven, regnante in Judaea Ezechia rege. Non enim erat parva consolatio tam his qui jam Assyriis serviebant, quam illis qui in Judaea sub Ezechia obsidebantur, ut audirent Assyrios inimicos suos a Chaldaeis capiendos.

CAPUT PRIMUM. « Onus Ninivae. Liber visionis Nahum Helchesaei. » Onus apud prophetas grave pondus miseriarum, ubicunque ponitur, designat quod eum contra quem dicitur premat, nec sinat elevare cervicem. Quod 117.0167D| autem dicitur, Nahum Helchesaei, viculus est in Galilaea, jam funditus dirutus, et vix aedificiorum demonstrans vestigia. Quod enim quidam dicunt, eum Helchesaeum habuisse patrem, falsum est. Liber visionis de eo dicitur, quia non in exstasi loquebatur, ut haeretici dixerunt, tanquam nesciens quid diceret more energumenorum, sed videbat, id est intelligebat cuncta quae loquebatur. Moraliter loquitur propheta in consolatione sanctorum de interitu et fine mundi, quem designat Ninive, quae interpretatur pulchra vel speciosa. Et nihil videmus pulchrius mundo, quatenus omnia caduca et mundana contemnant, et ad diem judicii se parent.

« Deus aemulator, et ulciscens Dominus. » Laudat propheta Dominum, quod ultor sit populi sui de 117.0168C| Assyriis; sive, altiori sensu, quod audiat gemitum sanctorum, quodque in fine saeculi digna adversariis inferat supplicia. Aemulator vocatur zelans. Zelus autem aliquando in bonam partem ponitur, dicente Paulo: Aemulamini charismata meliora; et ipse Dominus in psalmo: « Zelus domus tuae comedit me. » Zelatur enim Deus in salutem quos dignos habet, ut quos non servat clementia, corrigat castigatio. Hinc ad Hierusalem, quae obstinata intentione in peccatis permanebat, iratus Dominus loquitur per Ezechielem: « Zelus meus recessit a te, non irascar tibi ultra. » Sequitur: « Ulciscens Dominus, et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. » Dominus nullum motum animi, nullum potest recipere furorem, 117.0168D| qui in summa tranquillitate mitis est et serenus. Sed metaphorice dicitur habere furorem, cum mala ulciscitur, quia sic sustinentibus videtur. Irascitur ergo Dominus, ut tollat a nobis quod sibi contrarium est, et sublatis his quae sibi displicent, in antiquum statum correcti homines redeant. Nam scriptum est: « Flagellat omnem filium quem recipit. »

« Dominus patiens et magnus fortitudine. » Quem supra zelantem et habere furorem dixerat, nunc patientem vocat: diu enim Assyriorum sustinuit peccata, et sua longanimitate provocavit eos ad poenitentiam. Sed quia contempserunt bonitatem Dei, nequaquam quasi innocentes inultos habere patitur. Hoc et de nobis dicere juxta moralem intellectum possumus, quos benignitas Dei ad poenitentiam exspectat. 117.0169A| Non ergo contemnamus divitias bonitatis ejus et longanimitatis ejus, ne (quod absit) thesaurizemus nobis iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. « Et mundans non faciet innocentem. » Sic enim a peccatis clementer emundat, ut juste quod male gesserunt puniat. Nam sicut nihil boni deserit quod non remuneret, ita nihil peccati relinquit quod non damnet. Mundans ergo facit innocentem, quia per flagella mundat, ne se arbitretur innocentem ille quem mundat. « Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus. » Miraculorum, quibus corda hominum veluti turbinis terrore quatiebantur, Septuaginta signatius, « commotionem » pro « turbine » posuerunt, ut ostenderent commotas fuisse mentes hominum ad insolita et inaudita miracula. 117.0169B| In pedibus Domini, adventus ejus ad judicium: nebulae et pulvis, occulta et inscrutabilia sunt Dei judicia, quibus orbem judicaturus est. Nebulae ergo pulvis sunt pedum Domini, quia quae nunc occulta et densissima involuta sunt, tunc fatiscent et resolventur in pulverem, ut pateant omnibus.

« Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. » Juxta litteram describitur potentia Dei, et ostenditur quia non pro magno sit illi Assyrios delere, qui potest et elementa mutare. Potest et ad mundi finem referri, quia cum venerit Dominus ad judicium, siccabit mare et flumina, juxta illud: « Et mare jam non erit. » Altiori sensu, increpat Dominus mare, et exsiccat illud, vel omnem amaritudinem et salsuginem infidelitatis sua commutatione 117.0169C| destruxit. Exsiccat flumina, id est falsi nominis scientiam, extollentem se contra veritatem, ad nihilum redigit. « Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. » Metaphorice, per infirmitatem Basan et Carmeli, quae sunt regiones uberrimae, et per Libanum montem, cedros, altissimas arbores, ferentem, demonstratur quod gens Assyriorum, quondam potentissima, et plurimis nationibus imperans, Deo irascente, populanda sit. Ad diem quoque novissimum ista possunt referri, quando potentes et nobiles et divitiis abundantes infirmabuntur et peribunt. Interpretatur autem Basan confusio sive ignominia, Carmelus cognitio circumcisionis. Innuit ergo quod omnia quae confusione et ignominia digna sunt, in die judicii infirmentur. Illi etiam qui videntur habere 117.0169D| notitiam verae circumcisionis, et praesumunt de scientia Dei legis, jactant quoque se dealbatos sanctitate et florentes virtutibus, quos designat Libanus, qui interpretatur dealbatio, trepidabunt et languescent, veniente Domino ad judicium.

« Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt. Et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. » Potest simpliciter accipi quod in consummatione mundi et montes et colles, veniente Domino, commoveantur. Si enim in passione ejus sol obscuratus est et terra tremuit, multo magis cum in sua majestate venerit, turbabuntur et commovebuntur omnia. Figurate vero, denuntiat quod omnis potentatus aut sublimitates montium, id est 117.0170A| hominum, aut hic per poenitentiam, aut in judicio per districtam severitatem prosternatur.

« Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet irae furoris ejus? » Subaudis aut rarus, aut nullus. Nulla enim erit anima, quae non paveat in judicio Dei, cum astra quoque non sint munda in conspectu ejus: « Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. » Ad hoc effusa est indignatio ejus, ut petrae (hoc est, dura corda hominum) contererentur, et solverentur ad poenitentiam, et inciperent habere cor contritum et humiliatum, et efficerentur Dei sacrificium, quia sacrificium Deo est spiritus contribulatus.

« Bonus Dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. » Hoc ultimum ἀπὸ κοινοῦ, 117.0170B| id est communi, etiam ad superiora jungitur. Bonus est Dominus sperantibus, confortans sperantes in se, et sciens sperantes in se. Cum euim coeperit irasci gentibus, et potentissima regna vastare, sciet eos qui sui sunt, hoc est miserebitur illis. Scire enim Dei, eligere vel misereri est. Diem vero tribulationis, diem dicit judicii.

« Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae. » Deus natura bonus et ipsa est bonitas, nec in finem irascetur; sed etsi hominum malitia creverit, et omnis caro corruperit viam suam, inducet diluvium, id est flagellum, non quod permaneat, sed quod pertranseat. Et ipse faciet consummationem et finem loci ejus, id est diluvii, ut pertranseat ira Domini, 117.0170C| et sola appareat clementia. Potest hoc specialiter referri ad Israel, quem cum hostes vastaverint, et totam terram quasi diluvio inundaverint, finem facturus sit captivitatis, et eum ad sedes proprias reducturus, Assyrios vero inimicos sit afflicturus tenebris. Hoc ipsum et de sanctis, et de eorum persecutoribus sciendum est, quod videlicet Deus postquam sanctos in praesenti afflixerit, misereatur illorum in futuro, persecutores vero apprehendant tenebrae, quas elegerunt, ubi perpetuus « erit fletus et stridor dentium. »

« Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet. Non consurget duplex tribulatio. » Hebraei juxta litteram hunc locum exponunt: O Judaei, quid cogitatis malum, quasi sic capiendae sint duae 117.0170D| tribus, sicut captae sunt decem. Non consurget duplex tribulatio, ut sic capiantur isti quomodo illi: quia Assyrii, qui modo quasi spinae se complectuntur, percutientur ab angelo Domini. Hoc factum est quando una nocte percussit ex eis angelus centum octoginta quinque millia. Quod autem sequitur: « Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, » de Rapsace volunt intelligi, quem misit rex Assyriorum ad blasphemandum Deum viventem. Sane hoc quod in Hebraica veritate habetur: « Non consurget duplex tribulatio, » Septuaginta apertius quasi exponentes dixerunt: « Non judicabit Dominus bis in idipsum, » et sic usitatum versatur per ora omnium. Ait ergo propheta: « Quid cogitatis contra Dominum? » Marcion haereticus 117.0171A| duos deos adinvenit, unum Veteris Testamenti malum, crudelem, et qui poenis hominum delectetur: alium bonum Novi Testamenti, quem dicunt consummationem mundi facturum. Contra hos dicit propheta: « Quid cogitatis contra Dominum? » Ipse qui creavit mundum, ejus quoque faciet consummationem. Verumtamen scitote quia non consurget duplex tribulatio, nec bis judicabuntur, quia in illis quos praesens tribulatio affligit, futuram damnationem consurgere non sinit. Et peccatoribus idcirco Deus ad praesens infert supplicia, ne in aeternum pereant.

« Quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium. Consumentur quasi stipula ariditate plena. » De haereticis specialiter loquitur, quorum convivium, id est societas et 117.0171B| necessitudines amicitiae sic sunt, quasi spinae se invicem complectentes. Vel convivium eorum altare dicit et mensam Domini, quam illi se habere jactant, sed eorum sacramenta animam lacerant, sicut spinae corpora. Cum enim contra Dominum loquuntur, et vino erroris se inebriant, utique pariter potant, et idcirco consumuntur aeterno igni gehennae, quasi stipula ariditate plena.

« Et ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. » Apertissime omnes haeretici contra Dominum malitiam cogitant, cum Arius dicit Filium Dei creaturam esse, non genitum ex substantia Patris, sed factum. Sabellius dicit unam in Trinitate personam; Manichaeus Christum non verum, sed phantasticum corpus habuisse 117.0171C| delirat.

« Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit. » De Assyriis juxta litteram dicit: Quod si perfecti et robusti fuerint, augeantur numero cunctarum gentium, sic quoque vastante angelo Domini attondeantur, id est minuantur, veluti capilli forcipe facillime praeciduntur. Et pertransibit, subaudis Assur, hoc est, esse desinet, vel vastato suo exercitu revertetur in terram suam. « Afflixi te, et non affligam te ultra. » Subauditur hoc tempore per hos hostes, a quibus nunc obsideris. Nam saepissime per alios postmodum afflicti sunt. Unde adhuc additur.

« Et tunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam, » id est omnem potestatem 117.0171D| quam habet, et in qua gloriatur, sive vincula quae praeparabat, ut captos ligaret. Altiore sensu, si perfecti fuerint impii in malitia, et plures in numero, attondentur per mortem, et pertransibunt atque deficient, ita ut non sint. Quod vero sequitur: Afflixi te, ad Ecclesiam dicitur, promittitque ei quod post afflictionem praesentis vitae sequatur consolatio sempiternae felicitatis. « Et praecipiet super te Dominus, et non seminabitur ex nomine tuo amplius. » O Assur, ne putes fortuitu evenire quod passurus es, praecipiet Dominus contra te, quia ipso jubente sustinebis mala quae praedicta sunt. « Non seminabitur ex nomine tuo, » id est nullus nascetur ex te, qui ex tuo vocetur nomine, et haeres ejus appelletur. Ut enim 117.0172A| liber Isaiae declarat, statim ut Sennacherib reversus est Niniven, fugiens plagam quam angelus Domini circa eum fecerat, interfectus est a filiis suis, cum adoraret in templo Nesroth deum suum. Et hoc est quod sequitur: « de domo Dei tui interficiam, » ut ibi puniaris unde sperabas auxilium. « Sculptile et conflatile ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es, » ut inter aras et idola ac pulvinaria, nefarius sanguis tuus effundatur. Referamus haec moraliter ad haereticos, quibus praedicitur quod cum ea passi fuerint quae dicta sunt, nequaquam animae deceptorum ex eorum erroribus accipient nomina amplius, nec spargant ultra semina falsitatis. Et de domo Dei tui, id est ecclesiis malignantium interficiam sculptile et conflatile, id est omnem pravi dogmatis idololatriam. 117.0172B| Si enim avaro pecunia deus est, et guloso deus venter est, ergo et haereticis ipse suus error, quem confinxerunt de cordibus suis, idolum et sculptile potest dici.

« Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem: Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te, Belial universus interiit. »

CAPUT II. « Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem. » Legimus in libro Paralipomenon quod, obsidente Sennacherib Hierusalem, non potuerunt Hierosolymitae primo mense (id est Aprili) Pascha facere. Caeso autem exercitu ejus per angelum, et 117.0172C| morte Sennacherib nuntiata, secundo mense, id est Maio, fecerunt phase in laetitia. Ait ergo propheta: O Juda, ne sis sollicitus, et ne timeas, quia interfectus est hostis tuus. Ecce venit tibi nuntius, montes et colles velocissime transcurrunt, et annuntiant tibi pacem et liberationem urbis de imperio Sennacherib. Ergo celebra festivitates, redde vota gaudens, quia salvavit te Dominus, et Belial totus interiit, id est omnis exercitus cum rege suo. Interpretatur autem Belial, absque jugo. Mystice praecipitur Ecclesiae, quam diabolus gravissimo jugo idololatriae premebat, ut liberata per Domini passionem, celebret festivitates, et reddat Domino vota laudationum cum angelis interempto Belial; « quae enim communicatio Christi ad Belial? » Hoc ipsum dicendum 117.0172D| est, si quando Ecclesiam a persecutoribus et adversariis liberat, ut celebret spiritualis laetitiae festa, et votum gratiarum reddat Domino. « Contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde, quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sic superbiam Israel, quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt, » Ad Niniven rursum prophetae sermo dirigitur, et dicitur ei: Absque dubio veniet Nabuchodonosor, qui te destruat. o Ninive, et agros tuos devastet. Quia igitur? inevitabile tibi imminet bellum, praedico tibi, contemplare diligenter viam et iter per quod venturus est tortor, et accinge lumbos, robora et exhortare virtutem exercitus tui, quia sicut ultus est Dominus 117.0173A| Judam, id est duas tribus de superbia Sennacherib, sic ulciscetur Israel, id est decem tribus, quae in Ninive captivae tenentur. Hoc est enim quod dicit: Sicut reddidit Dominus superbiam Jacob, id est superbiam quam exercuerant Assyrii contra Jacob, id est Judam, sic reddet superbiam Israel, id est quam fecerunt ipsi Assyrii contra Israel, id est decem tribus. Mystico sensu, praecipitur nobis ut contemplemur viam per quam ambulaturi sumus, hoc est ut oculum mentis dirigamus in viam fidelem, per quam veniamus ad eum qui dicit: « Ego sum via. » Deinde videbimur [ f. jubemur] tenere lumbos, ut mortificemus in nobis omnes illicitos appetitus carnis. Tertio praecipitur ut roboremus virtutem, quo possimus pugnare adversus diabolum.

117.0173B| « Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus ejus in coccineis, igneae habenae currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt, in itineribus conturbati sunt. » Secundum historiam conscribitur exercitus Chaldaeorum, veniens contra Niniven, et narratur pompa praeparantium se in bellum. « Clypeus (inquit) fortium ignitus, » id est vibrans et quasi fulgurans. « Viri in coccineis, » id est vestibus coloris coccinei, ut ipsa vestium similitudo terrorem ignis et sanguinis speciem praesentaret. « Igneae habenae, » ob nimiam festinationem praeparantium se in praelium. « Agitatores consopiti sunt. » Non est (inquit) mirum, si tam velociter veniunt, cum agitatores, id est rectores vel Israel vel Assyriorum consopiti sunt. Mistim enim sermo contexitur: 117.0173C| et nunc dicitur quod Israel passus sit, nunc quid Assyrii fecerint, nunc quid Babylonii contra Assyrios velint agere. « Quadrigae ejus collisae sunt in plateis. » Tanta (inquit) est multitudo commisti agminis, ut quadrigae in plateis, dum viam nequeunt prae multitudine reperire, inter se collidantur. « Aspectus eorum, » id est Babyloniorum, « quasi lampades, quasi fulgura discurrentia » ut ante solo visu adversarios terreant quam mucrone feriant.

« Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis. Velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum. » Tunc (inquit) recordabitur populus Assyriorum fortium suorum, et quaeret eos qui jam in itineribus corruerunt. Velociter ascendent 117.0173D| murum Ninivae ad defendendum, et propter longam obsidionem praeparabunt sibi umbraculum ad aestus pellendos.

« Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum, et miles captivus abductus est, et ancillae ejus minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis. » Quid (inquit propheta) fuit, quia haec fecerunt, cum nullus possit Dei resistere dispositioni? Nam capta Ninive, apertae sunt portae fluviorum, id est multorum populorum, quia illa civitas instar fluminum habebat civium multitudinem. Templum, regnum dicit, quod destruendum est. Miles captivus, omnes generaliter qui in Babylonem abducti sunt, ancillas, minores 117.0174A| urbes vel castella et viculos, sive mulieres, quae captivae ducebantur. Quod vero dicit: « Gementes ut columbae, » ostendit quod tantus erat terror, ut ne quidem in singultus vel gemitus prorumperet dolor, sed inter se tacite plangerent, imitantes gemitum columbarum. Possunt haec omnia ad finem mundi referri, quando interibit omnis armatura diaboli. Tunc allidentur currus in plateis, hoc est in latis saeculi itineribus coarctati angustia temporis et instantis judicii. Aperientur portae quae clausae erant, id est revelabuntur omnia quae latuerant. Tunc miles, id est diabolus princeps mundi hujus, cum ancillis, id est cum animabus sibi per peccatum subditis, ad infernum captivus impelletur. Possunt quoque per ancillas in bonam partem accipi simplices 117.0174B| animae et fideles, quae ducentur gaudentes, et columbino murmure confessionis Deum laudantes.

« Et Ninive quasi piscina aquarum aquae ejus, ipsi vero fugerunt. State, state, et non est qui revertatur. » Ostendit quod captis minoribus civitatibus, quas supra filias vocaverat, ipsa Ninive metropolis, quae tantos habebat populos, ut aquis piscinae possint comparari, remansit expugnanda, et sine utilitate tantam habuerit multitudinem, dum nullus esset qui hostibus resisteret. Et clamante ipsa civitate, « State, state, » portas claudite, murum conscendite, nullus esset qui audiret, sed omnes terga verterent, et urbem ad praedandam dimitterent. Dicitur ergo ad Babylonios, quia illi fugerunt, vos « Diripite argentum, diripite aurum, et non est 117.0174C| finis divitiarum » et opum « ex omnibus vasis desiderabilibus, » quae tanto tempore congregatae sunt; nec tantum illi sufficiebant praedari, quantum praeda se diripientibus offerebat. Mystice Ninive mundum diximus figurari, cujus aquae non maris, non fluminum, non fontium, sed aquis piscinae similes esse dicuntur, quae non habent aquas jugiter manantes, sed pluviales, et brevi fine conclusas, quia haereticorum dogmata quasi de coelo lapsa, et extra fontem Ecclesiae sunt, quamvis magna et coelestia videantur promittere. Ipsi fugerunt recedentes a Domino, nec per poenitentiam redire volentes, licet eos hortetur Dominus ad poenitentiam, et dicat: « Revertimini, filii, revertentes, et sanabo contritiones vestras. » Horum divitiae, hoc est scientiae gloriatio 117.0174D| diripietur et ad nihilum redigetur.

« Dissipata et scissa et dilacerata est, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium sicut nigredo ollae. » Sub figura mulieris dissipatae et dilaceratae, describitur qualis fuerit Ninive tempore captivitatis, tabescens corde, dissolutis genibus, et prae terroris magnitudine facies eorum pallore deformes, ollae combustae similitudinem videbantur habere. Quae omnia juxta litteram licet in Ninive sint completa, quando a Nabuchodonosor capta est, tamen in futuro judicio super impios ventura creduntur.

« Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum? » Habitaculum leonum, Niniven dicit, 117.0175A| quondam aulam regiam, et in qua leones, id est potentissimi et crudelissimi morati fuerant. « Ad quam ivit leo, ut ingrederetur illuc catulus leonis. » Rex Babylonis Nabuchodonosor leo, et catulus leonis subregulus ejus. « Et non est qui exterreat, » qui ei resistat.

« Leo cepit sufficienter catulis suis, » id est Nabuchodonosor victor jure cuncta possedit. « Et necavit leaenis suis, » id est urbibus suis, vel certe uxoribus captivas in servitutem tradidit. « Et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina, » id est civitates et castella sua sive scrinia, auro, argento, omnique pretiosa supellectile complevit. Juxta tropologiam, cum Ninive vastata fuerit, hoc est cum mundus qui in maligno positus est, pertransierit, 117.0175B| dicent sancti exsultantes: Ubi est habitaculum leonum, id est daemonum, et ubi pascua catulorum malignorum spirituum, qui rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi? Ad quam Niniven ivit leo, id est diabolus, et catulus leonis Antichristus, de quo Apostolus: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, » etc. Hunc leonem ante adventum Christi non fuit qui exterreret, donec supervenit fortior illo, et alligavit fortem, et speluncas ejus, (id est abdita inferorum) scrutatus est, et rapinas ejus (id est homines quos tenebat) ab ejus potestate eripuit.

« Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de 117.0175C| terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum. » O Ninive, haec omnia quae praedicta sunt, non alio, sed me agente, patieris. « Ecce ego ad te, » qui actor sum horum omnium, succendam usque ad fumum, id est usque ad consummationem: nam deficiente igne et ligno consumpto, fumus remanet. Et catulos tuos, id est nobiles et subregulos tuos, devorabit gladius. Exterminabo de terra praedam tuam, ut non ultra eam devastes, nec tributa exigas. Haec omnia quae ad Niniven dicuntur, in judicio super diabolum et ejus complices ventura sunt.

CAPUT III. « Vae, civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione 117.0175D| plena, non recedet a te rapina. » Describitur potentia Ninive civitatis, et sub quadam lamentatione crudelitas ejus arguitur. Vae (inquit) civitas sanguinum et homicidiorum, in qua nulla est veritas, sed omne mendacium, plena rapina et laceratione praedarum, a qua nunquam rapina recessit.

« Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis, et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae. » Vocem pro sonitu posuit. Pulcherrima descriptio exercitus ad praelium se praeparantis. « Nec est finis cadaverum » eorum, quia in civitate prostrati erunt. « Et 117.0176A| corruent in corporibus suis. » Vel in sua multitudine dum inter se nimium constipantur, vel in cadaveribus interfectorum. « Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis » Meretricem Niniven, vel propter idololatriam, vel quia omnium gentium erat emporium, et negotiationes vel merces earum suscipiebant: et idcirco cum omnibus gentibus fornicabantur, et omnium gentium idolis serviebant. Et idcirco vocatur meretrix speciosa et grata et habens maleficia. Studebant magicis artibus, et multas gentes sub sua ditione tenebant. Altiori sensu, Ninive mundum designat, in quo plurimus justorum funditur sanguis, in quo haeretici gladio linguae suae 117.0176B| homines interficiunt. Audiuntur in eo voces flagellorum, quia multae tribulationes justorum. Ergo cadent in corporibus suis, cum per nimiam libidinem suam debilitant corpora, vel etiam in suis cadunt corporibus, quia, ut ait Apostolus: « Qui fornicantur, in corpus suum peccant. » Ibi cadunt, ibi damnationem aeternae mortis acquirunt.

« Ecce ego ad te dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regibus ignominiam tuam, et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. » Adhuc Ninive comminatur Deus, quod ostendat gentibus ignominiam ejus, ut illi qui cum ea fornicati sunt, ipsi eam despiciant et contumeliis afficiant, sitque 117.0176C| omnibus in exemplum. Est autem metaphora mulieris adulterae, quae cum fuerit deprehensa, producitur in medium, et ante omnium oculos damnatur, et fit exemplum caeteris mulieribus. Haec autem et ad mundum tropologice referri possunt, cujus pudenda in faciem Dominus revelabit, cum eum faciet videre errores suos. Ostendet etiam nuditatem ejus gentibus, ut intelligant quod condemnandus sit mundus iste, qui dum putatur teneri, fugit: et nulli amatorum fidem servat, sed cum miseros homines deceperit, tradit eos aeternae perditioni.

« Et erit omnis qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive. » Quicunque (inquit) viderit vastatam Niniven, et in exemplum omnibus positam, resiliet ab ea, timens involvi in simili poena, 117.0176D| et miserans eam dicet: « Quis commovebit super te caput? unde quaeram consolatorem tibi? » Quis tuus erit consolator, quae dum in tua fuisti prosperitate, nulli miserebaris, nec parabas tibi socium in luctu, tanquam semper felix, semper posses esse domina? Sed et nos cum consideramus naturam mundi labilem, et omnem ejus gloriam velocissimo cursu transire, tunc resilimus ab eo, hoc est subtrahimus nos ab amore ejus, odio habemus concupiscentias ejus, quae mergunt in interitum, et ea quae sunt aeterna incipimus desiderare.

« Nunquid melior es ab Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus? Aquae in circuitu ejus, cujus divitiae mare. Aquae muri ejus. » Ammon interpretatur 117.0177A| populus Alexandriae, describiturque situs ipsius Alexandriae. Hebraice enim Noma Alexandria dicitur. Loquitur ergo propheta ad Niniven: Nunquid melior es aut potentior es populis Alexandriae, quae super Nilum et mare posita, hinc inde flumininibus ambitur? « Aquae in circuitu ejus. » Ex una enim parte Nilo, ex alia lacu Mareotico, ex tertia mari cingitur.

« Aethiopia fortitudo ejus, et Aegyptus, et non est finis. Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo, sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem. » Quid Aethiopia et Aegyptus et caeterae, quas describit, nationes in praesidio fuerint Alexandriae, ipse situs provinciarum ostendit. Sed et ipsa (inquit) in transmigrationem ducetur. « Parvuli ejus elisi sunt 117.0177B| in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus. Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta, et tu quaeres auxilium ab inimico. » Haec describit propheta, ostendens quae et quam crudelia victores victis faciant mala: nulli aetati, nulli sexui, nulli parcant conditioni. Cum ergo haec passura sit Alexandria potentissima civitas, quid miraris, o Ninive, si etiam tibi haec ipsa evenerint? Et tu ergo bibes de eodem calice, et ad tantam venies ignominiam et necessitatem, ut etiam ab hostibus tuis postules auxilium.

« Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis, si concussae fuerint, cadent in os comedentis. » Omnia (inquit) firmamenta muri tui, videlicet bellatores 117.0177C| tui, sic erunt sicut ficus primitivae, quas grossos vulgo dicunt, quae concussa leviter ab arbore defluunt, et cadunt in os comedentis, pari modo et tu facillime capieris, nec multus in capiendo labor erit militibus. Haec juxta litteram. Secundum allegoriam, quia Ammon populi interpretantur, talis potest esse sensus: Considerate populos Ecclesiae, qui siti sunt super amnes propheticos, et habent in circuitu flumina doctorum. Cujus initium a mari est, id est a lege Veteris Testamenti amara, et quam nemo sine lege Christi potuit adimplere. Habet in defensione Aethiopiam: « Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII): » quae etiam per Aegyptum figuratur, quoniam in tenebris ante Christi scientiam versabatur. 117.0177D| Habet et populos Libyae arenosae et sterilis, ac solis ardore perustae, id est eosdem gentiles, qui primo sine humore spiritualis gratiae et lavacro baptismatis squalebant. Cum haec omnia habeat, nisi tamen custodierit omni diligentia suum cor, ipsa quoque captiva ducetur, et parvuli ejus rudes in fide elidentur, et praecipitabuntur in peccatum, et hostes, id est spirituales adversarii, praeclaras ejus virtutes annihilabunt.

« Ecce populus tuus mulieres in medio tui. Inimicis tuis ad apertionem pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos. Aquam propter obsidionem hauri tibi, exstrue munitiones tuas, intra in lutum et calca, subigens tene laterem. Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus: 117.0178A| congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta. Plures fecisti negotiationes tuas, quam stellae sunt coeli. Bruchus expansus est, et avolavit; custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae consident in sepibus in die frigoris. Sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. » Adhuc ad Niniven sermo dirigitur. Non (inquit) mirum, si tam facilis est subversio tua, sicut excussio primitivarum ficorum, cum omnis populus tuus effeminatus sit, et nequeat resistere. Pandentur ergo portae, non amicis, sed inimicis. Vectes quibus claudebantur, ignis absumet. Quia ergo longa erit obsidio, hauri tibi aquam, et cura ne potus desit obsessis. Muni turres tuas, intra in lutum, subaudis nudis pedibus, et calca, subaudis illud, subigens, 117.0178B| hoc est macerans et compingens: et cum inde feceris lateres, tene illos, et obstrue interrupta murorum. Prope est enim obsidio. Sed cum haec omnia feceris, gaude operibus, et tam velociter, veluti bruchus devorat herbam terrae. Sed et cum immensam bellatorum multitudinem congregaveris, ita ut brucho densissimo et locustis comparari possit, et cum in unum congesseris omnes thesauros et divitias, qui non possunt numerari, sicut nec astra coeli, sic in momento temporis amittes haec omnia, sicut locusta et bruchus vel atelebos, sole incalescente avolant, nec reperiuntur. Tres enim sunt species locustarum, locusta major et volans, bruchus locusta sine alis, atelebos minimum genus et stridulum, inter locustam et bruchum, 117.0178C| modicis pennis reptans potius quam volans. Natura est omnium locustarum ut frigore torpeant, volitent calore. Tropologice populus Ninive, saeculares homines sunt, ita carnis passionibus et illecebris evirati, ut mulieribus comparentur, et nihil virile possideant. Quapropter aperientur portae eorum, id est sensus corporis inimicis, id est daemonibus. Habent vero quasi fortissimos vectes rationem et intellectum, quibus poterant oppilare sensum suum. Sed hos vectes consumet ignis, quia superantur ignitis diaboli jaculis. Unde praecipitur talibus, ut aquam sermonis divini hauriant. Aquam enim profundam dicit Salomon ex ore viri, et ibi invenient aliquod salutis remedium. Jubetur quoque 117.0178D| sumere lutum et subigere, et lateres conficere, ut meminerit se de luto confictum, mortalem sumpsisse conditionem. Sed ipsum lutum aqua sermonis Dei temperet, ut lateres conficiat quibus munitio construatur, ne iterum hostis per portas possit ingredi, hoc est exemplis Scripturarum instruatur, ut sciat diaboli resistere tentationibus. Deinde jubetur ut multiplicetur sicut bruchus, hoc est crescat et augeatur numero virtutum, ut sicut ante multiplicabat mundanas negotiationes, ita multitudinem peccatorum exaequet multitudine virtutum.

« Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui. Latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. » Cum (inquit) populus tuus effeminatus, et quasi fragilis ut mulierefuerint, 117.0179A| non mirum si dormierint pastores tui, id est principes et subreguli tui. Et si edomiti sunt vel interfecti, qui primi in acie stare debuerant, dispersus est populus tuus ob timorem venientis Nabuchodonosor: interfectis enim principibus, reliqua multitudo imbellis dispersa est in montibus, et non est qui congreget fugientes, et ad resistendum cogat exercitum.

« Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua, » id est non parva, et quae possit latere, quae a nullo medicorum possit curari. « Omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te. » Manifestum est quia quicunque audierint subversam Niniven, et regem quondam potentissimum prostratum, stupebunt attoniti tantae rei magnitudine, 117.0179B| et compriment manus, ut solent facere stupentes, vel certe prae gaudio insultantes ruinae tuae, plaudent manibus. Cur autem hoc, ostendit subdens: « Quia super quem non transiit malitia tua semper? » Idcirco (inquit) nullus potest super te dolere, et vulneri tuo dare lacrymas, quia nullus est super quem malitia tua non transierit. Nec dicit, 117.0180A| steterit, sed « transierit, » quia malitia Assyriorum et superbia eorum transitoria et caduca erat, nec semper poterat permanere. Tropologice haec verba ad mundi principem referri possunt. Qui quondam gloriabatur: « In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, » cui etiam exprobrans propheta, dicit: « Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? » Dicitur ergo ei per apostropham: O Assur, dormierunt pastores tui in adventu Christi Domini, quia pascebant homines non in salutem, sed ut saginatos omni immunditia et iniquitate, avidius eos devorarent. Populus tuus, qui te quondam colebat, discessit a te, et confugit ad montes, ad apostolorum et doctorum praesidia. Et nunc omnes insultant tibi, qui a te decepti fuerant, 117.0180B| quia aut nullus aut rarus est, quem non aliquando deceperis, et super quem non transierit malitia tua. Super quem enim stat malitia, non potest insultare ei. Cum vero transierit malitia, et successerit bonitas, tunc insultabunt diabolo, et bonis operibus quasi complosis manibus super eum concrepabunt.

IN HABACUC PROPHETAM. 117.0179| Habacuc propheta, qui apud Hebraeos Chabacuk dicitur, prophetavit jam Juda, id est duabus tribubus a Nabuchodonosor in captivitatem ductis. Quod 117.0179C| scire possumus ex libro Danielis, qui fuit unus ex captivitate Judae, ad quem cum in lacu positus esset, hic propheta cum prandio de Judaea per angelum deportatus est. Interpretatur autem Chabacuk amplexans, sive amplexatio, quia amabilis Domini fuerit, vel quia luctatus est cum Domino, et quasi quodam certamine eum amplexus sit. Nullus enim prophetarum tam audacter ad disceptationem praesumpsit Dominum provocare et dicere: « Usquequo, Domine, clamabo, » etc.

CAPUT PRIMUM. « Onus quod vidit Habacuc propheta. » Ubicunque in prophetis onus ponitur, pondus miseriarum et afflictio designatur. Attendendum autem quod sequitur: Quod vidit Habacuc propheta. Videbat, id 117.0179D| est intelligebat quae dicebat, non sicut Montanus haereticus insanit, dicens ignorasse prophetas quae loquebantur, et more insanientium dedisse eos sine mente sonum.

« Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? » Loquitur propheta plenus dolore, et causatur contra Dominum, cur templum sibi consecratum et civitatem Hierusalem, quae quondam specialiter civitas Dei appellabatur, a Chaldaeis permiserit destrui, cur etiam populum ad se clamantem non exaudiat, et vociferantem propter vim hostium non salvet.

« Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam contra me? » Cur (inquit) vixi, et ad hoc tempus perductus sum, ut 117.0180B| iniquitatem videam et laborem, id est afflictionem, quam ab hostibus sustineo? Hoc dicebat propheta prae angustia mentis turbatus, et quasi dubitans 117.0180C| nihil fieri sine Dei providentia, veluti ignorans sanctos tribulationibus probari et proficere, sicut aurum in igne proficit ad claritatem. Sed et hoc potest dici, quia non ex persona sua, sed ex imperfectorum talia propheta dicat, qui ignorantes occulta Dei judicia, cum viderint malos extolli, bonos premi, audent causari contra Dominum, qui scit quid, cui, vel quando conveniat. Tale quid et Psalmista deplorat, dicens: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, etc. Job quoque enumeratis felicitatibus, quibus reprobi stipantur in mundo, ita conclusit: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. « Et factum est judicium et contradictio potentior. Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium, quia impius 117.0180D| praevalet adversus justum, propterea egredietur judicium perversum. » Dolet propheta sive populus, ex cujus persona loquitur, quia non veritate, sed potentia adversum se judicatum sit, et nihil ex lege, sed per vim omnia sustinuerint, unde ipsum judicium nullum finem habuerit. Finis enim judicii est, judicare juste. Quare autem ista dixerit, ostendit subdens: Quia impius, id est Nabuchodonosor, praevalet adversus justum, id est Judam. Nechao impius rex Aegypti, adversus sanctum Josiam. Daniel et tres pueri martyres serviunt regi iniquissimo Nabuchodonosor. Potest hoc et ad sanctos referri, qui queruntur cur contra eos persecutores praevaleant, cur judex impiissimus, acceptis muneribus, innoxium damnet, et reum absolvat.

117.0181A| « Aspicite in gentibus, et videte, et admiramini, et obstupescite, quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum enarrabitur. » Vox Domini respondentis contra hoc, quod propheta causatus fuerat innocentem populum ab impiis superatum. Hanc (inquit) iniquitatem, quam vos putatis in solo Israel factam, cernite in aliis fieri gentibus. Non enim Judas tantum et Hierusalem Chaldaeis traditi sunt, sed omnes per circuitum nationes. Dicit etiam Nabuchodonosor tantam potestatem et virtutem habiturum, ut si quis dixerit, prae rei magnitudine videatur incredibile. Quod vero illud opus sit, ostendit cum dicit:

« Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, 117.0181B| ut possideat tabernacula non sua.

« Horribilis et terribilis est: » Chaldaeorum gentem fuisse pugnacissimam et robustissimam testes sunt Trogus et Pompeius, et caeteri qui barbaras historias conscripserunt. Nec contenta suis finibus, huc illucque discurrens, vagabatur super altitudinem terrae, rapto vivens et gladio, et possidens urbes non suas. « Ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur. Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis, et diffundentur equites ejus. Equites namque ejus de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Omnes ad praedam venient. » Hoc est, ex sua gente principes et judices constituet, nec habebit satellites aliarum gentium. Vel certe ex ipsa judicium ejus egredietur, ut, sicut 117.0181C| fecit, sic recipiat, et sicut vastavit alios, sic ipsa vastetur. Leviores, id est velociores pardis equi ejus, quod est animal velocissimum, et pulchra varietate distinctum. Lupis quoque vespertinis eorum equos comparat, quia saeviores dicuntur nocte esse vicina, diurna fame in rabiem concitati. Comparantur quoque aquilae, quae velocissime festinat ad devorandum. Sequitur: « Facies eorum ventus urens, et congregabit quasi arenam captivitatem, et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt. Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet. » Quomodo ad flatum urentis venti cuncta marcescunt virentia, ita ad aspectum illorum omnia vastabuntur, 117.0181D| tantusque erit numerus praedae et captivorum, ut arenae maris possit aequari, quod tamen per hyperbolen accipiendum est. Ipse quoque, id est Nabuchodonosor, de regibus subaudis aliarum gentium triumphabit. « Et tyranni ridiculi ejus erunt, » quos triumphans ante suum currum praecedere faciet, tantaeque erit superbiae, ut naturam superare contendat. Denique Nabuchodonosor, volens capere Tyrum civitatem in maris medio sitam, jactis in mare immensis molibus, tantum comportavit aggerem, ut pene ipsum mare insulam faceret, ut in aquis pedestre iter statuerit. Ridebit (ait) super omnem munitionem, quasi facillime capi possit, et comportabit 117.0182A| aggerem ex lapidibus et terra, capiet eam, subaudis munitionem. « Tunc mutabitur spiritus, » subaudis ejus, hoc est in superbiam erigetur, credens se esse Deum. Unde et statuam auream erexit sibi, eamque omnes gentes adorare praecepit. Et cum hoc fecerit, pertransibit, id est sensum humanum amittet, et ejicietur ab hominibus, et post haec corruet, id est esse desinet. « Haec est fortitudo ejus dei sui. » Hoc per ironiam legendum est, ut sit sensus. Haec est fortitudo quam dedit ei Bel deus suus. Talis enim fuit ejus fortitudo, qualis et Belis dei sui. Tropologice, Chaldaei (qui daemones interpretantur) malos designant alios, per quos vindictam Deus exercet. Immittit enim Deus indignationem et iram et tribulationem per angelos malos. Ipsi sunt gens 117.0182B| amara, quia nulli parcunt. Velox spiritualis naturae subtilitate, ambulans super latitudinem terrae, hoc est per spatiosas saeculi vias. Ex semetipso judicium ejus egredietur, quia ad poenam secundum sua facta tradetur, et illius potestati permittuntur impii, sicut Philetus et Hermogenes, quos Apostolus tradidit Satanae, ut discerent non blasphemare. « Nunquid non tu a principio, Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? » Intelligens propheta ex verbis respondentis Domini, idcirco Nabuchodonosor contra Judam, vel diabolum contra justos accepisse potestatem justo judicio: quod vero vivimus et ab eo interfecti non sumus, tuae clementiae est. « Domine, in judicium posuisti eum » id est Nabuchodonosor, et per ejus potentiam juste judices, et corrigas peccantes. 117.0182C| Hoc est enim quod sequitur, « et fortem, ut corriperes, fundasti eum » id est ad hoc tantam et tam solidam ei dedisti fortitudinem, ut per eum corriperes delinquentes. Haec autem, quae ad litteram de Chaldaeis et rege eorum dicuntur, possunt etiam ad diabolum referri, quem Deus in judicio posuit, et quasi carnificem fortissimum, ut per eum malos suppliciis afficiat, bonos autem afflictos probet.

« Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. » Scio (inquit), Domine, quod malum et injustum non libenter aspicias, nec potest quisquam dubitare de justitia tua. Verumtamen cur permittis Babylonios tanta agere, et ab impio Nabuchodonosor justum opprimi Israel.

« Quare non respicis super inique agentes, et taces 117.0182D| devorante impio justiorem se? » Justum autem dicimus Israel, non quo perfecte justus sit, sed quod in comparatione opprimentis impii justus videatur.

« Et facies hominis quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. » Sicut (inquit) pisces maris et irrationabilia jumenta et reptilia sine principe sunt, et infirmiora devorantur a fortioribus, et qui jus habet virium, dominatur in alterum, sic inter homines nihil valet ratio, sed fortitudine cuncta fiunt. Et cum tua providentia regantur omnia, non possum scire cur impius vincat, justus vincatur. Hoc autem dicit, non quod sic sentiat, sed humanae impatientiae suscipit formam.

117.0183A| « Lotum in hamo sublevabit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur et exsultabit, propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus. » Quia dixerat: Erunt homines sicut pisces maris, servat metaphoram piscium. Sicut (inquit) piscator mittit hamum, rete et sagenam, ut quod hamo capere non potuerit, reti comprehendat: quod autem rete evaserit, sagenis latioribus circumdetur; ita rex Babylonis cum cuncta vastaverit, et omnes gentes bello et quasi dolis ceperit, gaudebit et sacrificabit sagenae suae et reti suo, idolo videlicet Belis, sive statuae aureae, quam statuit in campo Duran, provinciae Babylonis. Cui quasi pinguissimas immolabit victimas, omnes videlicet nationes quas 117.0183B| vicerat, cogens ad cultum ejus. In ipsis enim idolis incrassata est pars ejus, et per ea credidit se omnes habere divitias. « Et cibus ejus electus, propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non cessat, » id est principes et reges, quos veluti magnos pisces cepit, et suo subjugavit imperio, et propterea non cessat impugnare et jugulare omnes gentes. Juxta tropologiam, diabolus quem rex Babylonis significat, misit hamum, primumque hominem traxit de paradiso, et circumdedit eum sagenis et multiplicibus fallaciis, et per eum omnes homines constituit peccatores. « Et cibus ejus electus, » quia dedignatur quosque viles et saeculares tentare, sanctos quoque et perfectos aggreditur, et nunquam genus humanum persequi et decipere 117.0183C| cessat.

CAPUT II. « Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem, et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. » Conquestus fuerat primo propheta, et responderat ei Dominus dicens: « Aspicite in gentibus, » etc. Ad quam Domini responsionem temperavit quaestionem, tanquam superioris dicti agens poenitentiam, et blandiendo dicit: « Deus meus sancte meus, non moriemur, nihilominus tamen idipsum, licet cum veneratione quadam, sciscitatus est. » Mundi sunt oculi tui, ut non videant malum. Quare non respicis super inique agentes, etc. Nunc vero dicit exspectare se quid Dominus respondeat, ut quod dictum fuerat, 117.0183D| omnibus dicatur. « Super custodiam meam stabo, » hoc est, in sublimitate et celsitudine prophetiae meae, ut videam post eversionem templi et civitatis, ac populi captivitatem, quid sequatur.

« Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. » Secundum quod Dominus per Isaiam dixerat: « Adhuc te loquente, dicam ecce adsum, » nunc Dominus respondet, et praecipit prophetae ut scribat visum, id est prophetiam, et explanet eum, id est diligenter et manifeste scribat in tabulis cordis, juxta Apostolum, qui loquitur ad Corinthios: « Epistola nostra vos estis scripta in 117.0184A| cordibus nostris. » Et hoc ideo, quia adhuc visio procul est, in tempore constituto, et cum finis rerum advenerit, probabitur vera fuisse visio. Manifeste autem prophetia haec de adventu Christi est, et quaestio illa soluta est, quam propheta fecerat, cur mali dominarentur, quia videlicet iniquitas tam diu regnatura esset in mundo, et spiritualis Nabuchodonosor homines quasi pisces capturus, donec ille per incarnationem veniat. « Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. » Si (inquit) pro ardore implendae visionis moram tibi facere visus fuerit ille qui veniet, noli desperare, sed exspecta patienter, quia veniens veniet, et non tardabit. « Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso. Justus autem in fide sua vivet. » 117.0184B| Si quis incredulus est hujus promissionis, et fluctuat, dubitans venturum hoc quod videt morari, non erit recta anima ejus, sed infidelitatis fortitudine depravabitur. Alia translatio dicit: Non placebit animae meae, id est displicebit mihi. Si autem ille displicet, qui non credit, ergo justus qui crediderit meae promissioni, vivet in fide sua.

« Et quomodo vinum decipit potantem, sic erit vir superbus, et non decorabitur, qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors non adimpletur. Et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. Nunquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus? Et dicetur, vae ei qui multiplicat non sua. » Hic jam manifeste Nabuchodonosor pronuntiatur 117.0184C| interitus. Sicut (inquit) vinum potantem inebriat, ut neque pes, neque mens suum teneat officium, sic vir superbus, vel generaliter omnes, vel specialiter Nabuchodonosor non decorabitur, nec voluntatem suam perducet ad effectum. Quasi mors enim et inferus non satiatur occisis, et omnia rapiens, nullum suae avaritiae finem ponit. « Usquequo et aggravat contra se densum lutum? » Et specialiter contra Nabuchodonosor, et generaliter contra omnes avaros sermo dirigitur. Omnis avarus non sua multiplicat, quia divitiae quas per fas et nefas coadunat, cum eo perseverare non possunt, sed ad alios possessores transeunt. Pulchre autem nimias divitias densum lutum appellavit, quia animae sinceritatem confundunt, et gravissimo iniquitatis pondere mentem 117.0184D| premunt.

« Nunquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae, civitatis et omnium habitantium in ea. » Medos et Persas insinuat, qui, contra Babyloniorum regnum consurgentes, primo momorderunt, detrahentes luxuriae eorum, postea laceraverunt et discerpserunt, interfecto Balthasar et omnibus regni principibus dispersis. Tunc fuit eis in rapinam vastator totius orbis, et spoliatus est ab omnibus populis, qui ejus crudelitatem evadere potuerunt. Hoc autem veniet, ait, propter sanguinem 117.0185A| hominis, id est Judae, et iniquitatem terrae, subaudis Israel civitatis, id est Hierusalem, et omnes habitantes in ea, omnem populum designans. Illud autem quod supra positum est, « usquequo, » vel increpantis est vox, vel ad prophetae affectum respicit, desiderantis citum malitiae et superbiae interitum.

« Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali. » Adhuc contra impium regem loquitur, qui congregat avaritiam malam domui suae, nec intelligit divitias ex malo quaesitas, causam sibi esse ruinae; simulque arguitur superbiae, quod ad avium similitudinem in excelso posuerit nidum suum, arbitrans posse se liberari de manu mali, id est nunquam se venturum in hostium potestatem. Malam 117.0185B| autem dicit avaritiam pecuniae et divitiarum, quia est et bona avaritia, id est cupiditas spiritualium divitiarum sapientiae et scientiae Dei, licet aut raro, aut nunquam nomen avaritiae in bono positum legatur.

« Cogitasti confusionem domui tuae. » Dum (inquit) ponis in excelso nidum tuum, nihil aliud egisti, nisi cogitasti confusionem tibi et posteris tuis, quia haec sollicitudo finem habebit ignominiam. « Concidisti populos multos, et peccavit, anima tua. Quia lapis de pariete clamavit, et lignum quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit. » In hoc (inquit) quod plurimos occidisti, in tuam ipsius animam desaevisti, et in tantam crudelitatem exarsisti, ut lapides destructarum civitatum et ligna eversorum ac combustorum 117.0185C| parietum, contra tuam crudelitatem clamarent. Lignum autem quod inter juncturas est, illud historialiter designat lignum, quod ad continendos parietes, in medio structurae poni solet. Notandum quod in LXX Interpretibus habetur, Scarabaeus de ligno clamabit, muscam juxta litteram designans, quae solet in juncturis parietum in hieme vel in tempestate latere; ut sit sensus: Etiam muscae in foraminibus lignorum absconditae, contra tuam superbiam et avaritiam clamabunt.

« Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate. » Adhuc contra Nabuchodonosor sermo contexitur, eique dicitur: Vae quod aedificaverit Babylonem in sanguinibus et mortibus, et moenia illius in iniquitate construxerit.

117.0185D| « Nunquid non haec, » subaudis quae dicuntur, « a Domino sunt exercituum? » Non (inquit) attendatur persona loquentis, ne ex utilitate personae putentur contemnenda esse quae dicuntur. Domini enim sunt verba quae a prophetis dicuntur. « Laborabunt enim populi in multo igni, et gentes in vacuum, et deficient. » Incensa Babylone, frustra laborabunt ut exstinguant ignem, et nitentur in nihilum. Deficient enim populi Chaldaici, et lassabuntur, nec poterunt semel accensum ignem exstinguere.

« Quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini, quasi aquae operientes mare. » Cum Babylon fuerit eversa, manifesta fiet omnibus potentia Dei, et sicut aquae fundum maris contegunt, sic universa 117.0186A| terra gloria Domini replebitur. In quibusdam codicibus legitur negative, Non sunt haec a Domino exercituum; et est sensus: Talis aedificatio, quae fit in sanguinibus et iniquitate, non est a Domino.

« Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem ejus. » Tradunt Hebraei hoc loco rem fabulosam magis quam veram: Sedecias (inquiunt) rex captus est a Nabuchodonosor in Reblatha, quae est Antiochia, et erutis oculis ductus est in Babylonem: ubi cum quadam die convivium regifico luxu celebraret, jussit ibi Sedeciae dari poculum, quo venter potantis solveretur in fluxum, sicque introductum, ante ora potantium compulsum, in ventris stercore fuisse pollutum; et hoc est quod dicitur: « Vae qui potum dat amico, » 117.0186B| etc. quod videlicet rex potentissimus quondam, ad tantum dedecus sit adductus. Unde minatur ei Deus, quod ipse quoque bibiturus sit hujuscemodi potionem. Sed melius hoc non de cathartica potione, verum de malis quae passurus erat Nabuchodonosor, intelligimus. Calix enim vel potio in Scripturis passionem vel afflictionem solet designare. Invehitur ergo propheta contra regem impium, quod oblitus suae conditionis, et quasi ipse non esset homo, nec posset pati quae aliis inferebat, inebriaret omnes homines felle et amaritudine malorum, ut eorum nuditatem (hoc est, ignominiam) aspiceret, ut ex illorum miseria suam exaggeraret potentiam. Est autem metaphora ebrii hominis, quod sicut ille nudatur, ejusque ignominia conspicitur, ita Nabuchodonosor 117.0186C| inebriaverit omnes calice furoris, cunctosque spoliatos dimiserit, et quondam gloriosos ad ultimam redegerit servitutem. Hoc est enim « repletus est, » subaudis amicus.

« Ignominia pro gloria. Bibe tu quoque et consopire, circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam. » Quia (inquit) plurimos inebriasti, bibe tu quoque de calice Domini. Inebriaberis calice, id est suppliciis dexterae Domini, et omnia quae absorbueras egeres, et de sublimi gloria ad extrema venies mala.

« Quia iniquitas Libani operiet te. » Libanus pro templo ponitur, quod de lignis Libani aedificatum est. Hinc alius propheta dicit: « Aperi, Libane, portas tuas. » Dicit ergo quod iniquitas Libani, id est 117.0186D| eversio templi et vastatio sanctuarii, eum depopulabitur et vastabit. Servat autem metaphoram, quia Libanum pro templo dixerat, ponit animalia pro sacrificiis et hostiis, dicens: « Et vastitas animalium, » id est devastatio sacrificiorum quae in templo offerebantur, « deterrebit eos, » id est Babylonios, quia injuria templi et sacrificiorum, quae jam cessaverant offerri, deterruit eos et perdidit. « De sanguinibus hominum, » id est propter interfectionem hominum « et » propter « iniquitatem terrae » repromissionis « et civitatis » Hierusalem. « Et omnium habitantium in ea. » Juxta tropologiam increpabantur haeretici, quod omnes inebrient amaris et perversis dogmatibus, dantes amico, id est socio in fide, potum 117.0187A| non de fonte Siloa, id est missi, Christi videlicet, quem Deus Pater in mundum misit, sed de rivo Aegypti tenebrarum et moeroris. Unde et ipse rivus recte Sior, id est turbidus et coenosus vocatur. Dicitur ergo illis, quod ipsi quoque pro gloria replendi sint ignominia, cum eorum perversa doctrina fuerit revelata, et Ecclesiastica censura damnata. Operiet autem eos vastitas Libani. Libanus quippe graece thus dicitur. Thure vero munditia orationis exprimitur. Vastitas ergo Libani eos operiet, quia eorum oratio, quod est speciale Dei sacrificium, vertetur illis in damnationem, juxta quod Psalmista de Juda dixit: « Oratio ejus fiat in peccatum. »

« Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam, quia speravit 117.0187B| in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta? » Miratur propheta regis Nabuchodonosor stultitiam, quia jusserat fieri statuam auream, habens fiduciam in simulacro quod finxerat, cum utique nihil ei prodesse posset. Inter sculptile et conflatile hoc distat, quia sculptile est ligni vel marmoris, conflatile vero metallorum, quae possunt solvi igne et conflari, quod non solum de idololatris, sed et de haereticis accipi potest, quorum sculptilia sunt prava dogmata, quae ipsi confingunt, et pro veritate venerantur et adorant falsitatem.

« Vae qui dicit ligno: Expergiscere; Surge, lapidi tacenti. Nunquid ipse docere poterit? » Hoc generaliter adversus omnes dicitur qui idola venerantur. Vae enim aeternum erit ei qui materiem ligni vel 117.0187C| lapidis, sive cujuscunque metalli pro deo colit, et invocans dicit: « Expergiscere, » cum forma tantum sit inanimata. Nam eidos Graece vel idea, forma dicitur: inde diminutive idolum, formula vocatur. Nunquid ipse lapis quem invocas, docere te poterit et praedicere ventura? « Ecce iste coopertus est auro et argento. » Quasi ostendentis est: Ecce iste lapis quem adoras, o idololatra, coopertus est et oblitus auro. « Et omnis spiritus, » id est flatus vitalis, « non est in visceribus ejus, » id est idoli vel lapidis.

« Dominus autem, » quem veri adoratores adoramus, « in templo sancto suo. Sileat a facie ejus omnis terra. » Non in manufacto subaudis templo, sed vel in coelis, vel in unoquoque sanctorum, juxta Apostolum dicentem: « An nescitis quoniam templum 117.0187D| Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? » Sive « Dominus in templo sancto suo, » hoc est, Filius in Patre: vel « in templo suo, » in universitate mundi continens et regens omnia. « In ipso enim vivimus, movemur, et sumus. » Est ergo Deus in mundo, non loco inclusus, sed sua majestate illocaliter implens omnia, currens per omnia, circumplectens omnia.

« Oratio Habacuc prophetae pro ignorantiis. » Quia supra temere causatus fuerat cum Domino, dicens: « Usquequo, Domine, clamabo et non exaudies, » et post pauca, « Quare non respicis super iniqua agentes; » audierat quoque Dominum respondentem, et didicerat Nabuchodonosor vel etiam diabolum ad hoc 117.0188A| positos, et forte fundatos, ut per eos judicentur et puniantur peccatores, nunc agit poenitentiam, et plangit quod temere sit locutus, poscitque veniam ignorantiae, et hoc est quod scribitur in titulo, « Pro ignorantiis. » Nam et David rogat Dominum, « Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris. » Quidam putant hoc quod dicitur, « Pro ignorantiis, » hoc ostendere quod propheta oret Deum pro humanis erroribus et ignorantia, ut sublata erroris caligine, lux vera patescat

CAPUT III. « Domine, audivi auditionem tuam, et timui. » Auditionem dicit vocem quam intrinsecus in mente audiebat. Tale est illud Isaiae: « Domine, quis credidit auditui nostro? » et alibi, « Dominus Deus 117.0188B| aperuit mihi aurem. » « Domine, audivi auditionem tuam. » Audivi (inquit) aure mentis poenas, quas Nabuchodonosor vel diabolo, ejusque membris praeparasti, et quinquies vae illis aeternum comminatus es. « Et timui, » secretissima judicia tua.

« Domine, opus tuum, » subaudis audivi; id est mysterium incarnationis tuae. Opus enim Dei est, ut beatus Augustinus dicit: Verbum caro factum. Quod etiam de resurrectione ejus potest accipi. Audivi (inquit) opus tuum, ut qui mori dignatus es pro nobis, resurgas a mortuis. « In medio annorum vivifica illud, » hoc est, in plenitudine temporis imple quod pollicitus es. Tu enim dixisti: Adhuc visus procul, et apparebit in finem. Ergo cum tempus illud quod constitutum est a te, venerit, vivifica 117.0188C| illud opus tuum, ut non moriatur sermo tuus, sed opere impleatur. « In medio annorum notum facies » Cum venerit tempus, et opera promissa compleveris, tunc monstrabis vera esse quae pollicitus es. « Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis, » non quod Deus more humano in ira obliviscatur, et post iram misericordiae recordetur, sed quod nobis in afflictione positis, videtur oblivisci, cum non cito laborantibus succurrit, sicut Psalmista in tribulatione dicit: « Usquequo, Domine, oblivisceris in finem? » Simulque consideranda est Dei clementia. Non dicit, Postquam poenas irrogaveris, sed « Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. » Non enim semper percutit, qui irascitur, sed tantummodo comminatur. Tale est et illud Apostoli: « Revelatur ira Dei super 117.0188D| omnem impietatem hominum. » Revelatur dixit, non infertur: sed revelatur ut terreat, et correctis parcat. Alia translatio dicit: In medio duorum animalium cognosceris. Quae duo animalia, Filium Dei et Spiritum sanctum cognoscimus. Quae etiam animalia putant esse duo cherubin, qui mutuo se respiciunt, et in medio sui habent oraculum sive propitiatorium. Quidam duo animalia putant esse duos latrones, in quorum medio crucifixus et agnitus est Dominus. Nonnulli duo animalia dicunt esse duo Testamenta, Vetus et Novum, quae animata et visa sunt, et in quorum medio Christus agnoscitur. Plures Moysen et Eliam intelligunt, inter quos Dominus in monte transfiguratus apparuit.

117.0189A| « Deus ab austro veniet. » Sunt qui hoc quod dicitur, « Deus ab austro veniet, » Bethlehem velint intelligi, quae in australi parte sita est, et in qua civitate natus est Christus. « Et sanctus de monte Pharan. » Pharan autem mons est vicinus monti Sinai, in quo lex data est. Inde dicitur venire Sanctus, quia per legem est cognitio Dei. Hoc juxta litteram. Vel « Deus ab austro veniet, » id est a meridie, ab illis videlicet qui sunt filii lucis et diei. A meridie ergo veniet Dominus, et exspectandus est iis qui sunt in fervore dilectionis et fidei. Unde et in Canticis canticorum sponsa interrogat: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. « Et sanctus de monte Pharan. » Pharan interpretatur os videntis, et revera de ore, id est sermone eruditi viri 117.0189B| et videntis, id est intelligentis, quique plenus luce scientiae, venit notitia Dei. ( Diapsalma. ) « Operuit coelos gloria ejus. » In nativitate enim Domini gloria repletum et quasi opertum est coelum, angelis protestantibus, « Gloria in excelsis Deo. » « Et laudis ejus plena est terra, » quia pacem adventus ejus terris refudit, concinentibus angelis, « Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. » Notandum vero quia cum dicitur, « Operuit coelos gloria ejus, » ostenditur minus esse quod operitur, eo quod operit. Ergo major est gloria quam coeli qui operiuntur. Possumus quoque coelos intelligere sanctos, qui portant imaginem supercoelestis, et enarrant gloriam Dei. Hos ergo coelos operit, hoc est, illustrat gloria et majestas Dei. Laudis ejus plena est terra, quia juxta vocem 117.0189C| Psalmistae: « Admirabile est nomen ejus in universa terra. »

« Splendor ejus ut lux erit » quia claritas miraculorum ejus manifesta luce radiavit. Nec nos moveat diversitas temporis; praeterito enim tempore dicit: « Operuit coelos gloria ejus, » praesenti, « Laudis ejus plena est terra; » futuro vero, « Splendor ejus ut lux erit. » Divina quippe Scriptura nulla temporis lege stringitur, quae supergreditur omne tempus. « Cornua in manibus ejus, » hoc est vexilla et tropaea crucis. Et notandum quod cum manus Domini in cornibus crucis affixae sint, non dicit: Manus Domini in cornibus, sed « Cornua in manibus ejus. » Ipsam enim crucem, imo ipsam mortem in potestate habuit, sicut ipse dicit: « Potestatem habeo 117.0189D| ponendi animam meam. »

« Ibi abscondita est fortitudo ejus. » Ibi, hoc est in cornibus, abscondita est fortitudo ejus, et potentia divinitatis ejus, quia cum esset in forma Dei aequalis Deo, exinanivit seipsum, formam servi accipiens, et humilians se Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. In cruce ergo abscondita est fortitudo ejus, quando dicebat: « Tristis est anima mea usque ad mortem. » Possumus quoque per cornua regiam potestatem accipere. Mos enim Scripturarum est cornu pro fortitudine et potestate ponere, ut Psalmista: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Et mater sancti Samuelis: Dabit (inquit) imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. 117.0190A| Cornua ergo in manibus erant, quia licet pateretur pro nobis, potestatem regiam non amisit, imo per crucem suum dilatavit imperium. « Ante faciem ejus ibit mors. » Mors, diabolus auctor mortis, de quo Joannes: Et nomen illi mors. Ivit ergo mors ante pedes ejus quia mox eo baptizato in Jordane, occurrit illi, tentans illum post jejunium quadraginta dierum, antequam aut praedicaret aut miraculis se Deum proderet. Unde adhuc sequitur: « Egredietur diabolus ante pedes ejus, » quia exeunti de aquis obvius fuit. Alia translatio dicit: Egredietur Rescheph ante pedes ejus. Tradunt Hebraei Rescheph nomen esse daemonis, qui principatum inter reliquos teneat, sicut et Beelzebub. Hunc dicunt in paradiso serpentem intrasse, et per eum primum hominem 117.0190B| decepisse. Unde et ex maledictione, qua a Domino condemnatus est, nomen accepit. Rescheph enim interpretatur reptans ventre. Dictum enim fuerat serpenti, imo diabolo qui erat in serpente: Supra pectus tuum gradieris. Egressus est ergo diabolus ante pedes Domini, quia mox ut baptizatus est, et ad descensum columbae vox Patris super eum intonuit, commotus his diabolus, adfuit ut eum tentaret, volens probare utrum esset Dei Filius.

« Stetit, et mensus est terram. » Stare, divinitatis est, sicut transire humanitatis. Stans ergo Dominus mensus est terram, quia potentia divinitatis cuncta disponens, terram, id est corda terrenorum hominum mensus est, discernens et praevidens qui digni essent eligi, qui justo judicio reprobari. « Aspexit, 117.0190C| et dissolvit gentes. » Aspectus Domini est vis divinae majestatis, qua cuncta praevidet, locis ac temporibus singula disponens. Aspexit ergo et dissolvit gentes, hoc est dissipavit ut non jam essent gentes, sed renati per fidem et baptismum efficerentur filii Dei. « Et contriti sunt montes saeculi. » Dissolutis gentibus saeculi, montes contriti sunt, id est omnis daemonum fracta potestas, quos montes saeculi vocat ob tumorem elationis. Sive montes saeculi, principes et potentes hujus mundi dicit, qui contriti sunt a duritia superbiae suae, visa claritate miraculorum Christi. Montes autem saeculi dicit, quia sunt alii montes, qui non sunt saeculi, sancti videlicet apostoli et viri apostolici, de quibus Psalmista: « Levavi oculos meos in montes, etc. » Hi non sunt montes saeculi, 117.0190D| sed montes Dei, montes incaseati, hoc est gratia spirituali repleti.

« Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus. » Qui sunt montes, ipsi sunt et colles, potentes videlicet, et eorum suppares, quorumque superbiam ante adventum Christi nemo poterat humiliare. Contriti vero et incurvati sunt ab itineribus aeternitatis ejus, id est Dei, quia aeternitas divinitatis ejus ad nos venire dignata est. Itinera autem ejus sunt, de coelo in uterum virginis, de utero in praesepe, de praesepi ad baptismum, de baptismo ad crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro iterum in coelum. Possunt etiam et per montes fortiores daemones intelligi, qui in haereticis et 117.0191A| apostatis sunt, et elevant se contra scientiam Dei: colles vero, minoris potentiae daemones, qui sunt in hominibus saecularibus, de divitiis, fortitudine, formositate, nobilitate, caeterisque corporis bonis gloriantibus. Hi montes et colles in adventu Christi contriti et incurvati sunt, quia conversis talibus, et exemplum humilitatis Christi suscipientibus, confusi sunt daemones, qui in eis erant, et contraria eorum fortitudo ad nihilum redacta est.

« Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae. » Aethiopes teterrimi sunt homines, qui feruntur draconum vesci carnibus, ideoque significant daemones tetros malitia, quorum sunt potus dulcissimus, homines serpentium animum habentes, et ad nocendum semper parati. Aethiopum tabernacula sunt ipsi homines, 117.0191B| qui laborando pro acquirendis divitiis, efficiuntur tabernacula eorum; quod propheta uno verbo iniquitatis expressit sic: Omnis enim dives aut ipse iniquus est, aut haeres iniqui. Ait ergo propheta, Vidi, subaudis homines factos tentoria Aethiopiae pro iniquitate, id est cupiditate, qua nunquam cessant congregare divitias; quas cum adepti fuerint, tradunt se luxuriae et voluptatibus, atque omni iniquitati, sicque efficiuntur hospitium daemonum, qui debuerant esse templum Dei. « Turbabuntur pelles terrae Madian. » Quod dixit supra tentoria, nunc dicit pelles; et quod Aethiopes, hoc terram Madian. Madian enim regio est vicina Aethiopiae. Interpretatur Madian ex judicio, subaudis in condemnationem. Turbabuntur ergo pelles terrae Madian, id est 117.0191C| homines qui se fecerunt habitacula daemonum, per injustitiam et iniquitatem divitias et saeculi dignitates acquirendo. Turbabuntur enim, quia conscientia peccatorum territi, et metu aeternarum poenarum exagitati, semper erunt in formidine, et severos post mortem cruciatus quotidiano pavore superstites sustinebunt.

« Nunquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari indignatio tua? » Interrogat propheta Dominum, et quasi dubitans loquitur: O Domine, quando Jordanem fluvium retro converti fecisti, et quando mare divisisti, ut viam faceres populo tuo, nunquid in fluminibus iratus es, aut in mari fuit indignatio tua? Non enim insensibilia elementa quidquam offenderant ut tuam mererentur 117.0191D| indignationem. Sicut ergo tunc fecisti dimicans pro populo tuo, ita nunc ascendens equos tuos, et corripiens arcum, salutem dabis populo tuo. Sciendum autem bona flumina esse et mala, mare quoque esse bonum et dulce, esse et pessimum et amarum. In bona significatione ponitur fluvius, cum dicit Psalmista: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei; » in mala vero, ut apud Ezechielem Pharao loquitur: « Mea sunt flumina, et ego feci illa. » Mare quoque in bonam partem ponitur, ubi in psalmo dicitur: « Domini est terra et orbis terrarum. Ipse super maria fundavit eum. » Mala ergo flumina sunt dogmata haereticorum, quae velut flumina currunt spumanti eloquentia, et fluunt contra veritatem. His 117.0192A| irascitur Dominus, et est in illis furor ejus. Mare vero sunt animae eorum qui circumferuntur omni vento doctrinae, et semper in imo sunt. In talibus est indignatio Domini, quod faveant perversis doctoribus, nondum tamen exardescit in illis furor, sed exspectantur ut resipiscant ab erroribus suis. « Qui ascendens super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio. » Equi Dei sunt sanctorum animae, super quas ascendit Dominus ut eas possideat, et ab errorum deviis ad veritatis tramitem dirigat. Ex his equis erat ille qui dicebat: « Ut jumentum factus sum apud te. » His equis et curribus vallatur Eliseus propheta, quos etiam metuenti puero suo ostendit. Ait enim Scriptura libri Regum: « Quia aspexit, et ecce mons plenus equis igneis, et quadrigae igneae in 117.0192B| circuitu Elisei. » Et hoc notandum quod in tantis millibus equorum et curruum, nullus ascensor eorum cernitur. Ille enim erat auriga et rector, cui Psalmista canit: « Qui sedes super cherubin, manifestare. » Super hujuscemodi equos ascendit Deus, et quadrigae ejus salvatio; vel, ut alia translatio dicit, Equitatus tuus sanitas. Equitatus Dei justorum omnium est multitudo, totius humani generis salvatio, quia in sanctis equitans, totum lustravit et salvavit orbem.

« Suscitans suscitabis arcum tuum; » id est, quod promisisti in Veteri Testamento, implebis in Novo. Nam per arcum, qui duobus cornibus tendit, duo Testamenta intelliguntur. Unde sequitur et ostendit quid sit arcus: « Juramenta tribubus quae locutus 117.0192C| es. » Suscitabis (inquit) arcum, impleta juramenta, quae locutus es tribubus Israel de adventu Filii tui.

( Diapsalma. ) « Fluvios scindes terrae; viderunt te et doluerunt montes. » Fluvii terrae sunt corda terrenorum hominum, qui praedicantibus apostolis scissa sunt et aperta per poenitentiam, ut semen verbi Dei reciperent. Nam et in passione Domini petrae scissae sunt, ut dura gentium corda signarentur esse scindenda per fidem. Viderunt hoc montes, id est contrariae fortitudines, et doluerunt invidentes gentium saluti. Sive montes sunt excelsa regna terrarum, et sublimes saeculi potestates. Viderunt crescere et propagari fidem Christi, et doluerunt, atque gravissimam contra sanctos persecutionem excitaverunt. 117.0192D| Unde sequitur: « gurges aquarum transiit. » Gurges aquarum valida tempestas persecutionis, transiit, id est conquievit, postquam montes, id est saeculi potestates Christum agnoverunt. Sive alio sensu: gurges aquarum, id est praedicatio apostolorum, transiit, nuntiata per omnes mundi terminos. « Dedit abyssus vocem suam: » id est, profunda apostolorum praedicatio per orbem insonuit. « Altitudo manus suas levabit; » id est virtus divina miraculorum se operibus declaravit; manus namque levare mira operari est. Aliter: « Dedit abyssus vocem suam; » id est inferus a Christo superatus, triumphatorem mortis laudavit. « Altitudo manum suam levavit; » id est celsitudo angelica 117.0193A| quasi quodam plausu manum tripudians, Christum laudavit.

« Sol et luna steterunt in habitaculo suo. » Juxta litteram, ut Isidorus dicit, post diem judicii non occidet sol et luna infra terras descendendo, sed semper super terras parebunt; sol quidem in oriente, luna in occidente omni mundo conspicua, nec sub terras descendent, ne inferis lumen suum ostendant. Altiore sensu: « sol et luna steterunt in habitaculo suo, » quia Christus, qui verus est sol, resurgens a mortuis, habitaculum coeli conscendit; luna vero, id est Ecclesia, in fide quam percepit, devote et inconcusse permansit. Quod apertius alia translatio dicit: Elevatus sol in ortu suo, et luna stetit in ordine suo. « In luce sagittarum tuarum 117.0193B| ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. » Ordo verborum est: Sagittae tuae et hastae tuae in luce et in splendore fulgurantis ibunt. Sagittae et hastae Dei, apostoli sunt, quia sicut sagittae et hastae refulgent et vulnerant, sic apostoli refulgebant miraculis, vulnerabant praedicamentis, denuntiantes peccatoribus aeterna supplicia. Aliter: « Sol et luna steterunt in habitaculo suo. » O Deus! sol et luna, et omnis splendor signorum, quo prius illustrabas populum tuum, jam malorum pondere et quodam tenebrarum horrore cooperta erant; te autem apparente, steterunt in habitaculo suo, hoc est, receperunt splendorem et virtutem suam. Ibunt itaque haud dubium populi fideles in luce sagittarum tuarum, et in splendore fulgurantis hastae tuae; hoc est, ambulabunt 117.0193C| per iter hujus vitae in luce praeceptorum tuorum, quae velut sagittae aut hastae vulnerant ad salutem, ad hoc terrent, ut emendent.

« In fremitu conculcabis terram. » In terribili praedicatione apostolorum conculcabis terram, id est, conteres corda terrenorum hominum. « Et in furore, » id est judicii comminatione.

« Obstupefacies gentes » regna terrena et omnem mundi potestatem mirari facies. Quia « egressus es, » o Deus Pater, « in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo, » id est cum Filio tuo, quem prae omnibus sanctis singularis gratiae chrismate unxisti. Ut enim Apostolus ait: « Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. » « Percussisti caput de domo impii. » Caput, principem hujus mundi: domum 117.0193D| ipsius, mundum sive animam peccatoris, in qua velut in suo requiescit hospitio. Percutitur ergo caput de domo impii, ut illo percusso, fiat domus Dei et habitatio justitiae. « Denudasti fundamentum usque ad collum. » Omnes astutias et secreta consilia illius impii manifestasti fidelibus usque ad collum, id est usque ad ipsum qui est caput et princeps nequitiae spiritualis, Antichristi videlicet; quia velut collum subjungitur capiti, ita ille suppar est malitiae diaboli, et quasi administrator deceptionis. Hinc Apostolus: Ut non circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationes ejus.

( Diapsalma. ) « Maledixisti sceptris ejus. » Sceptrum gestamen est regium, et ideo per sceptrum regia 117.0194A| potestas innuitur. Maledixit Deus sceptris ejus, id est impii, id est regno et potestati ejus. Impium autem, secundum superioris prophetiae tractatum, id est, specialiter, juxta litteram, Nabuchodonosor, vel generaliter omnem populi Dei adversarium, seu ipsum diabolum possumus accipere. De quo adhuc sequitur: « Capiti bellatorum ejus, » subaudis maledixisti. Non solum (inquit) sceptris ejus, sed etiam ipsi capiti quod percusseras, maledixisti. Caput autem bellatorum diabolus, persecutorum Ecclesiae, quales fuerunt Nero, Domitianus, caeterique qui publicam persecutionem Ecclesiae indixerunt. « Venientibus, » id est qui veniebant, « ut turbo, » sicut tempestas cum terrore nimio, « ad dispergendum me, » id est unitatem sanctae Ecclesiae. « Exsultatio 117.0194B| eorum, » id est persecutorum « sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. » Quemadmodum raptor exsultat, cum pauperem nullo vidente et auxilium ferente spoliat, ita persecutores sanctorum gaudebant, tanquam Deo non vidente et nesciente quos affligerent. Potest hoc et de omni perverso dici, qui cum impune peccat exsultat, putans Deum se posse latere, et quae agit ignorare.

« Viam fecisti in mari equis tuis. » Equi Dei sunt apostoli caeterique praedicatores, quibus Deus viam fecit in mari, hoc est in mundo, ut possent discurrere per orbem. Neque enim ipsi sua virtute ad tot et tantas saevas nationes potuissent praedicando venire, nisi ille fecisset viam, diversitatem gentium sub uno Romanorum imperio conciliando. 117.0194C| « In luto aquarum multarum; » id est in idololatria multarum gentium fecisti praedicatoribus tuis viam, ut eam spernerent et quasi lutum conculcandam annuntiarent.

« Audivi » non aure corporis, sed intellectu mentis. Et quae audivit? Ea videlicet quae a Patre dicta sunt Filio, de ejus nativitate et passione, qua mundum redempturus erat. « Et conturbatus est venter meus; » id est intellectus meus, cur videlicet ausus fuerim reprehendere judicia Dei, cum etiam ipse Dei Filius, qui peccatum non habuit, tanta et tam indigna ab indignis sustinuerit. « A voce, » subaudis hujus auditionis, « contremuerunt labia mea » ut ultra jam non auderem loqui aut conqueri, quare justi affligantur in mundo. « Ingrediatur putredo 117.0194D| in ossibus meis, et subter me scateat. » Certus jam propheta quod idcirco sancti adversis exercentur in hac vita, ut ad veram requiem in alia perducantur, dicit libenter se velle pati omnia contraria; optat se tentari et affligi corporis infirmitate, sicut Job, dicens: « Ingrediatur putredo in ossibus meis, » ut non solum caro, sed etiam medullae ossium computrescant. « Et subter me scateat, » hoc est, bulliat multitudine vermium. Per quod ostendit paratum se esse ad omnia gravissima et postrema supplicia sustinenda. Et hoc quare? « Ut requiescam in die tribulationis; » hoc est, in die judicii, quando erit talis tribulatio, qualis nunquam antea fuit. Et « ut ascendam ad populum accinctum nostrum. » 117.0195A| Ordo est, « ut ascendam ad populum accinctum nostrum, » id est expeditum et praeparatum resistere spiritualibus hostibus.

« Ficus enim non florebit. » Ficus Judaicam plebem designat, ad quam venit Dominus, quaerens in ea fructum justitiae, et non reperit, statimque ei maledixit, dicens: « Nunquam ex te fructus oriatur. » Praevidens ergo propheta Judaeos in sua infidelitate permansuros, dolore plenus dicit: « Ficus non florebit. » id est Synagoga infidelium Judaeorum, florem fidei et fructum boni operis non afferet. Et hoc non de omnibus, sed de illis dixit qui excaecati sunt, quorum maxima pars periit. Cum plenitudo gentium introierit, tunc florebit haec ficus, et omnis Israel salvus fiet. « Et non erit germen in vineis. » 117.0195B| Vineam plebem illam vocari, ex multis sanctae Scripturae locis discimus, e quibus unus est, « Vineam de Aegypto transtulisti. » Haec vinea plantata in patriarchis, exculta nobiliter in prophetis, acceptissimum Deo fructum attulit, sed apparente Domino degeneravit: Et cum debuisset facere uvas, fecit labruscas: id est, cum debuisset credere in Christum, qui ei promissus et missus fuerat, econtra negavit eum, et ad mortem poposcit, dicens, « Non habemus regem nisi Caesarem, » et, « Crucifige, crucifige eum. » Hoc praevidens propheta sanctus deplorat, dicens: « Non erit germen in vineis; » hoc est, radix boni operis in Judaeis. « Mentietur opus olivae. » Olivam Synagogam designare, poterit agnoscere qui legerit Paulum apostolum, disputantem de fractis 117.0195C| olivae ramis, et de oleastro in bonam olivam inserto. Hujus olivae opus fuit unctio, quia in Veteri Testamento reges et prophetae oleo visibili ungebantur. Hanc unctionem cessaturam in adventu Christi praenuntiat propheta, quomodo et Daniel dicit: « Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio. » Vel ita: « Mentietur opus olivae, » id est, mentietur plebs Judaica, quae se promittebat impleturam omnia quae Dominus praecipiebat, dicens: Omnia quae praecipit Dominus Deus noster faciemus, et obedientes ei erimus. « Et arva non afferent cibum. » Hierusalem terrenam arvorum, id est camporum, nomine designat. Quae enim in montibus sita erat, et de qua dictum fuerat: « Fundamenta ejus in montibus sanctis, » postquam Dei Filium recipere noluit, 117.0195D| humilis et campestris vocatur, de virtutum prolapsa cuimine. Arva ergo non afferent cibos, quia plebs Judaica nullam jam frugem fidei vel bonae reddit 117.0196A| operationis. « Abscidetur de ovili pecus; » id est de Hierusalem, in qua velut pecus in ovili habitabat; abscidetur promiscua plebis multitudo, deleta a Tito et Vespasiano ferro, fame et captivitate. « Et non erit armentum in praesepibus, » id est sacerdotes, scribae et caeteri principes, qui velut tauri pingues, subjectis populis quasi gregibus praeerant, et velut in plenis praesepibus deliciabantur. Non ergo erit armentum in praesepibus, quia subversa Hierusalem, omnis illa principum dignitas annullata est, et impletum quod Dominus dixerat: « Relinquetur vobis domus vestra deserta. »

« Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. » Praedicta perditione plebis et principum et totius civitatis, loquitur propheta ex sua et 117.0196B| apostolorum omniumque sanctorum persona. « Ego (inquit) in Domino gaudebo, » non in divitiis, non in gloria hujus mundi, « et exsultabo in Deo Jesu salutari meo. » Jesus enim salvator, sive salutaris interpretatur, sed interpres maluit ipsum Hebraicum verbum ponere, quia dulce et plenum gaudii nomen Jesus semper delectat audire.

« Deus Dominus fortitudo mea. » Omnis mea virtus, omnis justitia Christus est, qui est Deus meus. « Et ponet pedes meos quasi cervorum. » Cervorum natura est ut plana et humilia deserant, et montium ardua conscendant, serpentes etiam de cavernis flatu extractos occidant. Sic et sancti terrena et infima deserunt, ad coelestia contendunt, et sua praedicatione a cordibus hominum serpentis 117.0196C| antiqui malitiam depellunt. Dicit ergo propheta, Deus Dominus ponet pedes meos, id est actiones meas quasi cervorum, faciens me sua gratia caduca contemnere et aeterna desiderare. « Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. » Deducet me super excelsa mea, id est ad illam coelestem patriam, quia mihi et omnibus sanctis ante saecula praeparata est. Ideo confidenter dico: « Super excelsa mea. » Ipse autem deducet, quia hoc non mea virtus, sed ejus est gratia. Deducet autem me canentem victori, id est Christo triumphatori mortis et diaboli. Deducet ergo me super excelsa, hoc est, ad beatam supernae civitatis frequentiam, quae ex angelis et sanctis hominibus constat, ut illis admixtus atque conjunctus, canam victori cum angelis, 117.0196D| « Gloria in excelsis Deo. » Canam et in psalmis panegyricis, cum psalmigrapho David concinens: « Domine, in virtute tua laetabitur rex. »

IN SOPHONIAM PROPHETAM. 117.0195| Sophonias propheta, qui nonus est in ordine duodecim prophetarum, interpretatur specula, sive arcanum Domini. Cernit captivitatem urbis Hierusalem, cujus jam instabat eversio regnante Josia rege justissimo, sub quo et iste prophetavit. Aliarum gentium vastationem praedicat, et diem judicii intonat.

CAPUT PRIMUM. 117.0196D| « Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezechiae, in diebus Josiae filii Ammon regis Judae. » Tradunt Hebraei, cujuscumque pater aut avus ponitur in titulo, ipsos quoque fuisse prophetas. Ergo hic Sophonias ab avis et atavis prophetali stirpe generatus 117.0197A| est. Sophonias enim habuit patrem Chusi, avum Godoliam, proavum Amariam, atavum Ezechiam. Interpretatur Sophonias (ut dictum est) specula sive arcanum. Prophetae enim speculatores erant, sicut ad Ezechielem dicitur: « Speculatorem dedi te domui Israel. » Arcana quoque Domini eis revelabantur, sicut in Amos dicitur: Non faciet Dominus verbum, nisi ante revelaverit servis suis prophetis. Hic ergo speculator filius erat Chusi, qui interpretatur humilitas, vel Aethiops meus. Habebat autem avum Godoliam, qui dicitur magnitudo Domini; proavum Amariam, qui sermo Domini interpretatur; atavum Ezechiam, qui vertitur in fortitudinem Domini. Itaque de fortitudine Domini nascitur sermo Domini, de sermone 117.0197B| Domini magnitudo Domini, de magnitudine Domini generatur humilitas, quia quo magis aliquis ad virtutis perfectionem conscenderit, eo amplius se humiliabit, dicens cum propheta: « Humiliatus sum usquequaque, Domine, » etc. Confitebitur quoque se Dei Aethiopem, quia Chusi Aethiops meus interpretatur, id est, agnoscet se peccatorem, et dicet cum Joanne apostolo: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, » etc. Hic talis et tantus, bene dicitur fuisse in diebus Josiae regis sanctissimi, qui interpretatur elevatio Domini. Tempore ergo elevationis exstitit filius humilitatis, quia per humilitatem elevamur ad coelestem elevationem.

« Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus, congregans hominem et pecus, congregans 117.0197C| volatile coeli et pisces maris. » Diu exspectaverat Dominus peccantem Judam sub malis regibus, et quasi aliquam poterant habere excusationem, et dicere: Volumus servire Domino, sed prohibemur a regibus nostris. Unde dedit eis justissimum regem Josiam, qui eos exemplis et monitis voluit reducere ad cultum Dei, sed illi nihilominus in idololatria permanserunt. Quapropter juste prophetatur de eis eversio Hierusalem, et captivitas populi, ac victoria Nabuchodonosor. « Congregans congregabo omnia. » Non (inquit) ultra ad poenitentiam exspectabo, sed omnia congregans consumam. Non homo, non pecus, non volatilia aut pisces remanebunt, iram meam etiam bruta sentient animalia; quia enim propter hominem creata sunt omnia, jure interfectis hominibus 117.0197D| sequitur solitudo et raritas bestiarum. « Et ruinae impiorum erunt. » Ad primum quoque Domini adventum haec ipsa prophetia referri potest, quando ex Judaeis et gentibus per fidem congregati sunt, quidam velut homines ratione utentes, alii quasi pecus simplices et ineruditi, leves ut aves, curiosi veluti pisces, qui maris profunda rimantur. « Et ruinae impiorum erunt. » Non tantum in ultimo judicio erunt ruinae impiorum, cum audierint, « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, » sed et in primo jam adventu hoc factum est, quando venit Dominus in ruinam, ut ruerent qui male stabant, et qui vivebant peccato, morerentur et inciperent vivere justitiae. Sive simpliciter in adventu Christi primo 117.0198A| fuerunt ruinae impiorum negantium Christum et nolentium recipere fidem ejus. « Et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus, et extendam manum meam super Judam et super omnes habitatores Hierusalem. » Extensio manuum gestum percutientis ostendit. « Et disperdam de loco hoc reliquias Baal, » id est cultores ejus, qui pauci remanserant in Juda de caede hostium. Ad tantam namque impietatem venerant, ut in templo Dei statuam Baal ponerent, quam imaginem Ezechiel vocat idolum zeli, et in eodem sanctuario Deum et idola venerarentur. « Et nomina aedituorum cum sacerdotibus. » Aeditui sunt janitores, id est aedium custodes, ipsi sunt Hebraice Nathinei. Hic autem despective sacerdotes vocat aedituos, quos a fano, id 117.0198B| est templo fanaticos dicimus. Et aedituos ergo et sacerdotes quondam Dei minatur se disperdere.

« Et eos qui adorant super tecta militiam coeli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchon. » Super tecta enim, id est in domatibus stantes, solem et lunam et caetera sidera adorabant, et pariter in nomine Domini, et in nomine Melcho, qui interpretatur rex, jurabant.

« Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum, » subaudis disperdam; illos videlicet, qui declinantes a cultura Domini, adorant militiam coeli, et jurant per nomina idolorum, et adorant Baal et idolum Sidoniorum. Tropologice Hierusalem Ecclesiam significat Domini, de qua in adventu suo disperdet 117.0198C| omnem idololatriam et reliquias Baalim, quod interpretatur in sublimioribus, id est vanam gloriam et pompam falsae admirationis; necnon etiam eos, qui jurant in Domino, et in Melcho, id est illos qui Deo et saeculo se putant posse servire, cum econtra Dominus: « Nemo potest duobus dominis servire. » Et quia vertuntur de post tergum Domini, id est qui ad mala opera declinantes, relinquunt iter quo Dominum sequi debuerunt. Potest etiam per tergum Domini, corporeus adventus ejus intelligi, quo visibilis fuit, sicut per ejus faciem divinitas quae a nulla creatura, ut est, videri potest. Unde et ad Moysen dictum est: « Est locus apud me, et stabis supra petram. Cumque transierit gloria mea, tollam manum meam, et videbis posteriora 117.0198D| mea. » De post tergum Domini recedunt, qui aut eum incarnatum non credunt, aut ejus praecepta contemnunt.

« Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini. » Sileat, revereatur, intremiscat. Diem Domini, juxta litteram, intelligimus tempus captivitatis et ultionis in populum Judaeorum. Vel spiritualiter diem extremi judicii, non est absurdum intelligere. « Quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. » Hostiam praeparatam, populum dicit, qui in tempore vindictae velut hostia mactandus erat. « Sanctificavit vocatos suos, » quasi ad celebre convivium invitatos. Solebant enim epulum habentes sanctificari, id est ablui, et cultioribus 117.0199A| vestibus indui. Vocatos ergo Nabuchodonosor et Chaldaeos debemus accipere, quos ipse vocabat ad puniendos peccatores; nam et per Jeremiam servum suum dicit: « Vocavi (inquiens) Nabuchodonosor servum meum. » Quidam diem Domini, quando praeparavit hostiam suam, de primo adventu ejus accipiunt, quando singularis hostia, id est verus agnus Christus immolatus est. Vocatos et sanctificatos, apostolos et eos qui per eos ad fidem venerunt, intelligunt.

« Et erit in die hostiae Domini, visitabo super principes et super filios regis. » Dies hostiae Domini, tempus est Judaicae captivitatis, quando omnis populus erat immolandus ab hostibus; tunc visitavit Dominus super principes et super filios regis Josiae, quos omnes vel captos constat fuisse, vel occisos. 117.0199B| Sive generaliter filios regis, stirpem regiam dicit. « Et super omnes qui induti sunt veste peregrina, » id est exotica et pretiosa, sive super eos, qui pro Dei cultu idola venerabantur.

« Et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa; » id est, qui quondam fastu et dignitatis supercilio, gradus sive limen templi conscendunt. In Hebraica veritate habetur: « Qui transibunt limen; » quod faciunt cultores veste daemonis, qui limen templi illius non calcant, - sed pertransibunt. « Qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo; » id est divitiis iniquitate paratis. Tropologice haeretici peregrinis vestibus induuntur, qui relicta veste Christi, quam accepimus in baptismo, assumunt impietatem pro pietate, pro veritate mendacium. 117.0199C| Ipsi quoque super limen arroganter ingrediuntur, qui spreta simplicitate fidei, Ecclesiam per erroris sui praedicationem iniquitate et dolo complent.

« Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda, et contritio magna a collibus. » Portam piscium eam portam secundum litteram dicit, quae vicinior erat mari, et ducebat Diospolim et Joppen. Quodque sequitur, « Ululatus a secunda, » portam dicit secundi muri in eadem maris via. Secundam autem Hierusalem, etiam in libro Regum legimus: « Misit ad Oldam propheten uxorem Sellum, quae habitabat in Hierusalem in secunda. » Contritionem a collibus, perturbationem designat de monte Sion, et excelsiore scilicet urbis parte, qua capta, facilior erat ad 117.0199D| prona descensus. Tropologice per portam piscium, sensus oculorum exprimitur; per secundam, sensus aurium. Per hos quippe duos sensus, videlicet audiendi et videndi, maxime peccatores judicandi sunt, per quos peccati delectatio ad sensus reliquos emanat. Erit enim contritio magna a collibus, quia conteretur quidquid fuerat excelsum. Vox enim Domini super omnem superbum et arrogantem, et humiliabitur. Sunt qui duas portas, baptismum intelligunt et poenitentiam, et a prima porta vox clamoris illorum erit, qui non servaverunt quod in baptismo promiserunt. Ululatus a secunda, eorum qui non egerunt poenitentiam de his quae post baptismum commiserunt.

117.0200A| « Ululate, habitatores Pilae, conticuit omnis populus Chanaan. » Pilam hoc loco vas debemus accipere, in quo frumenta pinsuntur, id est tunduntur, et est producta pi syllaba. Nam aliud est pila pi correpta, sphaera videlicet pilorum, qua pueri ludunt. Pilam ergo appellat Hierusalem, quasi enim vi et impetu frumenta feriente desuper pilo tunditur; ita de porta piscium et de secunda atque de collibus proruens, decurret Chaldaeorum vel Romanorum exercitus, et comminuet omnia. Populum autem Chanaan, populum Judaeorum appellat, quia impietates Chananaeorum agebant: nam et Daniel impudicum senem semen Chanaan vocat. Venientibus itaque hostibus, conticescent nimio metu, et suorum scelerum conscientia exagitati, nec saltem 117.0200B| Deum quem offenderunt, invocare audebunt. « Disperierunt omnes involuti argento; » illi videlicet qui divitiis confidebant, et se quasi involutos et circumseptos nimiis opibus aestimabant, et idcirco pauperes despiciebant. Et notandum quod non futuro tempore dixit: Conticescet Chanaan, aut disperibunt, sed de praeterito, « conticuit » et « disperierunt; » quia quod certissime venturum erat, quasi jam venisse praevidebat. Non autem soli peribunt, qui in suis divitiis gloriantur, sed etiam qui inflantur de dignitatibus saeculi, tument vana nobilitate, pulchritudine vel robore corporis, caeterisque mundi vanitatibus extolluntur.

« Et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus 117.0200C| suis. » Cum (inquit) Chaldaei vel Romani venerint ceperintque Hierusalem, tunc scrutabor cum lucerna omnia loca civitatis, in quibus abscondi poterunt, etiam cloacas et obscuras speluncas, ut nullus possit effugere. Hoc, qui subversionem a Romanis factam legerit, ita gestum inveniet. Visitabit etiam super viros defixos in faecibus suis, hoc est, qui in corporibus confidunt. Despective enim fortitudinem corporis faeces vocat. Sive defixos in faecibus vocat peccatores, qui consuetudine peccandi, defixi sunt in suis illecebris, nec ab eis poenitendo ablui volunt. Hi tales, « qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male, » id est, nec bonis bona retribuet, nec malis mala rependet. Tropologice autem in die illa, id est in consummatione 117.0200D| mundi, scrutabitur Deus Hierusalem, id est Ecclesiam in lucerna, hoc est in judicio Christi, qui ex humanitate constat et divinitate, sicut lucerna ex testa et lumine, per quem Deus Pater omne faciet judicium; et visitabit super viros defixos in faecibus suis, hoc est, ulciscetur in eis, quibus sua peccata placuerunt, cum defenderent mala sua, blasphemantes Deum, tanquam tales eos fecisset, et tollentes providentiam Dei, ut nec bene facere prodesset, nec obesset male facere. In lucerna ergo Dominus Hierusalem scrutabitur, id est proferet omnia abscondita in lucem. Neque tantum de operibus sed etiam de otiosis sermonibus et de subtilissimis cogitationibus ratio fiet et vindicta.

117.0201A| « Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum, et aedificabunt domos, et non habitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. » Manifeste de Judaeis dicitur, quorum fortitudo et omnis exercitus captivitatis tempore in direptionem data est, et domus destructae, et agri et vineae vastatae. Nec prolongata est ultio, nec ultra exspectavit patientia Dei, sed velociter restituit eis quod merebantur. Sed et juxta tropologiam in die judicii omnis malorum fortitudo dabitur in direptionem. Qui aedificaverunt domos non super petram, sed super arenam, nec plantaverunt vineam electam, sed vineam Sodomorum et Gomorrhae. Talis ergo plantatio peribit.

« Juxta est dies Domini magnus, juxta et velox 117.0201B| nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae. » Juxta litteram omnia haec vel de Babylonica, vel de Romana captivitate dicuntur. Tunc enim experti sunt diem amaram, qui Deum ad amaritudinem provocaverant. Tribulati sunt ibi fortes et potentes, fuit dies illa dies irae, quia saepe quidem antea sustinuerant iram Dei, sed non in consummatione. Haec autem ira finis eorum fuit, quia perdiderunt locum, regnum, et gentem, et in omnes mundi terminos dispersi sunt. Possunt haec tropologice referri ad consummationem saeculi, quando erit vox amara, quae dirigetur ad eos qui in sinistris erunt, « Ite in ignem aeternum, » etc. Tribulabitur ibi fortis, quia etiam 117.0201C| sancti pavore solventur, et virtutes coelorum movebantur. Erit quoque dies irae, tribulationis et angustiae, quando plangent omnes gentes, et nullus erit effugii locus, nullus alteri auxiliabitur. Erit « dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, » quod necesse est ut eos persequantur tenebrae, qui dum male agerent, odio habebant lucem.

Erit « dies tubae et clangoris, » quod (ut Apostolus ait) fiet judicium in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. » Haec autem omnia erunt « super civitates munitas, » id est super omnem mundi confidentiam et praesumptionem. « Et super angelos excelsos, » opera videlicet perversa, et rectam Domini viam declinantia.

« Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, 117.0201D| quia Domino peccaverunt, et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpus, sicut stercora, sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae furoris Domini. In igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. » Manifestum est quod idcirco haec omnia Hierusalem sustinuerit, quia peccaverunt Domino Christo, tradendo eum morti. Tunc ambulaverunt, ut caeci, ignorantes quid agerent; et quia fuderant sanguinem prophetarum, et sanguinem ejus qui est Dominus prophetarum, idcirco effusus est sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum jacuerunt insepalta velut stercora. Divitiae quoque eorum iniquitate 117.0202A| et nimia sollicitudine quaesitae, non poterunt liberare dominos et possessores suos, quia ignis irae Domini devorabit eos et omnem terram regni illorum. Faciet autem Dominus consummationem cum festinatione. Nam quadragesimo secundo anno post passionem Domini possessa est Hierusalem a Romanis, et consummatio facta est cum festinatione. Sed et in mundi fine tribulabuntur impii homines, id est carnales et qui secundum hominem vixerunt, et ambulabunt ut caeci, quia verum lumen perdiderunt. Quod vero sequitur: « Effundetur sanguis eorum sicut humus, » in die judicii non poterit effundi sanguis, cum jam erunt immortalia corpora. Ergo nomine sanguinis illud debemus accipere, quo vegetatur et vivit anima, fidem videlicet, 117.0202B| spem, et charitatem, caeterasque virtutes, in quibus est vita animae. Qui ergo hunc animae sanguinem fuderit, id est qui hominem malo exemplo vel perversa doctrina necaverit fundetur, in die judicii sanguis ejus, id est si quid vitale in bonis operibus videbatur habere, cogetur amittere.

CAPUT II. « Convenite, congregamini, gens non amabilis. » Post praedicta mala quae passuri erant, provocat propheta populum ad poenitentiam: Convenite, congregamini in unionem charitatis, qui eratis dispersi peccatis. « Gens non amabilis, » id est indigna amore Dei.

« Priusquam pariat visio quasi pulverem transeuntem 117.0202C| diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, » id est antequam impleantur quae praedicta sunt, quae ita facile venient, nisi poenitendo praeveneritis, sicut levissime rapitur pulvis a vento. In quo considerandum quanta sit Dei clementia. Provocat ad misericordiam, ne faciat quod minatus est. Tropologice generalis est ad omnes exhortatio, ut congregentur in societatem Ecclesiae, et praeveniant iram Dei per poenitentiam, ne eos dies judicii imparatos inveniat.

« Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati. » Vox prophetae ad sanctos dirigitur: O sancti et electi, qui praecepta Domini adimpletis, et in terra positi audistis vocem dicentis: « Beati mites, quoniam ipsi possidebunt 117.0202D| terram, » et imitati estis ejus mansuetudinem, et justitiam operati estis, quaerite Dominum amando et colendo illum. Et quasi interrogaretur, quis est iste Dominus, respondetur.

« Quaerite justum, quaerite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini, » id est Christum, cui omne judicium dedit Pater. Jubetur ergo mansuetis ut quaerant mansuetum, ut quod minus est in illis, ab illo qui est virtutum omnium finis, perficiatur. Sed et hoc dicendum, quod justis et mansuetis loquens, quasi dubitative dicit: Si forte abscondamini in die furoris Domini, quid fiet de peccatoribus?

« Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum. 117.0203A| Azotum in meridie ejicient, et Acaron eradicabitur. » Tanta, inquit, erit fortitudo Chaldaici exercitus, ut etiam potentissimas urbes Philistinorum, quae nobis semper aequo certamine restiterunt, eadem captivitas apprehendat. Mystice Gaza, quae interpretatur fortitudo ejus, eos designat qui in robore corporis confidunt, et in saeculari potentia. Hi ergo destruentur et ad nihilum redigentur. Ascalon interpretatur ponderata, vel ignis homicida, peccatores insinuat, qui juxta mensuram criminum judicabuntur, et eadem mensura qua mensi sunt remetietur eis, et qui arserunt desiderio effundendi sanguinis, et studio scandalizandi et necandi animas. Hi in desertum deducentur, ignibus gehennae traditi. Azotus, quae interpretatur ignis 117.0203B| generationis, eos designat qui libero in his incendio ardent. Hos ergo in meridie, id est aperta et clara luce ejicient in tenebras exteriores, quando sancti plenam recipient claritatem. Acaron, quae dicitur sterilitas vel eradicatio, eos typice designat qui nullos boni operis fructus habentes, et multos perversa doctrina avellunt ab amore Dei. Hi quoque eradicabuntur de terra viventium.

« Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum. » Quatuor magnis urbibus Palaestinae nominatis, nunc ad totam provinciam propheticus sermo dirigitur, et praedicitur quod et ipsi qui juxta mare habitabant vastandi sint. Quid vero sequitur, « Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philistinorum, et disperdam te ita, ut non sit inhabitator, » ostendit 117.0203C| Philisthaeos Chananaeos esse, minaturque eis propheta quod ad tantam venturi sint vastitatem, ut urbes munitissimae in ovilia pastorum vertantur:

« Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum, et erit funiculus ejus qui remanserint de domo Juda, » id est Chanaan vel Philisthiim. « Ibi pascentur in domibus Ascalonis, ad vesperam requiescent. » Cumque filii Juda reversi fuerint de captivitate sub Zorobabel et Jesu et Nehemia, omnis terra Philistinorum, qui in captivitate tenebantur, erit eorum possessio, et sic erit deserta, ut pastores de reliquiis Judaeorum in Ascalone nobilissima quondam urbe greges suos post meridiem faciant accumbere. Hoc autem fiet, « quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem 117.0203D| eorum. » Hoc juxta historiam: spirituali vero sensu, civitates Philistinorum quarum praenuntiatur interitus, superbiam gentilium designant, juxta praepositam nominum interpretationem. Hi sunt habitantes in funiculo maris, quia diversis fluctibus errorum tunduntur. Destructa ergo eorum superbia, domus Juda, hoc est vera Ecclesiae confessio in eorum loca incipit habitare, dum pro impietate succedit pietas, injustitiam extrudit justitia, superbiam humilitas sibi substernit.

« Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Amon, quae exprobraverunt populo meo, » Praedicta clade Palaestinorum, et exterminio civitatum illius terrae, nunc contra Moab et filios Amon propheta 117.0204A| convertitur, et eis praenuntiat mala ventura, eo quod Babyloniis auxilium praebuerint contra populum Dei, et cum eis civitatem templumque subruerint, et insultantes captis Judaeis Deum blasphemaverunt. Audivi opprobrium Moab. Haec civitas est Arabiae, et nunc Areopolis, id est Martis civitas dicitur. Et blasphemias filiorum Amon, quae et ipsa civitas Arabiae, nunc Philadelphia vocatur. Uno autem nomine et regio et civitas nuncupatur. « Et magnificati sunt super terminos eorum » qui, ejectis illis, dilataverunt in terra eorum fines suos.

« Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Amon quasi Gomorrha. » Hoc quomodo juxta litteram factum sit, exponi non potest. Neque enim hae urbes 117.0204B| sunt subversae sicut Sodoma et Gomorrha, neque terra eorum sulphuris nubibus exusta, et in cineres favillasque conversa est, sed adhuc urbes inhabitantur, licet permutatis vocabulis, et regio excolitur. Ergo ad spiritualem sensum confugiendum est. Moab et Amon filii fuerunt Lot, de incestis nuptiis generati. Lot interpretatur declinans, Moab ex patre, Amon populus meus. Per hos ergo designantur haeretici, et omnes pravi dogmatis repertores, qui declinantes a vero Patre Deo, facti sunt filii diaboli, et audiunt a Domino: « Vos ex patre diabolo estis, » et nec jam populus sunt Dei, nati in tenebrosa spelunca. Hi ergo insultant simplicitati Ecclesiae, et magnificant se super terminos ejus, facientes contra hoc quod Salomon dicit: « Ne transgrediaris 117.0204C| terminos quos posuerunt patres tui. » His ergo sub quadam contestatione minatur, quod sicut illae civitates subversae sunt corporaliter, sic isti sunt subvertendi aeterna damnatione, et ignis, sulphur, ac spiritus procellarum, sit pars calicis eorum. Siccitas spinarum et acervi salis, et desertum usque in aeternum. » Recte haeretici siccitas spinarum vocantur, quia velut spinae lacerant semper et discindunt unitatem Ecclesiae, arescentes per impietatem suam, et ad nihil aliud apti quam ut in ignem mittantur aeternum. Ipsi quoque sunt acervi salis, quia velut sal infatuatum projiciuntur de Ecclesia, et ab omnibus conculcantur. Hos ergo « reliquiae populi mei diripient illos, et residui gentis meae possidebunt eos, hoc eis eveniet pro superbia sua, 117.0204D| quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum. Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae, et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium. » Hoc est doctores et praedicatores veritatis, qui et falsam haereticorum scientiam destruunt, et impia dogmata diripiunt.

« Sed et vos Aethiopes interfecti gladio meo eritis, et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur: et ponet speciosam in solitudinem et in invium, et quasi desertum, et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiae gentium, et onocrotalus et rricius in liminibus ejus morabuntur. » Haec omnia quae de Philisthiim et Moab et filiis Amon dicuntur, 117.0205A| Judaei ad Christi sui adventum referunt, quem putant venturum in saeculi consummatione, et rursum exstructurum Hierusalem, et liberaturum Judaeos de potestate omnium gentium, eumque adorandum ab omnibus, juxta quod supra dictum: « Et adorabunt. eum viri de loco suo, et omnes insulae gentium. » Nec solum supra dictas gentes vicinas Judaeis, sed etiam Aethiopes et Assyrios superandos ab illo, ipsam Ninivem in solitudinem redigendam, ita ut fiat habitatio bestiarum. Hoc est enim quod dicitur. Speciosa redigetur in solitudinem, quia Ninivem Babylonem intelligit, maxime propter similitudinem monstrorum onocrotali et ericii, quae Isaias propheta in Babylonia fuisse describit post ejus vastationem. Sciendum vero onocrotalorum duo esse genera, unum aquatile, 117.0205B| aliud solitudinis. Dictus autem onocrotalus, quia crotalon Graeci cymbalum vocant, et haec avis, quia voce caret, rostrum in modum cymbalorum repercutiens, vocis similitudinem reddit. Et quod dicitur, « vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari » vel daemones volunt intelligi, vel variarum voces volucrum, quae solent in desertis urbibus morari, sicut ululae, bubones, et stryges, caeteraque perplura, quae omnia indicia sunt solitudinis.

« Quoniam attenuabo robur ejus, » id est Ninive vel Babylonis imminuam fortitudinem. « Haec est civitas gloriosa. » Vox prophetae quasi insultantis ei post ruinam, et dicentis: « Haec est civitas gloriosa, » « habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius. » Quod 117.0205C| non solum ore locuta est, verum et in corde sic esse putavit. « Quomodo facta est in desertum cubile bestiae? Omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. » Quod ergo in deserta civitate monstruosae bestiae dicuntur habitasse, aut ita fuit juxta litteram, aut sub figura bestiarum mutari varietates nationum indicantur. Tropologice Aethiopes sunt infideles, qui nondum horrorem veteris hominis tanquam nigredinem deposuerunt. Comminatur ergo his qui nolunt ad meliora converti, et abluere nigredinem peccatorum, quod ejus gladio interficiendi sint, gladio videlicet verbi Dei acutissimo, ut agentes poenitentiam sicut Ninivitae, moriatur in eis peccatum, et vivat justitia. Et hoc quidem ipse Dominus minatus est, nunc vero propheta loquitur de Deo 117.0205D| per tertiam personam. « Et extendet manum suan super aquilonem, et perdet Assur. » Aquilo ventus est frigidissimus, qui et dexter vocatur. Significat autem diabolum, qui in eorum cordibus requiescit in quibus refrixit charitas, quem et sponsa vult ab Ecclesiae horto recedere, dicens: « Surge, aquilo, et veni, Auster. » Dexter autem ab illis vocatur, qui ejus frigore delectantur, caeterum opere sinister est. Postquam vero extenderit manum suam super aquilonem, perdet Assur, qui dirigens, vel magis coarguens interpretatur, eumdem designans diabolum, qui omnes sequaces suos ad mortem dirigit, quique illos quibus peccata suggerit, postea coarguit, et ab eis poenas exigit. Hunc ergo Dominus Jesus interficiet 117.0206A| spiritu oris sui. Tunc speciosa Ninive, id est mundus cum principe suo peribit, ita ut nullus ejus misereatur. Nec abhorret si speciosam dicamus Ecclesiam, quae in fine mundi sub Antichristi persecutione, cum abundaverit iniquitas, et refrixerit charitas, ponetur in solitudinem, paucissimis remanentibus, qui se vere et non simulate fateantur esse Christianos. Et tradetur bestiis, et implebitur monstris vitiorum. Onocrotalus enim, qui amat solitudinem, eos designat, qui se ab Ecclesia scindunt, et sua illi conventicula praeferunt, et stridorem sive fragorem falsorum dogmatum magis quam vocem edunt. Septuaginta pro onocrotalo « chamaeleontem » posuerunt, quod est animal diversos mutans per momenta colores, eos designans qui per diversa 117.0206B| vitia, nunc libidine, nunc avaritia, nunc crudelitate, modo tristitia, modo inutili exsultatione mutantur. Ericius vero spinosum animal et timidum, et in sphaeram se colligens ne deprehendi possit, eos innuit qui obsessi sunt sentibus peccatorum, et ipsa peccata defendunt, nec uni quidem sua scelera confiteri volunt. Corvus immunda avis et lanians, designat eos qui cum sint immundi vitiis, aliis detrahunt, et loquuntur pacem cum proximo, mala autem sunt in cordibus eorum.

CAPUT III. « Vae provocatrix et redempta civitas, columba non audivit vocem, et non suscepit disciplinam. In Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. » 117.0206C| Post praedictam diversarum gentium captivitatem, revertitur propheta ad Judaeos, et omnis ejus sermo contra Hierusalem est. Vae (inquit), o civitas, quondam columba, per legem ad servandam innocentiam generata, saepe peccans, captivata et rursum redempta. Vae, civitas provocatrix, id est ad amaritudinem suis sceleribus perducens Deum, sive provocatrix, quia post acceptam pietatis notitiam ad impietatem conversa est. Provocare enim Deum est sciendo peccare, Non audivit praeceptum Domini, et correpta noluit recipere disciplinam, neque, cum malis premeretur, confisa est in Domino. Et cum Dominus dicat: « Ego sum Deus appropinquans, et non Deus de longe, » ipsa tamen noluit ei appropinquare.

117.0206D| « Principes ejus, in medio ejus quasi leones rugientes. » Describit propheta quales principes et judices sive sacerdotes habuerint. Principes (inquit) ejus quasi leones semper versabantur in praedam, et proni erant ad effundendum sanguinem subjectorum. « Judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane, » non dimittentes aliis quod rapere possint.

Prophetae ejus vesani, » id est insanientes. « Viri infideles, » quia loquebantur quasi ex ore Domini, sed omnia fatua et falsa proferebant: « sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem » committentes sacrilegium in loco sanctuarii, dicentes secundum legem facere, cum omnia agerent contra legem. Quia ergo illi egerunt injuste

117.0207A| « Dominus justus in medio ejus, non faciet iniquitatem, » sed restituet illi quod meretur. « Mane, mane » , id est manifeste, « judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur. Nescivit autem iniquus confusionem. » Et haec fecit ut correpta civitas converteretur ad melius, sed Israel nescivit confusionem.

« Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum. Desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat. Desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam, et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes, corruperunt omnes cogitationes suas. » Quia (inquit) per plagas 117.0207B| non potui illos corrigere, volui saltem ut per beneficia converterentur, et agerent poenitentiam. Disperdidi ergo gentes tibi, o Juda, contrarias, desolavi civitates propter te, et vias earum feci invias, ut nullus per eas transiret. Et post haec misi prophetas qui monerent, et ad poenitentiam te provocarent. Feci haec omnia ut timeres me et susciperes disciplinam. Quod si fecisses, non periret habitaculum tuum, id est templum propter scelera quae gesseras. Haec Domino faciente, illi quasi de industria et ex contentione mane surrexerunt, ut implerent cogitationes suas, qui festinare debuerant ut redirent ad Deum, e contra festinaverunt ut malum quod mente conceperant, opere agerent. Possunt haec tropologice referri ad Ecclesiam, quae recte vocatur columba, 117.0207C| quia simplices et sine malitia habet fideles. Sed quia intra eam sunt, qui confitentur nosse se Deum, factis autem negant, quales sunt haeretici et mali Christiani, ideo dicitur: « Haec non audivit vocem Domini. » Cujus mali principes et judices, hoc est doctores et magistri, assimilantur leonibus et lupis vespertinis. Horum vias, id est pravas actiones dissipat Dominus, et urbes, id est confidentiam quam in pravis dogmatibus habent, destruet. Dabit etiam judicium suum in lucem, finita nocte hujus saeculi. Et non abscondetur cum exigere coeperit a servis commissam pecuniam, et tunc dissipabuntur anguli eorum, id est pravae voluptates, a recto itinere declinantes. Sed licet haec faciant, tamen non recedit Dominus ab ea, sed admonet ut timeant eum et suscipiant 117.0207D| disciplinam. Verum quia justus est, non parcit peccantibus, sed restituit quod merentur.

« Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna. » Judaei et nostri judaizantes ad tempora Antichristi hoc referunt. Putant enim ab illo coadunanda esse omnia mundi regna, sed uno ejus imperio, et tunc una, id est Hebraea lingua omnes homines locuturos, sicut ante diluvium fuit. Nos vero, beatum Hieronymum sequentes, ad tempora ista referamus Ecclesiae. « Exspecta me (inquit) in die resurrectionis meae, » id est praepara te ad tempus resurrectionis meae. Cum enim post peccata et vitia, quae sunt mors animae, 117.0208A| ad bonam vitam praeparamur, resurgit in nobis Christus. Quia enim ipse caput, et omnes electi membra ejus sunt, recte et commori et conresurgere dicitur membris suis, sicut et consedere ei in throno ejus, juxta quod in Apocalypsi promisit: « Qui vicerit, faciam illum sedere in throno meo. » Et Apostolus: « Convivificavit et consedere nos fecit in coelestibus. » Potest et sic accipi. « Exspecta me in die resurrectionis meae, » hoc est, in tempore novissimi judicii, quando omnes resurgent, et ego cum membris meis resurgentibus resurgam, et tunc congregabuntur gentes, et colligentur regna, id est potestates saeculi, vel magistri perversorum dogma tum.

« Et effundam super eas indignationem meam, et 117.0208B| omnem iram furoris mei. » Super eos qui minus peccaverunt, effunditur indignatio Domini, qui designantur per gentes. Qui vero potentes sunt in malo et haeresiarchae, super eos effunditur omnis ira furoris Domini. « In igne enim zeli mei devorabitur omnis terra, » id est quidquid terrenum est, et ad carnis opera pertinet. Ergo quod superius minatus est, non est crudelitatis, sed misericordiae, cum ad hoc indignatio et furor effunditur, ut terra, id est peccatorum rubigo exuratur.

« Quia tunc reddam populis labium electum, ut vocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. » Tum, inquit, id est cum deposuerint errores suos, reddam illis labium electum, id est antiquum confessionis meae eloquium. Hoc autem erit, 117.0208C| cum secundum Apostolum in nomine Jesu omne genu flectetur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus est in gloria Dei Patris: hoc est enim: « Serviant ei humero uno, » id est pari devotione jugum dominationis ejus suave, et onus ejus leve suscipientes.

« Ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi. » Ordo verborum est: O filia dispersorum meorum, ultra flumina Aethiopiae deferent munus. Filiam dispersorum vocat Synagogam, quondam filiam, quam jam pene in toto orbe disperserat. Est autem sensus: O Israel, o Synagoga quondam filia, nunc dispersa et captivata, licet aemulatione crucieris, et invideas saluti gentium, tamen te nolente de Aethiopia (hoc 117.0208D| est, de gentilitate peccatis nigra et infidelitate tenebrosa) deferent mihi munera. Et nunc regina Saba, id est gentium Ecclesia, veniet audire sapientiam veri Salomonis. Hinc et Psalmista: « Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. » Flumina Aethiopiae juxta litteram Nilum dicit, qui in septem flumina deducitur. Spiritualiter flumina Aethiopiae populi sunt gentium, qui Domino victimas gratiarum et sacrificia fidei ac devoti pectoris detulerunt.

« In die » , inquit, « illa, » id est in tempore, cum gentium crediderit multitudo, « non confunderis » tu, o filia dispersorum meorum. « Super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me, » eligendo Barabbam, et Dei Filium crucifigendo: 117.0209A| « Quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, » id est Pharisaeos et scribas, sive sacerdotes, magna contra Dominum loquentes. « Et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo, » id est in Ecclesia fidelium, jactando te de generis nobilitate et electione patrum. Hoc autem factum est quando post resurrectionem Domini praedicantibus apostolis una die crediderunt tria millia, alia die quinque millia, et deinceps multa millia, multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.

« Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel. » Cum abstulerit Dominus magniloquos superbiae de manu populi sui, derelinquentur pauperes et egeni, apostoli videlicet illitterati homines, et nullis 117.0209B| mundi opibus fulti, et ipsi sperabunt in nomine Domini. Ipsi enim sunt reliquiae Israel, de quibus Isaias: « Reliquiae salvae fient: » Hae reliquiae « non facient iniquitatem, nec loquentur » contra Dominum « mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, » ut aliud verbis promant, aliud corde machinentur: « quoniam ipsi pascentur » divini verbi pabulo, et poterunt dicere cum Psalmista: « Dominus pascit me, et nihil mihi deerit. » « Et accubabunt » secure, requiescent in pascuis Ecclesiae: « et non erit quae exterreat » : fide credentium superante omnem persecutorum saevitiam. Possunt haec et ad secundum referri Domini adventum, cum jam evacuaverit omnem principatum et potestatem, et cum novissime destructa fuerit inimica mors, quando 117.0209C| electi liberi ab omni corruptione et metu mortis, accubabunt securi in pascuis beatae visionis Dei.

« Lauda, filia Sion, jubila » tu, « Israel. Laetare et exsulta in omni corde, filia Hierusalem: » Filia Sion, sancta est electorum Ecclesia, quae in specula, hoc est, in contemplatione Domini consistit. Hanc alloquitur Spiritus sanctus, ut laudet et gratias agat regi Israel Christo Domino, qui eam redemit, quique factus est ei a Deo justitia et sanctificatio et redemptio. Ipsa etiam est filia Hierusalem, quae videt veram pacem, quia Hierusalem visio pacis interpretatur. Et praesens Ecclesia filia est illius, quae sursum est Hierusalem, quae est mater nostra. Monet ergo eam ut exsultet, non qualicunque exsultatione, sed in omni corde. Et causa subditur quare laetari debeat 117.0209D| et exsultare:

« Abstulit Dominus judicium tuum, avertit inimicos tuos rex Israel. » Hoc est damnationem, quando remisit iniquitatem plebis suae, cum eam redemit pretioso sanguine suo. Plenius vero ablaturus est in saeculi consummatione judicium ejus, cum eam redimet de interitu, et corroborabit in misericordia. Avertet quoque inimicos, id est omnes persecutores, sive etiam turbas daemonum, omniaque paci aeternae quietis contraria. « Dominus in medio tui, non timebis malum ultra. » Ipse enim dixit. « Inhabitabo in illis, et inter illos ambulabo. » Et ipse Filius promittit, dicens: Veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Illo ergo nobiscum et in 117.0210A| medio nostrum habitante, non timebimus malum ultra.

« In die illa dicetur Hierusalem: Noli timere. » In die illa, hoc est in fine saeculi, dicetur ad Hierusalem liberam sanctorum matrem, vel ab angelis vel a Spiritu sancto, » Noli timere. » Dicetur et ad « Sion, » id est ipsam Ecclesiam, Deum feliciter speculantem: « Non dissolvantur manus tuae. » quia nequaquam operaberis ultra quod te fecisse poeniteat. Et unde ei tanta securitas, ostendit subdens:

« Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit » te. « Gaudebit super te in laetitia, » et « silebit » non reputans tibi peccata tua. « In dilectione tua, » id est, in charitate, qua te gratis 117.0210B| dilexit. « Et exsultabit super te in laude, » vel qua te laude dignam fecit, vel qua tu eum exsultando laudabis.

« Nugas qui a lege recesserant congregabo, » hoc est, inutiles et leves, qui legem praevaricando a sinu tuo recesserant, congregabo. « Quia ex te erant, ut ultra non habeas super eis opprobrium, » et secundum Apostolum non repulit Deus plebem suam quam praescivit. Hos ergo congregabo et reducam ad te, liberans eos de potestate daemonum, ut non amplius de eorum perditione sustineas opprobrium. Sciendum nugas Hebraeum esse verbum, apud Latinos usitatum. Unde scire possumus Hebraeam linguam matrem esse omnium linguarum.

« Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in 117.0210C| tempore illo, et salvabo claudicantem, et eam quae ejecta fuerat, congregabo. » Aperta Spiritus sancti consolatio ad Ecclesiam generaliter, vel specialiter ad unam quamque fidelem animam. Multi enim sunt qui vel totam Ecclesiam, vel sanctam quamque animam improperantes et irridentes, cum vident aliquem virum sanctum quae mundi sunt spernere et coelestia appetere. Solent enim dicere: Insanus est, non sic vivit ut nos, conventus hominum fugit, delicias mundi spernit, et caetera hujusmodi. Qui vero infideles sunt, exprobrant illi crucem Christi, et si in aliqua eum viderint tentatione, dicitur quod et Tobiae sancto propinqui dicebant: « Ubi sunt justitiae et eleemosynae quas faciebas? » Pollicetur ergo Dominus de talibus se facturum vindictam: « Ecce, inquiens, 117.0210D| interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo, et salvabo claudicantem, » sive afflictam Ecclesiam, vel fidelem animam, quae in praesenti vita, diaboli vel membrorum ejus persecutione pressa, nutat inter procellas saeculi, cum tamen fixo gradu et solido gressu fidei ambulet. Hanc ergo claudicantem et afflictam salvabit, et abjectam congregabit. Abjecta quippe est Ecclesia, abjecta omnis fidelis anima apud saeculi amatores, ut saepissime in psalmis sancti queruntur et dicunt: Nunc autem repulisti et confudisti nos. Nec mirum, cum ipse quoque Dei Filius ex parte humanitatis dicat Patri: Tu vero repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum. « Et ponam eos in laudem, et in nomen in 117.0211A| omni terra confusionis eorum, in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. » Quos ponet in laudem et nomen, nisi filios abjectae et claudicantis: Petrum videlicet, Paulum, et reliquos sanctos, quorum nomina cum gloria magnificantur per ecclesias toto orbe diffusas. Hoc autem fiet, cum ad 117.0212A| ducet et suscipiet filios afflictae, cum fuerint positi in gloriam, et cum de eorum victoria et triumphis fuerit gloriatus Dominus, sicut et de patientia Job gloriabatur contra diabolum. Tunc videbunt esse felices, quos in praesenti putabant miseros. Tunc cernent captivitatem eorum reduci in coelestem Hierusalem in gloriam aeternam, se autem resurgere in confusionem aeternam.

IN AGGAEUM PROPHETAM. 117.0211| 117.0211A| Aggaeus propheta, festivus vel solemnis interpretatur; 117.0211B| vaticinatus est restaurationem templi Domini, et contritionem gentium, et mundi commotionem, et sub figura Zorobabel, Christi praedicit adventum. Fuit autem unus ex illis qui nuper reversi fuerant de captivitate Babylonis sub Zorobabel et Jesu sacerdote et Esdra, nondum reaedificata Hierusalem nec templo Domini. Habitabat autem populus in domibus concavis et humilibus, quapropter ad eos non fit sermo Domini. Indigni enim erant ut ad eos fieret, qui nullam habebant curam templi reaedificandi, humili et campestri habitatione contenti, et erant sub Dario Persarum rege, qui interpretatur generatio non facta, sive, qui fuerint, eos designans qui carnis operibus et libidini serviunt. Talem regem merebatur habere populus qui sine templo 117.0211C| Dei erat, et non in monte Sion, sed deorsum habitabat.

CAPUT PRIMUM. « In anno secundo Darii, regis » Persarum « in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae. » Binarius numerus frequentissime in malam ponitur significationem. Dividit enim primam unitatem, et idcirco copulam conjugalem sive discordiam designat. In Genesi quoque cum in aliorum omnium dierum consummatione dicatur: Vidit Deus quod esset bonum in secundi diei fine non habetur. In sexto quoque mense nulla est legalis solemnitas, sicut in aliis, quoniam servitutis opera et labores designat. Recte ergo et in anno secundo Darii, et in sexto mense fit sermo 117.0211D| Dei ad Aggaeum, propter supra dictas causas, quoniam templum non habebant, et in concavis habitabant, et quia sub Dario carnis operibus serviebant. Quia vero jam altare aedificatum erat, et fundamenta templi jactata, idcirco in una die mensis, factum est verbum Domini, ut illi relinquentes secundum annum Darii, reverterentur ad unitatem Dei. Quod vero dicitur, « Factum est verbum Domini in manu Aggaei, » ostendit eum bona habuisse opera, atque in eis factis requievisse verbum Dei. Aggaeus interpretatur festivus. Ex quo innuitur quia qui solemnitates Domini non in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis studet celebrare, hic talis potest sermonem Dei recipere. « Ad Zorobabel filium Salathiel ducem Juda, et ad Jesum filium Josedech 117.0212A| sacerdotem magnum, dicens. » Salathiel iste, 117.0212B| cujus filius dicitur fuisse Zorobabel, filius fuit Jechoniae regis, qui in Babylonem ductus est. Interpretatur autem Zorobabel fluxus adjacens, sive expositus, vel ortus in Babylone, sive princeps in Babylone. Significat Christum Jesum, qui aedificavit templum Deo Patri, de vivis lapidibus, hoc est utriusque testamenti fidelibus. Ipse quasi largissimae fluxus venae expositus est nobis ad bibendum. Sed ut hunc possimus bibere, a Deo debemus petere, quod innuit Salathiel pater ejus, qui interpretatur petitio Dei. Hic natus est in Babylone, et Christus Dei Filius in confusione hujus mundi incarnatus apparuit, ut nos qui in captivitate peccati tenebamur eriperet, et ad promissionis terram reduceret. Factus est sermo Domini ad Zorobabel, factus est et ad Jesum sacerdotem 117.0212C| magnum. Historialiter vero duo fuerunt homines, unus de tribu Juda et de stirpe regia, alter de tribu sacerdotali. Mystice vero unum eumdemque designavit Christum, qui est verus rex et magnus sacerdos, cujus typum secundum quod rex est, gerebat Zorobabel: secundum quod sacerdos, typum ejus portabat Jesus, qui erat filius Josedech, id est, Dominus justus. Deus enim Pater justus et sanctus est, cujus est Filius Jesus Christus, Dominus et Salvator noster.

« Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae. » Non hoc Zorobabel, nec Jesus sacerdos magnus dicebat, sed populus qui de captivitate reversus, adhuc sub Dario erat. Sic spiritualiter omnis 117.0212D| qui servit voluptatibus carnis, non vult ultra intra sedem pectoris sui aedificare templum Domino pudicitiae. Potest hoc et ad Judaeos hujus temporis referri, qui pro Christo Antichristum exspectant, et dicunt nondum esse tempus Ecclesiae, quia nondum venit Christus.

« Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: Nunquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? » Contra hoc quod populus dicebat, nondum venit tempus domus Domini aedificandae, profertur responsio Domini. Ergo neque tempus est ut vos habitetis in compositis et ornatis domibus, quae non solum ad usum sunt, sed ad delicias. Et dicitis nondum esse tempus ut mea domus aedificetur, in qua 117.0213A| fuerunt sancta sanctorum et Cherubin, quae nunc squalet solitudine, torretur aestu, perfunditur pluviis.

« Et nunc, haec dicit Dominus exercituum: ponite corda vestra super vias vestras. » Quia (inquit) dicitis: Nondum est tempus aedificandae domus Domini; considerate quae fecistis, et quae passi estis. Omnis enim labor vester nullum potuit habere proventum.

« Seminastis multum, et intulistis parum, » et multum minus quam severatis, collegistis. Non tamen potestis dicere: Ideo famem secutam, quod in exercenda terra agricola cessaverit. « Comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti. Et qui mercedes congregavit, 117.0213B| misit eas in sacculum pertusum. » Non tamen potestis dicere voluntarium fuisse jejunium, sed quia parvos fructus congregaveratis in horrea. Vinum bibistis, sed non tantum quod sufficeret ad exhilaranda corda potantium. Ipsum quoque vestimentum non potuit frigus pellere aut calefacere. Si quis autem mercedes congregaverat, sive in negotiatione, seu mercenaria manu, frustra laboravit, quia omnes pecuniae defluxerunt, veluti in pertusum sacculum missae. Spiritualiter illi corda super vias suas ponunt, qui absque judicio discretionis nihil faciunt, qui ante mentis oculos lucernam verbi Dei semper habent. Multum autem seminat, sed parum colligit, qui in praedicationis opere assidue laborat; sed minimum ex auditorum fide et operatione fructum percipit, 117.0213C| dum eos verbo et exemplo scandalizatos ostendit. Comedit, et non saturatur; bibit, et non inebriatur, qui recta quae novit, non operatur. Hinc Salomon dicit: Justus comedit, et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis. Congregatas vero mercedes in pertusum sacculum mittit, qui virtutum opera propter ostentationem vanae gloriae peragit, vel qui de rapinis eleemosynam indigentibus tribuit. Operitur autem, et ex calore non fovetur, qui divinam sapientiam, qua ornetur et a malitiae frigore defendatur, accipit, sed tepide et desidiose eam exsequendo, caloris illius gratia privatur.

« Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. Ascendite in montem, portate 117.0213D| lignum, et aedificate domum. » Considerate (inquit) cuncta quae geritis, et relicta cura vestrarum domuum, ascendite in montem Libanum, praecidite ligna, et aedificate domum meam. « Et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. » Quid autem ligna tantum, non lapides jubet afferri, illud est quod Hebraei dicunt, quia post incensum templum parietes remanserant, et idcirco ligna tantum ad contignanda necessaria erant: Mystice, in montem ascendere, est altitudinem divinae contemplationis virtutum profectibus scandere, ac testimonia Scripturarum quaerendo incidere, ut inde aedificetur templum acceptabile Domino.

« Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus, 117.0214A| et intulistis in domum, et exsufflavi illud. » Dicam (inquit) aliud, quod vobis accidit. Cum jam metendi tempus instaret, et frumenta vos in manibus tenere putaretis, messuistis vacuos culmos, et inanes stipulas sine granis congregastis. Sed et hoc quod de magnis acervis modicum fuerat electum, cum intulissetis in domos vestras, efflavi illud, et ex mea virtute dispersum et ad nihilum redactum est. Spiritualiter illi ad amplius respiciunt, et minora recipiunt, qui de suis operibus gloriantes, aeternam mercedem sibi falso a Domino pollicentur. « Quam ob causam dicit Dominus exercituum, quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. » Mystice illi in domum suam deserta domo Dei festinant, qui mundanis cupiditatibus capti, 117.0214B| et terrenis actibus occupati, templum Dei construere negligunt.

« Propter hoc, super vos prohibiti sunt coeli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum. » Non solum (inquit) coeli pluviam non dederunt, sed nec rorem quidem matutinum, ut arentes agri modico saltem humore temperarentur. Typice, coeli sunt apostoli, rorem et pluviam doctrinae coelestis, terrae, id est auditorum cordibus infundentes. Prohibiti sunt coeli ne darent rorem, quando perfidis Judaeis verbum salutis spernentibus praeceptum est apostolis, ut, euntes in mundum universum, praedicarent gentibus.

« Et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super 117.0214C| oleum, et quaecunque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum. » Vocatur siccitas primo super terram, deinde super omnia quae profert humus, ad ultimum super homines et super jumenta, quia, praecedente fame, profecto super homines et jumenta mors venit, sicque idem gladius quaecunque manus hominum laboraverat, consumit.

« Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedech, sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi vocem Domini Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos, et timuit populus a facie Domini. » Diligenter attendendum, quod non Zorobabel nec Jesus sacerdos timuisse dicuntur, sed populus timuit a facie Domini, 117.0214D| uterque enim Christum significat, qui est rex et sacerdos in duabus naturis Dei et hominis et una persona. Audientibus ergo Zorobabel et Jesu magno sacerdote verba Domini, timuit sola multitudo, quae necdum in virum perfectum evaserat, a facie Domini, id est indignatione ejus, quoniam vultus Domini super facientes mala.

« Et dixit Aggaeus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens. » Ex hoc loco quidam sumpserunt errorem, putantes Aggaeum angelum natura fuisse, et quadam divina dispensatione humanum corpus assumpsisse, propter hoc quod dicitur: Dixit Aggaeus, nuntius Domini. Hoc idem et de Malachia, et de Joanne Baptista opinantur. Sed sciendum, natura 117.0215A| eos homines fuisse, officio vero angelos, id est nuntios, qui populis Dei voluntatem annuntiabant. Hic ergo propheta nuntius dicitur, id est angelus, quoniam typum gestabat Domini Salvatoris, qui et ipse magni consilii angelus dicitur. Quod autem dicit: « Nuntius Domini de nuntiis Domini, » tale est ac si diceret, propheta de prophetis. « Ego vobiscum, dicit Dominus. » Non hoc ad Zorobabel nec ad Jesum dicit, sed ad populum qui timuerat a facie Domini. Illi enim in persona Christi accipiuntur, ut dictum est, et cum eis atque in eis semper erat Dominus. Confortat ergo Dominus populum, dicens: « Ego vobiscum sum, ego ero vester adjutor. »

« Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedech 117.0215B| sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo. » Suscitatur spiritus Zorobabel et spiritus Jesu, ut regnum et sacerdotium aedificarent templum. Suscitatur spiritus reliqui populi, id est devotio animi et voluntas, ut faceret quae praeceperat Dominus. « Et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. » Ingressi sunt, quoniam foras exierant, id est suimet obliti erant, sicut prodigus filius, de quo dicitur quod in se reversus est, quando decrevit ad patrem redire.

CAPUT II. « In die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis. » Coeperunt aedificare eodem anno, qui supra positus est, et in eodem 117.0215C| mense, sed non in eadem die. Supra enim unus mensis, id est primus ponitur, hic vero vicesimus quartus. Ex quo intelligimus inter primum diem, quo Dominus locutus est per Aggaeum, et vicesimum quartum quo operari coeperunt, fuisse medios viginti duos dies. Apud Hebraeos viginti duae litterae sunt. Per hoc ostenditur quoniam populus necesse habebat doceri et discere elementa sermonis Dei. Mystice, quandiu in hac vita sumus, quasi sub Dario vivimus, quia caro repugnat spiritui, et spiritus carni, et in sexto mense, in quo numero perfecte Deus omnia, et in secundo anno, in quo numero constat sobolis reparatio. Necesse est ergo ut timeamus a facie Domini, et ingrediamur, et faciamus opera Domini, id est ex virtutibus Domino in nobis templum 117.0215D| aedificemus. Vicesimus quartus dies, qui numerum duplicatum habet duodenarium, designat ex utroque populo Judaico et gentili congregandos fideles, et spirituale templum aedificaturos. Hoc quoque dicendum, quod triplicatus octonarius viginti quatuor perficit: quia vero circumcisio, quae octava die fiebat, et spiritualis templi aedificatio, in fide constat sanctae Trinitatis.

« In septimo mense, vicesima prima » die « mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et Jesum, filium Josedech, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens. » Eodem quidem anno, quo et supra, id est secundo Darii, sed 117.0216A| etiam mense septimo et vicesima prima die mensis, iterum factum est verbum Domini in manu Aggaei. Mensis septimus totus festivus erat atque solemnis. Jure itaque fit sermo Domini ad Aggaeum, id est festivum, in septimo (id est festivo) mense, et in vicesima prima die mensis, impletis scilicet tribus hebdomadibus, et completo mysterio Trinitatis. Ter enim septem, viginti unum sunt.

« Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis hanc nunc? Nunquid non ita est quasi non sit in oculis vestris? et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Jesu, fili Josedech, sacerdos magne, et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum, et facite quoniam ego vobiscum sum, 117.0216B| dicit Dominus exercituum, verbum quod placui vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti. » Clementissime consolatur Dominus populum, qui priorem domum in sua gloria viderant, in cujus comparatione haec videbatur quasi non esse. Nolite (inquiens) desperare, nolite manus submittere, ego enim sum vobiscum, ego omnipotens locutus sum, cujus dixisse fecisse est, et illa implebo quae vobiscum pepigi, cum vos de Aegypto eduxi. « Et Spiritus meus, » id est divinitas majestatis meae, sive Spiritus sanctus, cujus est omnis consolatio, unde et paracletus appellatur, « erit in medio vestrum. » Est autem hic tota commemorata Trinitas. Pater est qui dicit: Ego sum vobiscum: Filius, verbum quod placui vobiscum; Spiritus sanctus: Et spiritus (inquit) 117.0216C| meus erit in medio vestrum. « Nolite timere, quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram et mare et aridam, et movebo omnes gentes. » Quando primum in monte Sina Testamentum dabatur, movi coelum, quando vobis de coelo locutus sum, movi terram, quando meam praesentiam caligo et tenebrae et turbo cernebant, et ut Psalmista ait: « Deus: cum egredereris in conspectu populi tui, » et reliqua, movi mare Rubrum, quando divisi illud, et viam praebui populo transeunti. Movi et aridam, quando circumduxi populum quadraginta annis per viam inviam et incultam atque aridam solitudinem. Ego itaque qui tunc illa feci, adhuc movebo ipsa elementa, quod utique factum est in adventu Domini. 117.0216D| Nam tempore passionis illius, motum est coelum, quando sol obscuratus est, et tenebrae factae sunt ab hora sexta usque ad horam nonam; terra mota est cum saxa finderentur, sepulcra patescerent, ipsa quoque terra tremeret, motum est mare praesentis saeculi, flatibus daemonum in seditionem concitatum, quando et draco interfectus est, id est diabolus superatus, qui cubabat in mari hujus saeculi. Movit et aridam, squalida et infructuosa corda gentilium. Omni ergo universitate commota, motae sunt omnes gentes praedicantibus apostolis, quoniam in omnem terram exivit sonus eorum. « Et veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. » Manifestum est adventum 117.0217A| Christi praenuntiari, qui desiderabatur et exspectabatur, ut redimeret gentes, de quo Apostolus: « In quem desiderant angeli prospicere. » Postquam ergo ille venit, impleta est gloria domus Domini, id est Ecclesia, quae est domus Dei de vivis lapidibus aedificata. Si enim gloriosa fuit domus, quae aedificata est a servo, quantum distat servus a Domino, tanto melior est domus, cui praeest Dominus, ab illa cui praefuit servus.

« Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum. » Ac si diceret: Nolite dubitare quod possim implere quod promitto. Ego enim sum qui condidi omnia, in manu mea est argentum et aurum atque 117.0217B| omnes opes, ego omnia quae necessaria sunt in aedificando vel ornando templum dabo. Juxta sensum mysticum, aurum est sensus et intellectus spiritualis, qui in Scripturis latet, de quo Salomon ait: « Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. » Argentum vero clara eloquia Scripturarum, unde Psalmista: « Eloquia Domini eloquia casta, argentum, » et reliqua. His metallis ornatur Ecclesia, et fit illustrior quam quondam fuerit Synagoga. « Et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. » Quia ad domum inclytam aedificandam nihil magis scimus prodesse quam pacem, ideo ipsam repromittit. Illa enim concessa, facilius caetera bona sequentur. Sed allegorico sensu dat Dominus pacem in Ecclesia praesenti, compressis maligni hostis insidiis, 117.0217C| et mitigatis vitiorum bellis, in futuro vero dabit pacem veram et aeternam.

« In vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, nunquid sanctificabitur? » Notandum quod supra semper dictum est: Factum est verbum Domini in manu Aggaei, » hic vero: « Factum est verbum Domini ad Aggaeum. » Supra enim quia munda habebat opera, sed in corde nondum plenam perceperat sapientiam, et erant inter eos qui nolebant aedificare templum Domino, 117.0217D| ideo in manu ejus factum dicitur verbum Domini. Nunc quia fundamenta jam templi jacta sunt, et jam populus cum principibus facit opera templi Domini, propterea ad Aggaeum fit sermo Domini. Nono autem mense fit sermo, quia de immunditia populi peccatoris locuturus est. Nunquam enim nonus numerus in bonam partem ponitur in Scripturis divinis. Sed quoniam adhuc dabatur eis tempus agendae poenitentiae, ideo vicesima quarta die ejusdem mensis fit sermo Domini ad prophetam, in quo numero duplicatur duodenarius, ubique sacratus numerus. « Interroga sacerdotes legem. » Eorum enim est scire legem, et ipsi interrogati debent respondere de lege. Interrogat ergo eos Aggaeus propheta ex persona 117.0218A| Domini, dicens: « Si tulerit homo carnem sanctificatam. » Caro sanctificata dicebatur, caro hostiae, quae immolabatur in altari, licet inter ipsas sanctificatas carnes esset magna diversitas, quod in Levitico pleniter dicitur. Immundus autem in anima dicebatur, qui mortuum tangebat. Quandiu enim anima in corpore est, non est immundum humanum corpus, qui habet animam ad imaginem et similitudinem Dei factam. Statim vero ut anima corpus deseruerit, efficitur corpus immundum, utpote terrenum et ex carnis voluptate concretum. Hoc dicimus quantum ad naturam; caeterum sanctorum corpora, quorum mors est pretiosa, sancta sunt ex merito inhabitatricis sanctae animae. Interrogat vero propheta, si homo quicunque tulerit carnem sanctificatam, et ligaverit 117.0218B| eam in summitate vestimenti sui, et ipsa summitas vestimenti tetigerit panem, aut quemlibet alium cibum, nunquid poterit sanctificari tactu vestimenti, in quo sancta caro ligata est? « Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. » Rursum ponitur alia quaestio, et interrogat propheta.

« Et dixit Aggaeus, si tetigerit pollutus in anima, » hoc est qui contactu mortui hominis immundus factus est. « Ex omnibus bonis nunquid contaminabitur? et responderunt sacerdotes, et dixerunt: « Contaminabitur. » Et respondit Aggaeus, et dixit: « Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum, et omniaque obtulerunt ibi, contaminata erunt. » De priori interrogatione tacens propheta, de secunda 117.0218C| respondet, ostendens cur ista proposuerit. Qui enim immundus est in anima, et morticinum tetigerit, omne quod tetigerit vel obtulerit, immundum erit. Est autem sensus: O popule, qui altari tantum structo, et adhuc domo mea diruta hostias offers in altari, et putas te his carnibus sanctificari, scito non tantum te sanctificari ex hostiis quas in templo meo diruto offers, quam contaminari omnia quae agis, propter hoc quod negligis domum meam, et tuas domus diligenter exstruis.

« Et nunc, ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem, intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. » 117.0218D| O popule Israel. respice ad praeteritos dies, et ab hac vicesima quarta die noni mensis secundi anni Darii, quidquid retro gestum est, considera, et perpende quanta retro sustinueris, cum nondum aedificaretur templum, et quanta tibi evenerint prospera ex quo coepit construi. Quae vero sint illa, ipse specialiter enumerat. Antequam coepissetis aedificare templum Domini, et accederetis ad acervum hordei vel frumenti, in quo putabatis vos posse habere viginti modios, vix mediam partem inveniebatis. Pari modo cum veniretis ad torcular, et quinquaginta amphoras vos exinde habituros aestimaretis, VIX viginti amphoras reperiebatis. Cur haec evenerint, ostendit.

« Percussi, vos vento urente et aurugine et grandine, 117.0219A| omnia opera manuum vestrarum, et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. » Est autem vitium frugum ab aureo colore dictum. Haec, inquit, feci, ut saltem afflicti ad me rediretis, sed nec sit fuit ex vobis qui ad me reverteretur. Ergo quandiu templum Domini destructum fuit, et ejus aedificatio differebatur, omnia eis evenere contraria. At postquam templum reaedificare coeperunt, prospera fluxerunt omnia. Ex quo datur intelligi, frustra quemlibet Domino offerre munera, et eleemosynis vel oblationibus velle Deum placare, quandiu non exstruit in se templum Domino. Prius enim semetipsum debet aliquis facere templum Dei proficiendo; et sic in altare fidei accepta Deo dona valebit offerre.

117.0219B| « Ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis, a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. Nunquid jam semen in germine est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit? » Nonus mensis apud nos est November, qui a Martio annum incipimus; apud Hebraeos autem, quorum primus, mensis est, Nisan, id est Aprilis, December nonus habetur, quo mense semina latent in terra, nec potest conjectari utrum sterilitas an fecunditas sequatur. Quia ergo nonus mensis erat, interrogat propheta: « Nunquid jam semen in germine est? » vel, ut alia translatio apertius dicit, in folliculo, hoc est in testa frumenti. Aut nunquid et ficus caeteraque dederunt florem, ut ex flore 117.0219C| ubertas possit agnosci? Ast ergo non alia quam florum conjectura, sed prophetico spiritu praedico vobis futuram rerum omnium copiam, quia coepistis aedificare templum Domini. Mystice vicesima quarta dies noni mensis finem designat malorum operum. Nonus enim numerus, ut supra dictum est, semper in malo ponitur, quoniam deest illi unitas, quae adjecta implet denariam perfectionem. Qui vero mala in se finiens, quasi in fine noni mensis domum Domini aedificare (hoc est seipsum cultui divino dedicare) coeperit, abundavit fructibus vineae, ficus, et olivae, id est replebitur gratia et benedictione Patris et Filii et Spiritus sancti, spiritualem laetitiam, refectionem, atque illuminationem sanctae Trinitatis 117.0219D| consecutus. Sed haec, id est vinea, ficus et oliva, ibi invenientur, ubi fuerat malogranatum, dicta sic arbor, quoniam pomum ejus multitudine granorum plenum est, in compositis membranulis diversas habens mansiunculas, quae uno puniceo cortice continentur, unde et malum Punicum dicitur, et ideo designat innumeram sanctorum populorum multitudinem sub unius fidei societate, quasi intra unius corticis gremium adunatam. « Et die ista benedicam. » « Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vicesimo et quarto mensis, dicens. » Notandum diligentissime quod factus dicitur sermo Domini secundo, in eadem die qua et superius, id est vicesima quarta, non tamen nominatur nonus mensis, quoniam de adventu Christi et regno ejus omnia prospera et gaudii plena dicturus est propheta. Neque 117.0220A| etiam dicit: « In manu Aggaei, » sicut primo; nec « Ad Aggaeum prophetam, » sicut in quarta visione, sed tamen, « Ad Aggaeum, » id est ad festa celebrantem, qui jam non praenuntiat venturum, sed venientem demonstrat ut videat.

« Loquere ad Zorobabel, ducem Juda. » Ad solum Zorobabel jubetur propheta loqui, qui typum Christi gerebat, quia typicum est quod dicitur, et ad mundi pertinet consummationem. Quae sint illa, consequenter ostenditur in ordine historiae: « Ego movebo coelum pariter et terram. » Soli Zorobabel, quem diximus gestare personam Christi, secundum assumptum hominem dicuntur quae futura sunt. Movebo (inquit) coelum et terram, id est mutabo in melius, ut sit coelum novum et terra nova. Sic enim praeterit 117.0220B| figura hujus mundi manente substantia. Deinde sequitur:

« Et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium, » id est destruam omnem principatum et potestatem et virtutem, sive contrarias fortitudines nequitiae spiritualis, ut regni eorum destructio prosit non solum gentibus, verum etiam regibus qui eis imperabant. « Et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi et ascensores eorum, » id est omne studium belligerandi, quo sublato sequitur pax. Hoc in Christo impletum Zacharias propheta manifeste ostendit, dicens de Christo: « Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, ipse pauper, ascendens super pullum asinae; » statimque subjunxit: « Et disperdet currum de Ephraim, et 117.0220C| equum de Hierusalem. » Consurget « vir in gladio fratris sui. » Apostolus dicit: « Galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. » Gladius est igitur sermo doctrinae coelestis, resecans et concidens omnia perversa dogmata. Hoc gladio separantur vir a fratre, filius a patre, filia a matre, nurus a socru, et inimici hominis domestici ejus.

« In die illa dicit Dominus exercituum, Assumam te, Zorobabel, fili, Salathiel serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. » Supra dictum est, Zorobabel typum tenere Christi. Servum eum vocat Pater, propter assumptam formam servi. Et Apostolus de eodem: Quia cum Deus Pater Filio subjecerit omnia, 117.0220D| tunc ipse Filius subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia. In subjectis enim ei omnibus videbitur et ipse subjectus. Cum ergo hoc fuerit impletum, assumet eum Deus Pater, et ponet eum quasi signaculum in manu sua. Ipse est enim imago Dei invisibilis et forma substantiae ejus. Hinc ipse Filius de se dicit: Hunc enim Pater signavit Deus. Ea quippe signamus, quae singulariter dilecta, salva esse volumus. Hunc ergo Pater signavit specialiter, hoc est elegit et singulari gratia donavit, secundum humanitatem, ut sicut erat verus homo, verus esset et Deus. Hoc signaculo sive annulo signat, quicunque in eum credit, et per bona opera illi placere contendit. Amen.

IN ZACHARIAM PROPHETAM. 117.0221| 117.0221A| Zacharias, filius Barachiae, filius Addo, pene ultimus duodecim prophetarum, synchronos, (id est contemporalis) fuit Aggaei, prophetae. Simul enim sub Dario secundo ejus regni anno prophetaverunt. Sed Zacharias in mense octav, qui est apud Hebraeos November, Aggaeus vero sexto mense, qui nihilominus apud illos habetur September, prima die mensis prophetare coepit, ac propterea decimus ille jure loco, iste vero undecimus constitutus est. Hic autem Darius filius fuit Hydaspis, quarto loco post Cyrum Persis et Medis imperans. Siquidem Cyrus Chaldaeorum destruxit imperium, et in Medos et Persas transtulit. Hic primo anno regni sui, secundum quod Isaias praedixerat, quinquaginta ferme millia captivorum de Babylone remisit in Judaeam. 117.0221B| Vasa quoque templi Domini, quae Nabuchodonosor tulerat, reddidit, et templum reaedificari jussit in Hierusalem, sub Zorobabel et Jesu sacerdote magno. Hunc Cyrum Thomyris, regina Massagetarum, interfecit, ejusque caput in utrem plenum sanguine projecit, dicens: Bibe sanguinem, quem semper sitisti! Huic successit in regnum Filius ejus Cambyses, cui successerunt duo fratres magi: quibus interfectis, Darius iste Hydaspis filius, rex Persarum constitutus est. Cujus secundo anno Zacharias exorsus est prophetare. Itaque a primo anno Cyri regis usque ad secundum annum Darii, computantur anni quadraginta, in quibus altare tantum exstructum fuerat, et jacta templi fundamenta, vicinis nationibus ex praecepto Cambysae regis eos prohibentibus, ne 117.0221C| templum vel civitatem aedificarent.

CAPUT PRIMUM. « In mense octavo in anno secundo Darii regis factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filium Addo, prophetam. » Nota quod et Barachiae et Addo filius dicatur Zacharias. Constat autem hunc Addo illum esse qui (ut Regum liber indicat) missus ad Hieroboam regem pessimum, quando et altare dirutum est, et manus regis aruit, rursusque, orante viro Dei, restituta est. Juxta sensum allegoricum octavus mensis, qui est apud Hebraeos November, initium est hiemis, et nullam habet solemnitatem. Quia enim populus adhuc non perfecte de captivitate reductus erat, necdumque aedificatum 117.0221D| erat templum Dei, idcirco propheta in mense qui nullam habet solemnitatem, nullam laetitiam, dicitur prophetasse. Verumtamen recordabantur Domini, et habebant memoriam prioris templi et religionis, quod ostendit Zacharias, qui interpretatur memoria Domini. Ideo digni erant benedictione Domini, quod est Barachias, qui benedictio Domini interpretatur, habentes testimonium devotionis suae, ipsum, cui nuda et aperta sunt omnia Domini, quod demonstratur in Addo, qui testimonium Domini interpretatur. 117.0222A| Sed et omnis qui studet memor esse Domini, recte filius dicitur Barachiae, id est benedictionis Domini. Et filius Addo, id est testimonii Domini, quoniam qui Christum confessus fuerit coram hominibus, confitebitur eum ipse coram Deo Patre, qui est in coelis.

« Iratus est Dominus super patres vestros iracundia magna, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum, ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes. » Quod iratus dicitur, non est putandum quod in eum ulla mentis perturbatio cadat, sed per hoc innuitur dignos esse ira atque vindicta eos quibus hoc dicitur. Nec iratus 117.0222B| ulciscitur, qui ad hoc corripit ut emendet. Unde et sequitur, « Convertimini. » Nam si iratus est, cur eos monet ut convertantur? Praecepit ergo eis qui de Babylone redierant, ut convertantur, ne sustineant filii quod sustinuerant patres. Dominus autem exercituum, quod Hebraice dicitur sabaoth, vocatur quod sub se habet coelestis militiae exercitus. Tam autem Aggaeus quam et Zacharias frequentissime Dominum exercituum appellant, ut eis darent fiduciam, qui contra regis Persarum imperium, et contra Cyrum frementes, templum Domini aedificabant. « Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis, et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus. Patres vestri ubi sunt et prophetae? 117.0222C| nunquid in sempiternum vivent? verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis, nunquid non comprehenderunt patres vestros? Et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras, fecit nobis. » Haec ex superiori pendent capitulo, ubi dicitur: « Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini a viis vestris, » etc. Ergo non Zacharias hoc ex sua persona dicit, sed ex praecedentium prophetarum, qui clamabant ex voce Domini, dicentes: « Convertimini, » etc. Hoc clamavit Isaias, Osee, Jeremias, caeterique per ordinem, ut a malis operibus converterentur et pessimis cogitationibus, 117.0222D| sed indurati quasi desperantes non audierunt; juxta quod et sanctus Daniel idipsum confitetur, orans Dominum pro liberatione populi sui.

« In die vicesima quarta undecimi mensis Sabat, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae, filium Addo, prophetam. » Mensis undecimus Sabat apud nos Februarius dicitur. Interpretatur autem Sabat virga propter austeritatem et rigorem hiemalis temporis. 117.0223A| Vicesima quarta die, quando jam luna sublustris est et prope deficiens. Quia igitur propheta Zacharias populo adhuc ex majori parte apud Assyrios exsulanti loquebatur, recte in secundo anno et undecimo mense atque in vicesima quarta die mensis, jam deficiente luna, et tenebrarum horrore crescente, dicitur vaticinari ea quae sequuntur.

« Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii et albi. » Per noctem se vidisse dicit, non in die, sicut Moyses, cum loquebatur Deus facie ad faciem, et sicut Isaias qui dicit: « Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, » quia adhuc populus in angustia servitutis quasi nocte tenebatur, et idcirco propheta ea 117.0223B| quae pro eis videt, in nocte se vidisse dicit. Spiritualiter nox in qua cernitur visio, obscuritatem designat mysticae visionis. Hinc Psalmista, « Posuit (haud dubium Deus) tenebras latibulum suum. « Et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo. » Equi ascensorem rufi Hebraei ad litteram Michaelem archangelum intelligunt. Rufus erat, quoniam ipse est ultor iniquitatum illius populi, cui specialiter praeest. « Myrteta quae erant in profundo, » prophetas dicunt et sanctos, qui in medio captivi populi versabantur. « Equi vero rufi, varii, et albi, » qui virum, id est Michaelem sequebantur, designant regna, sive angelos qui regnis ipsis praesident, tamen ordine permutato. Et albi quidem designant Medos et Persas, 117.0223C| qui benigni fuerunt erga Judaeos, et sub ipsis dimissa captivitas, et templum instauratum est. Equi varii, Macedones, quorum alii pii erga Judaeos exstiterunt, alii persecutores eorum fuerunt. Equi rufi regnum significant Romanorum, crudele et sanguinarium, quod subvertit templum et gentem delevit. Quidam eo ordine quo hic dicuntur, quatuor simul regna intelligunt: et equum quidem rufum, super quem vir sedebat, atque equos rufos qui eum sequebantur, dicunt Assyrios et Chaldaeos, sanguinarios et crudeles, quorum Assyrii decem tribus sub Salmanasar duxere captivas, Chaldaei vero duas tribus sub Nabuchodonosor incensa Hierusalem, temploque subverso. Tertium et quartum varios et albos, Medos putant et Persas, quorum alii clementes fuerunt, 117.0223D| ut Cyrus et Darius atque Assuerus, alii crudeles, ut Cambyses.

« Et dixi, Quid sunt isti, Domine mi? et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit. » Equos videns diversi coloris, interrogat quid sint. Sciebat enim in equorum specie aliud designari. Tunc angelus qui in eo loquebatur, promisit se dicturum. Sed illo reticente, vir qui stabat inter myrteta, quod ille interrogaverat, exposuit: « Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram, » et suae eam subjiciant potestati.

« Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta. » Deinde angeli qui regnis singulis praesidebant, 117.0224A| non ad alium veniunt nisi ad virum qui stabat inter myrteta, sive ad angelum. « Et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit. » Ac si diceret: Omnia regna tua sunt et pacata, nec ulla premuntur angustia.

« Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Juda, quibus iratus es? Iste jam septuagesimus annus est. » Ex qua responsione ille angelus qui interpellabat pro Israel, occasione accepta deprecandi Dominum pro populo, dixit: O Domine, cum omnis terra secura habitetur, cur non misereris Hierusalem et urbium Juda, maxime cum secundum tua promissa tempus captivitatis expletum sit?

117.0224B| « Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me, verba bona, » de futurorum promissione; « verba consolatoria, » de praesentium necessitate. Hoc juxta litteram. Allegorice, vir qui ascendit super equum rufum, Dominus et Salvator est. Equus rufus mortalitatem nostrae carnis designat, quam pro nobis assumpsit, cui per Isaiam dicitur: « Quare rubrum est indumentum tuum? » Notandum vero quod qui hic in equo rufo sedere describitur, in Apocalypsi Joannis in veste candida super equum candidum sedens apparuit. Qui enim rufus exstitit in passione, candidus fuit in resurrectione. Hinc Ecclesia in Canticis canticorum dicit, « Dilectus meus candidus et rubicundus. » Myrteta quae erant in profundo, inter quae vir stare describitur, angelicae 117.0224C| potestates, quae ei etiam in carne posito assistebant eique ministrabant. Per equos rufos, varios et albos, apostolos et apostolicos viros debemus accipere, qui totum orbem praedicando peragraverunt. Quorum alii rufi, quia martyrio coronati: alii varii, quoniam doctrina et opere ac diversa signorum varietate distincti: alii albi, quia virginitatis candore et integritate fidei, ac mundi cordis puritate praeclari. Hi missi sunt a Domino, ut totum mundum evangelica praedicatione complerent. Unde et ad Job Dominus dicit, « Nunquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? » Stabat vir inter myrteta, vel ut alia translatio dicit, inter montes, id est Christus discernebat inter utriusque vocationis populos, salvandorum et damnandorum. Unde 117.0224D| Apostolus: « Christi bonus odor sumus Deo in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt. » Quod vero angelus rogat ut misereatur Deus populo, quia jam septuagesimus annus erat, significat quia Jerusalem, id est Ecclesia nequaquam perfectam consequetur libertatem, priusquam verum sabbatum, id est requies impleatur, quod septuagesimus annus designat, qui numerus denario per septenarium multiplicato perficitur; quae pax in praesenti inchoat, cum a bellis vitiorum quiescimus: perficietur autem in futuro, cum ad visionem Creatoris pervenerimus.

« Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno, et ira 117.0225A| magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum. » Quae fuerunt verba bona et consolatoria, quae Dominus supra respondit, hic jubetur propheta clamare, Zelatus sum Hierusalem non parvo, sed magno zelo. Zelus hic pro furore et indignatione accipitur. Et quia magna peccata commiserat Jerusalem et Sion, quia unum sunt, ideo magnam iram Dei incurrerant. Sed nunc (inquit) irascar ira magna super gentes opulentas, quae in longa pace quiescunt, et bonis affluunt omnibus, quas supra equi rufi, varii, et albi designabant. Causam quoque tantae irae exponit, dicens: « Quia ego iratus sum parum, illi vero adjuverunt in malum. » Deus enim tradidit Judaeos gentibus ad corripiendum, quasi filium paedagogo, 117.0225B| illi nullam eis fecerunt misericordiam, sed omni in eos crudelitate saevierunt.

« Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Hierusalem in misericordiis, et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum. » Sub Zorobabel et Jesu. « Et perpendiculum, » id est linea caementariorum, « extendetur super Hierusalem. » Spiritualiter Hierusalem est Ecclesia, pacem et concordiam videns; ipsa est et Sion, quod in speculam vertitur, nec humilia vel terrena, sed coelestia contemplans. Quae si peccaverit, vel si ea charitas refrixerit, tradi eam Dominus persecutoribus ad purgandum, velut aurum aut argentum in conflatorio. Adversarii vero, quibus ad probandum tradita est, addunt in malum, quia pro disciplina utuntur crudelitate. 117.0225C| Unde illis iram minatur, Ecclesiae autem suae pacem et misericordiam repromittit, et perpendiculum sive funiculum dicit extendendum in ea, id est mensuras et ordines singulorum qui sunt in Ecclesia, suis locis et temporibus pro meritorum qualitatibus distribuit.

« Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum. Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Hierusalem. » Jubetur propheta clamare non strepitu vocis, sed intentione mentis. Civitates, inquit, meae, quas nunc videtis igne Chaldaeorum exustas, adhuc abundabunt omnibus bonis, ut praesenti felicitate praeterita miseria consolentur. Sed et mystice promittuntur 117.0225D| Ecclesiae bona illa, de quibus Psalmista dicit: « Credo videre bona Domini in terra viventium. »

« Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quatuor cornua. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me. Quid sunt haec? Et dixit ad me. Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam et Israel et Hierusalem. » Quatuor cornua, quae ventilaverunt Judam et Israel et Hierusalem, quatuor gentes esse ipse Dominus exponit, dicens: « Haec sunt cornua, » etc. Daniel queque sub figura leaenae et pardi, ursi et alterius bestiae, quam nominatim non exprimit, manifeste quatuor regna describit, id est Babyloniorum, Medorum, ac Persarum, quorum unum fuit regnum Macedonum, 117.0226A| Romanorum. Cornua autem regni potentiam significare, usitatissimum est in sancta Scriptura, ut illud, « Sublimabit cornu Christi sui. » Item, « Erexit cornu salutis nobis. » Haec vero ventilaverunt sive disperserunt Judam, etc. Multa enim mala ab his nationibus Judaei passi sunt, maxime ab Antiocho, cognomento Epiphane, id est super apparente, quoniam deum se voluit appellari. Ad ultimum Romani tanta eos clade vastaverant, ut pene per singulos viros eos disperderent, adeo ut nemo eorum levaret caput, gravi malorum pondere pressus.

« Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros, et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait dicens: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum, et venerunt 117.0226B| isti deterere ea, ut dejiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Juda, ut dispergerenteam. » Quid sint fabri, et quid veniant facere, ipse Dominus exponit, quos non ipse propheta vidit, sed ei Dominus ostendit, hos fabros intelligimus angelos obedientes praecepto Dei, et ad hoc venientes, ut quod gentes destruxerant, isti aedificarent. Angeli vero venerunt deterere ea, id est obtundere cornua et hebetare, ne possint amplius ventilare Judam. Quidam codices habent, « deterrere ea, » id est in pavorem mittere cornua, ut, deposita crudelitate, Christo colla submittant. Et hoc attendendum quod singulariter dicit « Levaverunt cornu, » cum quatuor dixerit cornua, quia licet reges quatuor regnorum non simul regnaverint, sed sibi vicissim 117.0226C| successerint, unum tamen cornu levaverunt contra populum Dei. Sane quod supra dixit propheta, levasse se oculos ut videret quae ei ostendebantur, indicat spiritualiter quae dicuntur intelligenda, juxta quod Dominus in Evangelio: « Levate oculos vestros, » et videte quis creavit haec. Cornua quatuor, nequitiae sunt spirituales, et contrariae fortitudines, quae contra Ecclesiam cornu gravissimae persecutionis levant. De quibus Apostolus, « Non est (inquit) nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, » etc. Haec cornua quatuor sub bestiarum nominibus Psalmista describit, ita sanctum virum alloquens: « Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. » 117.0226D| Diabolus enim dum contra electos saevit, aspis est, quoniam occulte percutit: basiliscus, quoniam aliquando aperta venena invidiae diffundit: leo, quoniam persequitur innocentes: draco, quoniam quos potest impia voracitate deglutit. Possunt per quatuor cornua, quatuor animi perturbationes intelligi, duae ab opinatis bonis, et duae ab opinatis malis, gaudium scilicet et spes, metus et dolor. Contra quas passiones sunt quatuor virtutes boni artifices, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. Hi fabri boni reaedificant, quidquid illa cornua destruunt. Sed et sancti, qui has virtutes possident, fabri spirituales sunt. Apostolus enim de se dicit, « Ut sapiens architectus fundamentum posui, » et 117.0227A| ipse Dominus creator omnium, filius fabri dictus est.

CAPUT II. « Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir et in manu ejus funiculus mensorum et dixi: Quo tu vadis? et dixit ad me: Ut metiar Hierusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus. » Semper Scriptura prophetica post tristia laeta subjungit. Nam qui prius levavit oculos ut videret tristia in cornibus, nunc iterum levat oculos, ut videat virum metientem Hierusalem. Hic est ille vir, de quo scriptum est: « Ecce vir oriens nomen ejus; » et in Ezechielis libro describitur. Habens funiculum et calamum in manu, ut metiretur civitatem Dei Hierusalem, cujus artifex et conditor est Deus. Haec 117.0227B| est sancta Ecclesia mater sanctorum, quae aedificari coepit in passione, et in resurrectione Domini, et quotidie aedificatur ut crescat in augmentum fidei. Qui habet funiculum et calamum mensurae, quoniam ipse dispensat mensuras et merita singulorum. Videt etiam quanta sit latitudo charitatis in singulis, quanta longitudo spei et longanimitatis.

« Et ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum. Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. » Angelum qui loquebatur in propheta, Hebraei Michaelem ad litteram intelligunt, ut supra dictum est: angelum qui venit in occursum ejus, Gabrielem autumant, 117.0227C| qui laetabundus dicit illi, ut currat et loquatur prophetae, quantam rerum omnium abundantiam habitura sit Hierusalem, quae tunc videbatur ad cineres usque destructa, quodque absque muro futura sit prae multitudine hominum et jumentorum, et pacis multitudine. Quare autem absque muro, paulo post ostendit, dicens:

« Et ego ero eis, ait Dominus, murus ignis in circuitu; et in gloria ero in medio ejus. » Haec et de Ecclesia spiritualiter dici possunt, quae est civitas Dei, de qua Psalmista, « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. » Haec absque muro habitatur, non indigens mortali praesidio, quoniam Dominus murus est ignis in circuitu ejus, et ipse in medio ejus est in gloria. Haec civitas habet homines, habet et jumenta, 117.0227D| id est utrumque populum. Nam per homines plebs Judaica designatur, qui in lege conversabantur, et quasi ratione utebantur habentes notitiam Dei. Gentiles vero qui Deum ignorabant, merito jumenta vocantur. Nonnulli per homines, prudentes quosque et eruditos intelligunt: jumenta vero, simplices qui sunt in Ecclesia, de quibus Psalmista, « Homines et jumenta salvabis, Domine. » Dominus ergo murus ignis est in circuitu Ecclesiae, ut eam charitatis igne calefaciat, et Spiritu ferventem faciat, et ipse est in medio ejus gloria, sua illam praesentia glorificans, qui in circuitu ab adversariis quasi murus ignis eam defendit. « O, o fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor 117.0228A| ventis coeli dispersi vos, dicit Dominus. O Sion, fuge quae habitas apud filiam Babylonis. » Assyrii et Chaldaei qui populum Dei captivaverant, in aquilonali climate sunt, et Jeremias propheta cum describeret ollam succensam a facie aquilonis, statim subjunxit: Ab aquilone pandetur malum super universam terrae faciem. Hortatur ergo propheta, et non semel, sed crebrius monet, clamans ut fugiant de terra aquilonis, ubi ex magna parte adhuc remanserant, et redeant ad sedes proprias. Spiritualiter praecipitur nobis, ut qui habitavimus in aquilone, vento frigidissimo, hoc est qui in tempore infidelitatis fuimus, non habentes fervorem divini caloris, quique in confusione vitiorum versati sumus, ut fugiamus ad Sion, id est Ecclesiam Domini, et relinquentes 117.0228B| terrena et humilia, ad celsitudinem contemplationis conscendamus, et in sublimitate spiritualium dogmatum consistamus.

« Quia haec dicit Dominus exercituum, post gloriam misit me ad gentes, quae exspoliaverunt vos. » Vox Domini est salvatoris, et dicit se a Deo Patre missum, non per id quod omnipotens est et aequalis Patri, sed per id quod homo est, minor Patre. Unde et post gloriam se missum dicit, quam habuit cum apud Patrem esset, licet nunquam deseruerit Patrem. Hinc ipse Patri dicit. « Glorifica me, tu Pater, claritate quam habui priusquam mundus esset apud te. » Et Apostolus.: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est ut esset aequalis Deo. Missus est ergo Dei Filius post gloriam divinae majestatis 117.0228C| ad gentes, quae spoliaverunt populum Dei, ut essent eis praedae, a quibus ante fuerant praedati. « Qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. » Tactum pro vexatione et injuria debemus accipere, juxta illud. « Nolite tangere christos meos. » Sancti enim quasi oculi sunt Dei, quibus dicitur. « Vos lux estis mundi. » Quos qui laedit, sic est quasi pupillam Dei tangat, et clara luce velit illum privare.

« Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi, et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. » Et levavit Dominus manum suam tunc, ut percuteret gentes, et reduceret in Sion populum suum. Levat quotidie potentiam, ut populum suum (hoc est Christianum) revocet per poenitentiam in Ecclesiam, percussis 117.0228D| adversariis, id est spiritualibus hostibus, qui illum impugnare non cessant.

« Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Hierusalem. » Adhuc ipse Dominus loquitur, et hortatur populum de captivitate liberatum, ut gaudeat et exsultet. Sed et Ecclesiae praecipitur, quae est filia Sion, id est supernae illius civitatis, quae ex angelis et sanctis constat hominibus, ut liberati de servitute diaboli, gaudeant, 117.0229A| quorum Dominus in medio ejus habitet, et multae gentes in eum crediturae, juxta quod relicturus corporaliter apostolos, dixit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. » Pollicetur quoque quod ipse possideat Judam, id est populum se confitentem, et ipse pars ejus in terra sanctificata, hoc est in Ecclesia, et eligat adhuc Hierusalem, quos videbatur in persecutionibus abjecisse.

« Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. » Ergo quia Dominus possessurus est Judam partem suam, et electurus Hierusalem, omnis caro, id est omne genus humanum sileat, formidet, et prae pavore adventus ejus conticescat, quoniam consurrexit ad vindictam, ut 117.0229B| unicuique pro suis meritis reddat. Consurgere enim dicitur Deus, quando ad vindictam excitatur. Omnis autem caro, omnis tantum homo, non muta animantia accipienda sunt, juxta illud: Ad te omnis caro veniet, id est omnis homo.

CAPUT III Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. » Hebraei juxta litteram hoc loco Jesum sacerdotem magnum filium Josedech intelligunt. Ad cujus dexteram stabat Satan, id est adversarius ejus diabolus. Satan Hebraice adversarius dicitur. Stabat autem a dextris ejus ut adversaretur ei, id est ut accusaret illum. A dextris vero stabat, quoniam justam accusationem 117.0229C| habebat, eo quod ipse, sicut caeteri, alienigenam duxisset uxorem.

« Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te Satan, et increpet Dominus in te, qui elegit Hierusalem. » Bis dicit Dominus, ut Patrem et Filium insinuet, sicut alibi. « Pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam. » « Nunquid non iste torris est erutus de igne. » Sensus est, cum Dominus elegerit Hierusalem de cunctis urbibus Juda, non ei imputet peccata quae fecit, cur tu Jesum conaris accusando obruere, qui de Babylonica captivitate quasi torris semiustus evasit. Torris autem semiustum est lignum, quem vulgo titionem dicunt.

« Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. » Triplicem ob causam sordidis 117.0229D| vestibus indutus fuisse dicitur, sive quia alienigenam uxorem duxerat, sive propter populi peccata, cui sacerdos praeerat, seu propter squalorem captivitatis.

« Quae respondit et ait ad eos qui stabant coram se. » Angelus ante quem stabat Jesus, praecipit caeteris angelis ex persona Domini, dicens: « Auferte vestimenta sordida ab eo. » Cumque illi quod imperatum fuerat, opere complessent, « et angelus dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam. » Hic ostendit quae fuerunt vestimenta sordida, « et indui te mutatoriis, » id est Israelitam tibi uxorem conjunxi. Septuaginta pro mutatoriis, « poderem, » id est talarem tunicam transtulerunt.

117.0230A| « Et dixit, » subaudis angelus: « Ponite cidarim sive mitram mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus. » Per cidarim, id est pileum sacerdotalem, dignitas intelligitur sacerdotii, ut, ablatis sordibus peccatorum, mundum haberet sacerdotium. Mystice Jesus sacerdos magnus ille est, cui dicitur: « Tu es sacerdos in aeternum. » Quem Dominus ostendit prophetae, quoniam per se videri non potest. Stabat coram angelo Domini, hoc est ipse Dei et hominum mediator, Deus et homo Christus. Ipse astat ante angelum, et ipse stabat ante se. In Christo diversae sunt substantiae Dei et hominis in una persona. Indutus erat vestibus sordidis, quoniam peccata nostra portavit. Stabat Satanas a dextris ejus, quia 117.0230B| volens tentatus est a diabolo, qui volebat probare utrum esset Dei Filius, quem videbat post jejunium esurire. Quod vero sequitur: « Increpet Dominus in te, Satan, » Filius Dominus dicit de Domino Patre, non quod ipse non posset eum increpare, qui omnia operatur sicut et Pater, sed propter naturae unitatem, ut cum unus increpat, intelligatur alius increpare. Deus enim Pater et Filius idem sunt in substantia, et tamen alter est Pater, et alter Filius in persona. Ipse elegit Hierusalem, id est Ecclesiam. Torris autem erutus de igne, ipse Christus est per humanitatem, qui in Babylone, id est in mundi confusione non est adustus flamma alicujus peccati, quoniam peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus, sicut quondam rubus in mediis ignibus 117.0230C| non comburebatur. Erat autem Jesus indutus vestibus sordidis, quia qui peccatum non fecit, pro nobis peccatum factus est, id est sacrificium pro peccato, et ipse infirmitates nostras tulit. Haec sordida vestimenta ablata sunt ab eo, cum nostra peccata delevit. Idcirco enim sordidis indutus est vestibus, ut nos holosericam mundam in baptismo reciperemus, et dicatur nobis jam mundatis: Omni tempore sint vestimenta tua candida. Cidaris munda super caput ejus, splendorem designat divinae majestatis ejus. « Caput enim Christi Deus. » Ipse enim Deus, ipse est et homo, ut in veste humanitas, in cidari divinae majestatis intelligatur claritas. « Et angelus Domini stabat, et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis 117.0230D| meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea. » Juxta traditionem Hebraeorum ad litteram, angelus ante quem stabat Jesus, qui loquitur ad eum postquam exutus est sordidis vestibus, et indutus est mutatoriis. Quae per se satis aperta sunt, nec egent expositione. Juxta spiritualem vero sensum difficilis est interpraetatio, si hoc quod dicitur ad Jesum filium Josedech, « Si in viis meis ambulaveritis, et custodiam meam custodieritis, » etc. Notum est autem quoniam Christus et Ecclesia sunt caput et membra. Ergo accipiamus hoc ex parte membrorum, nam quod illi dicitur, membris ejus utique dicitur. Itaque membris ejus promittitur, quod si ambulant in viis 117.0231A| Domini, et custodiunt custodias, id est praecepta ejus, judicent domum ejus quae est Ecclesia, de qua Apostolus, Christus autem filius sicut in domo sua, quae domus sumus nos. Idem quoque ad Timotheum, Ut scias quomodo debeas in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis. Judicat ergo Jesus domum Dei pro meritis et verbis singulorum, alium constituens super decem civitates, alium super quinque, faciens alios doctores, alios pastores: aliis dans potestatem faciendorum signorum, alios faciens in corpore suo oculos, alios manus, alios pedes. « Et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. » Dedit Dominus Deo Filio suo de angelorum numero ministros, quoniam sanctos suos adhuc in carne positos, similes 117.0231B| fecit angelis; unde Apostolus dicebat: Municipatus noster in coelo est. Nam virginibus societas promittitur angelorum, Domino dicente: « Non nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. » De assistentibus ergo dicit se ei daturum, quoniam illi qui non fluctuant, sed stabiles et constantes sunt in Ecclesia Dei, quales erant apostoli, qui cum Domino stante perseverabant, merentur angelicae dignitatis socii fieri.

« Audi, Jesus sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Ecce enim ego adducam servum meum orientem. » Hoc loco Jesum eum tantum juxta litteram accipimus, qui filius fuit Josedech, cui promittitur adventus Filii Dei. Cum enim superius hunc Jesum 117.0231C| sacerdotem typum Christi dixerimus habere, nunc tantum eum juxta litteram accipimus, videamus nunc quid angelus in persona Dei loquens, huic Jesu dicat: « Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, » id est prophetae caeteri. Nam et Jesus propheta erat, quia Christum non verbis, sed nomine praesignabat et operibus. Propheta enim dicitur, non solum qui de Christo vaticinatur verbis, sed etiam ille qui eum figuris et symbolis designat. Jubetur ergo Jesus audire, jubentur etiam audire amici ejus, id est caeteri prophetae, quod dicitur: « Ecce enim ego adducam servum meum orientem. »

« Quia ecce lapis, quem dedi coram Jesu, super lapidem unum septem oculi sunt. » Haec jubentur audire, quoniam viri portendentes sunt, hoc est, in 117.0231D| signum positum futurorum. Portendentes enim dicuntur, qui futura portendunt, hoc est longe ante pronuntiant. Ecce (inquit) ego adducam servum meum orientem, » id est illum de quo dicitur: « Ecce vir oriens nomen ejus; » et alibi: « Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae. » In Evangelio quoque: « Visitavit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. » Servum autem meum dicit propheta, assumptam servi formam, ut illud: Ecce servus meus, suscipiam eum. Ipse et lapis datus coram Jesu, id est pronuntiatus et promissus prophetis. Hic est lapis angularis, qui duos in se conjunxit parietes ex diverso venientes, ab hominibus quidem reprobatus, a Deo 117.0232A| autem electus et honorificatus. Super hunc lapidem septem oculi sunt, quoniam super Christum septem dona Spiritus sancti requiescunt, quae enumerans propheta Isaias dicit: « Requiescit super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae, et intellectus spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini. » « Ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. » Quia supra dixerat lapidem, servat metaphoram et dicit: « Ecce ego caelabo sculpturam ejus, » id est lapidis. Manifestum est enim de Domini passione prophetari. Sculpturam lapidis vulnera dicit, quae accepit in cruce. « Caelabo, inquit, sculpturam ejus, » id est faciam illum vulnerari clavis et lancea. 117.0232B| Hoc enim Deus Pater fecit, qui pro nobis omnibus tradidit illum ad mortem. Tunc dimittetur iniquitas terrae illius. In passione enim dimissa est iniquitas, et redonata justitia in die una, de qua Psalmista: « Haec est dies quam fecit Dominus. »

« In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum. » A tempore enim passionis Christi coepit annuntiari Evangelium, vir apostolicus et perfectus, et qui potest jam ad altiora conscendere, vocat amicum suum, id est credentes, vel certe gentilem populum subter vineam, id est Christum qui loquitur in Evangelio: Ego sum vitis vera, cujus fructus laetificat cor hominis. Et subter ficum, id est ad gloriam Spiritus sancti, cujus sunt poma dulcissima, ut sub tali 117.0232C| umbraculo aeterna pace quiescant. Hoc ipsum et Michaeas propheta pene ipsis verbis praedixit: « In die illa (inquiens) vocabit unusquisque proximum suum et fratrem subter ficum et vineam, et non erit qui exterreat. »

CAPUT IV. « Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. » Quid est quod dicit: « Reversus est angelus? » Quo enim abierat qui in propheta loquebatur? Sed sciendum quod quando humana fragilitas suae relinquitur imbecillitati, Deus angelorum auxilio abest ab homine. Propheta itaque magnae visionis stupore attonitus, torpebat, et velut mente sopitus, 117.0232D| verum lumen videre non poterat. Quapropter angelus qui eum parumper sibi dimiserat, et quasi ab eo recesserat, reversus suscitavit eum, ut videret quod antea clausis cordis oculis videre non poterat. Possumus quoque somnium prophetae in bonam partem accipere, juxta quod Salomon ait: Si dormieris, non timebis: quiesces, et suavis erit somnus tuus. Qui ergo a saeculi curis et perturbationibus dormit, et potest dicere cum sponso: « Ego dormio, et cor meum vigilat, » meretur ab angelo suscitari, et angelica visione atque allocutione perfrui.

« Et dixit ad me: Quid tu vides? et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super 117.0233A| caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud, et septem infusoria lucernis, quae erant super caput illius, et duae olivae super illud, una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi? Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Nunquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. Et respondit et ait ad me, dicens: » In hoc loco Hebraeorum traditio talis est: Candelabrum totum solidum ex auro, legem dicunt; lampadem vero, id est flammam in vertice candelabri lucentem, Christum, qui est caput legis, quique omnem mundum illuminat; septem lucernae super candelabrum, septem dona Spiritus sancti superius enumerata. Hae lucernae super candelabrum 117.0233B| sunt, quia lex Spiritu sancto dictante conscripta est; septem autem infusoria, id est vascula in quibus oleum est quod infunditur in lucernas, quae lucent super candelabrum, hoc significare dicunt, quod istae septem gratiae ad homines de coelo per legem descendant, duas vero olivas quae erant super candelabrum a dextris et a sinistris, inter quas lucebat media lampas, legem et prophetiam intelligunt. Cum ergo propheta quaerenti angelo quid videret, narrasset visionem, interrogat ipsum angelum quid significaret ipsa visio. Rursus angelus interrogat eum: Nunquid ignoras quid sunt haec? quo respondente, Nescio, respondit jam angelus edocens visionem: « Hoc est verbum Domini ad Zorobabe dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu 117.0233C| meo, dicit Dominus exercituum, » reductum esse populum de captivitate, et plenius reducendum, et adversarios eorum vastandos.

« Quis tu, mons magne, coram Zorobabel in planum? » et populo Judaeorum, nolens eos prosperari et templum reaedificari. In planum scilicet sternere, et a tua superbia dejicere, humiliatus sub pedibus Israel. « Et educet lapidem primarium, » id est Christum, qui semper auxilio fuit populo Israel a saeculis. « Et exaequabit gratiam gratiae ejus, » id est lapis. Quod est aperte dicere: Gratiam ejus eduxit de captivitate, et exaequabit hanc illi gratiae, quam exercuit erga patres eorum, similem istis misericordiam impendendo: haec est Hebraeorum traditio. Doctores vero ecclesiastici hunc locum ita exponunt: 117.0233D| Candelabrum totum aureum sancta est Ecclesia, quae in divinis Scripturis sensum magis quam verba requirit. Lampas super candelabrum Dominum designat Christum, qui illuminat Ecclesiam, quique de se dicit: « Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. » id est sub mensura legis, « sed super candelabrum, » id est in Evangelii libertate, quo Ecclesia illustratur. Lucernae septem et infusoria eorum, gratia est Spiritus sancti, per quam oleum misericordiae divinae cunctarumque virtutum Ecclesia suscipit. Duae olivae, Moyses et Elias, qui in monte cum Domino transfigurato apparuerunt, et loquebantur ea quae passurus erat in Hierusalem. Nonnulli duas olivas a dextris et a sinistris, Evangelium et 117.0234A| legem, accipiunt, ut in dextra oliva Evangelium, in sinistra oliva lex intelligatur. Magnus mons coram Zorobabel, diabolus vel Antichristus, qui se erigebat contra Zorobabel, de quo nasciturus erat Christus. Ipsi quoque Christo in Evangelio ostensis mundi regnis et honoribus, ausus est dicere: « Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. » Et ipse Dominus in Evangelio diabolum montem vocat, dicens: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, transi hinc, et transibit. » Sed hujus superbia complananda erat, et usque ad pulverem humilianda. Lapis primarius ille est, de quo Joannes: « In principio erat Verbum. » Quod vero sequitur, « exaequabit gratiam gratiae ejus, » illud est quod Apostolus ait: Nos omnes de plenitudine ejus accepimus, 117.0234B| gratiam pro gratia, gratiam Evangelii pro gratia legis, ut parem et aequalem gloriam accipiant et ex Israel credentes, et ex gentibus ad fidem venientes. Hinc per Joannem dicitur: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

« Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. » Hoc qui Esdram prophetam legerit, inveniet quod scilicet templum a Zorobabel fundatum sit, et usque ad summa fastigia perductum.

« Quis enim despexit dies parvos? » Quis hic pro raro accipitur. Hoc autem referendum est ad regiam potestatem, quam tunc temporis in Zorobabel adversarii 117.0234C| despiciebant, et pro nihilo ducebant. Monet ergo Zorobabel et Jesum atque omnem populum aedificantem, ut non timeant adversarios, qui eos aedificare prohibeant, sed potius audiant Dominum cohortantem, et suum illis auxilium promittentem. Sequitur enim: « Et laetabuntur, » id est paucorum dierum despectu, majori gaudio replebuntur. Potest ita intelligi: Rarus est, qui parvos dies hujus saeculi despiciat, quoniam nimirum multi sunt, qui hoc saeculo delectantur adeo, ut si possent, semper hic vivere vellent. Cum ergo viderimus hujus saeculi amatores fulgere auro, purpura, gemmisque rutilare, stipari officiis ministrorum, possumus hoc assumere et dicere: Quis enim despexit dies parvos? Parvi 117.0234D| enim sunt omnes dies praesentis vitae, quantumvis longissimo temporum spatio tendantur. Unde et Jacob dicebat: « Dies mei parvi et mali. » « Et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi Domini, qui discurrunt in universa terra, » id est auxilium Salvatoris, qui de Zorobabel stirpe nascitur. Lapis autem vocatur ob fortitudinem insuperabilem. Quare autem lapis stanneus? Stanni naturam dicunt, ut alia metalla defendat ab igne. Cum enim sint duriora per naturam aes, ferrum, caeteraque, si absque stanno fornaci fuerint tradita, uruntur. Sic et angelorum et hominum fortitudo, si non habuerit divinum auxilium, fragilis et imbecillis est. Lapis ergo stanneus vocatur Christus, quia sicut stannum metalla mixta et adulterata dissociat, 117.0235A| ita et Dominus Salvator, de quo propheta dicit, Sedebit conflans et emundans argentum bonorum operum, argentum et aurum ab aere plumboque vitiorum secernit, ut purum aurum argentumque remaneant.

« Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram ejus? et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum, quae sunt juxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffossoria ex auro? et ait ad me dicens: Nunquid nescis quid sunt haec? et dixi, Non, domine mi. Et dixit » ad me: « Isti sunt duo filii olei, » splendoris, « qui assistunt dominatori universae terrae. » Interrogat propheta quid significent duae olivae ad dexteram et sinistram candelabri. 117.0235B| Sed angelus qui in persona Domini loquebatur, noluit ei respondere, sive quoniam de duabus olivis supra audierat, ideo nunc non meretur audire responsum angeli, quia prius audita non retinet, sive etiam quia majora se scire volebat, confutatur silentio angeli, vel ut Hebraei dicunt, non respondit ei, quia non bene interrogaverat, nec totum quaesivit, quod scire debebat: nam de olivis interrogans, nihil de spicis olivarum, nil de rostris aureis, aut de infusoriis quaesierat. Spicas autem olivarum, ipsas dicit arbores, translato sermone, quod in modum spicarum rectae sint, et sicut spicae vallantur aristis, sic istae quasi quodam vallo ramorum et foliorum recte in altum surgant. Quidam duas spicas olivarum, duo Testamenta intelligunt, Evangelium et legem, et 117.0235C| hos esse filios splendoris, qui assistunt dominatori universae carnis, alii sacerdotium et legem, nonnulli Eliam et Enoch, quorum alter in praeputio, alter in circumcisione placuit Deo.

« Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. Et dixit ad me, quid tu vides? Et dixi: Ecce ego video volumen volans. Longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae » Conversus est propheta ab alia visione ad aliam, et a laetis et prosperis ad tristia mentis oculos extulit. Ne enim elevaretur cor ejus, quoniam omnia felicia 117.0235D| et plena gaudii nuntiabat, videt et ea quae sunt tristia. Videt ergo volumen volans, in quo facta omnium descripta erant, hoc volumen utriusque testamenti naturam designat. Per viginti cubitos longitudinis, Evangelium: per decem autem latitudinis, decalogus legis accipitur. Viginti autem ad decem, duplum sunt ad simplum, quoniam in decalogis peccata operum prohibentur, in Evangelio autem cogitationum peccata resecantur. Verbi gratia: lex prohibet homicidium, Evangelium iram; adulterium damnatur in lege, in Evangelio concupiscentia punitur, quia qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, etc. In lege reum facit rapina, in Evangelio flammis gehennae subdit tenacia. Septuaginta translatores 117.0236A| pro volumine « falcem » dixerunt, habentem ejusdem mensurae longitudinem et latitudinem. Falx ista divini judicii severitatem designat: sicut enim falx cuncta suo circuitu ambit exterius, interius incidit, ita divinae animadversionis potentia universa forinsecus complectitur, intrinsecus dirimit et discernit, dijudicans opera et cogitationes. « Quia omnis fur sicut ibi scriptum est judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter, et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam et ligna ejus et lapides ejus. » Multi sunt qui furtum et perjurium aut parva aut nulla putant esse crimina, nec attendunt quod maledictio hujus voluminis 117.0236B| venire dicatur ad domum furis et mendaciter jurantis in nomine Domini, et consumere et ligna et lapides ejus, id est dura et gravia peccata illius. Quid de gravioribus ergo peccatis erit, qualia sunt homicidia, adulteria, caeteraque carnis opera, si furtum et perjurium tali poena plectuntur?

« Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide, quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens; et dixit. » Angelus qui loquebatur in propheta, egressus ideo est, ut aliam visionem ei ostenderet. Praecepit ergo ut levet oculos ad magna contemplanda, et videat amphoram, id est mensuram peccatorum populi Israel consummatam atque plenam. Amphora enim, quae Hebraice 117.0236C| dicitur epha vel ephi, plenitudinem designat peccatorum. Ipsi quoque amphorae nomen imponit angelus dicens: « Hic [haec] est oculus eorum in universa terra, » id est ostensio omnium peccatorum. Impleta enim peccatorum mensura, juxta quod Dominus ad Judaeos dicit: Implete mensuram patrum vestrorum, et in Genesi: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum, restat ut sit oculus, id est ostensio et vindicta superveniente justa ira Dei. Sic et delicta illius populi latuerant, cum nondum impleta essent. Jam vero adimpleta pandebantur omnibus et monstrabantur cunctis gentibus, quales fuissent in terra sua.

« Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Et dixit: 117.0236D| Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus. » Ut autem ipse angelus exponit, vocabatur impietas, id est idololatria et negatio Dei. Talentum plumbi massam dicit. Portabatur autem vel suo impetu per aerem, vel jussione Dei. Talentum illud vel massa plumbi signat gravissimum pondus peccatorum, quo populus ille premebatur. Angelus ergo Domini arreptam mulierem projecit in medium amphorae, ut in plenitudine peccatorum portaretur in Babylonem, ubi, sicut in sequentibus legitur, portabatur, ibique captivitatis pondere premeretur; et quoniam in suo scelere gloriabatur, talentum vel massam plumbi misit angelus in os ejus, id est amphorae, ut impietatem 117.0237A| clauderet, et obturato ore nequaquam se ultra jactaret in suo scelere, sed aeterno silentio conticesceret.

« Et levavi oculos meos et vidi, et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum. » Duae mulieres sunt decem tribus, quae dicuntur Israel, et duae quae vocantur Juda. Decem tribus captae sunt ab Assyriis, et duae a Chaldaeis. Spiritus in alis earum, potestates diaboli, qui vocatur in Evangelio immundus spiritus, et de quo Salomon: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Hoc ergo spiritu, quasi flatu venti raptatae istae mulieres, volatu celeri ad omne nefas ferebantur. « Et habebant alas quasi alas milvi, » quae est avis rapacissima, et domesticis avibus semper insidians. 117.0237B| Bene ergo haec avis convenit istis mulieribus Judae et Israeli, quae propter nimia peccata traditae sunt potestati daemonum, et ab eis in captivitatem ductae. « Et levaverunt amphoram, » in qua erat impietas, et massa plumbi inclusa. « Inter terram et coelum, et dixi ad angelum qui loquebatur in me. » Propheta vero jam non interrogat quae essent mulieres: sciebat enim prophetico spiritu, nec quid portent, quia angelo docente cognoverat, sed quo portent, inquiens: « Quo istae deferunt amphoram? et dixit ad me. » Respondit angelus: « Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basim suam. » Sennaar campus est Chaldaeorum, in quo post diluvium filii Adam turrim superbiae aedificare conati sunt, sed a Domino confusa 117.0237C| est lingua quae omnibus una erat. Unde et ipsa civitas Babylon, id est confusio, dicta est. Amphora ergo cum impietate deferebatur in Babylonem, ut ibi super basim, id est super sedem stabilem ponatur, ibique aeterna statione ponatur. Sennaar interpretatur dentium excussio, vel fetor eorum. Amphora itaque cum impietate ad terram Sennaar defertur, et ibi ei locus stationis paratur, quia diabolus auctor impietatis in cordibus reproborum, quos impietas vel fetor libidinis possidet, requiescit. Quod vero Sennaar excussio dentium dicitur, significat quia reprobi excussos et perditos habent dentes, quibus verba Dei molere, hoc est, meditari debuerant, et ideo pereunt, quia cibum divini eloquii in ventrem memoriae non transmittunt. Juxta spiritualem 117.0237D| sensum, hae duae mulieres haereticos et Judaeos designant, qui egrediuntur a facie Domini, et feruntur incerto erroris spiritu, delectantur jurgiis et contentionibus. Hi etiam super se levant pondus impietatis, et in Babylone (id est in confusione) aedificant sibi domum.

CAPUT VI. « Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium, et montes, montes aerei. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii, fortes. Et respondi, et dixi ad angelum, 117.0238A| qui loquebatur in me: Quid sunt haec, domine mi? Et respondit angelus, et ait ad me. » Transit propheta ad aliam visionem, et oculos cordis altius porrigit ac videt quatuor quadrigas egredientes de medio duorum montium, qui erant aerei et fortissimi, et qui nulla possunt vetustate consumi. « In quadriga secunda equi nigri, » reges Persarum et Medorum mortiferi propter Assuerum, quo regnante, ad petitionem Aman hostis Judaeorum, idem rex omnem gentem Judaeorum edicto publico morti adjudicavit. « In quadriga tertia equi albi. » Macedones, sub quorum rege Antiocho describitur Machabaeorum victoria. « In quadriga quarta equi varii fortes. » Ideo varii, quia Romanorum reges alii clementes fuerunt erga Judaeos, ut C. Claudius, alii persecutores eorum exstiterunt, 117.0238B| ut C. Caligula, Nero et Vespasianus. Quaerente itaque propheta, quid significarent quae cernebat, angelus respondit: « Isti sunt quatuor venti coeli, » id est climata sive plagae, « qui egrediuntur ut stent coram dominatore omnis terrae. » Nil enim regna terrae absque Dei permissu et voluntate facere possunt.

« In qua » quadriga « erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. Qui autem erant robustissimi, exierunt et quaerebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite et perambulate terram. Et perambulaverunt terram. Et vocavit me, et locutus est ad me dicens. » Proinde praetermittit propheta de quadriga prima, in qua 117.0238C| erant equi rufi, jam enim defecerat omne regnum Babyloniorum, et Medi ac Persae omnem Asiam tenebant, sub quorum rege Dario haec omnia Zacharias contemplatus est. Quadriga itaque, in qua erant equi nigri, egrediebantur ad aquilonem, ut ibi jubente Domino Chaldaeorum destrueretur imperium. Albi quoque post eos egressi sunt, id est, Macedones secuti Medorum vestigia, ut regna Chaldaeorum suo subderent imperio. Quarti, id est varii et fortes Romani, exibant ad terram austri, et jubentur ire et perambulare omnem terram. Romanorum enim potentia in quatuor mundi partibus suum dilatavit imperium. Deinde ad prophetam conversus angelus, dixit: « Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis. » 117.0238D| De tertia quadriga dicit, in qua erant equi albi, per quos figurabantur Macedones, qui et ipsi post nigros ad terram aquilonis egrediebantur. Hi ergo requiescere fecerunt spiritum Domini in terra aquilonis, quia vindictam Dei impleverunt subverso Medorum imperio. Nam Alexander, rex Macedonum, Darium Persarum et Medorum regem interfecit, et ejus regnum in Macedones transtulit. Hi ergo requiescere fecerunt spiritum prophetalem, Dei spiritum in terra aquilonis, quia vindictam exercuerunt populi Dei, et voluntatem ejus in illorum interitu compleverunt. Grandis enim est consolatio eorum qui opprimuntur, si hostes suos cito cognoverint perituros. Quidam spiritualiter per quatuor quadrigas quatuor 117.0239A| intelligunt Evangelia: per equos, electos Dei, in diversitate colorum diversas gratias possidentes. Quorum alii sunt rufi martyrio, alii nigri, squalore poenitentiae fuscati, sive illi qui obscura Christi mysteria penetrant. Scriptum est enim: « Posuit tenebras latibulum suum. » Alii albi, virginitatis candore fulgentes, sive in baptismo mundati. Nonnulli varii fortes diversarum curationum et virtutum gratiam habentes. Hoc autem quod dicitur, « Hi qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis, » significat quia ad praedicationem evangelicam gentes quae erant in aquilone, hoc est, in frigore infidelitatis, et sub potestate diaboli, qui dixit, « Ponam sedem meam ad aquilonem, » crediderunt, et in eis spiritus Domini 117.0239B| requievit.

« Et factum est verbum Domini ad me dicens: Sume a transmigratione ab Holdai et a Tobia et ab Idaia, et venies tu in die illa, et intrabis in domum Josiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone, et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedech sacerdotis magni, et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino. » Ordo verborum confusus est. Est autem talis conjunctio: Sume tibi ab Holdai et a Tobia et ab Idaia, qui venerunt de Babylone, et sumes subaudis ab eis munera quae afferuntur, aurum et argentum, et intrabis in domum Josiae filii Sophoniae, et facies ibi coronas 117.0239C| auro argentoque distinctas, et unam ex eis pones super Jesum filium Josedech sacerdotem magnum, et loqueris ad eum: « Ecce vir oriens nomen ejus, et subter eum orietur, » id est repente succrescet ex radice sua, et in similitudinem germinis pullulabit. Significat autem Zorobabel, qui ex humili et captivo in ducem populi surrexit, et aedificavit templum Domino. Hoc est enim quod dicit: Et aedificabit templum Domino.

« Et ipse exstruet templum Domino, et ipse portabit gloriam, » id est alteram coronam. « Et sedebit et dominabitur super solio suo. Et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. Et coronae erunt Helen et Tobiae et Idaiae et Hen. » Hucusque 117.0239D| de Zorobabel: nunc iterum repetit de Jesu sacerdote, de quo prius dixerat. Sed et pontifex (inquit) Jesus sedebit in solio suo, hoc est, in throno sacerdotali, et erit pax inter duos illos, hoc est, inter Zorobabel, qui de stirpe regia erat, et Jesum qui de Levitica tribu descenderat, ut sacerdotium et regnum pariter Dei populum regant, ipsasque coronas postquam impositae fuerint capiti Jesu filii Josedech, et capiti Zorobabel filii Salathiel, consecrabis in templo nominibus eorum, a quibus oblatae sunt, id est Helem et Tobiae et Idaiae et Hen. « Filio Sophoniae memoriale in templo Domini. Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, 117.0240A| si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. » Repositis autem coronis in templo Domini, et in aeternam memoriam consecratis, venient de toto erbe gentes, et aedificabunt in templo, et scietis quoniam Dominus misit me ad vos. Videndum quod cum superius tres posuerit viros, Holdai et Tobia et Idaia, nunc primum nomen mutatum est: pro Holdai enim positum est Helem. Quartum est additum, quod prius non fuerat dictum, id est, Hen. Holdai interpretatur deprecatio Domini, Tobias bonus Domini, Idaia notus Domini, Hen gratia. Helem vero, quod pro Holdaia positum est, interpretatur somnium. Tradunt Hebraei, istos tres, id est Holdai, Tobia, et Idaia, esse tres pueros, Ananiam, Azariam, Misaelem, qui venerunt de captivitate, et haec munera aurum et argentum 117.0240B| in templo Domini obtulerunt: quartum vero, quod supra non est, id est Hen, Danielem dicunt esse, et ipsum venisse cum munere; idcirco autem Helem positum esse pro Holdai, quod Helem somnium interpretetur, ut ex interpretatione ostendatur Daniel, et tres pueri qui in Babylone regalis somnii mysteria cognoverant. Josias autem iste, ad quem intrare propheta jubetur, et in cujus gratiam a Septuaginta translatoribus dicuntur esse coronae, eo quod apud illum servarentur, aedituus, id est custos Domini templi erat. Haec juxta litteram, sicut se habet Hebraeorum traditio. Spiritualiter jubetur propheta sumere a transmigratione aurum et argentum. Transmigratio populi Judaeorum, id est populi Deum confitentis, sunt vitia et peccata, quae cum quis coepit 117.0240C| relinquere et agere poenitentiam, et desiderare patriam, id est Hierusalem coelestem, offert in templo Domini aurum et argentum, intellectu et sermone Dominum confitendo. Ex hoc auro et argento fiunt coronae in templo Josiae, qui interpretatur salvatus, et filius est salvationis Domini. Domus Ecclesia est, in qua est populus salvatus a Domino, qui est filius visitationis Domini. Visitavit enim Dominus eos qui male aegrotabant, peccatorum languore decubantes. Imponuntur hae coronae Jesu filio Josedech sacerdoti magno, quod nobis a captivitate diaboli liberatis, et proficientibus per singulas virtutes nostras Dominus coronatur, imo in nobis coronas ipse accipit. Recte autem filius dicitur Josedech, qui interpretatur Dominus justitiae, quod Deus Pater Domini Salvatoris 117.0240D| juste singulis pro suis meritis restituet. Unde confidenter dicebat Apostolus: « Reposita est mihi corona justitiae, » etc. Praecipitur itaque prophetae, ut postquam imposuerit coronas super caput Jesu filii Josedech sacerdotis magni, dicat ad eum: « Ecce vir oriens nomen ejus. » Christus qui Jesus dicitur, qui salvavit mundum, nunc oriens vocatur, quia in diebus ejus orta est justitia. « Et subter eum orietur, » subaudis multitudo credentium. « Et aedificabit templum Domino, » id est Ecclesiam. « Et dominabitur super solio suo, » quia cum venerit ad judicium, sedebit super sedem majestatis suae. « Et erit sacerdos super solio suo, » quia ipse est rex, ipse pontifex, et ipse sedebit tam in regali quam in sacerdotali throno. 117.0241A| « Et consilium pacis erit inter duos illos, » ut nec regale fastigium sacerdotalem deprimat dignitatem, nec sacerdotii dignitas regale fastigium, sed consentiat utrumque in unius Domini Jesu gloriam.

CAPUT VII. « Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam in quarta noni mensis, qui est Casleu. Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini, ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes. » Mensis nonus, qui apud Hebraeos dicitur Casleu, apud nos vocatur December. In cujus mensis quarta die miserunt ad templum Domini, quod jam 117.0241B| instauratum erat, ad Zorobabel et Jesum Sarasar et Rogommelech, qui (ut Hebraei autumant) principes erant Persarum Dominum timentes, ut quia audierant instauratum templum, quaererent a sacerdotibus et prophetis, utrum secundum consuetudinem pristinam flere deberent et jejunare, an luctum in laetitiam et gaudium convertere. « Nunquid flendum mihi est in mense quinto? » Quinto mense, qui apud Romanos vocatur Augustus, subversa est Hierusalem a Nabuchodonosor. Ob quam causam usque ad illud tempus jejunaverant, desolationem templi luctu et moerore consolantes. Nunc vero quoniam templum restructum videbant, et causam non superesse tristitiae, interrogant utrum hoc nunc facere debeant. Et hoc est quod dicit, « Nunquid sanctificare me debeo, sicut 117.0241C| feci jam annis multis? » Jejunium vocant enim sanctificationem, quia in jejunio ab omnibus voluptatibus abstinebant, et bonis operibus atque eleemosynis vacabant. Unde et propheta dicit, « Sanctificate jejunium. » Jejunium sanctificare est adjunctis aliis bonis, a vitiis abstinere. Postquam ergo interrogaverunt Persarum principes per legatos quos miserant, fit sermo Domini ad prophetam, imperans ut loquatur ad omnem populum. Loquebatur etiam ad sacerdotes, quid debeant respondere.

« Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: Loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens, Cum jejunaretis et plangeretis in quinto et in septimo mense per hos septuaginta annos, nunquid jejunium jejunastis mihi? » In quinto 117.0241D| mense jejunabant, quia in illo subversa est Hierusalem a Chaldaeis, septimo autem, quia tunc occisus est Godolias, quem praefecerat rex Babylonis terrae, et reliquiae populi dispersae sunt. Dicit ergo Dominus: Quid mihi proderat quod jejunabatis et plangebatis per septuaginta annos desolationis Hierusalem, cum non mihi, sed vobis jejunaretis?

Et contra, « Et cum comedistis et bibistis » in festivitatibus vestris, « nunquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis? » Non enim his rebus placatur Deus, sed bonis operibus, in judicio et justitia et veritate. Esca autem nos non commendat Deo.

« Nunquid haec sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Hierusalem 117.0242A| habitaretur, et essent opulenta, et ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum et in campestribus habitaretur? » Cum (inquit) adhuc staret Hierusalem, et bonis omnibus ubique abundaret, et summa pace frueretur, haec ipsa quae ego nunc dico, loquebantur ad vos priores prophetae. Quae autem essent illa, in sequentibus manifestatur.

« Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens, Haec ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. Viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes, et aures suas aggravaverunt ne audirent, et cor 117.0242B| suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. Et factum est sicut locutus est, et non audierunt, sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. Et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt, et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens, et posuerunt terram desiderabilem in desertum. » Haec sunt (inquit) quae mihi plus placent quam jejunium quinti et septimi mensis, quae quia non fecistis, traditi estis captivitati et opprobrio. « Facite (inquit) misericordiam et miserationem. » Misericordiam facere est, eleemosynam pauperi dare: miserationes vero, debitoribus indulgere, quae 117.0242C| duo in propheta Isaia ita dicuntur, « Frange esurienti panem tuum. » Ecce misericordiam. Et paulo supra, « Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes: » ecce miserationes. Ordo autem rectissimus est, ut judicium sequatur misericordia, maxime in fratres quos vel sanguinis vel ejusdem fidei nobis jungit affinitas. Nam quod in lege dicitur, « Non misereberis in judicio, » in ipso judicio non est illi miserendum, sed convicto et reatum suum confitenti misericordia impendenda est. De viduis quoque et pupillis Dominus praecepit: Esto pupillis pater et pro viro mater eorum. Advenae quoque et pauperi praecipit calumniam non inferendam, quia alterum peregrinatio humiliat, alterum egestas. Cum haec et alia praeceperit Dominus, 117.0242D| illi econtra fecerunt, et verterunt ad eum dorsa, et recedentem, id est avertentem se scapulam, et aures aggravaverunt, sicut surdae aspides. Quapropter ad magna peccata facta est magna Dei indignatio, et dispersi sunt per regna, quae antea nescierunt, Assyriorum, Medorum et Persarum, et terra quae fluebat lacte et melle, versa est in solitudinem. Possunt et haec referri ad eos qui in Ecclesia positi de virtutum copia superbiunt, nec Deo doctori gratias agunt, idcirco justo Dei judicio permittuntur tentari a diabolo, et captivantur sub lege peccati, et desolatur terra eorum, id est, anima quondam Trinitatis hospitium, et vertitur in desertum, derelicta a Deo inhabitatore.

CAPUT VIII. 117.0243A| « Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: Haec dicit Dominus exercituum. » Loquere de Hierusalem quasi vir de adultera uxore. Deus enim dilexit plebem Israeliticam, eamque sibi casto amore dote fidei sociavit, sicut Ezechiel propheta plenissime declarat, quae postea relicto Deo, fornicata est cum idolis diversarum gentium, propter quod tradita in captivitatem, egit poenitentiam dicens: Revertar ad virum meum priorem, quia bene erat mihi tunc magis quam nunc. Quam misericors Deus suscipiens, et non imputans peccata sua dicit: « Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in 117.0243B| medio Hierusalem, et vocabitur Hierusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum, mons sanctificatus. » Quia (inquit) reliquit me Sion, quae est Hierusalem, et secuta est amatores plurimos, et ab illis deturpata est, zelatus sum zelo magno secundum criminum magnitudinem, quia ad me reversa est, agens poenitentiam, et ego reversus sum ad eam majore clementia. Aedifica mihi templum, et habitabo in medio tui, et vocabitur civitas veritatis, quae quondam vocabatur civitas mendacii. Vocabatur quoque mons sanctificatus et mons Domini. Spiritualiter possunt haec referri ad animam, quae debuerat esse Hierusalem, id est visio pacis, et Sion, id est specula Deum contemplando, quae cum peccaverit, traditur in potestatem diaboli, et subditur 117.0243C| captivitati vitiorum; si vero poenituerit, et offensum Deum sibi propitiari studuerit, revertetur ad eam Deus, et erit mons sanctus et civitas Dei, et habitabit in medio ejus, diceturque ad eam: « Magnus Dominus et laudabilis, » etc.

« Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem, et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum, et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis ejus. » Me (inquit) habitante Hierusalem, tanta erit prosperitas et abundantia pacis, ut nullo noste remanente usque ad ultimam senectutem vivant homines in utroque sexu, et trementes artus baculo sustentent prae dierum multitudine, plateae quoque ejus impleantur ludentibus 117.0243D| pueris et puellis. Spiritualiter plateae, quae a latitudine dicuntur, sunt virtutes, in quibus sancti spatiantur et fiducialiter agunt. Nam Psalmista latum appellat mandatum Dei. In his plateis sedent senes et anus, id est perfecti quique et emeriti in virtutibus. Senectus enim venerabilis est et reliqua. Replebuntur pueris et puellis, id est qui rudimenta sermonis Dei percipiunt, qualibus dicit Joannes: Scribo vobis pueri, quia dimittuntur vobis peccata vestra per nomen ejus, et sic implebitur quod Psalmista dicit, « Juvenes et virgines, » etc.

« Haec dicit Dominus exercituum: Si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, nunquid in oculis meis difficile erit, dicit Dominus 117.0244A| exercituum. » Quia magna et pene incredibilia promittebantur Israeli, dubitare fortassis poterant pro rerum magnitudine, idcirco nunc loquitur propheta ex persona Domini. Si vobis, o reliquiae populi mei, difficile videtur esse quod spondeo, nunquid mihi difficile erit qui omnipotens sum? Pari modo impossibile videbatur sanctis, quando temporibus persecutionis diversis modis affligebatur Ecclesia, ut aliquando pax illis daretur. Sed nunc reges mundi et principes Christo colla submiserunt, et ad tumulum piscatoris flectuntur genua imperatoris.

« Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis, et adducam eos, et habitabunt in 117.0244B| medio Hierusalem, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et in justitia. » Haec tunc impleta sunt ex parte sub Zorobabel et Jesu, quando Dei populus reversus est de captivitate, et habitavit in Hierusalem, et vocatus est Dominus Deus eorum, et nunc plenius implentur sub Domino salvatore in Ecclesia, quae est vera Hierusalem, cum ex omnibus mundi partibus veniunt ad fidem, sicut et Dominus in Evangelio dicit: « Multi enim venient ab Oriente et Occidente, » etc. Quod vero dicit, « In veritate et justitia, » hoc designat, quod transeunte umbra et figura legis, succedat veritas Evangelii.

« Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in diebus his sermones 117.0244C| istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. » Quia jam videbant templum exstructum secundum quod id prophetae, id est Aggaeus et Zacharias, praedixerant, nunc hortatur Dominus populum, ut priorum promissionum veritate, accommodent fidem his quae in futurum promittuntur, et confortentur manus, non timentes eos qui illos ab aedificatione impedire volebant.

« Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum, neque introeunti neque exeunti erat pax prae tribulatione, et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. » Antequam fundaretur et aedificaretur templum Domini, omnis labor eorum irritus fuit, et 117.0244D| tam homines quam jumenta in agricultura et in diversis operibus casso conatu frustrabantur, nec erat pax introeunti et egredienti, cum intus seditio, foris adversarii, eos conturbarent. Sic et in Ecclesia factum est, quia priusquam templum Domini spiritualiter fundaretur in homnibus, et antequam diceretur eis: « Vos estis templum Dei vivi, » nulla erat merces hominum, id est eorum qui rationales sunt, et jumentorum irrationalium apud Deum. Postquam vero conversi sunt, et Deus in illis habitare coepit, audiunt ab Apostolo: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

« Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, sed 117.0245A| semen pacis erit. Vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et coeli dabunt rorem suum, et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec. » Quia ut templum fundatum est, nequaquam faciam sicut prius feci huic populo affligendo illum, sed dabo illis pacem, et famem pristini temporis futura abundantia compensabo. Sic et modo haereticorum virgines, philosophorum abstinentia, Judaeorum observatio, nullam habent mercedem, quia quidquid boni faciunt, non in nomine Domini faciunt, nec in seipsis domum construunt Domini. Postquam vero conversi fuerint ad Deum, et eruti de captivitate diaboli templum Domini in se aedificare coeperint, orietur in eis multitudo pacis, vinea quae loquitur in Evangelio, « Ego sum vitis 117.0245B| vera, » dabit fructum suum, terra quoque bona dabit fructum suum centesimum, sexagesimum, trigesimum: coeli etiam dabunt rorem praedicationis, de quibus scriptum est: « Coeli enarrant gloriam Dei. »

« Et erit, sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda et domus Israel, sic salvabo vos et eritis benedictio. Nolite timere. Confortentur manus vestrae, quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam me provocassent patres vestri, et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut bene faciam Hierusalem et domui Juda. » Apertae promissiones et consolationes sunt Domini confortantis populum suum. Domum Juda, duas tribus dicit, Judam et Benjamin; domum 117.0245C| autem Israel, decem alias tribus, quibus omnibus misericordiam promittit se praestiturum. Quae consolatio potest ad Ecclesiam persecutionibus afflictam referri quod quicunque pro suis peccatis et ejiciuntur de Ecclesia, et captivantur a diabolo traditi Satanae in interitum carnis, si egerint poenitentiam, revertuntur in pristinum statum, et videbunt pacem Domini, et confessionis suae gloriam possidebunt. « Nolite timere. Haec sunt ergo verba quae facietis. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris. » Quia (inquit) bona vobis promisi, ut mea permaneat promissio, facite quae praecipio, loquimini veritatem cum 117.0245D| proximo. Proximum, omnem hominem accipiamus, quia ex uno parente omnes generati sumus. Si enim solis carne proximis veritatem loqui praecipimur, ergo peregrinis et alienis licet mentiri? Veritatem et judicium judicate in portis vestris, ut in judicio primo sit veritas et justitia, deinde sequatur misericordia. Judicium enim pacis est, ut is qui judex est, propositum habeat pacificare discordiam. Quod vero sequitur, « In portis, » consuetudinis illorum fuit, ut in portis civitatis judices sederent, et causas singulorum discernerent. Unde Psalmista dicit de sancto viro: « Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta; » et propheta: « Oderunt corripientem in porta. » Ideo autem in porta hoc faciebant, ne cogerentur 117.0246A| agricolae intrare urbem, et per hoc aliquod dispendium sustinerent, et tam urbani quam rustici in introitu civitatis responsa judicum audirent, et sic ad propria redirent. Quod vero dicit: « Unusquisque malum, » duplici modo hic malum accipi potest, pro afflictione et pro peccato. Ille ergo qui sanctus est, nec cogitet ut aliquem affligat, nec ut eum peccare faciat. « Et juramentum mendax ne diligatis. » Cum dicit juramentum mendax, non prohibet verum jurare. In Evangelio autem penitus tollitur juramentum Domino dicente: Ego dico vobis non jurare omnino. Qui enim non jurat, nunquam pejerat. « Omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus. Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Jejunium 117.0246B| quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi, erit domui Judae in gaudium et in laetitiam et in solemnitates praeclaras. Veritatem tantum et pacem diligite. » Ad ea quae superius principes Persarum per legatos interrogaverant, utrum mense quinto et septimo jejunare deberent, an post templi aedificationem finire jejunium et deponere luctum, propheta multis in medio positis, quae sequi et prosperare deberent, respondet ex persona Christi. Jejunium quarti, subaudis mensis, et quinti et septimi, subaudis ἀπὸ κοινου, id est a communi mensis. Quartus mensis apud Hebraeos, apud nos dicitur Julius, in quo mense descendens Moyses de monte, cum videret populum ludentem ante vitulum aureum quem fecerant, projecit tabulas testamenti, quas a Deo acceperat, et 117.0246C| confregit ad radices montis, et idololatrarum viginti tria millia prostrata sunt. Hoc ipso mense (ut in Jeremia legimus) muri civitatis Hierusalem rupti sunt a Chaldaeis. Propter hoc jejunaverunt Judaei semper mense quarto. Quintus mensis illorum apud nos vocatur Augustus. In hoc mense multa passi sunt Judaei adversa. Nam cum essent in deserto, hoc mense orta est seditio propter exploratores, qui reversi murmurare fecerunt populum. Propter hoc iratus Dominus, prohibuit ne statim ingrederentur terram repromissionis, sed per quadraginta annos vagarentur in deserto, donec morerentur omnes qui a viginti annis et supra, egressi sunt de Aegypto, praeter Caleph et Josue. In hoc ipso mense a Nabuchodonosor primo, et post multa saecula a Romanis 117.0246D| templum dirutum et incensum est, propter quas causas gravissimum sibi singulis annis indixere jejunium. Septimus mensis Hebraeorum a nobis appellatur October, quo mense occisus est Godolias ab Ismael, ut supra memoratum est, et reliquiae Judaeorum dispersae sunt. Haec est causa jejunii septimi mensis. Mensis decimus illorum apud Romanos vocatur Januarius, quo mense Ezechiel propheta et cunctus populus captivorum qui erant in Babylone, audierunt quinto mense templum esse subversum. Idcirco in hoc mense annis singulis jejunabant. Sensus ergo talis est: Dies jejuniorum quos hactenus habuistis, his temporibus in luctu, sciatis convertendos esse vobis in gaudium, me vobis prospera 117.0247A| concedente, ita duntaxat, si veritatem diligatis et pacem.

« Haec dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis, et vadant habitatores unus ad alterum dicentes: Eamus et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum. » Jejunia (inquit) praedicta quarti et quinti mensis vertentur in solemnitates praeclaras, in tantum ut civitates Judaeae, quae prius desertae fuerant, multitudine civium repleantur, et una civitas pergat ad alteram, et se mutuo cohortabuntur, quia per hos septuaginta annos nullus fuit qui veniret ad templum Domini, eo quod viae Sion in luctu et solitudine essent, nunc pace reddita pergamus Hierusalem, ut celebremus solemnitates, quae in lege 117.0247B| praecipiuntur in anno fieri, et dicente una civitate, respondebit altera: « Vadam etiam ego, » quo tempore:

« Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Hierusalem, et deprecandam faciem Domini, » et ut sacrificent Domino Deo, et deprecentur faciem ejus. Sed altiore sensu facies Domini, Filius est Dei Patris, per illum enim quasi per faciem Pater Deus agnoscitur, sicut ipse Filius dicit: « Manifestavi nomen tuum hominibus. » Omnes ergo credentium populi confluunt ad Ecclesiam, et ibi deprecantur Filium Dei laudis victimas Deo immolant.

« Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judaei, 117.0247C| dicentes: Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. » Quamvis Judaei hoc ad ultima Antichristi tempora referant, nos dicimus in adventu Domini ista fuisse, quando ex Maria virgine natus est. Decem enim isti homines Ecclesiae sunt per orbem diffusae. Nam denarius perfectus est numerus, finis tesserae numerorum. Iota quoque littera apud Graecos, a quo nomen Jesu inchoat, denarium exprimit. Hos decem viros requisivit Dominus ab Abraham, si invenero ibi decem, non delebo urbem propter decem. Has Ecclesias quae hic denario figurantur, Joannes in Apocalypsi septenario numero ostendit, dicens vidisse Filium hominis in medio candelabrorum, id est Ecclesiarum, quas mystice sub nominibus civitatum describit. In Isaia quoque dicitur: 117.0247D| Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa. Apostolus quoque Paulus ad septem tantum scribit Ecclesias, ad Romanos videlicet, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses. Ecclesias ergo, quas illi septenario numero signaverunt, propter dona septiformis Spiritus, hic propheta Zacharias denario exprimit numero propter denariam perfectionem. Et apprehendent decem homines, id est Ecclesiae in virum perfectum provectae, et rationem spiritualis intellectus habentes, apprehendent fimbrias viri Judaei, hoc est Domini Salvatoris, de quo scriptum est: « Juda, te laudabunt fratres tui; » et in psalmo: « Juda rex meus. » Hujus Judaei fimbriam apprehendent 117.0248A| Ecclesiae, id est credent incarnationis ejus mysterium. Per fimbriam, quae est minima pars vestis, humilitas incarnationis ejus innuitur. Hanc tetigit mulier haemorrousa, et sanata est. Hunc itaque apprehendent, cupientes ejus inhaerere vestigiis. Omnes ergo qui censentur nomine Christiano, et in mensuram (ut dictum est) viri perfecti venerunt, comprehenduntur in decem hominibus, et hi apprehendent fimbriam viri Judaei, id est imitatores student esse Christi credendo fideliter incarnationem illius. Possumus quoque per fimbriam viri Judaei Paulum apostolum specialiter accipere: nam fimbria minima pars est vestis, et ipse de se dicit: « Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus. » Fimbria itaque viri Judaei Paulus 117.0248B| est apostolus Domini nostri. Hanc fimbriam apprehendunt decem homines, id est, doctrinam ejus sequuntur omnes in Christum credentes, juxta quod ipse dicit: « Imitatores mei estote. »

CAPUT IX. « Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus. » Haec prophetia de constructione sanctae Ecclesiae est, quae tam ex Judaeis quam ex gentibus constat. Est autem ordo verborum: Onus enim pondus verbi Domini, acuti et mollis, acuti videlicet contra peccatores, mollis erga justos. Had enim Hebraice acutum, rach molle dicitur, ergo pondus verbi Domini peccatoribus gravissimum, molle justis. In terra Hadrach, Judaeos intelligamus: per Damascum, gentes. 117.0248C| Fit ergo onus verbi Domini in terra Hadrach, id est populo Judaeorum, super quem et severitatem Dominus exercuit et clementiam, severitatem in illos qui credere noluerunt, clementiam vero in eos qui ab infidelitate ad fidem conversi sunt. Damascus autem requies Domini dicitur, quia in gentilitatis fide et devotione Dominus requievit, juxta quod per Isaiam praedictum fuerat de Christo: Antequam sciat puer vocare patrem aut matrem suam, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae. Recte autem Damascus sanguinem bibens, vel sanguis cilicii interpretatur, quia gentilitas primo per idololatriam cruentata, sanguine peccatorum sauciabatur, postea sanguinem malitiae cilicio poenitentiae studuit detergere. 117.0248D| « Quia Dominus est oculus hominis et omnium tribuum Israel. » Idcirco (inquit) domus Domini, id est Ecclesia de utroque populo et de terra Hadrach et de Damasco construitur, quoniam Domini est quicunque vel de gentibus, vel de Judaeis respicit eum, credendo et sperando in illum. Oculus enim aspectus est contemplationis.

« Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus et Sidon, assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni devorabitur. » Emath civitas est Syriae Coeles, quia ab Antiocho Epiphane reaedificata, Epiphania est nuncupata. Interpretatur 117.0249A| enim Emath indignatio. Et haec igitur et Tyrus et Sidon erunt in terminis ejus, id est Damasci, sive in terminis terrae Hadrach, ut et ipsae cum illis credant in Dominum Salvatorem, cui dicit propheta in psalmo: « Postula a me et dabo tibi gentes, » etc. Emath quae indignatio, et Tyrus quae angustia, et Sidon quae venatio inutilis interpretatur, gentium populos designant, quae primo ad praedicationem nominis Christi indignatae sunt, et in angustia peccatorum erant, et venabantur a diabolo, in cujus typum praecesserat Nemroth robustus venator coram Domino. Quod vero hae civitates vel magis gentes, quas significabant, promptissimae fuerint ad credendum, Dominus ostendit in Evangelio dicens: « Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida, quia si in Tyro et 117.0249B| Sidone factae fuissent virtutes quae in te factae sunt, olim poenitentiam egissent. » Assumpserunt itaque sapientiam valde, id est sophismata et calliditates artis dialecticae. Tyrus quoque aedificavit munitiones suas, id est fortia argumenta, quibus quasi muro quondam munita gentilitas, a nullo posset veritatis doctore superari. Coacervavit argentum, id est rhetoricae facundiae, et aurum sensuum moralium et allegoriarum. Verum quam sint haec vilia et contemnenda ostendit, cum argentum et aurum istud comparat luto platearum. Haec autem congregabant, ut munirent regnum idololatriae, et insuperabile facerent. Dominus ergo possedit Tyrum et Sidonem, cum earum percusserit fortitudinem, quam habent in turbulento mari hujus saeculi, et destruxerit omnem 117.0249C| sapientiam saecularem, et aurum atque argentum earum excoxerit et purgaverit illo igne, de quo ipse in Evangelio dicit: « Ignem veni mittere in terram, » etc.

« Videbit Ascalon et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus. Et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. Et sedebit separator in Azoto. » Cum (inquit) viderit Ascalon, et Gaza, et Accaron, quae sunt civitates Philistinorum, quod Emath sit in terminis Damasci, et Tyrus et Sidon ad eam transierint, easque viderint possessas a Domino, dolebunt ac timore replebuntur, quia videbunt spem quam in idolis posuerant, esse confusam. Ascalon interpretatur ignis ignobilis, sive ponderata; Gaza, fortis aut imperium, 117.0249D| Accaron autem, sterilis, sive eradicata; Azotus, ignis generans, vel ignis patrui, vel ignis mamillae. Jebusaeus conculcatus, significat animas eo modo a diabolo deceptas. Nam Ascalon, in qua antea fuerat diabolus, qui est ignis ignobilis, et ad mensuram vel pondus pervenerat peccatorum, videlicet gentium populus, timuit tali pavore perterrita. Gaza, quae fortis fuerat, et sibi imperium idololatriae promittebat, doluit nimis, agens poenitentiam priorum scelerum. Accaron quoque sterilis, et absque Dei notitia, non habens spirituales filios, eradicata est ab errore, quo quasi firma radice tenebatur. Cum ergo hae civitates fuerint perterritae, quas diximus figurare gentes, et doluerint eo quod spes earum frustrata 117.0250A| sit, tunc sedebit separator in Azoto, id est, Dominus Salvator, qui separat frumentum a paleis, malos pisces a bonis, quique in judicio separabit oves ab haedis. Sedebit autem in Azoto, ubi ignis spiritus Dei generat filios adoptionis, ubi est ignis patruelis, id est ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui ex nobis carnem assumere dignatus est, et de quo Isaias: Cantabo, inquit, dilecto meo canticum patruelis mei, vineae meae. Ibi quoque ignis mamillae, hoc est, desiderium et ardor sugendi lac doctrinae spiritualis. Nam duo ubera Ecclesiae, duo sunt Testamenta, sicut sponsa indicat in Canticis canticorum: « Botrus Cypri dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. » « Et disperdam superbiam Philistinorum, et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et 117.0250B| abominationes ejus de medio dentium ejus. Et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda. » Philistiim, qui interpretantur cadentes poculo, eo quod de calice daemoniorum inebriati corruerunt. Hi ergo interpretantur evocationes gentium, hoc est, blasphemiae, sive esus eorum quae idolis sunt immolata, ut his ablatis relinquatur ipsa Deo nostro, et spreta multorum cura, unum tantum Deum incipiat adorare, sitque dux in Juda, ut prior populus, qui hic per Judam signatur, vertatur in caudam, et novissimus qui erat cauda, transeat in caput. « Et Accaron » quondam sterilis et eradicata, id est, gentilitas sit. « Quasi Jebusaeus, » id est, quasi Hierusalem, quae civitas tribus nominibus diversis temporibus appellata est. Primo dicta est Salem, deinde a 117.0250C| Jebusaeis possessa, vocata est Jebus, sicque conjunctis duobus nominibus Jebus et Salem, dicta est Hierusalem. Accaron erit quasi Jebusaeus, quia gentes accipient gratiam, quam aliquando Hierosolymitae habuerunt credentes in Deum. « Et circumdabo domum meam, » id est Ecclesiam. « Ex his qui militant mihi euntes et revertentes, » id est angeli qui mihi deserviunt in diversis ministeriis, propter eos qui haereditatem capiunt salutis, quorum praesidio vallatur Ecclesia, dicente Psalmista: « Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum. » « Et non transibit ultra super eos exactor, » id est diabolus, de quo Isaias: « Quomodo quievit exactor, cessavit tributum? » « Quia nunc vidi in oculis meis, » id est, videre feci prophetas meos. Ipsi enim sunt oculi Domini, 117.0250D| per quos vidit, id est annuntiavit vocationem gentium et Ecclesiae securitatem.

« Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Hierusalem Ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator, ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae. » Haec prophetia, ut Matthaeus evangelista exponit, impleta est in Salvatore, quando venit Hierusalem, sedens super pullum asinae, exceptus est a turbis cum ramis palmarum, divinas sibi laudes acclamatibus. Dicitur ergo: « Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Hierusalem, » quae una est civitas. « Ecce rex tuus, » omnium vocibus prophetarum promissus, « venit tibi, » id est propter te, ut te liberet, « justus et salvator, » qui Hebraice dicitur Jesus, quoniam 117.0251A| ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Ipse pauper, qui cum dives esset, pro nobis pauper fieri dignatus est. « Ascendit super asinam et pullum filium asinae, » super utrumque videlicet populum. Nam per asinam synagoga intelligitur, quae gravissimum jugum legis sustinuerat. Pullus autem lascivus et liber gentium designat populum, non habentem rectorem dominum, nec frenum legis. Super utrumque populum sedens Dominus ingreditur Hierusalem, et de praesenti Ecclesia gubernat illos ad verae pacis visionem.

« Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Hierusalem, et dissipabitur arcus belli, et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae. » 117.0251B| Vox Dei Patris, qui exsultare jusserat filiam Sion, et jubilare filiam Hierusalem, adhuc loquitur dicens quid facturus sit. « Disperdam (inquit) quadrigam, » id est nulla erunt praelia omni mundo, in adventu Christi pacificato. Allegorice Ephraim, qui interpretatur ubertas, haereticos designat, qui gloriabantur in curribus, hoc est, in superbia scientiae suae. De quibus Psalmista: « Hi in curribus et hi in equis, » etc. Et alibi: « Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum. » Disperdet quoque equum de Hierusalem, id est omnem carnis superbiam et voluptatem, quae designatur per equum. Unde Psalmista: « Nolite fieri sicut equus et mulus. » Tunc quoque dissipabitur arcus belli, id est omnia praeliorum instrumenta cessabunt, pace in toto mundo florente. Vel dissipabitur 117.0251C| arcus belli, ut jam non emittantur ignita jacula, quae carnalium possint corda vulnerare. Loquetur pacem gentibus, de quibus dictum est: « Ipse erit exspectatio gentium. » His gentibus loquetur pacem factam inter Deum et homines per sanguinem suum. « Et potestas ejus a mari usque ad mare. » Per totum enim mundum potestas ejus est, et ubique Christus adoratur et colitur. Hinc Psalmista: « Dominabitur a mari, » subaudis Indico, « usque ad mare, » subaudis Oceanum, « et a flumine » Jordane, in quo baptizatus est, coepit praedicare « usque ad terminos orbis terrae. »

« Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. » Nunc facit propheta apostropham, imo Deus loquitur ipse 117.0251D| ad Christum Filium suum, et dicit: Tu quoque eduxisti vinctos tuos, id est sanctos, qui in vinculis tenebantur, de lacu in quo non est aqua, hoc est, liberasti eos de inferno, in quo nulla est misericordia. Denique in resurrectione Domini, multi sanctorum qui in inferno vinculis originalis peccati tenebantur, surrexerunt cum eo, et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. De hoc sanguine testamenti ipse in coena dixit apostolis: « Hic est calix Novi Testamenti in meo sanguine, qui pro vobis fundetur. »

« Convertimici ad munitionem, vincti spei, hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi. » Rursum conversio fit sermonis ad nos, qui vincti eramus, et 117.0252A| Dei misericordia liberandi. Vos (inquit) qui nunc vincti estis in terribili carcere inferni, et solutionem inferni in adventu Christi speratis, convertimini ad munitionem, id est ad fiduciam divinae protectionis, et dicite cum Psalmista: « Esto mihi in Deum protectorem. » Sive, convertimini ad munitionem, id est, recordamini paradisi quem nunc in spe habetis, sed ex hoc tempore in re illum possidebitis, ibi erit vobis munitio et secura tranquillitas, quando jam nullius hostis imperium formidabitis. Hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi, id est ex hoc tempore quod ista annuntio, reddam tibi duplicia, ut pro brevi tribulatione aeterna recipiatis praemia. Namque, ut Apostolus dicit, « omne quod in mundo est, momentaneum est et tribulationis breve, supra 117.0252B| modum in sublimitate aeternae gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna. »

« Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum, implevi terram Ephraim. » Judas Christus est Dominus, qui de regali tribu natus est. Hunc Deus Pater sibi quasi arcum extendit, quando illum carnem ex virgine sumere voluit. Ipse est enim arcus, ipse sagitta, ipse et τοξότης, id est sagittarius. Arcus quidem sicut hic, « extendi (inquit) mihi Judam quasi arcum; » sagitta vero, sicut ipse per Jeremiam de Deo Patre loquitur: « Posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me: » sagittarius vero, sicut in Psalmo ei per David dicitur, 117.0252C| « Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent. » Hac sagitta impletus est Ephraim, id est haereticorum coetus armatus contra Dominum, et paratus ad bellum, ut ipse quoque sagittis Domini vulneretur ad salutem, et dicat cum Ecclesia: « Vulnerata charitate ego sum. »

« Et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium. » Si per Ephraim intelliguntur haeretici, jure per filios Graeciae magistri mundanae philosophiae accipiuntur. Implevit ergo Dominus Ephraim sagittis, et suscitavit filios Sion, id est filios Ecclesiae super filios Graecorum, id est philosophorum, quia praedicantibus apostolis, omnes perversi dogmatis principes, omnis philosophorum assertio, qui maxime apud Athenas 117.0252D| viguerunt, gladio suo verbi Dei destructa est, imo per ipsum Christum qui est gladius fortium, de quo Psalmista: « Accingere gladio tuo, » et alius propheta: « Et vos Aethiopes, interfecti gladio meo eritis; » et Apostolus: « Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. »

« Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus. Et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri. » Cum (inquit) arcu et gladio Domini haeretici et gentium sapientes a filiis Sion interfecti fuerint, apparebit super eos gloria Domini; hoc est enim quod dicit: Dominus Deus super eos videbitur, et egredietur ut fulgur jaculum praedicationis ejus, coruscans splendore 117.0253A| miraculorum. Hinc alius propheta dicit: « In luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae. » Qui splendor et fulgura appellantur, et tuba sive clangor, ut quos splendor illustraverit, clangor tubae excitet ad audiendum, et talis possit dicere cum propheta: « Dominus Deus aperuit mihi aurem. » Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Videt etiam Dominus in turbine austri, id est in motu comminationis, qui idcirco nominatur supplicia, ut misereatur. Unde sequitur:

« Dominus exercituum proteget eos, » quos sua comminatione terruerat. « Et devorabunt, et subjicient lapidibus fundae, » filii Sion protecti a Domino, hoc est viri Ecclesiastici, devorabunt, subaudis adversarios, qui intelliguntur per filios Graeciae, 117.0253B| « et subjicient lapidibus fundae, » comminationibus Scripturarum illos sibi subjicientes, et rotatu fundae, id est testimoniis et exemplis divinorum eloquiorum, et inebriabuntur quasi vino plenissima Scripturarum scientia, ad quam ebrietatem invitat nos Sapientia: « Comedite, amici, bibite et inebriamini, charissimi. » Sicque placebit Deo eorum ebrietas, quasi libatio sacrificii, et sicut cornua altaris, id est quatuor anguli, quos semel in anno pontifex ingressus in Sancta sanctorum cum sanguine digito in sanguine intincto tangebat. « Et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris; et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevantur super terram ejus. » Quia sancti lapides, 117.0253C| id est electi quoque elevabuntur super terram ejus, leves et nullum penitus peccati pondus habentes, nec exspectabunt ut ab aedificantibus subleventur, sed ipsi elevabuntur, et festinabunt imponi in fundamento Christi, et contineri angulari lapide. De his lapidibus loquitur Petrus: « Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini. »

« Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? » Frumentum electorum et vinum germinans virgines, secundum sacratiorem sensum, Dominus et Salvator est, qui de se dicit: « Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. » De hoc frumento mola passionis 117.0253D| confracto et igne mortis decocto, factus est nobis panis qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Ipse quoque qui est panis, est et vinum quod laetificat cor hominis. Hoc vinum bibitur ab illis virginibus, quae secundum Apostolum sunt sanctae corpore et spiritu, et inebriatae dicunt cum sponsa: « Introduxit me rex in cellam vinariam, et ordinavit in me charitatem. » Hoc vinum germinat virgines, quia quos amor Christi inebriat, omnia mundi oblectamenta spernunt, et quasi ebrii et insensibiles mundo fiunt, solum Christum diligunt et dicunt cum Apostolo: « Itaque ex hoc jam neminem novimus super terram. »

CAPUT X. 117.0254A| « Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives et pluviam imbris. Dabit eis singulis herbam in agro. » Hortatur Dominus credentes in Christum ut petant serotinam pluviam, hoc est plenitudinem gratiae spiritualis in saeculi consummationem. Tunc enim dabit Dominus nives et pluviam imbris, quia quo magis affligetur Ecclesia, eo majori spe et constantia roboratur, et tunc singulis in agro pectoris virens herba virtutum succrescat, ut possint dicere cum Psalmista: « Dominus regit me, » etc.

« Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores frustra locuti sunt, vane consolabantur. Idcirco adducti sunt quasi 117.0254B| grex, affligentur, quia non est eis pastor. » Hoc de haereticis dicitur, qui maxime in mundi termino abundabunt. Hi enim sub nomine Christiano decipiunt homines, attendentes spiritibus erroris et daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, quique vane consolantur, quia sunt falsa quae sibi suisque promittunt; et quia haec faciunt, adducti et captivati sunt a diabolo, traditi Satanae in interitum carnis, et affliguntur, quoniam non habent pastorem Christum, quem falso habent, promittunt. Haec omnia absque eo loco ubi dicitur: « Extendi mihi Judam quasi arcum; implevi terram Ephraim, » Hebraei ad tempora Machabaeorum ducum referunt, qui vicerunt Macedones, et templum ab ethnicis sordidatum, post trium et semis annorum spatium mundaverunt. 117.0254C| Quod vero dicitur: « Inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, » ita exponunt: Hi qui cum Juda Machabaeo erant, sic cum desperatione pugnabant, veluti ebrii obliti suae salutis, nec de vita ullam curam habentes, sed de sola victoria. Illud quoque quod dicitur: « Quid bonum est, quid pulchrum, nisi frumentum electorum et vinum, germinans virgines, » sic accipiunt: Idcirco Machabaei tanta faciebant, et mortem libentissime suscipiebant, ut superatis hostibus mundaretur templum, legis praecepta iterum servarentur, et eruditio Scripturarum germinaret virgines, id est populos credentium in unum Deum, et haberent rursus eruditos viros, qui frumentum divinae legis comedere deberent, et idcirco peterent a Domino pluviam serotinam, ut quia jam defecerunt 117.0254D| prophetae, et mundus tendebat ad finem, tandem Christus qui missus est, veniret et tribueret illis nives et pluvias imbris, id est, impleret manifeste quae a prophetis praedicta sunt.

« Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo, quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. » Saepe contingit ut pro peccatis pastorum populus affligatur et tradatur adversariis. Nam David peccante, multa millia Judaici populi pestilentia deleta sunt. Itaque propheta dicit Dominum iratum super pastores, sed iratus pastoribus visitat super hircos, id est super populum, quia ipsi magistros in culpa sequuntur, et tamen postea 117.0255A| cum peccatis ultionem fecerit, visitabit in bono gregem suum, domum Juda, id est eos qui Deum voce et moribus confitentur. Et ponet eos quasi equum gloriae, quia praesidebit eis, et reget illos, et in illis mirabilis apparebit. De his equis propheta dicit: Qui ascendit super equos tuos, et equitatus tuus sanitas.

« Ex ipso, » id est qui ponet eos quasi equum gloriae suae, erit « angulus, » id est perfectus aliquis qui velut lapis angularis continebit et confortabit constitutos in certamine. Et « ex ipso » erit « paxillus » humilis aliquis in Ecclesia, et tamen sua patientia reliquos quasi extensum sustinens tabernaculum. Et « ex ipso arcus praelii, » id est praedicator, jacula comminationis peccatoribus immittens. « Et 117.0255B| ex ipso egredietur omnis exactor simul, » qui quasi cogat nolentes, et exigat ut Christo subdantur perterriti formidine judicii, cum audiunt quanta infidelibus sint supplicia praeparata.

« Et erunt quasi fortes, conculcantes lutum viarum in praelio, et bellabunt, quia Dominus cum eis. » Cum fuerint pro Christo martyrio coronati, et dixerint cum Psalmista: Si consistant adversum me castra, etc. Sed hoc loco Hebraei exponunt, quod illa persecutio quae Judaeis contigit sub Antiocho, per culpam contigerit magistrorum, et ideo visitaverit super hircos, id est populum, et tradiderit eos gentibus, postea visitaverit gregem suum domum Juda, suscitando illis Judam Machabaeum et caeteros qui quasi equus gloriae fuerunt. Quod vero dicitur: Ex 117.0255C| ipso angulus et ex ipso paxillus, angulum interpretantur regiam potestatem, quod duos parietes contineat; paxillum vero, sacerdotium. Ex ipso exactor, id est omnes aliae minores dignitates, ut sit sensus. Nulla erit dignitas, quae non illius, id est Judae Machabaei disponatur arbitrio.

« Et confundentur ascensores equorum et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo. Et convertam eos, quia miserebor eorum, et erunt sicuti fuerunt quando non projeceram eos. Ego enim Dominus Deus eorum exaudiam eos. » Haec quoque juxta superiorem accipienda sunt intellectum, quando et persecutionibus confortabit Dominus martyres suos, et desperatis praestabit auxilium, tunc confundentur ascensores equorum, id est superbi persecutores. 117.0255D| Tunc confortabit domum Juda, id est confitentes Dominum, et domum Joseph, qui auctus sive beatus interpretatur.

« Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. » Ephraim, qui interpretatur ubertas, ut sint eo digni nomine. Et laetabuntur cum biberint vinum vitis verae, id est cum socii fuerint passionum Christi. Filii quoque eorum, quibus loquitur Apostolus: « Filioli mei, quos iterum parturio, » etc., et quibus Psalmista dicit: « Venite, filii, audite me. » Laetabuntur, et cor eorum gaudebit in Domino, dicentes cum Apostolo: « Non sunt condignae passiones hujus 117.0256A| temporis, » etc. Nihilominus haec ab Hebraeis ad Machabaeos referuntur, quod superatis hostibus domus Juda, id est duae tribus, et domus Joseph, id est decem tribus salvabuntur, et sic gaudebunt quasi ebrii vino. Tunc quoque sociabuntur duae et decem tribus, quae sub Hieroboam ab invicem separatae fuerant, et tunc erunt sicut fuerunt antequam eos Dominus projecisset. Filii quoque eorum videntes triumphos parentum, laetabuntur in Domino.

« Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos, et multiplicabo eos sicut antea fuerant multiplicati, et seminabo eos in populis. » Sacratiore sensu sibilabit Dominus, id est signum faciet his qui peccatis fuerant dispersi, ut ad ipsum redeant. Et loquitur in Evangelio: « Venite ad me omnes qui laboratis 117.0256B| et onerati estis. » Congregantur autem, quia Dominus redemit eos pretioso sanguine suo. Multiplicantur, quia sicut antea fuerant multiplicati, id est secundum quod ad Abraham dictum est: « In semine tuo benedicentur omnes gentes. » Et Apostolus: « Quotquot ex fide sunt Abrahae, hi filii sunt Abrahae. » Seminantur quoque in populis, ut in omnibus gentibus Christum annuntient, sicut ipse praecepit: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. »

« Et de longe recordabuntur mei. » Quibus verbis gentes innuuntur, quae longe erant prae infidelitate a Deo; de quibus Psalmista: « Reminiscentur et convertentur ad Dominum, » et qui mortui erant peccatis. « Et vivent cum filiis suis, » illis videlicet quos 117.0256C| praedicando genuerunt Christo. Talibus dicit Apostolus: « Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. »

« Et revertentur, et reducam eos de terra Aegypti, » id est de tenebris ignorantiae, in quibus diabolus regnat. « Et de Assyriis congregabo eos » de superbo sensu pravi dogmatis haereticorum. « Et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus. » Galaad interpretatur testimonium transmigrationis, Libanus dealbatio. Reducuntur ergo ad terram Galaad, qui de carnalibus transeunt ad spiritualia, et de terrenis ad coelestia. Adducuntur ad terram Libani, qui deposita nigredine peccatorum, dealbantur baptismate, postea educti de corpore, dealbabuntur, accipientes immortalitatis candidam 117.0256D| stolam.

« Et transibunt in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis. Et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Aegypti recedet. Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus. » Juxta litteram traditio Haebraeorum est, quod populus Judaeorum captus ab Assyriis et a Chaldaeis. non solum in Medos et Persas, sive in Babylonem traditus est, sed etiam in septentrionalem plagam et in Bosphorum, et postea ex parte inde vocatus, Dei eos respiciente clementia. Et hoc est quod hic dicitur: « Transibunt in maris freto, » id est in angusto mari Propontidis, ubi angustissimum fretum Chalcedonem 117.0257A| et Byzantium dividit, et percutiet Dominus in mari fluctus, vadens ante populum suum, et confundentur profunda fluviorum, ut quondam factum est, cum mare Rubrum divisum est, et Jordanis siccatus est. Tunc humiliabitur superbia Assyriorum, et sceptrum Aegypti tolletur ab eis, liberato Dei populo, et confortabuntur in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, revertentes in terram suam. Haec juxta traditionem Hebraeorum dicta sint. Juxta sensum mysticum, transimus et nos in angustum mare hujus saeculi, quod sanctis angustissimum et periculorum est plenum: amatoribus autem hujus saeculi latissimum est, quia lata via est quae ducit ad mortem, arcta autem est quae ducit ad vitam. In mari hoc hujus saeculi angusto et turbulento, primus transivit Redemptor 117.0257B| noster, deinde secuti sunt eum apostoli, de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navibus, ipsi viderunt opera Domini. Tunc humiliabitur superbia Assur, id est diaboli, et imperium Aegypti, id est tenebrarum et aeriarum potestatum, recedet, cum novissima mors destruetur, et ille qui habebat mortis imperium, claudetur in gehennae carcerem. Sancti vero confortabuntur in Domino, et dicent: « Fortitudo mea et laus mea. » Et ambulabunt in nomine ejus, id est in nomine Christi, a quo Christiani vocantur, et sub dignitate hujus tituli ambulabunt de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion.

CAPUT XI. 117.0257C| « Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. » Libanus mons est Phoenicis, ubi terminus Judaeae contra septentrionem est. Sed hoc loco templum vocat Libanum, quod de lignis Libani constructum erat. Praedixit ergo propheta quod templum, quod noviter fuerat aedificatum a Zorobabel et Jesu, destruendum esset a Vespasiano et Tito principibus Romanorum. « Aperi (inquit), Libane, portas tuas, » ut suscipias ingredientes hostes. Et quod dixerat Libanum, servat metaphoram, subdens, et devoret ignis cedros tuas. Per cedros et abietes et quercus Basan et saltum nemorosum, principes et sacerdotes et populum significat Judaeorum. « Comedat (inquit) ignis cedros tuas, » ut cuncta vel incendio vel hostili imperio vastentur, et tam duces quam populi consumantur.

117.0257D| « Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ulutate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. » Mutua (inquit) lamentatione sacerdotes et principes ac populus, vestrum plangite interitum, et quasi quaereres quid significent cedri, quidve abietes et quercus, respondet, ostendens de hominibus se dicere, quoniam magnifici vastati sunt. Basan confusio dicitur, quercus vero Basan, homines dicit confusionis et ignominiae, quoniam succisus est saltus munitus. Saltum munitum sive nemorosum, ipsum templum dicit, quod inexpugnabili firmitate constructum fuerat a diversis regibus, et ad ultimum ab Herode. Quod dicit metaphorice 117.0258A| succidendum, id est Romanis pugnantibus devastandum.

« Vox ulutatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum. » Quos supra cedros vel abietes sive quercus dixerat, nunc quasi exponens quid dixerit, per aliam metaphoram vocat pastores, id est sacerdotes et principes eorum. Jam dicit audiri ululatum, quoniam magnificentia et decus illorum, templum videlicet in quo maxime gloriabantur, incensum et destructum sit.

« Vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis. » Quos superius arbores vel pastores dixerat, nunc vocat leones, et sicut superius altitudinem templi comparavit celsitudini montis Libani, quo nihil excelsius, nihilque condensius est in terra 117.0258B| repromissionis, sic nunc rugitum leonum et superbiam Jordanis jungit, quia in illa regione omnium fluminum maximus est Jordanis, juxta quem morantur leones, sive ut ardorem sitis aqua fluminis relevent, sive quia vicinum est desertum et vasta solitudo. Ait ergo propheta: « Vox rugitus leonum, » id est optimatum et principum, subaudis audita est. « Quia vastata est superbia Jordanis, » hoc est, dignitas templi deleta est, unde auxilium sperabatur.

« Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, quae qui possidebant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea. » Vox Domini ad prophetam. Nunc (inquit) interim nutriatur grex et crescat, qui postea ab hostibus capiatur. Quae pecora Romani 117.0258C| qui possidebant jure victorum, occidebant, et non dolebant, nec miserebantur, quae servabant ad vitam, vendebant, et laetabantur, « dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus. » Haec ita gesta esse qui historiam legerit, inveniet. Tropologice possunt haec referri ad episcopos et presbyteros Christianorum. Pascunt enim pecus occisionis mali pastores, quorum negligentia perit grex Domini, dum subjectos vident ire per abrupta vitiorum, et non corrigunt, nec emendant, dum metuunt amittere commoda temporalia, quae diligunt, sicque pascunt eos non ad vitam, sed ad occisionem, neque possunt dicere cum Apostolo: « Quis scandalizatur, et ego non uror? » Vendunt quoque submissos populos, cum ex illorum interitu sibi divitias parant, 117.0258D| favent peccantibus, laudantes eos praedas qui agunt de miseris, et iniquos benedicentes.

« Et pastores eorum non parcebant eis, et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus. » Quia (inquit) pastores non parcebant gregi, sed ipsi primi devoraverunt populum meum, idcirco et ego non parcam ultra super habitantes terram, subaudis Judaeam. Hoc enim juxta litteram de terra Judaeorum, et non de omni orbe dicitur. Non (inquit) parcam ultra, sed continuo ulciscar, et tradam illos hostibus. Quod impletum est quadragesimo secundo anno post Dominicam passionem, quod tempus datum fuerat illis ad agendam poenitentiam.

« Ecce ego tradam homines, unumquemque in 117.0259A| manu proximi sui, et in manu regis sui, et concident terram, et non eruam de manu eorum, et depascam pecus occisionis, propter hoc, o pauperes gregis. » Dimittam (inquit) homines, ut mutua se caede interficiant. Legamus Josephum, et inveniemus quod in ipsa obsidione Hierusalem tanta inter Judaeos erat discordia et seditio, ut in tres partes populus divideretur, et invicem contra se pugnarent. Et concident (inquit) terram Romani. Quod vero dicit, « regis sui, » tunc quidem Judaei regem non habebant, sed regem pro protectore et principe posuit. Ostendit autem quid sit illa desolatio aeterna, cum dicit: « Non eruam de manibus eorum, » id est Romanorum, propterea quia Dei est sententia ut ita fiat. O pauperes gregis, justi de Israel, qui in Dominum Deum 117.0259B| credidistis, subaudis audite et intelligite quae dicuntur.

« Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem. » Creator et pastor Dominus Deus duas sibi assumpsit virgas, id est duos populos. Primam virgam habuit, omne simul hominum genus sub Noe, quam vocavit decorem, quia nuper instaurato post diluvium mundo, necdum homines sceleribus sorduerant, et nihil justius quam universitatis creatorem omnes aequaliter vocare, quos generavit aequali conditione; alteram vocavit funiculum, eligendo plebem Israeliticam sub Abraham. « Quando enim dividebat Altissimus gentes, » etc. « Et pavi (inquit) gregem » sive Israel, sive omne genus hominum.

117.0259C| « Et succidi pastores tres in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem anima eorum variavit in me, et dixi. » Tres pastores, Moysen, et Aaron, Mariamque sororem eorum debemus accipere, quorum Maria primo mense, qui apud illos vocatur Nisan, apud Romanos Aprilis, mortua est in deserto Sin. In eodem mense, atque in eodem loco, Moyses et Aaron condemnati sunt, ne intrarent in terram repromissionis, quia non sanctificaverunt Dominum ad Aquas contradictionis. Sicque succisi sunt tres pastores uno mense, Maria praesenti morte, Moyses et Aaron sententia futurae mortis. « Et contracta est anima mea in eis, » id est indignatione quadam taediata est super tres illos pastores, quos praeposueram gregi meo. Siquidem anima 117.0259D| illorum variavit in me dubitando, quia non glorificaverunt me coram filiis Israel ad aquas contradictionis. Si vero ad populum hoc referre voluerimus, erit sensus: Idcirco indignatus sum, quia anima eorum, id est populi, variavit in me, fluctuando inter me et idola, et diversis pugnando contra me modis. Quamobrem indignatus dixi: « Non pascam vos; » et ad Moysen dixit: « Dimitte me ut deleam eos. » Iratus quidem erat, sed adhuc exspectabat, nam cum dicit, « dimitte me, » provocat illum ad se rogandum, et ostendit se posse teneri. « Quod moritur, moriatur: et quod succiditur, » per mortem, « succidatur, et reliqui devorent, unusquisque carnem proximi sui. » Omnium (inquit) corpora prosternantur 117.0260A| in deserto, et reliqui vorent, unusquisque carnem proximi sui. Vertantur (inquit) in seditionem, et instar bestiarum mutuis morsibus lacerabuntur, nullusque terram eorum repromissionis introeat.

« Et tuli virgam meam quae vocabatur decus, et abscidi eam. » Post assumptionem Israelis, haec enim est secunda virga, quae appellabatur funiculus, tulit Dominus primam virgam quae vocabatur decora, nationes scilicet totius orbis, quia relicto Deo secutae sunt idola, et ut Psalmista dicit: « Omnes declinaverunt, » et quasi exponens quae esset haec virga, adjunxit: « Ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis, et in irritum deductum est in die illa, et cognoverunt sic pauperes 117.0260B| gregis qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est. » Mox enim ut Israel assumptus est, projecta est multitudo gentium, et irritum factum est foedus quod inieram cum omnibus nationibus, et cognoverunt sic pauperes gregis, id est fideles ex Israel, qui mea mandata custodiunt. Quia verbum Domini est, hoc est voluntas ejus ut gentes abjiciantur et Israel in Abraham eligatur.

« Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. » Dixi (inquit) ad eos, id est ad pauperes gregis Israelitici, postquam cognoverunt verbum esse Domini, quod videlicet voluntas esset Domini, ut omnibus gentibus abjectis, et suis promissis erroribus, eligeretur natio Israel. « Si bonum est in oculis vestris, » id est, si 117.0260C| vobis placet, liberum enim habet arbitrium eligendi quod voluerit, pro hac assumptione qua abjectae omnes gentes, et vos in peculiarem mihi elegi populum, reddite mihi mercedem meam, id est mea praecepta servate. Sin autem non vultis meo censeri nomine, neque facere quae praecepi, facite manifeste quae vultis. At illi tunc quidem cum eis ista dicerentur, responderunt Moysi: « Omnia quae praecepit nobis Dominus Deus noster, faciemus. » In fine autem temporum pro omnibus quae eis feci, liberans eos de servitute Aegyptiaca, et mihi eos in peculiarem assumens populum.

« Et appenderunt mercedem meam, » dantes pro meo sanguine Judae traditori « triginta argenteos, et dixit Dominus ad me, » Salvator, cujus sunt verba 117.0260D| superiora, « projice illud ad statuarium, » id est fictorem, vel figulum, quem Deum omnium fictorem et plasmatorem accipimus, ut istius fictoris judicio merces reddita penderetur. Deinde cernens tam vili pretio triginta argenteorum mundi Creatorem et Dominum appretiatum, per ironiam dixit: « Decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. » Ac si cum quadam indignantis irrisione diceret: Ecce quo pretio populus meus specialiter a me dilectus, quemque in filios adoptaveram, me vendendum judicaverunt, « et tuli, » Propheta inquit, « triginta argenteos, » et non deposui eos, « sed projeci eos in domum Domini ad statuarium » hoc est, feci illud pretium a proditore deportare in domum Domini, et reddi sacerdotibus, 117.0261A| confitente ipso, « peccavi tradens sanguinem justum. » At illi noluerunt illud mittere in corbonam, hoc est in gazophylacium, sed emerunt ex eo agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Nos enim signabamur in hoc facto, qui peregrini eramus a testamento Dei, sed redempti pretioso Filii ejus sanguine in domo figuli creatoris et factoris omnium, in pretio sanguinis Christi requiescimus.

« Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israel. » Postquam Dominus triginta argenteis appretiatus est, et pretium in sepulturam peregrinorum, hoc est, gentium quae alienae erant a Deo, perfecit, praecidi (inquit Dominus) virgam secundam, id est plebem illam mihi dilectam repuli, 117.0261B| ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israel, id est ex illo populo separarem credentes a non credentibus, apostolos videlicet, et eos qui poenitentiam egerant, quos vocant Judam, separarem eos ab illis qui clamaverunt, « crucifige, » et « non habemus regem nisi Caesarem, » quique in sua infidelitate permanere elegerunt. Et hoc est quod dicit: « Nolite arbitrari quia veni pacem mittere in terram, etc. »

« Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti, quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. » Pastor stultus et imperitus Antichristus est, qui in consummatione saeculi dicitur 117.0261C| esse venturus. Vasa pastoris stulti habitum et caetera ejus insignia dicit, peram, baculum, fistulam et sibilum, sicut Isaias, ut captivitatem futuram suo habitu ostenderet, ambulavit nudus et discalceatus, sic Zacharias habitum stulti pastoris jubetur assumere, ut eum quem venturum nuntiabat, quasi venturus esset ostenderet. Nam quia superius iratus bonus pastor dixerat, « non pascam vos, » ideo praedicitur pastor stultus esse venturus, qui stultitiae tantae sit, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, quique non venit ut sanet, sed ut perdat gregem Israel. Hunc stultum pastorem suscipient Judaei justo Dei judicio, ut quia noluerunt credere veritati, credant mendacio. Qualis autem futurus sit apertissime propheta describit, 117.0261D| ostendens eum per omnia contraria Christo agere.

« O pastor et idolum derelinquens gregem, gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus. Brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. » Descripto stulto et pessimo pastore, fit apostropha ad ipsum, diciturque: « O pastor et idolum. » Tam enim sceleratum eum ostendit, ut non cultorem eum idolorum, sed ipsum idolum eum vocet, dum se vult ut Deum ab omnibus adorari, qui derelinquit gregem devorandum a bestiis, quem Dominus tanto tempore custodierat. Gladius super brachium ejus, id est manifesta ultio, ut omne robur et fortitudo illius arescat, et 117.0262A| super oculum ejus dextrum, ut omnis ejus scientia et intellectus, de quo jactabat se, aeternis tenebris obscuretur. Potest quoque gladius ille accipi, de quo alibi dicitur: « Inebriatus est in coelo gladius meus. » Hic gladius, verbum scilicet Dei, penetrans omnia, fortitudinem Antichristi marcescere faciet, et oculum ejus, id est aciem ejus mentis, qua se acutissime putabat videre sacramenta Dei, perpetua caecitate damnabit.

CAPUT XII. « Onus verbi Domini super Israel. Dixit Dominus extendens coelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo. Ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu, 117.0262B| sed et Juda erit in obsidione contra Hierusalem. Et erit in die illa, ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis; omnes qui levabunt eum, concisione lacerabuntur, et colligentur adversum eam omnia regna terrae. » Extendit Dominus coelum velut tabernaculum, et secundum Psalmistam sicut pellem. Sicut enim pellis corpus animalis undique circumdat, sic coelum suo ambitu continet. Fundavit terram, quae media et ima est omnium elementorum, quia immobilem eam et in sua mole stantem constituit. Finxit spiritum hominis in eo, id est animam in corpore hominis posuit, et ex duabus substantiis animae et corporis, unum animal compegit. Spiritus enim hic pro anima ponitur. Iste itaque universitatis Creator et Dominus dicit, juxta litteram positurum se Hierusalem 117.0262C| superliminare crapulae omnibus populis in circuitu, ut qui limen ejus attigerit, inebrietur et corruat, vel etiam ipsum superliminare corruat in eum, qui eum attigerit. Sed et Judas captus ab hostibus, et in illorum transiens societatem, obsessa Hierusalem civitate sua, cogetur obsidere ipsam suam civitatem. Ponet quoque Dominus ipsam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis, quam qui levare voluerit, concisione lacerabitur. Mos est urbium Palaestinae (ut dicit beatus Hieronymus) ut in castellis et vicis ponantur rotundi lapides gravissimi ponderis, ad quos juvenes exerceri solent, et eos pro suarum virium levare qualitate, aliusque ad genua, alii ad umbilicum, quibusdam usque ad humeros et caput, nonnulli super verticem erectis junctisque 117.0262D| manibus extollere, magnitudinem suarum virium hoc modo probantes. Est ergo sensus: Ponam Hierusalem quasi gravissimum lapidem cunctis gentibus, ut quasi ad ludum sublevandi lapidis, sic ad capiendam eam congregentur, et suam virtutem ostendant. Sed necesse erit ut dum levatur lapis, id est dum oppugnatur Hierusalem, ipso nisu et elevatione scissuram vel rasuram aliquam in levantium corporibus derelinquat.

« In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam, et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate. » In die illa, hoc est in tempore quo obsessa fuerit 117.0263A| Hierusalem, ita ut Judas quoque obsidere eam cogatur, percutiet Dominus omnes equos adversariorum. « In stuporem, » id est, ut stupeant omnes qui eos viderint esse percussos; sive, « percutiet in stuporem, » ut quasi stupidi et absque sensu efficiantur, et ascensores eorum in amentia, hoc est tanta magnitudine formidinis prementur, ut vertantur in amentiam. Super domum Juda, qui contra suam civitatem facere cogebant, aperiet Dominus oculos, id est respectum miserationis, ut eos dignos faciat suo aspectu, et oculorum suorum illustret lumine. Spiritualiter equi, quando in malam partem accipiuntur, luxuriosos atque superbos designant. Horum ascensores sunt daemones, vel falsorum dogmatum magistri, qui omnes vertentur in stuporem et amentiam, 117.0263B| ut convincantur nullam habuisse scientiam, et oppriment eos palpabiles tenebrae, sicut quondam Aegyptum. Super domum autem Juda, id est confitentes Dominum, aperiet Dominus oculos suos, id est miserebitur illi clamanti ad se: Respice in me et miserere mei.

« Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum. » Cum (inquit) aperuerit Dominus super Judam oculos suos, et misertus fuerit eorum, tunc duces Juda qui erant in obsidione contra Hierusalem, coacti ab hostibus, facient vota in cordibus, quia loqui libere non audebunt, ut super Hierusalem, quam obsident, et ipse Judas vincat cum civibus suis. Tropologice duces Juda sunt apostoli, viri apostolici, 117.0263C| caeterique doctores, qui praesunt exercitibus Christi. Hi nolunt habere alios auxiliatores, nisi habitatores Hierusalem, id est orthodoxos et catholicos viros, eosque optant confortari in Domino Deo suo. De his ducibus unus fuit Petrus, qui invenit Marcum habitatorem Hierusalem: Paulus quoque et ipse dux egregius habuit Timotheum, Titum, Lucam, veros Hierosolymitas, et cum eis orbem terrarum subdidit Christo.

« In die illo ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in feno, et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem, et salvabit Dominus tabernacula 117.0263D| Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Hierusalem contra Judam. » Cum inquit, duces in Juda, qui necessitate cum hostibus erant contra Hierusalem, haec vota fecerunt, tunc ego Dominus tantam eis dabo fortitudinem, ut quasi ignis ligna, et sicut fax fenum, sic devorent omnes adversarios in circuitu, ut peracta victoria habitetur rursus Hierusalem, et instaurentur tabernacula Juda, id est castella, vici et oppida quae vastata fuerant, ut domus Juda (id est familia regia, quae de David descendunt) et inclyti ac potentes de Hierusalem non glorientur contra Judam, tanquam suo imperio et consiliis regatur, sed sciant quia Dominus sit rex eorum atque victoria. Juxta allegoriam, cum Dominus dederit 117.0264A| pacem Ecclesiae, et hostes ejus in stuporem et in amentiam verterit, erunt duces Ecclesiae sicut ignis in lignis, et sicut faces in feno excoquentes omne vitium, et ligna infructuosa, id est omnia perversa dogmata consumentur, et devorabunt a dextris et a sinistris eos qui noluerunt medium virtutis iter tenere. Omnis enim virtus in meditullio est. A dextris autem et sinistris sunt, qui aut plus sapiunt, aut minus quam oportet. Tunc Ecclesia receptura est pristinam gloriam, et tabernacula, id est conventus fidelium, per totum orbem instaurabuntur, nec sibi tribuent magistri hanc gloriam, tanquam per eos pax haec Ecclesiae venerit, sed Domino assignabitur omne gaudium et prosperitas fidelium.

« In die illa proteget Dominus habitatores Hierusalem, 117.0264B| et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu ejus [eorum]. » In illo (inquit) tempore, cum Domino auxiliante Juda victoriam obtinuerit, proteget Dominus habitatores Hierusalem, qui obsidebantur, et sic omnia mutabuntur in melius, ut qui offenderit ex eis Deum, et putatur vilissimus, sit quasi David, id est quasi familia regia, et qui de domo est regia, sit quasi de domo Dei, id est sicut nuntius Domini in conspectu eorum qui eos illo tempore videbunt. Altiori sensu, cum Dominus Ecclesiam suam de persecutorum manibus liberaverit, hi qui in persecutione constantes exstiterunt, tam gloriosi apud omnes erunt, ut qui minimus fuerit, et sicut homo qui verbo vel facto Deum offenderit, 117.0264C| sit in ordine magistrorum: magistri vero sint quasi domus Dei, et sicut angelus transformatus in evangelicam dignitatem.

« Et erit, in die illa quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Hierusalem. » Quod dicit, quaerere se conterere omnes gentes, in bonam partem accipiendum est. Conterit enim Dominus non ad perditionem, sed ad emendationem, ut desistant persequi Hierusalem, et ex hostibus efficiantur oves.

« Et effundam super domum David, et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum. » Per effusionis largitatem dantis ostendit, quia Deus gratiam Spiritus sancti tribuit, de qua Paulus dicit: 117.0264D| « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. » Et per alium prophetam dicitur: « Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. » Et bene, cum dixisset « spiritum gratiae, » addidit « precum, » quia quos Spiritus sanctus repleverit, eos statim ad adorandum accendit. Haec et in Christi resurrectione impleta sunt, et quotidie implentur in Ecclesia. « Et aspicient ad me, quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. » Introducit propheta ipsum Dei Filium manifestissime de se loquentem: « Aspicient ad me quem confixerunt. » Hoc autem et ad tempus Dominicae passionis, et ad diem novissimi judicii potest referri. Domino enim in cruce posito, nulli dubium 117.0265A| quin pii quoque et fideles eum aspiciebant, et maximo super eum movebantur viscerabiliter dolore; sed non in judicio aspicient ad eum in majestatis suae gloria venientem, quem confixerunt in cruce clavis, et plangent ac dolebunt maximo planctu et dolore, sicuti in morte unigeniti, cujus acerbo funeri ingens a parentibus luctus impenditur. Plangent itaque Judaei quasi super unigenito, vel, ut Septuaginta transtulerunt, « primogenito. » Christus enim unigenitus est secundum proprietatem naturae: per divinitatem unicus Patris, per humanitatem unicus matris. Est et primogenitus, quia, ut Joannes dicit: « Primogenitus est ex mortuis, et princeps regum terrae. »

« In die illa magnus erit planctus in Hierusalem, 117.0265B| sicut planctus Hadremmon, in campo Mageddom, et plangent terrae familiae, et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum. » Hadremmon urbs est juxta Jezrael, quae nunc Maximianopolis dicitur, sita in campo Mageddo, in quo occisus est Josias rex justissimus a Pharaone Nechao, super quo Jeremias luctum maximum fecit, cujus etiam meminit in libro Lamentationum, dicens: « Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: Sub umbra tua vivemus in gentibus, » licet hoc, juxta spiritualem sensum, referatur 117.0265C| ad Dominum salvatorem. Sicut igitur tunc magnus fuit planctus in urbe Hadremmon, ita magnus planctus revocabitur, occiso Salvatore, in Hierusalem. Quod vero sequitur: « plangent familiae et familiae seorsum, » hoc innuit quod in tempore tribulationis non debent, qui uxores habent, operi nuptiarum servire. Nam et in Genesi legitur, quia impendente diluvio dicitur ad Noe: Ingredere in arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum; primum ponens patrem cum filiis, deinde separatim uxorem patris et uxores filiorum. Et nunc igitur separantur ab uxoribus familia David, et familia domus Nathan, et familia domus Levi, et familia domus Semei, ut plangant unigenitum Christum, contra quem clamaverunt, « Sanguis ejus super nos, et super filios 117.0265D| nostros. » In David quidem domus regia, hoc est tribus Juda, accipitur; in Nathan prophetia; in Levi ordo sacerdotalis, quia de Levi stirpe ortum est sacerdotium illorum; in Semei doctores designantur; quia tribus de qua fuit Semei doctrinae et magisterii privilegium tenuit. Quod vero sequitur:

« Omnes familiae, reliquae familiae, et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum, » omnes reliquas familias συνονυμῶς comprehendit, quae nullum habent privilegium dignitatis. Haec dicta sunt secundum quod ab Hebraeis exponuntur. Dicendum nunc quomodo a doctoribus Ecclesiae ad diem judicii referantur. In die (inquit) illa, hoc est in tempore judicii, 117.0266A| cum Jesus Christus in majestate sua venerit, et stigmata passionis in corpore suo omnibus ostenderit, ipsam quoque crucem manibus angelicis deportatam ab omni mundo videri fecerit, erit planctus incomparabilis, plangentibus omnibus quod Dominus et Creator suus tanta et tam indigna pro indignis et peccatoribus sustinuerit. Erunt itaque ibi quatuor ordines plangentium: per familiam domus David, designatur ordo regalis et omnium saeculi dignitatum; in hoc ordine quidam erunt justi et electi, qui populum sibi commissum, secundum Dei voluntatem, bene regere studuerunt, qui designantur per viros: per familiam domus Nathan, indicant ordo doctorum Ecclesiae. Nathan quippe propheta temporibus David, et idcirco per eum doctores intelliguntur, 117.0266B| quos apostolus Paulus prophetas vocat; in hoc quoque ordine alii sunt quasi viri, verbum Dei sincere praedicantes; hi accipiuntur per viros, alii ex sua praedicatione laudem vel muneris mercedem ab homnibus, non a Deo quaerentes, qui signantur per mulieres: per familiam domus Levi, innuitur ordo sacerdotalis, et omnis ecclesiasticorum graduum dignitas. Inter hos quoque similiter alii sunt Deo placentes, et viriliter in lucrandis animabus invigilantes, alii quasi feminae enerviter viventes, et perditionem animarum minime curantes; per familiam domus Semei, designatur ordo laicalis; Semei quoque in medio populi habitabat, et domus suae tamen curam gerebat, ideo per hunc illi signantur qui saeculari degunt conversatione; sed in hoc ordine 117.0266C| sunt boni qui appellantur viri; sunt et reprobi qui mulieres dicuntur: sic tunc in judicio singuli pro meritorum qualitate distinctis stationibus, alii ad dexteram collocabuntur coronandi, alii statuentur ad sinistram damnandi. Omnes itaque plangent, sed justorum planctus vertetur in aeternam exsultationem, reproborum autem in nunquam finiendam plorationem.

CAPUT XIII. « In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. » Fons iste patens domui David, secundum beatum Hieronymum, scientia est Scripturarum, qui fons patet domui David, omni Ecclesiae. 117.0266D| Ipsa est enim domus David, quia in ea habitat manu fortis et visu desiderabilis. Hic est fons quem Ezechiel propheta se vidisse dicit egredientem de templo, qui crevit in magnum fluvium, et perrexit ad solitudinem gentium, ut illam irrigaret divinae scientiae fluentis. Hic fons patet in ablutionem peccatoris et menstruatae, ut, percepta fide, renascamur in Christo, et in aquam baptismi nostra abluantur delicta. Secundum beatum Gregorium, fons iste largissima est Dei misericordia, patens domui David, id est universae Ecclesiae; in ablutionem menstruatae, et ejus qui jam concupitum scelus opere perpetravit, quem vocat peccatorem, et eum qui malum opus in animo ex deliberatione concepit, sed 117.0267A| necdum ad effectum perduxit, quam vocavit menstruatam. Menstruata etenim et alterius carne non tangitur, et sua carne inquinatur. Talis est anima passionibus vitiorum et voluntatis malae sordibus foedata. Omnibus ergo patet misericordia Dei.

« Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: Disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra, et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra. » In die illa, cum Christus Ecclesiam suam salvaverit, disperdet nomina idolorum de terra, sive quae manu artificis sculpta sunt, sive idola pravorum dogmatum, quae ab haereticis conficta sunt. Sicut enim fiunt idola manu artificis, ita haereticorum perversa doctrina in idolum vertitur, qui pro Christo adorant Antichristum. Auferet 117.0267B| quoque prophetas falsos, id est idolorum sacerdotes, quos ethnici prophetas vel vates appellant. Auferet et spiritum immundum, qui in immundorum cordibus requiescit, ut jam neminem per fanaticos et divinos valeant decipere.

« Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra: dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini; et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit. » Cum haec quae supra dicta sunt impleta fuerint, et nomina eorum dispersa, falsi quoque prophetae et immundi spiritus, qui per eos loquebantur, fuerint sublati, si quis ultra ex persona Domini prophetare tentaverit, continuo pater et mater obliti paterni et materni affectus, 117.0267C| ut Dei impleant voluntatem, proferent contra filium mortis sententiam, nec exspectabitur publicum judicium, sed ipsorum propinquorum judicio damnabitur, qui ausus fuerit prophetare.

« Et erit: In die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur. » Cum (inquit) convictus fuerit ille talis propheta quod falsum locutus est in nomine Domini, rerum contrario exitu, confundetur ex falsa sua visione, nec operietur pallio saccino. Hic enim erat habitus prophetarum: vestiebantur cilicio, cum populo poenitentiam annuntiabant, sicut legimus fecisse Isaiam prophetam. Ergo pseudopropheta hunc habitum non audebit assumere, et simulare se esse prophetam.

117.0267D| « Sed dicet » quod sequitur: « Non sum propheta, homo agricola ego sum: quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. Et dicetur ei. » Homo (inquit) sum agricola, terram scindens vomere, et illi subjaceo sententiae, quae emissa est in Adam peccantem, quando ei dixit Dominus, « In sudore vultus tui, » etc. Cum se professus fuerit prophetam non esse, sed agricolam, interrogabit eum aliquis, et dicet: « Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? » Cur (inquit) confixus es clavis? Nam supra dicitur, quod genitores sui eum confixerant cum prophetaret. Si ergo (ait) non es propheta, quod peccasti tu ut huic poenae subjaceres? Propter hoc fortassis Christum Dominum Judaei adjudicaverunt 117.0268A| cruci, velut pseudoprophetam, et hoc est quod dixerunt: « Nos legem habemus, et secundum legem debet mori. » Lex enim non tantum illi quinque libri Moysi, sed et prophetae et psalmi lex dicuntur: unde Dominus in Evangelio: « Nonne (inquit) scriptum est in lege vestra: Ego dixi, Dii estis, » cum hoc in psalmis scriptum sit? Respondebit ille: « et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. » Qua responsione tantam illo tempore ostendit veritatis futuram custodiam, ut nec ille qui suo vitio damnatus fuerat, audeat mentiri, sed recte se perpessum omnia fateatur. Haec (inquit) vulnera vel cicatrices in domo parentum accepi, qui me diligebant; condemnatus non odientium, sed amantium me judicio.

117.0268B| « Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos. » Framea, rhomphaea, id est gladius bis acutus, quamvis quidam lanceam velint accipere. Imperat ergo Dominus frameae, ut suscitetur super pastorem, quera nullus dubitat esse Christum. Deus enim Pater propter nimiam charitatem qua genus humanum dilexit, praeordinavit ante saecula per Filii mortem mundum redimere, etiam in plenitudine temporum opus suae misericordiae accelerat adimplere. Praecipit itaque frameae sive gladio, quem vel passionis dolorem, vel mortem, vel certe ipsam Judaeorum malitiam possumus accipere, de qua ipse ad Patrem 117.0268C| loquitur: « Erue a framea animam meam. » Suscitatur haec framea super pastorem Christum praecepto Patris, ad quem dicitur: Quem tu percussisti, persecuti sunt. Suscitatur et super virum cohaerentem illi, id est Deo Patri: filius enim semper cohaeret Patri, sicut ipse dicit: « Ego in Patre, et Pater in me est. » Cohaeret autem illi, non per conjunctionem, sed per ejusdem substantiae unitatem. Et notandum quod hic Pater introducitur praecipiens, in Evangelio vero Dominus ipse loquens inducitur: « Percutiam pastorem, et dispergentur oves. » Postquam ergo bonus pastor percussus est, et vir cohaerens Deo in cruce suspensus est, dispersae sunt oves apostoli, et si qui erant credentium, tunc vertit manum ad parvulos, quibus dixerat: « Nolite timere, pusillus grex, » etc. Parvuli 117.0268D| erant apostoli, caeterique Domini sectatores, qui simplices et innocentes et malitia parvuli, vel qui adhuc ad comparationem infidelium, qui innumerabiles erant, paucissimi videbantur. Ad hos manum, id est operationem convertit, ut illos salvaret, et in illis passionis suae utilitatem fructumque perficeret. Unde sequitur:

« Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea disperdentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea. » Duae partes sunt Judaeorum et gentilium, quae pariter perierunt et defecerunt, et impletum est quod in psalmis dictum est: « Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus. » Tertia autem pars est haec credentium tam ex Judaeis 117.0269A| quam ex gentibus populis relictus vitae et saluti.

« Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum; et probabo eos sicut probatur aurum. » Ipsa (inquit) tertia pars, quae relinquetur in terra, ducetur per ignem tribulationis, et tentabitur, atque affligetur; non ut consumantur, sed ut probentur ut aurum et argentum, et possint dicere cum Psalmista: « Probasti nos, Deus, » etc. Sive ducentur per ignem illum quem Dominus misit in terram, et de quo dicitur: « Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. » Ducentur itaque per ignem Spiritus sancti, ut quidquid in eis fragile est et fluidum arescat et solidetur, ut nullis possit adversitatibus superari. « Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam 117.0269B| eum. Dicam: Populus meus es; et ipse dicet: Dominus Deus meus. » Cum (inquit) probati fuerint parvuli, ad quos convertit manum suam Dominus, et per eos omnis nationum turba crediderit, tunc in se credentium populus vocabit, hoc est invocabit Christum nomine suo, quod est Jesus, id est Salvator, quod sanctum nomen, quod vocatur Jesus, salvator sit omnium saeculorum. Ipse etiam Deus ostendens placitam sibi eorum fidem et devotionem, dicet: Tu es populus meus, quem novi ex nomine, populusque respondebit: Dominus Deus meus.

CAPUT XIV. « Ecce dies venient Domini, et dividentur spolia tua in medio tui; et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in praelium, et capietur civitas, et vastabuntur 117.0269C| domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. » Postquam propheta de passione Domini introduxit loquentem Deum Patrem, consequenter et de excidio Hierusalem ex voce ejusdem Domini loqui incipit, ut ostendat subversionem illam propter Dominicam necem evenisse. Dies autem quos venturos comminatur, tempus illud est de quo Isaias dicit: Dies Domini indignatione plenus, et irae furorisque ad ponendas gentes in solitudinem, apertissime tempus dicens ultimae captivitatis. Quod autem dicit: Dividentur spolia in medio urbis captae, non solum capietur Hierusalem, sed et cuncta nefaria in ea perpetrabuntur. Vastabuntur domus habitatorum, et mulieres violabuntur, ad majorem dolorem maritorum, 117.0269D| qui suis uxoribus subvenire non potuerunt, quo nihil crudelius hostilis immanitas agere potest.

« Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis: et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Hierusalem ad orientem. » Cum audimus egredi vel stare Deum, sive aliquid tale, non debemus in eo corpus aut aliquem motum corporalem cogitare. Deus enim incorporeus est, de quo Apostolus: Regi autem saeculorum, etc. Et in Evangelio Dominus: « Deus (inquit) spiritus est. » Cum ergo Dominus in Scripturis stare vel ambulare, vel cum membra humana habere describitur, pro causarum varietate accipi debet. Egredi enim dicitur vel 117.0270A| exsurgere, vel cum sanctos in tribulatione positos liberat, vel cum persecutores illorum justa ultione condemnat. Ait ergo Propheta, « Egredietur Dominus, » hoc est clementiam suam et mansuetudinem, quam per naturam habet, dimittendo peccata manifestabit. Cum enim ipse naturaliter dulcis sit, nostro vitio fit amarus, quia nobis mala pro peccatis patientibus amarus esse videtur. Dominus qui semper idem est, qui loquitur per Prophetam: « Ego sum Deus, et non mutor, » nunc dicitur egredi et praeliari sicut in die certaminis, quando pro populo Israel dimicavit, et Pharaonem submersit. « Et stabunt pedes ejus. » Stare pugnantis et adjuvantis est. Stabunt itaque pedes Domini, illis et pro illis pro quibus pugnabat; ambulat quoque et movetur, quibus 117.0270B| iratus est, sicut de Adam legimus, post cujus peccatum deambulabat Dominus ad auram post meridiem. Stabat autem non in valle, sed super montem Olivarum, qui luminis, pacis, et misericordiae locus est, unde et a misericordia nomen accepit. Ipse quoque mons est contra Hierusalem ad orientem, unde nobis oritur sol justitiae. Hinc propheta: « Vobis timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. » Iste mons Olivarum Christus est consitus illis olivis, de quibus in psalmo dicitur:

« Filii tui sicut novellae olivarum. » Ipse oriens splendor Patris. Sicut enim ipse est janua, et ipse janitor, ipse via per quam venimus ad ipsum, sic ipse qui stat, ipse mons super quem stat. « Et scindetur mons Olivarnm ex media parte sui ad 117.0270C| orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. » Mons Oliveti, quem diximus Christum significare, cum unus idemque semper sit, scindetur, hoc est divisionem faciet duorum populorum per media; pars quae scindetur ad orientem Ecclesiam designat, in quam plantatae sunt olivae de gentibus, quarum una loquitur: « Ego autem sicut oliva, etc.; » alia pars media, quae scindetur ad occidentem, praerupta grandi valle, circumcisionis est populus, occidentem sequens litteram. Et non dicit simpliciter « scindetur, » sed additur: « praerupta grandi valle, » hoc est magna perditionis voragine; de quo Michaeas propheta: « Detraham in vallem lapides ejus, » id est Hierusalem, « et fundamenta 117.0270D| ejus revelabo. » Et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. Cum mons Oliveti grandi voragine praeruptus fuerit, ita ut una pars voraginis ad aquilonem, altera ad austrum respiciat, repente in ipsa voragine et praerupto, alia vorago rumpetur, et unam partem separabit ad aquilonem, aliam ad austrum, et fiet praeruptum quadrangulum, ut quadrifaria in quatuor mundi plagas vorago illa tendatur.

« Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum. » Duo erant montes, videlicet mons templi, et mons Sion, qui Dei montes vocabantur. Hoc est quod dicit: « Fugietis ad vallem montium eorum. » Quod 117.0271A| autem sequitur: « Quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum, » ostendit quomodo vallis, quae praeruptis hinc inde montibus scinditur, usque ad montem templi, qui sanctus est, suam voraginem trahet. « Et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Juda. » Tangit historiam illius temporis, quando Ozias, rex Juda, qui alio nomine dictus est Azarias, illicitum sacerdotium sibi vindicare conatus est, et ob hoc lepra percussus, et de templo a sacerdotibus ejectus est; ob quam impietatem terraemotus factus est. Meminit hujus terraemotus Amos propheta in principio sui voluminis, dicens: « Verba Amos qui fuit in pastoralibus Thecuae, quae vidit super Israel, in diebus Oziae, regis Juda, ante duos annos terraemotus. » Haec juxta Hebraeorum 117.0271B| traditionem ad litteram, quae omnia illi putant in adventu Christi implenda. Videndum nunc quid spiritualis doctorum Ecclesiae intelligentia contineat: montem Oliveti diximus significare Dominum Christum; cum ergo mons iste divisus fuerit in orientem et occidentem, hoc est cum gentes (quae per orientem designantur) electae, et Judaei (qui per occidentem intelliguntur) fuerint reprobati, rursus alia scissura fiet aquilonis partis et australis, et aquilo jungetur occidenti, auster orientali plagae sociabitur, et ad sinistram stabit circumcisio, ad dexteram populus Christianus. Nam per sinistram, aquilonem frigidissimum et glacialem ventum, diabolus intelligitur, caput omnium reproborum, qui ad sinistram collocandi sunt in judicio. Per austrum 117.0271C| vero dextrum, solis semper luce et calore illustratum, sancti figurantur charitate ferventes, et veri solis gratia refulgentes, qui ad dexteram judicis statuendi sunt. Hinc sponsa in Canticis canticorum dicit: « Surge, aquilo, et veni, auster, » desiderans aquilonem frigidum, id est diabolum recedere, et austrum, id est fervorem dilectionis, venire; et per Habacuc dicitur: « Deus ab austro veniet. » Cum ergo tanta fuerit divisio duorum populorum, et alii ad orientem et austrum, alii ad aquilonem et occidentem fuerint separati, jubemur fugere ad vallem montium Dei, hoc est ad duo Testamenta, quoniam vallis, id est verago quae prima facta est utriusque montis, jungetur ad proximum, sive, ut Septuaginta transtulerunt, ad domum Dei, paradisum videlicet, 117.0271D| et coelestem Hierusalem. Quod vero supra positum est: « Usque ad proximum, » significat juncta sibi esse duo Testamenta, sed non ita ut unum sint per omnia, sed magis vicina. Multum enim ex veteri lege amisimus, nec observamus in Novo, et sicut terraemotus sub Ozia rege mortalium corda perterruit, ita separatio duorum, orientis et occidentis, gentium et Judaeorum, et rursum credentium in vana fide societas, quam designavit orientis et australis divisionis conjunctio, in stuporem metumque convertet animos, inscrutabilem abyssum judiciorum Dei admirantium. Cum autem hoc factum fuerit, et Judaei gentesque in unum fuerint sociati, tunc « et veniet Dominus Deus meus » ad judicium « omnesque 117.0272A| que sancti cum eo. Et erit in die illa, non erit lux, sed frigus et gelu, et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox, et in tempore vesperi erit lux. » Cum Dominus venerit ad judicium, ut Joannes in Apocalypsi dicit: Ecce veniet cum nubibus, id est cum angelis ministris suis, et apostolis, et prophetis, in illa die adventus ejus non erit lux, sed frigus et gelu, refrigescente in omnibus charitate et calore fidei intepescente. Postquam omnes reprobi damnati frigus suum in inferno geluque portaverint, erit una dies perpetua sanctorum, non dies neque nox, nequaquam sibi vicissim nocte et die succedentibus. Quae dies nota est Domino, quia Dominus dies omnium electorum, de quo Isaias dicit: « Non erit sol ad lucendum per diem, nec splendor 117.0272B| lunae illuminabit te, sed Deus tuus erit tibi in lucem sempiternam. » Et Psalmista: « Melior est dies una, etc. » « Et in tempore vesperi erit lux; » cum omnes reprobos vesper et tenebrae obscuraverint, erit lux sanctis electis Dei. Illa ergo dies nota est Domino; non ergo potest ignorare quod ipse creavit. Cum autem dicit: « Nota est Domino, » ostendit ignota esse hominibus ipsisque angelis, dicente Domino: « De illa die nemo novit, neque angeli. »

« Et erit in die illa: Exibunt aquae vivae de Hierusalem; medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum, in aestate et in hyeme erunt. Et erit Dominus rex super omnem terram. » Mare orientale, juxta litteram, mare Mortuum dicit, quod Graece λίμνη ἀσφάλτου, id est lacus bituminis 117.0272C| dicitur, a nobis Mortuum mare vocatur, quod nihil in eo possit vivere. Mare autem novissimum, mare dicitur Tyrrhenum, quod ducit ad Aegyptum, et facit littora Palaestinae. Hoc est quod dicit: Aquae quae egredientur vivae de Hierusalem, media pars earum ibit contra orientem, et cadet in mare Mortuum, in quod Jordanis influit; media alia pars decurret in mare occidentale, quod vocat novissimum, quia ibi finis est Judaeae. In aestate et hyeme erunt, ut nec gelu hyemis constringantur, nec aestatis nimio fervore siccentur, sed semper pleno alveo fluant. Cumque hoc factum fuerit, erit Dominus rex super omnem terram. Juxta sensum mysticum aquae quae egrediuntur de Hierusalem, hoc est de Ecclesia, doctrina est Salvatoris; dicit 117.0272D| enim Propheta: « De Sion exibit lex, » etc. Harum media pars ibit ad mare orientale, id est ad populum Judaeorum, qui primus lumen divinae cognitionis, quasi ortum accepit in apostolis, et per eos ductus est ad fidem; medium autem earum ibit ad mare novissimum, id est occidentale, hoc est ad gentium nationes. Per has autem plagas orientis et occidentis, omnes mundi partes debemus accipere, in quibus aquae divinae scientiae derivatae sunt. Unde Dominus: « Multi, inquit, ab oriente et ab occidente venient, et recumbent cum Abraham, » etc. Possumus quoque per mare orientale et mare novissimum, utrumque Testamentum legis et Evangelii accipere, quod necesse est ut Salvatoris flumine, id est spirituali 117.0273A| sensu, dulcescant, et amaritudinem deponant occidentis litterae. Hae aquae in aestate et hyeme erunt, quia nec in prosperitate, quae per aestatem, neque in adversitate persecutionis, quae per hyemem designatur, doctrina coelestis manare desistit. Notandum quod in Septuaginta non habetur in hyeme, « sed in vere et in aestate erunt, » et idcirco aquas vivas quidam ad baptismum referunt, quod in vere et in aestate, id est in Pascha et in Pentecoste generaliter ab omni Ecclesia celebratur. « In die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum: et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Rhemmon ad austrum Hierusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo a porta Benjamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum: 117.0273B| et a turre Ananehel usque ad torcularia regis. Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Hierusalem secura. » Haec omnia de exstructione Hierusalem terrenae, et de aquarum egressione, quae ad utrumque defluant mare, Judaei et haeretici judaizantes, quos Chiliastas vocant, a numero mille annorum, quibus se putant cum Christo suo feliciter regnaturos in fine saeculi sibi repromittunt. Dicit enim quod cum Christo in Hierusalem aurea et gemmata regnaverint, jam non sint idola, nec diversa cultura, sed erit Dominus unus, et ipse solus nominabitur, et omnis terra revertetur ad antiquum statum, quando omnis terra inculta et deserta erit. Ponunturque vocabula locorum, a quo loco usque ad locum Hierusalem aedificanda sit, 117.0273C| videlicet de colle Rhemmon usque ad austrum Hierusalem, et exaltabitur in pristino a porta Benjamin usque ad portam angulorum, et a turre Ananehel usque ad torcularia regis. « Et anathema non erit, » id est nullus metus, nullus hostium impetus, sed sedebit secura et otiosa Hierusalem in pace. Anathema autem Graecum est verbum, Latine alienatio dici potest. Tractus autem sermo a rebus, quas homines vota faciontes templis affigebant, et a se aliena faciebant, videlicet ἀπὸ τοῦ ἀνατιθέναι, id est a sursum ponendo, vel suspendendo. Haec illi ad litteram futura suspicantur, nos sensum mysticum perscrutemur, et quae illi de terrena Hierusalem confingunt, interpretemur de superna et coelesti. Cum enim fuerit Dominus Jesus rex super omnem 117.0273D| terram, et nomen ejus unum, ut ipse solus invocetur et colatur Deus, omni falsa religione sublata, impletumque fuerit quod Psalmista ad Dominum dicit: « Domine Dominus noster, etc., » tunc revertetur omnis terra ad desertum, id est gens Judaeorum incredula erit, sicut quondam fuerant gentes quae vocantur desertum, et notitiam Dei non habent. Gentes vero credentes in Christum locum illum habebunt apud Deum, quem quondam habuerunt Judaei. Hinc per Isaiam dicitur: « Convertetur Libanus in Chermel, et Chermel in saltum reputabitur. » Revertetur autem de colle Rhemmon ad austrum Hierusalem. Rhemmon interpretatur excelsum, vel malogranatum, per quod significatur quod Ecclesia, 117.0274A| quae est Hierusalem, de deserto consurget ad colles, et de collibus ad excelsa proficiendo de virtute in virtutem, nec hoc fine contenta, perveniet ad australem plagam, ubi fervor dilectionis et splendoris aeterni, divinae scilicet visionis societas, de qua Psalmista: « Satiabor cum manifestabitur gloria tua. » Rhemmon quoque interpretatur malogranatum, quae est abror, cujus pomum pulcherrimum, plenum granis quae continentur diversis cellulis, quibusdam membranulis cortice puniceo. Fertur autem fervores stomachi sanare, et corruptum ventrem purgare, omnibusque visceribus prodesse. Haec speciositas pomi convenit Ecclesiae in rubore verecundae pudicitiae in granorum ordine, gradus et membra totius ecclesiastici corporis per singula officia distributa. De 117.0274B| colle autem Rhemmon incipiunt fines Ecclesiae, quia ab humilitate et a minoribus inchoat, ut ordo ecclesiasticus quibusdam profectibus construatur. Exaltabitur autem incipiens a collibus, et habitabit in loco suo in statione perfectionis. De hoc loco Psalmista dicit: « In loco (inquit) pascuae ibi me collocavit. » Sequitur: « a porta Benjamin usque ad locum portae prioris. » Benjamin interpretatur filius dextrae, quia sancta Ecclesia a virtute incipit, quam significat dextera, et pervenit ad portam priorem, id est fidem, ut per eam ingrediamur ad reliquas virtutes. Statim occurrit porta angulorum, id est Christus lapis angularis, continens et conjungens sibi duos parietes. Super hunc lapidem aedificantur alii angulares lapides, apostoli videlicet et 117.0274C| apostolici viri, continentes reliquos angulos Ecclesiae, quibus loquitur Paulus: « Estis cives sanctorum et domestici Dei, etc. » Aedificatur quoque Ecclesia a turre Ananehel, qui interpretatur gratissimus Dei, firmamentum videlicet fidei, spei, et charitatis, ad quod se pervenisse gratulabatur Psalmista, dicens: « Deduxisti me quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. » Qua turre nihil Deo gratius. Hinc pervenit aedificatio ad torcularia regis, in quibus exprimitur vindemia Christi, quae ipse primus calcavit. Unde et per Isaiam dicitur: « Torcular calcavi solus, » etc. In his torcularibus calcantur botri martyrum, qui vestigia passionis Christi sequuntur, et sicut ille pro eis animam posuit, sic ipsi pro ejus dilectione mortem subire non metuunt. 117.0274D| Cum ergo civitas Dei aedificata pervenerit ad regis Christi torcularia, jam non erit anathema, id est maledictio vel alienatio, sed erit Hierusalem secura atque confidens: « Benedictus enim vir qui confidit in Domino. »

« Et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt contra Hierusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos, et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore ipsorum. » Hic perspicue ostenditur vana esse omnia quae Judaei de terrena Hierusalem opinantur. Nam Romani novissime pugnaverunt adversum Hierusalem eamque funditus deleverunt, nec quidquam tale passi sunt, 117.0275A| Caeterum de persecutoribus Ecclesiae, qui omni instantia adversus eam pugnaverunt, dicere possumus, quia in eis etiam corporaliter haec saepissime impleta sunt: nam, ut taceamus de cruciatibus quos in inferno post mortem sustinuerunt, etiam in hac vita multorum carnes computruerunt, oculi contabuerunt in suis foraminibus, lingua in putorem et saniem dissoluta est. Spiritualiter, qui stat super pedes suos, et dicit cum Psalmista: « Statuit Dominus supra petram pedes meos, » defluunt in eo carnalia vitia, ut oriantur spirituales virtutes. Oculi, qui male per concupiscentias versabantur, cadunt ut meliores ponantur, et dicat: « Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. » Lingua blasphema in Deum deficiet, ut renascatur quae 117.0275B| glorificet Deum. Ita probantur flagella Dei non esse crudelitatis, sed misericordiae, ut, exstirpatis malis, succrescant bona.

« In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui. » Haec quae Judaei et judaizantes haeretici ad litteram accipiunt, transeuntes referamus spiritualiter ad felicitatem Ecclesiae, quod cum illi fuerint hostes subjecti, suscepta fide Christi, fiat tumultus et miratio omnium in tam subita rerum mutatione. Et tunc apprehendet vir manum proximi sui, conseretur manus cum manu illius, ut dexteras mutuae societatis sibi dent in fide Christi, et quasi tirones jurent permansuros se in ejus cultu et religione. Quod autem sequitur:

117.0275C| « Sed et Judas pugnabit contra Hierusalem: » significat quia multi ex his qui antea confitebantur nomen Christi, necessitate persecutionis coacti, facient contra Ecclesiam, quamvis in Septuaginta interpretibus non sit: « Pugnabit contra Hierusalem, sed, praeparabitur in Hierusalem, » ut sit sensus: quia confitentes Dominum praeparabuntur in Ecclesia, ut contra adversarios ejus dimicent. Tunc « et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, » subaudis in Ecclesia, « aurum, » hoc est sensus, « et argentum, » id est sermonis; « et vestes multae satis, » diversitas virtutum quibus decoratur Ecclesia.

« Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum, quae fuerint in castris illis, 117.0275D| sicut ruina haec. » Omnia mala quae prius contra Ecclesiam dimicabant, praedicuntur corruere, ut bona repente consurgant. Qui prius fuerat equus impatiens ad libidinem, corruit in eo luxuria, et surgit in eo castitas, et incipit habere sessorem Dominum; qui prius erant muli steriles, et filios bonorum operum non habentes, evertuntur, et progenerant spiritualem sobolem, et dicitur eis: « Filii tui sicut novellae olivarum. » Cameli, qui gravi gibbo premuntur, ruminant quidem, sed ungulam non findunt, significant eos quos gravia peccata deprimunt. Legunt Scripturas, sed quae ibi scripta sunt negligunt; designant et Judaeos, qui legem Dei ruminant, hoc est meditantur, sed ungulam non dividunt, quia in 117.0276A| Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum non credunt. Asini sunt immundi, non resistentes passionibus carnis suae. His omnibus utile est ut corruat in eis quod male stabat, quatenus surgentes mansuetum in se suscipiant Deum, a quo inducantur in coelestem Hierusalem.

« Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerunt contra Hierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent regem Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum. » Festivitas tabernaculorum, quae Graece scenopegia dicitur, agebatur in mense septimo, quinta decima die mensis, in memoriam illius temporis quando in deserto, ubi non erant domus, in tabernaculis hospitabantur per quadraginta annos. Et nos mystice: 117.0276B| quandiu sumus in certamine, et novimus nos esse peregrinos et hospites super terram, habitamus in tabernaculis, confitentes quia « non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, » et ad eam toto corde suspiramus, dicentes cum Psalmista: « Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est. » Cum vero pervenerimus ad patriam, et poterimus dicere: « Beati qui habitant in domo tua, » et: « Unam petii a Domino, hanc requiram, etc., » tunc celebrare conveniet festivitatem tabernaculorum, hoc est in memoria semper habere tempus liberationis nostrae, et aeternae illius quietis, quae post saeculi aetates nobis septima tanquam in uno sabbato repromittitur, sumentes nobis ramos ligni pulcherrimi, id est sapientiae, in marcescibilem virorem, in cujus 117.0276C| laude dicitur. « Lignum vitae est his qui apprehenderint eam. » Ramos quoque palmarum, in quibus signum victoriae et praemium continetur. Ramos etiam arboris densarum frondium, quem myrtum Judaei putant, ut mortificemus in nobis incentiva vitiorum, quod etiam signatur per salices de torrente, quas similiter praecipimur sumere. Nam fertur a medicis quod si quis florem salicis cum aqua mistum biberit, omnis in eo genuinus refrigescat calor, et venena libidinis siccentur, ut ultra non generet. Qui vero festivitatem tabernaculorum vult celebrare, de hujusmodi arboribus sibi umbracula faciat.

« Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem, ut adoret regem Dominum exercituum, non erit super eos imber. » Hierusalem coelestis civitas 117.0276D| est regis Domini nostri Jesu Christi, de qua Apostolus: Illa (inquit) quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. Ad hanc quicunque vult venire, necesse est ascendere. Non enim in humili loco, sed in excelso monte sita est. De qua Dominus, « Non potest civitas abscondi supra montem posita. » Cives itaque Hierusalem ascendunt ut adorent regem Dominum exercituum: qui vero non sunt cives, sed de familiis et tribubus, quales sunt Judaei et haeretici, isti non ascenderunt, et idcirco non venit super eos imber praedicationis apostolicae; de quibus dictum est: « Nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. »

« Quod et si familia Aegypti non ascenderit, et non 117.0277A| venerit: nec super eos erit, sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. » Aegyptus, tenebrae, vel moeror interpretatur. Qui ergo Aegyptus est, hoc est in tenebris ignorantiae Dei vel scelerum constitutus, non potest ascendere ad Hierusalem, non habens lumen praevium, quod dicit: « Ambulate dum lucem habetis. » Non potest habere gaudium de spe futurorum. Ideo non veniet super eum imber coelestis benedictionis.

« Hoc erit peccatum Egypti, et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum. » Ammonitarum, scilicet et Moabitarum, Assyriorum, Chaldaeorum, caeterarumque gentium, per quas designantur qui eligunt 117.0277B| permanere in erroribus, et nolunt egredi de terra sua, ut veniant ad societatem Ecclesiae, et efficiantur Israelitae, et cives coelestis Hierusalem.

« In die illa erit quod super frenum equi est, sanctum Domino. » Hebraei more suo juxta litteram dicunt, quod postquam cum aequitate rex eorum venerit, et regnaverit in aurea Hierusalem, pace cuncta obtinente, non erit opus equis aut equitatu, sed frena et ornatus phalerarum ad cultum Domini transferentur; et in eo quod dicitur: « super frenum equi, » omnem bellicum ornatum intelligamus. Secundum sensum mysticum, frenum disciplina coelestis est magisterii, qua insaniens libido et petulans lascivia refrenatur; de qua Psalmista: « In chamo et freno maxillas eorum constringe. » Hoc frenum in 117.0277C| ore equi ponitur, ut, relictis errori anfractibus, recta gradiatur via, et mollia ad sedendum terga praebeat Salvatori. Talia ornamenta et tale frenum, auro et argento, id est sensu et eloquio decorata, sancta sunt Domino, et ejus cultui proprie consecrata. Sane quod in libello inventionis sanctae crucis legitur, hoc tunc impletum fuisse, quando Helena Augusta, mater Constantini imperatoris, clavos Dominicae crucis fieri salivares in freno equi regis jussit; beatus Hieronymus pio quidem sensu, sed ridiculo dicit esse confictum.

Et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae 117.0278A| coram altari. Et erit omnis lebes in Hierusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum. » Lebetes, id est ollae aereae, in quibus coquebantur carnes victimarum: erunt autem ita sanctae et veneratione dignissimae, sicut phialae aureae, in quibus libationes et aromata Domino offerebantur. Per quod ostenditur quod omnis carnalis traditio et observatio Judaeorum convertenda sit in spiritualem, et virulentiae carnium succedant aromata spiritualis intelligentiae. De his phialis dicit Joannes vidisse se viginti quatuor seniores habentes citharas et phialas plenas odoramentorum, quae sunt (inquit) orationes sanctorum, et in Canticis canticorum secundum Septuaginta: Dilectus meus descendit in hortum suum ad phialas aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat. 117.0278B| Phialae namque aromatum receptacula sunt sanctarum animarum, plena virtutum et mundarum orationum aromatibus, de quibus quotidie Domino bonus odor diffunditur. Cum ergo lebetes conversae fuerint in phialas, et carnalia spiritualibus permutata, tunc omnis lebes consecratus erit Domino in Hierusalem et in Juda, hoc est in Ecclesia, quae est visio pacis, et ubi sunt confitentes, hoc est laudantes Dominum. « Et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. » Cum (inquit) lebetes versi fuerint in phialas, et carnalis sensus in spiritualis intelligentiae subtilitatem transierit, tunc venient omnes immolantes Domino, hoc est seipsos holocaustum acceptabile facientes. Et 117.0278C| sument et coquent in eis carnes victimarum, ut quidquid in eis carneum et fluxum est, excoquatur igne sancti Spiritus. Nam et in lege perhibemur carnes agni paschalis crudas comedere, hoc est Pascha cum Judaeis carnaliter celebrare. Tunc tanta ex phialis exhibetur boni odoris fragrantia, ut nullus sit qui mercimonia in domo Domini audeat exercere, et vendere ibi boves et oves et columbas: timebunt enim ne sicut tunc fecit flagellum de resticulis, et omnes ejecit de templo, sic nunc spiritualiter veniens nefarios mercatores excludat a templo supernae Hierusalem.

IN MALACHIAM PROPHETAM. 117.0277| 117.0277D| Malachiam prophetam ultimum duodecim prophetarum, Hebraei putant esse Esdram prophetam et sacerdotem. Hic prophetavit eodem tempore quo et Aggaeus et Zacharias. Unde nec tempus ponitur in titulo. Interpretatur angelus Domini, sive angelus meus, quia tantae fuit auctoritatis, ut quidquid dixisset, ita crederetur velut ab angelo Domini dictum fuisset. Unde nonnulli putaverunt eum natura angelum de coelo descendisse carne indutum, ad commonefaciendum populum, qui nuper de captivitate reversus erat.

CAPUT PRIMUM. « Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachiae » 117.0278D| prophetae. Sicut jam in praecedentibus dictum est, ubicunque onus ponitur in prophetis, pondus comminationis sive adversitatis alicujus peccantibus indicit. Ergo et hic onus verbi Domini dicitur, quod grave quidem sit eis ad quos dicitur: habet tamen aliquid consolationis, quia non dicitur contra Israel, sed « ad Israel, » ut ad ea quae sequuntur, non contra populum Israel ventura dicantur, sed ad illum, id est ut ea praescire posset quae nuntiabantur ventura. Hic autem Israel duas tribus Judam et Benjamin debemus accipere, ex quo enim decem tribus in captivitatem ductae sunt, quo Israel vocabantur, reliquae duae tribus indifferenter Israel appellari 117.0279A| coeperunt. Quod vero dicitur: « In manu Malachiae, » manum posuit, quia bonis operibus donum prophetiae promerebatur. Qui enim lavat inter innocentes, et excutit manus ab omni munere, meretur spiritum accipere prophetiae. At illi quibus dicitur: « Manus vestrae sanguine plenae sunt, » in his, vel ad hos non fit sermo Domini.

« Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob, dicit Dominus, et dilexi Jacob, Esau autem odio habui? Et posui Seir montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti. Quod si dixerit Idumaea: Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae destructa sunt: Haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam et vocabuntur 117.0279B| termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum. Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel. » Quia praemiserat onus suppliciorum, quod portare cogebantur, subjungit quare ista non merentur: dici, dilexi (inquit) vos, et subaudis nequaquam vicem mihi dilectionis mutuae rependistis. Ut enim se habet proverbium: Amantem non redamare, amoris est impendia perdere; quia diligentem se Dominum non dilexerant, minatur illis poenam, ut sentiant per tormenta quae noluerunt sentire per beneficia. Sane cum dicit praeterito tempore « dilexi, » negat se diligere in praesenti, dum praeteritam confitetur dilectionem. Cum ergo Dominus dixisset, « Dilexi vos, » illi, ea temeritate qua peccabant, responderunt: 117.0279C| In quo dilexisti nos? tanquam obliti beneficiorum quae innumera illis praestiterat. Quibus Dominus respondit: « Nonne frater erat Esau Jacob? » Ut (inquit) taceam caetera, quomodo vos nuperrime de Babylonis captivitate liberavi, ut haec et alia praetermittam, altius repetam, et ab ipsa conceptione vestra ostendam, quomodo vos dilexerim? Antequam Rebecca Jacob et Esau pareret, in Jacob vos dilexi, in Esau autem Idumaeos odio habui, et posui (inquit) montes ejus, id est regionem Seir, in solitudinem, et urbes ejus desertas ab hominibus feci a draconibus et bestiis possideri. Si autem dixerit Edom, qui est Esau: Destructi sumus, sed iterum revertentes aedificabimus urbes nostras, illi quidem aedificabunt, sed ego destruam. Odium et dilectio Dei non sunt 117.0279D| humano more cogitanda carnaliter. Sicut enim Deus omnes creavit, ita et diligit: miseretur enim hominum, et nihil odit eorum quae fecit. Ergo odium Dei aut ex praescientia nascitur futurorum, aut ex operibus. Eos enim diligit Deus quos videt repugnaturos vitiis, et obedituros divinis praeceptis. Illos vero dicitur odisse quos videt servire peccatis, et destructa jam vitia iterum velle restruere. Haec secundum historiam ab Hebraeis dicuntur, qui etiam per Idumaeos Romanos volunt intelligi, crudeles et sanguinarios, quia Edom rubeus vel sanguineus interpretatur, quorum imperium in mundi termino sit destruendum, et ab ipsis totius orbis potestas transitura. Allegorico sensu, Esau et Jacob, 117.0280A| fratres de una stirpe generati, vitiorum atque virtutum figuram praetendunt. Quae duo licet sint contraria, ex uno cordis fonte procedunt. Nam quia liberi sumus arbitrii, pro nostra voluntate, aut ad vitia deflectimus, aut ad virtutes. Primo genitus est Esau, quia priora sunt vitia per infantiam, adolescentiam et juventutem. Post nascitur Jacob, qui supplantator interpretatur, quia errores fragilioris aetatis aetas firmior succedens corrigit et supplantat. Unde bene major frater, hispidus et agrestis, venationi et silvis assuetus fuisse dicitur; minor, lenis et simplex, habitasse domi perhibetur. Itaque sub nomine Esau Deus vitia odisse se asserit, non naturam, quam bonam fecit, et propterea fines ejus ponit in solitudinem, ut omne malum exstirpetur, et vitia non 117.0280B| succrescant. Quod si impudens malitia ea quae sunt destructa rursus aedificare conetur, Dominus iterum se ea destructurum profitetur. Quod fit duobus modis, sive cum corriguntur peccatores, sive cum pertinaciter peccantes justa ultione damnantur.

« Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum? » Ac si diceret: Licet priusquam renasceremini quasi filios vos in Jacob dilexerim; tamen eligite quo nomine me velitis appellare, id est aut Patrem, aut Dominum. Si ergo Pater sum, cur non detis debitum Patri honorem? Si Dominus, quare me contemnitis? cur non sicut Dominum timetis? Hoc ad illos dicit qui, de captivitate 117.0280C| nuper reversi, necdum aedificato templo vel civitate, in peccatis tamen pristinis permanebant, Deum nec timore, nec amore venerantes. Spiritualiter, vult Deus primo ut simus filii ejus, voluntarie illi obsecundantes, et non timore, sed amore illi servientes. Quod si hoc esse nolumus, vult ut saltem simus servi, timore suppliciorum recedentes a malo, et bona facientes. Ergo a filiis quaerit Dominus honorem, a servis autem expetit timorem. « Principium enim sapientiae timor Domini, ut timore incipientes, ad filiorum transeamus amorem. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis, In quo polluimus te? In eo quod 117.0280D| dicitis, mensa Domini despecta est. » Ad vos (inquit) o sacerdotes, specialiter meus sermo dirigitur, qui nomen meum despicitis, dum meis sacrificiis derogatis, et cum reversi de Babylone, debuissetis tota mente converti a praeteritis criminibus, jungitis contemptum sacrificiorum meorum. Sed illi quasi nescientes haec, sciscitantur adhuc ab eo qui cuncta novit, In quo despicimus te? Respondit Dominus: Offertis super altare meum panem pollutum, panes scilicet propositionis quos, juxta traditiones Hebraeorum, ipsi sacerdotes serere, ipsi metere, ipsi molere et coquere debent. Quod spernentes agere, sumebant qualescunque panes, et super mensam Domini sabbato ponebant: ibique usque ad aliud sabbatum 117.0281A| servabantur, et dicebatur panis sanctus, de quo non licebat edere nisi sacerdotibus. Ait ergo: « Offertis super altare meum panem pollutum, » et dum mea sacrificia male tractatis, me, cujus sunt sacramenta, violatis. Quod vero sequitur: « In eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est, » potest sic exponi, quod illud altare quod fecerant reversi de captivitate, non erat ejus gloriae, cujus fuerat antiquum, ideoque dicebant despectam esse mensam Domini, tanquam religioni deesset sanctitas, cui deerat ambitio, cum econtra Deus non altaris ornatum, sed offerentis devotionem requirat. Sed et altiori sensu, increpat divinus sermo sacerdotes et ministros Ecclesiae, quod negligenter tractent divina mysteria, et offerant super altare Domini panem pollutum, cum 117.0281B| videlicet indigni ad altare accedunt, et polluta conscientia mundum sanguinem bibunt, et sacrosanctum panem inquinato ore percipiunt; sicque fit, ut despiciatur mensa Domini, quae per se sancta est, pro ministrorum vilitate. Sed alio intellectu, quando praedicator, qui spiritualem panem, id est doctrinam populis dividere deberet, blanditur potentibus et divitibus hujus saeculi, eaque loquitur quae illis placeant, nec peccantes justa asperitate corripit, panem utique doctrinae polluit, et ipsi Domino contumeliam facit, dum mensam Scripturarum divinarum saeculari doctrinae, quae est mensa idolorum, putat esse similem.

« Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, 117.0281C| nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri. De manu enim vestra factum est hoc, si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. » Reversi de Babylone sacerdotes caeterique ministri templi Domini offerebant in Domini sacrificio illicitas victimas, caeca quoque et clauda et varia debilitate confecta, conquerentes se de penuria et necessitate offerre haec. Dicit ergo: Si hujusmodi munera offerres duci tuo, nunquid non respueret illa? Utique diceret factam sibi injuriam. Qua igitur ratione offertis Domino quod dare hominibus non audetis? Allegorice victima Dei est bonum aliquod opus, oratio, eleemosyna, caeteraque 117.0281D| Deo sunt grata sacrificia. Verum si caeca est victima, si animus offerentis non illustratus luce veritatis, id est, si non simplex est ejus intentio qui offert, clauda est orationis victima, quae duplici mente accedit ad precandum Deum, debilisque Christum non habet, qui est virtus et sapientia. Istiusmodi victimae si offerantur, minime Deo placere possunt, quin potius reum faciunt offerentem. « Et nunc deprecamini vultum Domini, ut misereatur vestri, » ut supra.

« Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? » Sensus talis est: Nullus est in vobis qui gratuito, id est sine mercede, mihi serviat, non pontifex, non sacerdos, sed neque janitor, et is qui ignem supponit altari ad cremanda 117.0282A| holocausta. Recipitis enim a populo decimas omnium frugum, et caetera quae ex sacrificiis hostiarum vobis lege decreta sunt. Proinde quia Deum in sacrificiis offenditis debilia quaeque offerendo, agite poenitentiam, et deprecamini vultum Domini, si quomodo misereatur vestri. Ex hoc loco colligimus gratiorem esse Deo servitutem quae impraesentiarum mercedem non recipit. Unde Apostolus gratis praedicabat Evangelium, nocte et die laborans operando victum manibus, ut nulli esset oneri. « Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. » Manifestissima est prophetia, nec eget profundiori expositione: loquitur autem ad sacerdotes proprie, qui illicitas victimas offerebant, atque ideo voluntas Dei quem exacerbabant, 117.0282B| non erat in eis, simul etiam docet carnalibus illorum victimis spirituales victimas successuras, nec in una tantum provincia Judaeorum, sed omni loco offerri Deo mundam oblationem, hoc est, sacrificium quod nunc frequentat Ecclesia.

« Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum, et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibile est cum igni qui devorat illud. » Sicut jam supra breviter dictum est, populus qui de captivitate reversus fuerat, tantum altare fortuitis et impolitis lapidibus aedificaverat, sed quia 117.0282C| templi ornamenta deerant, putabant minorem esse in eo cultum religionis. Loquitur ergo ad eos Dominus per prophetam: Pollutum putatis esse altare et holocausta ac victimas quae superponuntur, nec cognoscitis Dominum non auri vel argenti ornatum quaerere, neque multitudinem victimarum, sed mundam offerentium voluntatem. Sane mensam hic non eam debemus putare super quam panes propositionis ponebantur, sed altare in quo sacrificia incendebantur, quod innuitur manifeste, cum dicitur: « Cum igni qui illud devorat. » Neque enim panes illos ignis assumebat, sed a sacerdotibus comedebantur. Vel certe ita potest accipi quod dicitur: « Mensa Domini contaminata est, » et quod supra ponitur contemptibile, cum igne qui illud devorat; quid (inquiunt) 117.0282D| prodest, si optima offeramus? Qualiacunque enim fuerint, igne consumenda sunt.

« Et dixistis: Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus. Nunquid suscipiam illud de manu vestra, dicit Dominus exercituum? » Populus de Babylone reversus, cum hostias Domino offerret, coacti et tristes dicebant: Ecce de labore nostro illud offerimus, praedae sumus hostium, et quidquid habere potuimus, in longo itinere consumpsimus, qualiacunque habemus offerimus. Haec dicentes, exsufflabant sua sacrificia, id est exsufflatione digna faciebant. Quidam codices habent, « exsufflastis me, » ut sit sensus: Non sacrificio, 117.0283A| sed mihi cui sacrificabatis, fecistis injuriam. Quamobrem non suscipiam illud.

« Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino, quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. » Suggillat eos aperte, qui dixerunt: « Ecce de labore, » et ostendit eos dolose obtendere paupertatem, cum haberent optima, et vota facientes offerunt vilia. Haec ipsa quoque non de suo grege, sed de rapinis et fletibus miserorum.

CAPUT II. « Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, 117.0283B| mittam in vos egestatem. » Fecistis, inquit, quod impium est, sed quia malo poenitentiam quam mortem peccatoris, si nolueritis me audire, ut detis gloriam nomini meo, quod est et horribile et tremendum in gentibus, videlicet ut poeniteat vos talia egisse, mittam in vos veram egestatem, ut jam non mentiendo, sed coacti penuria, dicatis: « Ecce de labore. » « Et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. » His videlicet bonis quae nunc per meam benedictionem possidetis, quoniam non posuistis super cor, hoc est noluistis audire et agere quae vobis dicta sunt. Possumus tropologice maledictum dolosum interpretari populum Judaeorum, qui cum haberent egregium masculum et immaculatum agnum Dominum Salvatorem, 117.0283C| et omnium prophetarum vocibus essent praemoniti, ut illum susciperent, et immolarent, credendo venisse eum Dei Filium pro salute omnium, hoc facere noluerunt, sed, reprobato Christo, elegerunt debile pecus et morbidum Barabban, qui typum praefigurabat Antichristi. Sed licet illi hoc fecerint, nomen tamen Christi horribile et venerandum est in gentibus.

« Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum. » Ad sacerdotes comminatio ista dirigitur, qui male utebantur ceremoniis legalibus. Stercus autem solemnitatum despective sanctiora dicit, quae pro munere secundum legem accipiebant, armum scilicet dextrum, et pectusculum, 117.0283D| linguam et ventriculum, caeteraque quae in Levitico jubentur accipere sacerdotes ex hostiis populi, quae nunc se abjicere, et in vultus eorum se mittere contestatur, ut ostendat eos tales esse qualia sunt et illa quae offerunt. Et assumet vos secum, subaudis stercus vestrarum solemnitatum, ut facies vestrae putida stercoris commistione turpentur.

« Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum: pactum meum fuit cum eo vitae et pacis. » Ideo (inquit) ista vobis faciam, ut sciatis me esse qui quondam elegi Levi patrem vestrum, et in Levi Aaron, ut esset pactum meum cum Levi et posteris 117.0284A| ejus, ut aeterno sacerdotio mihi ministrarent. Tropologice, omnes quidem homines, sed praecipue sacerdotes Deus sanctos esse voluit, et nullam habere maculam; praecepit eos habere brachium, sive armum dextrum, id est ornatum bonorum operum. Pectusculum bonae et innocentis conscientiae, linguam sanctae confessionis, ventriculum quoque jubentur accipere, ut nihil intra se mortiferum, nihil venenatum contineant. Nam stomacho coquuntur cibi, et eorum succo corpus irrigatur. Idcirco per ventriculum signatur coagulum charitatis, qua se invicem membra omnia fovent, non quaerendo quae sua sunt, sed quae aliorum. Si ergo contra fecerint sacerdotes, minatur Deus quod haec omnia vertantur in stercus, et assumat eos stercus illud, et deturpet 117.0284B| vultum animae, ut non possit se vultus extollere et dicere: « Vultum tuum, Domine, requiram, » etc. « Et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat. Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus. In pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate. » Ex persona Levi ore divino laudati, describitur officium sacerdotis, et qualis esse debeat. Pactum enim fuit Dei cum Levi patriarcha, ex Levi pervenit ad Aaron et posteros ejus. Pactum autem vitae non est jus, quod vobis et cunctis animantibus commune est, sed illius qui dicit: « Ego sum via, veritas, et vita, » et de qua Apostolus: « Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. » Ipse etiam pax nostra est, secundum Apostolum, « qui fecit 117.0284C| utraque unum. » Dedi ei (inquit) timorem, qui est initium sapientiae, et a facie nominis mei pavebat, mentis habitum tremore exagitati corporis ostendens, juxta illud quod scriptum est: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Lex veritatis fuit in ore ejus, hoc est, doctrina simplex, et nulla mendacii macula fuscata, et iniquitas non est inventa in eo, quia illum unicum pontificem imitabatur, de quo veraciter dictum est: « Peccatum non fecit, » etc. « In pace et in aequitate ambulavit mecum, » quo et ipse pacem haberet, et caeteros pacificaret, ac nullius in judicio personam acciperet, et multos avertit ab iniquitate. Qui enim sacerdos est, et non corripit delinquentes, perdit officium 117.0284D| sacerdotis.

« Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. » Non dixit proferent aut loquentur, sed « custodient, » ut impleant opere, et sic caeteris quae agere debeant, verbo et exemplo proponant; « et legem requirent ex ore ejus, » id est sacerdotis. Hoc et in Aggaeo legimus: « Interroga sacerdotes legem. » Ad sacerdotes disciplina pertinet, ut interrogatus de lege respondeat. Hinc Paulus ad Titum formam describens sacerdotis, « ut potens sit (inquit) exhortari in doctrina sana et contradicentes redarguere. » Interpretatur Malachias angelus Domini, et omnis sacerdos angelus Domini est, sequester 117.0285A| inter Deum et homines, Deique voluntatem populis annuntiat.

« Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. » Ac si aperte diceret: Ego volui ut tales essetis, qualem descripsi fuisse patrem generis vestri Levi: vos autem econtra recessistis sive declinastis de via quam ostendi vobis, et de qua alibi dicitur: Haec est via, ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram. Scandalizant autem plurimos in lege, qui eos quos verbo instruunt, et exemplo malae conversationis errare faciunt. « Irritum fecistis pactum 117.0285B| meum cum Levi, » negligenter agendo quae ad officium pertinent sacerdotis. Quamobrem « et ego dedi vos contemptibiles, » ut pro honore et reverentia quam vobis debebant, tanquam despectos vos abjectosque calcarent. Ut enim beatus Gregorius dicit, cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur. Illud tanquam gravissimum ultimum ponit, quod personas accipiunt, justos pauperes despiciendo, superbos divites suscipiendo. « Nunquid non pater unus omnium nostrum? Nunquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque vestrum fratrem suum, violans pactum patrum vestrorum? » Sicut in Esdrae libro legitur, reversi de Babylonica captivitate, tam principes quam etiam multi ex sacerdotibus et Levitis abjecerunt uxores 117.0285C| Israelitici generis, quae senio vel paupertate seu labore longioris viae, et sexus fragilitate confectae erant, debilitatemque et deformitatem contraxerant, et copulaverunt sibi juvenculas florentes formositate corporum, vel nobilitate et divitiis excellentes. Hos corripit propheta, provocat ut abjectis illis, quas sibi illicito matrimonio junxerant, illas quas male abjecerant recipiant. Dicit ergo: Nunquid non pater unus omnium nostrum?

« Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem, quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. » Judam et Israel sive Hierusalem, duas hic tantum tribus Judae et Benjamin debemus accipere cum sacerdotali, id est Levitica tribu. Hae 117.0285D| enim tantum reversae fuerant de captivitate. Nam decem tribus adhuc ab Assyriis in captivitate tenebantur. « Judas ergo contaminavit sanctificationem, » semen electum a Deo, miscendo se alienigenis, et iniquorum filias assumendo in conjugium. Hoc quod sequitur: « Et habuit filiam dei alieni, » accipiendo scilicet uxorem quae idola colebat, contra praeceptum Dei, quo dicitur: « Non accipies filiam de stirpe Chanaan uxorem filio tuo. »

« Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum. » Nota quod non dicit: Qui fecit, sed futuri temporis: « Qui fecerit. » Non enim tollit veniam peracti seclieris, 117.0286A| sed in futurum minatur maledictionem. Illos autem qui prolapsi fuerant provocat ad poenitentiam, nec ullam facit exceptionem, sed sive doctor, sive discipulus, sive popularis, sive offerens munus, id est sacerdos, una maledicti sententia feriuntur, ut nulla sit in eis diversitas, in quibus par est culpa.

« Et hoc rursum fecistis: Operiebatis lacrymis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut ultra non respiciam ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra; et dixistis: » Derelictae uxores a viris Israeliticae, et in virorum suorum toris alienas conjuges contemplantes, confugiebant ad Dei solius auxilium, prostratae cum lacrymis et gemitu ante ejus altare, tanquam causantes, quod talia Deus fieri permitteret, cum ejus omnia regantur providentia. 117.0286B| Dicit ergo quod sacrificium sacerdotum, qui ista commiserunt, non possit respicere, nec aliquid de manu eorum accipere, impeditus et velut obrutus fletibus miserorum. Sed illi superbe et tanquam nihil mali se scirent fecisse, interrogant, « quam ob causam » sacrificium de eorum manibus non posset accipere; quibus respondetur: « Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti, et haec particeps tua, et uxor foederis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Et quid unus quaerit, nisi semen Dei? » Dicens: « quamobrem dimittet homo patrem vel matrem suam, et adhaerebit uxori suae. » Tali modo est particeps tua et uxor foederis tui, quae de costa viri formata est, et « residuum spiritus ejus » est, id est viri, quod tanta 117.0286C| inter virum et uxorem conjunctio, ut una anima videatur esse in duobus corporibus. « Et quid unus, » subaudis Deus, « quaerit nisi semen Dei? » Deus (inquit) qui tanta illos affectus necessitudine conjunxit, semen Dei quaerit, ut filii Israeliticae stirpis ex illis generentur. Cum ergo propter creationem filiorum nuptiae sunt institutae, et habeatis fecundas conjuges, et possitis ex illis suscipere gaudium filiorum, cur uxores pulchras quaeritis, et legitimas uxores abjicitis? Hortatur itaque nos ad poenitentiam, dicens: « Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. » Quae primum tibi virginali matrimonio juncta est, sed perseveret tecum usque ad senectutem.

« Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus 117.0286D| Israel. Operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. » Hoc ex persona sacerdotum et Levitarum caeterorumque, qui nolebant rumpere illicita matrimonia, accipiendum est. Qui cum a propheta reprehenderentur cur hoc fecissent, respondebant: Deus praecepit in lege. Si odio habueris uxorem tuam, dimitte eam. Cur autem hoc Dominus permiserit, Salvator exponit in Evangelio interrogantibus apostolis: « Si licet homini dimittere uxorem suam? » Cum hoc doctor bonus manifeste ostendisset non debere dimitti, interrogaverunt denuo: Quid (inquiunt) Moyses praecepit ut daretur libellus repudii? Respondit Dominus: Ad duritiam cordis vestri hoc praeceptum, vel permissum est 117.0287A| minus malum, ne majus peccatum, id est homicidium veniret. « Si quis (inquit) legitimam dimiserit uxorem, et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. » Et operiet iniquitas vestimentum ejus, id est carnem, qua anima induitur sicut vestimento corpus, ut in quo peccavit, in ipso puniatur. « Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. » Quia (inquit) uxores non potestis sine magno peccato dimittere, custodite animas vestras, et nolite despicere uxores, si pauperes, vel si aliqua sunt foeditate deformes.

« Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo cum diceretis: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Aut certe 117.0287B| ubi est Deus judicii? » Reversus populus de captivitate, cum videret cunctas per circuitum nationes, quae idolis serviebant, ipsosque hostes et praedatores suos Chaldaeos divitiis et prosperis gaudere successibus, omniaque quae bona putantur in saeculo possidere: se vero qui veri Dei cultores erant, egestate et servitute opprimi, scandalizabatur, et dicebat non esse Dei providentiam, sed casu omnia fieri: quodque pejus est, malos dicebant placere Deo, bonos displicere. Hoc David propheta plenius exsequitur, dicens se prope dubitasse, et prolapsum fuisse, cum videret pacem peccatorum, tandemque adjecit: « Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. » Quo morbo genus humanum laborat, et hujusmodi deplorat querimoniam.

CAPUT III. 117.0287C| « Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. » Hanc prophetiam de Joanne Baptista praemissam esse ipse Dominus in Evangelio exponit, dicens: « Hic est de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam ante te. » Sed in Evangelio Dei Patris vox est ad Filium loquentis: hic vero Christus loquitur de Joanne: Ecce ego (inquit) mittam angelum meum, qui praeparabit viam ante faciem meam. Praemisit enim Salvator Joannem ante se in deserto praedicare baptismum poenitentiae. Quod vero sequitur: « Et statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quaeritis et angelus testamenti 117.0287D| quem vos vultis. » Ita de se Christus Dominus, quasi de alio loqui incipit, consueto more Scripturarum. Ipse est enim dominator, qui dominatur omni creaturae, ipse angelus Testamenti Novi, ipse quaerendus et desiderandus ab omnibus, qui ab antiquis patribus semper exspectabatur. Praeparante ergo Joanne in cordibus hominum viam Domino, statim venit ad templum suum, id est ad Ecclesiam suam dominator Dominus, sive ad singulorum corda fidelium, quibus loquitur Apostolus: « Templum Dei sanctum est quod estis vos. » Hebraei hoc quod dicitur: « Mitto angelum meum, » ad Eliam referunt. Quod vero sequitur: « Statim veniet ad templum dominator, » Antichristo coaptant, quem pro Christo 117.0288A| in fine mundi sunt suscepturi. « Ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Et quis stabit ad videndum eum? » Ille de quo supra dixit: « Statim veniet ad templum suum dominator, et angelus testamenti. » Ecce venit, nullamque faciet moram, et quis poterit cogitare cum quanta gloria et majestate venturus sit? Si nemo potest cogitare, quis poterit ferre? « Ipse enim quasi ignis conflans, » exurens peccatores. Ignis enim in conspectu ejus ardebit, etc. Hoc igne consumentur ligna, fenum, stipula. Nec solum erit quasi ignis, sed etiam, « et quasi herba fullonum, » quae Hebraice dicitur borith, qua vestes nimium sordibus infectae lavantur. Illis enim qui graviter peccaverunt, erit ignis conflans et exurens: 117.0288B| illis vero qui levia peccata commiserunt, erit herba fullonum. Hinc per Isaiam dicitur: « Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus spiritu judicii et spiritu ardoris. » Qui enim habent sordes levium peccatorum, spiritu judicii purgabuntur; qui vero sanguine, hoc est, gravibus criminibus infecti sunt, spiritu ardoris exurentur ut purgentur.

« Et sedebit conflans et emundans argentum, » hoc est, intellectum et eloquium, ut quidquid mistum est stanno vel plumbo, camino Domini exuratur, et purum aurum argentumque remaneat. « Et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. » In filiis Levi omnes sacerdotalem intelligimus 117.0288C| ordinem, a quibus judicium incipiet, quia scriptum est: « Tempus est ut incipiat judicium de domo Domini; » et alibi: « A sanctuario meo incipite. » Si autem sacer ordo flammis purgandus est et colandus, quid de caeteris dicendum est, quos nullius commendat privilegium sanctitatis?

« Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. » Cum (inquit) filii Levi purgati fuerint, tunc placebit Domino sacrificium quod offertur pro Juda et Hierusalem, id est pro his qui Dominum confitentur factis et verbis, quique pacem ejus mente contemplantur. Quod autem sequitur: « Sicut dies saeculi et sicut anni antiqui, » hoc significat quod sicut in principio placuerunt Domino, sic post peccatum per 117.0288D| poenitentiam purgati placere incipiant.

« Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. » Terribile valde est, « accedam ad vos in judicio, et ero testis velox. » Ipse qui judex est, erit et testis, quia judicabit facta operum exterius; ipse testis erit latentis conscientiae maleficis, adulteris et perjuris. Haec crimina occulte patrata proferentur in medium. Sequuntur et illa quae manifesta sunt: qui calumniantur mercedem mercenarii, cum dicat Dominus: « Merces mercenarii apud te omnino non maneat; » sed viduas et pupillos 117.0289A| calumniantur, cum dicat propheta: « Non despiciet Dominus clamorem pupilli et viduam, cum effuderit loquelam gemitus, » etc.; et opprimunt peregrinum, cum Dominus specialiter praecipiat: « Peregrinum et advenam non contristabis. » Altiore quoque sensu, peregrinum dicit catechumenum, qui necdum civis effectus est supernae Hierusalem per baptismum. Nemo ergo putet levia peccata perjurium vel fraudem, aut calumniari viduam et pupillum, et opprimere peregrinum, cum hoc Dominus maleficiis et adulterio conjungat, et similes se judicaturum.

« Ego enim Dominus, et non mutor. » Ne putaremus ejus mutari naturam, dum judicat, et aliquam irae vel furoris in se suscipere passionem, cum dixisset: « Accedam in judicio, » consequenter 117.0289B| addidit: « Et non mutor. » Ipsi enim verissime dictum est: « Tu autem, Domine sabaoth, cum tranquillitate judicas. » « Et vos, filii Jacob, et non estis consumpti. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. » Vos (inquit Dominus), o filii Levi, per maleficia et adulteria caeteraque mala saepe mutamini: ego vero, qui judex justus sum et cum tranquillitate judico omnia, nulla personarum varietate permutor. Cum ergo me severum et justum judicem fatear, vos tamen, o filii Levi, non estis consumpti, licet sitis conflati igne tribulationum, nec per flagella a malis vestris emundati. Tale est et illud quod per Jeremiam dicitur: « Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt. » Nec hoc novum 117.0289C| est aut semel a vobis commissum, ut aliquam mereamini veniam, haereditariam habetis impietatem a diebus patrum vestrorum, recedendo a legitimis et non custodiendo quae praecepi. Hoc et de his qui sunt in Ecclesia constituti dici potest: et sunt filii Jacob supplantantis vitia, id est doctorum et magistrorum Ecclesiae discipuli, qui nomine tenus in Ecclesia, sed non recedunt a vitiis, nec custodiunt praecepta Dei, falso nomen sibi Christianae religionis assumunt. « Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. » Magna Dei clementia hortatur contemptores ut ad se redeant, et se ad illos promittit reversurum. Sed illi non intelligentes peccando se a Domino recessisse, impudenter interrogant: « In quo revertemur? » qui nunquam 117.0289D| recessimus a te. Quibus Dominus respondit:

« Si affliget homo Deum, quia vos configitis me et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis et in penuria, vos maledicti estis, et vos configitis me gens tota. Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus, si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum, et beatos vos dicent omnes gentes. Eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. » Temporibus Malachiae (qui et Esdras esse 117.0290A| creditur) ac Nehemiae, fames facta est gravissima, ob quam pauperes qui erant in populo, compulsi sunt vendere filios suos et filias, sed et possessiones suas omnemque substantiam: denique dicebant, sicut in libro Esdrae legitur: « Filii et filiae nobis multi sunt nimis, et accipiamus in pretio eorum frumentum, et comedamus et vivamus. » Alii dicebant: « Agros nostros et vineas et domos opponamus, et accipiamus frumentum in fame. » Illi vero qui habebant in horreis frumenta, nolebant Levitis reddere decimas, qui nullas habebant haereditates, sed primitiae et decimae erant haereditas eorum. Si (inquit) homo potest affigere Deum, id est fraudare, vos me fraudastis, quia ministris meis decimas et primitias non redditis. Ego fraudem sustineo, 117.0290B| cujus ministri Levitae coacti penuria templum deseruerunt. Sic autem dicit se fraudari in his qui sibi serviunt, sicut se dicit visitari in his qui sunt in carcere, accipere cibum et potum in esurientibus, caeteraque quae memorantur in sex operibus misericordiae. Quod autem dicitur: « Si affigit homo Deum suum, » quamvis simpliciter pro defraudat vel supplantat accipi possit, tamen occultiore intellectu ad Domini passionem referri potest, ut sit sensus: Non mirum si me modo in ministris meis affigitis, et quantum in vobis est suspenditis, quia aliquando me in memetipso clavis affigetis in cruce. Quia ergo non redditis decimas, quas per Moysen sacerdotibus et Levitis jussi dare, idcirco vos maledicti estis in fame et penuria, et propter hoc 117.0290C| fames ista vobis superinducta est. Vos enim me, et non ministros meos, configitis gens tota; et ut sciatis me irato vobis hoc evenisse, hortor et commoneo ut inferatis decimas in horrea templi mei, unde ministri cibum habeant. Et probate me super hoc, si non aperuero vobis cataractas coeli, hoc est, si non tantam copiam pluviarum vobis effundo, ut credantur fenestrae coeli apertae, et effundam super vos benedictionem usque ad abundantiam. Verbo effusionis nimiam largitatem ostendit, et increpabo pro vobis devorantem, id est locustam, erucam, vel rubiginem, caeteraque quae noxia sunt laboribus hominum, increpando, id est, nutu majestatis meae prohibebo a vobis, et non corrumpet fructus terrae vestrae, tantaque erit vestra felicitas, ut 117.0290D| cunctae per circuitum nationes mirentur terrae vestrae fertilitatem, et eritis terra desiderabilis, quia omnes desiderabunt in ea habitare. Quod autem de illorum decimis, hoc de Ecclesiae populis dicere possumus, quibus praecipitur non solum ut decimas dent, sed ut etiam sua omnia pauperibus et Ecclesiae ministris largiantur. Sed si hoc facere noluerint, saltem sicut Judaei aliquam partem sacerdotibus et pauperibus tribuant, ne iratum Deum sentiant, sed potius experiantur ejus benignissimam largitatem.

« Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis, Vanus est qui servit Domino, et quod emolumentum, 117.0291A| quia custodivimus praecepta ejus? » Ut jam superius praelibatum est, populus qui reversus fuerat de captivitate, et habebat legem Dei in notitia, et videbatur observare legem, et reddere decimas, et caetera quae in lege jubentur implere, videns cunctas per circuitum nationes rebus omnibus abundare, se vero penuria et egestate tabescere, dicebat: Quid mihi prodest quod verum Deum colo, ejus mandata custodio? Unde Dominus per prophetam dicit: « Invaluerunt, » id est ingravata sunt « verba vestra super me. » Sed illi, non intelligentes gravissime se peccare in verbis blasphemiae quae contra Dominum proferebant, interrogant: « Quid locuti sumus contra te? » Quibus respondet Dominus: « Dixistis, Vanus est quae servit Deo, et 117.0291B| quod emolumentum, » id est quae utilitas, qui fructus, quae remuneratio, quia custodimus praecepta ejus? Haec loquebantur, quia in praesenti tantum mercedem pro Dei volebant servitute, et idcirco nec in futuro eam merebantur invenire, nec dicebant quod ait sanctus Tobias: « Filii sanctorum sumus, et aliam vitam exspectamus. » Addunt adhuc: « Et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? » Est enim tristitia religionis, cum simplex quis et humilis incedit, sicut est confusio laudabilis, de qua dicitur: « Est confusio adducens gloriam. » De tali tristitia dicit Psalmista: « Tota die contristatus ingrediebar. »

« Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, » id est superbos, qui contra Deum hujuscemodi blasphemias 117.0291C| jaculari non timent. Cur autem eos beatos vocaverit, ostendit subdens: « Siquidem aedificati sunt facientes impietatem, » id est in saeculi gloria, et post scelera prosperis omnibus perfruuntur. « Et tentaverunt Deum, » sive restiterunt Deo, praeceptis ejus contraria facientes. « Et salvi facti sunt » dum suam tantum salutem putant esse felicitatem praesentis saeculi. Haec quae juxta litteram de Judaeis dicuntur, possunt et de haereticis et de omnibus, qui de praesentis vitae prosperitate superbiunt, non incongrue accipi, qui in sua impietate proficiunt, et multos sui sceleris participes asciscunt.

« Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. » Sensus ille est: Blasphemantibus, et judicia Dei (quae nonnunquam occulta, 117.0291D| semper autem justa sunt) reprehendentibus, tunc timentes Deum ad invicem locuti sunt, subaudiendum quod retributio bonorum et malorum non semper in praesenti fiat saeculo, sed reservetur in futuro, quod homo non possit scire inscrutabilia judicia Dei, nec debeat de illius aequitate et justitia disputare. Haec enim et hujusmodi sanctis convenit ut loquantur. Unde non dixit quid sint locuti timentes Deum, ut subintelligeremus ea locutos quae Scripturarum vocibus continentur. Si vero secundum Septuaginta interpretes legerimus: « Haec locuti sunt qui timent, » ironic ωs accipiendum, et pressa voce annuntiandum, « haec quae diximus locuti sunt timentes, » id est non timentes Deum, qui ne cogitare quidem 117.0292A| talia, nedum loqui debuissent. « Et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus. » Haec justis et timentibus Dominum inter se conferentibus, attendit Dominus, et audivit, cujus auditus aeterna cognitio est, cui non est aliud audire quam videre. Totus est enim auris, totus est oculus, et de toto se videt, de toto audit. Audivit ergo, id est praescivit, et ante omnia saecula praeordinavit. « Et scriptus est liber monumenti, » id est memoriae coram eo. Liber iste aeterna memoria, in qua apud Deum sancti omnes attitulati atque praedestinati sunt. De hoc libro in Apocalypsi dicitur: Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae. Libri aperti duo sunt Testamenta, per quae singuli 117.0292B| judicandi sunt. Liber vero apertus, est memoria eorum quae singuli gesserunt. Unde et bene in quibusdam codicibus habetur: Qui est vitae uniuscujusque. Hic ergo liber monumenti scriptus est timentibus Deum, ut noverint quia cum dies judicii advenerit, reddendae sunt blasphemis et impiis poenae et timentibus Deum praemia. De hoc libro et Dominus in Evangelio ait: « Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo. » Quid quasi exponens Psalmista dicit: « In memoria aeterna erit justus. »

« Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio in peculium, et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. » Erunt (inquit) 117.0292C| mihi in peculium, quia eligam eos non solum generali vocatione, qua omnes Christiani vocantur, sed etiam peculiari et propria, qua soli electi vocantur, de qua Apostolus: « Quos autem vocavit, hos et justificavit. » Qua etiam se vocatum asserit, dicens: « Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus. » Et parcam eis sicut pater homo filio servienti sibi, in quo duplex est affectus, pietatis in filium, servitutis in famulum. Tunc vos qui nunc blasphemantes, dicitis: « Quod emolumentum quia custodimus praecepta ejus? » et illorum electione, et vestra repulsione cognoscetis quid inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem.

CAPUT IV. 117.0292D| « Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum. » Dies haec, tempus judicii universalis est, quae sanctis erit lux, peccatoribus autem tenebrae, quae dies erit succensa quasi caminus, ut omnes impii vertantur in stipulam, et aeternis diei crementur ardoribus. Cumque eos inflammaverit atque combusserit, « quae non derelinquet eis germen et radicem. » Hoc de impiis dicitur, quid passuri sint in die judicii. Sequitur, et dicit, quid econtrario timentibus nomen Domini venturum sit.

« Et orietur vobis timentibus nomen meum sol 117.0293A| justitiae, et sanitas in pennis ejus, et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento, et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. » Sol justitiae Christus, cui Deus Pater dedit judicium, quique juste omnia judicabit, et nec vitia neque virtutes latere patietur. Orietur timentibus Deum, occidet autem et obscurabitur contemnentibus et blasphemantibus eum; unde et damnati dicent, quod scriptum est in libro Sapientiae: « Lumen justitiae non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. » In hujus solis alis sanitas est, ut sanatos per poenitentiam protegat, et ad caulas gregis sui reportet, juxta quod in Deuteronomio scriptum est: « Expandit alas suas, » etc. Tunc egredientur qui in saeculi 117.0293B| hujus carcere clausi tenebantur, et salient quasi vituli de armento, placentes Deo victimae, renovati et nitidi, squalore mortalitatis abjecto. Vel, sicut alia editio dicit, vituli soluti a vinculis, a quibus liberari cupiebat Apostolus, dicens: « Cupio dissolvi et esse cum Christo. » Nec tali jucunditate contenti, calcabunt impios cum fuerint cinis sub planta pedum eorum, juxta quod Apostolus precatur: « Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. » Calcabunt autem non insultando perditioni eorum, sed justo Dei judicio concordando, et nulla ad eos compassione animum flectendo. Nam sancti in comparatione divinae majestatis, se cinerem recognoscunt. Unde Abraham: « Loquar (inquit) ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. » At superbi, 117.0293C| quorum princeps dicebat: « Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo, » detrahentur in lacum inferni, et erunt vere cinis sub sanctorum pedibus.

« Mementote legis Moysi servi mei, quia mandavi ei in Horeb ad omnem Israel praecepta et judicia. » Horeb mons est in Sina, ubi Moyses accepit legem digito Dei scriptam in tabulis lapideis. Cum (inquit) sciatis pro certo venturum diem judicii, quando superborum radicem et germen flamma comburet, timentibus autem orietur sol justitiae, oportet ut recordemini legis, quam per Moysen vobis dedi, et ea quae ibi percipiuntur opere impleatis. Sed et nobis praecipitur ut recordemur spiritualis et divinae legis, eaque non carnaliter, sed spiritualiter impleamus. 117.0293D| Apostolus enim dicit quia lex spiritualis est. Psalmista quoque spiritualem ostendit esse legem, dicens: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. » Hanc spiritualem legem dedit 117.0294A| Dominus in Horeb, qui mons interpretatur siccitas, quia lex spiritualiter intellecta omnem vitiorum excoquit humorem. Locutus est autem ad Israel praecepta et judicia, quia illis committenda sunt mysteria Scripturarum, qui mundi cordis oculis Deum videre merentur.

« Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram anathemate. » Praemonito ut meminerit legis Moysi, dicit se missurum Eliam, quia in Moyse lex, in Elia significatur prophetia. Unde et transfigurato in monte Domino apparuerunt Moyses et Elias cum eo loquentes, quia tam lex quam omnis prophetarum 117.0294B| chorus, Christi praenuntiaverunt adventum. Igitur antequam dies judicii veniat, mittet Dominus Eliam, qui interpretatur Deus meus Dominus, et est Thesbites de oppido Thesbi, quod interpretatur: conversio. Quorum? Videlicet prophetarum, qui nos quotidie ad conversionem et poenitentiam hortantur, ut convertatur cor patrum ad filios, id est fidem quam habuit Abraham, Isaac et Jacob, et caeteri patriarchae inspirent, et insinuent filiis propheticis lectionibus, quatenus quod illi crediderunt de Christo implendum, hi credant impletum. Sive « cor patrum, » id est mentem Dei dicit, quae fuit in patribus, transfundat in filios adoptionis, et cor filiorum convertat ad patres, ut ex gentibus et Judaeis credentes Patri, in Christo fide et religione consentiant. Nisi enim 117.0294C| spiritualis prophetiae intelligentia cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum tali modo converterit, veniens Dominus percutiet terram anathemate, hoc est, aeternae maledictionis alienatione, qua dicturus est his quae a sinistris erunt: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. » Non solum autem coelum se dicit anathemate percussurum, id est, eos qui coelestem habent conversationem, sed terram, id est terrena sapientes, et terrenis operibus inhiantes. Haec de Elia diximus, secuti doctores, quanquam multi sint etiam nostrorum qui credunt eum ad litteram venturum, et restiturum omnia, ac mortis debitum persoluturum. Caeterum Dominus interrogatus de adventu Eliae ab apostolis, respondit: « Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt 117.0294D| in eum quaecunque voluerunt, » Joannem in Elia volens intelligi; unde subsecutus adjunxit: Si vultis recipere, Joannes ipse est Elias qui venturus est.

(no apparatus)