Migne Patrologia Latina Tomus 90
Elementa philosophiae (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
LIBER PRIMUS.
PROOEMIUM.
(1127A)Et ait Tullius in Prologo Rhetoricorum: Eloquentia sine sapientia nocet, sapientia vero sine eloquentia, etsi parum, tamen aliquid, cum eloquentia tamen, maxime prodest. Errant qui, postposito proficiente et non nocente, adhaerent nocenti et non proficienti. Id namque agere, est Mercurii et Philologiae conjugium, tanta cura virtutis et Apollinis quaesitum omni conventu deorum probatum solvere. Idem etiam est gladium semper acuere, sed nunquam in bello percutere. Multos tamen nomen magistri sibi usurpantes, non solum hoc agentes, sed etiam aliis sic esse agendum jurantes, nihil quippe de philosophia scientes, aliquid se nescire confiteri erubescentes, sive imperitiae solatium quaerentes, ea quae nesciunt esse utilitatis minus charius praedicant. Sed quia, ut ait Terentius, Non est mirum si mulier meretrix impudenter (1128A)agit, impudentia illorum postposita, de philosphia aliquid dicere proposuimus, ut diligentius ipsam pro posse nostro perficiamus, non diligentes ad diligentiam excitemus. Incipientes igitur a prima creatione rerum, usque ad hominem continuabimus, tractando de ipso homine multa dicentes: illud ante principium dictionis petentes, ut si aliquid in hoc opere imperfectum inveniatur, humanae imperfectioni deputent, nec ideo quod in eo utile erit vituperent. Neque enim propter unum male dictum bona sunt vituperanda, neque propter unum bene dictum mala laudanda. Quandoque enim vigilat Thersites, et dormit Ulysses, et longo operi fas est obrepere somnum. De philosophia igitur tractare incipientes, quid sit philosophia dicamus.
CATALOGUS LIBRI PRIMI.
(1127)
(1127B)Quid sit philosophia.
Quae sunt, et non videntur.
Quae sunt, et videntur.
Quibus rationibus probetur quod sit Deus.
Quare potentia divina dicatur Pater.
Quare sapientia Filius.
Quare voluntas Spiritus sanctus.
Utrum sint corpora vel spiritus.
Qualiter Spiritus sanctus ab utroque procedat.
Quare quaedam opera uni de personis attribuantur, cum una sine alia nihil operetur.
Quare Filio attribuatur incarnatio.
(1128B)
Quid sit et perfecte aliquid cognoscere.
Quid perfecte ignorare.
De daemonibus.
Quare Spiritui sancto peccatorum remissio.
De anima mundi.
Quid sit coeleste animal.
Quid aethereum.
Quid aereum.
Quid humectum.
Qualiter Filius a Patre genitus, et tamen illi coaeternus.
De elementis.
INCIPIT LIBER PRIMUS.
(1127) (1127C)Philosophia est eorum quae sunt, et non videntur, et eorum quae sunt et videntur, vera comprehensio. Sunt et esse non videntur incorporalia. Sensus enim extra subjectam materiam nihil potest. Sunt et esse videntur corporalia, seu divinum, seu caducum habeant corpus, corpora namque subjacent sensui. Cum ergo in utrorumque cognitione constet philosophia, de utrisque disseramus, ab eis quae sunt et non videntur inchoantes. Sunt autem haec: Creator, anima mundi, daemones, animae hominum; quibus omnibus quia Creator prior est, omnia enim ab ipso habent existere, sed ipse a nullo, ab ipso incipiamus. Sed quia dicunt sancti Deum in hac vita non posse perfecte cognosci, quid sit perfecte aliquid cognoscere ostendamus, ut quare Creator in hac vita perfecte non possit cognosci innotescat. Undecim sunt quae quaeruntur circa unumquodque: An sit, quid sit, quantum sit, ad quid sit, quale sit, quid agat, quid in ipsum agatur, ubi sit, qualiter in loco situm (1128C)sit, quando sit, quid habeat. Perfecte ergo aliquid cognoscere est ista undecim de illo scire. Sed quamvis sciamus Deum esse, quid tamen sit perfecte non comprehendimus. Quantitas vero ejusdem qui omnia implet angustias nostri pectoris excedit, relationi illius explicandae humana sapientia non sufficit, qualitates non comprehendit, actionibus ejus enarrandis infinitae linguae non sufficiunt. Quid in ipsum agatur, non potentia facientis, sed permissione patientis; ubi sit qui supra omnia, infra omnia, totus est et integer; qualiter in loco sit, qui localis non est; de tempore illius, qui ante omne est tempus; quid habeat, qui palmo omnia continet, nullus perfecte explicare potest. Nec ergo illum omnino ignoramus, quem esse scimus; nec perfecte scimus, de quo haec omnia ignoramus, et quem diximus in hac vita sciri Deum esse, rationes quibus etiam incredulis hoc possit probari aperiamus, scilicet, et per mundi creationem et quotidianam dispositionem. (1129A)Cum enim mundus ex contrariis factus sit elementis, calido, frigido, humido, sicco, vel natura operante, vel casu, vel aliquo artifice, in compositione mundi conjuncta sunt. Sed proprium est naturae contraria fugere, et simile appetere. Non ergo natura contraria conjunxit elementa; casu vero conjuncta non sunt. Si enim casus mundum operatus esset, quare domum vel aliquid tale quod levius est non faceret? Iterum si operatus esset mundum, aliquae causae praecessissent, quarum concursus operaretur casum. Est enim casus inopinatus eventus ex causis confluentibus. Cum ergo nihil praeter Creatorem praecessit mundum, ergo casu non est factus; igitur aliquo artifice. Artifex vero ille, vel homo, vel angelus, vel Deus fuit. Ante vero mundus factus est quam homo, angelus vero cum mundo. Ergo Deus solus mundum creavit. Per quotidianam dispositionem sic probatur: Ea quae disponuntur, sapienter disponuntur; ergo aliqua sapientia, nihil (1129B)enim sine sapientia sapienter disponitur. Est igitur sapientia qua omnia disponuntur. Sapientia vero illa, vel humana, vel angelica, vel divina. Humana vero non est, quae res facit vivere et loqui. Cumque suam humana sapientia formam, scilicet, hominis, vel alterius animalis, operetur, motum illi et vitam conferre non potest. Angelica vero sapientia, quomodo angelos ipsos disponeret? Divina ergo est sapientia, quae hoc agit. Omnis vero sapientia est alicujus sapientia. Est igitur cujus sapientia illa est, nec idem homo est, nec angelus. Deus ergo. Sic per quotidianam dispositionem pervenitur ad divinam sapientiam, per sapientiam ad divinam substantiam. Unde divina sapientia dicitur signaculum et imago divinitatis. In hac divinitate, omnium conditrice et omnia gubernante, dixerunt philosophi esse potentiam operandi sapientiam, voluntatem. Si enim non potuit et nesciunt, quomodo tam pulchrum fecit? Si iterum fecit et noluit, vel ignorans, vel coactus, hoc egit. Sed quid ignoraret, qui etiam novit (1129C)hominum cogitationes? Quis iterum illum cogeret, qui omnia potest? Est igitur in divinitate potentia, sapientia, voluntas. Qua sancti tres personas vocant, vocabula illis a vulgari per quamdam affinitatem transferentes, dicentes potentiam divinam Patrem, sapientiam Filium, voluntatem Spiritum sanctum. Potentia dicitur Pater, qua cuncta creat, et paterno affectu disponit. Sapientia vero dicitur Filius, a Patre ante saecula genitus, et tamen illi coaeternus, quia ut Filius temporaliter est a Patre, ita sapientia aeternaliter et consubstantialiter est a potentia. Sed diximus Filium gigni a Patre, et tamen illi coaeternum esse. De illa genitura aliquid dicamus, illud ante orantes, ne illud quod invenitur: Generationem ejus quis enarrabit? putent nobis officere. Illud enim dictum est, non quia impossibile sit, sed quia difficile. Pater ergo genuit Filium, id est, divina potentia sapientiam, quando providit qualiter res crearet, et creata disponeret: et quia (1129D)ante saecula hoc providit, ante saecula Filium, id est, sapientiam genuit, et hoc ex se, non ex alio, quia neque alicujus doctrina, neque usus experientia, sed ex propria natura hoc scire habuit. Ex quo autem fuit (si fas est dicere) de aeterno, ex quo haec scivit, nec fuit qui ista sciret. Si ergo aeternus est, et sapientia ejus aeterna est. Hic Pater genuit Filium coaeternum sibi, et consubstantialem. Voluntas vero divina dicitur Spiritus. Est autem proprie spiritus anhelitus, in quo saepe voluntas hominis perpenditur. Aliter enim spirat laetus, aliter iratus; ideo divinam voluntatem translative dixerunt Spiritum, sed antonomastice sanctum. Spiritus iste a Patre et Filio procedit, quia voluntas divina bonitas, inde quod ita potens et sapiens est Deus, effectu ostenditur. Nihil enim aliud est Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere, quam divinam voluntatem ex potentia et sapientia usque ad creationem et gubernationem rerum extendere. Haec bonitas et voluntas (1130A)Patri est coaeterna, et Filio. Non enim fuit potens et sapiens, quod non esset bonus et creare volens, quia idem est Deo esse, et bonum esse, et ante tempora voluit quod fecit, quia nulla in eo mutabilitas. Coaeterna est itaque praedicta voluntas et bonitas divina. Sed haec personarum trinitas est, essentiae unitas. Una enim substantia est potentia divina, sapientia et bonitas. Quae trinitas, quamvis in omnibus cooperetur, nunquam quippe agit aliquid potenter et non sapienter et benigne, nec sapienter et non potenter vel benigne, nec benigne et non sapienter vel potenter, tamen quaedam opera referuntur potentiae, et sic Patri; quaedam sapientiae, et ideo Filio; quaedam bonitati et voluntati, et ideo Spiritui sancto. Attribuitur potentiae, id est, Patri Filii missio, quam tamen operata est sapientia et voluntas: attribuitur sapientiae, id est, Filio, incarnatio, quam tamen operata est potentia et voluntas. Et merito sapientiae attribuitur. Cum enim tam potens (1130B)esset, qui de potestate diaboli humanum genus sola voluntate liberare posset, maluit tamen divinitatem conjungere humanitati, ut qui Deum et hominem reconciliaret in se, qui hominis est, et Dei haberet. Si enim tantum Deus esset, nunquam diabolus in eum manus mitteret, quippe quomodo servus in filium potentis domini cognitum manum mitteret? Unde scriptum est: Si cognovissent, nunquam Filium Dei crucifixissent. Si iterum tantum homo esset, quomodo captivus captivum liberaret? Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei. Redemptor igitur noster Deus fuit, et homo, et adhuc est, ut ex divinitate salvare posset, et ex humanitate diabolum lateret, ut cum praeter jus et fas innocentem invaderet, potestatem sibi super nocentem a Deo commissam juste admitteret. Voluntati vero et bonitati divinae remissio peccatorum attribuitur, quia ex bonitate et voluntate condonat quod ex potentia et sapientia quam cito factum est punire posset. Sed quia dum de divinitate loquimur, angustias nostrae (1130C)scientiae transgressi sumus, de ea iterum tacentes, ad reliqua transeamus, illud orantes, ne si aliquid quod alibi scriptum non sit, hic reperiatur, haeresis judicetur. Non enim quia scripum non est, haeresis est, sed si contra fidem. In partitione superiori de eis quae sunt et non videntur, primum Creatorem, deinde de anima mundi posuimus. Finito igitur de Creatore tractatu, de anima mundi dicamus.
Anima igitur mundi, secundum quosdam Spiritus sanctus est, divina enim voluntate et bonitate, quae Spiritus sanctus est, ut praediximus, omnia vivunt quae in mundo vivunt. Alii dicunt animam mundi esse naturalem vigorem, rebus a Deo insitum, quo quaedam vivunt tantum, quaedam vivunt nec sentiunt, quaedam vivunt, sentiunt et discernunt. Nec enim est aliquid quod vivat et sentiat, vel discernat, in quo non sit ille naturalis vigor. Tertii dicunt animam mundi esse quamdam incorpoream substantiam, quae tota est in singulis corporibus, (1130D)quamvis propter quorumdam corporum tarditatem, non idem in omnibus operetur, quod volens significare Virgilius ait: « Quantum non noxia corpora tardant. » In homine ergo propria et mundi anima, si quis concludat: Igitur in homine sunt duae animae. Dicimus enim, quia non dicimus animam mundi esse animam, sicut nec caput mundi esse caput. Hanc dicit Plato esse excogitatam ex divina et individua substantia, ex eadem natura et diversa, cujus exponere si quis quaerat, in aliis nostris scriptis illam inveniet. Tertium genus de his quae sunt, et non videntur, diximus esse daemones, de quibus tractare incipientes, dicamus quot illorum sint ordines, et quare vocati sint daemones. Tres igitur daemonum ordines voluit Plato esse, a superiori usque ad imum, nihil sine rationali creatura esse affirmans. Dicit enim in firmamento esse quoddam animal rationale, quod ita definit: Animal rationale, coeleste, immortale, impatibile, stellas, videlicet, de quibus (1131A)in loco suo dicemus; sunt enim de his quae sunt et videntur. Deinde dixit esse in aethere quoddam genus invisibilis animalis, a firmamento usque ad lunam primum ordinem daemonum, quod ita definitur: Animal rationale, immortale, patibile, aethereum: cujus dicit esse officium soli divinae contemplationi vacare, et de ejus contemplatione delectari. In inferiori vero loco, id est, circa superiorem partem aeris vicinae lunae dicit esse aliud genus, cujus est definitio: Animal rationale, immortale, patibile, diligentiam omnibus impartiens, cujus est, secundum eumdem officium, deferre preces homini, non Deo, et voluntatem Dei hominibus, vel per somnia, vel per signa, vel per intimam aspirationem, vel vocalem admonitionem. Quod dicitur patibile, quia diligit bonos, congaudet illorum prosperitati, compatitur adversitati. Tertius ordo est in hac humecta parte aeris, quod ita definitur: Animal humectum, rationale, immortale, patibile, cujus est officium (1131B)humanitati invidere, ex invidia insidiari, quia unde descendit per superbiam, ascendit humanitas per humilitatem. Est etiam ita luxuriosum, quod aliquando commiscet se mulieribus, et aliquos generat; unde et incubi, quia sic concumbunt, dicuntur; qui ab aliis differunt daemonibus, quia duo primi ordines dicuntur cacodaemones, id est, bonum scientes: καλὸν bonum, δαίμων sciens, dicitur. Isti vero dicuntur cacodaemones, id est, malum scientes; κακόν enim malum est; et non abhorreas nominis communitatem, qua et illi et isti dicuntur daemones, quasi scientes, cum et isti et illi angeli dicantur. Unde dicitur malus angelus. Inferiorem partem mundi homo habitat, id est, terram, animal rationale, mortale, de quo in suo loco dicemus. De praedictis daemonibus quaeritur utrum corpora habeant, an non, cum sint animalia; et omne animal corpus dicatur, an sint spiritus, ut ait propheta: Qui facit angelos suos spiritus. Inde dicunt quidam quod corpora sint, tamen ita subtilia, quod sensu percipi non possunt. Unde (1131C)respectu nostrorum corporum, quae spissa sunt et grossa, spiritus dicuntur, quemadmodum aer, quamvis corpus sit, tamen, propter subtilitatem sui, spiritus vocatur. Quod confirmat beatus Gregorius, qui in Moralibus loquens de angelis ait: « Comparatione nostrorum corporum spiritus sunt, sed comparatione illius summi et incircumspecti spiritus, corpora sunt dicenda. » Hoc iterum probant auctoritate beati Augustini, qui in Enchiridio quoddam ponit capitulum, qualia corpora angeli habeant. Alii dicunt illos non esse corpora, sed spiritus, scilicet, quia ubique non sunt, de loco ad locum moventur, comparatione summi Spiritus, qui ubique totus est et integer. A beato Gregorio corpora dicti sunt, nec inde sequitur quod corpora sint, sicut illud est: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Non quod Deus sapientiam hujus mundi stultitiam reputet, sed quod ad comparationem divinae sapientiae stultitia est; nec inde sequitur quod sit (1131D)stultitia. De illo vero capitulo beati Augustini, qualia corpora angeli habeant, dicunt beatum Augustinum ibi loqui de corporibus quae assumunt quando hominibus apparent, utrum vera sint corpora an non, nec tamen dicit illos esse corpora. Nos autem plus illorum sententiae concedimus qui dicunt illos esse spiritus; nec videatur alicui, esse inconveniens, quod Plato duo genera dicit esse cacodaemonum, cum divina Scriptura novem dicat esse ordines angelorum. Plato enim divisit secundum loca, sed divina pagina juxta officia. In duobus igitur illis generibus continentur novem ordines, et e converso.(1132A) (1132B)Post tractatum de Creatore et anima mundi e daemonibus, restat tractare de anima hominis. Sed quia de homine locuti sumus usque ad illum locum, loqui de ejus anima differamus, ut sit unus et continuus de homine tractatus. Hactenus de illis quae sunt, et non videntur, nostra disseruit oratio, nunc ad ea quae videntur, stylus convertatur. Sed antequam initium loquendi de illis faciamus, petimus, ut si loquentes de visibilibus aliquid probabile et non necessarium dicimus, vel necessarium et non probabile ponimus, non inde vituperemur; ut physici enim tantum probabile ponimus, ut vero philosophi probabile, etsi non necessarium, adjungimus; sed illud videatur si aliquid probabilius inter modernos inde tractaverint. Tractaturi igitur de eis quae sunt et videntur, quod illa corpora sunt, et omnia corpora (1132C)ex elementis constant, ab elementis sumamus exordium, ostendendo quid sit elementum, quare quatuor sint elementa, nec pauciora, quod fuit chaos elementorum, qualiter solutum.
Elementum vero, ut definiunt philosophi, est simpla et minima alicujus corporis particula: simpla ad qualitatem, minima ad quantitatem. Cujus exemplum tale est: Elementum est pars simpla, id est, cujus non sunt contrariae qualitates. Sed quia hoc totum videtur habere ossa et similia, ut removeat illa, addit minima, id est, quae ita est pars alicujus, quod nihil est pars ejusdem. Unde litterae per simile dicuntur elementa, quia sunt partes simillimae, ita quod nihil est pars illarum. Volunt autem philosophi ex elementis quatuor constare humores, ex humoribus partes tam homiomeras, id est, consimiles, ut est caro et ossa, quam organicas, id est, officiales, ut sunt manus et pedes, etc. Ex utrisque vero partibus humana constare corpora. Ergo secundum (1132D)eum nullum ex his quatuor quae videntur, et a quibusdam elementa reputata sunt, est elementum simplum, videlicet, nec terra, nec aqua, nec aer, nec ignis. Nullum quippe eorum est simplum qualitate, nec minimum quantitate; et ut in terra aliquid est calidi, aliquid frigidi, aliquid sicci, aliquid humidi, quod quia cuilibet est patens, probationem illius praetermittamus. Neque enim aperte vera, neque aperte falsa sunt probanda, sed de quibus est aliqua dubitatio. Non est ergo terra simpla qualitate, nec minima quantitate, cum ex tam magnis partibus constet; sunt enim quatuor illius partes, vel quinque zonae, nec ergo est elementum. Similiter de aqua et igne et aere probari potest. Elementa ergo sunt simplae et minimae particulae, quibus haec quatuor constant quae videmus. Haec elementa nunquam videntur, sed ratione divisionis intelliguntur. Dividitur enim, ut figuraliter dicatur, humanum corpus in organica, ut in manus, etc., organica in homiomera, (1133A)id est, consimiles, scilicet, in partes carnis et ossa, homiomera autem in humores, melancholiam, etc., humores autem in elementa, id est, in simplas et minimas particulas. Cujus divisionis pars actu, pars sola ratione et cogitatione fieri potest. Corpus enim humanum in membra, membra in homiomera, actu dividere potest, sed homiomera in humores, humores in elementa solus intellectus dividere potest, quia, ut ait Boetius in commento super Porphyrium, vis est intellectus conjuncta dividere, et divisa conjungere. Sed quaeret aliquis ubi sunt elementa. Nos dicimus in compositione humani corporis et aliorum, sicut littera in compositione syllabae, et si non per se. Sed quidam sunt qui, ut rustici, nesciunt aliquid esse, nisi sensu illud possint comprehendere, quia animal non percipit quae sunt spiritus, cum sapienti plus inquirenda sint insensibilia quam sensibilia. Cum ergo simplae et minimae particulae sint elementa, quae sunt frigidae et siccae, dicuntur terra; (1133B)quae frigidae et humidae, aqua; quae calidae et humidae, aer; quae calidae et siccae, ignis. Cum autem haec quatuor quae videntur ex illis composita sint, illud de his in quo duae particulae frigidae et siccae dominantur, nomine illarum dicitur terra; in quo frigidae et humidae, aqua; in quo calidae et humidae, aer; in quo calidae et siccae, ignis. Si ergo illis digna velimus imponere nomina particulas praedictas, dicamus elementa ista quatuor, quae videntur, elementa. Sunt quidam qui neque philosophorum scripta, nec physicorum unquam legerunt, ex superbia ab aliquo discere dedignantes, ex arrogantia quae nesciunt contingentes, nonnihil dicere videantur; dicunt esse istorum quatuor, quae videntur qualitates: calorem, frigiditatem, humiditatem, siccitatem. Sed istis physicam velut et partem pede detrahentibus, reclamat eodem ore Platonis, vocantes elementa materias, cum nullae qualitates materia alicujus esse possint. Est enim materia quae accepta forma (1133C)transit in aliud. Reclamat item ore illius philosophi, qui in Isagogis suis ait aliud esse elementa, aliud eorum commistiones, quae sunt calidae et siccae, et sic de aliis. Iterum reclamat ore Macrobii dicentis: « Cum in singulis elementis diversae essent qualitates, talem unicuique dedit, ut in eo cui adhaeret, cognatam et similem reperiret, ut aqua cum terra frigiditatem, aer cum aqua humiditatem, ignis cum aere calorem. » Vide ubi dixit elementa non esse qualitates, sed qualitates in elementis. Si ergo quod alicui inest diversum est ab eo cui inest, non est ipsum quod est ipsum cui inest. Sunt alii qui dicunt ista quae videntur esse elementa, auctoritate Juvenalis hoc probantes, qui de gulosis ait: « Gustus per omnia elementa quaerunt, in terra venationes, in aqua pisces, in aere aves. » Quae sententia quia vera est, nec sententiae philosophorum contraria, qualiter cum ista stare possit exponam. Philosophus igitur tanquam physicus de naturis corporum tractans, simplas illarum et minimas particulas elementa (1133D)quasi prima principia vocavit. Philosophi vero de creatione mundi agentes, non de singulorum corporum naturis, ista quatuor quae videntur elementa mundi esse dixerunt, quae ex istis constant; et ista primum creata sunt, deinde ex his ut ex elementis caetera omnia facta sunt, ut in sequentibus ostenditur. Nulla est ergo inter eos contrarietas. Sed dicunt contra: Nullum istorum elementum est, quia nullum est eorum quod ex quatuor elementis factum non sit. Quod sic probant: in terra est aliquid de aqua, quia aliquid humiditatis videmus exire. In eadem est aliquid aeris, quod probat fumus inde evaporans, et aliquid caloris, quod tactu percipimus. Similiter de aliis probant hoc idem auctoritate Platonis dicentis: « Cum terra transeat in aquam, et aqua in terram, quare magis dicatur aqua quam terra. » Nos vero contradicimus in unoquoque illorum de aliis aliquid esse, nec tamen ea inde esse facta, quia non substantialiter, sed accidentaliter (1134A)inest. Cum enim terra porosa sit, et aquis circumdata, aliquid humoris aquae subintrant, et aliquid aeris. Cum ergo in medio mundi sit, et ignis ab omni parte aequaliter distet terrae, quid mirum si aliquid caloris inde recipiat? Insunt ista terrae accidentaliter; non naturaliter, nec ex istis constat. Similiter de aliis licet probare; sed quia brevitatem in hoc opere sectamur, quid in aliis de aliis sit, et qualiter in eis accidat, ingeniis aliorum inquirere dimittamus. Etenim principium a magistro, perfectio autem debet esse ab ingenio et studio. Quoniam iterum Platonem dicunt quaesisse quare magis dicatur aqua quam terra, vel e converso, cum sic dissolvatur, sic intelligimus illum loqui non de elementis, quae sic dissolvuntur. Nunquam enim totum dissolvitur elementum. Dicit enim id quod dissolvitur non esse terram, sed terreum, id est, partem terrae, sed quod remanet retinens proprietatem terrae, dicit terram et elementum. Sed de hoc, Deo (1134B)annuente vitam, satis dicemus. Sunt ergo elementa praedictorum corporum particulae, ut dicunt philosophi. Sunt autem elementa mundi, ut dicunt philosophi, quae videntur, de quibus hujusmodi tractatus habendus erit.
Quare unumquodque factum sit, quare quatuor, nec pauciora? Sed quia firmior est sententia quae auctoritate sapientis utitur, quid inde Plato senserit dicamus. Divini, inquit, decoris ratio postulabat talem fieri mundum, qui et visum pateretur et tactum. Ac si diceret: Cum Deus sola bonitate, non indigentia, quippe qui perfectum et summum bonum est, mundum creavit, talem voluit illum fieri, qui videretur et tangeretur, ut homo etiam oculis in rerum creatione et gubernatione divinam potentiam et bonitatem percipiens, potentiam timeret, sapientiam veneraretur, bonitatem imitaretur. Deinde subjungit: Constabat autem nihil posse videri nisi ignis beneficio, neque tangi sine solido, nec solidum esse (1134C)sine terra. Quomodo visus non possit esse sine igne, nec tangibile sine terra, loquentes de sensibus corporis ostendemus. Postea addit. Idcirco jecit Deus quasi fundamenta ignem et terram. Sed quoniam in eis sunt contrariae qualitates, quippe terra est corpulenta, obtusa, immobilis, ignis subtilis, acutus, mobilis, vidit Deus sine medio ea jungi non posse, ideoque inter ea medium creavit, de quorum conjunctione quia fecimus mentionem, dicamus quid sit conjunctio, quid commistio contrariorum. Commistio ergo contrariorum est, quando ex duobus ita fit unum, ut neutrum remaneat id quod ante fuerat, ut si calidissimum frigidissimo misceatur, fit tepidum, neque frigidissimo neque calidissimo remanente; conjunctio vero contrariorum est, quando ex duobus ita fit unum, quod utrumque remanet id quod ante. Quod in contrariis habentibus agentes qualitates sine medio esse non possunt. Sunt autem agentes qualitates, calor, frigiditas, sed quare? Loquentes de homine dicemus. Si enim alterum alteri (1134D)apponitur, repugnant, et alterum ab altero dissolvitur; ut ergo subsistant, oportet medium esse. Id si tale fuerit, quod plus ad unum quam ad aliud se habeat, paulatim in illud ad quod se plus habet transibit, sicque illa conjunctio dissolvetur, veluti si inter calidissimum et frigidissimum aliquid plus habens se ad calidum quam ad frigidum ponatur, illo in naturam calidi transeunte, et frigiditate pereunte, dissolvetur illa conjunctio. Sin autem tale fuerit medium, quod ad utrumque se aequaliter habeat, non plus in naturam unius quam alterius transiens, illorum observabis conjunctionem. Volens ergo praedicta duo elementa commisceri, sed conjungere, ut utrumque id quod est remanet, medium inter illa creavit, non unum tamen, sed duo, aquam, scilicet, et aera. Si enim solam aquam inter ea posuisset, tum plus ad terram quam ad ignem se haberet, habet enim commune cum terra corpulentiam, obtusitatem, cum igne mobilitatem, conjunctio illa non (1135A)duraret. Similiter si solum aera, habet enim commune subtilitatem et mobilitatem cum igne, cum terra obtusitatem. Sed dicet aliquis: Et si unum istorum non sufficit, potuit tamen Deus facere aliud quod sufficeret. Ad quod dicimus, nos non ponere terminum divinae potentiae, sed dicimus nullum de his quae sunt potuisse sufficere, nec juxta rerum posse esse aliquid quod sufficeret. Ostenso igitur quod unum de istis solum non sufficeret, quod nullum aliud quod ad hoc sufficeret esse non posset, aperiamus. Cum igitur inter aliqua duo duae sunt contrariae qualitates, quia binarius in duo aequa dividi non potest, aliquid inter illa poni potest, quod unam ab unoquoque proprietatem recipiens, inter illa sufficiat, ut cum terra et aer duas contrarias habeant qualitates. Est enim terra frigida et sicca, aer calidus et humidus, aqua habens commune cum terra frigiditatem, cum aere humiditatem, inter illa sola sufficit. Similiter ignis et aqua contrarias habent (1135B)qualitates, est quippe ignis calidus et siccus, aqua frigida et humida. Sed quia aer habet commune cum aqua humiditatem, cum igne calorem, inter utrumque solus sufficit. Si vero inter aliqua sunt tres contrariae qualitates, sicut nec ternarius in duo aequa dividi potest, nec medium quod ad ea aequaliter se habeat, potest inveniri. Oportet enim quod de uno accipiat unam, duas de altero, sic enim nec aliter potest in integrum dividi ternarius.
(1135C)Qualitas vero per media non dividitur, non ergo inter ea potest esse medium, nisi participans una et duabus. Iterum dicet aliquis: Et si secundum hanc syzygiam in tribus qualitatibus unum medium, quod ab utroque unam acciperet, esse non potuit, secundum illam quae fit in duabus, illud habere potuerunt. Si enim inter ignem et aquam est aer, qui una (1135D)unius, altera alterius participat, quare inter ignem et terram in syzygia duarum qualitatum unum medium, quod ab utroque unam acciperet, esse non potuit? Est enim calidus et siccus, terra frigida et sicca. Nos vero dicimus, nec secundum hunc medium fuisse necessarium, cum in aliquo conveniant, sed in siccitate nec esse potuit. Si enim aliquod tale medium esset, quod ab utroque aliquid acciperet, vel acciperet ab igne calorem, a terra siccitatem, idemque esset quod ignis, vel a terra siccitatem, idemque esset quod ignis, vel a terra frigiditatem, ab igne siccitatem, et sic idem esset quod terra, vel ab igne calorem, a terra frigiditatem, praeter haec (ut opinor) nihil potest confingi. Sed impossibile est aliquid esse calidum et frigidum. Cum enim sint quatuor elementa et quatuor illorum complexiones, inde fiunt sex complexiones, quarum quatuor sunt possibiles, duae impossibiles. Sunt autem quatuor possibiles, calidum et siccum, calidum et humidum, (1136A)frigidum et humidum, frigidum et siccum. Duae vero impossibiles, calidum et frigidum, humidum et siccum. Duo igitur elementa Creator in medio posuit, quia unum praedictis rationibus non sufficeret. Elementorum vero talis est dispositio, quod inferiorem locum obtinet terra, deinde est aqua, postea aer, superior est ignis. Si enim aliquid inferius terra esset, quia naturaliter gravis est, ad illud tenderet, gravia enim naturaliter deorsum tendunt. Si vero aliquid supra ignem esset, ex levitate sua ad illud tenderet, et dissolvi ab aliis contenderet. Juxta terram posita est aqua, quia naturaliter gravis est, et si non quantum terra, et secundum locum obtinere debuit. Deinde est aer gravior igne, et levior aqua, merito inter utrumque ponitur. Et quoniam quid sit elementum docuimus, et quot sint, et quare plura non sint, et causam ordinationis significavimus, de chao, quod in principio mundi fuit, dicamus, communem sententiam praeponentes, deinde illam improbantes, (1136B)ad ultimum nostram rationibus confirmantes. Dicunt omnes fere elementa in prima creatione certa loca non obtinuisse, imo in unam massam mista fuisse in qua erant gravia et levia, modo ascendebant, modo descendebant. Subjungunt etiam rationem quare tanta confusio rerum foret, nisi sua potentia, sapientia et bonitas res ordinaret. Deinde hoc probant auctoritate Platonis, qui in Timaeo ait, Deum ex inordinata jactatione elementa redegisse in ordinem. Nos vero dicimus falsam esse quam proponunt, nec convenientem esse rationem quam inducunt, nec bene esse intellectam auctoritatem quam praetendunt. Prius ergo probemus sententiam esse falsam, postea rationem non esse convenientem, deinde non bene esse intellectam auctoritatem. Dic ergo quisquis hoc affirmas: Massa illa quae constabat ex quatuor elementis major erat, vel minor, vel aequalis elementis quae modo sunt; si major erat, non ergo omne corporeum in quatuor elementis continetur, vel aliquid de ea periit; si minor, tunc Creator (1136C)post eam aliquam novam materiam creavit, ex qua elementa augmentavit; si aequalis, omnem locum, quae illa modo implent, implebat: non igitur quo ascenderet vel descenderet, habebat. Falsa est ergo sententia. Inconveniens est ratio quam inducunt, scilicet Deum ad hoc fecisse ut ostenderet quanta confusio rerum foret, nisi sua bonitas eas ordinaret. Cui ostenderet? Angelo? Sed angelus ex natura et gratia naturas rerum cognoscit. Homini? Sed nondum erat homo, et si ut homini ostenderetur facta esset, usque ad hominem servaretur. Sed ante hominis creationem ordinata sunt elementa. Auctoritas Platonis non bene est ab his intellecta. Cum enim dicit Plato ex inordinata jactatione Deum elementa reduxisse in ordinem, non ideo dicit quod unquam inordinate jactarentur (quis enim ullus locus relictus esset inordinationi, Deo cuncta disponente?); sed quia essent nisi sic, ut nunc sunt, a Deo essent ordinata. Cum enim terra naturaliter (1136D)deorsum tendat, ignisque sursum, nisi illa inferiorem locum obtineret, ille vero superiorem, haec semper quaereret inferiorem, hic superiorem, et sic esset inordinata jactatio. Hanc redegit Creator in ordinem, conferendo terrae locum, scilicet inferiorem, igni superiorem, ut haec non haberet quo descenderet, neque hic quo ascenderet. Ex inordinata igitur jactatione, quae fuit, sed quae esse potuit, Deus elementa in ordinem redegit: veluti si monitu alicujus nostri amici aliquid quod contingeret, nisi ipse moneret, fugiamus, dicimus, Iste liberavit nos ab hoc malo; non quia hoc malum prius fuisset, et postea nos inde liberasset, sed quia nisi iste fuisset, nobis accidisset. Fuerunt igitur in prima creatione ubi nunc sunt elementa, sed non qualia nunc sunt. Etenim terra omnino erat cooperta aquis, aqua vero spissior quam modo sit, et ad magnam partem aeris elevata; aer autem spissior quam modo sit, et obscurus, quippe cum neque sol neque luna, neque (1137A)aliae stellae essent, quibus illuminaretur. Ignis similiter spissior erat quam modo sit. Id autem quod terra erat omnino aquis cooperta, nec aliquo lumine illustrata, nec aedificiis distincta, nec suis animalibus cepleta, quod aqua et aer spissi et obscuri erant, quod in superioribus stellae non apparebant, chaos, id est confusionem elementorum vocaverunt. Unde Moses: Terra erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi. Hoc chaos sic dissolutum est, cum aqua usque ad maximam partem aeris esset elevata; aer vero spissus, et ignis similiter in illa spissitudine aliquid terreae et aqueae substantiae inerat, quae ex calore ignis et siccitate coagulata et durata, corpora stellarum visibilia et lucida creavit. Quod autem in compositione stellarum et de inferioribus et de superioribus elementis est, dominante tamen supremo, ex hoc potest probari quod visibilia sunt et splendida et mobilia. Quod enim visibilia sunt ex invisibili vel visibili habent; at ex invisibili (1137B)nihil potest esse visibile. Unde Lucretius: Ex insensibili ne credas sensibile nasci; et Macrobius: Omnis qualitas geminata crescit, nunquam contrarium operatur. Non ergo ex igne vel aere habent quod visibilia sunt, haec quippe sunt invisibilia; ex visibili ergo, id est ex terra et aqua. Similiter quod splendida sunt et mobilia, ex obscuro et immobili non habent; ergo ex splendido et mobili, scilicet aere et igne. Facta sunt ergo ex quatuor elementis, scilicet, de inferioribus dominatur in eis aqua, de superioribus ignis, quod effectu probari potest. Calorem enim terris conferunt, et ad nutrimentum sui humorem attrahunt. Similia namque similibus congaudent. Haec subjiciet aliquis: Cum in aere sit humor spissior quam in igne, et calor quamvis non tantus, quare in aere corpora stellarum facta non sunt? Nos vero dicimus quod quamvis aer sit calidus, est tamen et humidus: non ergo potuit desiccando spissare, et sic corpus lucidum et visibile (1137C)creare, veluti si aqua spissa superponatur igni, spissatur et in lapideam saepe transit substantiam: sin autem alicui calido et humido superponatur, ut aquae bullienti, ita ut ab illo solo calorem recipiat, non spissabitur. Vel secundum Constantinum: Cum in uno de istis quatuor duae sint qualitates, singillatim unam habet ex se, alteram ex alio. Ignis ex se calidus est, siccus ex motu vel ex terra. Aer est humidus ex se, calidus ex igne. Aqua humida ex aere, frigida ex se. Terra vero ex se sicca est, sed frigida ex aqua. Quod vero in unoquoque est ex se, plus in eo valet quam quod ex alio. Cum ergo in aere humiditas sit ex se, calor ex igne, praevaluit in eo humiditas, nec potuit desiccando corpora stellarum creare. Iterum quod majus est, non fuit divina voluntas stellas esse in aere. Cum enim aer terrae sit vicinus, si in eo essent stellae, ex vicinitate sua terram incenderent, nec aliquid in ea vivere posset. Corporibus stellarum sic creatis, quia igneae sunt naturae, coeperunt se movere, et ex motu subditum (1137D)aera calefacere. Quo mediante aqua calefacta est, ex aqua calefacta et spissata, diversa genera animalium sunt creata; quorum quaedam, quae plus habuerunt superiorum elementorum, aves sunt. Unde aves modo sunt in aere ex levitate superiorum, modo descendunt in terram ex gravedine inferiorum. Alia vero, quae plus aquae habuerunt, pisces sunt; inde est quod in hoc solo elemento vivere possunt. Sic igitur aves et pisces ex aqua creati sunt; unde scriptum est: Magnae Deus potentiae, qui ex aquis ortum genus partim remittis gurgiti, partim levas in aera. Istis sic creatis ex aqua effectu superiorum, ubi aqua tenuior fuit, ex calore et creatione praedictorum desiccata est. Apparentque in terra quasi quaedam maculae, in quibus homines et alia animalia habitabant. Sed cum terra ex superposita aqua esset lutosa, ex calore bulliens, ex se diversa genera animalium creavit, et si in aliqua parte terrae abundavit ignis, cholerica nata sunt animalia, ut leo; si (1138A)terra, melancholica, ut bos et asinus; si aqua, phlegmatica, ut porcus. Ex quadam vero parte, in qua elementorum qualitates aequaliter convenerunt, humanum corpus factum est. Et hoc est quod divina pagina dicit, Deum fecisse hominem ex limo terrae. Non enim credimus animam, quae spiritus est, et levis, et munda, ex limo esse factam, sed a Deo homini inspiratam. Unde ait Scriptura: Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Unde cum diversa melancholica animalia creata sunt, infinita phlegmatica et cholerica, unus solus homo creatus est; quia, ut ait Boetius: Omnis aequalitas pauca est et finita, inaequalitas vero numerosa et multiplex. Sed quoniam est proximum temperato, et si minus, tamen aliquanto est temperatum, ex vicino limo corpus mulieris esse creatum verisimile quibusdam videtur, et ideo nec penitus idem est quod homo, nec penitus diversum, nec ita temperata, quia calidissima frigidior (1138B)est frigidissimo viro. Et hoc est quod pagina dicit Deum fecisse feminam ex latere Adae. Non enim ad litteram volumus Deum primum hominem ex costa esse. Sed dicet aliquis, eadem ratione plures homines et feminas tunc posse creari, et adhuc posse. Nos dicimus verum esse, si divina voluntas esset, quia ut aliquid sit, natura operante, necesse est divinam voluntatem procedere. Iterum dicet, hoc esse divinae potestati derogare, sic esse factum hominem dicere. Quibus respondemus e contrario: Imo id est ei conferre, qui ei attribuimus, et talem rebus naturam dedisse, et sic per naturam operantem humidum corpus creasse: nam in quo divinae Scripturae contrarii sumus, si quod illa dicit factum, nos qualiter factum sit explicemus. Si enim modo unus sapiens dicat aliquid esse factum, et non explicet qualiter; alter vero hoc idem dicat et exponat, quae in hoc est contrarietas? Sed quoniam ipsi nesciunt vires naturae, ut ignorantiae suae omnes socios (1138C)habeant, nolunt aliquem eas inquirere, sed ut rusticos nos credere, nec rationem quaerere, ut jam illud propheticum impleatur: Erit sacerdos sicut populus. Nos autem dicimus in omnibus rationem esse quaerendam, si potest inveniri. Si enim alicui deficiat, quod divina pagina affirmat, Spiritui sancto et fidei est mandandum. Non enim ait Moses, Si agnus non potest comedi, statim igni comburatur: sed prius convocet vicinum qui conjunctus est domui suae, et si nec ita sufficiunt ad esum agni, tunc demum igni comburatur: quia cum de divinitate aliquid quaerimus, si ad illud comprehendendum non sufficimus, vicinum domui nostrae convocemus, id est manentem in eadem fide catholica inquiramus. Sin autem nos neque ille ad id comprehendendum sufficimus, tunc illud igne fidei comburamus. Sed isti multos habentes vicinos domui suae conjunctos, ex superbia nolunt aliquem convocare, maluntque nescire quam ab alio quaerere; et si aliquem inquirentem sciant, illum esse haereticum clamant, plus de suo caputio (1138D)praesumentes, quam sapientiae suae confidentes. Sed, quaeso, ne habitui credas, jam enim in eis impletum est, quod ait Satyricus: Fronti nulla fides, quis enim non vicus abundat Tristibus obscoenis? Et iterum: Rarus sermo est ille, et magna libido tacendi. Atque supercilio brevior coma. Et quoniam de prima creatione rerum fecimus mentionem, quam diversi diversis temporibus dicunt esse factam, doceamus in quo tempore et quibus rationibus dicunt esse factam. Hebraei ergo et Latini dicunt in vere principium mundi fuisse. Unde Virgilius de diebus veris loquens ait: Non alios . . . in prima origine mundi Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem. Deinde subjungit: Ver illud erat, ver tempus agebat (1139A)Horum talis est ratio: Quidquid creatur, aequalitate proportionum creatur; sed nullum tempus praeter ver temperatum est, in vere ergo creatio mundi facta est. Aegyptii vero in Julio illam esse factam dicunt. Quos secutus Macrobius, dicit in natali die mundi Cancrum gestasse lunam, Leonem solem. (1140A)Quorum haec est ratio: In prima creatione tantus fuit humor, quod terra erat aquis circumdata, tantus vero humor sine mixto calore temperari non potuit. Ergo in tempore anni in quo maximus calor est, id est in aestate, creatio mundi facta est.
LIBER SECUNDUS. (1139) PROOEMIUM. (1139A)In superiore particula de eis quae sunt et non videntur, et elementis, quae quidam visibilia, quidam invisibilia docuerunt, pro parvitate nostri ingenii summatim perstrinximus; nunc vero de unoquoque et ejus ornatu dicere satagamus. Sed quamvis multos ornatum verborum quaerere, paucos veritatem scientiae cognoscamus, nihil tamen de multitudine, sed de paucorum probitate gloriantes, soli veritati insudamus. Maluimus enim nudam veritatem praetendere, quam palliatam falsitatem. Sed quisnam est cui ariditas nostri sermonis displiceat, si nostri (1139B)animi occupationes cognoverit, ornatum sermonis non (1140A)quaesierit, sed de illo quod agimus stupebit. Quis enim ullus reliquus locus potest esse ornatui, cum oporteat quid et qualiter legamus cogitare: deinde legendo exponere, in disputationibus contra falsa declamare, de aliorum inventis judicare, contra invidorum detractiones linguam acuere; ut jam impletum sit in nobis illud de filiis Israel, qui reaedificantes templum, in una manu gladium, in altera lapidem habebant? Sed haec hactenus. Nunc de singulis elementorum et uniuscujusque (1140B)ornatu dicamus, a superiori, id est ab igne, incipientes.
CATALOGUS LIBRI II. (1139) (1139B)Quid sit aether.--Unde aquae congelatae sint super aethera.--Quod non est bona ratio dicere hoc, quia Deus facere potest.--Quid sit quod in modum pellis extensae videtur.--Quot modis fiat sermo de superioribus.--Quare ignis dicatur firmamentum.--De infixis stellis.--Quot circuli dicantur esse in firmamento.--Qui visibiles: qui item invisibiles.--Unde incipiat galaxias, et quomodo extendatur.--Qualiter zodiacus distendatur, et quare sic sit nominatus.--Quomodo in zodiaco sint signa disposita.--De quinque parallelis.--De duobus coluris.--De horizonte et meridiano circulo.--De motu firmamenti.--De Saturno.--Quare aliqua stella dicatur frigida.--Quare non omne igneum sit calidum.--Quot modis nomina qualitatum rebus attribuant.--De Jove.--De Marte.--De Venere.--Quomodo eadem stella dicatur Lucifer et Hesperus.--De (1139C)Mercurio.--De Sole.--Quare retrogradae et stationariae (1140B)videantur.--Unde visum sit quibusdam quod Sol sit quartus, quibusdam quod secundus a Luna.--Quae sententia magis inde sit sequenda.--Utrum moveatur sol cum firmamento, vel contra.--Quae necessitas fuit, ut Sol oblique moveretur.--Quas diversitates operatur ascendendo vel descendendo.--Quae sint qualitates temporum, et quibus elementis, quibus aetatibus consimilia sint.--Quare citius moriantur infirmi in vere et autumno.--Quid sit naturalis dies, et de ejus partibus.--Quid sit dies usualis.--Unde inaequalitas et aequalitas dierum.--Unde eclipsis Solis.--Quare in singulis non contingat.--De Luna.--Quare Luna non habeat proprium splendorem et calorem.--Quare splendor in Luna crescat et decrescat.--De eclipsi Lunae.--Quare singulis mensibus non contingat.--Quae sit umbra conoides.--Quae cylindroides.--Quae calathoides.--Quid (1140C)sit ombrosum quod in medio Lunae apparet.
INCIPIT LIBER SECUNDUS. (1139) (1139C)Ignis est spatium a luna sursum, quod idem aether dicitur, cujus ornatus est quidquid super lunam videtur, scilicet stellae tam infixae quam erraticae. Sed quaeret aliquis: Estne super lunam nisi aether et stellae et praetaxati spiritus, an ibi sunt aquae congelatae, supra quas sunt aliae? Dicunt inde quidam super aethera esse aquas congelatas, quae in modum pellis extensae oculis nostris occurrunt, super quas sunt aquae, auctoritate divinae paginae hoc confirmantes, quae ait: Posuit Deus firmamentum in medio aquarum, et iterum: Dimisit aquas quae erant sub firmamento, ab his quae sunt super firmamentum. Sed quoniam istud contra rationem est, quare sic esse non possit ostendamus, et qualiter divina pagina in praedictis intelligenda sit. Si ibi sunt aquae congelatae, ergo aliquid ponderosum et grave. Sed proprius locus ponderosorum et gravium terra est. Si iterum (1139D)sunt ibi aquae congelatae, conjunctae sunt igni, vel non. Si igni conjunctae sunt, cum ignis calidus sit et siccus, aqua vero congelata, frigida et humida, contrarium suo contrario sub medio est conjunctum; nunquam ergo ibi concordia, sed contrariorum est repugnantia amplius. Si aqua congelata conjuncta est igni, vel dissolvitur igne, vel exstinguit ignem. Cum ergo ignis et firmamentum maneant, non sunt aquae congelatae igni. Si non sunt igni conjunctae, est aliquid inter eas et ignem. Sed quid erit? Elementum. Sed nullum est superius igne, factum ex elementis. Visibile ergo. Unde igitur non videntur? Restat igitur ibi non esse aquas congelatas. Sed scio quid dicent: Nos nescimus qualiter hoc sit, sed scimus Deum hoc posse facere. Miseri, quid miserius quam dicere istud est, quia Deus illud facere potest, nec ostendere rationem quare hoc sit, nec utilitatem ad quam hoc sit. Non enim quidquid Deus facere potest, (1140C)facit. Ut enim verbis rustici utar, Potens est Deus de trunco facere vitulum. Fecitne unquam? Vel igitur ostendat rationem quare hoc sit, vel utilitatem ad quam hoc sit, vel desinat judicare sic esse. Si ergo nec aquae congelatae ibi sunt, nec super eas sunt aliae. Cum autem divina pagina dicit, Divisit aquas quae sunt sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum, aera firmamentum vocavit, quia firmat et temperat terrena. Super hunc sunt aquae vaporaliter, in nubibus suspensae, quemadmodum in sequentibus ostendetur, quae diversae sunt ab his quae sunt sub aere. Similiter exponatur, Posuit firmamentum in medio aquarum. Quamvis hoc plus allegorice quam ad litteram dictum esse credamus. Iterum dicatur: Quid est quod ibi videmus spissum, et aquei coloris? ignis enim non est. Si enim aer ex nimia sui subtilitate videri non potest, multo minus ignis, qui (1140D)est subtilior, deinde talis color igneorum non est. Ad quod dicimus, nihil ibi videri, sed visum ibi deficere, et ex defectu visus, hominem ibi quoddam spissum confingere. Cum enim radius ille interior qui visum operatur ad superiora dirigitur, nec est ibi obstaculum quo repercutiatur, deficit, deficiendoque spissatur. Sed quia per oculum, in quo est aqueus humor, et cristalleidos transit, quod de compositione oculi loquentes ostendemus, cum deficit, nec alius color sibi occurrit, talem, id est aqueum sibi confingit. Hic subjicient: Si nihil ibi videtur, imo visus ibi deficit, quomodo dictum est: Coelum tegit omnia, stellas esse infixas in firmamento, in eodem undecim esse circulos, in uno quorum duodecim sunt signa, dicemusne eis? tarde respondeamus. Tribus igitur modis loquitur auctoritas de superioribus: fabulose, astrologice, astronomice. Fabulose loquitur inde Nemroth, Higinus, Aratus, Taurum illuc esse translatum, (1141A)et in signum mutatum dicentes, et sic de aliis. Quod genus tractandi maxime est necessarium. Non enim scimus de unoquoque signo, in qua parte coeli sit, et quot stellae in eo sint, et qualiter dispositae. Astrologice vero tractare, est ea quae videntur in superioribus dicere, sive ita sit, sive non, multa enim ibi videntur esse, quae non sunt, quia visus fallitur; sic tractat Marcianus, Hipparchus. Astronomice tractat Julius Firmicus, Ptolomaeus. Cum ergo dictum est: Coelum tegit omnia, astrologicum est, quia sic videtur; vel aether dicitur coelum, quia est diversis stellis caelatum. Dicitur firmamentum, quia suo effectu et calore stellarum, quae in eo sunt, firmat et temperat subdita. Coelum igitur tegit omnia, quia in aethere et sub aethere omnia continentur. In hoc dicuntur stellae infixae, non ut gemma in auro, sed quia in illo existentes, semper in eadem parte illius videntur, et quoniam de infixis fecimus mentionem, quaeramus utrum moveantur, an omnino careant motu; et si moventur, qualiter moveantur. Sunt qui (1141B)eas non moveri asserunt, sed a firmamento, et in eo fixas ad ortum et occasum referri. Alii dicunt eas proprio motu moveri, quia igneae sunt naturae, neque aliquid in aethere vel aere sine motu posse sustentari, sed semper in eodem loco et circum se moveri. Tertii dicunt eas etiam de loco ad locum moveri, nullum tamen earum motum oculis nostris sentire, quia tantum spatii in peragratione sui circuli consumunt, quod vita humana, quae brevis est, etiam ad breve punctum tam tardae accessionis comprehendendae non sufficit. Quamvis vero huic sententiae quod de loco ad locum moveantur, consentimus, aliam tamen rationem quare motus earum non sentiatur praetendimus, quae talis est. Omnis motus discernitur per immobile, vel per minus mobile. Cum enim aliquid movetur, si aliquid immobile vel minus mobile videatur, cum aliquid praeterire vel propinquare videmus, motum sentimus. Sin autem aliquid moveatur, neque aliquid extra ipsum, vel immobile (1141C)vel minus mobile videatur, motus non sentitur. (1142A)Quod per navem currentem in mari probari potest. Motus ergo stellarum per immobile vel minus mobile superpositum sentitur, nunquam superpositum, ut per signa motum planetarum discernimus, quia modo sub hoc signo, modo sub alio videntur. Super praedictas autem stellas nihil est visibile, nec ideo est quo motus earum discerni possit. Moventur ergo, sed infixae dicuntur, quia motus earum non sentitur. In eodem firmamento undecim dixerunt esse circulos, quorum duo sunt visibiles, alii invisibiles. De visibilibus ergo prius, deinde de invisibilibus disseramus. Duo ergo visibiles, galaxias, id est, lacteus circulus. Gala enim lac, χίος circulus, et zodiacus; et incipit galaxias juxta Septentrionem ex parte Orientis, et ab obliquo per Cancrum et Capricornum transiens, ad idem revertitur principium. Dicitur autem sic propter notabilem sui claritatem. Si quis vero unde sit ille in illa parte coeli notabilis splendor scire desiderat, Macrobium legat. Zodiacus vero a Capricorno per Arietem ad Cancrum ascendens, de Cancro (1142B)per Libram ad Capricornum descendit. Descendere vero et ascendere, juxta nostrum situm, intellige hic duodecim aequas partes, ut refert Macrobius, per fluxum aquae divisus est, quarum unaquaeque dicitur signum, quia eis signamus in qua parte coeli sit sol et alii planetae, et ad quam exierint, et ad quam debeant pervenire. Quae signa quia nominibus animalium titulata sunt, ut Aries, Taurus, etc., circulus qui ea continet, Zodiacus dicitur. Ζωὴ enim est animal. Si quis autem causas nominum quaerat, Helpericum legat. Signorum vero talis est dispositio, quod propinquus nobis est Cancer, scilicet, in confinio nostrae habitabilis et torridae. Deinde Leo aliquanto descendit versus Orientem, post Virgo; deinde Libra, in medio torridae zonae existens; ultra quam es Scorpius, deinde Sagittarius; post quem est Capricornus, a nobis remotissimus; deinde oblique descendendo est Aquarius, postea Pisces; deinde Aries, in medio torridae zonae Librae suppositus, supra est (1142C)Taurus, postea Gemini, deinde Cancer.
(1141)DE ABSIDIBUS PLANETARUM.(1143) (1143B)Hanc figuram dedimus, non ut obliquitatem signorum, vel ascensum, vel descensum, vel remotionem, vel propinquitatem notaremus, sed ut dispositionem illorum, et quod cujus planetae primum secundarum ( sic ) vel solum domicilium dicatur manifestaremus: quod signum cujus mensis sit, et quare, tractando de sole dicemus. Novem alii circuli invisibiles sunt, quorum quinque sunt paralleli: unus quorum aequinoctialis dicitur, hic est qui per medium torridae zonae vadens per Arietem et Libram, in duo hemisphaeria coelum dividit. Dictus aequinoctialis, quia quando sol ad ipsum vel ascendendo vel descendendo pervenit, dies et noctes aequat, de quo in sequentibus docebimus. Alter de parallelis dicitur conjunctio nostrae habitabilis et torridae. Tertius conjunctio ejusdem et frigidus. Quartus ex altera parte, conjunctio torridae et alterius habitabilis. Quintus ejusdem conjunctio et frigidus, ut hic apparet. Sed quia auctoritas dicit quinque zonas esse in (1143C)coelo, utrum in aethere vel in aere sint, tractantes de aere dicemus. Isti circuli paralleli, id est, aequi, distantes dicuntur, quia a medio, id est, aequinoctiali aequaliter distant. Tantum enim distant conjunctio nostrae habitabilis et frigidae alterius. Post hos duo coluri, quorum principium in medio Septentrionis est, sed alter inde ascendit per Cancrum, et, descendens per Capricornum, ad idem redit principium. Alter inde per Orientem revertitur, per Occidentem et Libram, ad idem principium; et ita in summo Septentrionis se intersecant, et coelum in quatuor quadrantes dividunt. Dicuntur autem coluri, quasi colon uri, id est, membrum bovis silvestris. Colon enim est membrum, urus bos silvestris: dicti sic propter imperfectionem, non quia in se sint imperfecti, sed quia illa pars alterius poli quam intersecant nunquam a nobis videtur. Duo qui ad praedictum numerum supersunt, meridianus est et horizon. Meridianus vero circulus est linea intelligibilis, illam partem coeli designans in qua sol existens aequaliter ab ortu (1143D)et occasu distat. Horizon vero ubi videtur coelum cum terra jungi: dictus horizon, quasi limitans. Isti duo ultimi non scribuntur in sphaera, quia pro diversitate habitantium, vel circumspicientium, variantur. Motus vero aetheris vel ignis, quod praedictis rationibus (1144B)dicitur firmamentum, vel coelum, talis est. Cum ignis naturaliter sit in motu, nec supra ipsum sit, quo ascendat, ut ostendimus, nec descendere potuit, quia hoc contra suam naturam est, et omnia inferiora loca ab inferioribus elementis occupata erant. Iterum inutile fuit illum descendere, descendendo nempe terram incenderet, nec aliquid in ea vivere posset. Ergo in quo potest et habet movetur, id est, in circuitu, et est in circuitu, non occupando diversa loca se movere est, partes aliter suas in eodem loco habere. Sic vero in circuitu se vertendo, ab ortu per occasum, ad ortum refert secum stellas tam erraticas quam infixas. Quamvis tamen sic super terram volvatur non recto modo, sed oblique circa nostram habitabilem movetur, quod per polos videri potest. Est autem polus stella immobilis, una in hoc capite, altera in alio. Axis vero est linea intelligibilis, de polo ad polum per medium terrae directa, circa quam volvitur firmamentum. Si ergo recto modo volveretur (1144C)firmamentum, unus de polis recto modo esset super terram, et alter sub terra, vel in lateribus terrae. Cum igitur unus sit inter medium coeli, et latus ex nostra parte, et similiter alter ex alia linea, quae dicitur axis obliquata est, et circa ipsam oblique volvitur firmamentum. Et quoniam falsam sententiam quorumdam de firmamento satis improbavimus, nostram vero ponentes probavimus, et de stellis fixis in eo, et de circulis et motu ejusdem non tacuimus, de planetis dicere incipiamus; et quia a summo elementorum incoepimus, a summo planetarum incipiamus.
Summus itaque planetarum Saturnus dicitur in peragratione zodiaci, fere triginta annos consumens, unde in fabulis senex fingitur. Haec stella frigida et nociva dicitur esse, de cujus frigiditate primum, deinde de nocivitate disseramus. Stellam istam esse frigidam sic antiqui astrologi probaverunt: cum scirent solem existentem in Cancro terras adurere, videbant in aliquo anno hoc minus contingere; scientes autem ex natura solis hoc non esse, quaesierunt (1144D)quis planeta esset in eodem signo cum sole, reperientesque Saturnum, dixerunt in eo causam frigiditatis esse. At dicet aliquis: Cum omne corpus stellarum igneae sit naturae, quod probat motus et splendor, unde una stella dicitur frigida et alia calida? (1145A)Non enim illam probamus rationem, qua dicunt quidam ex vicinitate aquae et terrae. Probavimus enim aquas congelatas in superioribus esse non posse. Sunt qui inde dicunt plures esse qualitates ignis, quae in quibusdam corporibus sunt conjunctae, in quibusdam divisae. Ut igitur est quoddam igneum et calidum, et non splendidum, ita est quoddam splendidum, et non calidum. Dicunt quod ignea non sunt calida, nisi quae alicui spissae et humidae materiae, quam in sui substantiam transmutent, sunt vicina. Unde si alicui igneo desit vicinitas spissi humoris, in eo calor deficit. Hoc vero per solem probant, qui in convallibus, ubi aer spissior est, magnum exercet calorem, in altissimis vero montibus propter aeris subtilitatem non exercet. Cujus rei sunt indicium nives perpetuo ibi existentes, de quo loquentes de situ terrae satis dicemus. Volunt etiam isti super lunam nullum fervorem esse, prae nimia aeris subtilitate. Nos vero dicimus nomina qualitatum (1145B)tribus modis rebus attribui, vel propter effectum, ut vinum dicitur calidum, quia calorem efficit, etsi frigidus sentiatur; vel propter sensum, ut cum dicimus aquam bullientem esse calidam, etsi naturaliter sit frigida; vel propter signum, ut cum dicimus: Sanum est bene dormire, sine difficultate spirare. Cum igitur aliqua stella dicitur frigida, effectui deputetur. Quamvis ergo in se calida sit, si efficiat frigus, dicitur frigida. Inde quia Saturnus junctus soli minuit calorem, propter effectum dicitur frigidus, etsi in se sit calidus. Sed dicet aliquis: Si corpora stellarum sunt ignea, unde accidit quod quaedam de illis frigus efficiunt? Omnes non in omnibus posse inveniri rationem, sed in quibusdam recurrendum esse ad Creatorem, quamvis possimus hanc inde rationem reddere, quod diversa ignea ex propinquitate et remotione magis et minus calefaciunt. Unde Saturnus, quia a nobis est remotior non calefacit terram. Sol vero quia est terrae propinquus, (1145C)magis eam incendit. Vel dicamus, quod quamvis aliqua stella sit calida, sunt in ea aliquae qualitates nobis ignotae, propter quas calor non potest descendere; sed quia in medio quaestionem proposuimus, nec omnia possumus omnes, erit ingenii uniuscujusque inquirere quid pro solvenda hac quaestione possit invenire. Haec eadem stella ex frigiditate dicitur nociva, maxime quando est retrograda. Inde in fabulis falcem deferre dicitur. Deferens enim falcem, plus nocet recedendo quam accedendo.
Post Saturnum est Jupiter in peragratione zodiaci, duodecim annos consumens. Haec stella est benevola, quippe ut temperata in qualitatibus, quod per conjunctionem ejus cum sole probatum est. Sed quoniam inter Saturnum et Martem est media, si in superiori vel inferiori abside sui circuli existat, temperatur eorum nocivitas, sed minoratur ejus benevolentia. Inde est quod in fabulis dicitur Jovem patrem Saturnum regno expulisse, quia Saturno vicinior (1145D)factus, naturalem aufert ei nocivitatem. Dicicitur etiam adulterando diversos genuisse, quia conjungendo se praedictis, diversa in terrenis efficit.
Tertius est Mars; stella, scilicet, calida et sicca, et inde nociva, in biennio zodiacum peragrans; sed inter Jovem et Venerem positus, quae stellae sunt benevolae, ex eorum vicinitate suam minuit nocivitatem, et illorum benevolentiam. In praeliis dicitur dominari, quia calorem et siccitatem, ex quibus est animositas, confert, calidi enim et sicci sunt animosi.
Quartus autem secundum Platonicos est Venus; stella calida et humida, et inde benevola, in anno fere zodiacum circuiens. Dicitur adulterata cum Marte, quia in superiore abside sui circuli existens, facta vicina Marti, minus est benevola. Dicitur dea luxuriae esse, quia confert calorem et humorem, ex quibus est luxuria. Ut enim propter Venerem breviter dicamus, quod prolixius loquentes de homine (1146A)exponemus, calidi et sicci multum appetunt ex calore luxuriam, sed ex siccitate non sustinent effectum. Frigidi vero et sicci nec appetitum, nec effectum habent, nisi raro, et si faciunt, maxime eis nocet. Frigidi vero et humidi e contrario male appetunt, sed sustinent effectum; calidi vero et humidi appetitum et effectum habent, maximeque corporibus illorum prodest. Haec eadem stella Lucifer et Hesperus dicitur. Sed Lucifer tantum in mane ante solem videtur, Hesperus quandoque potest in vespere. Unde est quaestio, an in eodem anni tempore possit esse Lucifer et Hesperus. Dicunt quidam hoc esse non posse. Cum enim paris est velocitatis cum sole, et fere in eodem spatio temporis cursum suum perficiens, quomodo in una eademque nocte, in vespere sequetur solem, et in mane praecedet? In uno igitur tempore anni praecedet solem, et tunc est Lucifer; in altero sequetur, et tunc est Hesperus. Alii dicunt illum ante solis ortum videri, et post occasum (1146B)ejusdem, non tamen illum praecedere et subsequi, hoc namque impossibile est. Dicunt autem stellam illam altiorem esse sole, unde diutius videtur in vespere, etsi non sequatur solem, citius in mane, etsi non praecedat. In eodem igitur tempore anni Lucifer et Hesperus dicitur, non quia praecedat solem, et subsequatur solem, sed quia ante ipsum, et post ex sui altitudine videtur. Tertii dicunt Venerem et Mercurium esse fere ejusdem coloris et quantitatis, semperque solem comitari. Cum ergo sic illum comitantur, quod altera praecedit et altera sequitur, praecedens in vespere propter splendorem solis non videtur, sed subsequens post ejus occasum apparet. Contra autem est in mane, praecedens etenim videtur, sed sequens splendore diei occulitur; sed quia unius coloris sunt et quantitatis, una et eadem stella reputatae sunt.
Quintus est Mercurius, fere in anno similiter cursum suum perficiens, cum quo Venus adulterata dicitur, quia quando est in inferiori abside sui circuli, (1146C)qualitatibus illius se commiscet.
Sextus est sol; sed antequam de eo dicamus, de statu et retrogradatione omnium praedictorum doceamus: deinde cum Chaldaei et eorum sequaces dixerint solem esse in medio planetarum, super Venerem et Mercurium, Aegyptii vero, quos secutus est Plato, eumdem sextum dixerunt, Mercurioque et Veneri suppositum. Dicunt igitur quidam solem esse attractivae naturae. Si igitur illae praecedant solem, si propinquae sunt, attrahit eas ad se; si autem remotae, saltem cogit eas stare, donec eas transierit: quod ostendunt per similitudinem adamantis et ferri. Alii dicunt eas nunquam stare, sed tamen videri quod stent, quia cum sint igneae naturae, necesse est quod semper sint in motu. Videntur tamen aliquando ex arsi et thesi stare. Constat enim inter omnes astrologos unumquemque de praedictis planetis plus solito removeri a terra, et tunc elevatur. Aliquando plus solito versus terram descendere, quod primi (1146D)dicimus. Cum ergo elevantur et deprimuntur, si recto modo hoc fiat, quia dum elevantur, sub eadem parte signi videntur, et stare credunt; sin autem retro aliquando, retro ire videntur.
(1147A)Hujus elevationis et depressionis causa est sol. Cum enim sit fons totius caloris, aliquando plus solito desiccat superiora et inferiora. Unde corpora stellarum desiccata, plus solito levia ascendunt. Si iterum ad nutrimentum sui plus solito attrahant humorem, plus solito humida et gravia reddit ea, unde plus solito descendunt. Quod ergo dicuntur stare, astrologicum est, quia sic videtur. Deinde dicendum est cur Chaldaei dicant solem quartum, Aegyptii vero et Plato sextum. Verum est solem esse sub Venere et Mercurio juxta lunam. Cum enim luna sit frigida et humida, necesse fuit ut sol, qui est calidus et siccus, esset ei vicinus, quatenus ex calore solis frigiditas lunae, et ex siccitate humiditas temperaretur, ne cum vicina sit terrae, et inde magis ei dominans, si distemperata ad eam veniret, distemperatam eam redderet. Iterum cum luna proprio careat splendore (ut ostendimus) et a sole accipiat, necesse fuit ut fonti sui luminis, sine medio sit subjecta. Sed quamvis hoc ita esse verum sit, Chaldaeis tamen aliter visum est, ex hoc quod (1147B)dicemus. Sol et Mercurius et Venus ita conjuncti (1148A)sint, quod fere in eodem spatio temporis suos perficiunt cursus, scilicet, in anno. Fere ergo aequales sunt circuli eorum, si juxta quantitatem circulorum planetae brevius vel prolixius tempus in peragratione zodiaci consumunt Cum ergo fere aequales sint, unus ab alio totus non continetur. Intersecant ergo sese ita, quod circulus Veneris in inferiori sui parte intersecat superiores partes circulorum Mercurii et Solis, plus comprehendens de Mercuriali quam de solari. Circulus vero Mercurii superiori parte sui intersecat Venereum, inferiori solarem. Circulus autem solis superiori parte sui intersecat Mercurialem et Venereum, plus Mercurialem, minus Venereum. Sed quia facilius elabitur animo, oculis subjecta descriptione, intersecationem illam ostendimus, circulos aliorum planetarum et zodiacum adjungentes, hos omnes in duodecim partes dividendos, ut appareat cum signa sint ejusdem quantitatis, quare plus moveatur sol in geminis quam in (1148B)aliis.
(1147)DE DISCURSU PLANETARUM PER ZODIACUM.
(1147C)Cum igitur circulus solis in superioribus partibus illorum circulorum ambiatur, juste inferior illis dicitur. Sed quia contingit aliquando solem per superiora sui circuli currere, illas vero stellas per inferiora suorum, et tunc liberius apparent. Sol enim non tantum obscurat subjecta, quantum superposita reputatus est illis superior. Sed jam tractatum ad solem transferamus. Sed quoniam caeteri planetae, quemadmodum sol moventur, de motu solis dicamus, ut de aliis similia intelligantur. Generalis ergo (1148C)sententia fere omnium philosophorum fuit, firmamentum ab ortu ad occasum volvi; solem vero et alios planetas contrario motu ab occasu ad ortum moveri, quod ostendunt oculis per signorum dispositionem. Cum enim Aries sic sit positus, quod quando in medio coeli est, inter illum et Orientem est Taurus, deinde Gemini, post Cancer, inter eumdem et Occidentem sunt Pisces, post Aquarius, deinde Capricornus, ut in figura apparet paginae sequentis.(1149) (1149B)Si ergo sol versus Occidentem tenderet de Ariete in signum versus Occidentem positum, id est, in Pisces transiret, deinde in caetera. Cum ergo sol in signa versus Orientem posita, scilicet, in Taurum, etc., de Ariete transeat, sine dubio de occidente in orientem moveretur. Subnectunt etiam rationem quare sit necesse sic esse. Cum firmamentum ab ortu in occasum volvitur, si planetae similiter moverentur, tantus esset impetus, quod in terra nihil stare nec vivere posset. Ut ergo rapido motui firmamenti obviarent, impetumque illius temperarent, in contrarietatem motu retorti sunt. Sed quamvis contra firmamentum deferantur, firmamentum tamen refert eos secum ad ortum et occasum, ut si aliquis existens in navi, contra quam navis currat, se moveat, tamen a navi quocunque vadit refertur, non ideo a contrario motu quiescens. Ergo quod paulatim vadit ad Orientem, naturalis est motus; quod quotidie ad ortum et occasum, ex firmamenti impetu. Quidam (1149C)tamen aiunt hoc esse non posse. Cum enim sol non sit de infixis stellis in firmamento, qualiter refertur ab ipso? Si enim aliquis extra navem est, qualiter a navi defertur? De eo vero quod dicunt, solem ad signa adversus Occidentem posita transire, dicit sic videri, non tamen ita esse. Cum enim ait firmamentum et sol naturali motu ab ortu ad occasum tendant, ita quod sol est sub prima parte Arietis, quia firmamentum aliquanto velocius est sole, transit cum in tricesima parte unius signi. Cum igitur sol venit ad ortum, non illa pars signi, quae ante videbatur, super solem videtur, sed posterior, et ita per singulos dies transeundo videtur, quod ad signa posteriora eat, cum tamen non eat. Quod per simile lunae probari potest. Cum enim certum sit lunam ad Septentrionem non currere, si super ipsam nubes currant, quando transeunt lunam, videtur contra nubes ad Septentrionem currere. Sed quia priori sententiae doctissimus omnium philosophorum consentit, et vera est, illi concedamus, contraque hoc (1149D)quod ille dicit solem a firmamento non posse referri, cum in eo non sit. Et si possumus dicere, quod est in firmamento juxta nostram sententiam, quia dicimus aethera firmamentum vocari, tamen dicimus, et si non sit in firmamento, posse referri ab eo. Ut enim in eodem exemplo de navi persistamus, si aliquid leve juxta navem sit, impetu illius refertur, etsi in ea non sit. Ergo sol cum levis et igneae sit naturae, a firmamento, et si in eo non sit, potest relerri. (1150B)Moventur ergo sol et alii planetae ab Occidente in Orientem non recto modo, sed obliquando, sed modo descendendo ad Australia, modo ad nostram habitabilem, ascendendo juxta praedictam signorum dispositionem. Sed dicet aliquis: Quae necessitas fuit quod sol obliquando, et non recto modo, volveretur?
Responsio. Magna quam ut ostendamus, praedoceamus quas diversitates oblique meando operetur, a remotiori, id est, a Capricorno incipientes. Cum ergo sol intrat Capricornum, quod in medio Decembris contingit, semper enim sol in medio mensis intrat signum, et in medio sequentis mensis exit, eique mensi attribuitur, in quo sol illud intrat, quia tunc remotissimus est a nobis, et nostra habitabilis frigore astringitur. Terra enim et aqua naturaliter sunt frigida, nisi a sole calefiant. Iterum cum non sit quo arescat aer, spissatur in nubes, quae in pluvias dissolvuntur; inde fit quaedam anni varietas, (1150C)quae hiems vocatur. Est autem hiems frigida et humida, extenditurque donec sol transeat Aquarium et Pisces, quorum primum intrat medio Januarii, secundum medio Februarii; constat ergo in tribus mensibus, et hoc est verum de quatuor anni temporibus. In hoc constringuntur pori superficiei terrae, nec potest calor evaporare, qui remanens nutrit radices herbarum et arborum, vicemque matris praegnantis obtinet, crementum autem non confert, quia nec calor nec humor, ex quibus est augmentum, potest ascendere propter frigoris constrictionem. Sed unde gelu, unde nives, unde grandines, unde pluviae, unde tonitrua et fulmina contingant, tractantes de aere dicemus. Huic tempori consimilia sunt, aqua, phlegma, decrepita aetas. Haec etenim frigida sunt et humida. In eodem se melius habent cholerici, pejus phlegmatici, melius juvenes, pejus decrepiti. Pessima est infirmitas, quae est ex phlegmate, ut febris quotidiana minus mala, quae est ex cholera, ut tertiana. Utile est in eodem augmentare cibum. Pori (1150D)enim humani corporis ex frigiditate constringuntur, nec potest calor evaporare qui intus remanens plus consumit; contra igitur interiorem decoctionem necesse est infundere exteriorem refectionem. Inde est quod apud antiquos deus hiemis pinguis ventre pingebatur, et ab immunditia paludis Spurius appellabatur. In eodem bonum est uti calidis et siccis.
Tunc igitur sol ascendendo usque ad Arietem pervenit, qui in medio Martii intrat, nec nimis remotus, (1151A)nec propinquus, utpote in medio torridae zonae positus. Unde aer nostrae habitabilis nec nimis calidus est, nec frigidus, nec nimis humidus, nec siccus, sed inter quatuor qualitates temperatus. Ex qua temperie pori aperiuntur, evaporatque fumus humidus, per radices herbarum et arborum conscendens, confert eis augmentum et vegetationem. Unde quidam mensis hujus temporis dicitur Aprilis, quasi aperilis, quia tunc terra aperitur in flores. Estque proprium ejus, quod inconstans sit, modo, scilicet, pluviosum ex vicinitate hiemis, modo siccum ex vicinitate aestatis, modo eadem ratione calidus, modo frigidus. Inde est quod in Martio saepe infirmantur homines, quia cum corpora humana modo aperta sunt ex calore, statim corrumpuntur subito frigore. Sed si quis in hoc tempore se conservaret tardius, prius in illo quam in aliis infirmitatem incurreret. Hic subjiciet aliquis: Unde ergo est quod si aliquis intret hiemem cum aliqua infirmitate, non tam saepe moritur in hieme quam in vere? Cum infirmitates oriuntur (1151B)ex malo humore, per membra se diffundente, ex frigiditate hiemis confringuntur humores, nec possunt diffluere; ex calore autem veris idem dissolvuntur, quibus discurrentibus per membra, succumbit homo et moritur. Haec temperies ab Ariete incipiens, extenditur dum sol est in Tauro, et in Geminis primum, quorum intrat medio Aprilis, secundum medio Maii. Huic tempori consimiles sunt aer, sanguis, pueritia, quia calidi et humidi sunt. In eodem melius habent melancholici, pejus sanguinei; melius senes, pejus pueri. Pessima est infirmitas quae venit ex sanguine, ut synoca; minus mala quae est ex melancholia, ut quartana. In eodem est conveniens uti frigidis et siccis.
Cum autem sol usque ad Cancrum ascendit, ex propinquitate sui terram incendit et desiccat. Unde est aestas calida et sicca, quae incipiens in medio Junii, quando sol intrat Cancrum, extenditur dum sol est in Leone, quem medio Julii intrat; dumque est in (1151C)Virgine, quam intrat medio Augusti. Hujus temporis est herbarum et arborum radices desiccare. Consimile est igni, cholerae, juventuti, haec etenim calida et sicca sunt. In eo se melius habent phlegmatici, pejus cholerici; melius decrepiti, pejus juvenes. Pessima est infirmitas quae venit ex cholera, ut tertiana; minus mala, quae est ex phlegmate. In eodem utile est uti frigidis et humidis. Augmentandus est potus, cibus minuendus. Etenim ex calore aperti sunt pori corporis, evaporat calor naturalis; unde non ita cibus digeritur. Sed quia potus cito transit in sanguinem, augmentandus est. Hic oritur quaestio: Cum istae diversitates in praedictis temporibus, ex propinquitate et remotione solis habeant contingere, sol vero existens in Leone tantum distat a nostra habitabili, quantum exis ens in Geminis, in Virgine quantum in Tauro, in Libra quantum in Ariete, quare in illis temporibus operetur calorem et humorem, in duobus istorum calorem et siccitatem, in (1151D)tertio frigiditatem et siccitatem? Cui respondendum est quod existens in tribus vernalibus, ex quo propinquus est, operatur calorem, ex vicinitate hiemis praecedentis humorem. Cum vero est in Leone et Virgine, ex propinquitate operatur calorem; sed quoniam ex calore veris et aestatis jam est humor desiccatus, non est quo temperetur calor, nec est unde sit humiditas; unde est tempus calidum et siccum. Cum vero est in Libra, quia jam omnino desiccatus est humor, et exstinctus calor, oritur autumnus frigidus et siccus, in quo fructus intus habentes humorem, ut racemi, ex gemina siccitate, scilicet, autumni, maturi colliguntur. Incipit autem autumnus medio Septembri sole intrante Libram, durans dum sol est in Scorpione et Sagittario, primum quorum intrat medio Octobris, secundum medio Novembris. Assimilatur huic tempori terra, melancholia, senectus, quia frigidae et siccae sunt. In eo se melius habent sanguinei, pejus melancholici; pueri (1152A)melius, pejus senes. Pessima est infirmitas quae nascitur ex melancholia; minus mala, quae ex sanguine. Ut enim generaliter dicamus, in omni tempore anni pessima est infirmitas quae fit ex humore simili tempori. Qualitatibus enim temporis augetur materia morbi. Minus est mala quae fit ex humore contrario tempori, minuitur nempe qualitate temporis materia morbi. In eodem est utile, uti calidis et humidis. Inaequale est hoc tempus ex vicinitate praecedentis aestatis, et subsequentis hiemis. Ex quo et ex succis fructuum tunc abundantium, periclitantur indiscreti homines. Hic oritur quaestio similis praecedenti: Cum sol existens in Scorpione tantum distet a nobis quantum in Piscibus, in Sagittario quantum in Aquario, quare alias in istis operetur qualitates, alias in istis? Hujus facilis est solutio. In praecedentibus, id est, in Scorpione et Sagittario, quia ex aestate desiccatus est humor, jamque sol medium torridae transiit, est frigus et siccitas. In aliis similiter remotus est, ex quo est frigiditas; (1152B)sed quia jamdudum defecit calor, qui aera desiccat, paulisper spissatur aer in nubes, fitque tempus humidum. Quamvis ergo, ut praedictum est, hiems sit frigida nimis et humida, in fine magis humida, minus frigida, in medio aequaliter. Ver autem in principio magis humidum, minus calidum, in fine magis calidum, minus humidum, in medio aequaliter. Notandum vero est quod quamvis istae sint quatuor temporum proprietates ex accidente, tamen variantur, ut si cum sole in hiemalibus signis sit aliquis calidus et siccus planeta, ut Mars, est praeter naturam calida et sicca; similiter si in aestate sit aliquis frigidus et humidus cum sole, id est, praeter naturam frigida et humida. Ideo prudenti physico semper providendum est quae signa obtineat sol, et quis planeta cum eo sit in eodem signo, ut sciat qualis futura sit aestas, vel alia tempora, ut contra futuram qualitatem praesto sit medicamen. Cum igitur has diversitates operetur sol oblique ascendendo et descendendo, (1152C)videamus quid mali sequeretur, si semper recto modo volveretur. Sed de hoc nullus dubitat quod si semper ita propinquus nobis volveretur ut est in aestate, semper aestum haberemus, nec aliquid crescere posset. Similiter si semper remotus ut est in hieme, rigor frigoris semper esset, nec ex terra fructus et herbae nascerentur. Sed dicit aliquis: Si ita se moveret ut est in Ariete, quod aequaliter semper a nobis distaret, semper temperiem veris faceret, nec aliquid mali inde proveniret. Nos vero contra dicimus pessimum malum inde provenire, nunquam enim terra intus conciperet, quod agit in hieme; neque fructus, si aliqui nascerentur, ad maturitatem tenderent, sine quibus nullus animantium vivere posset. Sed quia diximus elementa, tempora anni, humores, complexiones, aetates similes esse, sub oculis in figura ( Vide primam figuram pag. seq. ), quod cui sit simile, ostendamus.
Quoniam de naturali motu solis et de eis quod agit (1152D)oblique ascendendo et descendendo satis docuimus, consequens est quatenus de eis quae agit relatus a firmamento dicamus. Cum igitur sol naturali motu ab Occidente in Orientem contra firmamentum nitatur, quotidie tamen a firmamento ad occasum refertur, existensque super terram, agit splendorem, qui dicitur dies. Eodem vero existente sub terra, in superiori parte est obscuritas, quae nox vocatur. Attendendumque est quod dies alius naturalis, alius usualis: de naturali ergo prius, deinde de usuali disseramus. Naturalis vero dies est spatium viginti quatuor horarum, continens usualem diem et noctem. Unde dicimus triginta dies in mense, cum in eo sint dies et noctes. Hunc philosophi in quatuor diviserunt, a nona parte noctis usque ad tertiam diei usualis, calidum et humidum dicentes; a tertia diei usualis usque ad nonam, calidum et siccum; a nona ejusdem usque ad tertiam noctis, frigidum et siccum; a tertia noctis usque ad nonam, frigidum et (1153A)humidum. Inde contingit quod quaedam infirmitates in diversis partibus ejusdem pejus et melius, secundum (1154A)praedictam rationem de temporibus, se habent. Usualis vero dies est spatium quo sol ab ortu ad (1153B)occasum refertur, hunc vero naturalem in quatuor diviserunt. Prima enim parte illius sol rubet, deinde splendet, postea calet, ad ultimum descendit et temperatur. Inde est quod in fabulis quatuor equi Phoebo attribuuntur, nomina praedictis proprietatibus convenientia obtinentes. Primus nempe Erytheus, id est, rubeus dicitur; secundus Acteus, id est, splendens; tertius lampas, id est, ardens; quartus Philogeus, id est, amans terram. In istis usualibus diebus tres in anno contingunt diversitates. Aliquando namque sunt aequales noctibus, aliquando prolixiores, aliquando breviores, quarum diversitatum haec est causa. Cum sol est in hiemalibus signis, tumor terrae, qui est in medio torridae zonae inter nos et ipsum positus, aufert nobis illum, ne cito videamus, et causa est quare cito ab oculis nostris auferatur; inde brevis est splendor apud nos super terram, et (1154B)sic dies brevis; umbra prolixa, et sic nox. Sed quando est in Cancro et in aliis aestivalibus signis, quia citra tumorem nascitur, cito in mane videtur, et tarde ab oculis nostris aufertur. Inde prolixus est splendor super terram, et brevis umbra. Eodem vero in Ariete vel Libra existente, quia aequaliter distat a nobis, aequaliter super terram et sub terra est. Inde aequalis est splendor, et aequalis obscuritas. Enumeratis effectibus solis tam ex naturali quam ex accidentali motu, de eclypsi ejusdem dicamus, unde et quoquo tempore contingat: ad cujus evidentiam praedicamus quod quemadmodum longitudo zodiaci in duodecim partes, quae signa dicuntur, divisa est, ita et latitudo in duodecim, quae dicuntur evaginationes. Has duodecim partes latitudinis tangit luna, sol vero per medium transit. ut monstrat subjecta descriptio.
(1153B)Cum ergo sol per medium latitudinis semper currat, si in die conjunctionalis gradus hoc contingat, luna fit in medietate ejusdem latitudinis, tunc est, (1154B)si recto modo posito inter terram et solem; quod si linea a terra dirigeretur, et per medium lunaris et solaris corporis iret, ut in figura pag. seq.
(1155A)DE ECLIPSI SOLIS FIGURA UTILIS.
(1155C)Si igitur luna interposita, facit radios solis elidi, quod objectu ejusdem ad terram non possunt descendere. Inde est quod nunquam nisi in tricesima luna, vel vigesima nona hoc contingit, quia alia die non est cum sole in conjunctionali gradu; non tamen in omni tricesima vel vigesima nona hoc contingit, sed quando fit, in eis contingit. Si enim inde conjunctionali luna non sit in medio latitudinis zodiaci, sed citra vel ultra (non monstrat subjecta descriptio), non potest luna visum vel descensum radiorum nobis auferre. Sed quia de sole pro posse nostro disserimus, deinceps de luna disseramus.
(1155D)Luna igitur ex propinquitate aquae et terrae spissius habet corpus quam caeterae stellae; unde non habet proprium splendorem neque calorem, sed a sole accenditur. Si enim proprium haberet calorem, cum vicina sit terrae, et per singulos menses ascendat ad Cancrum, descendatque ad Capricornum, per singulos menses aestum caloris et frigus hiemis in terram ageret, tamque continuis inaequalitatibus nihil vivere posset. Caruit ergo splendore et calore; a sole tamen superposito illustratur, non tamen semper aequaliter, quantum ad nos, sed modo est novilunium, modo plenilunium, modo interlunium. Unde ergo hoc contingat videamus. Quidam dicunt, quod quando est supposita soli in eodem signo, prae nimio splendore solis eam obscurari, nec posse apparere; sed quando elongatur a sole, in parte incipit splendor apparere. Unde cum plus removetur a sole, major in ea splendor apparet; quanto illi propinquior, est minor. Sed si inde, quia propinquior (1156A)est soli, minor in ea splendor apparet; quanto remotior, major in parte opposita soli prius apparet splendor. Cum ergo primum appareat ex parte solis, falsa videtur illorum sententia. Nobis vero videtur quod omne luminosum corpus supposito aliquo obscuro, in opposita parte sui jacit umbram, in parte sui splendorem. Cum ergo luna, quae (ut praediximus) naturaliter est obscura, soli est supposita in parte sui, id est, supra ponit sol splendorem in opposita parte, id est, versus terram jacit umbram, unde a nobis non videtur luna. Sed quando elongatur a sole, incipit parum splendoris ad modum gracilis cornu apparere, diciturque monoides; quanto plus elongatur a sole, plus splendor descendit, ita quod septimo die dichotomos, id est, divisa per medium videtur. Et notandum est quod quantum splendor descendit, tantum umbra ascendit, et e converso. Post septimam vero diem usque ad decimam quartam est amphicirtus, id est, minor plena, major dimidia. Quarta (1156B)decima vero die, quia per diametrum remota est a sole, quod potest probari ex hoc, quod sole occidente, illa oritur, jam tota umbra ascendit, totusque splendor descendit, estque panselenos, id est, plenilunium. Postea vero incipit soli propinquare, et umbra descendere, splendorque ascendere; et fit primum descendendo amphicirtos, deinde dichotomos, deinde monoides. Haec omnia apertiora erunt tali figura posita ante oculos.
Eclipsis lunae talis est ratio. Sole et luna in praedicta ecliptica linea sic dispositis, quod sol est in inferiori hemisphaerio, luna in superiori, terra in medio sic, quod si dirigeretur linea a medio lunaris corporis, transiret per medium terrae et solaris corporis ad hunc modum, tunc tumor terrae interpositus alicujus dirigeret umbram, scilicet, usque ad ipsam lunam; unde solis radii eam non possunt accendere, patiturque eclipsim donec, movendo se, tumorem transierit, splendorque in ea apparere coeperit. Inde est quod non deficit, nisi decima quinta vel decima (1156C)quarta luna, quia tunc soli opponitur, non tamen in omni quinta decima hoc contingit, sed quando fit, in ea contingit. Unde ergo in omni non contingat, doceamus. Sed hoc contingit ex figura umbrae terrae. De figuris umbrarum, quae ex aliquo rotundo corpore opposito splendido ejusdem quantitatis fiunt, praedoceamus.
Omnis ergo talis umbra corporis, vel est cylindroides, vel calathoides, vel conoides. Et est cylindrus figura longa, vel teres, aequaliter crescens, neque lineas in summum contingens. Inde dicitur cylindroides umbra, quae talis est figurae, quae fit quoties luminosum corpus et obscurum ejusdem quantitatis ad hunc modum.
Cum ergo corpus et luna aequalia non sint, quippe cum sol octies major sit terra, umbra terrae cylindroides esse non potest. Calathus vero est figura ab acuto in latum tendens. Unde calathoides dicitur hujusmodi figurae umbra: haec fit, quando luminosum (1156D)corpus minus est obscuro. Sic figura umbrae terrae calathoides esse non potest, quia, ut probat Macrobius, sol est major terra. Conus vero est figura, a lato in acutum tendens, contraria in calatho. Conoides vero umbra dicitur, quae ex lato in acutum tendit; quae fit quando luminosum corpus majus est terra, umbra illius est conoides. Cum ergo sol et luna ut praediximus sunt disposita, conus umbrae terrae, recto modo ad lunam tendit, eamque inficit, nec radios a sole recipit, donec conum umbrae terrae transierit. Si autem 15 luna non sic sit disposita, sed (1157A)alterum sit aliquantulum versus septentrionem, alterum versus Austrum, conus umbrae non recto (1158A)modo ad lunam dirigitur, nec eam inficit, sed juxta illam est in hunc modum.
(1157A)DE ECLIPSI LUNAE
(1158A)DE LUNA SOLE ET TERRA
(1159)DE ECLIPSI OMIUM PLANETARUM.
(1159A)Viso unde eclipsis lunae contingat, et quare non in singulis mensibus de umbra, quae semper in medio ejus videtur, quid nobis inde videatur dicamus. Quamvis corpus lunae naturaliter sit obscurum, tamen in quibusdam partibus suis est tunsum et politum (1160A)ad modum speculi, in quibusdam scabrosum et rubiginosum. Ubi igitur politum est, ex radiis solis splendet; sed ubi scabrosum, naturalem obscuritatem retinet.
LIBER TERTIUS. (1159) PROOEMIUM. (1159A)Etsi studiis docendi occupati, parum spatii ad scribendum habeamus, quoniam tamen multos vestes philosophiae abscindentes, et cum panniculis arreptis, totam sibi eam cessisse credentes, abiisse cognoscimus, voce ipsius reclamantis excitati, ne nuda remaneat, particulas abscissas stylo nostrae parvitatis consuimus, non ignari morsibus invidiae nos subjacere, quia hodie est periculum et nosse et habere: Sed quoniam, ut ait quidam: Justius invidia nihil est quae protinus ipsum Actorem rodit, excrucians animum et horum; (1160A)Invidia Siculi non invenere tyranni Tormentum majus. de tormento illorum certi, etsi de multis morsibus venenatorum non dubitantes, quasi Catonem per aestum Libyae, veritatem sectantes, rationibus diversis, ut linguis pusillorum muniti, ad sequentia transeamus. Et quoniam de aethere, et ornatu ejusdem satis docuimus, de aere illi conjuncto et subdito doceamus, quae et unde in illo contingant ostendentes.
CATALOGUS LIBRI III. (1159) (1159B)De aere.--Quare quinque zonae sint in aere, et non in aethere.--Quare superior ignis non sit fervens.--Unde sint pluviae.--Quare sol calefaciat terram, ignis superior non.--Qualiter sursum elevet humorem.--Unde videatur quod sanguis pluat.--De arcu coeli.--Unde grando.--Unde nix.--Quare nives in aestate non contingant, sed grando.--De tonitruis et fulminibus.--Quare in aestate contingant fulmina.--De hoc quod stellae videntur cadere.--De (1160B)cometa.--De situ aquae.--De refluxionibus Oceani.--Unde fluctus maris.--De ortu ventorum.--Unde quaedam aqua dulcis, quaedam salsa.--Unde sint fontes.--Unde putei.--Unde aqua putei et fontis sit in aestate frigida, in hieme non.--Unde exustio.--Unde diluvium.--Unde sit quod in lunatione crescunt humores, et decrescunt.
INCIPIT LIBER III. (1159) (1159C)Aer igitur est luna usque ad terram, qui quanto est terrae propinquior, tanto humidior et spissior: quanto remotior, siccior, et splendidior. Hic cum sit suppositus soli, ex eo calorem et lucem accipit. Sed quoniam sol terminos torridae zonae nunquam excedit, illam partem aeris ex vicinitate sui accendit; remotas vero expertes sui fervoris relinquit, fiuntque ex vicinitate aquae et terrae frigidae. Positae vero in medio, ex utraque parte intemperie hinc et illinc temperantur. Sunt ergo in aere quinque diversitates, quae ab antiquis quinque zonae dictae sunt, non ut quidam aestimant, super lunam. Ibi nempe sunt omnia (1160C)immutabilia, quia ibi nulla est contrarietas. Cum enim ibi sit aether, qui ignis dicitur, corporaque stellarum ignea, unde in aliqua parte erit frigus? Sed scio istos ex verbis philosophorum errasse, qui quinque zonas esse in coelo pronuntiant, ut Virgilius: « Quinque tenent coelum zonae. » Contra haec geminam habemus defensionem. Prima est, quod aer saepe vocatur coelum. Unde dicitur: Aves coeli. Secunda est, quod quinque partes aetheris quinque partibus aeris superpositae sunt, vocaturque pars aetheris. nomine partis aeris sibi suppositae, diciturque pars supposita frigidae frigida, quamvis in ea nullum sit (1161A)frigus. Pars supposita torridae torrida, non quia in aethere sit aliquis fervor caloris. Est enim superior tam subtilis, quod accendere aliquid non potest, donec humido se misceat et spisso. Istae eaedem diversitates ex aere supposito in terra sunt, qualitas quippe aeris terram inficit. Sunt ergo quinque in terra, quinque zonae in aere. De aere igitur nostrae habitabili superposito disseramus, ostendentes quae in eo et unde sint diversitates, a pluvia quae omni tempori est communis incipientes.
Pluviarum aliquando diversae sunt causae. Aliquando namque spissus fumus evaporat, et humidus qui ut ascendit, minutissimae guttae se involvunt, quae grossiores et graves factae cadunt, fitque pluvia. Aliquando vero aer ex frigiditate terrae et aquae spissatur, transitque in aqueam substantiam, quae calore solis, ut glacies igne, dissoluta, per minutas cadit particulas. Aliquando ad nutrimentum sui solem attrahere humorem contingit, et quod in eo liquidius (1161B)est in igneam transit substantiam, quod vero gravius deorsum cadit. Unde post acutissimum calorem videmus contingere pluviae inundationem. Habetur autem quaestio, cum sit proprium ignis tendere sursum, unde sit quod radii solis et calor ad terram tendunt. Ad quod dicimus quod sol igneae naturae, non quia ex solo igne constet, sed quia in eo dominatur. Praedocuimus enim corpora stellarum ex quatuor elementis facta, dominante tamen igne. Cum ergo ex quatuor constent elementis, quamvis igne dominante, quod in eo ex aqua et terra est ad simile tendit. Sed quia a caloris fonte procedit, secum defert aliquid caloris, quo terra et aqua calefiunt; et quoniam natura est caloris ascendere, calor qui praedicto modo descenderat, revertens, aliquid humoris secum trahit, quod bulliendo in sui substantiam transmutat. Si ergo proprie velimus loqui, dicemus quod sol humorem sursum elevat, non attrahit. Ideoque fons dicitur caloris, quia sic subdita calefacit, (1161C)ignis vero superior non. Cum enim sit elementum non ex elementis factum, nihil est in eo quod ad inferiora descendat. Inde vero est quod pars aeris et terrae soli subdita est fervida, remotae autem frigidae, etsi sint aetheri subjectae. Sed dicet aliquis: Nonne ignis, ubicunque est, calidus est? Cui dicimus: Non nisi spisso et humido mistus. Quamvis igitur super lunam sit ignis, non est inferior; defecit enim humida et spissa materia qua ignis accendatur, neque frigus neque obscuritas, sed unus et continuus splendor, neque aliqua mutabilitas. Sed dicent quod Aristoteles: Impossibile est ignem non calere. Dicimus Aristotelem ibi locutum esse de hoc inferiori igne, qui semper alicui spissae materiae mistus, nunquam calere desinit. Vel dicamus quod dicit ignem calere non actu, sed natura. Quarta causa pluviarum est ventus elevans humorem de stagnis, et fluviis, et lacubus. Inde est quod ranunculi et pisces a multis visi sunt de aere cadere. Cum enim, ut praediximus, aqua (1161D)vento sustollatur, contingit quod ranunculos et pisces secum elevat, quibus ex naturali gravedine descendentibus, stupent ignorantes. Nullum ergo tempus anni immune est a pluvia. In omni namque vel fumus humidus evaporat, vel aer ex frigiditate spissatur, vel humor calore vel vento elevantur. Haec pluvia quandoque plus solito spissata, et ex nimio calore incensa, fit ad modum sanguinis rubea et spissa: quod videntes physicam ignorantes, dicunt sanguinem pluere. Inde verisimile dictum est, quod ante finem hujus saeculi guttae sanguinis cadent, quia cum debeat exustione finiri, ut testatur Scriptura, quae dicit: Ignis in conspectu exardescet. Aqua enim ex calore in nubibus suspensa ex fervore spissabitur, quae incensa, rubeaque effecta ad similitudinem sanguinis cadet; et quoniam in pluvioso tempore arcus discolor in nubibus apparet, unde existat, et unde tot in eo appareant colores doceamus. Cum diximus: calor solis humorem elevat, vel fumus humidus evaporat, aqua in nube illustrata ut in vitreo vase ex (1162A)splendore solis, ubi est tenuior et calidior, rubeum ostendit colorem; ubi spissior, purpureum, vel nigrum. Inde est quod arcus ille nunquam nisi in opposita parte solis relucet. Aer enim vicinus soli ex ejus splendore ita irradiatur, quod diversi colores in eo non apparent. Visis ergo pluviarum causis, et arcus coelestis, de grandinibus disseramus. Cum ergo praedicto modo humor elevatur, contingit saepe in superioribus esse ventum frigidum et siccum, qui, guttas aquae ex siccitate et frigiditate congelans, transmutat eas in lapideam substantiam; et quia guttae rotundae sunt, quod potest probari per rotunda foramina, quae agunt in lapide assiduitate cadendi, grando rotunda descendit. Nives vero fiunt, si praedictae guttae, antequam grossae sint, spissantur et congelantur. Hic subjicient: Cum in aestate grando saepe contingat, quare in eadem circa inferiora montium nunquam nives contingunt? Contra hoc dicimus in aestate humorem ex calore alterius elevari, (1162B)elevandoque guttas involvi, quae grossiores factae, frigoreque congelatae, grandinem gignunt. In hieme vero frigus circa terram est, et contingit guttas aquae antequam grossae factae sint, ex frigiditate temporis astringi, et in nivem transmutari; in aestate vero, quia frigus circa terram non est, donec elevatae in altum grossae et spissae fiant, non congelantur. Nunquam ergo nix est in aestate, licet in ea saepe sint grandines. De tonitruis et fulminibus, unde et qualiter contingant, disseramus. Fumo ergo humido, ut praediximus, ad superiora ascendente, cum ad summum aeris pervenit, ex ponderatione humoris movetur summitas aeris, cujus particulae ad modum undarum aquae sibi occurrentes fragorem tonitrui faciunt. Ex motu vero aer calefactus, in igneam transit substantiam, fitque coruscatio; quae quamvis cum fragore fiat, citius ad nos pervenit, quia visus velocior est auditu. Cum ergo fit praedictarum particularum occursus, generatur impetus, qui si ascenderit sursum, est fragor sine fulmine; sin autem (1162C)impetus ille deorsum tendat, tamen tantus non sit, quod usque ad obstaculum perveniat, nondum est fulmen; cum vero ad obstaculum pervenit, obstantia findit. Sed quia proprium est motus aeris tendere sursum, nulla materia exire vetante, revertitur, sparsosque recolligit ignes. Si vero in hac inferiori parte aeris multus sit humor, aer existens in illo impetu urere non potest, fitque fulmen findens et non urens. Est ergo fulmen pars aeris aliqua collisione usque ad obstaculum cum impetu veniens. Tonitruum vero est partium aeris diversa incursio. Non est ergo fulmen lapidea substantia, ut quidam asserunt. Si enim lapidea esset substantia, non huc et illuc discurreret, nec rursum reverteretur, et cum aliquid feriret, carnem et ossa comminueret. Ideo fulmen saepius alta sternit, quia cum oblique aliquando descendit, citius alta repetit. Sed quia quorumdam est sententia quoddam fulmen lapideam esse substantiam, ne ex ignorantia vel invidia videamur (1162D)eam vituperasse, vel tacuisse, breviter eam ponemus. Aiunt isti quod cum fumus humidus ad superiora ascendit, cum eo elevatur aliquid terrenae substantiae, quod ex calore solis in lapideam spissatur substantiam, contineturque in nubium concavitate, donec impetu aliquo nubes dividitur, unde lapis ille impulsus, altum aliquid percutit. Hic dicit aliquis: Cum in omni tempore anni fumus humidus, ut praediximus, ascendat, quare in omni non contingunt fulmina et tonitrua? Cui dicimus: Etsi ex humido fumo ascendente habeant fieri, non fiunt tamen inde, donec ad summum aeris perveniunt, quod per simile maris probari potest. Cum enim mari ex fumo terrae ascendente in fundo removetur ex spissitudine, tamen non potest huc et illuc impelli; sed cum usque summum commotio illa pervenerit, huc et illuc undae impelluntur, fitque tempestas. Quod vero a fundo maris tempestas incipiat, ex hoc potest probari quod phocas undas agitantes ante videmus. Ut enim (1163A)Plinius, naturae sunt dormitoriae, fumo tamen, ut praediximus, fundum maris commovente, excitati ad summum ascendunt: quod videntes nautae, experimento certi, etsi de physica incerti, tempestatem futuram praedicunt, quippe jam incipit tempestas in fundo. Simile vero est in aere. Dum enim aeris inferiores partes obtinet fumus, ex spissitudine non potest huc et illuc impellere aera, sed cum ad summum pervenit, huc et illud ex labilitate ejus impellit, fiuntque tonitrua et fulmina. In hieme vero etsi aer spissus sit, non est tantus calor, quia spissus fumus usque ad summum possit erigi, nec etiam in vere. Remanens ergo in superiori parte aeris, ventos et pluvias gignit. In aestate vero cum maximus est fervor, usque ad summum elevatur, fitque partium aeris diversa incursio, unde contingunt tonitrua et fulmina. In autumno vero, quia frigidus et siccus, neque humor est qui elevetur, neque calor qui elevet.
(1163B)In eodem aere videntur stellae cadere, nulla cadente. Cum enim igneae sint naturae, et prius locus stellarum sit aether, nunquam ad terram descendunt. Iterum cum maximae sint, etsi ex remotione parvae videantur, si aliqua ex illis caderet, totam terram, vel maximam partem ejusdem occuparet. Non cadunt ergo, sed cadere videntur. Saepe etenim in superioribus partibus aeris est ventus et commotio, etsi non sit in inferioribus, ex qua commotione aer ignitus et splendens per aera discurrit; qui cum juxta aliquam stellam splendere incipit, splendore suo visum illius stellae nobis aufert, videturque quod stella ceciderit. Sed dicet aliquis: Unde ergo quod postea stellam ipsam non videmus? Huic dicimus stellam eamdem postea a nobis videri, sed eam esse nesciri. Cum enim, ut praediximus, aer ignitus decurrat, aer spissior, et inde tarde subsequitur, qui inter nos et stellam illam positus, visum ejusdem nobis aufert; sed ante transeat stella illa, et appareat firmamentum, quod semper ad occasum tendit, et (1163C)stellam illam ad ulteriora secum detulit, cumque apparet, quia in alio loco quam ante esset videtur, alia stella putatur.
De cometa vero, quae in mutatione imperii apparet, hoc sentimus, quod stella non est, quia neque de infixis est, neque aliquis planeta; quod vero de infixis non est, ex hoc apparet, quod motus illius sentitur. Planeta vero non est, cum extra zodiacum saepe videtur, nec motum planetarum sequitur. Si iterum stella esset, in aliquo hemisphaerio esset. Cum ergo stellae ejusdem hemisphaerii apparent, unde ista quae major videtur, non apparet? Non est ergo stella, sed ignis juxta voluntatem Creatoris accensus, ad aliquid designandum.
Quoniam de aere, et his quae in aere contingunt, pro affectata brevitate transcurrimus, de aqua et situ ejusdem dicere incipiamus. Sapientia igitur divina nihil posse vivere sine calore et humore percipiens, terram et aquam frigidas esse, ut aliquid in eis vivere (1163D)posset, fontem totius caloris, id est, solem, ut aequaliter hinc et illinc terram calefaceret, super medium terrae posuit; sed quia ex solo calore nihil vivere posset, in medio ejusdem fonti caloris, fontem humoris supposuit, ex quibus hinc et illinc terra temperatur. Est ergo fons humoris in medio torridae zonae in modum aequinoctialis circuli terram circumdans, verumque mare appellatur; hoc vero mare cum ad Occidentem venerit, duas refluxiones ibi agit: quarum una ad Austrum, altera ad Septentrionem vergit, latera terrae sequentes. Similiter in Oriente facit duas ad praedicta se vergentes; cum vero haec Occidentalis refluxio, et illa Orientalis ad Septentrionem se vergentes sibimet occurrunt, ex repercussione ingurgitatur mare retro, fitque famosa accessio et recessio Oceani, quae fluctus maris dicitur. Similiter aliae duae in alio capite terrae sibi occurrentes. Sunt alii qui dicunt fluctus maris causam esse montes subditos mari. Cum enim usque ad (1164A)ipsos mare pervenit, retro cadit et insurgitatur, impleturque retro alveus, sed ante expletur; cum iterum revertitur, expletur retro, sed impletur ante. Praedicta Occidentalis refluxio ad Septentrionem vergens, cum juxta latera terrae, tangens Africam, ad finem ejus pervenit, inter Calpen et Atlanta usque Jerusalem Mediterraneum mare vocatur, diversa ex diversis regionibus nomina accipiens. Qualiter vero ascendat et descendat, si quis scire desiderat, et quae nomina ex quibus regionibus contrahat, mappam mundi consulat. Sed quia facilius illabitur animo, oculis subjecta descriptione (id quod dicimus) subjiciamus.
Praedicta Occidentalis refluxio ad Septentrionem se vergens, ex Atlante monte adjacente, vocatur Atlanticum mare, in qua est Anglia, et vicinae insulae. Ex Orientali refluxione ad Septentrionem se vergente nascitur Indicum mare, similiter in aliis refluxionibus ad Austrum se vergentibus, credendum est diversa (1164B)maria nasci. Sed haec describi nostra attestatione non debuerunt, quia per torridam interjectam situs illarum nobis incognitus perseverat. Et quia nostra sententia est, ex illis refluxionibus ventos nasci, de ortu ventorum disseramus, tam cardinalium quam collateralium. Cum igitur (ut praediximus) in Occidente ex fonte totius humoris duae refluxiones, una ad Austrum, altera ad Septentrionem dividantur, illa separatione aquarum movetur aer; sed si tantus fuerit impulsus, quod usque ad nos pervenerit, generat ventum qui Zephyrus appellatur. Duae vero Orientales sua divisione et motu generant ventum qui Eurus nominatur. Cum vero Orientalis et Occidentalis ad Austrum vergentes in medio sibi occurrunt, movetur aer, fitque ventus Septentrionalis qui Boreas dicitur, qui ideo frigidus est, quia in frigida zona oritur; siccus vero, quia nubes de hoc angulo terrae ad medium fugat; estque inde pluviosus juxta fines torridae zonae. Cum vero transit torridam zonam, calefit; et si nobis sit frigidus, ibi tamen est calidus. (1164C)Similiter cum duae vergentes ad Austrum in medio sibi occurrunt, Auster generatur, qui etsi ultra torridam zonam frigidus et siccus, ut apud nos Boreas, quippe cum in frigida zona oriatur, quia tamen per torridam zonam transit, calefactus ad nos pervenit calidus, fugandoque ante se nubes usque ad angulum terrae in quo habitamus, generat nobis pluvias, estque nobis ex accidente calidus et humidus, etsi in sua regione frigidus et siccus. Viso unde quatuor cardinales venti oriantur, videamus unde sint quatuor collaterales. Si in duabus praedictis refluxionibus ad Septentrionem vergentibus, Boreamque praedicto modo generantibus, hoc contingat, quod Orientalis, ex aliquo accidente velocior, ultra medium Septentrionis Occidentali occurrit, nascitur ventus collateralis inter Boream et Zephyrum. Si vero Occidentalis ultra medium, modo hinc, modo illinc, sibi occurrant, duos collaterales ventos generant, unum inter Eurum et Austrum, alterum inter Eurum et Zephyrum. (1164D)Sed quia oculis subjiciendo figuram, minuemus laborem, unam similem praecedenti faciamus, in qua non in medio refluxiones sibi occurrant, ut in illa cardinales, ex hac collaterales intelligamus. Sed quia non in una figura plus quam duos potuimus ostendere, per simile istorum de aliis intelligatur. Quare si ex praedictis contingant venti, cum quotidie refluxiones dividantur, sibi occurrant, quod testantur quotidiani fluctus maris, quare quotidie venti non contingant? Cui dicimus quod etsi quotidie contingant, non tamen impetum faciunt, quod usque ad nos perveniat. Saepe vero contingit quod non putamus ventum esse, cum in aliis regionibus vel in superioribus aeris partibus sit, non tamen a nobis sentitur. Sunt tamen qui dicunt cavernas causas esse ventorum. Cum enim eas subintrant partes aeris ex labilitate, una intrante, alia nititur exire, fitque conflictus quo aer commotus generat ventum. Inde est, quod Aeolia, quae cavernosa est, regio ventorum (1165A)dicitur. Alii dicunt fumum humidum ascendentem ex ponderatione sua aera movere, ventumque generare; nos vero et secundum, et primum, et tertium, causam esse ventorum dicimus.
Postquam de fonte totius humoris, et ortu ventorum docuimus, unde aqua salsa sit doceamus. Naturaliter ergo sapor aquae insipidus est, unde naturale phlegma insipidum est, ex accidente tamen fit salsum. Cujus ratio talis est: Cum mare, ut praediximus, torridae zonae sit suppositum, ex calore spissatur, fitque salsum. Certum nempe est per ebullitionem aquam transire in salem. Sed dicet aliquis: Cum hoc principio salso nascantur omnes aquae, et ad id revertantur, testante Salomone, qui ait: Ad loca unde exeunt aquae revertuntur: neque enim annihilari credendum est aquas, sed circulariter reverti; unde est quod quaedam aquae sunt dulces, quaedam salsae. Hujus haec est solutio: Cum terra cavernosa sit, aqua ex labilitate sua subintrat, quae per cataractas transiens, colatur et tenuatur, salsumque (1165B)amittit saporem, quae ad terrae superficiem erumpens, fontes et rivulos dulcis saporis gignit.
Sed de puteis unde humorem habeant, dissensio est. Si enim a cataractis haberent principium, implerentur et decurrerent. Contra quod dicimus: Etsi a cataractis habeant principium, non implentur tamen. Contingit enim cataractas ibi non finiri, sed hinc et illinc esse. Unde ultra transit aqua putei, sed non sursum ebullit. Ubi vero est fons, finitur cataracta. Inde aqua putei propter spissitudinem terrae non valens ultra defluere, cogitur superebullire. Sunt alii qui dicunt non esse ex cataractis principium putei, sed ex sudoribus terrae. Cum enim terra aliquid humoris contineat, si perforata est, descendunt guttae aquae ad modum sudoris hominis; inde est aqua putei. Nobis vero videtur ex utroque esse causam putei; quod enim ex cataractis sint, ex hoc probatur, quod juxta flumina statim reperitur aqua putei, et quod saepe contingit uno puteo post alterum (1165C)facto, aquam de primo auferri. Quod vero ex sudoribus terrae sint, probatur quod in siccis et editis locis aqua putei reperitur.
Quod vero aqua putei et fontis in hieme sit calida, in aestate frigida, sic contingit. Cum hiems naturaliter sit frigida, ex frigiditate pori terrae constringuntur, nec potest calor evaporare, qui, remanens intus, terram calefacit et aquam. In aestate vero poris superficiei terrae ex calore apertis, fumus evaporat, minuiturque calor, inde aqua ab intus erumpens exit frigida. Est ergo aqua putei in aestate frigidissima, aqua vero fontis, quia propinquior calido aeri, minus est frigida, minus adhuc aqua fluviorum, (1166A)minus pluviarum. Si ergo dulcis aqua colando per cataractas terrae fitt, sed aquae illae quae praedicto humoris fonte exeunt per superficiem terrae, non per cataractas, spissae sunt et salsae, mariaque vocantur.
Et quoniam communis fuit sententia philosophorum, terrena modo diluvio, modo exustione finiri, unde utrumque contingat videamus. Cum aqua, ut praediximus, fonti caloris sit supposita, contingit humorem paulisper crescere, caloremque superare, donec ad id creverit, quod, nullis littoribus detentus, per terram se diffundens, terrena submergit. Qui cum ex calore solis et siccitate terrae desiccatus sit, contingit calorem paulisper crescere, humoremque superare, donec ad id creverit, quod per terras diffusus eas adurat. Sunt qui dicunt ex communi planetarum elevatione vel depressione hoc contingere. Si enim omnes planetae simul eleventur, plus solito a terra remoti, minus de humore consumunt. Unde humor crescens per terras se diffundit, fitque diluvium. (1166B)Sed si unus, vel duo, vel tres, sine aliis eleventur, non tamen humor excrescit. Quod enim crescit ex ipsorum elevatione, desiccatur ex aliorum propinquitate. Si vero omnes simul deprimantur, ex vicinitate adurunt terras, fitque exustio, quia quod isti ex propinquitate magis faciunt, alii remoti minus.
Et est attendendum quod diluvium aliud commune, aliud particulare. Commune vero continuum esse non potest, aliud esse potest, sicque alternatim pereunt temporalia. Unde quia in tempore Noe per diluvium fuit mundi destructio, per exustionem mundus iste finietur.
Sed quoniam in fine hujus voluminis de mari habitus est tractatus, unde in primis septem diebus lunationis fluctus illius decrescant, in aliis septem crescant, in tertia septimana decrescant, in quarta crescant, videamus. Cum ergo interlunium est, quia totus splendor solis qui eam accendit est super aera, subditum (1166C)non potest attenuare neque humorem desiccare; est ergo tunc plenus fluctus. Sed cum splendor incipit descendere, accenditur luna, desiccatque aera, minuitque humorem; quantoque plus descendit splendor, desiccatur humor, et hoc usque ad septimum diem; septimo vero die quia tota medietate accensa est, mediante aere calefacit humorem, qui bulliens superelevatur, et sic usque ad decimam quartam diem crescit fluctus; sed quia in tertia hebdomada calor elevans in ea minuitur, fluctus maris minoratur; in quarta vero quia splendore ascendente calor deficit, spissatur aer, humorque crescit, et inde fluctus maris usque ad novilunium.
LIBER QUARTUS. (1165) PROOEMIUM (1165D)Superiorum voluminum series a prima causa rerum orta usque ad terram fluxit, pruritum aurium non continens, sed utilitati legentium deserviens, atque ideo animis stultorum minus cedens. Jam enim illud Apostoli impletum est: Erit cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad desideria sua coacervabunt sibi magistros prurientes auribus. Quae igitur studii reliqua libertas potest, cum magistros discipulorum palpones, discipulos magistrorum judices, legemque loquendi et tacendi imponentes, cognoscamus. In paucis enim frontem magistri, sed adulantis vultum et voces percipies, et si sit aliquis qui magistri severitatem sequatur, ut insanus a meretricibus (1166D)scholarium fugitur, crudelis et innumanus vocatur, ut jam verbis Umbecii possit uti. Atque ideo nulli comes ex eo tanquam mancus exstinctae corpus non utile dexterae. Unde ergo deberentur diligi, fugiuntur magistri, secundum illud Ovidii: Per quas nos petitis saepe fugatis opes. Sed quoniam probi est animum ad pejora non flectere, sed melioribus conformare, remoto animo a pejoribus, conformatoque melioribus, ad caetera transcurramus; et quia in aliis elementis et ornatu illorum sectantes compendia satis diximus, de terra et ejus ornatu dicere incipiamus.
CATALOGUS LIBRI IV. (1167) (1167A)De terra Africae. De habitatoribus ejus De diversis qualitatibus terrae. De terminis Asiae et Europae. Unde in quibusdam montibus sint perpetuae nives. Quas qualitates contrahat terra ex diversis ventis. De insertis arboribus. De spermate. De tempore conveniente coitui. De matrice. De causa sterilitatis. Utrum virile sperma solum conceptioni sufficiat. De menstruo. Unde cum animalia ex quo nata sunt vadant, homo vero non. Ubi concipiatur masculus, ubi femina. De operationibus. Qualiter puer pascatur in utero. De nativitate. Quare nati in septimo mense vivant, in octavo non. De infantia. De naturali virtute. (1167B) De spirituali virtute. De animali virtute. (1168A) Unde sit incrementum. De somno. Unde somnia. De capite. De cerebro. De oculis. Qualiter visus fiat. De contuitione. De intuitione. De detuitione. De auditu. Quid sit anima. Quae actiones sint animae, quae item corporis. Qualiter anima sit in compositione hominis. De virtutibus illius. De tempore conjunctionis ejus cum corpore. Quare puer non discernat et intelligat. De juventute. De senectute. De senio. Qualiter quaerendus sit magister. Qualiter discipulus. Quae complexio, cujus doctrinae, quae aetas. (1168B) Quis ordo discendi. INCIPIT LIBER QUARTUS. (1167) (1167B)Est ergo terra elementum in medio mundi posisitum, atque ideo infimum, mundus nempe ad similitudinem ovi dispositus est. Namque terra est in medio, ut meditullium est in ovo; circa hanc est aqua, ut circa meditullium est albumen: circa quam est aer, ut panniculus continens albumen. Extra vero caetera concludens est ignis, ad modum testae ovi: haec terra in medio mundi sic posita, et inde omnia (1167C)recipiens pondera: etsi naturaliter sit frigida et sicca in diversis partibus suis, ex accidente diversas continet qualitates. Pars enim illius torridae parti aeris subjecta, ex fervore solis torrida est, et inhabitabilis; sed duo ejusdem capita duabus frigidis partibus subdita, frigida sunt, et inhabitabilia; pars vero temperatae parti aeris subjecta, temperata est et habitabilis. Sed quia, ut praediximus, duae partes illius temperatae sunt, duae in terra sunt temperatae, et habitationes patientes: una citra torridam zonam, altera ultra; sed quamvis sint habitabiles, unam tamen tantum ab hominibus habitari credimus, sed tamen nec totam. Sed quia philosophi de habitatoribus utriusque non quia ibi sint, sed quia esse possint, loquuntur, de illis quos nos credimus esse per intellectum lectionis philosophicae dicamus.
Pars ergo terrae habitabilis, in qua sumus, in duo dividitur. Cum enim temperies aeris ex omni parte terrae sit, ex omni parte terrae quaedam pars temperata est et habitabilis; sed quoniam refluxiones (1167D)Oceani latera terrae juxta quantitatem horizontis cingunt, in duo illam dividunt. Cujus superiorem inhabitamus partem, antipodes nostri inferiorem; nullus tamen nostrum ad illos, neque illorum ad nos pervenire potest. Ex parte enim septentrionis frigus et refluxiones transitum perhibent, ex parte vero orientis et occidentis solae refluxiones. Similiter alia habitabilis in duo dividitur: superius quorum obtinent nostri anthei, et antipodes illorum inferius. Sunt ergo in duabus habitabilibus quatuor habitationes, quarum habitatores alii cum aliis in quibusdam temporibus conveniunt, in quibusdam differunt: nos enim et nostri antipodes simul habemus aestatem et hiemem, et alia anni tempora; sed quando habemus diem, et illi noctem, et e converso. Si enim ex propinquitate solis est aestas, ex remotione hiems, ex mediocri distantia ver et autumnus. Signa vero nobis aequaliter et illis distant, quippe terram servantia naturalem locum obeuntia, in quocunque signo sit sol, (1168B)aequaliter nobis erit et illis, idque efficiet. Merito ergo habemus simul anni diversitates, non tamen simul diem et noctem. Cum enim ex splendore solis sit dies, ex umbra terrae nox, umbra vero semper est in parte splendori solis opposita, cum in inferiori parte terrae est splendor diei, in superiori umbra; et cum in superiori est splendor, in inferiori est umbra. Nulla est ergo hora qua in aliqua parte terrae non sit (1168C)dies, et in aliqua nox. Sed quare si nos et ipsi simul habeamus aestatem simul hiemem, sed quando nos diem, et ipsi noctem. In aestate vero dies nobis sunt longissimi, breves autem noctes, habebunt ergo ipsi sua aestate dies breves et noctes longas, quod contra naturam aestatis est. Contra quod dicimus, Etsi nos habemus diem et ipsi noctem, non tamen quam cito habemus diem, illi noctem, imo in quodam tempore dies est nobis et illis communis, sed alteri in vespere, alteri in mane. Cum enim sol est nobis in ortu, adhuc illis est in occasu; habemusque mane et illi vespere, ut circa primam nondum eis sit nox. Similiter in occasu postquam sol incipit nobis descendere, et incipit illis apparere, et tunc est illis mane, et nobis vespere. Inde est ergo quod habemus et nos et illi dies aequales et noctes, etsi non simul. Similiter et in hieme, sed qualiter hoc sit, animis legentium discutiendum permittimus. Nos vero et anthei, simul habemus splendorem, simul umbram; sed quando sol est nobis propinquus, illis est remotus: quando (1168D)nos habemus aestatem, et illi hiemem, et e converso. Sed hic oritur quaestio similis priori, ad quam si quis superioribus instructus accesserit, illius solutionem facile inveniet. Nos vero et antipodes antheorum neque simul aestatem neque hiemem, neque diem vel noctem habemus. Anthetici vero et sui antipodes se habent ut nos et nostri anthei, et nostri antipodes ut nos et sui. Et quoniam de tribus habitationibus, et eorum habitatoribus satis docuimus, de nostra dicere incipiamus. Nostra ergo habitatio ab oriente ad occidentem, a meridie ad septentrionem extenditur. Quamvis temperata dicatur, non aequaliter tamen in omnibus suis partibus temperata est. Pars enim torridae zonae propinquior est libra, Aethiopia calida est et sicca; vicina frigidae, frigida est et humida; orientalis vero, calida et humida; occidentalis frigida et sicca; aequaliter vero distans, aequaliter est temperata. Hujus iterum tres sunt partes principales, Asia, Africa, Europa: et incipit Asia ab (1169A)oriente, extenditurque lateraliter usque ad septentrionem, et usque ad torridam zonam, terminaturque Tanai et Nilo, mediam partem habitabilis obtinens. Europa vero et Africa duas alias obtinent. Sunt autem termini Africae, Nilus ex parte orientis, a meridie torrida zona, a septentrione Mediterraneum mare, ab occidente refluxio, a septentrione frigida zona hoc modo.
In hac igitur sunt montes, in quorum summitatibus sunt perpetuae nives, in convallibus maximus calor. Sed quare cum calor sit ex sole et superioribus, montes vero qui sunt illi propinquiores, quam suae convalles: quare in superioribus illorum sunt nives, in convallibus non? Contra hoc dicimus (1169B)quod in superioribus breviter tetigimus, quod quamvis ex sole sit calor, qui idem est calidae naturae, donec tamen humido, quod in sui naturam transmutet, sed commisceat, nihil calefacere potest: unde in praedictis montibus quia aer subtilis est ex remotione a terra, a sole non potest accendi: sed ex sui levitate huc et illuc impulsus, frigidus efficitur. In convallibus vero quia aer est spissus, et inde fertur immobilis, cito incenditur et calefit: quod per hanc similitudinem potest probari, quia si aer in aestate sit immobilis, accenditur, et est calidus; sed si ventus veniat, qui illum moveat, frigidus sentitur. Hic oritur quaestio: Si aer in superioribus montium est ita subtilis, unde ergo spissatur in nubes et in nives? Nos vero dicimus quod ille non spissatur, sed fumus humidus, qui ex convallibus ascendit, ex frigiditate superiorum spissatur in nubes, et constringitur in nives. Haec eadem habitabilis diversis ventis exposita, diversas contrahit qualitates. (1169C)Si enim aliqua pars ejusdem montibus oppositis orienti, septentrioni clausa sit, et occidenti, exposita vero meridiei, est calida et sicca: in hieme habitationi bona, in aestate pessima; si vero ex contrario, in hieme mala, in aestate bona: pars vero orienti exposita et aliis clausa, est calida et humida, et inde bona. E contrario frigida et sicca, in autumno mala, in vere bona. Quod vero de partibus terrae dicimus, probari potest per fenestras domus. Austrinae namque in aestate sunt malae, in hieme bonae; septentrionales e contrario. Inde erat quod antiqui inter limina australia et borealia faciebant, ut in australi in hieme, in boreali aestate discumberent. Et quoniam de hoc elemento et partibus suis satis diximus, de herbis et fructibus arborum consequens est ut dicamus: sed quoniam Macer et Dioscorides satis de illis aperte docent, de illis taceamus, unam solam quaestionem cum sua solutione de incertis ponentes, quae talis est. Cum alterius sit truncus, alterius surculus, causaque (1169D)crescendi de terra per radices et truncum ascendit, quomodo transeunt in naturam surculi, rami et fructus? Hujus talis est solutio: Ex terra fumus calidus et humidus ascendit per poros radicis, secum aliquid terreae naturae et aqueae substantiae trahens, causamque vivendi, augmentandi fructusque conferens. Hic per truncum ascendit, truncus quod suae naturae est congruum retinet, naturalique calore illud digerens, in medullam truncum et corticem transmutat: quod vero ad surculum ascendit, similiter in sui naturam digerit. Restat ergo ut de terreno animali dicamus, quod cum omne sit mortale, quoddam tamen rationale, quoddam irrationale. Sed quoniam irrationalia infinita sunt, nec lectioni philosophorum multum pertinentia, de naturis illorum, et unde quaedam ruminent, quaedam non: quaedam mugiant, quaedam non, dicere postponamus, et de rationali et mortali scilicet homine, quod dignius est, disseramus: quod ex duobus, id est, anima et corpore constat; prius de humano corpore, quod prius cogitationi nostrae (1170A)occurrit, deinde de anima et ejus virtutibus doceamus. Sed quoniam de compositione orimi hominis et feminae, qualiter ex limo terrae homo factus sit, in primo volumine docuimus, de quotidiana hominis creatione, formatione, nativitate, aetatibus, membris, de officiis et utilitatibus membrorum doceamus. Cum igitur ex spermate conceptio hominis fiat, de ipso aliquid dicamus.
Sperma igitur est virile semen, ex ipsa substantia omnium membrorum compositum. Quod vero ex substantia omnium membrorum illud sit compositum, ex hoc apparet, quod omnia membra inde formantur, naturaque est ut similia ex similibus nascantur. Aliud ad hoc argumentum: quod si pater in aliquo membro aliquam incurabilem infirmitatem obtineat, ut chiragram vel podagram, filius in eodem membro eamdem obtinebit infirmitatem: et quia de spermate fecimus mentionem, quod in matrice recipitur pro tempore conveniente coitui, et de matrice parum dicamus. (1170B)A decimo quarto anno tempus coitus incipit. Sed quare cum ex calore et humore sperma causam contrahat, pueritia vero calida sit et humida, quare in ea coitus non contingat. Cui dicimus quod in illa aetate stricti sunt pori meatus, huic ad hoc deservientes, unde sperma exire non potest: in aliis vero aperti sunt, et apti coitui. In senectute vero et senio coitus vix contingit propter frigiditatem. Post comestionem vero ante somnum, molestum est, et minuitur hoc opus. Minuitur enim calor naturalis, qui cibum debet digerere: post somnum vero, quia cibus digestus est in sanguinem, tempus illius est. Quae vero complexio huic operi conveniat, secunda particula quaeratur.
Matrix vero est cista seminis susceptrix, intus villosa, ut melius semen recipiat, septem obtinens cellulas, humana figura ut moneta impressa sunt. Inde est quod septem nec unquam plures mulier uno lecto parere potest. Et quia ex matrice aliquando causa (1170C)sterilitatis contingit, de illa aliquid dicamus. Causa ergo sterilitatis est nimia siccitas, nimia humiditas, nimius calor, nimium frigus. Cum enim sperma ex temperata, id est ex sanguine constat, ut inde aliquid sit consimile, requirit. Aliquando nimia pinguedo est causa quare nihil concipiatur, ex ea enim omnes folliculi obtruduntur, ne semen intrare possit. Unde Virgilius dicit in tempore coitus equas macie esse extenuandas, deinde subjungit Physicam, ne pinguior usus sulcos oblimet inhaerentes. Iterum frequentia coitus ejusdem rei causa est. Delinitur enim matrix intus ad modumque marmoris juncti, nihil potest retinere. Si vero in muliere nulla sit causa sterilitatis, veniatque sperma geniturae conveniens in matricem, clauditur statim matrix, ita ut dicat Hippocrates quod nec etiam acus posset jungi, facta est conceptio. Ideo conveniens geniturae diximus, quia si minus sit frigidum, vel calidum, vel siccum, vel humidum, non est aptum geniturae. Sed quaeritur si solum sperma sit utile si non muliebri ac geniturae sufficiat. (1170D)Dicunt quidam illud solum sufficere, cujus rei haec est probatio, quod saepe homo aliquis cum aliqua nolente concumbit, eaque flente aliquando gignit, ubi nullum semen mulieris potest esse. Non est enim sine voluntate seminis emissio. Nos vero dicimus etiam muliebre in conceptione esse, quod per infirmitatem quam puer contrahit in simili membro a matre probari potest. Quod vero dicunt aliqua nolente puerum concipi, dicimus quod si in principio displicet, in fine tamen ex carnis concupiscentialis fragilitate placet. Sed quia facta conceptione menstruum cessare solet, unde contingat, et quare tunc cesset, edisseramus. Cum mulier omnis calidissima naturaliter sit, frigidior frigidissimo viro, cibum non bene potest digerere, remanent superfluitates quae per singulos menses purgantur, menstruumque inde vocatur: conceptione vero facta geminatur calor ex fetu. Unde melius cibus digeritur, nec tantae superfluitates oriuntur. Iterum quia ex sanguine matris (1171A)nutritur fetus, non indiget purgatione. Inde est quod caetera animalia ex quo nata sunt gradiuntur, homo non graditur, quia ex sanguine menstruato in utero nutritur. Sed unde mulieres post conceptionem ferventiores sunt libidine, bruta vero animalia ab ea cessant. Unde cum mulieres sunt frigidiores viris, luxuriosiores tamen illis sunt. Unde post coitum leprosi mulier non laedatur, antecedens vero vir leprosus efficiatur, dicere proposuimus, ne corda religiosorum si forte hoc opus nostrum in manus acceperint, diu loquendo de tali re offendamus, omittimus. Spermate igitur in matrice locato, oreque clauso, ejusdem si in dextera parte maneat, quia hepar est in dextera parte matrici vicinum, meliori et calido sanguine nutritur fetus, masculusque efficitur; si autem in sinistra, quae a fonte caloris est remota, id est ab epate, est femina. Si vero non bene in sinistra, sed aliquantulum versus dexteram mulier, est virilis. Cum igitur in una praedictarum trium partium semen est (1171B)locatum, incipit virtus digestiva operari, quae calefaciendo a calore matris illud spissat, sed ex siccitate folliculum intra se continentem conceptum creat, ne aliquae superfluitates illi se commiscentes illum corrumpant. Hic folliculus cum puero crescit et oritur. Septimo die conceptus, ut refert Macrobius, guttae sanguinis in superficie folliculi incipiunt apparere, tertia septimana ad ipsum conceptionis humorem demergunt, quarta in quadam liquida soliditate, velut inter carnem et sanguinem, coagulatur; quinta si puer septimo mense nasci debeat, sin autem in nona septimana incipit virtus formativa, cujus est officium humanam figuram conferre: hanc sequitur virtus assimilativa, cujus est officium, quod frigidum et siccum est, in frigida et sicca membra mutare, ut sunt ossa; quod frigidum et humidum in phlegmatica, ut est pulmo; quod est calidum et siccum, in cholerica, ut cor; quod calidum et humidum in sanguinea, ut est hepar. Deinde sequitur virtus concavativa: hujus (1171C)est manus concavare, nares perforare, etc. Formatis vero membris, assimilatis et concavatis, incipit fumus humidus per venas et arterias discurrere, motumque et vitam conferre. Hic motus septuagesimo die a conceptu incipit, si puer septimo mense nasci debeat: si in nono, nonagesimo. Sed quia omnia quae temporaliter vivunt, indigent cibo aliquo, sequitur ultimo pascuativa, quae usque ad mortem extenditur. Sed quaeritur quomodo puer in utero pascatur. Dicimus quod quidam nervi qui in umbilico sunt, matrici conjunguntur, per quos puro sanguine ab hepate matris descendente nutritur puer, et crescit. Unde quia digestum recipit, non indiget egestione superfluitatis. Has praedictas virtutes sequitur nativitas, cujus duo termini sunt septimus mensis et nonus. Quaeritur cur ante septimum mensem puer natus vivere non potest, et cur in septimo mense natus vivat, in octavo non. Dicunt inde physici quod ante septimum mensem non est in puero tantus motus, quod si nasceretur, vivere posset. In septimo est motus vitae sufficiens, unde (1171D)puer se movens, si debiles nervos, quibus matrici conjungitur habeat, frangens illos nascitur vitae idoneus. In octavo mense motu septimi debilitatus, si nascitur, vivere non potest, donec refectus, et in parte noni incipit moveri, rumpensque nervos idoneos vitae nascitur: et quia in calido et humido nutritus est, nascens et ad dissimile prodiens, contrarietatem sentit, vocemque ululationis emittit, et ideo prima hominis vox est doloris. A nativitate vero usque ad septimum annum est infantia, quia in quadam parte illius fari non potest; in altera vero, si loquitur, imperfecte loquitur. In hac aetate sensum habere potest, rationem tamen atque intellectum, non. De sensu igitur aliquid dicamus. De ratione vero atque intellectu qualiter in tali aetate habere non possunt, quia sunt de virtutibus, deinde loquendo de anima ostendemus; et quia ex animali virtute, quam praecedit naturalis et spiritalis sensus, habet principium, de istis virtutibus, a naturali, quae prior est, inchoando, aliquid praelibemus. Cum igitur (1172A)homo ex quatuor constet elementis, ex calore et humiditate, contingit fumum humidum nasci et calidum, qui diffusus per membra, movens illa, trinam digestionem operatur, virtusque naturalis vocatur. Et quia de tribus digestionibus facta est mentio, inquiramus quid sit et ubi sit, et qualiter fiat digestio. Digestio igitur est alicujus rei per ebullitionem facta mutatio. Prima vero digestio fit in stomacho, secunda in hepate, tertia in omnibus membris. Ergo de prima primum dicamus. Cum humanum corpus incremento indigeat in quadam aetate, in omni vero restauratione, quippe interiori et exteriore calore vel frigore devastantibus, necesse fuit cibum et potum, ex quibus esset nutritio et incrementum, subintrare. Sed quia cibus grossus est, necesse fuit ut, priusquam intraret stomachum, tenuis et delicatus redderetur. Ad hoc enim dentes parati sunt, nati ex phlegmate per gingivas descendente, ex frigiditate spissato et durato, ut cibum conterant. Lingua vero ut ad modum manus (1172B)molendinarii illum vertat, et sub dentes reducat; quae ad hoc spongiosa est, ut cibi succum recipiens saporem discernat. Fit ergo mola quadam istius comminutionis comparatio: cibus vero sic praeparatus cum potu per aesophagum in stomachum, per portam cujus amplius est os, motus descendit, ibique decoquitur, et in speciem ptisanae transmutatur, et haec est prima digestio. De stomacho vero utrum sit calidae naturae, est quaestio. Aiunt quidam: Oportet quod calidae sit naturae, aliter enim cibum non posset concoquere; cum ergo cibum coquat et transmutet, calidus est. Nos vero dicimus stomachum frigidum esse naturaliter, calidum accidentaliter. Est enim nervosae naturae, ut quando nimis solito homo comedat, extendatur; quando minus, contrahatur. Iterum necesse fuit, quod esset nervosae naturae, ne, cum aliquid durum nec commasticatum reciperet, laederetur. Cum igitur omne nervosum frigidae sit naturae, ergo et stomachus; sed ut melius cibum retineat, et idonee decoquatur, intus est villosus; quamvis (1172C)tamen naturaliter sit frigidus, ex accidente tamen calefit, suppositus est enim hepati, ita quod fere totus ab eo includitur. Ex dextera vero parte ejusdem est fel, ex sinistra cor, quae calida sunt et sicca, et inde fit calidus stomachus, ut igne supposito coquitur cibus. Si ergo proprie velimus loqui, in stomacho, non a stomacho, cibum dicamus coqui. Cibus igitur sic in modum ptisanae mutatus per inferius foramen, quod porta dicitur, exiens intrat duodecimum intestium, sic dictum, quod quantitatem duodecim digitorum, quales sunt digiti ejusdem, in uno quoque obtinet. Relicto vero in eo quod ejus naturae vel nutriturae est conveniens, transit in aliud, quod jejunum dicitur, quod nihil inde retinet. Huic jejuno venae quaedam ab hepate venientes, sese conjungunt, per quas quod liquidius est transit in infima hepatis, meseriacae, quia succum mittunt dictae; quod vero feculentum est in longitudinem, id est, in secessum descendit, et primae superfluitates digestionis. Illud (1172D)vero liquidum quod in infima hepatis transit, calore ejusdem digeritur: quod quia in eo calidum et siccum est, transit in choleram, et per quasdam venas ad cistam fellis transmittitur, et haec est sedes cholerae. Inde quaedam pars ad confortandam vim appetitivam in stomachum transit. Quod vero frigidum et siccum est in melancholiam transit, et ad splenem sedem melancholiae descendit; sed quaedam pars ad stomachum ascendit, ad vim retentivam confortandam. Quod frigidum et humidum in phlegma mutatur, et ad pulmonem sedem phlegmatis transit, quadam parte expulsiva vi in stomachum transmissa; quod vero calidum et humidum in sanguinem versum remanet in hepate, quae sedes est sanguinis. In hepate ergo quatuor gignuntur humores proprias sedes habitantes. Cholera fel, melancholia splenem, sanguis hepar, phlegma pulmonem; quamvis dicant quidam phlegma propriam sedem non habere, sed cum sanguine, ut melius possit per membra discurrere, (1173A)remanere, et haec est secunda digestio. Quod ibi superfluum est, per ilim venam, quae spleni adjacet, ad renes descendit; quod ibi liquidum est, ad sui nutrimentum retinentes, reliquum per uritides poros ad vesicam transmittunt. Idem per virile membrum exiens, urina dicitur, et haec est superfluitas secundae digestionis; sed quia pueri habent poros uritides strictos, quod ibi spissum est, in lapideam transit substantiam. In aliis vero aetatibus quia pori aperti sunt, non generatur ibi lapis, sed circa renes. Ergo pueris nascitur lapis in collo vesicae, senibus circa renes. Sanguine vero praedicto modo in hepate generato, per venas ad omnia transit membra, calore quorum digestus, in eorum similitudinem transit; superfluitas vero partim per sudorem exit, alia vero pars ad hepar revertitur, ibi decocta cum urina exit descendens, sedimenque vocatur; sed si in fundo sit urinae, dicitur hypostasis; si in medio, encortim; si in summo, nephile. Sed quid significat, (1173B)et in diversis locis existens, quid quando est continuum, quando divulsum, quid ex substantia et calore, dicere non est nostrum. Si quis vero hoc scire desiderat, Galenum, de urinis, legat. Hujus iterum naturalis virtutis est augmentum conferre, quod contingit ex humore et calore. Quod enim aliquando ascendit, est caloris; quod vero spissatur, humoris. Sed dicent: Si ex calido et humido est incrementum, unde cholerici et melancholici, quorum alteri frigidi sunt et sicci, et alteri calidi et sicci, tantum crescunt? Nos vero dicimus nullum esse hominem qui calidus non sit et humidus, sed tamen quidam plus, quidam minus. Verbi gratia, homo naturaliter est calidus et humidus, et in quatuor qualitates temperatus; sed quia corrumpitur natura, contingit illas in aliquo intendi et remitti; si vero in aliquo intendatur calor, et remittatur humiditas, dicitur cholericus, id est, calidus et siccus, non tamen est sine humiditate. Si vero in aliquo intensus sit humor, et remissus calor, dicitur phlegmaticus; si (1173C)autem intensa sit siccitas, remissus calor, dicitur melancholicus; si vero aequaliter insunt, dicitur sanguineus. Sunt ergo omnes naturaliter calidi et humidi, sed propter diversas qualitates intensas et remissas, incipiunt inter se, et nomen contrarii remisse. In omni ergo complexione potest homo crescere, plus tamen in una, minus in alia; in quadam in longum, in quadam in latum. Cholerici namque graciles et longi sunt: longi ex calore, cujus est ascendere, graciles ex siccitate. Sanguinei vero longi propter calorem, pingues propter humiditatem; phlegmatici vero propter frigiditatem parvi, propter humiditatem pingues. Melancholici vero propter frigiditatem parvi, propter siccitatem graciles. Saepe tamen naturales proprietates ex accidente variantur. Nam cholerici et melancholici ex otio vel comestione sunt pingues, sanguinei et phlegmatici ex abstinentia et labore graciles. Quod vero sanguinei et phlegmatici, etc., praeter naturam breves sunt, ex parvitate (1173D)matricis vel spermatis contingit. Haec naturalis virtus habet quaedam principalia membra, quaedam deservientia et adjuvantia, quaedam alterum, quaedam neutrum. Sed quia hoc a physico, in Isagogis, satis dictum est, illo postposito, ad somnum, qui ad naturalem virtutem pertinet, transeamus.
Somnus est quies animalium virtutum, cum intentione naturalium. Contingit autem sic. Fumo humido ad superiora ascendente implentur nervi, quibus animalis virtus solet descendere. Desinit ergo animal videre, audire, etc., donec naturali calore illo desiccato, naturalis spiritus incipiat descendere, et ad aliquid sensum animalis excitari. Somnia vero ex reliquiis cogitationum, ex cibo, et potu, et tempore, ex complexione, ex jacendi qualitate, habent existere, et haec nihil significant. Alia ex ministerio angelorum, alia ex mundi causa et libertate animae, quorum omnium prolationes in promptu habemus. Sed quoniam hoc nostro proposito multum non attinet, (1174A)ad finem voluminis tendimus, illo praetermisso, ad splenis virtutem transeamus. Praedictus igitur fumus per diversa foramina transeundo, subtilior ad cor veniens, attrahendum aera illud dilatat, ut interior calor temperetur; ad expellendas vero superfluitates, idem constringit, et tunc dicitur spiritalis virtus, cui arteriae deserviunt. Sed ad animalem virtutem veniamus. Praedictus ergo fumus per nervos ascendens, colando efficitur ita subtilis, quod perveniens ad cerebrum spiritus dicitur; descendens per diversa instrumenta, diversas animales virtutes operatur, ut ostendemus. Quaeque a cerebro prodeunt, de ipso ante dicamus; deinde qualiter sensus inde prodeant, et quoniam in capite continetur, de illo exordiamur.
Caput est quaedam sphaerica substantia, quae in duobus digitis ante et retro est expressa. Rotunda, ut melius in ea cerebrum moveatur, et ne superfluitates in angulis sibi remanentes illud corrumpant. (1174B)Ante et retro expressa per nervos inde procedentes, quorum priores sensus operantur, posteriores vero motum corporis voluntarium. In ejus exteriori parte ex cranunculis pelliculae adhaerent capilli, et ex fumo ascendente, et per poros exeunte nati. Fumus etenim ille exiens ex frigiditate sicci aeris constringitur, et in corpulentam substantiam transit. Alio vero fumo exeunte impellitur sursum, et sic crescunt capilli. Sed quia naturale est ponderum descendere, curvantur et descendunt. Unde quia nulli aetati desunt superfluitates, neque alicui capillorum deest incrementum, neque unguium, quia ex superfluitatibus cordis, per digitorum summitates exeuntibus, a frigiditate durati fiunt. Sed pili barbae et pectoris cuidam aetati desunt, barbae vero femineo sexui. Cum enim barba ex calore habeat existere in homine, propter geminum calorem cordis et testiculorum potest esse. In muliere vero propter frigiditatem esse non potest, nisi sit aliqua praeter naturam calida. Eadem ratione non est barba in spadonibus. In pueritia vero esse (1174C)non potest propter strictitatem pororum; et quoniam ex fumo ascendente fiunt capilli, juxta complexiones uniuscujusque diversi contrahuntur colores. De quibus quia in physica satis dicitur, ad caetera transeamus. Sub cranio duae sunt pelliculae mineae dictae, quarum prior cerebro durior est, duraque mater dicitur. Quae propinquior vero cerebro, ne laedat ipsum, tenuior est, diciturque pia mater. Sub istis est cerebrum, cujus talis a Constantino dicitur definitio: Cerebrum est liquida et alba substantia, sine sanguine. De quo quaeritur an sit frigidum an calidum. Dicimus quod naturaliter est frigidum, ne continuo motu desiccetur. Hujus in capite tres sunt cellulae: in prora, in medio, in puppe. Prima vero cellula est calida et sicca, diciturque phantastica, id est, visualis, quia in ea est vis videndi et intelligendi. Haec calida et sicca est, ut formas rerum et colores attrahat. Media vero dicitur logistica, id est, rationalis, quia in ea est vis discernendi. Quod enim phantastica attrahit, (1174D)ad hanc transit, ibique anima discernit, estque calida et humida, ut melius discernendo proprietatibus rerum se conformet. Tertia vero memorialis dicitur, quia in ea est vis retinendi memoriam. Quod enim in logistica cella discretum est, transit ad memorialem per quoddam foramen, quod claudit quidam panniculus, donec aperiatur, quando aliquid tradere memoriae vel ad memoriam volumus reducere. Ista est frigida et sicca, ut melius retineat, frigidi enim et sicci est constringere. Sed dicent: Quomodo hoc unquam potuit probari? Dicimus: Per vulnera in illis partibus accepta. Cum enim aliquis esset bonae memoriae, rationis et intelligentiae, viderunt physici quod accepto vulnere in aliqua illarum cellularum, vim illius amittebat, vires aliarum retinens. Unde Solinus, in Polyhistoriis, narrat de quodam qui, accepto vulnere in occipitio, ad tantam devenit ignorantiam, quod nesciebat se habuisse nomen. Ergo merito antiqui dixerunt in capite sedem esse sapientiae. (1175A)In capite enim habent sedem quae faciunt hominem sapientem, scilicet, intellectus, ratio, memoria. Ab hoc cerebro prodeunt nervi ad oculos, per quos animalis spiritus exiens visum operatur, ut ostendimus. Sed prius de substantia oculorum aliquid dicamus. Oculus igitur est quaedam orbiculata et clara substantia, sed in superficie aliquantulum plana, ex tribus humoribus et septem tunicis constans. Orbiculata est, ut huc et illic verti possit. In superficie plana, ut melius formas rerum in se possit recipere. Lucens, ex humoribus constans, ut a visuali spiritu possit penetrari. Ex tunicis septem, ut superfluitates expellat, ne illum laedant. Sed si quis nomen humorum et tunicarum dispositiones scire desiderat, Galenum legat. Duos vero oculos constituit natura, ut si unus laederetur, alter remaneret. Deinde de visu dicamus. Cum igitur animalis spiritus, per nervos a cerebro prodeuntes, et ad oculos usque pervenerit, exiens si aliquem exteriorem splendorem, vel solis, (1175B)vel alterius, receperit, usque ad obstaculum dirigitur, quod offendens per ipsum se diffundit, formisque illius et coloribus informatur per oculos, et per phantasticam cellam ad logisticam cellam transit, visusque efficitur. Inde est quod visu figuras et colores rerum discernimus. Stoici tamen dicunt visualem spiritum usque ad rem non pervenire, sed oculum figuras rerum in se recipere, ad quas perveniens ille radius, similiterque informatus, visum operatur. Sunt alii qui dicunt neque illum usque ad obstaculum pervenire, neque oculo informari, sed medium aera inter videntem et obstaculum, formis et coloribus informari, ad quem radius perveniens, informatusque revertens, visum operatur. Nobis vero illa placet sententia, quod visualis spiritus usque ad rem perveniat. Cujus rei haec est probatio, quod ex visu lippientis alicujus saepe eamdem contrahimus infirmitatem. Et unde hoc, nisi quod visuali spiritu ad corruptum oculum perveniente corrumpitur, revertensque (1175C)oculos corrumpit? Ejusdem rei probatio est, quod sic contingit: Cum homines sint contrariarum complexionum, alii enim sunt frigidi, alii calidi, alii humidi, alii sicci, visualis spiritus ab aliquo exiens, qualitates illius secum trahens, diffusus per faciem alterius complexionis contrariae, illum corrumpit. Contraria namque contrariis laeduntur. Inde est quod vetulae lingentes faciem, et expuentes, illo curantur, quod enim est ibi nocivum expuunt. Ut igitur visus efficiatur, tria sunt necessaria: interior radius, exterior splendor, obstaculum rei. His igitur concurrentibus est visus; aliquo autem istorum deficiente, deficit. Visus autem species sint tres: detuitio, contuitio, intuitio. Et est intuitio quando aliquid videmus in eo occurrente simulacro; sed ostendentes qualiter visus fiat, de ea satis diximus. Contuitio est quando aliquid videmus, in cujus superficie aliquod occurrit simulacrum. Detuitio est quando non in superficie, sed in profundo apparet, ut in aqua; diciturque detuitio, quasi deorsum tuitio. Restat ergo de intuitione (1175D)et de tuitione dicere, quarum quia eadem est causa, de intuitione disputemus, ut quod de ea ostenderimus, de tuitione intelligatur. Cum igitur visualis spiritus ad aliquid videndum dirigitur, ex labilitate huc et illuc impellitur, informatusque formis circumstantium, si ad aliquid obscurum pervenerit, ex sui subtilitate videri non potest. Si autem ad aliquod radiosum, ex splendore illius apparet. Aristoteles vero dixit nullum ibi apparere simulacrum, sed hominem se et posteriora videre tali modo: Cum praedictus spiritus aliquod radiosum offendat, radiis illius elisus repercutitur, reversusque ad faciem videntis, ipsum et posteriora percipit. Sed quia mediante speculo hoc contingit, videtur hoc in speculo apparere. Sunt qui dicunt aera inter hominem et speculum diversis formis insignitum et coloribus, unde si aliquid opponatur, splendidum appareat, sive contrario, non. Contingit autem sic auditus: Cum aer naturalibus instrumentis percussus formam vocis acceperit, (1176A)exiens, primam partem aeris quam reperit, simili informat forma, et illa aliam, donec ad aures perveniatur ad modum tympani sicci et concavi; cui resonanti excitatur ille spiritus animalis, descendensque ad aures per quosdam nervos, informat se simili forma, sicque informatus ad logisticam cellam revertens, auditum operatur. Similiter alii sensus fiunt eodem animali spiritu ad illorum instrumenta, per nervos a cerebro descendente. His itaque perceptis, de anima et ejus virtutibus tempus est disserere.
Anima est quidam spiritus conjunctus corpori, idoneitatem discernendi et intelligendi conferens. Quod enim ex anima sit discernere et intelligere, sic probatur: quod crescente cura corporis, oriuntur illae virtutes; decrescente illa et crescente cura animae, crescunt illae. Si enim ex natura corporis essent, crescente cura corporis crescerent. Augmentata namque cura, augmentatur effectus. Iterum cum omnis (1176B)creatura corporea vel spiritus sit, conveniens fuit ut homo ex corpore et spiritu constaret, ut cum utroque aliquam affinitatem haberet. Habet enim cum corporibus vita carentibus, commune existere, cum herbis et arboribus vivere, cum brutis animalibus sentire, cum spiritibus discernere. Inde est quod in divina pagina dicitur homo omnis creatura. Cum ergo ex corpore et anima constet homo, dominante tamen anima, in qua quippe similis est Creatori, inconveniens esset si hominis corpus suas haberet actiones, anima vero non. Sed dicet aliquis: Quomodo discernam quae actiones in homine debeant judicari animae, quae corpori? Dicimus quod illae actiones, quae sunt communes homini cum bruto animali, vel corporibus vita carentibus, etsi illas in homine anima operetur, non debent dici animae, sed corporis; quae vero inveniuntur in homine, et in nullo alio corpore esse possunt, animae sunt. Discernere ergo et intelligere, animae est; sentire vero, et similia, corporis. Sed dicet aliquis: Si actiones animae non sunt, debentne (1176C)dici vel virtutes vel vitia animae, et quare propter illa damnatur vel remuneratur anima? Nos vero dicimus: Etsi illius non sunt actiones, ejus possunt esse vitia. Cum enim ad hoc sit homini anima data ut illicitos motus corporis corrigat, ignorantia vel negligentia ejus contingit. Sicut ergo discipulus vel servus negligentia doctoris vel domini peccet, magister et dominus extra culpam non est; sic nec anima illis contingentibus non est extra culpam, etsi illius actiones non sint. Cum igitur homo ex anima et corpore constet, quaeritur an sit apposita corpori, an concreta, an commixta, an conjuncta. Uni quippe istorum insunt, quae insunt in alicujus compositione. Apposita non est, quia tunc extra corpus anima esset, nec aequaliter illud moveret. Omne enim appositum extra illud est cui est appositum, et majores vires habet in proximo, ut ignis alicui appositus. Concreta non est: concretum est id quod ex sua substantia transit in alterius substantiam, ut aqua per (1176D)ebullitionem in salem. Cum ergo anima non transeat in corporis substantiam, sed semper spiritus sit, concreta illi non est. Commixta non est illi; nullum enim commixtorum esse suum retinet, non sunt ergo commixta corpus et anima. Ergo sunt conjuncta, sed ita quod tota anima in omnibus corporis partibus est esse suum retinens, tota et integra. Hic subjicient: Si in omnibus partibus tota est, abscissa una parte corporis, ablata est tota anima a corpore. Nos vero dicimus animam non esse in aliqua parte corporis, nisi dum est conjuncta corpori idoneo vitae. Separata igitur a corporis parte, remanet anima in aliis partibus in quibus ante tota erat. Iterum quaeritur an anima et corpus sint ex eodem, an ex alio. Nos vero dicimus nullam esse illius causam, praeter solum Creatorem, qui omnibus dat esse. Unde Plato, omnium philosophorum doctissimus, dicit Deum creatorem stellis a se creatis et spiritibus causam formandi hominem injecisse, ipsum vero animam (1177A)fecisse et illi tradidisse: quia ministerio spirituum, et effectu stellarum humana corpora existunt et crescunt, sed sola voluntate Creatoris anima existit. Iterum quaeritur an anima humana ante existat quam corpus, et quando illi conjungatur. Dicimus illam non ante existere, quod probari potest ratione et auctoritate. Si enim ante esset, vel in miseria vel in beatitudine esset, nullo praecedente merito. Auctoritate beati Augustini hoc probatur, qui dicit: Quotidie creat Deus novas animas, tempus vero conjunctionis illius cum corpore a nullo definitur. Nobis tamen post operationem formativae et concavativae virtutis videtur: tunc non naturalis virtus per umbram potest discurrere, sine qua vita non potest esse, nec anima in corpore. Hujus autem diversae sunt potentiae; intelligentia, ratio, memoria. Et est intelligentia vis animae qua percipit homo corporalia cum certa ratione, quare ita sit; ratio vero est quaedam vis animae, qua percipit homo quid sit res, et in quo (1177B)conveniat cum aliis, et in quo differat; memoria vero est vis, qua firme retinet homo ante cognita. Sed quaeritur, cum istae sint proprietates animae, quare infans, in quo est anima, non discernit, etc. Ad hoc dicimus quod anima hominis a Creatore habens principium, ex quo est perfecta in suo genere, sciret quae ab homine sciri possunt, nisi gravitas carnis esset, quod per primum hominem qui ante corruptionem humanitatis, ex quo fuit, perfectam habuit scientiam humanam, probari potest. Sed modo corrupta humanitate, ex quo conjungitur corrupto, corrumpitur: nec proprietates suas potest exercere, donec usus experientia, vel alicujus doctrina excitata, incipit discernere, velut cum aliquis subtili acie oculorum, tenebroso carceri deputatur, videre tamen non potest nisi assuescat tenebris, vel lumen accendatur. Unde Virgilius: . . . Quantum nos noxia corpora tardant. In prima vero aetate nec praecessit usus experientia, (1177C)nec est tempus doctrinae conveniens. Cum enim illa aetas calida sit et humida tantum, statim cibum digerit et appetit: unde frequenti influxione indiget et effluxione, spissusque fumus generatur, qui ascendens cerebrum, in quo est vis discernendi et intelligendi, turbat. Hanc aetatem sequitur juventus, quae est calida et sicca. Desiccatus est enim ille naturalis humor, quem contrahit homo ex matris utero. Unde non ita spissus fumus generatur, neque cerebrum ita turbatur, estque aetas conveniens ad discendum, et maxime, si lampas diligentis doctrinae accendatur. Sequitur senectus frigida et sicca. Exstinctus est enim ille naturalis calor, unde in hac aetate viget memoria, sed vires corporis deficiunt, ex siccitate enim et frigiditate, cujus est constringere, est memoria. Ex calore, cujus est impetum facere, vires corporis eo deficiente deficiunt; hanc sequitur senium, frigidum et humidum. Exstincto enim naturali calore, crescit frigidum phlegma; unde in illa aetate deficit memoria, (1177D)fiuntque homines pueriles: est enim a phlegmate vis expulsiva. Hanc sequitur animae et corporis (1178A)dissolutio. Non enim exstincto naturali calore diu potest vivere homo. Et quia de homine satis diximus, cujus est doceri dicamus, quales ut doceant quaerendi sint, quales ut doceantur, qualis complexio conveniens sit doctrinae, in qua aetate sint incipienda, et quando finienda, quis sit ordo discendi. Talis igitur ut doceat quaerendus est, qui neque causa laudis, nec spe temporalis indumenti, sed solo amore sapere doceat. Si enim propriam laudem diligit, nunquam discipulum ad sui perfectionem venire volet. Subtrahit enim doctrinam, ne in eo quod plus diligit aequetur vel superetur. Si iterum temporalis commodi spe inductus doceat, non curabit quid dicat, dum nimium extorqueat. Saepe enim placent nugae magis quam utilia. Sed si amore scientiae ad docendum accesserit, nec propter invidiam doctrinam subtrahet: nec ut aliquid extorqueat, veritatem cognitam fugiet; nec si deficiat multitudo sociorum, deficiet, sed ad instructionem sui et aliorum vigil et (1178B)diligens fiet. Ut doceatur ergo, talis diligendus est, qui non sit doctrinae strepens, nec superbus, ne videatur aliquid esse, cum nihil sit; qui magistrum ut patrem diligat, vel etiam plus patre. A quo enim majora et digniora accipimus, magis diligere debemus. A patre enim rudes esse coepimus, a magistro vero esse sapientes, quod majus est et dignius. Plus ergo diligendi sunt boni doctores quam parentes, nec tamen est justum quod magis diligantur doctores, sed utile ut scientiae illius verba nobis placeant, quia in eo quem non diligimus saepe etiam nobis bona displicent, illaque fugimus dum studemus non imitari illos quos non diligimus. Quamvis enim sanguinea complexio habilis sit ad doctrinam, quippe in omnibus temperata, tamen in omni aliquis perfectus esse potest, etsi cum labore; quia, ut narrat Pamphilus: Labor improbus omnia vincit. Principium vero doctrinae ab adolescentia est conveniens, quia, ut ait Plato: Aetas hominis similis est cerae, quae si nimis mollis sit, nec figuram recipit; nec (1178C)retinet similiter, si sit dura: ergo nec nimis tenera, nec nimis dura, conveniens est doctrinae. Terminus doctrinae est mors. Unde quidam sapiens, cum ab eo sic quaereretur: Ubi est terminus discendi? respondet: Ubi et vitae. Quidam philosophus cum nonagenarius moreretur, et quaesitus a quodam discipulo suo si de morte doleret? sic interroganti respondet: Quia nunc incipiebat discere. Ordo vero discendi talis est, ut quia per eloquentiam omnis fit doctrina, prius instruantur in eloquentia. Cujus tres sunt partes: recte scribere et recte scripta pronuntiare, probare id quod est probandum, quod docet dialectica; ornare verba et sententias, quod tradit rhetorica. Initiandi ergo sumus in grammatica, deinde in dialectica, postea in rhetorica. Quibus instructi ut armis, ad studium philosophiae debemus accedere. Cujus hic est ordo, ut prius in quadruvio et in ipso prius in arithmetica, secundo in musica, tertio in geometria, quarto in astronomia, deinde in divina (1178D)pagina, quippe ut per cognitionem creaturae, ad cognitionem Creatoris perveniamus.
(no apparatus