Praefatio.
recensereQui cognationem gentium e stirpe Finnica vel Tschudica egressarum explicare conati sunt, comparatione linguarum minus diligenti in eam inciderunt opinionem, ut gentem Tscheremissam cum ipsa Finnica vel Sumica intimo affinitatis vinculo conjunctam putarent. His consentit vir magni ingenii et amplissimae eruditionis, cel. Rask, qui totam Tschudicam linguarum classem in tria genera, Finnicum, Ugricum et Barmicum distribuens, linguas Tscheremissam, Mordvinam, Sumicam, Lapponicam, et Esthonicam non nisi species ejusdem Finnici generis existimat *) Ex mea vero sententia lingua Tscheremissa, una cum Mordvina et Tschuvaschica, summo jure suam peculiare constituit genus. Ratione habita vel externae vel internae linguarum indolis genus illud Finnicum multo minorem cum Tscheremissa lingua prodit affinitatem, quam cum Bjarmico linguarum genere. Ut Rask cognationem linguarum ad familiam Tschudicam pertinentium, in universum vult definire, Finnicum genus a Bjarmico tantum abhorret, quantum ne Finnicum quidem et Ugricum inter se differeant. Ponit enim gentes loco maxime remotas, lingua intime cohaerere. Quod vero falsum est. Ut sedes Finnorum ad limites Bjarmicae gentis in provincia Archangelica adpropinquant, ita etiam linguae Finnici generis ad Bjarmicas proxime accedunt. Gentes Bjarmica lingua loquentes per totam se extendunt regionem, quae sita est inter Careliam, a Finnonibus habitatam et antiquam illam Bulgariam, ubi Tschuvaschi, Tscheremissi et Mordvini sua fixerunt domicilia. Quare si loca respexeris, incolae Bjarmicae medium inter gentes Finnicas et Bolgaricas tenent. Linguae se ad rationes loci referunt. Arctius igitur cohaereant necesse est linguae Bjarmicae et cum Finnicis et cum Bolgaricis, quam Finniciae linguae cum Bolgaricis vel saltem cum lingua Tscheremissa. De Jugrico linguarum genere heic tantum commemoratum volo, mihi nonnulla quidem obvenisse, in quibus lingua Tscheremissa et cum Ostjacensi et cum Samojedica convenit, de qua tamen convenientia nihil certi adhuc asserere ausim, quippe quae commercio gentium originem debere possit *).