Argumentu. Fatetur se soli amori esse obnoxium; scripta ad Christophorum Tarnovianum castellanum Wojnicensem, ut patet ex versibus 29-35, qui referunt claras victorias patris ejus Joanis Tarnovii; videtur scripta vivente adhuc Joanne i.e. ante a. 1561.
Non me, si modo sum, Musae fecere poëtam,
Nec memini Aoniae rupis adisse specus.
Solus amor docuit blandos me fingere versus,
Et canere antiquo consona Callimacho.
Ille deus seges Nimos, et Interia corda,
Ingenium torpens excitat ille deus.
Quid nisi cornigeras deses pavisse juvencas
Dicitur Idaeis vallibus ante Paris?
Ut semel incaluit peregrino captus amore,
Deseruit silvas deseruitque boves.
Et classem instruxit, vastique per aequora ponti
Longinqua Eurotae navit ad usque vada.
Nec prius armifera cessit Lacedaemone, quam te
Deluso raperet Tyndari pulchra, viro.
Tum quoque, cum Phrygios vastaret Graecia campos,
Fortem illum e medio suslit Aeacidem.
Aeacidem, celsae qui circum moenia Trojae
Traxerat aemoniis Hectora nuper equis.
Non Jove nata quidem est, sed forma Heroidas aequat,
Quae torpere meum non sinit ingenium.
Illa mihi tantum consuetas praebeat aures,
Alter ego Amphion, et Linus alter ero.
Nec vero promptum est mihi dicere, quam bene clava,
Conveniantve humeris Gnosia tela meis.
Illa tamen jubeat, saevas ego strenuus hydras,
Ilicet audaces aggrediarque feras.
Et mala Hesperio rapiam servata draconi,
Et tria Tartarei colla domabo canis,
Tu patriae exemplo fines tutare paterno. [1]
Christophore, Arctoi spesque decuseque soli.
Invictoque animo testare, et fortibus ausis,
Illius patris sanguine te esse satum,
Qui Starodubaeas evertit funditus arces, [2]
Qui vicit Dacos, [3] perdomuitque Scythas. [4]
Me cruselis amor invicta compede vinxit,
Et dominae duro traditit imperio.
Illius praescripto agitur mihi noxque diesque,
Hinc bona dependent, hinc mea cuncta mala.
At vos, car minibus, quicunque putastis Amorem,
Et magicis solvi pose veneficiis:
Huc omnes Herbas, huc omnia ferte venena,
Quae Pindus, quae Othrys, quaeque habet altus Eryx.
Tam Formosa mihi nisi desinat illa videri,
Nil herbae, nil me vestra venena juvent.
- ↑ referendum ad Joa. Tarnowski castelanum Cracoviensem supremum exercitus regni Poloniae ducem, cujus mortem (1561) flet poëta elegia 2 lib IV; cfr. praeterea nostram ed. scriptorum Polonicorum t. II p. 128, ubi cadem exempla paterna monstrat Christophoro.
- ↑ Starodubeae arces eversae sunt duce Jo. Tarnovi victoriam commemorat Royzius in carmine funeri in obitum ejus versu 236; ceterum vide Biel. Kron. Pol. p. 574 ed. a. 1597.
- ↑ Dacos vocat poëta Valachos victoriam memorans Jo. Tarnovii ad Obertinum, urbem nunc Galiciae meridionalis, a. 1531 reportatam, quam uberius enarrat eleg 2 lib. IV v. 49-76, commemorat etiam v. 14 elegiae 5 hujus libri; cfr. Royzium 1. c. versu 49 seq. et versu 238; Biel. l. c. 565.
- ↑ Scythae hic nominatur Tartarorum gens, quam Jo. Tarnovius perdomuit ad Tarnopolim a. 1549, de qua victoria vide Royzium l. c. 53. Biel. p. 549. Easdem victorias Tarnovii commemorat Pudlovius in elegia ob mortem Jo. Tarnovii v. 79: “Hoc monstrant fusi Moschae, Valachique, Scytaeque.”