There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
II 


Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
    contactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
    et caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas
    improbus, et nullo vivere consilio.
et mihi iam toto furor hic non deficit anno,
    cum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
    saevitiam durae contudit Iasidos.
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
    ibat et hirsutas ille videre feras;
ille Hylaei percussus vulnere rami
    saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
ergo velocem potuit domuisse puellam:
    tantum in amore preces et bene facta valent.
in me tardus Amor non ullas cogitat artis,
    nec meminit notas, ut prius, ire vias.
at vos, deductae quibus est fallacia lunae
    et labor in magicis sacra piare focis,
en agedum dominae mentem convertite nostrae,
    et facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis
    posse Cytaeines ducere carminibus.
et vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
    quaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis,
    sit modo libertas quae velit ira loqui.
ferte per extremas gentis et ferte per undas,
    qua non ulla meum femina norit iter:
vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
    sitis et in tuto semper amore pares.
in me nostra Venus noctes exercet amaras,
    et nullo vacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur
    cura, neque assueto mutet amore locum.
quod si quis monitis tardas adverterit auris,
    heu referet quanto verba dolore mea!



II