There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Elegiae
saeculo VI
editio: incognita
fons: [1]


I.

Aemula quid cessas finem properare senectus?
     cur et in hoc fesso corpore tarda uenis?
solue precor miseram tali de carcere uitam:
     mors est iam requies, uiuere poena mihi,
non sum qui fueram: periit pars maxima nostri
     hoc quoque quod superest langor et horror habent.
lux grauis in luctu, rebus gratissima laetis,
     quodque omni peius funere, uelle mori,
dum iuuenile decus, dum mens sensusque maneret,
     orator toto clarus in orbe fui.
saepe poetarum mendacia dulcia finxi
     et ueros titulos res mihi ficta dabat.
saepe perorata percepi lite coronam
     et merui linguae praemia grata meae.
quae cum defectis iam sint immortua membris
     heu senibus uitae portio quanta manet!
nec minor his aderat sublimis gratia formae,
     quae uel si desit, cetera multa placent,
quin etiam uirtus fuluo pretiosior auro,
     per quam praeclarum plus micat ingenium.
si libuit celeres arcu temptare sagittas,
     occubuit telis praeda petita meis.
si placuit canibus densos circumdare saltus,
     prostraui multas non sine laude feras.
dulce fuit madidam si fors uersare palaestram,
     implicui ualidis lubrica membra toris.
nunc agili cursu cunctos anteire solebam,
     nunc tragici cantus exuperare melos.
augebat meritum dulcis mixtura bonorum,
     ut semper uarium plus micat artis opus.
nam quaecumque solent per se perpensa placere,
     alterno potius iuncta decore placent.
has inter uirtutis opes tolerantia rerum.
     spernebat cunctas insuperata minas:
uertice nudato uentos pluuiasque ferebam,
     non mihi solstitium, non graue frigus erat:
innabam gelidas Tiberini gurgitis undas
     nec timui dubio credere membra freto.
quamuis exiguo poteram requiescere somno
     et quamuis modico membra fouere cibo;
at si me subito uinosus repperit hospes
     aut fecit laetus sumere multa dies,
cessit et ipse pater Bacchus stupuitque bibentem
     et, qui cuncta solet uincere, uictus abit.
haut facile est animum tantis inflectere rebus,
     ut res oppositas mens ferat una duas:
hoc quoque uirtutum quondam certamine magnum
     Socratem palmam promeruisse ferunt,
hinc etiam rigidum memorant ualuisse Catonem:
     non res in uitium, sed male facta cadunt.
intrepidus quaecumque forent ad utrasque ferebar:
     cedebant animo tristia cuncta meo.
pauperiem modico contentus semper amaui
     et rerum dominus nil cupiendo fui.
tu me sola tibi subdis, miseranda senectus,
     cui cedit quicquid uincere cuncta potest.
in te corruimus, tua sunt quaecumque fatiscunt,
     ultima teque tuo conficis ipsa malo.
ergo his ornatum meritis prouincia tota
     optabat natis me sociare suis:
sed mihi dulce magis resoluto uiuere collo
     nullaque coniugii uincula grata pati.
ibam per mediam uenali corpore Romam
     spectandus cunctis undique uirginibus.
quaeque peti poterat, fuerat uel forte petita,
     erubuit uultum uisa puella meum
et modo subridens latebras fugitiua petebat
     non tamen effugiens tota latere uolens,
sed magis ex aliqua cupiebat parte uideri,
     laetior hoc potius quod male tecta fuit.
sic cunctis formosus ego gratusque uidebar
     omnibus, et sponsus hic generalis eram,
sed tantum sponsus; nam me natura pudicum
     fecerat, et casto pectore durus eram.
nam dum praecipue cupio me iungere formae,
     permansi uiduo frigidus usque toro.
omnis foeda mihi atque omnis mihi rustica uisa est
     nullaque coniugio digna puella meo.
horrebam tenues, horrebam corpore pingues,
     non mihi grata breuis, non mihi longa fuit.
cum media tantum dilexi ludere forma;
     maior enim mediis gratia rebus inest.
corporis has nostri mollis lasciuia partes
     incolit, has sedes mater amoris habet.
quaerebam gracilem, sed quae non macra fuisset:
     carnis ad officium carnea membra placent.
sit quod in amplexu delectet stringere corpus,
     ne laedant pressum quaelibet ossa latus.
candida contempsi, nisi quae suffusa rubore
     uernarent propriis ora serena rosis.
hunc Venus ante alios sibi uindicat ipsa colorem,
     diligit et florem Cypris ubique suum.
aurea caesaries demissaque lactea ceruix
     uultibus ingenuis uisa sedere magis.
nigra supercilia, frons libera, lumina nigra
     urebant animum saepe notata meum.
flammea dilexi modicumque tumentia labra,
     quae gustata mihi basia plena darent.
in tereti collo uisum est pretiosius aurum,
     gemma et iudicio plus radiare meo.
singula turpe seni quondam quaesita referre;
     et quod tunc decuit, iam modo crimen habet.
diuersos diuersa iuuant: non omnibus annis
     omnia conueniunt: res prius apta nocet.
exultat leuitate puer, grauitate senectus:
     inter utrumque manens stat iuuenile decus.
hunc tacitum tristemque decet, fit clarior ille
     laetitia et linguae garrulitate suae.
cuncta trahit secum uertitque uolubile tempus
     nec patitur certa currere quaeque uia.
nunc quod longa mihi grauis est et inutile aetas,
     uiuere cum nequeam, sit mihi posse mori.
o quam dura premit miseros condicio uitae:
     nec mors humano subiacet arbitrio.
dulce mori miseris, sed mors optata recedit:
     at cum tristis erit praecipitata uenit.
me uero heu tantis defunctum in partibus olim
     uiuum Tartareas constat inire uias.
iam minor auditus, gustus minor; ipsa caligant
     lumina; uix tactu noscere certa queo;
nullus dulcis odor, nulla est iam grata uoluptas:
     sensibus expertem quis superesse putet?
en Lethaea meam subeunt obliuia mentem,
     nec confusa sui iam meminisse potest:
ad nullum consurgit opus, cum corpore languet
     atque intenta suis astupet illa malis.
carmina nulla cano: cantandi summa uoluptas
     effugit et uocis gratia uera perit.
non fora sollicito, non blanda poemata fingo,
     litibus haut rabidis commoda iura sequor.
ipsaque me species quondam dilecta reliquit
     et uideor formae mortuus esse meae.
pro niueo rutiloque prius nunc inficit ora
     pallor et exanguis funereusque color.
aret sicca cutis, rigidi stant undique nerui,
     et lacerant uncae scabida membra manus.
quondam ridentes oculi nunc fonte perenni
     deplangunt poenas nocte dieque suas;
et quos grata prius ciliorum serta tegebant,
     desuper incumbens hispida silua premit,
ac uelut inclusi caeco conduntur in antro:
     toruum nescio quid heu furiale uident.
iam pauor est uidisse senem, nec creder possis
     hunc hominem humana qui ratione caret.
si libros repeto, duplex se littera findit,
     largior occurrit pagina nota mihi.
claram per nebulas uideor mihi cernere lucem,
     nubila sunt oculis ipsa serena meis.
eripitur sine morte dies: caligine caeca
     septum tartareo quis neget esse loco?
talia quis demens homini persuaserit auctor
     ut cupiat uoto turpior esse suo?
iam subeunt morbi, subeunt discrimina mille,
     iam dulces epulae deliciaeque nocent.
cogimur a gratis animum suspendere rebus,
     atque ut uiuamus uiuere destitimus.
et me, quem dudum iam nulla aduersa nocebant,
     ipsa quibus regimur nunc alimenta grauant.
esse libet saturum: saturum mox esse pigebit;
     praestat ut abstineam: abstinuisse nocet.
quae modo profuerat, contraria redditur esca:
     fastidita iacet, quae modo dulcis erat.
non Veneris, non grata mihi sunt munera Bacchi,
     nec quicquid uitae fallere damna solet.
sola iacens natura manet, quae sponte per horas
     soluitur et uitio carpitur ipsa suo.
non totiens experta mihi medicamina prosunt,
     non aegris quicquid ferre solebat opem.
sed cum materia pereunt quaecumque parantur,
     fit magis et damnis tristior urna suis.
non secus instantem cupiens fulcire ruinam
     diuersis contra nititur obicibus,
donec longa dies omni compage soluta
     ipsum cum rebus subruat auxilium.
quid quod nulla leuant animum spectacula rerum,
     nec mala tot uitae dissimulare licet?
turpe seni uultus nitidi uestesque decorae,
     quis sine iamque ipsum uiuere turpe seni.
crimen amare iocos, crimen conuiuia, cantus:
     o miseri, quorum gaudia crimen habent.
quid mihi diuitiae, quarum si dempseris usum,
     quamuis largus opum, semper egenus ero?
immo etiam poena est partis incumbere rebus,
     quas cum possideas est uiolare nefas.
non aliter sitiens uicinas Tantalus undas
     captat et appositis abstinet ora cibis.
efficior custos rerum magis ipse mearum
     conseruans aliis, quae periere mihi;
sicut in auricomis dependens plurimus hortis
     peruigil obseruat non sua pomo draco.
hinc me sollicitum torquent super omnia curae,
     hinc requies animo non datur ulla meo.
quaerere quae nequeo, semper retinere laboro,
     et retinens semper nil tenuisse puto.
stat dubius tremulusque senex semperque malorum
     credulus, et stultus quae facit ipse timet,
laudat praeteritos, praesentes despicit annos,
     hoc tantum rectum, quod sapit ipse, putat.
se solum doctum, se iudicat esse peritum
     et quod sit sapiens desipit inde magis.
multa licet nolis referens eademque reuoluens
     horret et alloquium conspuit ipse suum.
deficit auditor, non deficit ipse loquendo.
     o sola fortes garrulitate senes!
omnia nequicquam clamosis uocibus implet:
     nil satis est: horret, quae placuere modo.
arridet de se ridentibus, ac sibi plaudens
     incipit opprobrio laetior esse suo.
hae sunt primitiae mortis, his partibus aetas
     defluit et pigris gressibus ima petit.
non habitus, non ipse color, non gressus euntis,
     non species eadem quae fuit ante manet.
labitur ex umeris demisso corpore uestis.
     quaeque breuis fuerat iam modo longa mihi est.
contrahimur miroque modo decrescimus: ipsa
     diminui nostri corporis ossa putes.
nec caelum spectare licet, sed prona senectus
     terram, qua genita est et reditura, uidet
fitque tripes, prorsus quadrupes, ut paruulus infans,
     et per sordentem (flebile) repit humum.
ortus cuncta suos repetunt matremque requirunt,
     et redit ad nihilum, quod fuit ante nihil.
hinc est quod baculo incumbens ruitura senectus
     assiduo pigram uerbere pulsat humum
et numerosa mouens certo uestigia plausu
     talia rugato creditur ore loqui:
‘suscipe me, genetrix, nati miserere laborum:
     membra peto gremio fessa fouere tuo.
horrent me pueri, nequeo uelut ante uideri:
     horrendos partus cur sinis esse tuos?
nil mihi cum superis: expleui munera uitae:
     redde precor patrio mortua membra solo.
quid miseros uariis prodest extendere poenis?
     non est materni pectoris ista pati.’
his dictis trunco titubantes sustinet artus,
     neglecti repetens stramina dura tori.
quo postquam iacuit, misero quid funere differt?
     heu tantum adtracti corporis ossa uides.
cumque magis semper iaceam uiuamque iacendo,
     quis sub uitali computet esse loco?
iam poena est totum quod uiuimus: urimur aestu,
     officiunt nebulae, frigus et aura nocet,
ros laedit modicoque etiam corrumpimur imbre,
     ueris et autumni laedit amoena dies.
hinc miseros scabies, hinc tussis anhela fatigat:
     continuos gemitus aegra senectus habet.
hos superesse reor, quibus et spirabilis aer
     et lux, qua regimur, redditur ipsa grauis?
ipsa etiam cunctis requies gratissima, somnus
     auolat et sera uix mihi nocte redit,
uel si lassatos umquam dignabitur artus,
     turbidus in quantis horret imaginibus!
mollia fulcra tori duris sunt cautibus aequa,
     parua licet magnum pallia pondus habent.
cogor per mediam turbatus surgere noctem
     multaque, ne patiar deteriora, pati.
uincimur infirmi defectu corporis, et qua
     noluero, infelix hac ego parte trahor.
omnia naturae soluuntur uiscera nostrae,
     et tam praeclarum quam male nutat opus!
his ueniens onerata malis incurua senectus
     cedere ponderibus se docet ipsa suis.
ergo quis cupiat per longum ducere poenas
     paulatimque anima deficiente mori?
morte mori melius, quam uitam ducere mortis
     et sensus membris hic sepelire suis.
non queror heu longi quod totum soluitis anni:
     improba naturae dicere iussa nefas.
deficiunt ualidi longaeuo tempore tauri,
     et quondam pulcer fit modo turpis equus.
fracta diu rabidi conpescitur ira leonis
     lentaque per senium aspera tigris erit.
ipsa etiam ueniens consumit saxa uetustas,
     et nullum est quod non tempore cedat opus.
set mihi uenturos melius praeuertere casus
     atque infelices anticipare dies.
poena minor certam subito perferre ruinam,
     quod timeas grauius sustinuisse diu.
at quos fert alios quis posset dicere casus?
     hoc quoque difficile est commemorasse seni.
iurgia, contemptus uiolentaque damna secuntur
     nec quisquam ex tantis praebet amicus opem.
ipsi me pueri atque ipsae sine lite puellae
     turpe putant dominum iam uocitare suum.
irrident gressum, irrident iam denique uultum
     et tremulum, quondam quod timuere, caput.
cumque nihil uideam, tamen hoc spectare licebit
     ut grauior misero poena sit ista mihi.
felix qui meruit tranquillam ducere uitam
     et laeto stabiles claudere fine dies.
dura satis miseris memoratio prisca bonorum,
     et grauius summo culmine mersa ruit.

II.

En dilecta mihi nimium formosa Lycoris,
     cum qua mens eadem, res fuit una mihi,
post multos quibus indiuisi uiximus annos
     respuit amplexus heu pauefacta meos,
iamque alios iuuenes aliosque requirit amores;
     me uocat imbellem decrepitumque senem,
nec meminisse uolet transactae dulcia uitae
     nec me quod potius reddidit ipsa senem.
immo etiam causas ingrata ac perfida fingit,
     ut spretum uitio iudicet esse meo.
haec me praeteriens cum dudum forte uideret,
     expuit obductis uestibus ora tegens.
‘hunc’ inquit ‘dilexi? hic me complexus amauit?
     huic ego saepe (nefas) oscula blanda dedi?’
nauseat et priscum uomitu ceu fundit amorem,
     inponit capiti plurima dira meo.
en, quid longa dies nunc affert! ut sibi quemquam
     quondam dilectum prodere turpe putet.
nonne fuit melius tali me tempore fungi,
     quo nulli merito despiciendus eram,
quam, postquam periit quicquid fuit ante decoris,
     extinctum meritis uiuere criminibus?
iam nihil est totum quod uiximus: omnia secum
     tempus praeteriens horaque summa trahit.
atque tamen–niuei circumdant tempora cani
     et iam caeruleis infecit hora notis–
praestat adhuc nimiumque sibi pretiosa uidetur
     atque annos mecum despicit illa suos.
et, fateor, primae retinet monimenta figurae
     atque inter cineres condita flamma manet.
ut uideo, pulcris etiam uos parcitis, anni,
     nec ueteris formae gratia tota perit.
reliquiis ueterum iuuenes pascuntur amorum,
     set si quid nunc est, quod fuit ante, placet.
ante oculos statuunt primaeui temporis actus
     atque in praeteritum luxuriantur opus.
et quia nos totus membrorum deserit usus
     nullius amplexus quod memoretur habet,
set solus miseris superest post omnia luctus:
     quot bona tunc habui, tot modo damna fleo.
omnia nemo pati, non omnes omnia possunt
     efficere: hoc uincit femina uicta uiro.
ergo uelut pecudum praesentia sola manebunt,
     nil de transactis, quod memoretur, erit?
cum fugiunt et bruta nouos animalia campos
     ac repetunt celeres pascua nota greges,
sub qua decubuit requiescere diligit umbram
     taurus et amissum quaerit ouile pecus,
dulcius in solitis cantat philomela rubetis
     fitque suum rabidis dulce cubile feris.
tu tantum bene nota tibi atque experta relinquis,
     hospitia et potius non manifesta petis.
nonne placet melius certis confidere rebus?
     euentus uarios res noua semper habet.
sum grandaeuus ego, nec tu minus alba capillis:
     par aetas animos conciliare solet.
si modo non possum, quondam potuisse memento:
     sit satis ut placeam me placuisse prius.
permanet inualidis reuerentis prisca colonis,
     quod fuit in uetulo milite, miles amat,
rusticus expertum deflet cessisse iuuencum,
     cum quo consenuit uictor honorat equum.
non me adeo primis spoliauit floribus aetas:
     en uersus facio et media dicta cano.
sit grauitas sitque ipsa tibi ueneranda senectus,
     sit quod te nosti uiuere uelle diu.
quis suam in alterius condemnet crimine uitam
     et quod pertendit claudere certet iter?
dicere si fratrem seu dedignaris amicum,
     dic patrem: affectum nomen utrumque tenet.
uincat honor luxum, pietas succedat amori:
     plus ratio quam uis caeca ualere solet.
his lacrimis longos, quantum fas, fleuimus annos:
     est graue, quod doleat, commemorare diu.

III.

Nunc operae pretium est quaedam memorare iuuentae
     atque senectutis pauca referre meae,
quis lector mentem rerum uertigine fractam
     erigat et maestum noscere curet opus.
captus amore tuo demens, Aquilina, ferebar,
     pallidus et tristis captus amore tuo.
nondum quid sit amor uel quid Venus ignea noram:
     torquebar potius rusticitate mea.
nec minus illa meo percussa cupidine flagrans
     errabat toto non capienda domo.
carmina, pensa procul nimium dilecta iacebant:
     solus amor cordi curaque semper erat.
nec reperire uiam, qua caecum pasceret ignem,
     docta nec alternis reddere uerba notis,
tantum in conspectu studium praestabat inane,
     anxia uel solo lumine corda fouens.
me pedagogus agit, illam tristissima mater
     seruabat, tanti poena secunda mali.
pensabant oculos nutusque per omnia nostros
     quaeque solet mentis ducere signa color.
dum licuit, uotum tacite compressimus ambo
     et uaria dulces teximus arte dolos.
at postquam teneram rupit uerecundia frontem
     nec ualuit penitus flamma recepta tegi,
mox captare locos et tempora coepimus ambo
     atque superciliis luminibusque loqui,
fallere sollicitos, suspensos ponere gressus
     et tota nullo currere nocte sono.
nec longum: genetrix furtiuum sensit amorem
     et medicare parans uulnera uulneribus
increpitat caeditque: fouentur caedibus ignes,
     ut solet adiecto crescere flamma rogo.
concipiunt geminum flagrantia corda furorem
     et sic permixto saeuit amore dolor.
tunc me uisceribus per totum quaerit anhelis,
     emptum suppliciis quem putat esse suis,
nec memorare pudet turpesque reuoluere uestes:
     immo etiam gaudens imputat illa mihi.
‘pro te susceptos iuuat’ inquit ‘ferre dolores:
     tu pretium tanti dulce cruoris eris.
sit modo certa fides atque inconcussa uoluntas:
     quae nihil imminuit passio, nulla fuit.’
his egomet stimulis angebar semper et ardens
     languebam, nec spes ulla salutis erat.
prodere non ausus carpebar uulnere muto,
     set stupor et macies uocis habebat opus.
hic mihi magnarum scrutator maxime rerum,
     solus, Boëti, fers miseratus opem.
nam cum me curis intentum saepe uideres
     nec posses causas noscere tristitiae,
tandem prospiciens tali me peste teneri
     mitibus alloquiis pandere clausa iubes:
‘dicito, et unde nouo correptus carperis aestu?
     dicito, et edicti sume doloris opem.
non intellecti nulla est curatio morbi,
     et magis inclusis ignibus antra fremunt.’
dum pudor est tam foeda loqui uitiumque fateri,
     agnouit taciti conscia signa mali.
mox ait: ‘occultae satis est res prodita causae.
     pone metum: ueniam uis tibi tanta dabit.’
prostratus pedibus uerecunda silentia rupi
     cum lacrimis referens ordine cuncta suo.
‘fare’ ait ‘an placitae potiaris munere formae.’
     respondi ‘pietas talia uelle fugit.’
soluitur in risum exclamans ‘pro mira uoluntas!
     castus amor Veneris dicito quando fuit?
parcere dilectae iuuenis desiste puellae:
     impius hic fueris, si pius esse uelis.
unguibus et morsu teneres pascuntur amores,
     uulnera non refugit res magis apta plagae.’
interea donis permulcet corda parentum
     et pretio faciles in mea uota trahit.
auri caecus amor natiuum uincit amorem:
     coeperunt natae crimen amare suae.
dant uitiis furtisque locum, dant iungere dextras
     et totum ludo concelebrare diem.
permissum fit uile nefas, fit languidus ardor:
     uicerunt morbum languida corda suum.
illa nihil quaesita uidens procedere, causam
     odit et illaeso corpore tristis abit.
proieci uanas sanato pectore curas
     et subito didici quam miser ante fui.
‘salue sancta’ inquam ‘semperque intacta maneto
     uirginitas: per me plena pudoris eris.’
quae postquam perlata uiro sunt omnia tanto
     meque uidet fluctus exuperasse meos,
‘macte’ inquit ‘iuuenis, proprii dominator amoris,
     et de contemptu sume trophaea tuo.
arma tibi Veneris cedantque Cupidinis arcus,
     cedat et armipotens ipsa Minerua tibi.’
sic mihi peccandi studium permissa potestas
     abstulit atque ipsum talia uelle fugit.
ingrati tristes pariter discedimus ambo:
     discidii ratio tota pudica fuit.

IV.

Restat adhuc alios turpesque reuoluere casus
     atque aliquo molli pascere corda ioco.
conueniunt etenim delirae ignaua senectae,
     aptaque sunt operi carmina uana meo.
sic uicibus uariis alterni fallimur anni
     et mutata magis tempora grata mihi.
uirgo fuit, species dederat cui candida nomen
     Candida; diuersis nam bene compta comis.
huic ego per totum uidi pendentia corpus
     cymbala multiplices edere pulsa sonos.
nunc niueis digitis, nunc pulsans pectine cordas
     arguto quicquam murmure dulce loqui,
sic me diuersis tractum de partibus una
     carpebat uariis pulcra puella modis.
hanc ego saltantem subito correptus amaui
     et coepi tacitus uulnera grata pati.
singula uisa semel semper memorare libebat
     haerebant animo nocte dieque meo.
saepe uelut uisae laetabar imagine formae,
     et procul absenti uoce manuque fui.
saepe, uelut praesens fuerit, mecum ipse loquebar,
     captabam dulces quos solet illa modos.
o quotiens demens, quotiens sine mente putabar,
     nec, puto, fallebar: non bene sanus eram.
atque aliquis, cui caeca foret bene nota uoluptas:
     ‘cantat, cantantem Maximianus amat.’
certe difficile est abscondere pectoris aestus,
     panditur et clauso saepius ore furor.
nam subito inficiens uultum pallorque ruborque
     internum clausae uocis habebat opus.
nec minus ipsa meas prodebat somnia curas,
     somnia secreto non bene fida meo.
nam cum sopitos premerent obliuia sensus,
     confessa est facinus nescia lingua suum.
‘Candida,’ clamabam ‘propera: cur, Candida, tardas?
     nox abit et furtis lux inimica redit.’
proximus ut genitor mecum comitatus amatae
     uirginis herbosa forte iacebat humo,
illius ad nomen turbatos excutit artus
     exilit et natam credit adesse suam.
omnia collustrans toto me pectore somnum
     prospicit afflantem nec meminisse mei.
‘uana putas an uera sopor ludibria iactat?
     hoc et uerus’ ait ‘pectoris ardor agit.
credo equidem assuetas animo remeare figuras,
     et fallax studium ludit imago suum.’
stat tamen attonitus perplexaque murmura captat
     et tacitis precibus dicere plura rogat.
sic ego, qui cunctis sanctae grauitatis habebar,
     proditus et uitio sum miser ipse meo,
et nunc infelix tota est sine crimine uita
     et peccare senem non potuisse pudet.
deserimur uitiis, fugit indignata uoluptas,
     nec quod non possum, non uoluisse meum est.
hoc etiam meminisse licet, quod serior aetas
     intulit–et gemitus, quos mihi laeta dedit.
set quis has possit naturae adtingere partes,
     clarus et ut sapiens noxia saepe uelit?
interdum rapimur uitiis trahimurque uolentes,
     et quod non capiunt pectore bruta uolunt.

V.

Missus ad eoas legati munere partes
     tranquillum cunctis nectere pacis opus,
dum studeo gemini componere foedera regni,
     inuueni cordis bella nefanda mei.
hic me suscipiens Etruscae gentis alumnum
     inuoluit patriis Graia puella dolis.
nam cum se nostro captam simularet amore,
     me potius uero fecit amore capi.
peruigil ad nostras astabat nocte fenestras
     nescio quid Graeco murmure dulce canens.
nunc aderant lacrimae, gemitus, suspiria, pallor
     et quicquid nullum fingere posse putes.
sic uelut afflictam nimium miseratus amantem
     efficior potius tunc miserandus ego.
haec erat egregiae formae uultusque modesti,
     grata micans oculis nec minus arte placens,
docta loqui digitis et carmina fingere docta
     et responsuram sollicitare lyram.
illam Sirenis stupefactus cantibus aequans
     efficior demens alter Vlixes ego,
et qui non poteram tantas euadere moles
     nescius in scopulos et uada caeca feror.
quis referat gressus certa sub lege mouentes
     suspensosque nouis plausibus ire pedes?
grande erat inflexos gradibus numerare capillos,
     grande erat in niueo pulla colore coma.
urebant oculos stantes duraeque papillae
     et quas astringens clauderet una manus.
ah, quantum mentem stomachi fultura mouebat
     atque sub exhausto pectore pingue femur!
terrebar teneros astringere fortiter artus:
     uisa per amplexus ossa sonare meos
‘grandia’ clamabat ‘tua nunc me brachia laedunt:
     non tolerant pondus subdita membra tuum.’
dirigui, quantusque fuit calor ille recessit
     et nata est uenae causa pudenda meae.
non lac sic durum permixta coagula reddunt
     nec liquidi mollis spuma liquoris erit.
succubui, fateor, Graiae tunc nescius artis,
     succubui Tusca simplicitate senex.
qua defensa suo superata est Hectore Troia
     unum non poterat fraus superare senem?
muneris iniuncti curam studiumque reliqui
     deditus imperiis, saeue Cupido, tuis.
nec memorare pudet tali me uulnere uictum:
     sudbitus his flammis Iuppiter ipse fuit.
set mihi prima quidem nox affuit ac sua soluit
     munera, grandaeuo uix subeunda uiro
proxima destituit uires uacuusque recessit
     ardor et in Venerem segnis ut ante fui.
illa uelut proprium repetens infesta tributum
     instat et increpitat ‘debita redde mihi.’
sed nihil hic clamor, nil sermo mitis agebat:
     quod natura negat, reddere nemo potest.
erubui, stupui. quia tunc uerecundia mentem
     abstulit et blandum terror ademit opus,
contrectare manu coepit flagrantia membra
     meque etiam digitis sollicitare suis
nil mihi torpenti uel tactus profuit ignis:
     perstitit in medio frigus ut ante foco.
‘quae te crudelis rapuit mihi femina?’ dixit,
     ‘cuius ab amplexu fessus ad arma redis?’
iurabam curis animum mordacibus uri
     nec posse ad luxum tristia corda trahi.
illa dolum credens ‘non’ inquit ‘fallis amantem:
     plurima certus amor lumina semper habet.
quin potius placido noli’ inquit ‘parcere ludo:
     proice tristitias et renouare ioco.
obtundunt siquidem curarum pondera sensus:
     intermissa minus sarcina pondus habet.’
tunc egomet toto nudatus corpore lecto
     effusis lacrimis talia uerba dedi:
‘cogimur heuque senes crimen uitiumque fateri,
     ne meus extinctus forte putetur amor.
me miserum cuius non est culpanda uoluptas!
     uindicor infelix debilitatis ope.
en longo confecta situ tibi tradimus arma,
     arma ministeriis quippe dicata tuis.
fac quodcumque potes, nos cessimus. hoc tamen ipso
     grandior est hostis, quod minus ardet amor.’
protinus argutas admouit turpiter artes
     meque cupit flammis uiuificare suis.
ast ubi dilecti persensit funera membri
     nec uelut expositum surgere uidit opus,
erigitur uiduoque toro laniata recumbens
     uocibus his luctus et sua damna fouet:
‘mentula, festorum cultrix operosa dierum,
     quondam deliciae diuitiaeque meae,
quo te deiectam lacrimarum gurgite plangam,
     quae de tot meritis carmina digna feram?
tu mihi flagranti succurrere saepe solebas
     atque aestus animi ludificare mei.
tu mihi per totam custos gratissima noctem
     consors laetitiae tristitiaeque meae,
conscia secreti semper fidissima nostri,
     astans internis peruigil obsequiis:
quo tibi feruor abit per quem feritura placebas,
     quo tibi cristatum uulnificumque caput?
nempe iaces nullo, ut quondam, perfusa rubore,
     pallida demisso uertice nempe iaces.
nil tibi blandities, nil dulcia carmina prosunt,
     non quicquid mentem sollicitare solet.
hic uelut exposito meritam te fungere plango:
     occidit, assueto quod caret officio.’
hanc ego cum lacrimis deducta uoce canentem
     irridens dictis talibus increpui:
‘dum defles nostri langorem, femina, membri,
     ostendis morbo te grauiore premi.’
illa furens: ‘nescis, ut cerno, perfide, nescis:
     non fleo priuatum, set generale chaos.
haec genus humanum, pecudum, uolucrumque, ferarum
     et quicquid toto spirat in orbe, creat.
hac sine diuersi nulla est concordia sexus,
     hac sine coniugii gratia summa perit.
haec geminas tanto constringit foedere mentes,
     unius ut faciat corporis esse duo.
pulcra licet pretium, si desit, femina perdit,
     et si defuerit, uir quoque turpis erit.
haec si gemma micans rutilum non conferat aurum
     externum fallax mortiferumque genus.
tecum pura fides secretaque certa loquuntur,
     o uere nostrum fructiferumque bonum!
ualde, inquam, felix, semper felicibus apta,
     en tibi cognatis utere deliciis!
cedunt cuncta tibi, quodque est sublimius, ultro
     cedunt imperiis maxima sceptra tuis,
nec subtracta gemunt, set se tibi subdita gaudent:
     uulnera sunt irae prosperiora tuae.
ipsa etiam totum moderans sapientia mundum
     porrigit inuictas ad tua iussa manus.
sternitur icta tuo uotiuo uulnere uirgo
     et perfusa nouo laeta cruore iacet.
fert tacitum ridetque suum laniata dolorem
     et percussori plaudit amica suo.
non tibi semper iners, non mollis conuenit actus
     mixtaque sunt ludis fortia facta tuis.
nam nunc ingenio, magnis nunc uiribus usa
     nunc his quae Veneris sunt inimica malis.
nam tibi peruigiles intendunt saepe labores
     imbres insidiae iurgia damna rates.
tu mihi saepe feri commendas corda tyranni,
     sangineus per te Mars quoque mitis erit,
et post extinctos debellatosque Gigantes
     excutis irato tela trisulca Ioui.
tu cogis rabidas affectum discere tigres,
     per te blandus amans redditur ipse leo.
mira tibi uirtus, mira est patientia: uictos
     diligis et uinci tu quoque saepe uoles.
cum superata iaces, uires animosque resumis
     atque iterum uinci, uincere rursus amas.
ira breuis, longa est pietas, recidiua uoluptas,
     et cum posse perit, mens tamen una manet.’
conticuit tandem longo satiata dolore:
     me uelut expletis deserit exequiis.

VI.

Claude precor miseras, aetas uerbosa, querelas
     numquid et hic uitium uis reserare tuum?
sic satis, indignum leuiter tetigisse pudorem:
     contractata diu crimina crimen habent.
omnibus est eadem leti uia, non tamen unus
     est uitae cunctis exitiique modus,
hac pueri atque senes pariter iuuenesque feruntur,
     hac par diuitibus pauper egenus erit.
ergo quod attritum quodque est uitabile nulli,
     festino gressu uincere praestat iter.
infelix ceu iam defleto funere surgo
     hac me defunctum uiuere parte puto.