Elegia scripta in coemeterio rustico

This is the stable version, checked on 12 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Elegia scripta in coemeterio rustico
1808
editio: incognita
fons: incognitus

ELEGIA SCRIPTA IN COEMETERIO RUSTICO LATINE REDDITA

AD POETAM

Nos quoque per tumulos et amica silentia dulcis
Raptat amor. Tecum liceat, divine poeta,
Ire simul, tacitaque lyram pulsare sub umbra.
Non tua securos fastidit musa penates,
Non humiles habitare casas et sordida rura, 5
Quamvis radere iter liquidum super ardua caeli
Caerula Pindarica non expallesceret ala.
Quod si te Latiae numeros audire Camoenae
Non piget, et nostro vacat indulgere labori,
Forte erit ut vitreas recubans Anienis ad undas 10
Te doceat resonare nemus, te flumina, pastor,
Et tua caerulea discat Tiberinus in urna
Carmina, cum tumulos praeterlabetur agrestes.
Et cum pallentes inter numeraberis umbras,
Cum neque te vocale melos, neque dulcis amici 15
Colloquium, neque naturae mirabilis ordo
Ex humili poterunt iterum revocare cubili,
Quamvis nulla tuum decorent insignia bustum,
At pia Musa super, nostrae nihil indigita laudis,
Perpetuas aget excubias, lachrymaque perenni 20
Nutriet ambrosios in odoro cespite flores.



ELEGIA

Ingeminat signum occiduae campana diei,
Iam tardo per prata boum pede flectitur agmen,
Mugitusque ciet. Vestigia fessus arator
Aegra domum trahit, et solus sub nocte relinquor.

Iam rerum species evanida cedit, et omnis 5
Aura silet, nisi quo pigro scarabaeus in orbes
Murmure se volvat, nisi tintinnabula longe
Dent sonitum, faciles pecori suadentia somnos,

Aut nisi sola sedens hederoso in culmine turris
Integret ad lunam ferales noctua cantus, 10
Visa queri, propter secretos forte recessus
Si quis eat, turbetque antiqua et inhospita regna.

Hic subterque rudes ulmos taxique sub umbra,
Qua super ingestus crebro tumet aggere cespes,
Aeternum posuere angusto in carcere duri 15
Villarum patres, et longa oblivia ducunt.

Non vox aurorae croceos spirantis odores,
Non quae stramineo de tegmine stridit hirundo,
Non galli tuba clara, neque hos resonabile cornu
Ex humili poterunt iterum revocare cubili. 20

Non illis splendente foco renovabitur ignis,
Sedula nec curas urgebit vespere coniux.
Non patris ad reditum tenero balbutiet ore
Certatimve amplexa genu petet oscula proles.

Illis saepe seges matura cessit arista, 25
Illi saepe graves fregerunt vomre glebas.
Ah! quoties laeti sub plaustra egere iuvencos!
Ah! quoties duro nemora ingemuere sub ictu!

Nec vitam, utilibus quae incumbit provida curis,
Nec sortem ignotam, neque rustica gaudia temnat 30
Ambitione tumens, nec honore superbus avito
Annales inopum quoscunque audire recuset.

Sceptri grande decus, generosae stirpis honores,
Quicquid opes aut forma dedit, commune sepulchrum
Opprimit, et leti non evitabilis hora. 35
Ducit laudis iter tantum ad confinia mortis.

Nec tamen ut culpa dignos urgete, superbi,
Nulla quibus memori surgunt insignia busto,
Qua longos per templi aditus, laqueataque tecta
Divinas iterare solent gravia organa laudes. 40

Inscriptaene valent urnae sperantiaque aera
Ad sedes fugientem animam revocare relictas?
Dicite, solicitet cineres si fama repostos?
Gloria si gelidas fatorum mulceat aures?

Forsitan hic animos neglecta in sede quiescat 45
Qui prius incaluit coelistis semine flammae.
Forsitan hic tolerasse manus quae pondera nossent
Imperii, magicumve lyra elicuisse canorem.

Annales sed nulla suos his Musa reclusit,
Dives opum variarum et longo fertilis aevo. 50
Paurperies angusta sacros compescuit ignes,
Et vivos animi glaciavit frigore cursus.

Saepe corsucantes puro fulgore sub antris
Abdidit oceanus, caecoque in gurgite gemmas.
Saepe etiam flos in solis qui nascitur agris 55
Neglectus rubet, inque auras disperdit odorem.

Hic aliquis forte Hamdenus, qui pectore firmo
Obstitit imperio dominantis in arva tyranni,
Miltonus tumulo rudis atque inglorius illo
Dormiat, aut patrii Cromvellus sanguinis insons. 60

Eloquio attenti moderarier ora senatus,
Dura pati, saevique minas ridere doloris,
Per patriam largos fortunae divitis imbres
Spargere, et in laeto populi se agnoscere vultu,

Hos sua sors veuit, tenuique in limite clausit 65
Virtutes, scelerisque simul compescuit ortum.
Ad solium cursus per caedem urgere cruentos,
Atque tuas vetuit, clementia, claudere portas,

Conatus premere occultos, quos conscia veri
Mens fovet, ingenuique extinguere signa pudoris, 70
Luxuriaeve focos cululare, aedemque suprbam
Thure pio, quod Musa suis accenderat aris.

Insanae procul amotis certamine turbae
Sobria non illis didicerunt vota vagari.
Securum vitae per iter vallamque reductam 75
Servabant placidum, cursu fallente, tenorem.

His tamen incautus tumulis ne forte viator
Insultet, videas circum monimenta caduca,
Qua numeris incompositis rudibusque figuris
Ossa tegit lapis, et suspiria poscit euntem. 80

Pro moestis elegis, culto pro carmine, ponit
Quicquid Musa potest incondita, nomen et annos,
Multaque queis animum moriens soletur agrestis,
Dogmata dispergit sacrai scripturae.

Sollictae quis enim, quis amatae dulcia vitae, 85
Taedia sustinuit mutare silentibus umbris,
Deseruitve almae confinia lata diei,
Non desiderio cunctantia lumina flexit?

Proiicit in gremium sese moritura amicum,
Deficiensque oculos lacrymas, pia munera, poscit. 90
Quinetiam fida ex ipso natura sepulchro
Exclamat, solitoque relucent igne favillae.

Ad te, cui curae tumulo sine honore iacentes
Incomptoque memor qui pingis agrestia versu,
Si quis erit tua qui cognato pectore quondam 95
Fata roget, sola secum meditatus in umbra,

Forte aliquis memoret, canus iam tempora pastor:
“Illum saepe novo lucis conspeximus ortu
Verrentem propero matutinos pede rores,
Nascenti super arva iugosa occurrere soli. 100

“Illic antiquas ubi devia fagus in altum
Radices agit, umbroso sub tegmine, lentus
Solibus aestivis se effundere saepe solebat,
Lumina fixa tenens, rivumque notare loquacem.

“Saepe istam assuetus prope sylvam errare, superbum 105
Ridens nescio quid. Nunc multa abnormia volvens,
Aut desperanti similis nunc pallidus ibat,
Ut cura insanus miserove agitatus amore.

“Mane erat, et solito non illum in colle videbam,
Non illum in campo, nota nec in arboris umbra. 110
Iamque dies novus ortus erat, neque flumina propter,
Nec propter sylvam aut arvis erat ille iugosis.
<poem>
“Tertia lux aderat cum portatum ordine moesto
Vidimus, et tristes, qu semita ducit ad aedam,
Rite ire exequias! Ades huc, et perlege carmen 115
(Nam potes) inscriptum lapide sub vepre vetusto.”

EPITAPHIUM

Hic famae iacet inscius, nec haeres
Fortunae iuvenis, super silenti
Telluris gremio caput reponens.
Non cunas humiles laremve parvum 120
Contempsit pia Musa, flebilisque
Iussit Melpomene suum vocari.

Huic largum fuit integrumque pectus,
Et largum tulit a Deo favorem.
Solum quod potuit dare, indigenti
Indulsit lachrymam, Deusque amicum,
Quod solum petiit, dedit roganti.

Virtutes fuge curiousus ultra
Scrutari. Fuge sedibus tremendis
Culpas eruore, in patris Deique 130
Illic mente sacra simul repostae
Inter spemque meteumque conquiescunt.

bar

FABULAE SELECTAE

AD LECTOREM

ABULARUM hanc selectionem, quas Anglice dudum excogitavit Ioannes Gay, multis abhinc annis in usum filiorum suorum (quos literas domi docebat) editor Latine reddit, et seorsim positas usque ad hunc diem nullo in pretio habuit. At quoniam opuscula sua recognoscendi antequam e vita discedat otium datur, limatius hoc denuo in lucem restituit, et iam nepotibus uis nec iniucundum nec inutile fore munusculum confidit. Quod si hic lectori erudito pueriliu suorum studiorum non inamabilis animum subeat recordatio, aut si adolescentulis Latinam poeticen discentibus simplex haec et fida interpretatio vel utilitati sit vel oblectamento, adeo non editorem poenitebit tam humilis negotii in se suscepti, ut etiam a minoribus hos poetis laudari, auctori octogenario non levi erit senectutis suae solamini et laborum praemio.

A. C.
BATHONIAE 1805



AD FABULAS PROEMIUM
PASTOR ET PHILOSOPHUS

Simplex et nullo lucri vexatus amore
Pastor secretos duxit ab urbe dies.
Sparserat argento crines longaeva senectus,
Atque usus nulli feverat arte sophum.
Sole sub aestivo, gelidaeque sub impete brumae, 5
Pavid mane suas, vespere clausit oves.
Exors invidiae et misera ambitione soluta,
Fugit quaeque suo laeta labore dies.
Per totum extulerat nomen venerabile pagum
Sincerae vitae mos rigidusque tenor. 10
Instructus morum studiis (academia vitae
Cui dederat normam consiliumque) sophus
Limen ad obscurum pastoris tendit, et ultro
Sic petit ingenium scire animumque senis.
“Quo tibi fonte fluit sapientia? Tene labore 15
Nocturno veteres erudiere sophi?
An Latiae tibi scire artes Graiaeque Minervae
Contigit, aut totum mente Platona capis?
Num tibi Socraticae formarunt pectora chartae,
Aut praecepta gravi quae Cicerone fluunt? 20
Anne per ignotas, fatis urgentibus, oras
Prudentis carpens, instar Ulyssis, iter,
Singula lustrasti regio quos protulit usus,
Quos coluit mores, quae sibi iura dedit?”
“Non mihi sorte datum est doctrinae exquirere calles,” 25
Submissa pastor voce modestus ait.
“Non hominum ad mores, aut ura artesve legendas
Mutavi patriis extera regna focis.
Nam tacitos celans falsi sub imagine sensus
Perscrutantum oculos fallere novit homo, 30
Anne aliquis studio fiet sapientior isto,
Cum neque nos ipsos noscere sorte datur?
Quae mihi, parva quidem, parta est doctrina, fatebor
Naturae dono cimplice sola venit.
Haec mihi fonte fluunt vitae precepta beatae, 35
Hinc odium vitii crevit et usque manet.
Quae solet assiduous patienter inire labores
Me vocat, adque meos sedula suadet apis.
Quis cernit formica quot urget provida curas,
Nec caveat vitae quid sibi portet hiems? 40
Me meus (accepti quo non minus immemor alter
Muneris) ingratum non sinit esse canis.
Blanditias sine fraude artesque admiror honestas,
Obsequiumque imitor, fide Lycisce, tuum.
Quid sit Hymen, quid Amor, quid honesti foedra lecti 45
Admonet irrupto iuncta columba iugo.
Quae pullos, pia mater, alit gallina tenellos,
Expansaque teget plumina, abigetque gelu,
Et volucris quaecunque vagis secat aethera pennis,
Me tenero fungi patris amore docet. 50
Unde etiam risus, iusta et fastidia vitem
Regula naturae munere certa datur.
Non me praeponens, quos colloquor inter, amicis,
Censoris partes imperiosus ago.
Anne sophum faciant habitus, moresque severi, 55
Contemptum bubo cum gravitate movet?
Attentas quoniam dat nemo loquacibus aures,
Imposui linguae vincula iusta meae.
Flumina verbosae fugimus torrentia linguae:
Quis strepitum curat, carrula pica, tuum? 60
Non ego per tacitam quidvis abscondere fraudem
Vicinive sacrum ius violare velim.
Hinc odio est genus omne rapax, iustaque videmus
Plecti caede lipos, accipitresque mori.
Nonne pari rationemovet fastidia bufo, 65
Serpentumque affert squamea turba metum?
Ast odium et livor, tetroque calumnia morsu
Tabum infert gravius, deteriusque malum.
Sic quodcunque manus naturae daedala finxit
Quo moneatur homo, quod speculetur habet. 70
Rebus et ex minimis morum studiosa bonorum
Mens praecepta sibi consiliumque legata.”
Cui sophus haaec contra, “merito sapientis honorem
Solus habes, Virtus te probat ipsa sophum.
Fastus saepe regit calamum scriptoris inanem, 75
Scriptor, ubi vaa est pagina, vana sapit.
At quicunque cupit naturae discere leges,
Praecepta ex veri fonte sequenda trahit.
Sic bonus et prudens, sic denique fiet honestus,
Nec sophiae studiis plura docendus erit.” 80



FABULA I
LEO, TIGRIS, ET VIATOR

Regia progenies, morale hoc accipe carmen,
Fabellisque homines intueare meis.
Mature ingenuo virtutes insere cordi,
Et vitii perstet mens inimica dolis.
Princeps, egregio ceu praedita nympha decore, 5
Heu! tenero veri nescit ab ungue sonum.
Disce, docendus adhuc, laudem contemnere, nescis
Quot mala adulantis perfida lingua fovet.
Suavis amicitiam monstrat censura fidelem,
Rara quidem soliis invenienda comes. 10
Namque ibi qui verum nemo profitetur amicum,
Raro haec libertas officiosa placet.
Principibus ceu scripta viris qui dedicat auctor,
Quas tibi det laudes aulicus omnia habet.
Ast ego adulantis sequar exemplaria turbae? 15
Seria mene decet vertere dicta ioco?
Sermones blandos, quibus utitur aula potentum,
Spernit Apollineis Musa referre modis.
At merita, o princeps, ergo tua vera solebo,
Quidve putat de te terra Britanna loquar? 20
Illa tibi in tenero virtutum pectore cernit
Semina, magnorum nomine digna patrum.
Te mitem facilemque novo iam mentis in ortu,
Indole te ingenua munificumque videt.
Te cupidum afflictis succurrere, te generosum 25
Sentit, et humanis indoluisse malis.
Macte animis. En laeta boni te ad culmina virtus
Voce vocat! Patriae perfice vota tuae.
His etenim auguriis, cum firma adoleverit aetas,
Cernere sit qualis fama virilis erit. 30
Verae laudis amor flammis te accendet honestis,
Et magnum agnoscent facta futura patrem.
Ignavi feritas animi est. Praestare iacenti
Auxilium et miseris parcere fortis amat.
Saeva viatori deserto in tramite tigris 35
Insolit ut spolii lustrat avara nemus.
Praedae incumbentem cernit, rabidumque tyrannum
Desuper erumpens corripit ungue leo.
Commisto resonat fremitu nemus, undique rivis
Tingit purpureis ora pedesque cruor, 40
Donec fauce cadens et vi graviore leonis
Horridus in maculis sternitur hostis humi.
Hirsuto supplex dat verba precantia regi,
Et vitam implorat poplite pronus homo.
Dat vitam, fortisque ultro sic incipit heros, 45
Dum sua captivum ducit ad antra comes:
“An dubitare meas audebit strenua vires
Bellua, vel mecum conferet ulla suas?
Pugnae testis eras, virtutem animumque necesse est
Et ius et vires confiteare meas. 50
Hic procul a patriis iamdudum sedibus exul
Turpi enecta fame bruta caterva fugit.
Has inter sylvas solus mea sceptra capesso,
Me dominum agnoscunt haec loca vasta suum.
Me gentes tremuere ferae, gravis ursus et acres 55
Regia tinxerunt antra cruore lupi.
Quae dextra laevaque exanguia corpora cernis,
Ista queis albens ossa repletur humus,
Haec antiqua tropaea, et facta priora fatentur
Faucibus his domitae quot cecidere ferae.” 60
“Vera refers,”respondet homo. “Genus omne ferinum
Vis tua (testis eram) sola domare potest.
At sibi tam falso splendentem lumine faman
Captabit fortis rex, similisque tui? “
Vicinos spoliant fures. Tibi laus sit amari, 65
Iustitia vires tu moderare tuas.
Qui caesas iactant acies vastataque regna
Prava agit heroas laus et iniquus honor.
Imperium acquirit sibi caede et sanguine praedo,
Rex sapiens miti corde et amore regit. 70
Haec tua, quam nuper sensi, clementia monstrat
Quam solio virtus sit tua digna frui.
Regum sola venit superis commissa potestas,
Ut superis similes sint miserosque levent.”
“Res manifesta patet, lusit laus prava iuventam, 75
Rex ait,”et falsi luce fefellit honor.
Agmen adulantum, genus heu servile ferarum,
Imperii mores instituere mei.
Me recta ratione mones. Sed dic mihi, regum
Tune aulas nusquam, dulcis amice, colis? 80
Scilicet humanos omnis mea turba fatetur
Heroas sceptrum moe tenere meo.”



FABULA II
MATER, NUTRIX ET LAMIA

Dii, date filiolum. Misso sibi munere felix
O! quam progenie gaudet uterque parens!
Quid falsus non suadet amor? Sapentior hercle
Non fuit aut toto pulchrior orbe puer.
Surgit, et Aurora laetos referente labores 5
Haeredem genetrix officiosa petit.
Contortis stabat, seu perita daemone, palmis
Nutrix, singultu concutiente sinus.
“Ecquid,” mater ait, “male contigit? En age, quid sit
Dic, nutrix. Vivit spero valetque puer.” 10
“Ne mihi, ne tribuas, domina o carissima, culpam.
Adfuit hic oculos clam scelerat meos,
Adfuit hic lamia, et vita tibi carior infans
Tollitur, et supplet plumbeus iste locum.
Lumina quo matris sylvestris aemula pruinis, 15
Quo patrius fugit nasus et oris honos?
Hic adverte oculos, deforme hoc aspice monstrum.
Totus hebet, stultum tota figura sapit.”
“Foemina,” mater ait, “caeca est. En qualis ocello
Vivida scintillat vis animique vigor.” 20
“Per superos,” respondet anus, transversa tuetur.
“Iam nunc hic lamiam nullus adesse neget.”
Dixit, per clavis cum lapsa foramen imago
Pygmaea ante oculos ocyor igne volat,
Erectumque caput cunarum in vertice tollens 25
Stultiam his visa est increpitare modis.
“Unde haec vana hominum surgunt commenta? Quis unquam
Nos orbi stultos suppeditare putet?
An nostrum sublime genus mortalibus aegris
Compositisque luto posthabuisse decet? 30
Nos quoque progeniem vix aequo lumine nostram
Cernimus, et falsus nos quoque ludit amor.
Quae genetrix, puerum si commutare liceret,
Pingue caput fatui nollet habere sui?
Gentis at humanae sobolem praeponere nostrae 35
Stultorum nobis nomina iure daret.”



FABULA VIII
PUELLA ET VESPA

Quot patitur vanos virgo formosa susurros!
Stultitiae quoties ludit in aure sonus!
Quicquid agit, quoquo veneres radiantia pandunt
Lumina, inepta subest solicitatque cohors.
Quam, si non tenerae caperent praecordia nugae, 5
Arceret gravior frons tacitusque pudor.
Stultus terga daret iusta gravitate repulsus,
Vel minimo carpit verbere musca fugam.
Quis tamen innumeram cogat discedere gentem?
Altera supplebit quem vacat una locum. 10
Qui stultum novit, fratrem quoque noscat oportet.
Quos comitem quem non laudet ineptus habet?
Et primo quaecunque aurem dedit ardelioni
Hanc poenam merita peste puella luit.
Officio, Doris, studioque operata diurno, 15
Ad speculum formae dum studiosa sedet,
Nunc hilari sibi fronte placens, nunc ore severo,
Aestivos fallit desidiosa dies.
Hic ubi lenta sedet, gyro secat aera circum
Lascivam carpens vesta proterva viam. 20
Nunc reprimit, nunc urget iter, nunc oscula figit
Cervici aut roseas appetit ore genas.
Verbera non inct defendunt ora flabelli,
Illa novo rediens corda timore movet.
Pulsa eteim fit mente audacior, inque labellum 25
Insidet, et rorem luxuriosa bibit.
Nympha fremit, frontemque trahens, “Proh! numina,” clamat,
“Muscarum crucians hoc prohibete genus.
Quotquot habent pestes, non importinius ullum
Tirpibus his vespis dii tribuere malum.” 30
“Tene mei capiunt fastidia,” voce querenti
Vespa ait, “et fidus sic tibi sordet amor?
Haeccine culpa movet? Quae si tibi culpa videtur,
Non mihi sed formae est attribuenda tuae.
Hoc tibi purpureum, quod spirat thura, labellum, 35
Quaeque sedet roseis laeta iuventa genis
Impulit, ut pomo, quo non speciosius unquam
Persica terra tulit, sit mihi posse frui.”
“Ah! Ne, Iana, neces, neu muscae ignobilis intar
Aurea vespa neci sit data,” Doris ait. 40
“Nam quamvis animal sit paulo audacius, hercle
Urbanos mores ingenuosque sapit.”
Exultans animis ille agmina conscia iungit,
Nymphaque quam facilis, quam sit amica docet.
Se gustasse theam cum virgine iactat odoram, 45
Suaviaque in labris signa notare iubet.
His monita indiciis et sorti fisa secundae,
Huc omnis subito turba proterva volat.
Participat mensae luxum importuna diurnae,
Et circum aerio ludit ubique sono. 50
Nunc agitata fremit, nunc paulum immota quiescit,
Nunc iterum ascendit pervolitatque sinum.
Nec cedit, vespis dum sentit inesse venenum,
Ictaque crudeli cuspide nympha dolet.



FABULA XI
PAVO, MELICA ET ANSER

Parvus in egregio prodit se corpore naevus,
In nive vel minima est conspicienda nota.
Venerat esurie compulsus ad horrea pavo,
Atque ibi dum socias pascitur inter aves,
Invida continuo iaculatur lumina circum 5
Hospitis ad pompam tota caterva novi.
Viles ille animos inhonestiaque iurgia temnit,
Dum recolunt proprium conscia corda decus.
Quin digno splendore patet, caudamque superbam
Solis in adversum dat rutilare iubar, 10
Quae veluti, stellante polo, laquearia coeli
Mille micat radiis, lumina mille iacit.
Perstringit visus plumarum splendidus ordo,
Et variis acies lucibus icta dolet.
Iam celeres linguae dat cuique calumnia flammas, 15
Certatimque animos bilis acerba movet.
“En!” melica exclamat, “qua maiestate superbum
Grandibus hoc animal passibus urget iter?
Quis bilem retinere queat? Me iudice, nunquam
Altera tam fastu turgida vixit avis. 20
Sin meritis sit honos, virtusque interna patescat,
Pulchrior est melicis candidiorque cutis.”
Linguam lingua ciet. Quin mox strepit improbus anser,
Ille etiam risu sibila colla quatit:
“O! Quam turpia crura. Et quos, proh Iupiter, ungues! 25
(Nolo equidem in culpas durior esse leves).
At qualem, quam raucam expromit guttere vocem!
Vel bubo horribilem contremit ipse sonum.”
“Vera quidem,”pavo exclamat, “mihi crimina formae
Haec datis. Ut vox est, sint quoque crura ioco. 30
At, critici, frustra me caecum carpitis agmen.
An nulli radians cauda notata nitet?
Si pedibus melica ista meis foret usa, vel anser
Iste suum nostro poplite ferret onus,
Si vestrae strepitum voces peiore sonarent, 35
Haec vitia in vobis nulla reperta forent.
Invida sed labem mens lustrat acutius omnem,
Dum caeca est meritis, negligiturque decor.”
Sic ubi formi habitu placens, ut saepe notavi,
Foemineos intrat nympha vnusta choros, 40
Singula continuo movet ora informia livor,
Et strepit infami garrulitate locus.



FABULA XIII
CERVUS MANSUETUS

Dum iuvenis tendit dumeta per aspera cervus,
Ramorum ohibent brachia densa caput.
Nequicquam impicita luctantem fronte colonus
Cernit, et in inecto cornua fune ligat.
Ille tenet laqueo, praedaque superbus opima 5
Captivam domino donat habere feram.
Accepta gaudet dominus, gaudetque colonus
Splendidus in promptu cum sibi nummus adest.
Cervus ad uxorem vertur, rogat illa maritum
Suaviter ut vita donet alatque feram. 10
“Quam teres haecce cutis! Non mus maculosior hercle
Ponticus est. Animal suavius ecquid erat?”
Clauditur exigui cum primum in limite septi,
Gressum habitumque hominis vitat et ora fugit.
Mox animum capiens, obtutu fixus in uno, 15
Luminibus tacitus singula cautus obit.
Prandia lauta sibi, linis pendentia mordens
Lintea, ventrali pileolove facit.
Crustula ab armigero captat sibi fraude tenello,
Speque dapum famulos gestit ubique sequi. 20
Vicinus magis at magis nunc omnibus astat,
Plaudentesque subit laetus ovansque manus.
Mox panem impatiens palma sibi poscit ab omni,
Cedere et indignans, saepe repulsus adest.
Muitua directo vocat in certamina cornu, 25
Ludibrioque hominem, quem metuebat, habet.
Haud secus agrestis trepidat formidine virgo,
Coccina cum primum percutit ora chlamys.
Pne fores faciem obnubit, mox longius abstat,
Praetextamque auro spectat amatque togam. 30
Nunc formidato sese offert fortior hosti,
Nec pressam graviter fert retrahitve manum.
Ludere in amplexu nunc intima gaudet, et omnis
Creditor illecebras miles habere suas.
Singuila dispergit mox per tentoria flammas, 35
Nam pudor atque metus more subactus abit.



FABULA XIV
SIMIUS

Qui mores hominum multorum vidit et urbes. Hor.

Ut fratrum emendet mores et corrigat aevum,
Ardet in extgernum simius ire solum,
Quippe hominum mos est gentes lustrare remotas
Ut patriam urbana rectius arte colant.
Ergo iter aggreditur. Nulla illum incommoda terrent, 5
Quisqui suis discit cutior esse malis.
In laqueos tandem cadit, et deductus ad urbem
Pauper in ignota venditur hospes humo.
Venditur, at pacto quis vendi nollet eodem,
Emptus adit pulchrae cum penetrale Chloes? 10
Servitio exultans, ut amator, vincula iactat,
Inque dies blandae gratia crescit herae.
Mimicus exercet ludos, ubicunque puellam
Ad speculi studium cura diurna vocat.
Colligit in nodum vittas, digitisque flabellum 15
Increpat, urbani more modoque viri.
Foemineos etiam delectat acumine coetus,
Risum saepe, ioco deficiente, movet.
Plausibus inflatur, dum se diplomate dignum
Cultus in aularum funditus arte putat. 20
Tum patriae pius urit amor, tunc ardet, ut Orpheus,
Indigenarum animos arte polire rudes.
Temporaque apta ptens, vincli retinacula rumpit,
Et nemus ad patrium notaque lustra redit.
Mirata incessum gestumque hirsuta caterva 25
Concersat patriis praecipitata iugis.
Pars nitidis plaudit manicis, pars serica laudat
Tegmina, queis limbos daedala pinxit acus.
Concinni nil non delectat forma galera,
Nigraque ab ambrosiis pendula cauda comis, 30
Terga superiecto redolentia pulvere adorant,
Terga pruinali candidiora nive.
Fimbria sed laevo quam dat volitare lacerto
Arridet cunctis, invidiamque movet.
“Me, me, adsum,” petulanter ait, “me audite, catervae, 35
Ut sapiat monitis natio tota meis.
Proximus humanae est cum simius ordine genti,
Quisque suum merito vindicet usque decus.
Ipse diu vitam versatus in urbibus egi,
At hominum mores ingeniumque scio. 40
Sumite in exemplum gestus habitusque decoros,
Ad normam regni ius stabilite meam.
Discinte adulari, si sit tibi cura peculi,
Sic bilem atque odium dissimulare licet.
Se totum dare quisque suis videatur amicis, 45
Dum sua privatim commoda sola petat.
Ut decet et par est, mendacia fingite, nunquam
Ingenii nimia vena sit arcta fide.
Sit labor alterius meritis inducere labem,
Colloquio vires dant maledicta novas. 50
Discite cuncta audere, et nil nescire videri,
Laudabitque sagax mentis acumen homo.
Cum magnis vixisse meum est, mea iussa secutus
Simius humano more politus erit.”
Dixit, et incurvatus humi est. Horrenda cachhinans 55
Eloquium rictu tota corona probat.
Rodere quisque suos hinc simius ardet amicos,
Ultricesque iras invidiamque fovat,
Atque hominum pravas imitari sedulus artes
Usque agit insidias, invigilatque malo. 60
Suc hebes atque homeris schola cui male convenit altis
Stultitiam externo perficit orbe puer.
Vestibus inservit, ludit, bibit, omnia foeda
Perpetrat, ut belli sit sibi fama viri.
Seria derident, studia aversatur honesta, 65
Ingenio vitium convenit — et sequitur.



FABULA XIX
LEO ET PROLES

Quam prava imperiiqu elocique cupidine flagrant,
Talia ab infami qui sibi plebe petunt!
Ferre parem ignorant, et se prope cernere taedet
Clarior ex merito quos decoravit honos.
Hos insulsa iuvant vulgaris dicta popinae 5
Et vappi et fumo turpiter acta dies.
Illic sordidulum regere inter pocula caetum
Vilis agit fastus gloriolaeque sitis.
Quinetiam totas cum stultis sumere noctes
Ingenio primi si videantur amant. 10
His ego (si tales artem didicere legendi)
His scribo, ut merita stet sibi luce decus.
Degener et turpi iuvenis leo pectore fertur
Omne leoninum deseruisse genus.
Sordida, laudis avens, petiit convivia vulgus 15
Quae dedit, et viles instituere ferae.
Tota asinis vitae devovit tempora, constans
Mensarum praeses, symposiique caput.
Quin ora atque habitus paulatim sumere, donec
Auribus exceptis totus asellus erat. 20
Si lepidum vellet quid dicere, rictibus omnis
Caepit inaudito plaudere turba ioco.
Ast ubi verba dabat, quot tollere laudibus! O quam
Nativa rudit hic voce, asinumque sonat.
Blanditiis gaudens, proprioque elatus amore, 25
Tendit ad augusti regia lustra patris.
Ingeniumque ardens proferre, dat ore ruditum
Magnifico — resilit concutiturque leo.
“Vah! Insulse canis! Vox execrata sodales
Indicat ista tuos et mala lustra notat. 30
Semper amant stripitu blaterans genus, ardeliones
In sua praecones probra sonare tubas.
“Cur mihi,” natus ait, ”pater, haec tam dura? Senatus
Me noster magni pendit habetque sophum.”
“Heu! Quam delirat fastus,” pater inquit, ”inanis? 35
Quem fatui laudant, quisquis superbit hebes.
Disce tamen, quicquid stupidi mirantur aselli
Ludibrio esse mihi magnanimisque feris.”



FABULA XXIV
PAPILIO ET LIMAX

Vir novus, inque novo nimium se munere iactans,
 Plebeium cogit nos meminisse genus.
Papilio, superas vix iam bene naus in auras,
Aurora nitidum restituente diem,
Flore super roseo sede,t et caput erigit altum, 5
Et tumet, et proprio raptus amore calet.
Tegmina pennarum, ferruginis instar et auri,
Caeruleoque simul tincta colore micant.
Ipse patet soli, nitidusque repercutit imber
Fulgentes oculos versicolorque decus, 10
Sub lare dum proprio, spretus per gramen amicus
Coenoso limax tramite signat iter.
Quem simul ac cernet, custodem protinus horti
Advocat, atque ira sic furibundus ait:
“Dic, operae incumbit cur rusticus iste diurnae, 15
Ut foedo herbarum semine purget humum?
Cur matutinas exerces tu quoque curas,
Atque anni fructus corrigis arte nova?
Coccineo fervent cur persica mala rubore?
Aut cur caeruleo pruna colore nitent? 20
Istius ut saturent sunt haeccine culta palatum,
Istius ut vermis sint placitura gulae.
Tardam dede neci, furacem tunde catervam.
Sic horti meritus restituatur honor.”
“Et tibi,” ait limax, “haec unde superbia venit? 25
Quam tuaa nunc fastu corda repente tument!
Opprobrii causam nisi tu prior ipse dedisses,
Pectore me cogens impatiente queri,
Nollem ego te nullis dixisse parentibus ortum,
At genus ex ipsis faecibus esse tuum. 30
Nam celeres vix nonus adhuc sol protulit horas
Ut foveant fructus dentque rubere rosas,
Ex quo cernere erat turpem te degere vitam,
Abiectumque habitu sordidiore tegi.
Impurum, deforme animal, tum vile trahebas 35
Squalenti obductus syrmate corpus humi.
Foetida tum nebas, ceu turpis aranea, fila,
Ore vomens uteri stercora foeda tui.
Non humili inficior natum me stemmate. Limax
Natus eram et limax victima mortis ero. 40
Et quid papilio est? (Peius nihil addere vellem)
Nil nisi vermiculus lautior esse potest.
Et genus omne tuum, turpis sine fine propago,
Vremiculos referet sordidulosque patres.”



FABULA XXVIII
PERSA, SOL, ET NUBES

Estne qui puro calet igne vates?
Estne cui vocis strepitum canorae
Temperat ductor fidium lyraque
Auctor Apollo?

Audit audaces numeros sonantem, 5
Audit invita gravis aure Livor.
Frendet, infestasque agitat maligno
Pectore flammas.

Per caput diro tumidi veneno
Sibilant angues. Genus ille foedum10
Concutit, venale pecus, nigroque
Evocat Orco.

Paret inferni monitis magistri
Daemonum quotquot fovet impiorum
Turba, quae chartis scelerata vendit 15
Probra diurnis.

Cogit infames Bavii catervas
Fama clarorum celebrata vatum,
Purus ut Phoebi radius nigrantes
Parturit umbras. 20

Lucis ad aethereum sincero corde parentem
Fervida prostratus vota precesque pias
Persa dabat. “Tu diffundis, laudande, deorum
Munera, tu, lux o mundi genialis origo,
Alme parens, sol o pulcher, qui singula lustras, 25
Foecundisque foves radiis, nostram accipe laudem,
Haec meritas tibi dona preces. Sis mitior arvis,
Sis pater et laetum da volvere frugibus annum.”
Pectoris haec grati deridens munera nubes
Perfudit tenebris invidiosa diem, 30
Et subito e nimbis vox fastu inflata maligno
Talibus audita est intonuisse sonis:
“Quis tuus est imbellis et aureus ille deorum,
Qui iacit arbitrio lucida tela meo.
Nullane vota meas neque thura ferentur ad aras? 35
Hic etiam laudi debitus adsit honor.”
Raptus amore pio, fastumque perosus inanem,
Improbat indignans hoc grave Persa nefas:
“Qui tibi dat formam, quique ista in sede locari
Te sinit, hic deus est, huic ego vota fero. 40
Cum tegit ipse caput velamine, planior extat
Corporis effigies conspicienda tui.
Te flabrum quodcunque rapit, glomerataque circum
Agmina praecipitem cogit inire fugam.”
Assurgunt zephyri. Tenuatus in aera cedit 45
(Ludibrium ventis) discutiturque vapor.
Lux purgat Phoebea diem. Sic transit inanis
Invidia, et meritus luce refulget honor.



FABULA XXXVIII
MELICA ET FORMICA

Saepe in amicorum vitiis spectamus acutum,
Et querimur falsa lumina nube tegi,
Non labes nos ulla fugit. Nec cernimus ipsi
Quam nos interea fortior error habet.
Priscum exosa cibum melica, et vulgaria temnens, 5
Horrea destituit nota nemusque petit.
Pone subit, trepidatque pedes aequare sequendo
Granaque certatim turba tenella legit.
“Me prope,” mater ait, “soboles mea, sistite gressus.
Quam lauta hic nobis fercula collis habet? 10
Cernite ut Aethiopum studiis intenta caterva est!
Millibus en plena est, totaque nigret humus!
Quin mecum audaces epulis incumbite. Nulla est
Formica stomacho gratior esca meo.
Impia si cohiberet atrox pullarius arma, 15
Ah! nimium nobis vita beata foret.
Ast homo, pravus homo, melicas praedatur, et omnis
Exitio turbae festa Decembris agit.
Ostrea nobiscum patina sociantur in una,
Ponimur aut salsae terga ad opima suis. 20
Vilis ab agricolae magnatum ad fercula mensis
Vix unquam melicae nidor odorus abest.
Septem inter peccata hominum non devovet ullum
Cretius ingluvies quam scelerata gulae.”
Formica, in celsum scandens, quae fugerat hostem, 25
Talia sub fagi tegmine verba facit:
“Ante tibi alterius quam fas reprehendere crimen,
Perscrutare tuum quid tibi pectus ait.
Tu rostro moderare, et cum ientacula sumas
Te pudeat totis gentibus esse neci.” 30



FABULA XLV
POETA ET ROSA

Sit procul, o! famae alterius quicunque ruinas
Fundamenta cupit nominis esse sui.
Sic quoties meritos aliis subertit honores
Sese augere suos invida nympha putat.
Sic credit vates alios dum carpit ineptus 5
Transferat ut propriis laurea serta comis.
Lege pari vates et foemina pulchra superbit,
Rivales pariter damnat uterque suos.
Quis laudare potest te, Lesbia, rite, sororis
Ni simul incuset formam habitumque tuae? 10
Blanda etenim bis lingua placet quae suppetit uni
Quas laudet veneres, alteriusque rapit.
Mane fuit primum, dulce cum gaudia Maii
Frigida dum spirant flabra, poeta petit,
Dumque horti fragrant, zephyrisque recentibus omnis 15
Flos viget, omne novo germen odore fluit.
Ille rosam legit, et mirantia lumina fingens
Eliquat hoc, Musa praecipiente, melos:
“Vade, meam, rosa, quaere Chloen, gremioque venusto
Sis decus. Ah! felix terque quaterque forem, 20
Huic ego si nullo periturum tempore amorem
Optato possem suppeditare loco!
Illic, ceu Phoenix, oculorum ardore perustus
Involvi liquido thure et odore mori!
Ah, nescis, flos, heu! nescis, infauste, quot illic 25
Suavius halantes experiere rosas.
En! video livore et spe marcessere lapsa,
Languidulas frondes, deciduumque caput
Funus utrumque manet. Communi clade perimus.
Tu cadis invidiae victima, amoris ego.” 30
“Haec tibi tu serves stulta exemplaria,” dicit
Quae prope crescebat, rapta furore, rosa.
“Ante alios pudeat te nos contemnere. Vates
Quid faceret, nostram si renuamus opem?
Fervet quaeque rosis, quae fervet amore, poesis. 35
Hinc color, hinc vobis suppeditatur odor.
Tene putas, ingrate, Chloes augere decorem
Cum patimur Musae turpia probra tuae?
Huic ut aduleres, cur nos marcescere cogis?
Cur languere iubes invidiaque mori?” 40



FABULA L
LEPUS ET AMICORUM COPIA

Uni iunge animum et fidas ibi comprime flammas
Aut, ut amans, vanum nomen amicus erit.
Infans quem multi poterunt agnoscere patres
Haud unquam patris novit amore frui.
Sic in amicitia: multis qui fidit, amici 5
Officium raro qi bene praeset habet.
Quod potuit, studio lepus obsequiosus in omni
Omnibus, ut vates, lector amice, tuus.
Notus erat cunctis quaecunque animalia sylvas
Lustrant aut campi pabula dente legunt. 10
Cura placere fuit nec quinquam offendere, et omnis
Bestia sinceram vovit amica fidem.
Ille, ubi prima novos Aurora effuderat imbres,
Dum, prata ut libet roscida, carpit iter,
Audit venantum ceu dira tonitrua voces, 15
Et fremitus equitum quadrupedumque fugit.
Fertque refertque gradum, suspirat, et admovet aurem,
Et trepidat lethi iam propiore sono.
Nunc cursus, si forte canes eludat, eosdem
Duplicat, et gyros itque reditque pares, 20
Donec anhela metu confectus corpora, languet
Debilis in media semianimisque via.
Spes quam grata subit, quae raptant gaudia pectus
Cum faciem noti iam prope cernit equi!
“Fas sit,” ait, “vel, amice, tuum conscendere dorsum, 25
Sitque salus fidei debita nostra tuae.
Cernis ut haec infida fugam vestigia produnt,
Sarcina amicitiae est quaeque ferenda levis.”
“Me piget,” inquit equus, “te cernere dura ferentem,
Te, sine fraude caput, te, mihi care lepus. 30
At tibi sume animos, certam proe cerne salutem.
Omnis amicorum copia pone subest.”
Mox taurum implorat querebunda voce superbum,
Et sic armenti rex venerandus ait:
“Quandoquidem quaecunque habitant animalia terras, 35
Norint quam fida te pietate colo,
Libertate utar, qua tractat amicus amicum,
Sintque sine invidia quae sine fraude loquor.
Me gravis hinc amor urget, ad istum farris acervum
Me vult, deliciae, pulchra iuvenca, meae. 40
Et scis, foemineas cum res agitemus oportet,
Fas est caetera dent, qualiacunque, locum.
Asperior videar, cum linquere cogor amicum.
At viden’! A tergo non procul hircus abest.”
Hircus ut impulsas rapido notat impete venas, 45
Torpentesque oculos cernit, inersque caput,
“Hirsutum hoc noceat tergum tibni forsitan,” inquit,
Te tepidum foveat vellus, et astat ovis.
Imbellam se dicit ovis, queriturque gravatam
Iam nomis et lanae pondera ferre latus. 50
Lenta etiam incusat crura agnoscitque timores.
Namque ovis, ut lepus est, sit quoque praeda canum.
Tandem infelici mortem ut defendat amico
Cursanti vitulo fervida vota facit.
At vitulus, “teneris cum sim sine viribus annis, 55
Hoc mihi suscipiam tam grave pondus?” ait.
“Te modo praeteriit maiusque et fortius agmen,
Vis quam magna illis, quam mihi parva datur!
Quisque, nec immerito, mihi succenseret amicus,
Hinc te si proprio tllere Marte velim, 60
Da veniam. Te totus amo, sed acerba suorum
Funera cuique dabunt debita fata pati.
Heu, quam flendus eris! Longum aeternumque valeto,
Care lepus. Videas huc properare canes.”

bar

APPENDIX
AD EDUARDUM JENNER M. D.
CARMEN ALCAICUM

O! qui secundo natus Apolline
Incumbis arti Paeoniae, efficax
Non ante vulgatos per usus
Lethiferam prohibere pestem,

Jennere, laudes an sileam tuas, 5
Dum mente sanus, nec cythara carens
Turpive succumbens senectae
Rura vagor per amoena Cheltae?

Hic saepe mecum dum meditor gemens
Inter meorum funera, queis diu 10
Vixi superstes, quot veneno
Foeta gravi, maculisque tetris

Primis in aevi viribus abstulit
Infesta febris, lingua valet parum
Narrare, quid debes supremo 15
Quanta Deo tibi danda laus est,

Furore quod non ante domabili
Tot dira pestis quae peperit mala,
In gentis humanae levamen
Te medico superata cessit. 20

Quippe arte mira quae tibi contigit
Puris benigna guttula ab ubere
Inserta vaccino lacertis
Corporeos penetrat meatus,

Brevique facta in vulnere pustula 25
Propulsat hostem, nec sinit amplius
Inferre morborum cohortes
Innumeras, comitemque mortem.

O! quas rependet patria gratias!
Quae te senatus cura Britannici 30
Mercede compensabit aequa!
Annua quae tibi dona reddet!

Nam te Machaon hospes adit frequens.
Te pauper aeque, te locuples petit
Colonus, immunique gaudent 35
Consilium elicuisse palma:

Te mater ambit filiolo cavens
Ut tuto ab atra corpore sit lue.
Innupta te virgo decentes
Sint memori sine labe malae. 40

Utcunque nostris laudibus invidens
Gens quaeque grates dat tibi debitas.
Te Gallus extollit, tuamque
Obsequiosus adorat artem.

At dulcis, heu! quid filioli salus, 45
Quid vota matris, virginis aut decor,
Aut fama prodest, quid parumper
Quod volucres tua cura fati

Tardavit alas, si sibi gloriam
Fuso innocentum sanguine comparans 50
Huc ducat infames triumphos,
Gallicus hic dominetur hostis?

Et iam, coactis undique copiis
Naves adornans, oppositos parat
Transire fluctus, Anglicisque 55
Exitium minitatur oris,

Demens, inani qui petit impetu
Sceptro potiri, quod populi fides
Honorque, et Augusti paternus
In Britonas animus tuetur! 60

Quin cinctus omni milite barbaro
Se credat undis, quale aquilonibus
Martique nostro, quale debent
Ludibrium pelago carinae?

Audire toto iam videor freto 65
Tormenta longe dira tonantia,
Raucumque bomborum fragorem,
Oceanique cruore rubri

Videre Gallos fluctibus obrutos,
Missosque in ipsis criminibus duces 70
Fratres salutatum, daturos
Tartareis nova iura regnis.

Invita cerno bella gerentium
Erecta dudum corpora Ibericum
Prostrata collectosque corvos 75
Pingue super Batavi cadaver;

Cerno canoros, semivirum genus
Natare fractis viribus Italos,
Nulloque Delphino iuvante,
Funereos recitare cantus — 80

At non vel ipsis gaudeat hostibus
Has ominari Musa tragoedias,
Quas ira praeceps, consulisque
Ambitio malesuada movit,

Nec longiori carmine te morer, 85
Mentemque curis utilioribus,
Jennere, seducam. Valeto.
Teque tuosque precor labores

Deus benigno numine prosperet,
et dum perennis gloria laureae 90
Insignit heroas Britnnos,
Civica te decoret corona.

Finis