Electio regis Odonis (Auctor incertus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Electio regis Odonis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Electio regis Odonis (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.ElReOd, cc_idno: 9608 c

Electio regis Odonis

138.0797B| Promitto et perdone unicuique vestrum et ecclesiis vobis commissis, quia canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservabo, et contra depraedatores et oppressores ecclesiarum vestrarum 138.0797C| et rerum ad easdem pertinentium defensionem secundum ministerium meum, quantum mihi posse Deus dederit, exhibebo; et jus ecclesiasticum et legem canonicam vobis ita conservabo, et res ecclesiarum vestrarum, tam a regibus, vel imperatoribus, quam a reliquis Dei fidelibus collatas, sub integritate et immunitate absque aliqua inhonoratione permanere concedam, quas modo juste et legaliter vestrae retinent ecclesiae; et eas augmentare et exaltare secundum 138.0798B| debitum uniuscujusque servitium, prout scire et posse mihi Deus rationabiliter dederit et tempus ditaverit, studebo, sicut mei antecessores, qui hoc bene et rationabiliter observaverunt, vestris praedecessoribus; 138.0798C| in hoc, ut vos mihi secundum Deum et secundum seculum sic fideles adjutores et consilio et auxilio sitis, sicut vestri antecessores boni meis melioribus praedecessoribus extiterunt, secundum scire et posse. Et quae retro malo sunt ingenio depravata, in meliorem et pristinum gradum, adjuvante me divina clementia, reformabo cum vestro et aliorum nostrorum fidelium concilio et auxilio. Confirmatio Odonis regis.