Electio Ludovici Arelatensis (Auctor incertus)

This is the stable version, checked on 11 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Electio Ludovici Arelatensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Electio Ludovici Arelatensis (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.ElLuAr, cc_idno: 9606

Electio Ludovici Arelatensis ¶

138.0803C| Anno incarnationis dominicae 890, indictione VIII, religiosus atque satis venerabilis Bernoinus sacrae sedis Viennensis archiepiscopus, pro quibusdam ecclesiae suae sive generalibus totius regni necessitatibus sedem adiens apostolicam, consultu ipsius domni apostolici, cui cura et sollicitudo instat omnium ecclesiarum, digno quoque suo relatu de perturbatione hujus regni retulit, quomodo post gloriosissimi Karoli imperatoris obitum aliquamdiu sine rege et principe existens, valde undique afflictaretur, non modo a propriis incolis, quos nulla dominationis virga coercebat, sed etiam a paganis: quoniam ex una parte Nortmanni cuncta penitus devastantes insistebant, ex alia vero Sarraceni Provinciam depopulantes, terram in solitudinem redigebant. 138.0803D| His et aliis hujusmodi causis ab eo auditis, reverendus dominus Stephanus apostolicus ad lacrymas usque compunctus, tam verbis quam scriptis generaliter ad omnes Galliarum cisalpinarum tam archiepiscopos quam et reliquos venerabiles antistites directis, suo sanctissimo commonuit hortatu, 138.0804C| ut unanimes atque concordes omnes in Ludovico, nepote quondam Ludovici gloriosissimi imperatoris, consentientes, hunc super populum Dei regem constituerent. Cum igitur diligenter comperissemus, quod assensus sanctae catholicae et apostolicae matris nostrae huic faveret electioni, simul convenimus in civitatem Valentiam, domnus scilicet Aurelianus Lugdunensis sedis archiepiscopus, necnon et domnus Rostagnus urbis Arelatensis archiepiscopus, venerabilis quoque Arnaldus Ebrodunensis archiepiscopus, ipse quoque Bernoinus Viennensis archiepiscopus; cujus relatu voluntatem domni apostolici venerabiliter accepimus, cum aliis compluribus coepiscopis tractaturi, atque secundum Dei voluntatem quaesituri, exploravimus, si hunc digne et rationabiliter 138.0804D| secundum monita domni apostolici, cujus scripta prae manibus habebantur, super nos regem constituere deberemus. Assensus itaque in eo omnium fuit, ut nullus melius rex fieri debuisset, quam ille qui ex prosapia imperiali prodiens, bonae puer indolis jam coalescebat. Cujus etsi aetas idonea 138.0805A| ad reprimendam barbarorum saevitiam minus sufficere videretur, tamen nobilium principum istius regni, quorum non parvus est numerus, consilio et fortitudine, Deo juvante, comprimerentur. Maxime inclyti Richardi ducis eximiique principis fulta juvamine, quin etiam dominae Hirmengardis gloriosissimae reginae, utilitatis regni, insita sibi acutissima atque profundissima a Deo prudentia, adjuncto sibi supradictorum episcoporum digno hortatu, procerumque totius regni consilio, secundum Dei timorem decentissime administrabitur. Denique freti et tanta sublevati fiducia, per Dei, ut credimus, voluntatem supradictum Ludovicum, excellentissimi Bosonis regis filium, elegimus, atque in regem ungendum 138.0806A| decrevimus: judicantes illum ad hoc dignum, cui praestantissimus Karolus imperator jam regiam concesserat dignitatem; et Arnulfus, qui successor ejus extitit, per suum sceptrum, perque suos sagacissimos legatos, Reoculfum videlicet episcopum et Bertaldum comitem, fautor regni auctorque in omnibus esse comprobatur. Hac tanta talique fulti auctoritatis licentia, communi omnes in jam dictam civitatem advenientes consensu, hanc regiam fieri decrevimus conscriptionem, manibusque insuper propriis ratam, perennibusque eam temporibus felicem vigere praeoptantes, roboravimus, singulique subscripsimus .