SIXTUS QUINTUS EPISCOPUS
Servus Servorum Dei
Ad perpetuam rei memoriam.
Effraenatam perditissimorum hominum contra divinae legis praeceptum de non occidendo, peccandi audaciam atque licentiam, sanctissimis legibus, variisque Constitutionibus saepius repressam animadvertentes; cogimur Nos quoque in supremo justitiae throno a Domino constituti, justissima ratione suadente, vetera jura partim innovando, partim ampliando, eorum etiam immanitatem pari poena proposita coercere, qui immaturos foetus intra materna viscera adhuc latentes crudelissime necare non verentur.
Quis enim non detestetur, tam execrandum facinus, per quod nedum corporum, sed quod gravius est, etiam animarum certa jactura sequitur? Quis non gravissimis suppliciis damnet illius impietatem, qui animam Dei immagine insignitam, pro qua redimenda Christus Dominus noster preciosum Sanguinem fudit, aeterae capacem Beatitudinis, & ad consortium Angelorum destinatam, a beata Dei visione excludit, reparationem coelestium sedium quantum in ipso impedivit, Deo servitium suae creaturae ademit? qui liberos prius vita privavit, quam illi a natura propriam lucem accipere, aut se materni custodia corporis ab efferata saevitia tegere potuerint? Quis non abhorreat libidinosam impiorum hominum crudelitatem, vel crudelem libidinem, quae eo usque processit, ut etiam venena procurent ad conceptos foetus intra viscera extinguendos & fundendos, etiam suam prolem prius interire quam vivere, aut si jam vivebant, occidi antequam nasci nefario scelere moliendo? Quis denique non damnet gravissimis suppliciis illorum scelera, qui venenis, potionibus, ac maleficiis, mulieribus sterilitatem inducunt, aut ne concipiant, nec pariant, maleficis medicamentis impediunt? Maleficos, inquit Dominus ad Moysen, non patieris vivere: nimis enim impudenter contra Dei voluntatem se opponunt, qui, ut S. Hieronimus ait, dum natura recipit semen, receptum confovet, confotum corporatum in membra distinguit, dum inter ventris angustias Dei manus semper operatur, idemque corporis Creator, & animae est, impie despicit bonitatem Figuli, id est Dei, qui hominem plasmavit, fecit, & voluit, siquidem ut Sanctus testatur Ambrosius, non mediocre munus est Dei dare liberos propagatores generis.
Divinum donum est foecunditas parientis, eodemque tempore diro hoc flagitio privantur liberis parentes, qui generaverant; vita filii, qui generati sunt, matres conjugii praemiis, terra quae ab his coleretur, mundus qui ab eisdem cognosceretur, Ecclesia quae devotae numero plebis aucta gauderet.
Unde non immerito sexta Synodo Constantinopolitana sancitum est, ut personae quae dant abortionem cientia medicamenta, & quae foetus necantia venena accipiunt, homicidae poenis subiiciantur, sed, & veteri Concilio Ilerdensi cautum est, ut qui conceptos ex adulterio foetus necare studuerint, vel in ventribus matrum potionibus aliquibus colliserint, si postea poenitentes ad Ecclesiae mansuetudinem recurrant, omni tempore vitae suae fletibus, & humilitati insistant, si vero Clerici fuerint, officium ministrandi eis recuperare non liceat, omnesque tam Ecclesiasticae, quam prophanae leges gravibus poenis afficiunt eos, qui in utero matris puerperium interimi, aut ne mulieres concipiant, sive ut conceptos foetus eiciant, nefarie machinantur.
1. Nos igitur post repressam eorum temeritatem, qui matrimonii jura violare, & quantum ipsis est vinculum indissolubile dissolvere praesumunt, quive turpioribus quibusdam incestis se inquinare non erubescunt, hoc quoque malum, quantum viribus Nobis a Domino traditis contendere possumus, nostris potissimum temporibus exterminare volentes: Omnes, & quoscumque, tam viros, quam mulieres, cujuscumque status, gradus, ordinis, ac conditionis, etiam Clericos, saeculares, vel cujusvis Ordinis regulares, quavis dignitate, & praeeminentia Ecclesiastica, vel mundana fulgentes, qui de cetero per se, aut interpositas personas abortus, seu foetus immaturi, tam animati, quam etiam inanimati, formati, vel informis ejectionem procuraverint percussionibus, venenis, medicamentis, potionibus, oneribus, laboribusque mulieri praegnanti impositis, ac aliis etiam incognitis, vel maxime exquisitis rationibus, ita ut re ipsa abortus inde secutus fuerit, ac etiam praegnantes ipsas mulieres, quae scienter praemissa fecerint, poenas tam divino, quam humano jure, ac tam per Canonicas Sanctiones, & Apostolicas Constitutiones, quam civilia jura adversus veros homicidas, que homicidium voluntarium actu, & re ipsa patraverint, propositas, & inflictas (quorum omnium tenores his nostris literis pro expressis, & ad verbum insertis habemus) eo ipso incurrere, hac nostra perpetuo valitura Constitutione statuimus, & ordinamus, ipsasque poenas leges, & Constitutiones ad casus praefatos extendimus.
2. Eos vero qui Clerici fuerint, omni Privilegio Clericali, Officiis,, Dignitatibus, & Beneficiis Ecclesiasticis, quae sic vacatura nostrae, & Sedis Apostolicis dispositioni perpetuo reservamus, ipso facto privamus, & in futurum inhabiles ad ea suscipienda decernimus, adeo ut illi, qui hoc delictum commiserint, non secus atque ii qui sua voluntate homicidium perpetraverint juxta Concilii Tridentini Decreta, etiamsi crimen id, nec ordine judiciario probatum, nec alia ratione publicum, sed occultum fuerit, ad Sacros Ordines promoveri, aut in susceptis Ordinibus ministare nullo modo possint, nec illis aliqua Ecclesiastica Beneficia, etiamsi curam non habeant animarum, conferri liceat, sed omni Ordine, ac Beneficio, & Officio perpetuo careant.
3. Necnon, & illos qui Clerici non fuerint, & talia perpetraverint, non solum poenas incurrere supra narratas, sed etiam inhabiles ad Ordines, & alia praedicta decernimus, & declaramus.
4. Volentes quod hi foro Ecclesiastico subjecti, ut praefertur deliquisse comperti fuerint, per Judicem Ecclesiasticum depositi, & degradati, Curiae, & potestati saeculari tradantur, quae de eis illud capiat supplicium, quod contra laicos vere homicidas per divinas leges, ac civilia jura est dispositum.
5. Praeterea eisdem poenis teneri omnino statuimus eos, qui sterilitates potiones, ac venena mulieribus propinaverint, & quo minus foetum concipiant impedimentum praestiterint, ac ea facienda, & exequenda curaverint, sive quocumque modo in his consuluerint, ac mulieres ipsas quae eadem pocula sponte, ac scienter sumpserint.
6. Quocirca mandamus universis, & singulis Judicibus ordinariis, & delegatis, tam Ecclesiasticis, quam Saecularibus, quibus contra criminum reos etiam quo ad causas hujusmodi, de jure, vel ratione delicti, aut personarum legitime competet jurisdictio, ita tamen ut inter eos praeventioni locus est, ut in his delictis, quae ut plurimum in occulto perpetrantur, contra quoscumque, non solum per accusationem, & delationem, verum etiam per inquisitionem, ac simplicem denunciationem procedant, ac ad illa probanda testes alias de jure inhabiles, eorumdem tamen Judicum arbitrio, habita ratione personarum, causarum, & qualitatum illarum, ac circumstantium quarumcumque, admittant, ac in eos qui culpabiles fuerint, pro ut per Nos sancitum est, demum animadvertant.
7. Insuper ut immanissimi hujus delicti gravitati, non solum temporalibus, verum etiam piritualibus poenis prospiciamus ac provideamus, omnes, & singulos cujuscumque status, gradus, Ordinis, vel conditionis existentes, tam laicos, quam Clericos, Saeculares, & cujuscumque Ordinis regulares, necnon mulieres saeculares, vel quemcumque Ordinem professas, qui vel quae, vel uti principales, vel ut sociae consciaeve ad tale facinus committendum opem, consilium, favorem, potionem, vel alia cujuscumque generis medicamenta scienter dederint, ac etiam scribendo literas privatas, vel apocas, vel alias verbis, aut signis juverint, aut consuluerint, ultra supradictas poenas, ipso facto, nunc prout ex tunc excommunicamus, & pro excommunicatis declaramus.
8. Decernentes ac declarantes, quod per quaecumque Jubilaea, & Indulgentias, per Nos, & Successores nostros, etiam Anno Jubilaei, aut alio quovis tempore, etiam Cruciatae sanctae, Jubilaei, vel quovis alio titulo concessas, & concedendas, necnon per quascumque literas Apostolicas quibusvis Principibus, seu ad eorum instantiam per Nos, & Successores nostros pariter concessas, & concedendas, ac etiam vigore privilegiorum mare magnum vel alias quomodolibet nuncupatorum, quibusvis Congregationibus Regularium, aut Episcopis vigore Concilii Tridentini, vel alias, per Nos, & Praedecessores nostros quomodocumque concessorum, vel in futurum concedendorum, nec personae sic ut praefertur delinquentes, & excommunicatae, praeterquam in mortis articulo absolvi valeant, nec cum iis Clericis, qui hujusmodi delicta perpetraverint itiamsi eorum crimen occultum fuerit, super irregularitate praemissorum occasione contracta, nec per locorum Ordinarios, nec per alios quavis auctoritate fungentes, quam per Nos, & Rom. Pontif. nostros Successores, & tunc non nisi urgentissimis de causis dispensari possit. Ac tam absolvendi, quam dispensandi facultatem hujusmodi etiam quoad forum conscientiae in casibus superius expressis, Nobis, & Successoribus nostris dumtaxat reservamus.
9. Statuentes sic in praemissis universis, & singulis per quoscumque Judices ordinarios, & delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, sublata eis, & eorum cuilibet, quavis aliter judicandi, & interpretandi facultatae, & auctoritate, in quavis causa, & instantia judicari, & definiri debere, irritumque, & inane, quicquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.
10. Non obstantibus Constitutionibus, & Ordinationibus Apostolicis, aut aliis legibus aliter forsan circa praemissa disponentibus, aut in casibus praefatis distinguentibus, ceterisque contrariis quibuscumque.
11. Volumus autem, ut praesentium literarum exemplis &c. 12. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae Constitutionis, Statutorum, Ordinationis, extensionis, Decretorum &c. Siquis autem hoc attentare praesumpserit &c.
Datum Romae in Monte Quirinali, Anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentessimo octuagesimo octavo, quarto Kalen. Novembris, Pontificatus nostri Anno IV.