Edocet Nos (1929)

This is the stable version, checked on 26 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Edocet Nos II
1929

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 661-662

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

EDOCET NOS*

TEMPLUM CATHEDRALE S. DUNSTANI, DIOECESIS CAROLINOPOLITANAE, MOX CONSECRANDUM, TITULO ET HONORIBUS MINORIS BASILICAE HONESTATUR.

Ad perpetuam rei memoriam. — Edocet Nos Carolinopolitanus Episcopus centesimum annum a canonica suae dioecesis erectione proxime celebrandum esse. Faustitatis quidem ipsius occasione nova etiam ecclesia cathedralis sollemni ritu consecrabitur, quam, ad honorem patroni Sancti Dunstani Deo dicatam, in Insula Principis Eduardi, ingenti pecuniae sumptu, clerus populusque dioecesis ad luculentum exhibendum testimonium sui erga catholicam religionem amoris exaedificandam curavere. Templum vero ipsum, uti fertur, inter alias Dominii Canadiensis cathedrales ecclesias eminet tum molis amplitudine tum operibus arte pretioque conspicuis, quibus ornatur; illudque dioecesis christifideles cuiusvis ordinis condicionisve frequentes celebrant. Nota enim sunt Nobis Carolinopolitanorum fides spectata continensque erga religionem obsequium, adeo ut in regnum Christi provehendum propagandumque studiose sollertesque iugiter incubuerint, hodieque incumbant, vocationes autem ecclesiasticas religiosasque quam maxime adiuvent. Quam ob rem, cum hodiernus Episcopus Carolinopolitanus Nos supplicibus votis deprecatus sit ut enunciatum suae dioecesis templum cathedrale ad titulum et dignitatem Basilicae minoris evehere dignemur, hasque preces cumulet atque ornet amplissimum commendationis officium venerabilis fratris Archiepiscopi titulo Leontopolitani, Delegati Apostolici Nostri in ditione Canadiensi, nec non multorum ex Archiepiscopis vel Episcopis Canadiensibus, Nos optatis hisce annuendum ultro libenterque existimavimus. Quare conlatis quoque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Bomanae Ecclesiae Cardinalibus Congregationi Sacrorum Eituum praepositis, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in modum, enunciatam ecclesiam cathedralem Carolinopolitanam ad honorem patroni Sancti Dunstani Deo dicatam in insula Principis Eduardi, a die sollemnis eiusdem consecrationis peragendae, dignitate ac titulo Basilicae minoris honestamus, cum omnibus honoribus, privilegiis, indultis, quae iuxta morem et apostolicas dispositiones templis hoc titulo auctis de iure competunt. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illique ecclesiae ad quam pertinent nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Iunii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 661-662