Editum nuper

This is the stable version, checked on 3 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Editum nuper
1907

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1907 p. 321

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X LAUDAT CATHOLICOS CATALAUNOS
OB UNITATIS EXEMPLUM IN FIDEI IURIBUS TUENDIS *
DILECTO FILIO NOSTRO
SALVATORI TIT . SS . QUIRICI ET IULITAE
S. R. E. CARD. CASSANAS Y PAGES
EPISCOPO BARCINONENSIUM - BARCINONEM


Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Editum nuper a Catalaunia unitatis exemplum in tuendis fidei catholicae iuribus, admodum quam multa Nos delectatione perfudit, eo scilicet nomine, quod in causa religiosa, id est quum de roganda adversus libertatem sacrarum consociationum lege consilium proferretur, Catalauni omnes tametsi studiis forte civilium rerum segregati, consensione mirifica obstitere, monueruntque palam potiorem in eorum animis religioni locum esse quam partibus, viresque in eis nulla ratione posse disiectas existere ubi fidei momentis discrimen immineat. Omnino istam catholicos decere arbitramur significationem religiosorum sensuum. Nobis vero ideo etiam e re consolatio non defuit, quia tradita plus semel a Decessor e Nostro Leone XIII fel. rec. et a Nobis documenta, per eam occasionem vidimus fideli studio servata, singulari vobis consecuta utilitate. Id nunc superest unum, ut quae, memoratotempore, in Catalaunia et alibi est edita actio, similibus in adiunctis edatur assidue, neque istic solum, sed apud universos Hispaniae populos, nulla posthabita religiosae rei protegendae opportunitate, tum si quis ab inimicis impetus instet, tum si postulent tempora ferri pro singularum administratione civitatum aut pro regni regimine suffragia. Hisce certe pactis constabit, persentire Hispaniam, prae qualibet civilium sectatione rerum, avitae religionis vim, eiusque legitima et salubria commoda omni ope et consentanea voluntatum sinceritate provehere. Ad comprobandam eventu spem, tuae ne cesses navitatis opem conferre, quam caeteros Hispaniae Episcopos sua, ut antea, alacritate esse cumulatulos pro certo confidimus: simul laudem habeto, vere meritam, episcopalis diligentiae tuae, testemque dilectionis Nostrae Apostolicam benedictionem excipias, quam tibi propensissimo animo in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IV Martii anno MCMVII, Pontificatus Nostri quarto.


PIUS PP. X