Migne Patrologia Latina Tomus 138
Edictum (Otto I; Otto II), J. P. Migne
cc_id: cps_2.OtIOtIi.Edictu3, cc_idno: 9728
138.0847C| Incipit kapitula quae instituit domnus Otto gloriosissimus imperator et item Otto filius ejus gloriosus rex, una cum summis principibus, id est episcopis abbatibus judicibus, seu cum omni populo.
Antiquis est institutum temporibus, ut si cartarum inscriptio, quae constabat ex praediis, falsa ab adversario diceretur, sacrosanctis evangeliis tactis veram esse ab ostensore probabatur, sicque sibi praedium deliberatione judicum vendicabat. Qua ex re mos detestabilis in Italia improbusque non imitandus inolevit, ut legum specie jure jurando acquireret, qui Deum non timendo minime perjurare 138.0848C| formidaret. Tempore igitur quo piissimus rex Otto Romae unctionem suscepit imperii, residente in synodo summo et universali papa domno Johanne tercio decimo anno, ab Italiae proceribus est adclamatum, ut imperator sanctus mutata lege facinus indignum destrueret, per quod, si corpore quisquam dives fieret, anima vero pereunte pauper in aeternum maneret. Judicio itaque domni papae piissimique augusti expectatum est ad illam usque synodum quae parva post intercapedine habita est Ravennae. Cumque ibidem ex eadem re proclamatio repeteretur, ob quorumdam 138.0849A| procerum absentiam usque ad id tempus est expectatum, quod gloriosissimi augusti Ottonis rex Otto gloriosus filius, et Chuonradus Burgundiae rex Italiam properantes, Veronae colloquium cum omnibus Italiae proceribus habuerunt. In hoc itaque cum ab omnibus imperatoriae aures magnis quaestibus pulsarentur, ut mutata lege fraudem hanc tam diram ab Italia tolleret, convenientibus vel consentientibus cunctis, legem hujusmodi secundum inferiora promulgavit capitula.
- 1.
Si de praediis contentio emerserit, et utraque pars sive altera cartis seu scriptionibus praedium sibi vendicare voluerit, si ipse qui cartam falsam appellaverit, per pugnam declarare voluerit, ut ita decernatur. Sin aliter, secundum priora capitula 138.0849B| determinetur edicimus.
- 2.
De aecclesiarum rebus, ut per advocatos fiat, similiter jubemus.
- 3.
De investitura praedii si contentio fuerit, similiter ut per pugnam decernatur edicimus.
- 4.
Si quis per se ipsum, aut suum nuntium quicquam alicui deposuerit, et depositum cupiditate victus negaverit, si viginti solidorum pretium fuerit, ut per pugnam veritas decernatur praecipimus.
- 5.
Si quis dixerit quod per vim de praedio cartam alicui fecerit, ut per pugnam veritas decernatur edicimus.
- 6.
De furto aut scacho, si ultra sex solidos fuerit, similiter ut per pugnam veritas inveniatur 138.0849C| praecipimus. 138.0850A|
- 7.
Si quis equum suum vel cetera animalia sive rem suam super aliquem reppererit, et ipse warentem dare se dixerit, statim juret ut ad certum warentem eum conducat, et super tertium warentem et tertium comitatum non procedat. Et si hoc facere noluerit, rem perdat, et secundum legem componat.
- 8.
Laicorum vero nullum praeter comites in solis ecclesiasticis rebus advocatorem habere ullum permittimus.
- 9.
Quacumque lege, sive etiam Romana, in omni regno Italico homo vixerit, haec omnia, ut in his capitulis per pugnam decrevimus, servare praecipimus; ita tamen, ut si eorum unum aut juvenilis aut decrepita aetas seu infirmitas pugnare prohibuerit, 138.0850B| liceat ei pro se pugnatorem imponere, et alterum similiter facere.
- 10.
Aecclesiae et comites seu viduae lites suas de his quae in suprascriptis capitulis continentur, per consimiles advocatos pugna dirimant. Ceteri homines natura liberi, secundum legem pristinam per semetipsos respondeant et determinent.
- 11.
Diaconorum, presbiterorum, episcoporum filios, notarios, sculdasios, comites, judices fieri, omnibus modis prohibemus.
Actum sub urbe Veronense, in loco qui dicitur insula sancti Zenonis, 4 Kalendarum Novembrium, anno dominicae incarnationis 967, imperii domni Ottonis serenissimi imperatoris augusti sexto, regni vero filii ejus domni Ottonis 138.0850C| sexto, inditione undecima.