(Dan. Wyttenb. Epist. ex ed. Mahnii fasc. II. p. 32. sqq. — Bentleii, Graevii, Buhnk., Wyttenb. epist. sel. ed.
Kraft. p. 217 sqq.)Magnum profecto amoris erga me tui documentum mihi dedisti, qui nuntio cladis nostrae excitatus ac de me sollicitus ad me scripseris, tibique a me rescribi istamque sollicitudinem eximi volueris. Quod quidem ego statim ex tuis litteris fecissem, nisi turbatis rebus meis restituendis ac tabulis veluti e naufragio servandis, servatisque tuendis occupatum et otium et scribendi facultatem adhuc defecisset. Et nunc adeo nondum satis mihi redditus, litterarum officium multis debens, imprimis tibi praesto. Quamquam infandum iubes renovare dolorem calamitatis Leidensis; cuius equidem parva pars fui, et fere beatus prae multorum sorte et casibus, quos ego non, mihi si linguae centum sint oraque centum, narrando referre possim. Sed tamen meam istam partem quia scire cupis, teque tenet tantus amor cognoscere res nostras, incipiam.
Dies erat 12. Ianuarii, ultimus feriarum brumalium; instructo ad crastinas scholas auditorio, recipio me in bibliothecam meam ad Plutarchum; libros et Adversariorum chartas de more per pulpita sub fenestris explico, pergo studere; pransum abiens omnia ita relinquo, ut mox rediturus. Sedeo ad mensam solus cum nepti; inusitatus sonitus et fragor intonat ingens veluti multorum tormentorum una explosorum; vix oculos sustuleram, cum video proximae domus tectum versus nos ruere; patinae, disci, vasa, pocula, fenestrae dissiliunt sponte in grandinem, qua verberamur, dum surgimus fugimusque in viam; huc vicini item affecti et perculsi proruperant, alii alios rogantes, mirantes, caussam ignorantes, quam mox prodebat odor pulveris pyrii et conspectus viciniae inde a centesimo passu ad orientem collapsae, ac lamentationes profugorum ex aedibus quassatis, cum sauciorum, tum aliorum suos ruina obrutos plorantium, iisque apud incolumes auxilium quaerentium, quod publice non ita continuo promi poterat; privatim ex longinquis urbis regionibus petendum erat, in vicinia nemine non laeso, vel suos suaque requirente. Nondum prospexeram ante pedes; video humum stratam et conspersam chartis; agnosco mea Adversaria; scilicet bibliotheca in viam publicam spectabat turboque fulmineus, evulsis fenestris, chartas ex Dan. Wyttenbachius Chr. Schutzio. 209 pulpitis sustulerat, inde partim in viam deiecerat, quas recuperavi, partim in subiacentem canalem merserat, partim vento Zephyro versus orientem ad sedem ac principium ruinae ferendas tradiderat. Hoc sane magno in munere divinae providentiae celebrare debeo, quod is ventus exitiosam ictus vim diversam in regionem vertebat, ubi statio stygiae navis non totos centum et octoginta passus a mea domo erat; unde factum est, ut illo in tractu longinquiores multo aedes corruerint. Mox in domum regredior, scire cupiens, ὅττι μοι ἐν μεγάροισιν ἀγαθόν τε κακόν τε τέτυκται. Ecce parietes rupti, tectum ablatum, auditorium collapsum; diffractae omnes ianuae, fenestrae, vasa, quidquid eorum non esset durissimae materiae. Incedo per acervos et fragmenta aculeata vitri, testae, lapidis, ligni, ferri, illaesis pedibus, quamvis discalceatus; sic forte eram, cum ad primum casum fugam ex domo foras celerarem. Omnino per totum hoc tempus melius valui, quam antea. Nam cum propter migrandi difficultatem viginti adhuc dies in domo quassata manerem, quae non nisi duo cubicula tuta ab instanti ruina haberet, eaque exposita omni iniuriae caeli, cumque vento, frigore, nive, pluvia, stillicidio vexaremur, nullam valetudinis partem desideravi; cumque interea frequentes terrores obiicerentur propinquorum incendiorum, vicinarum aedium collabentium, fugae ex mea ab aedilibus imperatae, in his aliisque tumultibus satis mihi animus constitit. Et nunc in hortulo suburbano habitans, ex triplici bonorum genere duo potiora, animi et corporis, salva agnosco; in rebus externis desidero quosdam libros, adversaria, magnam supellectilis, vestimenti, instrumenti partem; pecuniae ad centum phillipeos, vel ipso casu ac tumultu amissa vel insidiatorum fraude subrepta; quae omnia, duorum potiorum beneficio bonorum, aut reparentur facile aut certe obruantur.
Haec scripsi, praestantissime Schützi, ut tuae et auctoritati obtemperarem, et benevolentiae responderem. Neque enim profecto, nisi rogatus tuoque erga me amore provocatus, ista talia tibi narrare in animum induxissem, quae ut magna mihi, ita prae aliorum damnis parva, immo levissima sunt. Homines ruina oppressi et exstincti centum et quinquaginta; in his duo professores, Kluitius et Luzacus; multi quidem servati, sed misere saucii ac mutili; et tamen mirabile est, non plures periisse pro multitudine aedificiorum vel collapsorum, vel diffractorum, quae est ad mille. Καὶ ταῦτα μὲν δὴ ταῦτα.
Ego vero, amantissime vir, miror, te nil de novissima vestrarum rerum commutatione scribere, atque ita nostrae calamitatis dolorem communionemque suscepisse, quasi apud vos nihil accidisset. Quod ego silentium, sive a summa humanitate, sive alio e consilio profectum, ita interpretor, vestras res bene recteque se habere. In Germania quae sint litterarum nostrarum studia, quae fiant librorum editiones, dudum est, quod ignoro. Ephemerides, licet conductae, tamen raro ad me perveniunt. Tu imprimis quid agas, vehementer scire cupio. Igitur absoluto Aeschylo Ciceronis Rhetorica edidisti? Illius novissimam tuam editionem mihi ut arcesserent, librariis mandavi. Haec nondum vidi, iisque quod ais, mittendis per mihi gratum feceris. Commentarium meum in Plutarchi Moralia ab initio ad librum de Virtutibus Mulieris perductum iam ante unum et dimidium annum Oxonienses a me acceperunt, et spero iam iamque editum iri; certum nil scio propter severius interclusum commeatum.
Ita vale, vir amicissime; clarissimos tuos collegas, Wolfium et Niemeyerum, meo nomine saluta. Ad illum hoc ipso tempore scribere instituo, sed meis de rebus breviter, quas, si tanti putabit, ex tuis litteris cognoscet. Tu mihi, nisi molestum sit, propediem respondeas, meque tui amantissimum amare perge. Scr. in suburbano Leidensi d. . . . April. 1807.
P. S. Litteras ad Wolfium v. cl. his ad te datis includere tutius duxi. Tu, ut suae illi reddantur, si curaveris, hoc reliquis tuis erga me beneficiis novum beneficium adieceris.
Alexander mortuo Philippo rerum potitus est Ol. CXI. ann. I., archonte Pythodemo, non Eveneto, ut Diodorus perhibet. Primae eius bellicae expeditiones nobilitatae sunt victoriis de Triballis, Thracibus, Getis, Autariatis, Taulanteis et Agrianibus, qui ad famam de Philippi morte Macedonicum iugum excutere conabantur. Hanc primam militiam breviter narrant et universe Diodorus et Plutarchus, diligentius peculiariusque Arrianus. Quod vero prodit Iustinus, Alexandrum ex victis regibus, quorum vel ingenium vel auctoritatem timeret, secum captivos abduxisse, aliorum silentio refellitur. Sed Graeci quoque mortuo Philippo defectionem moliebantur. Quorum omnium motus Alexander Thebarum excidio compescuit. Polyaenus quidem Thebas belli dolo captas esse prodit, sed est haec eius scriptoris consuetudo, ut omnia bellica facta ad strategematum rationem velit revocare. Maior est auctoritas Ptolemaei, quem secutus refert Arrianus, Macedones Thebanorum eruptionem reppulisse simulque cum iis fugientibus in urbem pervasisse.
In numero captorum caesorumque dissentiunt auctores. Neque maior est inter eos consensus de Atheniensium ad Alexandrum legationibus pacisque cum eo conditionibus. Hoc certum est, Athenienses neque duces suos, neque oratores seu demagogos Alexandro postulanti tradidisse, sed Thebanos quoque perfugientes benigne recepisse eiusque calamitatis caussa publice luctum egisse. Alexander, Thebarum casu Graeciam satis pacatam ratus, cogitationem ab Athenarum oppugnatione ad Persicum bellum convertit, Quod quidem ut susciperet, non tantum imperii gloriaeque cupiditate incitabatur, sed patris etiam Philippi exemplo, qui idem consilium agitaverat, ac satis certo iudicio de eventu felici eius belli. Nulla fides habenda est Iustino, qui unus prodit, Alexandrum, antequam ad Persicum bellum proficisceretur, novercam eiusque liberos interfecisse. Omnino ante devictos Persas humanitas in eius omnibus factis inerat.
Copias traiecit Hellespontum eodem anno, quo Thebas expugnavit. Ut in certo traiectionis tempore, ita in numero copiarum auctores dissentiunt. Persis praeerat Memnon Rhodius, excellens usu scientiaque militari vir, eiusque consilio ad Granicum fluvium constiterant, ut ab eius transitu Alexandrum arcerent. Eos Arrianus viginti mille pedites et totidem equites mille fuisse ait; alii numerum augent. Iustinus quidem prorsus a veritate aberrat, cum sexcena millia armatorum ponit. Alexander amnem pervadit hostiumque aciem perfringit ac fugat. Caesorum utrinque numerus ultra fidem et extenuatur et augetur ab historicis. Aristobulus adeo ex Macedonibus triginta pedites et septuaginta equites cecidisse prodit; quod vix credibile est, cum pro Persici ducis scientia, tum pro eiusdem exercitus robore, tum pro loci natura.
Inde Ionia Cariaque recepta Halicarnassum, quam Memnon ipse tuebatur, expugnat et Climacis montis radices, quas mare Pamphylium inundabat, audaci itinere traiicit. Utrumque factum bene et prudenter exponitur ab Arriano. Plerique alii historici Climacis traiectionem ad miraculum extulerunt, quos quidem secutus Iosephus haud dubitavit Israelitarum per mare Rubrum iter ad similem rationem exigere eique ex Alexandri itinere fidem conciliare.
Deinceps Phrygiam, non etiam, ut Curtius refert, Paphlagoniam ingressus, has regiones, simul et Cappadociam in fidem recepit. Tum in Ciliciam descendit, quam adventu eius reliquit Arsames, Darii praefectus, non quidem, ut Curtio placuit, incensa prius Tarso vastatisque agris. Chares quidem prodidit, Alexandrum singulari certamine cum Dario ipso pugnasse ab eoque vulneratum fuisse. Quod falsum esse recte iudicat Plutarchus, cum ipse Alexander nullam eius rei mentionem fecerit in epistola, quam de hac pugna ad Antipatrum scripsit.
Callisthenes, iudice Polybio, ita Macedonicam aciem descripsit, ut se rei militaris plane rudem proderet. Ex Macedonum exercitu circiter trecenos milites cecidisse, in quo fere consentiunt Diodorus, Iustinus et Curtius, vix credibile est. Sed Arrianus cum dicat, ex sola phalange centum et viginti primi ordinis milites caesos esse, facile est ad existimandum, ex reliquis multo plures periisse. Persarum sexcena millia fuisse, consentiunt scriptores, sed quamquam in hoc quoque consentiant, caesa ex iis esse peditum centum millia, equitum decem millia, vix fides iis haberi potest.
Huius victoriae terrore perculsae finitimae gentes Alexandro se dediderunt; una Tyrus eum recipere noluit. Eius obsidionem Arrianus et Curtius suo uterque more narrant, ille vere ac prudenter, hic inepte ac pueriliter. Captivorum enim duo millia Alexandri iussu circum oram maris in cruces fuisse sublata, in quo Curtius haud dis- sentientem habet Diodorum, cum aliorum, tum Arriani silentio refellitur. Nec Polyaenus audiendus est, qui Tyrum dolo captam prodidit.
Inde Gazam contendit; unus ex historicis Iosephus eum a recto itinere Hierosolymam divertit, ne scilicet eius patria nullo in numero ab Alexandro habita esse videretur. Fabula tamen Iudaica apud haud paucos homines fidem invenit. Gaza oppugnatur, quam tuebatur Betis, homo strenuus.
Hic Curtius iterum tragoedias excitat: primum Alexandrum in singulare certamen cum Arabe milite educit, deinde captum Betim dirum in modum ab Alexandro excarnificari facit, qui scilicet Achillis imitatione hostium ducem, alligatum currui, admissis equis circum muros Gazae raptasset. Sed reliquis tacentibus quae potest esse Curtii auctoritas? Verumtamen unde nata est haec fabula? Nimirum ex Hegesiae cerebro, cuius de hac re fragmentum in exemplum ineptae orationis proposuit Dionysius Halicarnassensis in libro de structura orationis.
Tum Aegyptum occupat et, iactis Alexandriae fundamentis, ad Ammonis oraculum contendit. Inde redux Alexander contra Darium proficiscitur, qui, ut plerique omnes tradunt scriptores, cum centum myriadibus armatorum appropinquabat; neque abhorret ille numerus a veri similitudine.
Alexander, traiecto Euphrate, nequicquam adversante Mazaeo, Persici equitatus duce, venit Gaugamelam, quae erat vicus proximus urbi Arbelae, quo in loco Darius castra posuerat. Confligitur, Persae funduntur. Curtius, qui in huius pugnae enarratione argute ineptit sibique ipse repugnat, in numero tamen caesorum, quem quadraginta millium ponit, proximus est veritati; contra Macedonum numerus et ab illo et a reliquis scriptoribus ultra fidem minuitur. Ipse adeo Arrianus Persarum triginta myriades, Macedonum centum milites cum mille equis periisse ait.
Mox Babylone Susisque potitus Persepolin contendit. Duae res, quae hoc loco ab historicis nonnullis memorantur, ut falsae sunt repudiandae. Altera est ille Macedonum captivorum et a Dario mutilatorum adventus, altera ipsius Persepolis incendium.
Paullo post Darius interficitur a Besso, nono mense post pugnam Arbelensem. De eius morte Curtius magis ad commiserationem quam ad veritatem scripsisse videtur, cum aliis in rebus, tum quod eum animo finxit clementi et humano, in quo ab eo dissentit et orientalium a maioribus
accepta opinio et aliorum scriptorum auctoritas.(Dan. Wyttenbachii Philom. lib. III. ed. Amstel. 1817. Wyttenb.
Opusc. ed. Lugd. t. II. p. 348. Ejusd. Opusc. sel. ed. Friedem. t. I p. 61 sqq.)
— Diversa est eorum caussa, qui alumni disciplinae
nostrae, in eaque egregie versantes, occubuerunt, anteaquam
industriae suae publicam laudem tulissent; qui profecto
nostra opera et scriptione ab oblivionis iniuria vindicandi
sunt. Quo in genere fuit Wassenarius noster. Quem
biennio post in similis fati consortium secutus est Davides
Catharinus de Haan, Petri filius, viri imprimis inter nostrates spectati, probitate, mercatura, familia, natorum cum felici
proventu, tum diligenti institutione. Hi tunc erant numero
septem, cum antea octo fuissent; eorumque quattuor deinceps
nostris quoque scholis usi sunt, non solum ut assidue
commune pensum peragerent, sed etiam ut adiungerent
proprium ac domesticum, lectionem principis alicuius scriptoris, a cuius intelligentia deinde ad alios scriptores proficiscerentur. Hoc item alterum iam annum naviter factitabat
Davides Catharinus, fratrum quartus ordine, perlectoque
Homero versabatur in Xenophonte, ac subinde privatim
ad me ventitans et de locis difficilioribus quaerens, valde
mihi progressus industriamque suam probabat, cum subito
eum bellici impetus turbinis e nostro suorumque amplexu
conspectuque abstulit. Annus erat abhinc tertius MDCCCXII.
mensis Aprilis; putabamus res iam ad pacem et apocatastasin
spectare, earumque salubritate terrarum orbem, longa calamitate fessum, tandem recreatum iri. Nequicquam; novus delectus, prioribus acrior, per Francicum imperium populosque
ei subiectos denuntiatur. Rursus feralis Alecto bellicum
cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem: qua protinus omne
Contremuit nemus, et silvae intonuere profundae,
Et trepidae matres pressere ad pectora natos.
Poscuntur arma, viri, equi, apparatus; novum instituitur genus equitum, satellites honorarii, nisi malis eos verbum verbo reddens custodes honoris dicere. Legebantur e filiis familiarum ditiorum et honestiorum, qui suum ipsi equum aliaque in militiam adferrent. Quod acerbius etiam peragebatur in praefectura Amstelodamensi et Hagana, cui suberat Leida. Neque designato concedebatur mercede conducere volonem vicarium, qui ipsius loco militaret; quod alibi et alias licebat. Neque certum discrimen observabatur, ut maxime legerentur aut validi corporibus, aut animis feroces, petulantes, protervi, audaces, quales saepe sunt et haberi volunt adolescentes. Domus Haaniana tot filiis florens, cum prioribus e delectibus se expedivisset dandis vicariis, huius postremi acerbitatem effugere non potuit. Designatur Davides Catharinus, inexorabili imperio, optimus adolescens, nec corpore robustus et animo mitis, lenis, placidus; potius Μουσάων ἔρνος quam ὄζος Ἄρηος. Fratres maiores certatim se eius in locum offerre; ille eorum beneficium generoso animo recusare, asseverans, se ipsum suam sortem ferre velle. Nos eum hilarare, militiae oblectamenta memorantes, novorum populorum locorumque cognitionem, proverbium: plurimas belli partes esse inanes, τὰ πολλὰ τοῦ πολέμου κενά; frequens otium reditus ad studia concedens; posse ei obtingere praefectum doctrina politum, Xenophonteae Anabaseos studiosum, quales semper haud paucos fuisse in Francicis exercitibus, tum id, quod tunc ferebatur, honorarios satellites Batavos non aciei et pugnae destinari, sed pro obsidibus servari, equos eorum in supplementum veteranis datum iri; denique notum illud: Haec olim meminisse iuvabit. His libenter auditis delectari visus, res ad profectionem componit, libros illos Graecos et unum alterumque Latinum sarcinis addit; mox ipse ceterique commilitones abducuntur Metim, Lotharingiae caput, ubi exercerentur, donec castris proeliisque idonei fierent. Hic eum prima fefellit spes de praefecto doctrina polito; adiungitur contubernio decani duri et ferocis, cui hoc principium muneris et antiquissimum erat, ut sarcinas tironum inspiceret, ac si quid suo iudicio supervacaneum esset, quod sane multum erat, auferret; in his erant sine dubio libri; abiiciuntur; denique servantur a domino ac domum remittuntur. Ceterum tironum hoc in negotio non una fuit conditio; ista communis, ut ad paucitatem supellectilis redigerentur; famulos haberent nullos; ipsi se, vestimenta sua, equum, instrumentum equestre ac militare totum curarent et purgarent, stabulum everrerent, vilissima quaeque ministeria obirent; quod profecto adolescentibus libere natis, liberaliter educatis, Musarum alumnis e parentum suorumque sinu abreptis, iniquum et indignum accidebat, eorumque animos magis etiam ab huius militiae caussa abalienabat. Finitis indutiis, quae fuerant a Calendis Iuniis ad Idus Augustas, mittuntur Magontiacum, inde ulterius mittendi Lipsiam versus Dresdamque, ubi tunc omnis belli impetus constiterat. Neque tamen eo pervenerunt, sed inter Moenum Saxoniaeque fines haeserunt; sive quod ad belli usum nondum satis exercitati censerentur, sive quod mox Francicus exercitus, inclinatis rebus, reditum ad Rhenum moliretur. Cuius reditus pars fuit proelium ad Hanoviam eiusque urbis incendium exeunte mense Octobri; de quibus ad suos Leidam scripsit. Hae novissimae eius fuere litterae. Brevi enim postea ipse et alii, qui una cum eo ad Magontiacum erant, commilitones, equis ademptis, pedibus Treviros ire iubentur. Quo cum magna cum aerumna per complures pluvios deinceps dies, per itinera illuvie stagnantia et amnibus concisa exundantibus tandem eluctati pervenissent, Haanius continuo in letalem morbum incidit. Ibi tum insignis erga eum fides et cura commilitonum exstitit, qui recusantes in militari valetudinario eum collocare, privatum mundumque domicilium ei conduxerunt, cognitum probatumque medicum adhibuerunt et omne ministerii genus praestiterunt; at exsuperante atrocia mali et humanam opem respuente, in eorum manibus exspiravit. Hic non praetereunda est Creuzeri nostri benevolentia; qui a nobis rogatus et in Germaniam proficiscenti Heidelberga commendaticias litteras submisit multas, et monitus eum Treviris aegrotare, continuo eius caussa ad Trevirenses scripsit amicos; quamquam sera fuit haec opera, properante fato aegrotantis et commeatu tabellariorum inter utramque Rheni ripam intercluso. Ad nos autem in Bataviam allatus nuntius de illius obitu optimum quemque gravissimo luctu affecit simul et commiseratione boni adolescentis, crudeli sorte et in militiam abrepti et frustrati cum vitae tum reditionis fructu, eiusque praecipuo gaudio, quod mox commilitones passim reduces perceperunt, ut patriam liberam recuperarent, quam servam reliquissent.
(Vita Ruhnkenii a Daniele Wyttenbachio scripta. Ed. C. H.
Frotscher. Frib. 1846. p. 9 sqq.)Decursis Collegii Fridericiani spatiis, domum ad parentes rediit, duodeviginti annos natus. Iam ea erat aetate et scientia, ut graviores disciplinas in maiore amplioreque academiae schola percipere posset. Parentes ei popularium unam academiarum destinabant, Regiomontanam, Halensem, Francofurtoviadrinam. Harum optionem filio faciebat mater, modo theologiae se daret; pater facilior erat, integrum filio relinquens, quam is eligeret disciplinam, modo eam eligeret, qua et laudi et fortunae suae consuleret. Filius eo dudum erat percussus Graecarum Latinarumque litterarum amore, ut aegre ad aliud studium traduci posset ; his in perpetuum se mente animoque addixerat; his laudem certe se consecuturum sperabat, fortasse etiam fortunam, aut, si fortunae subsidium assumendum esset, hoc in iurisprudentia reponebat, quippe cuius efficacius uberiusque, quam theologiae, ad antiquarum litterarum scientiam facultatemque adiumentum esse censebat. Igitur, ne impraesentiarum sub ipsum discessum matri adversari videretur, dicit, sibi Graecae imprimis linguae cognitione opus esse, neque se eam recte feliciterque percipere posse, nisi Goettingae in scholis Gesneri. Parentes filio libenter gratificantur putantes, hoc ad theologiam spectare. Nam illa aetate in plerisque aliis Germaniae academiis Graecam linguam non nisi futuri theologi discebant, et hi crassa Minerva, ad solam eamque levem sacrorum librorum intelligentiam; Graecae litterae pars orientalium habebantur, et utrarumque fere unus et idem erat professor.
Itaque domo proficiscitur adolescens eo consilio, ut Goettingam se conferret et per itineris ac diverticuli opportunitatem claras urbes, imprimis illas, quibus Saxonia floret, academias inviseret. Berolinum, patriae regnique caput et regum domicilium, ampla aliis peregrinantibus spectandi materia, non nisi paucos eum dies tenet, quippe quo eum itineris magis necessitas quam cognoscendi cupiditas adduxerat sperantem, se eo rediturum, nunc omni impetu festinantem ad eos locos, qui ipsi aliquod antiquae venustiorisque doctrinae pabulum praeberent. Vicinam in- gressus Saxoniam venit Wittebergam. Huius urbis academiam duo tunc ornabant praestantes doctrina viri, Io. Daniel Ritterus, iuris historiaeque omnis peritissimus, et Io. Guilielmus Bergerus, in eloquentia et antiquitate, imprimis Romana, versatissimus, uterque scriptis in publicum editis celebratissimus. Ruhnkenius, qui iam in puerili institutione orationes aliosque Bergeri libros cognovisset magnamque eius admirationem concepisset, eum adit salutatum. Hic adolescentem comiter excipit, eiusque colloquio ac doctrina delectatus Rittero eum conciliat, alterum alterius cognitione dignum, et utrique illa conciliatione gratum se facturum iudicans. 220 Daniel Albertus Wyttenbachius. Ergo unum alterumve diem his cum viris sic una fuit, ut vicissim caperentur, et ipse eorum benevolentia ac doctrina, et illi ipsius ingenio et elegantia; ipse abitum de die in diem differre, Wittebergae manere malle, nec tamen audere, ne parentum voluntatem fefellisse videretur; illi, ut maneret, optare, nec tamen suadere velle id, quod, nisi confutata pietatis opinione, suaderi non posset. Tandem ipse Ruhnkenius, rationibus secum agitatis, dubitationem tollit, constituit manere et consilium parentibus probare. Et facile probavit. Nam quod parentibus ostendebat, se id, cuius caussa Goettingam peteret, uberius etiam Wittebergae discere posse, parentes iudicare non poterant; et malebant, filium propius abesse, modo intra duorum spatium annorum domum rediret. Neque vero Ruhnkenio, quod sequeretur, deerat. Nam licet Graecarum institutio litterarum Wittebergae aut nulla, aut nullo in numero esset, claro certe professore careret, earum tamen ea scientia valebant duumviri illi, ut ab iis Ruhnkenius discere posset; et si forte Gesnerus maiore esset scientia, hoc non tantum erat, ut ceteras Wittebergenses opportunitates obrueret, ubi duos habebat doctores et amantes sui et ad familiaritatem conciliatos; quod an item Goettingae inventurus esset in maiore et studiosorum adolescentium numero et professorum occupatione, non sine ratione dubitabat.
Interea, quo magis in Latinis litteris aliisque disciplinis progrediebatur, eo magis quotidie animadvertebat, ad eas percipiendas maiore sibi opus esse Graecarum litterarum scientia, quam quantam suo ipse studio et Bergeri Ritterique admonitione consequi posset. Et ex his saepe audiebat, interiorem quidem Graecarum litterarum cognitionem nunc apud solos fere Batavos florere, imprimis Lugduni, ubi disciplinae quondam a Iosepho Scaligero constitutae nunc summum praeesse virum, Tiberium Hemsterhusium. Accedebat, ut per idem tempus Lipsia Wittebergam excurreret lo. Augustus Ernestus[1]), tredecim fere annis Ruhnkenio maior, iam edito Cicerone aliisque libris famam doctrinae adeptus, isque, apud Ritterum ei conciliatus, vehementer eum hortaretur ad Graecarum studium litterarum graviter persequendum duce imprimis Hemsterhusio, huic illarum principatum, quamvis ceteroquin Gesneri amantissimus, haud dubie tribuens. Igitur Ruhnkenius incredibili Hemsterhusianae disciplinae cupiditate incensus ei se dare et Lugdunum proficisci constituit, parentes tamen antea consilii sui certiores facere eiusque efficiendi ab iis copiam facultatemque petere, quamquam, quid responsuri essent, facile augurabatur. Nam hi, ab hoc vehementer abhorrentes consilio, redire filium iubent, ut reliquum studiis destinatum tempus in patriarum una academiarum, ut lex erat, transigeret, eoque transacto munus peteret, quo vitae subsidiis prospiceret. Mittunt pecuniam viatico et negotiis ad reditum componendis, necessariam primo, deinde uberiorem, inducti a Bergero ad filii propositum nisi probandum, tamen ferendum. Filius pietati satisfactum et suum sibi potius quam parentum iudicium in re, ubi plus quam illi ipse videret, sequendum existimans, res suas cogitationesque ad profectionem in Bataviam comparat, imprimis confirmatus prudentissimis benevolentissimisque adhortationibus virorum Wittebergensium et Ernesti, affirmantium, nusquam ipsius doctrinae sua praemia defutura, quippe quae, nisi apud Batavos, certe apud Germanos ei parata esse, ubi sua se commendatione effecturos, ut prima quaeque cathedra ei deferretur.
Ruhnkenius Lugdunum proficiscitur comite iuvene quodam nobili ac divite, inde per alias Europae terras peregrinaturo; recto ac brevissimo tendit itinere, nulla iam diverticula captans. Habebat commendaticias litteras Ritteri ad Ruckerum, iureconsultum antecessorem, et Gerardum Meermannum, syndicum Rotterodamensem, Bergeri ad Franciscum Oudendorpium, historiarum et eloquentiae professorem; ad unum Hemsterhusium, quem unum et spectabat et cogitabat, litteras non habebat. Huius amicitiam sua ipse, nulla aliena commendatione, sola doctrinae coniunctione se sibi conciliaturum certo confidebat. Hunc, simul urbem ingressus est, relictis aliis negotiis, continuo adit, Latine alloquitur, narrat, quis et unde sit, ex Ritteri Bergerique disciplina se unice Lugdunum venisse, ut Hemsterhusiana institutione ad Graecarum scientiam litterarum proficeret, eamque redux aliquando in Germania explicaret. Hemsterhusius statim animadvertit, hunc non esse ex vulgari genere studiosum et salutatorem, agnoscit egregiam indolem et ingenii elegantiam, miratur doctrinae, quamvis in adolescente, maturitatem, sermonis Latini inusitatam bonitatem; tum vero amplexatur candorem ingenuum, qui quemvis etiam doctrinae ignarum facile caperet; gaudet, discipulum sibi venisse non tironem et rudem, sed universae iam eruditionis supellectile instructum, cui ad perfectionem non nisi ultima quasi manus et lima deesset. Igitur prima illa congressio, ut solet fieri in studiorum sensuumque similitudine, eam vim habuit, ut dubium esset, uter utrum magis cepisset. Nam et in Hemsterhusio multa erant, quae homines etiam indoctos ad eum suspiciendum converterent, summa in habitu, vultu, gestu, motu cum comitate gravitas, prudentis orationis, tanquam meditatae, sedatum quoddam flumen. Quo maiore admiratione Ruhnkenium affectum fuisse par est, qui ad hunc viri adspectum maximam de eius doctrina existimationem attulisset. Saepe mihi narravit, se, licet absens de Hemsterhusio summa omnia opinione praecepisset, praesentem omnia uberiora amplioraque deprehendisse; ut, cum absens admirabilem sibi virum informasset, iam praesens aliquem deum videre sibi videretur. Huic igitur similis fieri studebat, hunc dies noctesque sibi proponebat, huius ab ore pendebat, huius per sex deinceps annos scholis assiduam operam navabat, huius et tunc et postea familiares sermones et consuetudinem ita consectatus est, ut, quoad posset, ab eius latere non discederet, nec dictum monitumve e senis ore exiret, quin id exciperet ac fideli memoria reponeret. Ergo non modo eandem, quam in Hemsterhusio mirabatur, doctrinam et ipse consecutus est, sed eam praeterea sua quadam et propria ingenii suavitate auxit et exhilaravit.
Attulerat multarum doctrinarum, iuris, historiarum, antiquitatum, litterarum Graecarum et Latinarum, aliarum, haud contemnendam scientiam, inchoatam puerili institutione, mox Wittebergensi disciplina cultam et locupletatam, ut nullam non in hoc genere cathedram ornare tuerique posset. Cuius scientiae si qui vel dimidiam et multo adeo minorem partem tenent adolescentes popularem auram captantes, ut sibi placent, ut se efferunt, ut alios prae se contemnunt et professorum scholas despiciunt! At Ruhnkenium, o superbum iuvenem! non puduit tam doctum cum adolescentibus tironibus ac paene pueris condiscipulum in Hemsterhusii schola sedere; immo, qui Socratis sibi proposuisset praeceptum, se ipsum nosset ac doctus magis esse quam videri studeret, constituit veluti ignarus omnium rerum et rudis, tanquam novus ac recens, tanquam denuo natus, novam vitam ordiri, studiorum viam rursus ingredi, eius initium a Graecis litteris ducere, earumque scientiae, quasi fundamento, postea Latinarum litterarum ac deinceps aliarum doctrinarum tractationem superstruere. Ita enim et ipse iudicabat et Hemsterhusium iudicantem audiebat: praeposterum esse puerilis institutionis ordinem, quo primum Latinis, deinde Graecis imbuimur litteris; igitur eos, qui semel hunc errorem errassent et tamen ad litterarum principatum contenderent, denuo veluti pueros debere fieri, puerilis institutionis aliam viam ingredi, a Graecis ad Latinas litteras progredi. Hanc viam ingressus bipertitum sibi studiorum pensum constituit: alterum, ut quotidie Hemsterhusiimi in schola Graecos scriptores ea, qua diximus, critica grammaticaque ratione interpretantem audiret; alterum, ut ipse domi Graecos omnes deinceps legeret scriptores, et primum quidem poetas, initium ducens a principe ut ingenio, ita aetate, Homero, quamquam antea lecto, nunc melioribus auspiciis ac rite tractando, indeque ad proximum quemque aetate et argumento poetam, usque ad postremum progrediens, ne Nonno quidem, Silentiario et postremis Byzantinorum neglectis, modo aliquam cum veteris doctrinae elegantia coniunctionem haberent. Et ne studium ad solos poëtas adhaeresceret, neve aliquando, quod multis accidit, ad prosae orationis scriptores traduci nequiret, Herodotum, Thucydidem, Platonem et imprimis Xenophontem eadem, qua poetas, cura, eodem tempore legebat; et, ne a Latinis litteris desuesceret, Graecorum poetarum lectioni Latinorum lectionem poetarum adiungebat; denique ne, quod etiam compluribus evenire solet, Latinae orationis prosae sensum facultatemque lectione poetarum restingueret, sed integrum servaret, partim iam cautum erat Bergeri disciplina, ubi Cicero ei vehementer placere coeperat; qui, quibus placet, hi multum iudice Quinctiliano iam profecerunt; partim adhuc etiam cavebat, legendo Cicerone, adhibito iterum Terentio, Nepote et simillimo quoque horum nativa elegantia castaque simplicitate.
Iam si quis quaerat, qua ratione scriptores Graecos legerit, infinitum sit de singulis respondere; universe dixisse sufficiat, Hemsterhusianam eum secutum esse rationem. Ergo primum ad singula verba attendebat, novorum et minus cognitorum vim aperiebat cum ex originis notatione, tum ex usu, quem, quia legendo nondum tenebat, cognoscebat e lexicis, Stephaniano Thesauro, imprimis autem e veteribus, Polluce, Suida, Hesychio, aliis, quibuscum inter lectionem scriptorum familiaritatem contrahebat, et utrorumque comparatione utrisque mutuo lucem medicinamque afferebat; tum vero iudicabat, quamnam e variis significationibus praesens locus vel admitteret vel postularet. Deinde animadvertebat ad compositionem et structuram totius loci, eamque cum investigando sententiae nexu, tum observatione grammaticae rationis constituebat. Locum ita patefactum relegebat aliquoties, antequam ad proximum pergeret. Denique perlectum scriptorem uno et continuo tenore rursus totum relegendo iterabat; unde fiebat, ut se in eius mentem, mores, aetatem, locum quasi insinuaret, formam dicendi, cogitandi, argumentandi animo imprimeret, multa, in quibus antea haesisset, expediret, perperam a se intellecta rectius perspiceret, corrupta emendaret, cum quovis dubio loco facile videret, quam sententiam scripturamque consuetudo et ingenium scriptoris postularet. Ita e grammaticae interpretationis exercitio sponte et nascebantur verissimae emendationes, et ingenium ad criticam facultatem formabatur.
Ac ne forte ingeniosi iuvenes, qui haec legerint, opinione laboris ab ingrediendo eiusdem laudis itinere deterreantur cogitantes, infinitum et humanis, suis certe, viribus maius esse tam multos veterum libros tanta cum cura tractare et tractatos memoria continere, operae pretium est eos admonere. Sane, si unusquisque scriptor tantundem operae ac laboris postularet, quantum primus, infinitum esset negotium' et ita aerumnosum, ut nemo non liberalis ingenii homo aliam quamvis, quam hanc, vitae viam ingredi mallet. Nunc plane Hesiodeum illud fit : τῆς δ᾽ἀρετῆς ἱδρῶτα virtus difficilem et sudoris plenum habet aditum, progressum facilem et iucundum. Uniuscuiusque deinceps scriptoris facilior fit lectio et ad sequentes viam aperit, ac brevi tempore ad eam facultatem pervenitur, ut Graeci libri aeque prompte expediteque intelligantur, quam aut Latini, aut patria adeo lingua scripti. Ad hanc facilitatem multum valet cum ipsa linguae indoles, tum vero plurimum recta progrediundi ratio. Linguae prae ceteris omnibus linguis ea est indoles, ut et singulorum significatio verborum appareat vel ex origine, vel e nexu cuiusque loci, et constructio compositioque dictionum enuntiationumque ad simplicem naturae rationem conformata sit, ut neutra in parte opem lexici tam diu, quam aliis in linguis, desideremus. Recta progrediundi ratio duabus continetur partibus: altera, iusta difficultatis cuiusque aestimatione, altera, annotandi consuetudine. Illa hanc habet vim, ut locis difficilibus nec parum, nec nimium operae tribuamus. Parum tribuimus, cum eos leviter, nec adhibitis iis, de quibus diximus, expediendi instrumentis praeterimus ; nimium tribuimus, cum ita ad eos adhaerescimus, ut, nisi penitus expeditis, progredi nolimus; ad quam pertinaciam etiam studiosissimorum hominum industriam, tanquam ad scopulum naufragio, affligi novimus. Fuit mihi familiaris quidam, elegantis homo ingenii, qui hac pertinacia captus in facillimis etiam locis difficultates sibi fingeret et, quod aiunt, nodum in scirpo quaereret, mihique ingenue fateretur, sibi maius videri quam pro humani ingenii viribus vel unum e maioribus quidem, aut Graecis, aut Latinis prosae orationis scriptoribus, accurate legisse. Quid igitur? Laboris molestia ac taedio a continua lectione reiectus ad Latinos adhaesit poetas; horum item paucissimos legit totos ; in reliquis eorum et magis etiam in solutae orationis scriptoribus, maxime vero et omnino in Graecis, desultor evasit et, ut in proverbio est, canis e Nilo bibit, modo in hoc, modo in alio versus aliquot degustavit; totum ne unum quidem vel minimum perlegit; nunquam ne ad mediocrem quidem Graecae scientiam linguae pervenit. Ruhnkenius institutum iter strenue persequebatur; ad locum perveniens, in quo haereret, si bis terve lectum expedire non posset, ad eum non adhaerescebat; eum relinquebat, notabat, in aliud tempus reponebat, progrediebatur; mox ultro lux oboriebatur, vel simili in sequentibus oblato loco, vel per iteratam totius scriptoris lectionem nexu accuratius perspecto. Si qui superessent loci neutra harum rationum patefacti, de his Hemsterhusium consulebat.
Annotandi consuetudo in eo est posita, ut locum quemque memoratu dignum, item verba dictaque excerpamus, certoque ordine in adversaria referamus. Fructus eius multiplex est: primum, ut inventa ne perire sinamus, sed custodiamus, inde ea, postulante usu, facile expromamus; deinde, ut expeditior faciliorque quotidie fiat progressus, cum in promptu habemus prius animadversa, quibus revocandis eas, quae postea obveniunt, difficultates expediamus ; tum, ut similium copiam exemplorum congeramus, quibus inter se comparandis et rerum rationem et linguae usum colligamus, quae observatio inductioque una est, verissima in his rebus via naturae et ingenii humani; denique, ut sub manu ac sensim congeratur ac digeratur silva et apparatus omnis interpretationis, emendationis et omnino grammaticae criticaeque doctrinae. Ruhnkenius cum ex veteribus scriptoribus, tum ex recentioribus eorum interpretibus, criticis, grammaticis, antiquariis omnibusque omnino huius argumenti libris, quos omnes et cognoverat et perlegerat, ex his igitur verba dictionesque et quidquid ad grammaticam rationem pertineret, suis locis adscribebat, Graeca in Scapulae Lexico, Latina in Fabri Thesauro; utriusque exemplum, interiecta quibusvis paginis pura charta ligatum, in hos usus ad manum habebat. Res, quae ad historiam, antiquitates aliasve doctrinas referrentur, in compendio cuiusque argumenti edito, aut, si huiusmodi editum compendium non haberet, in peculiaribus adversariorum libellis annotabat.
Edito Timaeo Ruhnkenius iam ita et doctrina perfectus et doctrinae fama clarus erat, ut accessioni nullus superesse locus videretur. Et iam decem annos in Batavia degerat et cum tantarum laudum commendatione adhuc erat privatus, necdum ad publicum docendi munus provectus. Atqui ita acciderat, ipso partim volente, partim non nolente. Subinde eum veteres amici, Ritterus, Bergerus, Ernestus, per litteras monebant, habere se opportunitatem impetrandi ei muneris professorii in Germania, et, modo ipse vellet, in promptu esse eius muneris adeptionem. Sane accipienda tali conditione melius, quam postea fecit, rationibus suis et futurae rei familiari consuluisset. At ista eum cura nondum tangebat. Multis Batavae terrae suavitatibus captus, et sua ipse natura cum hominum ingeniis mirifice congruens, perpetuo in ea manere constituerat. Principio eum ceperat ille libertatis sensus, qui omnibus non obesae naris hominibus recens in hanc e vicina regione ingressis continuo, veluti quidam sanitatis odor, occurrit, et progressis apparet paullatim per omnes vitae partes civiumque ordines diffusus. Porro vehementer mores Batavorum amabat, quos, ut ipse aiebat, cum sortis, tum indolis felicitas tam a servili potentiorum adulatione quam a superbo inferiorum contemptu aversos, a vanorum item titulorum ambitione alienos fecisset, contra ad generosam et civilem animorum aequalitatem conformasset. Tum vero propter illas, de quibus diximus, dotes facilitatis et candoris, et morum sensuumque cum Batavis congruentiam, his omnibus, summis infimis, iucundus acceptusque erat; hi et hortabantur eum, ut in Batavia maneret, et optabant, ut intra breve tempus in cathedra academica poneretur. Hemsterhusius ei Lugdunensem alterutram, vel Graecarum vel Latinarum litterarum cathedram dudum destinaverat; sed in neutra succedere poterat Ruhnkenius, manentibus, qui eas tenebant, ipso Hemsterhusio et Oudendorpio. —
Ruhnkenius per quattuor annos obtinuerat provinciam lectoris magna cum industriae doctrinaeque laude, cum Oudendorpius moritur; cui mox veluti de iure et pacto, adiuvante imprimis Hemsterhusio, succedit in ordinaria historiarum et eloquentiae professione eamque mense septembri anni h. s. sexagesimi et primi auspicatur oratione de doctore umbratico.—Nunc triplex erat pensum: historia universalis, antiquitates Romanae, auctoris Latini interpretatio, qua fere eloquentiae munus ac nomen censebatur.
In historia tradenda secutus est exemplum Iacobi Perizonii, cum in omni litterarum genere magni viri et insignis earum in hac academia ineunte hoc saeculo doctoris, tum imprimis historia tractanda tradendaque laudem apud intelligentissimos iudices adepti. Hae scholae, ut mos erat inde a longo tempore, tanquam fundamento superstruebantur libello Tursellini, probatissimae quidem illo Latinitatis et orationis, sed in ratione et materia non item probando. Eum sequitur ordinem, ut primum res Iudaicas narret usque ad tempus conditae urbis Romae, deinde Romanas, earumque spatium ac nomen continuet per Caesarum Byzantinorum successiones ad Carolum Magnum, indeque per occidentis Caesares, uti item vocantur, ad novissima tempora. Reliquormn omnium populorum rebus non item suos cuique locos suamque et propriam historiam dat, sed eas non nisi obiter ac subinde attingit; maxime res ecclesiasticas consectatur, ac saepe aniliter ineptit, superstitione iudicium praepediente, ut in illius aetatis theologo et pontificio et Iesuita. Huius rationis errores corrigens Ruhnkenius id agebat, ut historiam, quod nomine profitetur, re ipsa universalem redderet, ex istis angustiis educeret, ineptiis purgaret, principum imperio doctrinaque populorum rebus locupletaret. caussas conversionum, litterarum progressus, hominum mores notaret. Et profecto nil nisi egregium prodire poterat ab eius viri studio et scriptione, qui omnis historiae genera monumentaque pertractata, stilum ad egregiam orationis facultatem exercitatum, ingenium sensumque optimorum quorumque veterum historicorum quotidiana lectione et consuetudine tritum ac formatum haberet. Hanc scriptionem veluti dictans praelegebat in schola ita, ut frequenter aliquid ad rem praesentem acommodatum subito ac memoriter adderet. Atque harum utilitati ac suavitati scholarum indicio etiam fuit earum frequentia, non quidem illa maxima, sed maior tamen, quam ab illius saeculi perversitate exspectari poterat. Recens tunc inter homines nostros invaluerat error, historiam libris legendis rectius disci, quam audiundis professorum scholis. Hemsterhusius solitus erat historiam reipublicae Batavae enarrare tanta audientium multitudine et approbatione, ut illa non solum historiae, sed et prudentiae civilis institutio haberetur; at, Wagenarii de historia patriae opere edito, paullatim deficientibus discipulorum ad audiendum id, quod, ut quidem putabant, iam editum legere possent, studiis, illae Hemsterhusii scholae vacuae relinquebantur. Error latius serpebat ad historiae universalis institutionem aliasque ad academias. Unus Wesselingius, qui obiit Ruhnkenio recens professore, anno h. s. sexagesimo et quarto, Traiecti se ad vitae finem usque in vetere laudis possessione tutatus est. Tradebat historiam universalem cum auditorum incredibili studio, admiratione, frequentia; memoriter omnia narrabat, subinde per auditorium ambulans, nil in manibus habens, nisi parvam scidulam, in qua nomina quaedam propria hominum ac tempora notata essent; habebat procero cum corpore magnam in habitu, gestu, vultu, voce, gravitatem. Haec admirationem faciebant, multoque plus, quam singularis eius doctrina apud multitudinem vulgumque iuventutis ad excitanda retinendaque eius studia valebant. — Alterum pensum erat antiquitatum Romanarum. Has De vita et studiis Davidis Bulmkemi. 231 item enarrabat e dictatis magna accurataque diligentia scriptis, quibus nil esset vel ad cognitionem iucundius, vel ad usum praestantius. Nam et universe totius reipublicae imperiique ingenium et caussam, et singularum partium formam, statum, conversiones, ordinum iura et conditionem, magistratuum munera, porro instituta, mores, leges in rebus publicis, privatis, domesticis, civilibus, militaribus, sacris, historica et vere Polybiana ratione explicabat. Deinde singulis locis adhibebat grammaticam criticamque interpretationem, tanquam veri obrussam; ne rei vulgo traditae, aut falsae aut non satis perceptae, vel ipse assentiret, vel assentiri discipulos sineret, sed ab assentiendi eos temeritate cohiberet, et ad eandam iudicii severitatem adsuefaceret Atque harum rerum materiam non e turbidis recentiorum rivulis, sed e limpidissimis veterum fontibus hauriebat; aut, si quos recentiores advocaret, non eos promiscue e Graeviano Thesauro aut similibus collectionibus promebat; sed eorum, qui postea fuissent, et antiquitatum locos singulares, vel singularibus libris, vel in animadversionibus ad veteres scriptores ab ipsis editos, explicuissent, et accuratissimi cuiusque maxime et rationem ducebat et mentionem faciebat cum aliorum, tum imprimis Dukeri et Ernesti.
Tertium erat pensum interpretatio Latinorum scriptorum. In qua quomodo versatus sit, facile est ad suspicandum iis, qui eius Animadversiones in Rutilium Lupum et Velleium Paterculum cognoverunt. Ne vero quis putet, harum instar Animadversionem fuisse scholas illas supra plerorumque captum discipulorum. Mirifice fuerunt temperatae et exquisita doctrina et perspicuitate, ut rudibus novitiis et eruditis veteranis aeque pariterque essent accommodatae. Ad locos vel difficiles vel memorabiles dictabat annotationes, breves quidem illas, sed bonae frugis plenas. Rerum interpretatio ducebatur ab historia et antiquitatibus, eadem, qua has tractabat, diligentia; frequens imprimis erat verborum interpretatio, qua Latinae orationis potestas et usus cum in singulis vocibus, tum in dictionibus et compositione, et grammatica ratione explicaretur et exemplis veterum illustraretur et praeceptis observatisque optimorum recentiorum confirmaretur. Igitur fructuosae erant hae scholae cum ad intelligentiam ipsius auctoris, tum universe ad rerum scientiam, iudicium et facultatem Latinae orationis ac dictionis, cognitionem optimorum interpretum et scriptorum de Latinitate, sensum denique pulchri venustique non vagum et vanum, sed certum et firmum e certo iudicio et accurata grammatica ratione ductum. Auctores Latini, quos in his tractaret scholis, cum alii erant, tum imprimis Terentius, Suetonius, item Cicero et Ovidius, illius ad Familiares Epistolae, huius Heroides. Scholasticorum hominum cum invidia, tum gloriola, discipulis suis persuadentium, eos ex ipsorum disciplina adeo doctos prodire, ut his Ruhnkenii scholis non opus haberent, factum est, ut pauciores, quam quis putaret, ventitarent recentes a puerili institutione tirones, pauciores etiam, qui harum vim praestantiamque scholarum caperent; at veterani et exteri, qui haud infrequentes erant, eas devorabant, nec quidquam fructuosius elegantiusque in hoc genere se usquam audivisse fatebantur. Equidem et ipse iam in Graecis litteris ad eum progressus modum, ut Epistolam Criticam ad Ruhnkenium scripsissem, Lugdunum veniens, ut ex eius et Valckenarii cum consuetudine, tum vero scholis amplius proficerem, ego igitur Terentianas illius scholas magno cum doctrinae fructu audivi, ut tum demum in hoc genere discere mihi viderer, quod in proverbio dicitur, quantum aera distarent lupinis; idque postea narravi saepius aliis, qui easdem scholas quondam alio tempore, sed negligentius usurpassent, nunc demum mihi affirmanti de illarum praestantia sero credentibus et pristinam suam negligentiam dolentibus. Quibus quid dicerem? nisi: Felices nimium, qui sua bona norunt. Ruhnkenius sua sorte contentus erat, reputans sortem I. F. Gronovii, Latinarum litterarum recentiore aevo principis, qui in maiore academiae flore ne dimidium quidem discipulorum habuisset numerum, subinde vix decem. Sed tum Cartesiana philosophia omnium erga omnes alias disciplinas studia absorbebat et litterarum scholas, ut ita dicam, viduabat. Ruhnkenii tempora minus litteris iniquam habuerunt philosophiam. Nam ad insanum eius amorem deferbuerant Batavorum ingenia, omnem istum furorem in illa Cartesiana febri effuderant, et iam certa quadam iudicii sanitate constiterant. Successerunt deinceps aliae rationes et quasi sectae, Newtoniana, Lockiana, Clarkiana, Leibnitiana, Wolfiana, et, ut fit, novissima quaeque sola vera et per omnem posteritatem dominatura videbatur; nostrorum hominum erga illas lenia fuerunt, nec cum litterarum contemptu coniuncta studia. At apud Germanos immoderatus Wolfiani studii fervor litteras velut tempestatis calamitate afflixit. Fuerunt tamen, qui eas ornarent ac tuerentur, imprimis Gesnerus et Ernestus, hic acer, saepe adeo acrior quam verior Wolfianae rationis reprehensor. Novissima a vetere Regiomontano Ruhnkenii condiscipulo prodita ratio apud nos quidem litteris nondum obfuit, nec, ut speramus, oberit, si quidem priores illae partim maximarum scientiam rerum profiterentur, partim disserendi spinis et verborum novitate minus obstructam haberent cognitionem, partim interpretes nanciscerentur, qui eas ad communem captum intelligentiamque explicarent; quae et secus sunt in hac novissima ratione, et plurimum valent ad studii cum frequentiam, tum diuturnitatem.
Primo nobis loco est Herodotus, iure cognominatus pater historiae, quippe quam primus et universam complexus est et dicendi facultate ornavit; in quem plane convenit
illa apud Homerum Nestoris laus:τοῦ καὶ ἀπό γλώσσης μέλιτος γλυκίων ῥέεν αὐδή
Narrator dulcis, lenis, candidus, ut fere senem videre videamur post longinquas peregrinationes domi reducem, in solio sedentem, libenter referentem cum quae viderat, tum quae audiverat, ne iis quidem exceptis, quae incredibilia ipse iudicaret. Orationis facultatem suo ipse potius ingenio usuique, quam magistri disciplinae debuisse videtur. Erat tum solutae orationis scriptio nondum magnopere frequens, in Ionia prius a philosophis paullatim, deinde ab historicis culta, Hecataeo, Hellanico, Charone Lampsaceno, Xantho Lydio; quorum lumina suo lumine obscuravit Herodotus, haud secus atque Homerus priorum poetarum mediocritatem sua ipse divinitate obruerat. Et est sane reliquis etiam in rebus Ὁμηρικώτατος Herodotus, cum descriptione ac distributione operis ad similitudinem epici carminis, tum Ionicae dialecti cognatione in verbis, dictionibus, formis, tum maxime simplici illo antiquitatis candore et colore, aequabiliter per omnes et materiae et orationis partes fuso. Itaque dubium est, Homerine plus ad Herodotum, an Herodoti plus ad Homerum intelligendum valeat lectio; illud non dubium, quin utraque lectio maximo cum fructu ab adolescentibus iungatur.
Secundus est Thucydides, et ipse palmarius, sed diversa ratione. Nam et argumentum habet brevius, res Graecorum, maxime belli Peloponnesii, nec omnia narrat, quae vidit et audivit, sed ea fere, quae memoratu digna et exploratis testibus subductisque rationibus vera iudicavit; raro digrediens a proposito, nec unquam, nisi ipso postulante proposito, eidem brevitati studens in oratione cum verbis, quae singula fere totidem habent sententias, tum compositione - qua sententiae magis comprimuntur quam explicantur, subinde magis obscurantur quam illustrantur. Sed in hac coartatione ac brevitate mirabile est dictu, quam sit sensibus magnificus et sublimis, quam gravis sententiis, quam certus virtutum vitiorumque aestimator, quam sollers et verus explicator caussarum, eventuum, prudentiae cum civilia, tum bellicae, quam item sagax consiliorum et intimorum animi recessuum indagator, quam denique efficax rerum gestarum narrator, in quas medias legentis animus abreptus et armorum strepitum audire et caedes certaminaque praesens cernere videtur, et variis deinceps commotionibus agitatur et versatur. Profectus a diversis atque Herodotus disciplinae initiis, non modo dicendi magistrum habuit Antiphontem, sed cogitandi etiam Anaxagoram. De hoc, ut Marcellini exstat auctoritas, ita verisimilis ducitur coniectura ab exemplo Periclis, qui ab Anaxagora item repletus rerum divinarum humanarumque cognitione, eandem ad dicendi usum exercitationemque transtulit. Mihi quidem Thucydides ita se ad Periclis imitationem composuisse videtur, ut, cum scriptum viri nullum exstet, eius eloquentiae formam effigiemque per totum historiae opus expressam posteritati servaret. Ceterum adolescentes, ut non nisi Xenophontea aut Herodotea facilitate et perspicuitate praeparati ad Thucydidem accedent, ita huius lectione exercitati ad nullum non sive scriptorem sive poetam insigni cum intelligentiae spe et fructu progredientur.
Tertius est, eiusdem palmae socius, Xenophon. Hic orationem ex illa Thucydidis adstricta gravitate ad Herodoteam formam, certe ad facilitatem, suavitatem, perspicuitatem remisit ac relaxavit. Simili usus adolescentiae institutione et eloquentiae et philosophiae magistros habuit clarissimos, eloquentiae Prodicum, philosophiae Socratem, cuius elegantem, popularem , ad omnes vitae partes saluberrimam rationem cum peculiaribus consignavit scriptis, de quibus hic non est, quod dicamus, tum vero in maioribus expressit historicis operibus. Haec tria sunt numero. Cyropaedia, de institutione Cyri maioris, quem non ad historiae fidem, sed in boni regis exemplum Socraticis informavit praeceptis. Anabasis, verissimo historiae nomine appellanda; quippe quae continet Cyri minoris expeditionem, cui ipse Xenophon primum socius interfuit, deinde dux praefuit, et Socraticam disciplinam ad usum actionemque convertens socios a praesenti interitu liberavit, iisque per media hostium tela, per locorum regionumque claustra, per infinitas itinerum difficultates reditum in patriam expedivit. Hoc opere nil uberius est exemplis cum agendi, tum dicendi, ad omnes vitae et militaris et civilis locos, conditiones, tempora accommodatis. Cumque Xenophon propriis illis et suis dotibus, praeceptorum veritate et naturali orationis facilitate, ceteris in scriptis alios scriptores superaverit, in Anabasi se ipse superasse videtur. Tertio loco sunt Hellenica, id est rerum Graecarum libri, inde ab exitu historiae Thucydideae ad pugnam Mantineensem, opus item egregium ut Xenophonteum et unicum de hoc argumento ex eadem aetate, sed scriptionis praestantia et ratione, nostro quidem sensu, impar duobus prioribus. Quibus lectis qui ad hoc tertium accedat, quis non singulare quid ac plane divinum exspectet, ut in maiore campo et totius Graeciae luce, tempore aequali et praesente, eodemque magnis et rebus et viris feracissimo? Quis non locos illustres iam e puerili institutione, Nepotis aliorumve lectione cognitos, in hoc opere veluti sede ac fonte quaerat? Horum plerique leviter et sparsim tanguntur, veluti res Alcibiadis, Cononis, Iphicratis, Timothei, Epaminondae, Pelopidae, Leuctrica pugna, aliae. Ipsius narrationis ut in illis duobus operibus est copia et vigor, ita in hoc subinde, nescio quomodo, exilitas et languor, nisi fere, ubi de Agesilao et Spartanis agitur; porro elogia, qualia in Anabasi sunt Cyri et aliorum ducum, hic non item. Quare saepe in eam cogitationem incidi, ut suspicarer, Xenophontem in hoc opere aut mere commentarios consignasse historiae, postea ab ipso copiosius ac diligentius conscribendae, aut nulla sua praecipue animi sententia ductum suscepto Thucydideae historiae continuandae officio defungi voluisse. Nam haec ima caussa, quod Spartanis magis quam reliquis Graecis favebat, non satis ad tantam scriptionis diversitatem valuisse videtur. Quidquid eius sit, adeo non a scribendo deterruit alios, ut aequales, aut suppares certe illius aetatis idem factitarent complures; veluti priorem eiusdem temporis partem ornavit Theopompus, posteriorem Callisthenes, in libris hoc ipso nomine, Hellenica, inscriptis; utramque in magnis Graecae historiae operibus complexi sunt Ephorus et Anaximenes. Sed hi, ut in rebus operae pretium fecerint, orationis quidem Xenophonteae praestantiam non sunt assecuti, quae vel in Hellenicis, et magis etiam in ceteris scriptis, eam habet sanitatem, facilitatem, simplicem nativamque venustatem, ut una omnium maxime conveniat primis adolescentium studiis, qua veluti puri fontis integritate ac salubritate tenera et recentia ingenia imbuantur.
Tres hi, de quibus diximus, ita fuerunt aetate coniuncti, ut prior quisque proximum senior iuvenem videre potuerit; nam ab Herodoti ortu, qui incidit in Olympiadem LXXIV., annum vero ante vulgarem aeram CDLXXXIV., ad obitum Xenophontis anni numerantur CXXIV. Eorum aetate censetur historicae orationis succus quasi ac sanguis incorruptus et naturalis pulchritudo; quamquam haec fuit magis propria certorum ingeniorum ac disciplinae, quam communis totius aetatis laus. Nam, ut hoc utar, Philistus et Ctesias, aequales Xenophontis, in eiusdem laudis societatem pervenire non potuerunt. Hinc ad Polybium ducenti fere numerantur anni, quo spatio mirum est, quam multi et egregii fuerint historici, doctrinae copia et litterarum varietate triumviris illis minime postponendi, orationis sanitate magis deinceps magisque ab illis degenerantes. Quippe plerique ex rhetorum palaestris fucato potius nitore, quam viribus et sano colore prodierunt et, ut fit, vitiorum plures quam virtutum imitatores habuerunt. Ceterum fuit hoc ingenium saeculi Macedonici, sub Alexandro eiusque successoribus, ut historiae forma in peius mutaretur, materia excoleretur et amplificaretur. Neque enim veteribus se historia continuit finibus, regum populorumque rebus gestis, sed protulit se ad origines et progressus artium ac disciplinarum, atque adeo hominum in illis cum laude versatorum vitas complexa est. Tum nova quasi accessit provincia, gentium regionumque antea ignotarum cognitio. Porro grammatici adiutrices artes, tanquam instrumenta historiae et omnis doctrinae, procuderunt atque explicuerunt, geographiam, chronologiam, antiquitatis rationem, criticam denique, quae veterum monumentorum et intelligentiam aperiret et fidem auctoritatemque diiudicaret Ergo innumerabilis exstitit multitudo ut in omni doctrinae genere excellentium hominum, ita clarorum historiae scriptorum. Horum, ut non nisi principum paucos nominemus, partim a rhetorica exercitatione, nondum illa corrupta, profecti sunt, Ephorus, Theopompus, Timaeus, partim a philosophis, princeps ingenio doctrinaque Aristoteles, ac totus fere, qui ab eo fuit, Peripateticorum chorus, Theophrastus, Callisthenes, Dicaearchus, Aristoxenus, Phanias, Agatharchides, partim a grammatica institutione,Callimachus Eratosthenes, Apollodorus, denique a militiae usu et castris socii Alexandri, Ptolemaeus, Aristobulus, Hecataeus, quorum, ut reliquorum omnium, de historia scriptos libros temporum iniuria ac vetustas absumpsit.
Ergo quartus nobis est, isque proximus triumviris ducentorum intervallo annorum, Polybius, vere appellandus Graecorum ultimus. Natus enim et educatus in libera patria, in eadem tuenda regendaque versatus, eiusdem libertati superstes, servavit civilis spiritum libertatis, qui ubi abest, eloquentia inane quid et languidum sonat, ubi adest cum rerum scientia, etiam sine verborum et compositionis delectu, historiae munus explet. Huiusmodi erat Polybii ingenium. Profectus item a philosophia, non illa eloquentiae socia Socratica, aut Academica aut Peripatetica, sed inope ad orationis ornatum Stoica, neque rhetorum scholis exercitatus, neque sua voluntate aut ad veterum historicorum imitationem comparatus, aut scriptionem ipse suam ad grammaticorum praecepta dirigens; adolescens ad rem publicam tractandam delatus, in rebus continuo civilibus ac bellicis versatus, verbis e medio et vulgari consuetudine assumptis, orationis formam contraxit perspicuam quidem, sed minime elegantem. Huc accedebat scholam redolens loquacitas et repetitio eiusdem argumenti in laudanda ubique et inculcanda caussarum observatione. Et tamen illud assecutus est, ut eius lectio posterorum studia teneret ac dictiones passim frequentarentur. Quo magis intelligitur, quanta in eo fuerit rerum ac scientiae praestantia, quae dictionis vilitatem non modo obrueret, sed ad imitandi studium adeo commendaret. Et profecto, si ab orationis dote discesseris, nulla est, quin apud Polybium exstet, historiae virtus. Veri quaerendi et libere profitendi studium acerrimum, eiusdem a falso discernendi cum ex rerum usu, tum ex litterarum scientia et omni doctrina iudicium subtile, factorum eventuumque sagacissima explicatio, e caussis principiisque suis repetita, sive hae caussae continerentur in singulorum ingeniis hominum, sive in cuiusque rei publicae aut dynastiae constitutione et forma, sive in harum mutua ratione et coniunctione universaque orbis terrarum quasi civitate, sive in militari disciplina, sive in caeli natura, sive in locorum situ regionumque proventu et opportunitate, sive in hominum pro varietate locorum et civitatum diversitate, frequentia, ani- morum indole, corporum robore. In quibus omnibus describendis non solum diligentissimi enarratoris, sed gravissimi auctoris laudem habet. Adeo nullus est ab eo memoratus homo, locus, eventus, quin eius tam certam haberet scientiam, quam si sensibus ipse suis eum cognovisset, nulla vitae naturaeque humanae pars, quin eam et ratione et experientia tractatam ac penitus perspectam habuisse videatur. Itaque effecit, quod sibi proposuerat, historiam vitae magistram, nuntiam veritatis et futurorum ex praeteritis prudentissimam coniectricem. Huius autem talis tantique scriptoris cognitio, quis dubitet, quin degustanda sit adolescentibus, cum ad ipsam hanc percipiendam rerum praestantiam, tum ne nudam eam et ornatus expertem in aliis forte scriptoribus contemnere discant?
A Polybio ad Plutarchum item ducendi fere sunt anni, eaque aetas non minus ac superior similique in genere, historicorum fuit ferax ; eademque Latinas litteras et nascentes et florentes et labentes vidit. Sed de Graecis agimus. Hi fere a grammatica et philosophia ad historiam accesserunt, eruditissimi homines et doctrinae copia abundantes, rerum potius studiosi quam orationis et compositionis, neque tamen huius ad Polybianum usque modum negligentes. Fuit et huius aetatis et sequentium saeculorum usque ad exstincta Iustiniani imperio humaniorum litterarum et philosophiae studia ista indoles et conditio, ut magis in augendis doctrinae copiis, quam retinenda orationis sanitate labor poneretur et proficeretur. Perditos huius aetatis, quae a Polybio ad Plutarchum fuit, historicos, ex ingenti numero nemo facile ignoret, Alexandrum Polyhistorem, Nicolaum Damascenum, Iubam, Athenodorum, Apionem, posteris frequenter laudatos. Eorum, quos fortuna nobis servavit, principes habendi Dionysius Hallicarnassensis, Diodorus Siculus, Strabo, Plutarchus, doctrina egregii, orationis sua quisque dote probandus, Dionysius etiam antiquis quam aequalibus propior habendus.
Ultimus igitur, cuius in hoc delectu rationem haberemus, fuit Plutarchus. Hic natus in Graecia saeculo primo nostrae aerae, eoque fere medio, maxime sub Traiano inclaruit, republica post priorum temporum tristitiam recreata. Sed quocunque sub imperio, quacunque in civitate natus fuisset, eos ei natura indiderat animi nervos, quibus ipse se ad antiquum et germanum Graeciae spiritum erigeret. Adeo illud Ἑλληνικόν in scriptis eius spirat, illa bona, quibus veteres Graecos censemus, iudicii sanitas, decori honestique sensus, humanitas, amor erga cives, benevolentia erga omnes, de iisdem bene merendi studium indefessum erudiendis ingeniis, formandis moribus, virtutibus commendandis, vitiis sanandis, erroribus expellendis atque exstirpandis. Accedebat excellens doctrina, cum philosophiae ex Platonica schola, cuius alumnum se profitebatur, et reliquarum, unde optima quaeque delibabat, cognitione, tum historiae, litterarum omnis generis et artium, ex infinita librorum lectione. Itaque cum duplex argumentum scripto mandaverit, alterum philosophiae, alterum historiae, quandoquidem recte in historico genere censentur vitae, difficile dictu est, utrum magis historiam philosophia corroboraverit, an philosophiam historia illustraverit, an utramque litterarum suavitate exhilaraverit. Hoc quidem vere mihi videor affirmare, egregium illud bonum, quod ex triplicis huius dotis coniunctione exsistit, cuius boni perfectionem adhuc magis cogitatione informavimus, quam re et experiundo cognovimus, illud igitur bonum in uno ex antiquis plurimum exstare Plutarcho, et perfecte adeo exstiturum fuisse, si ad hanc rerum praestantiam aequalis aut in promptu posita accessisset orationis cum elegantia perspicuitas. Sed perspicuitatis absentia seu obscuritas cum ex iis sit rebus, quae non per se sunt, sed ad alias referuntur, neque tam in scribente insit quam ab ignorantia legentis afferatur, eo magis faciendum est, ut ad Plutarchi intelligentiam aditus adolescentibus mature aperiatur. Ita intelligentia usu exercitioque confirmata nullam vel perspicuitatem vel elegantiam desiderabit; quae non tam desunt, quam in rerum praestantia altius abditae inexercitatos latent. Neque tamen hoc ita accipiendum, ac si adolescentes rudes ad Plutarchi lectionem adduci velimus, immo hunc, ut Thucydidem et Polybium,provectioribus destinavimus, initia ab Herodoto et Xenophonte ducenda iudicamus.
- ↑ ) „Ita constanter“, inquit Lindemannus, „hoc nomen scribitur a Wyttenbachio, cum scribendum sit Ernestius. Audiendus tamen Wolfius, qui Anal. litt. II. pag. 281 haec scripsit : „Ernestium semel appellavi olim, cum Tusculanas ederem , non Ernestum qua nominis forma fere utuntur Batavi. Ignorabam ego tum, quod illis fortasse innotuerat, displicuisse ipsi formam priorem, ex qua periculum esset, ne confunderetur cum professore quodam Lipsiensi paene aequali, Io. Henr. Ernestio, de quo v. Saxii Nomencl. P. V. p. 622. Nunc, cum illud periculum gloria viri sublatum est, ipse fortasse aequo animo feret morem nostrum. Frotscher.