Eclogae latinae/X. Ioannes Augustus Ernestius.

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Saeculo XVIII

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide
Ioannes Angustus Ernestius
1707—1781.
______
LXXXV.
Io. Matthiae Gesneri ineuntis adolescentiae rudimenta.

(I. A. Ernesti narrat. de I. M. Gesnero in opusc. orat. p. 310

sqq. G. Io. Niclasii epist. familiar. de Gesnero ad Eyringium in Biographia Academ. Gotting. vol. III.)

Natus est Io. Matthias Gesnerus anno superioris saeculi uno et nonagesimo in Franconiae villa prope Noribergam, sed Anspacensis ditionis, patre Io. Samuele, qui ibi sacra faciebat magna cum sanctitatis laude. Huius de maioribus etsi nihil certi possum tradere, unde planum fiat, an cum magno illo Conrado communes origines noster habuerit, tamen ab eo memini mihi ante multos annos scribi, se vestigiis quibusdam eo duci, ut ab eadem se stirpe ortum crederet; itaque non dubitasse, Conradum imitari quattuor elementorum figuras in epistolis signandis usurpando, praesertim hortante Io. Iacobo Gesnero, Tigurinae scholae clarissimo ornamento. Hoc autem ille scripserat mihi, quia vitio dederat nescio quis, quod eo signo uteretur, cum nihil praeter nomen cum illa familia esset commune, atque arrogantiae et vanitatis nomine reprehenderat. At ille non opus habebat ab alio petere nominis claritatem, qui sui ipse ingenii luce nomen suum satis illustre fecisset.

Patrem mature amisit, annos natus undecim; sed affectum patris et curam reddidit vitricus, qui non modo puerum ipse, quoad domi suae habuit, litteris erudivit, sed etiam in gymnasium Anspacense deduxit, in quo octo ipsos annos convictu publico et disciplina litterarum usus est. Praeerat tum illi ludo Georgius Nicolaus Koehlerus, magnae vir doctrinae et excellenti docendi sollertia, sed qui fama digna carebat, quod ingenii monimenta prodere non curabat. Enimvero omni tali monimento illustrius est, quod sibi in Gresnero disciplina sua conformando peperit et nactus est ab huius grata eloquentia, qua imaginem eius expressit. Ille autem mirifice delectabatur hoc opere disciplinae suae, gaudebatque se a discipulo doctrina et eloquentia superari. Itaque cum ad eum scribebat, utebatur hac praescriptione: Lentulus Ciceroni suo. In institutis viri huius, quibus eum longe a fastu paedagogico abfuisse et varietati ingeniorum accommodare solitum disciplinam pateat, hoc maxime numeraverim, quod Gesnerus libenter narrabat. Cum in lectionibus tradenda videbat, quae ad Gesnerum nihil pertinerent, intelligebatque eum, si nihil aliud, certe nihil acturum, quod vix sperari potest in alacrioris ingenii puero, et tempus perditurum, afferebat, quod ipse ageret separatim a ceteris, locum difficiliorem e scriptore Graeco aut e codice Hebraico, saepe etiam una continuatione et sine accentibus scriptum, verba item Graeca aut Hebraica temere ac nullo ordine contexta, quae, dum ceteros doceret, ipse explicaret et deinde explicata praeceptori traderet; qua re mirifice adolescentis ingenium ad quaerendum et investigandum acuebatur. Cum nihil attulerat per tales occasiones, patiebatur eum interea alias res tractare, litteras Syriacas, Arabicas, Aethiopicas, Samaritanas pingere, aut ad legendi facultatem exerceri, suppeditatis etiam libris. Atque ad harum linguarum omnium, etiam novitiarum, Francicae, Italicae, Britannicae initia percipienda privatim docendo, hortando adducebat. Quorum institutorum prudentiam sibi plurimum profuisse fatebatur, libenterque commemorabat, quantum temporis illa cura praeceptoris et indulgentia lucratus esset, quod sibi in alia disciplina periturum fuisset et permultis praeclaris ingeniis perit per condiscipulorum tarditatem et superbam inscitiam praeceptorum, ad contemptum sui trahentium et irascentium, si quis non vult bonas horas sibi perire.

Quis vero non ipsum lubenter Gesnerum de magistro eiusque disciplina narrantem audiat? praesertim cum ex eo intelligi possit, quae tum fuerit scholarum ratio, e quibus tot insignes viri exierunt. „Scholae Anspacensis sex tum classes fuerunt, quae ita nuncupabantur, ut prima esset ac diceretur, in quam parvuli primum ad elementa litterarum accipienda introducerentur, sexta, e qua discederent ad academiam. Sua unicuique praeceptori classis, sextaque adeo rectori assignata, cum aliis in scholis, Saxonicis praesertim, classes scholasticorum numerentur eo modo, ut astronomi stellas primae magnitudinis vocant maximas ad visum nostrum, minimis autem sextam classem assignant; porro non sibi unaquaeque classis solum et perpetuum praeceptonmi habeat, sed iungantur interdum classes binae et duorum vel trium adeo praeceptorum institutione singulae utantur. Discesserant itaque sextani omnes in academiam; promotio scholastica nescio quam iustis de caussis in quartum annum dilata fuerat. Hinc factum, ut aliquot mensium spatio imum discipulum eumque nec optimae notae et pauperculum ho- minem haberet vir amplissimo quoque theatro dignus, ad quem audiendum confluere par erat multitudinem nobilium ingeniorum et luculentis didactris honorem illius industriae habere. Alium male habuisset, se ita deseri; nec negaverim, in Koehlero etiam morsiimculas interdum doloris exstitisse. Nam, ut recte Quinctilianus, optimus quisque praeceptor frequentia gaudet et maiore se theatro dignum putat, Ceterum summam moderationem adhibuit et in unum, quem dixi, discipulum id, quod toti classi debetur adolescentulorum, impendit; cumque posset illum iubere domum suam venire et ibi, quantum visum esset, laboris in eimi impendere, ipse praeter commodum suum vestem quotidie forensem sumpsit, per aliquot centum passus perrexit in scholam, assedit in cathedra ostenditque adeo per se non stare, quo minus plus boni in schola fieret. Nactus deinde maiorem coetum rebus ipsis docuit, se nec pluribus esse imparem; ita intentus erat omnibus, ita pro suo quemque ingenio tractabat, ita nec plura, quam praestari ab iis posse intelligeret, exigebat a tardis, nec, si qui essent alacriores, otio ad petulantiam patiebatur sollicitari. Noverat praeceptor noster, ignis instar habere ingenia adolescentulorum acriora, materiam illis opportune praebendam, in qua vis illa inquieta se exerceat, ne vel evagetur, quo non oportet, vel, deficiente materia, velut deflagret. Itaque totam instituendi rationem ad ingeniorum ingens discrimen componebat. Quos sciret vel plane a natura destitutos, vel ad alia omnia paullo post transituros, ab Ms non reposcebat acriter pensa reliquorum, sed satis habebat, si quiete vel aliud agentes assiderent, nec impedirent ceteros. Erat inter nostros commilitones homo a litteris reliquis aliquantum alienus, sed qui enixam in musicis felicissimamque operam ponebat; hic iam tum elocutionis etiam musicae (compositionem vocant artifices) initia arripuerat et, dum dictata de philosophia aut materiem orationis scribebant alii, suum codicem notis musicis implebat et manibus pedibusque metiebatur numeros. Non erat ita hebes praeceptor noster, ut non animadverteret, illum alia omnia agere, sed, quod illum mallet aliud agere, quam nihil agere (hoc est frustra et invita Minerva tractare alias litteras) prudenter dissimulabat. Hic egregius non ita multo post musicus factus hodie eminet in eo genere in ipsis principibus et lucrosiorem expertus est eam artem, quam mille alii litteras.

Est sane res maioris prudentiae et artificii quam vulgo credunt, multos in tanta ingeniorum, adde etiam profectus diversitate, una disciplina continere, sive docendi rationem ita ingeniorum varietati accomodare, ut eodem tempore

tarditati et celeritati consulas, illam incites, hanc non retardes et frangas. Eius rei nec una ratio est, nec eadem cadit in omnia docentium ingenia.
LXXXVI.
Gesnerus ad munus docendi in scholam Vinariensem vocatur, tum rector scholae Thomanae renuntiatur.
(Narrat. de Gesnero p. 314. sqq.)

Cum bene intelligeret Buddeus, quanta materia esset in ingenio Gesneri, et iam etiam doctrina in multis generibus litterarum, imprimisque in eo, quod ad humanitatem pertineret, commendatione sua perfecit, ut ad munus docendi in scholam Vinariensem vocaretur, cui per tredecim annos summa cum fide et pari laude praefuit. Ea conditio longe inferior ingenio et doctrina viri erat. Itaque subinde expetebatur ad maiora et lautiora munera. Sed erant alia, per quae retinebatur ita, ut nulla eum conditio ab his sedibus abstrahere posset. Primum omnium Frid.Gothilf. Mareschalli e Greiffiis, qui principem in aula ducis locum tenebat, constantissima benevolentia et inusitata liberalitas. Nam cum esset ipse doctissimus et omnium litterarum amantissimus, perspexissetque Gesneriani ingenii et doctrinae praestantiam, ita Gesnerum adsciverat, ut quotidie apud se cenaret, etiam inter illustres convivas, secum in praedium iret, in bibliotheca, quam egregie instructam habebat, sederet disserendi causa, denique super omnibus, quae ad ecclesiasticam et scholasticam rem pertinerent, eum consuleret. Cuius rei etiam hunc fructum libenter Gesnerus commemorabat, quod cum multis illustribus viris notitiam, etiam amicitiam contraxisset, per quas multis deinde profuisse. Accesserat etiam cura exquisitae bibliothecae, quae de Logaviana et Schurzfleischiana instructa erat in arce principis, et librorum optimorum, praesertim historicorum, copia abundabat. Huic bibliothecae septem ipsos annos ita praefuit, ut quicquid temporis ab aliis curis et laboribus vacaret, in ea ordinanda et multo magis in commentariis conficiendis consumeret, non qui nomina librorum ordine certo digesta haberent, sed qui argumenta, quae vel totis libris vel singulis librorum partibus, non modo ex instituto et de consilio librorum universorum, sed etiam obiter explicarentur. Eam rem sic agebat, ut libris singulis perlustratis, saepe etiam lectis, titulos rerum in schedis notaret et in cistulas ad certum ordinem dispositas conderet, quas ad extremum, cum omnes perspexisset, in commentarios digereret atque ita et sibi et aliis .facultatem pararet reperiendi, quicquid de quaque re in libris illius bibliothecae esset. Aliquoties eum audivi, cum diceret, se in illo tanto ac diuturno labore hac spe sustentatum esse, quod putaret, eo perfecto communis cuiusdam oraculi sedem in illa bibliotheca fore, quod et ipsis et per se consulentibus responsa de omnibus rebus daret; interdum per iocum oraculi nomen etiam ad se transferebat. Sed illa spes ad irritum cecidit, fortuna quadam, ut tum interpretabatur, adversa, ut eventus docuit, providentia quadam divina, quae vincula illa, per quae Vinariae tantopere adstringeretur, abrumperet, ut ad loca deduceretur ea, in quibus dignum tali ingenio atque doctrina theatrum et amplior bene de litteris merendi materia contingeret. Et solebat hoc imprimis libenter usurpare sermonibus, nec modo providentiae de se tam bene meritae praedicandae causa, sed etiam, ut alios confirmaret et eorum spem ad illius providentiae benignam sapientiam converteret, nihil sibi omnium, quae animo suo sibi destinasset et in magna felicitatis parte expetisset, contigisse, sed omnia alia, votis suis ac spe maiora. In quibus maxime ponebat illum Vinariensem casum. Nam mortuo Guilielmo Ernesto Duce, cum Mareschallus ab administratione rei publicae summotus, multique, ut fit, una loco pulsi essent, qui eius gratia locum suum obtinuissent, malum illud etiam Gesnerum contigit praeter ipsius et omnium opinionem. Etenim ita etiam novi principis gratia floruerat, ut eum certe salvum onmes, multi etiam honoratiorem fore putarent. Amabat princeps litteras; commendatus ei Gesnerus erat a Buddeo, quo praeceptore quondam Halis princeps usus erat; saepe ei liberalissime promiserat aliasque benevolentiae significationes dederat. Venerat aliquando ad eum, qui thesauros auri atque argenti maximos aliquo loco diceret latere, eosque se indagatos arte sua eruturum promitteret. Benigne accepta erat impostoris promissio; ipse dum perficeret promissa, laute habitus. Dies unus, alter, tertius; nihil fit. Cum dies bene multi abissent, non exsoluta fide, urgereturque a principe, redactus ad angustias, nihil, ait, sibi ad inveniendum obstare praeter unam formulam, cuius vim assequi satis non posset; in hoc incili se haerere; si quis inde se posset expedire, ad effectum rei susceptae venturum. Eundum est ad Gesnerum, inquit princeps; omnia ille scit. Itur ergo ad eum. Gesnerus negat, se artes magicas didicisse aut exercuisse; enimvero consideraturum formulam. Venit in mentem, se huiusmodi quid in libro aliquo vidisse, forte Trithemiana Steganographia. Hanc ergo primam adit; reperit ecce totam formulam. Re ad principem delata et fraude cognita, multatus, uti dignus erat, impostor abit; ceterum Gesnerus laudibus ferri: hunc vero esse virum; eum minus digne nunc haberi; ubi ad se summa rerum venerit, longe ornatiorem fore. Itaque ei tum, ut dixi, non modo incolumitas, sed etiam novi honores opinione hominum et fama destinabantur. Sed omnia alia evenere. Adempta est bibliothecae cura, quamvis deprecantibus omnibus, qui aliquid apud principem possent, et hunc unum idoneum ei curationi asseverantibus. Rogabat, ut sibi modo absolvere opus institutum liceret. Id quoque negatum est. Tum vero displicere Vinaria, nec modo hanc ob caussam, quod intra muneris scholastici augustias cogeretur, sed quod etiam nimis affligi videret domum in se tam beneficam et alios, quos coleret atque amaret. Itaque cum ei paullo post oblata esset gymnasii Anspacensis gubernatio, libenter accepit conditionem tamquam divinitus oblatum donum, quod etiam commendationis non parum haberet a facultate

bene merendi de schola et urbe de se tam bene merita.
LXXXVII.
(Narr. de Gesnero p. 317. sqq.)

Verum Aiispacensis commoratio non fuit diuturna, tredecim fere mensium. Vacabat tum apud nos rectoris in schola Thomana locus. Cum eum senatus mandare quam maxime idoneo viro cuperet, primoribus collegii Gresnerum impense commiendavit illustrissimus Bunayius, qui tum senatui ecclesiastico Dresdae summa cum dignitate praesidebat, et omnibus, qui exquisitius docti essent, verissime et enixissime favebat; nam casu in hac urbe erat inspiciendarum rerum academicarum caussa. Acceptum est saluberrimum consilium ab iis, qui maxime consultum scholae cuperent, et acceptum est hoc facilius et lubentius, quod non modo de doctrina viri constabat, sed erant etiam, quibus exquisita viri humanitas et elegantia nota esset. Etenim non multis annis ante Thomas Fritschius, qui nobilem librariam in hac urbe factitabat, cum Ienae Buddeum magnifice de eius doctrina iudicantem audisset, cupiditate eius cognoscendi incensus, dum huc rediret, per Vinariam iter fecerat atque ipsum secum Lipsiam adduxerat, tum animi caussa, tum ut eius consiliis in rebus nonnullis, quas pararet, imprimis in lexici Fabriani itemque historici repetitione uteretur. Is eum adduxerat in conventum virorum primorum, Stiglitii, Boerneri, Baudisii, Menkenii, Mascovii, Wagneri, qui singulis diebus Martis ab hora sexta coibant. Erant ibi primum sermones plures de litteris; sequebatur cena frugalis, quae et ipsa sermonibus talibus exhilararetur. Munus excipiendi convivas in orbem ibat, et licebat adducere, si cui hospes venisset, cuius ingenium ab talis conventus consilio non abhorrere videretur. Narrabat mihi Stiglitius, quo tempore consilia de eo vocando agitabantur, omnes mirifice captos fuisse viri ingenio, doctrina, quas sine ostentatione paedagogica proferretur, et morum urbanitate. Invitatus igitur est litteris senatus ad scholam Thomanam gubernandam. Nec dubitavit accipere, quod deferebatur, non quod paeniteret sortis suae et Anspacensium, sed quo sibi maiorem facultatem dari putaret bene de litteris merendi, nec sine numine divino eam sibi conditionem oblatam. Venit huc mense Septembri anni trigesimi, exceptusque est ita, ut facile agnosceret propensissima omnium in se studia et summam in sua doctrina et dexteritate fiduciam, cum ei non modo honos a primariis viris haberetur maximus, sed etiam potestas fieret rei scholasticae, ut videretur, ordinandae. Saepe erat cum primoribus civitatis vel colloquendi vel cenandi caussa; ei liberi in disciplinam dabantur; omni genere liberalitatis cumulabatur. Unum ex eo genere commemorasse sat erit. Cum prima hieme nondum absoluta scholae exaedificatione et domicilii, quod ei destinabatur, longius ab schola habitaret, publice dabatur pecunia, ut sellam adopertam conduceret, qua deferri in scholam et, finitis lectionibus, referri domum posset. Sed omnium maxime et constantissime eum amabat ac tuebatur Stiglitius, scholae Thomanae tum curator, qui etiam amorem eius ad extremum ita conservavit, ut etiam audito Gesneri nomine gauderet. Incredibile dictu est, quantum scholae illi profuerit, non modo disciplina eius rectius et novis legibus constituenda et auctoritate regenda, sed etiam litteris nova tum apud nos et pulcherrima ratione tradendis. — Docendi genus non modo perspicuum et accuratum erat, sed etiam suavitate quadam ingenii commendabatur, sine ostentatione doctrinae et lectionis. In enarrandis auctoribus Graecis et Latinis haec spectabat: primum, ut studiosi recte intelligerent verba et sententias; deinde, ut sententiarum et verborum virtutes sentire consuescerent et gustu elegantiae et pulchritudinis imbuerentur imbiberentque sensum honesti ac decori; sed nihil magis, quam ut seriem totius orationis perspicerent modumque rei cuiusque tractandae. Itaque etiam celerius plerumque in interpretando progrediebatur, nec probabat eos, qui in nimis multas et minutas partes in interpretando conciderent v. c. orationem Ciceronis unam, in singulisque diu haererent per speciem diligentiae, quae nihil praetermitteret et in succum et sanguinem discentium convertere omnia conaretur. Nam ita cum singula diligentius perspicere viderentur tirones, totius perspiciendi facultatem adimi. Eandemque ob caussam non probabat intervalla plura et longiora fieri lectionum super eodem scriptore aut eadem oratione, sed eandem rem continuatis horis et sepositis interea aliis rebus agi volebat; ita brevi tempore integras orationes absolvi, ut, qui mediocrem diligentiam adhiberent, totius argumentum, partes omnes earumque coniunctionem et explicationem tenerent Eius rei rationem ab eo in praefatione Livii Lipsiensis accurate expositam cognoscere possunt, qui volent. Nos quidem et ipsi hanc rationem constanter secuti sumus in schola Thomana. Per vices, ut hoc utar, horis antemeridianis ita interpretabamur orationes et epistolas Ciceronis, ut unum et alterum librum epistolarum uno tenore, senis per unam hebdomada dierum horis, explicaremus; iis mensis fere unius spatio absolutis, eodem modo aliquot orationes enarrabamus. Ita vertente anno, cum summa rerum actarum fieret, dimidium certe epistolarum volumen et sedecim amplius orationes absolutas constabat. Item cum libros de Officiis proposuissemus, singulos libros una continuatione eo, quo diximus, modo explicabamus, ut intervalla non capitum et parvarum particularum, sed librorum fierent. Itaque qui tres aut quattuor annos usi erant disciplina nostra, Ciceronem non ex articulo uno et item altero, sed permagna sui parte cognoverant; eamque rationem discipulis nostris plurimum scio et ad intelligendum et ad scribendum profuisse. Licebat autem nobis in illa schola talibus institutis uti, quod carebamus miseris illis legum vinculis, quibus in aliis scholis obnoxii sunt etiam boni praeceptores, ut non possint suis institutis uti; et id faciebamus inconsultis iis, qui de more inspectorum nomen ferrent. Deylingio memini me hoc narrare, cum plures iam annos illa ratione usus eram. Cum ei factum excusare instituerem, ille vero etiam me prudenter fecisse aiebat; nam consulendo saepe bona consilia corrumpi Me vero rectius inspectoribus omnibus intelligere certe debere, quid esset utile iuventuti.

LXXXVIII.
De vera laudis et gloriae via.
(Ernest. opusc. orator. p. 144 sqq.)

In pulcherrimo illo sermone, quem Xenophon in prima Cyropaedia fingit habitum esse inter Cambysen et Cyrum, quaerenti filio, quo maxime modo sapientiae prudentiaeque opinionem comparare possit, ita respondet pater, ut eum non opinionem sapientiae, sed ipsam sapientiam persequi velit et ita de opinione eius et gloria securum esse iubeat. Ea sapientia quamquam est diversa ab hac, cuius nos scientiam laudemque vel tenemus vel appetimus, tamen, cum similis generis sit, simillimum opinionis laudisque aditum habeat necesse est, nec quicquam diversum a Cambysis ratione suadere potest, qui sapientiae huius eruditae gloriam appetenti bene fideliterque consulere velit.

Est autem consilium illud, ut omnia alia et illius sermonis et totius Cyropaediae bona, ductum e Socratis disciplina, qui unam veram et certam laudis viam esse praecipiebat, si quis hoc ageret, ut, in quo laudari cuperet, id ipsum studiose diligenterque tractando consequeretur. Quamquam Socrates, cum multa alia a poetis, antiquissimis sapientiae magistris, sumpserit, etiam hoc ab Aeschylo accepit, apud quem Amphiaraus non optimus videri, sed esse vult (Sept. ad Theb. 598.), contentus ipsa virtute sine opinione eius ac laude.

Ac nescio an poetae, ut in plurimis aliis, ita in gloriae studio regendo ipsos gloriosos virtutis magistros, philosophos, praeceptorum severitate superarint. Nam philosophi de gloria disputantes, quis nescit, quam parum inter se consentiant, aliis omne gloriae studium repudiantibus, quamquam ne hoc quidem satis constanter, aliis non contemnentibus, si sit cum sapientiae et virtutis studio coniunctum, et pro acerrimo rerum bene gerendarum stimulo probantibus. Exstant Hieronymi Osorii quinque de gloria libri ita elegantes et copiosi, ut, sicut Sadoleti de philosophia disputationes Hortensii Cieroniani, ita hi Ciceronianorum de gloria librorum desiderium lenire possint. Sed omni illa docta copia disertior est simplex Aeschyli brevitas, iubentis curare non opinionem virtutis, sed vim virtutis ipsius, eaque esse contentum.

Profecto, quamquam ita iucundam auribus humanis esse credimus laudem et praedicationem, ut eam Themistocles recte suavissimum acroama dixisse videatur, non modo Horatio poeta, sed etiam philosophis de Socratis schola viri iudicium probantibus et celebrantibus, tamen omni laude sua iucundior sit necesse est ipsa virtus et sapientia, cuius vim et praestantiam nemo, nisi qui eam possidet, satis perspectam habet, sitque adeo ipsa una vera et digna sui laudatrix, non vanitate orationis, sed sensus veritate commendans se ac sui possessionem. Nec dispar est ratio doctrinae omnis liberalis, cuius laus, non modo illaudata illa imperitorum, sed etiam verissima peritissimorum, quam potest habere suavitatem tantam, quae vel minimam partem aequet illius, quam sensus ipse eruditarum copiarum habet, quas animus apud se repositas ac digestas videt. Itaque subeat mirari doctos homines, qui adeo sitiunt laudes doctrinae suae, ut etiam ad minutas et sordidas artes descendant, per quas magnam de se opinionem ac famam vel commovere vel propagare, frustra plerumque, conentur. Non est ita obscura aut parva res excellens doctrina in quocunque genere, ut non sine talibus artibus inclarescat, praesertim cum se copiasque suas ad usum communem patefecit. Sed si nullam sui admirationem faciat nec celebretur longe lateque sermonibus iudiciisque multorum. nihilo tamen nec ipsa minor fiat, nec minus oblectet et pascat conscium domini animum. Ac nescio quomodo in hoc genere laudis ac gloriae idem accidit, quod in ceteris bonis humanis. Nam ut videmus saepe divitias fugere ab iis maxime, a quibus maxime expetantur, cum aliis se ultro offerant, qui nihil minus egerant quam ut divitias consequerentur, sic laus magna et praeclara fama doctrinae raro contingit his, qui eam omnibus artibus atque insidiis captant, saepius illis, qui eius negligentes ac securi omne studium in ipsa doctrina augenda consumunt.

Nec difficile fuerit intelligere, in illa ipsa curiosa ambitione esse impedimenta laudis et gloriae maxima. Nam abducit homines a curandis agendisque rebus ipsis, a quibus vera laus venit, implicatque multis minutis curis et negotiolis, quae dilacerant et carpunt tempus, quod in ipsis doctrinae studiis debebat consumi. Ac sicut, qui divitiis omni modo congerendis augendisque nimis inhiant, iis multas et magnas struit ipsa cupiditas insidias, ut iacturas saepe faciant maximas, dum maximos quaestus facere conantur, ita qui tam cupide venantur doctrinae magnae opinionem et famam, in multa temere incurrunt, quae minuant potius illam opinionem quam augeant. Mercatores quidem cum hoc de industria agunt, ut divites videantur, peritis suspicionem movent rei non optime constitutae. Nec mirum sit, si illa curiosa opinionis magnae captatio doctos homines suspectos reddat animi non optime conscii. Virum doctum memoriae traditum est fuisse, qui aviculas cantrices quam plurimas, clam consuefactas canere: Magnus vir est - - dimiserit sperantem, quaquaversum nomen suum eas vulgaturas et admiratione suae magnitudinis veluti divinitus demonstratae et commendatae omnia impleturas; at illas libertatem adeptas multum valere iusso magistro cecinisse, quod natura, haud paullo melior et verior magistra, docuisset. Philosophum crediderim hac fabula notatum fuisse, qui sua decreta et inventa pro solis veris et subtiliter excogitatis laudando, cetera omnia contemnendo , consuefecerit psittacos suos, discipulos volebam dicere, sibi invicem de magnitudine praeceptoris identidem occinere, cum illi interea, aliis postea immisti et veras naturae voces audientes atque imitantes, istius cantilenae obliviscerentur.

Nihil profecto agunt, qui verbis vel consequi opinionem vel augere tentant. Rebus et factis opus est ad veram et certam laudem, eaque omnium oratione sunt et ad gloriae magnitudinem efficaciora et ad perpetuitatem stabiliora. Bene dicendi laudem adamasti? Noli audientibus promittere, te perspicue, subtiliter et ad movendos animos apte dicturum, ne similis videare pictoribus apud Plinium et Aelianum rudibus, qui necesse habebant picturis titulos apponere tales: Hic bos est, haec arbor, ut tituli professione discerent spectantes, quid artifex videri illam picturam vellet; dic modo perspicue, subtiliter, eleganter et graviter, ipsa oratio sensum eorum bonorum animis admovebit. Vis in quocunque genere doctrinae excellere videri? Fac assiduitate et diuturnitate discendi, exercendi, meditandi, ut excellas, et profer illam ita partam doctrinam bene docendo, accurate eleganterque de praeclare inventis et cogitatis scribendo; sat cito laus veniet, si tanti tibi est ab iis ipsis, qui te nunquam viderunt, nec unquam te audiverunt, laudari. Atque in hoc genere melior est conditio doctorum quam divitum. Nam hi non una de caussa libenter occultant modum divitiarum putantque sibi expedire, si de iis homines infra veram magnitudinem existiment. At in doctrinae studiis quanto quis est opulentior, tanto tutius ostendit opes, tanto iustiores proferendi caussas habet, propterea quod, ut magis protulerit in medium, ita magis non modo sine iactura et damni periculo, sed etiam cum certo quaestu profuerit aliis, qui est unus maximus et

omni laude maior et bono viro iucundior et amabilior fructus.
LXXXXIX.
Varia.
(Ibid. p. 174. 270 sq. 97 sq.)

Rusticum aiunt, cum in foro venalem haberet corvum vidissetque avem parvam e genere cantricium magna pecunia vendi, suae haud paullo maius pretium dixisse. Ibi cum miratus esset aliquis, quod avi, bene canere haudquaquam doctae, tantum pretium statueret, rusticum contemptim respondisse: Tanto melius cogitat. Nulla muliercula tam nihil intelligit, nemo puer tam rudis est ac stultus, quin stuporem rustici sentiat atque rideat. Sed ille rusticus tam stupidus nullus uspiam fuit, sed ad irridendam eorum inscitiam excogitatus est ac fictus, qui, cum sint infantes ac barbari in dicendo ac scribendo, tamen non modo recte ac bene cogitandi scientiam et laudem sibi vindicare et hoc nomine imperitis hominibus se venditare, sed etiam bene dicendi ac scribendi artes, ut inanem verborum curam et scientiam, contemnere audent.

Plato disputare solebat dolorum et voluptatum sensum, per quem tanquam clavum animus humanus corpori esset affixus, facere, ut homini sensibilia viderentur et clariora et veriora rebus inaspectabilibus et sola mente contuendis, eumque esse fontem stultitiae et miseriae humanae. Nam ea opinione deceptum averti a rerum divinarum et virtutis non modo intelligentia, sed etiam studio et amore, implerique admiratione et amore voluptatis rerumque omnium, quae essent eius ministrae, ut divitiarum honorumque; unde praecipitem ruere in omnia vitia. Verum nos etiam naturale illud malum augemus studiose et assidue, cum aliis multis rebus, tum negotiorum humanorum multitudine, quae etiam anquirimus et cumulamus omni ratione, ac saepe supra vires incitati vanitate nostra et cupiditatibus vel gloriae vel pecuniae vel utriusque. Nam ea re animus humanus primum ita dispergitur per res sensibiles et quasi dilaceratur, ut se non possit, cum opus est, colligere et totum ad cogitandas res divinas ac caelestes convertere, aut iis satis immorari immorandoque earum verum gustum capere; deinde vero alimenta nimis magna accipiunt cupiditates et ita non modo ille Platonis clavus altius defigitur, sed etiam multi novi et prope maiores adiguntur. Hi sunt illi Cupidines, qui in gemma apud Maffaeum magno nisu et contentis viribus papilionem, h. e. animum, cuius illum symbolum fecit antiquitas, amplexi alas eius discerpere conantur; hic est Cupido ille Sponianus, qui papilionem in arbore iam haerentem insuper magno clavo affigere parat. Enimvero, ubi animus tot per annos implicatus rebus humanis haesit omnibusque vinculis affixus tenetur, an mirum est, si nec sustinere vocem iubentis de colligendis vasis cogitare, nec cogitationem talem, ne si velit quidem, serio suscipere potest? Non profecto facile aut repente revelli tot tamque alte adacti clavi possunt. Facilius adigas clavum quam revellas. Magno labore, etiam tempore opus est; praesertim cum longa consuetudo nobis ista vincula commendavit et vel invitos animos ad se trahit, ut in fabulis Psychen Consuetudo ancilla per capillos trahit, quo vult. Itaque ut medici homines ad senilem aetatem appropinquantes iubent valetudinis caussa circumcidere negotiosam vitam, sic multo magis animi caussa convenit minuere paullatim rerum humanarum curam et ita initium vasorum colligendorum facere magisque curiose praeparare animum ad transitum, qui in morte repente a rebus sensibilibus et corporeis fieri ad intelligibilia et caelestia debet, ne illis repente sine ulla recuperandi spe detractis, cum e rebus divinis et summo bono, Deo, nihil voluptatis capere per disciplinam Iesu Christi didicerit, ex hac ipsa vita et in ipso animo orcum quendam deportet et in omnem aeternitatem sit miserrimus. Magna haec est sapientia et haud scio an maxima, sed quae paucos omni tempore discipulos nacta est. Nulla alia est via ad accuratae et paratae doctrinae facultatem, nisi quae per exercitationes crebras, diuturnas et constantes ducit. Hanc ingressi olim Graeci et Latini ad eam perfectionem doctrinae omnis, ad eam bene dicendi scribendique de rebus omnibus paratissimam facultatem pervenere, quam admiramur et laudamus omnes, assequi nullam aliam ob caussam non possumus, quam quod exercendi industriam et pertinaciam imitari non sustinemus. Nihil dicam de Demosthene, cuius pertinacissimas exercitationes Graecorum Latinorumque litteris celebratas scitis. Ciceronem nihil aliud, secundum ingenium quidem, tam promptum lingua calamoque fecit, quam exercitationis et contentio et constantia. Admiratos vos interdum animadverti (et quis non admiretur, nostros homines, qui vel disertissimi videantur, comparans) cum audiretis, eum in consulatu, audita seditione, quae in theatro propter legem Rosciam commota esset a plebe, repente advolasse, evocatamque inde plebem oratione disertissima ita placasse ac mitigasse, ut non modo ignosceret Roscio, cui paullo ante succensuisset graviter, sed etiam laudibus et plausibus hominem prosequeretur; eodemque anno cum Catilina, de coniuratione merito suspectus atque lege Plautia reus, in senatum tamen venire ausus esset, incensum ira dixisse pulcherrimam illam Catilinariam primam; altero die, cum fugisse Catilinam cognovisset in contionem prae laetitia escendisse et habuisse alteram; item tertiam et quartam una eademque die, cum deprehensi coniurati essent, nulla commentatione usum; similiterque multas multis temporibus, inque his Philippicas nonnullas. Quid? illud non promptissimae doctrinae et eloquentiae admirandum atque illo superiori prope maius documentum est, quod idem tribus annis omnes philosophicos libros, neque modo, qui exstant, sed etiam, qui periere, ut Hortensium, de Gloria, plures oratorios, ut Brutum, Oratorem, Partitiones, Topica scripsit; mensibus autem non totis duobus, Aprili et Maio, unaque rusticatione tres libros de Natura deorum, duos de De doctrinae accuratae et promptae laudibus. 139 Divinatione, Catonem, Laelium; neque id tempore a molestiis vacuo, sed pleno turbarum, periculorum et timoris, Caesare paullo ante interfecto, interpellatus modo litteris amicorum, modo salutationibus, etiam Octavii e Graecia redeuntis. Adeo ille et orationis facultatem et omnis doctrinae elegantis accurataeque copiam in potestate habebat! Sed totum hoc, quantumcunque est, quod est profecto, ut intelligitis, maximum et prope incredibile, id omne ille consecutus erat, ut ipse fatetur, exercitationibus, primum scribendi, commentandi, declamandi cum summis Romae, Graeciae, Asiae oratoribus et apud rhetores praestantissimos, deinde disserendi ac disputandi apud Antiochum, Philonem imprimisque Diodotum Stoicum, iisque quotidianis et nunquam intermissis, sed inde a iuventute usque ad ultimum vitae annum continuatis. Quare agite, quaeso, cuius dicendi vim disserendique subtilitatem et elegantiam admiramini, eius industriam in exercendo imitamini. Ita, ad quodcunque genus doctrinae appuleritis animos, in eo accuratam promptamque scientiam, et laudis utilitatisque privatim ac publice plurimum habituram, consequemini. Ardua via est, scio et fateor, molestiarum atque etiam sollicitudinis plena, qua vos contendere ad eruditionem volo. Sed nullam aliam scio; immo nulla alia est, quae vos perducere, quo velim, possit. Et accuratae parataeque doctrinae laus petitur; operae pretium est, credite mihi, vel graviora et molestiora facere ac perpeti.