Nihil minus placet, quam ut nulla proposita re, nulla certa sententia ad te scribam. Occurrit enim mihi tua dignitas, occurrit auctoritas, cogito, quam tibi personam tua virtus imponat, quae te premant onera, quae negotia distrahant. Nimirum cum tuae scientiae tuoque consilio salus et incolumitas commissa sit eius imperatoris, qui multa regna, multas provincias imperio, omnes virtutes animo complectitur, gravissimam Christianae rei publicae partem sustines. Cur igitur ita sim ineptus atque adeo tam adversus communibus commodis, ut inani te litterarum genere interpellem, et quem salutares illae curae detinent fixae, et locatae pro publica Majestate tuenda, ad privatae rei cogitationem ac studium vocem? Verumtamen, quia nec res ipsa, ut ego interpretor, privatim ad me unum pertinet; sed aliqua ex parte cum publica utilitate coniungitur, et ex tuis litteris velle te mea causa multum, ex omnium sermone posse plurimum intelligo, male prorsus mereri videar de studiis meis ac de me ipso, nisi opportunitatem istam nactus amoris, officiique tui, agam tecum de statu meo, quantum res ipsa postulat, et quantum mihi per humanitatem tuam licet, per quam licere video plurimum.
Etsi enim iaceo, nec recenti, nec levi, sed inveterato jam, difficilique morbo: tamen si tu tantus vir ad me erigendum, ac recreandum accingeris; si istam scientiam, istam artem adhibes, quae saepe bonis viris in calamitate opem ac salutem attulit, cur dubitem, quin voluntatem atque industriam meam felicitas illa, utrique nostrum pariter exoptata, consequatur? Quod si secus acciderit, suum tamen humanitas tua fructum non amittet. Ego enim quod volueris conatusque sis, in tua laude ponam, quod non perfeceris, ad meam fortasse culpam vel, ut aequius de me ipso sentiam, ad meam certe fortunam transferam. Nam et praeclarus artifex perfectam animo speciem intuens cum ipse nihil in arte possit opus tamen imperfectum subiectae materiae vitio relinquit. Nec tamen is ego sum, cuius animum immoderata quaedam opum honorumve cupiditas angat. Habeo magnam gratiam naturae meae, quae me ad hanc insaniam numquam impulit, maiorem etiam iis viris, quorum praeceptis eruditus ad hanc diem ita vixi itaque posthac, ut spero, vivam, ut neque summa cupiam, nec summa adeptis invideam. Sed quia virtus, licet a se ipsa pendeat, externa tamen quaedam non recusat, propterea mediocritatem earum rerum, quae fortunae bona quidam vocant, numquam contempsi, elaboravi etiam, ut consequerer; et plane me consecutum credidi, cum decem abhinc annis Romam veni. Quis enim aliter crederet, cum a Pontifice maximo vocarer, cum hic vigere dicerentur ac semper antea viguissent artes illae, quibus ab ineunte aetate meum studium dederam; cum ipsum denique nomen urbis Romae nihil tenue, nihil angustum, sed ampla et magna polliceri omnia videretur?
Hoc loco non faciam, ut aut de meis ipse meritis detraham, quod certe non debeo, non enim commisi, ut meam in re mandata diligentiam, operam, fidem requirere quisquam iure possit; aut alios carpam, quod ab institutis meis longissime distat. Tantum dicam, et id ipsum invitus: nescio, quo fato mihi fontes aruisse, qui profluere solebant, benignitatem, quae antea patebat, ita clausam in me esse, non modo ut nihil eiusmodi, in quo vel copia vel splendor inesset, sed ne mediocritas illa quidem, quae repellit incommoda, quae honestatem ex parte saltem aliqua tuetur, mihi adhuc obtigerit.
Ac vide tamen aequitatem animi mei: rei domesticae iacturam, quaecunque est, facile fero; libenter dissimulo, do operam, ut obliviscar; quod antiquam colere frugalitatem, quod illam parvo contentam, omnium laudandarum artium parentem altricemque disciplinam retinere cogor, non irascor, et hanc ipsam fore crederem Uberis meis non contemnendam hereditatem. At multa desunt. Ego deesse mihi quidquam nego, abesse multa confiteor, quae tamen ipsa, ni fallor, eiusmodi sunt, ut, si large suppetant, nihilo fiam melior, si absint penitus, aut si minima sint, sicuti sunt, nihilo deterior. Ergo quod ad hanc iacturam attinet, tranquillo satis animo sum. Illa me dies noctesque vexat, illa mihi penitus insidet haeretque cura, quod, si quem studia mea fructum ferre, si quid posteris industria mea prodesse poterit, id periisse totum ac perire quotidie magis intelligo. Haec sunt mea detrimenta, optime Crato, atque utinam mea tantum essent, ferrem facilius et quoquo modo quasi foverem ac molirem dolores meos. Nunc quod publico tamdiu commodo defuerim, quod iacere studia mea per annos decem, quod ingenium languere sim passus, quod denique fundamentis adolescentiae praeclare iactis aetas gravior exspectationi non responderit, id cum recordor, paene totus ipse mihi displiceo, et quamquam culpa vacem, me tamen culpa non libero, sed quasi communis caussae desertorem accuso. Una relinquitur in amore tuo consolatio, et si nihil praestares aliud, hoc ipso tamen consolaris, quod aegritudini meae sociam se adiungat aegritudo tua, et, dum tu aeque doles atque ego, id efficis, ut ego non aeque doleam atque soleo.
Sed illa pars litterarum tuarum, in qua de Maximiliani imperatoris admodum propensa ad liberales disciplinas voluntate significas et addis, opem ab eo si petam, fore, ne frustra petam, ea vero pars animo meo tamquam labanti quiddam, quo consisteret, instillavit. Aliis alia cara sunt, non eodem sensu, non eodem omnes ingenio natura finxit: ego quarum rerum illecebris capiuntur multi, ita pleraque non amo, ut averser penitus ac fugiam. Litteris pascor, his voluptatem nullam praefero ac ne confero quidem; harum consuetudine nihil suavius experior, nihil dulcius. Et quemadmodum, si solem e mundo deus auferat, statim in hoc orbis terrae communi domicilio summus horror, summa sequatur incommoditas, sic adempto mihi litterarum usu, plena tenebris omnia, plena molestiis, otium iniucundum, negotium perdifficile videtur. O mi Crato, o mi, inquam, suavissime Crato (iam enim audeo tua fretus facilitate familiariter ac plane blande tecum agere) tune is es, qui mihi me ipsum longo intervallo restituas? qui has aliquando tenebras tuo lumine expellas? cuius munere excolantur et rursus florere incipiant studia mea? Confer huc, obsecro, opes tuas, quas intelligo esse maximas, ingenii, prudentiae, auctoritatis. Digna prorsus tuis officiis, digna tuo patrocinio caussa est; nam si pro litteris agitur, cur humilis et obscura videatur? si apud imperatorem sapientissimum, verae solidaeque gloriae cupidum, cur difficilis aut dubia? Merces autem recte factorum nulla praestantior aut uberior, quam ut usuram vitae quam brevissimam aeterna nominis memoria compenset, posterisque tradita litterarum beneficio pulcherrimae virtutis effigies amorem conciliet, laudandi voluntatem commoveat, imitandi studium excitet. Praeclarum ducitur quam plurimis imperare mortalibus, gentes nationesque subigere, dare leges, iura praescribere. Haec magna videntur et expetenda inprimis; sed haec ipsa saepe motus temporum labefactat, saepe vis hominum convellit, saepe ad alienam fortuna potestatem transfert. Urbes et oppida intereunt, vestigia vix apparent, nomina simul interire et ciun adspectu memoriam quoque tolli, scriptorum virtus et industria non est passa. Decet igitur, cum tu Maximilianum vehementer ames, cum illius gloriae maxime servias, id curare te inprimis, quod et maximum est amoris argumentum et ad eius gloriam maxime pertinet. Bonis enim viris, quorum excludi numero me non arbitror, et ita doctrinarum in studio versantibus, non ut sibi tantum vivant, privata delectatione contenti, sed ut ingenii monimenta relinquere et posteritati patere suam industriam velint, quae mihi semper studiorum ratio probata vehementer est; iis tu si otium das et, qua vales apud imperatorem gratia, conficias, vide, quot bona consequantur. Ipsum imperatorem ornabis immortali gloria, probitati et virtuti amissam prope dignitatem restitues, frueris tu quoque magna laude, quamquam te quidem hoc spectare non oportet (ad eam enim laudem, quam adeptus iam es, propemodum accedere nihil potest) sed tamen frueris eorum amore et observantia, quos tibi tua merita, tua benignitas adiunxerit. Equidem, si hoc per te assequar, ut ex turbulento negotii genere emersus ad tranquillitatem perveniam et quod reliquum vitae contigerit, in optato litterarum portu, interpellatore nullo, vacuus omni cura degam, nulla res erit tanta, quam non et me tibi debere confitear et libenter tua caussa suscipiam. Istam quidem virtutem, quae me a molestissimis occupationibus ad suavissimam quietem et aptissima naturae meae studia traduxerit, feram in oculis assidue, colam animo semper, fortasse etiam futuris gentibus ignotam esse non sinam. Vale. Romae. Id. Iun. MDLXX.