Saeculo XVI

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide

______________________
Petrus Bembus 1470—1547.
___________
IX.
Petrus Bembus Bernardo Bembo patri S. P. D. Venetias.
(P. Bembi epist. famil.)

Messanam venimus ad IV. Non. Mai., navigatione usi perincommoda, quod viae, cum discedens a te pedibus me facturum putarem, mutavi consilium, cum essem Neapoli, propter hospitiorum infrequentiam, tum ipsa hospitia ab onmibus rebus imparatissima. Itaque naviculam nacti decimo die Siciliam tetigimus nauseantes. Sed abstersit nobis omnem molestiam Constantini Lascaris humanissima congressio, qui nos excepit libentissime et liberaliter est pollicitus idque re praestat. Erudimur enim mira ipsius diligentia, tum amore prope paterno. Omnino niliil illo sene humanius, nihil sanctius. Reliqua etiam onmia satis ex sententia. Urbs praeclaro loco posita ad mare, portu amplo atque tutissimo; aeris mira temperies; annona rerum ad victum omnium cum vilis tum luculenta, quae tibi nota esse volui, ut confideres, nos hic etiam cmn voluptate futuros. Helenae matri meae multam salutem, et Carolo fratri et Antoniae sorori. Vale, mi pater optime atque optatissime. III. Kal. Iun. MCCCCXCII.

________________