Eclogae latinae/I. Angelus Politianus


This is the stable version, checked on 17 Iunii 2020. Template changes await review.
Saeculo XV

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide

Angelus Politianus 1454—1494.
____________
I.
De morte imperatoris Commodi a. 192. post Chr. nat.
(Herodian. hist. e Gr. transl. a Politiano interpr. libr. I. c. 16 sqq.).

Commodum ipsum quoque desinere aliquando ab sua vecordia et civitatem tyrannide liberari oportebat, idque anno ineunte, quem diem Romani festum agunt, ad Ianum, vetustissimum Italiae deum, referentes, cuius etiam Saturnum ipsum ab Iove filio pulsum, cum in terram descendisset, fuisse hospitem praedicant et, quod ibi latuisset, nomen Latio inditum. Quocirca etiam nunc Romani Saturnalia prius, dein vero initium anni more suo concelebrant. Estque eius dei biceps imago, ut a quo incipit et in quem desinit annus. Cum igitur hunc diem festum civitas agitaret in quo potissimum Romani invicem se colunt salutantque et nomismata alter alteri caeteraque omnifariam munera missitant, summique magistratus conspicuam sibi et solennem purpuram induunt: universis diem concelebrantibus, statuit Commodus non quidem ex imperatoriis (ut mos erat) aedibus, sed ex ipso gladiatorio ludo prodire in publicum ac pro eleganti vestitu purpuraque imperatoria procedere armatus, deducente gladiatorum agmine, in conspectum Romani populi. Quod ubi consilium suum ad Marciam retulit, unam e suis concubinis, cui scilicet plurimum deferebat, ac prope uxoris eam loco habebat sic, ut praeter ignem omnes honores velut Augustae tribuerentur: intellecto mulier tam absurdo turpique consilio primum orare multis lacrimis supplexque ad genua accidere, ne aut Romanum imperium pollui pateretur, aut ipse vitam suam perditis ac deploratis hominibus tam periculose committeret. Sed cum diu supplicando nihil profecisset, lacrimans discessit. Ille praefectum exercitibus, Laetum nomine, et Electum cubiculi custodem ad se accitos parare iubet in ludo ipso gladiatorio, quo se dormitum recipiat, ut illinc ad sacrificandum mane procederet ac se armatum Romano populo ostentaret. Illi multis precibus persuadere tentabant, ne quid indignum principe conaretur. [Cap. 17.] Quibus Commodus ira percitus facessere ab se iussis, statim in cubiculum reversus, ut, quemadmodum consueverat, meridiaretur, sumpto in manus libello, quales de philyra tenuissimi atque in utramque partem replicabiles fiunt, conscribit in eo quoscunque illa nocte interficere destinaverat. Ex quibus prima erat Marcia, mox Laetus atque Electus, post hos ingens eorum numerus, qui plurimum auctoritatis in senatu obtinebant. Siquidem senes universos paternos amicos tollere e medio, ne censura illorum sua interpellarentur flagitia, bonaque ipsa divitum dilargiri partim militibus, partim gladiatoribus decreverat, ut alteri se defenderent, alteri oblectarent. Eum igitur libellum ita conscriptum supra lectulum deposuit, neminem ad se introiturum suspectans. Erat autem pusio quidam ita Commodo carus, ut cum illo saepe etiam cubaret ac Philocommodus appellaretur, ipso indicante nomine amorem principis. Hic itaque puer forte ludibundus, occupato inter balnea et crapulas Commodo, cubiculum (ut consueverat) ingressus, sumpto in manus qui supra lectulum iacebat libello, quicum lusitaret, foras processit ac forte quadam in Marciam incidit. Quae cum puerum etiam ipsa diligeret, complexa prius atque deosculata, libellum manu aufert, verita, ne quid ob infantiam inscius puer rerum fortasse graviorum labefaceret. Agnita dein Commodi manu ac legendi cupidine magis illecta, ubi funesta contineri ac se primam peti intellexit, Laetumque et Electum subsequi, tantamque deinceps reliquorum futuram caedem; haec secum ingemiscens consusurrabat: Euge, Commode, haeccine praemia benevolentiae amorisque sunt? Ita scilicet de te merui, cum tam multos annos contumelias ebrietatemque tuam pertuli! Sed nequaquam tibi haec ita successerint, viro temulento adversus sobriam mulierem. His dictis Electum ad se arcessit traditoque in manus libello, Vide, inquit, Electe, cuiusmodi sumus hac nocte festum celebraturi. Is eo lecto expavefactus (erat autem Aegyptius genere, audax homo ac promptus et irasci facilis) statim signatum libellum per hominem sibi fidum Laeto legendum mittit. Qui item exterritus ad Marciam contendit, simulans de iis ire se consultatum, quae ad concinnandum ex iussu principis ludum gladiatorium pertinerent. Hoc igitur usi praetextu constituunt aut faciendum sibi quam primum aut patiendum aliquid, nullum morae locum, nullum procrastinationi esse. Placitum autem est, rem veneno agi, quod se facile daturam Marcia recepit, quippe solita primum illi miscere atque offere poculum, ut ab amica porrectum suavius biberetur. Igitur redeunti ex balneis commixtum vino odoratissimo venenum in calice obtulit. Ille, diu lavando venandoque feras collecta siti, veluti de more propinatum sibi temere interbibit. Quare statim capitis gravedine occupatus atque in soporem prolapsus, cum id ex labore accidisse opinaretur, quieti se tradidit. Electus autem et Marcia recedere omnes confestim et suam quemque domum reverti iubent, ne somni indigum Commodum expergefacerent. Id autem alias quoque ex ebrietate nimia facere consueverat. Nam cum vel balneis vel epulis operam daret, nullum scilicet habebat praestitutum quieti tempus. Etenim aliae ex aliis voluptates, eaeque inter se maxime diversae, servire sibi hominem etiam invitum quocunque tempore subigebant. Pauxillum igitur cum requiesset ac iam se ad stomachum et alvum veneni vis insinuasset, oborta vertigine vomitus et quidem affatim consecutus est, sive ipso cibo, quem largiter ante sumpsisset, multaque meri potione virus expellente, seu quoniam principibus mos est, antequam cibum capiant, medicamento uti, quo venena prohibeantur. Ceterum cum multum evomuisset, veriti illi ne veneno quoque omni eiecto colligeret sese atque una omnes caedi imperaret, persuaserunt magna mercede Narcisso cuidam, audaci strenuoque adolescenti, ut ipsum in cubiculo strangularet.

Hunc finem vitae Commodus habuit, tredecim annos post parentis obitum imperio administrato, unus omnium ante se imperatorum nobilissimus omniumque eius aetatis hominum formosissimus; quodsi aliquid dicendum de fortitudine quoque est, ne in hac quidem cuiquam concessurus. Sed tamen totam vitae rationem studiis, ut dictum est, foedissimis contaminavit.


II.
De imperio Pertinacis.
(libr. II. c. 1.)

Occiso Commodo cum celare factum interfectores et aulicas excubias fallere vellent, vili quodam stragulo involutum constrictumque corpusculum ac duobus exploratae fidei famulis impositum aedibus exportandum, velut aliquid supervacuum ex cubiculi supellectile, curaverunt. Qui autem exportabant, per medios evasere custodes partim ebrios dormitantesque ac manu languida tenentes hastilia, partim etiam socordes eorum, quae ad se parum pertinere arbitrabantur. Ita corpus principis furtim elatum ac per noctem vehiculo impositum in Aristeum miserunt. Laetus autem et Electus Marciaque, quid agendum foret diu deliberato, tandem decernunt, ita de eius morte rumores serere, quasi repente in apoplexiam incidisset, quod facile de illo creditum iri existimabant, quem constabat identidem solitum immoderatis epulis saginari.


Sed ante omnia tamen visum est, aliquem provectum aetate ac modestum hominem deligere ad imperium, per quem et ipsi incolumes forent et omnes a saeva immoderataque tyrannide respirarent. Igitur diu consultato, neminem sic idoneum invenenerunt ut Pertinacem. Erat autem Pertinax genere Italus, domi bellique rebus gestis clarus multisque insignis tropaeis, quae adversum Germanos atque orientales barbaros erexerat, unusque erat reliquus e gravissimis illis quos pater Commodo amicos reliquisset, cuique plurimum ex omnibus sociis ducibusque detulerat; tutus hactenus, vel gravitatem ipsam verito, vel ob paupertatem hominis dissimulante Commodo. Siquidem id quoque illius laudibus accedebat, quod cum plurima omnium administrasset, tamen erat omnium pauperrimus. Hunc igitur Pertinacem nocte intempesta, sopitis omnibus, Laetus atque Electus cum paucis eiusdem factionis adeunt et, cum ianuam occlusam offendissent, ianitorem excitarunt. Qui ubi adaperuit militesque et Laetum praefectum adesse vidit, perterritus atque expavefactus Pertinaci renuntiat. Is admitti illico iubet, eventura mox inquiens, quae sibi ad eam diem mala praesagiverat. Tanta porro fuit animi constantia, ut ne lecto quidem se moverit aut habitum oris demutaverit, sed ingressis Laeto atque Electo, quamvis ad se occidendum missos crederet, pleno audaciae vultu minimeque pallenti, Iampridem, inquit, hunc exitum vitae singulis etiam noctibus sperabam, qui ex omnibus paternis amicis unus adhuc essem reliquus. Itaque demirabar, quonam tam diu rem differret Commodus. Proinde quid statis? quin facitis imperata meque a tristi aliquando ac perpetua formidine liberatis? Ad haec Laetus, Desine, inquit, indigna te et superiore vita tua fabulari, neque nos mortem tuam, sed salutem cum nostram, tum Romani imperii petitum venimus. Iacet enim tyrannus debitasque luit poenas, ea passus a nobis, quae in nos facere moliebatur. Quare huc adsumus imperium tibi tradituri, quem unum ex omni senatu vel temperantia vitae, vel auctoritate, vel aetate etiam et gravitate morum scimus esse praestantissimum, sperantes, quod agimus et optabile illis et nobis salubre futurum. Ad haec Pertinax, Desinite, inquit, senem ludere hominem atque ita timiditatis arguere, ut prius decipere, dein occidere studeatis. Atqui, inquit Electus, quando nobis parum credis, cape libellum hunc, (nam manum certe agnoscis Commodi) tute lege, cognosces procul dubio, quantum effugerimus periculi, neque tentamentum aliquod in nostris verbis, sed veri fidem deprehendes. Quod ubi Pertinax fecit, iam profecto viris antea quoque sibi amicissimis credendum ratus, intellecta omni re, totum se illorum potestati permisit.

III.
De eius caede.
(libr. II. c. 4. extr.)

Multa item ad idem exemplum facturus videbatur, nam et delatores urbe exegerat et ubiubi invenirentur, puniri imperaverat, cavens, ne cui iniuria fieret aut de vanis criminibus periculum conflaretur. Ergo in maxima tranquillitate sese beatissimoque rerum statu victuros senatus ceterique arbitrabantur. Siquidem adeo se aequabilem paremque ceteris praestabat, ut filium quoque iam adolescentem in aulam palatinam numquam adduxerit, sed intra privatos parietes continuerit, sicut in ludum quoque litterarium atque gymnasia de more itaret, nihil privatis absimilis, erudireturque et omnia perinde ut quivis e medio agitaret.


[Cap. 5.] Cum in hac morum vitaeque modestia ageret, soli scilicet praetoriani milites, praesentem rerum conditionem haud satis aequo animo ferentes, veterem illam licentiam violenter se gerendi raptandique omnia affectabant. Interque vina et epulas consilia inierunt Pertinacem e medio tollendi, gravem ipsis atque onerosum, alterumque eius loco imponendi rebus Romanis, indulgentem atque intemperantem nihilque denique non licentiae praebiturum. Igitur confestim, haud opinato, cunctis otium agitantibus, turbidi ac furentes, militari cursu, meridie ipso, protentis hastis, nudis gladiis, frequentes ad imperatoris aedes feruntur. Re autem subita insperataque perterriti cubicularii palatini, pauci plurimis et inermes armatis minime ausi resistere, relicta sua quisque statione diversi alii alio diffugerunt. Pauci tamen ex amicissimis nuntiato militiun concursu persuadere Pertinaci conabantur, uti fuga sibi consuleret populique auxilium imploraret. Ille autem, tametsi utilia in praesens audiebat, tamen indecorum existimans atque illiberale minimeque dignum imperatoria maiestate atque ante acta vita, fugae aut latebris salutem debere, occurrere periculo ac procedere in medium decrevit, sperans persuasurum quae vellet, et furentes in praesens animos placaturum. Igitur cubiculo egressus factusque irruentibus obviam, quaerere caussas institit tam subiti motus et a foedissimo illo tumultu absterrere, non attonitus periculo, sed habitum oris gravem moderatumque retinens, ac nihil humile, nihil pavidum aut obnoxium, nihil denique supplice dignum prae se ferens, ita ad eos verba fecit: Me quidem, o milites, inquit, si occiditis, neque ipsi rem magnam facitis neque mihi sane gravem, homini videlicet huius aetatis et gloriae, siquidem omni humanae vitae finis certe est aliquis necessarius: vos autem, principis curae custodiaeque et propulsandis aliunde periculis adhibitos, caedem ipsos facere primos neque civili tantum, sed imperatorio quoque sanguine polluere dextras, id vero videte, ne vel in praesens flagitiosum sit vobis vel in posterum periculosum. Neque enim ego ulla vos iniuria affeci. Si enim Commodi doletis interitu, nihil profecto novum fuit mori, qui homo natus fuerat: sin dolo necatum putatis, non meum sane id crimen, quippe quem ipsi scitis ab omni etiam suspicione procul abesse. Quae enim tunc acta sunt, vos primi cognita habuistis, ut etiamsi quid obortum suspicionis est, id utique alios attigerit. Ceterum ne illo quidem exstincto qiiidquam vobis defieri patiemur, quod modeste atque ex dignitate vestra, non autem per vim et rapinas concupiveritis. Ita loquente eo iam quidam ex iis permotum iri videbantur, neque sane pauci abire iam coeperant, veriti sanctimoniam principis ac senectutem; sed adhuc loquens senex a ceteris facto impetu obtruncatur. Qui statim perpetrato tam crudeli scelere, multitudinem declinantes indignissime laturam id facinus, occupant in castra abire, muroque continent se, dispositis pro turribus armatis, qui populum, si impressionem faceret, a moenibus arcerent. Hunc finem Pertinax sortitus est, vitae morumque, ut supra diximus, laudandus.


IV.
Iulianus imperium emercatur.
(Libr. II. c. 6.)
Sed cum dies unus itemque alter abiisset, plebsque universa, suo quisque metu, quietem ageret, et qui dignitate auctoritateque pollebant in sua praedia quam longissime ab urbe secessissent: milites ipsi quidem castris se continebant, constituto autem supra murum vocalissimo quoque edicunt venale imperium, traditurosque se ei, qui plurimul pecuniae polliceretur, tutoque in aulam cum armis deducturos. Id auditum neminem e senatu, gravitate atque auctoritate praeditum, neminemque e nobilitate aut ex his denique permovit, quicunque adhuc opulenti superabant, tenues reliquiae Commodi tyrannidis, neque ausus quisquam aut muro succedere aut turpem contimieliosumque dominatum pecunia pacisci. Sed enim luliano cuidam, consulari viro, qui grandem habere pecuniam credebatur, vespere supra cenam nuntiatur inter vinum atque epulas militum edictum: quippe homo alioquin parum vitae continentis habebatur. Persuadent igitur uxor atque filia et parasitorum turba, ut relicta mensa acceleret et quid agatur intelligat; ac subinde inter eundum adhortantur, occupet proiectumimperium, superaturum largitione omnes, qui tantum divitiarum possideat. Igitur ubi muros accessit, clamare occoepit, daturum quae vellent, habere se magnas opes, plenos auri thesauros atque argenti. Eodemque tempore Sulpicianus, et ipse vir consularis ac praefectus urbi socerque Pertinacis, imperium licitabatur. Verum in eo milites suspectam habuerunt Pertinacis propinquitatem, subesse aliquid fraudis suspectantes, quo illius caedes vindicaretur. Ergo Iulianum scalis demissis supra muros attollunt, non prius ausi reserare portas, quam conveniret de numero dandae pecuniae. Ille ingressus in castra primum quidem honores Commodi et statuas, quas sustulerat senatus, instauraturum pollicebatur concessurumque ipsis quam quondam sub illo licentiam obtinuissent, praeterea militibus singulis plus multo argenti daturum, quam aut petere auderent aut accepturos exspectaverant; neque in dando moram futuram, nam domi eam pecuniam asservari. Quibus adducti rebus milites, atque in tantam spem erecti, lulianum declarant principem, simul ei Commodi cognomen imponunt. Tum signis sublatis impositisque illius imaginibus deducere hominem tendunt. Igitur de more sacrificio in castris peracto exiit maiore militum comitatu quam ceteri consueverant. Siquidem per vim contraque populi voluntatem perque turpitudinem et dedecus imperium emercatus, iure impetum multitudinis verebatur. Sed induti armaturas milites circumseptique undique testudine facta, ut etiam, si res posceret, dimicarent, receptoque in medium imperatore suo, clipeis hastisque supra capita elatis, ut tutiores forent, si forte lapides e tectis mitterentur, deducunt eum in aulam, neque auso resistere populo neque, ut mos est, faustis acclamationibus prosequente, sed diras procul imprecantibus universis graviterque exprobrantibus, quod aere sibi imperium paravisset.
V.
De Severo imperatoriae dignitatis aemulo.
(Libr. II. c. 9.)

Praeerat Pannoniis universis (nam unius regebantur imperio) Severus quidam, genere Afer, vehemens homo negotiis gerendis ac ferox vitaeque assuetus durae et asperae, promptus excogitandis, acer exsequendis rebus. Qui postquam Romanum principatum pendere sublimem quasique direptui expositum vidit, alterum quidem ut desidem, alterum ut parum efficacem contemptui habuit. Addebant praeterea spem somnia quaedam et oracula ceteraque futurorum praesagia, tum denique fidem veri impetrantia, cum sunt eventum sortita, quorum pleraque ipse in libris de vita sua conscripsit ac publice in tabulis picta dedicavit. Sed quod illi extremum maximique momenti somnium spem propemodum omnem conciliavit, id ne nobis quidem silentio praetereundum. Quo enim tempore nuntiatum est, Pertinacem ad imperium adscitum, peracto Severus sacrificio iuratusque fidem principi, ubi primum domum rediit, sonmo comprehensus videt per quietem magnum quendam ac generosum equum ornatum phaleris imperialibus, qui Pertinacem ipsum per urbem veheret media sacra via. Sed ubi ad ipsum fori pervenit ingressum, in quem olim liber populus frequens conveniebat, visus est excussisse Pertinacem equus atque abiecisse humi proximeque adstanti Severo tergum substernere eumque perferre sublimem tuto in forum medium, conspicumn venerabundae multitudini. Manet autem adhuc huius imago somnii eodem ipso in loco ingens, ex aere conflata. Ad hunc igitur modum sublatis animis Severus, ac se divina providentia sollicitari ad imperium ratus, decrevit animos periclitari militum. Quare primum quidem praefectos tribunosque et primos militum sibi adiungens cumque iis de Romano imperio sermones serens, abiectum id esse dictitabat, exsistente nullo, per quem fortiter atque ex dignitate gubemaretur. Invehens praeterea in praetorianas cohortes, quae sacramentum militare civili imperatorioque sanguine polluissent, vindicandam esse aiebat ac persequendam Pertinacis caedem, minime ignarus, excubare adhuc memoriam Pertinacis apud Illyricos exercitus, quoniam sub imperatore Marco multa illius ductu adversus Germanos tropaea excitaverant, et cum praefectus Illyrico foret, nullum non exemplum virtutis in proelio ostentaverat, benevolentiam porro ac probitatem, ad haec civile moderatumque imperium sociis praestiterat. Quocirca memoriam eius principis colentes tantam in illum editam crudelitatem indignissime ferebant. Hanc igitur Severus occasionem arripiens facile eos quo vellet adducebat, simulans non se quidem imperium quaerere aut simunam potestatem affectare, sed ire ultum sanguinem tanti principis. Nam ut eius regionis homines corporibus utuntur praevalidis atque proceris et in pugnam caedemque paratissimis, ita pingui sunt ingenio, quare haud facile sentiunt, si quid agas dicasve astute ac subdole. Quocirca cum fidem fecisset Severus, caedem se Pertinacis persequi velle, ita sibi universos conciliavit, ut imperator diceretur summamque ab eis acciperet potestatem. Sed ubi Pannoniorum animos exploravit, statim vicinarum quoque gentium praesides, quaecunque Romano subiacent imperio, magnis illexit praemiis. Erat autem Severus unus omnium mortalium ad amorem simulandum maxime factus, sic ut ne ius iurandum quidem fallere dubitaret, si ita usus posceret; longeque aliud in lingua promptum quam in animo reconditum gerebat.

VI.

[Cap. 11.] At Severus nihil procrastinandum ratus, armari quam expeditissime iubet iterque ad urbem edicit; distributisque viritim cibariis omnique viatico, nihil sibi ad celeritatem facit reliqui, nullis interquiescens locis ac vix residere tantisper milites passus, donec a nimia itineris contentione respirarent. Ipse inter primos laborans vilique tabernaculo utens cibum potumque eundem, quem etiam ceteri milites, capiebat, nihil umquam imperatoriae luxuriae, nihil deliciarum ostentans, sic ut acceptior in dies militibus fieret. Nam cum laborum omnium non modo particeps, sed princeps etiam auctorque foret, adeo cunctis venerabilis erat, ut nihil non pro illo cupidissime facturi viderentur. Postea vero quam emensa Pannonia ipsos Italiae montes insedit, famamque sui praeveniens prius coram conspectus est quam adventare auditum fuerat, magnus scilicet omnes Italiae civitates tanto conspecto exercitu metus invasit, quippe homines in Italia iam pridem ab armis belloque remotissimi agros pacemque colebant. Etenim quamdiu libera civitas egit atque a senatu belli duces eligebantur, fuere in armis semper Italiae nationes, Graecisque et barbaris subactis terrae sibi marisque imperium pepererunt; neque ulla orbis terrarum pars aut caeli tractus fuit, quo non vires suas Romanorum arma protulerint. Postea vero quam Augustus rerum potitus est, et laborem Italis ademit et arma detraxit: milites tantum quosdam certis auctoramentis habuit mercenarios, qui Romanum tuerentur imperium; tum fluviorum magnitudine atque fossarum, montibusque asperrimis desertisque locis atque imperviis circumiseptos imperii limites communivit. Quocirca merito omnes, postquam adventare Severum cum tanto milite audiverunt, insueta re perterriti, cum neque stare contra neque prohibere auderent, ibant obviam laureati portisque eum patentibus excipiebant. Ille tamdiu locis singulis immoratus, quamdiu aut sacra faceret aut populos alloqueretur, Romam e vestigio pergebat. Quae ubi Iuliano nuntiata sunt, actum de se prorsus existimavit. Nam et exercitus Illyrici potentiam multitudinemque audiebat et populo parum fidebat, cui se cernebat invisum, neque satis magnam spem in militibus habebat, quos videlicet fefellisset. Itaque collectas undique pecunias, partim suas, partim ab amicis acceptas, tum quascunque in templis aliisque locis publice invenisset, dividere militibus instituit, ut eo pacto illorum benevolentiam redimeret. Sed ei, tametsi multa magnaque acceperant, nullam tamen habebant gratiam, persolvi debitum sibi, non dari munus aliquod interpretantes. Ceterum suadentibus amicis Iuliano, ut exercitum educeret atque Alpium angustias occuparet (sunt autem Alpes altissimi montes, porrecti ad muri formam circumdatique Italiae, quasi ad reliquam regionis eius felicitatem hunc etiam quasi cumulum natura addiderit, ut munitionem haberet inexpugnabilem, pertingentem scilicet a septentrionali ad id mare, quod ad meridiem spectat) non ausus tamen ille urbe egredi, supplicatum militibus mittebat, uti arma caperent exercerentque se ac fossas ante urbem ducerent; omnemque belli apparatum in ipsa demum urbe expediebat. Siquidem elephantos quoque, quos ad pompam institutos habebat, insuefacere conabatur sessorem pati, ratus Illyricos milites equosque eorum perterritum iri facie magnitudineque beluarum, quales antea nullas adspexissent. Totaque civitas armis fabricandis bellicisque instrumentis conficiendis erat intenta.

[Cap. 12.] Sed cunctantibus adhuc Iuliani militibus ac se comparantibus ad bellum, nimtiatum adesse iam Severus. Is multos e militibus suis sparsim dimiserat, qui clam Romam proficiscerentur; quare alii aliis itineribus noctu ingressi urbem, protectis armis habitu paganorum operiebantur. Iamque intus hostis erat, supino adhuc Iuliano et quid ageret ignaro. Quae ubi populus intellexit, cunctis metu perculsis ac Severi potentiam formidantibus, sentire iam se cum illo simulabat; et Iulianum quidem, quod imbellis, Nigrum, quod lentus atque iners, vituperantes, Severum ipsum iam adventantem magnopere admirabantur. Enimvero Iulianus, haesitabundus atque inops consilii, convocato prius senatu, litteras ad Severum mittit, quibus foedus pacisceretur eumque in communionem acciperet imperii. Ceterum senatus, etsi illa omnia decernebat, tamen ut eum pavitare desperata salute animadvertit, totus iam ad Severum incubuerat. Biduo vero post triduove, audito Severum iam plane adesse, omnes contempto Iuliano in curiam convenere iussu consulum. Qui postquam frequentes affuerunt, quid facto opus esset, inter se deliberant, manente adhuc in aula Iuliano ac fortunam suam miserante suppliciterque rogante, ut sibi eiurare imperium liceret omnemque eam potestatem Severo transscribere. Sed ubi intellexit senatus adeo pavidum Iulianum, perterritos corporis custodes, ipsum paene ab omnibus destitutum, decreta illius nece Severum solum imperatorem declarant. Tum legatos ad eum mittunt, partim qui magistratum obtinerent, partim qui maximam haberent in senatu auctoritatem, ut omnes illi honores Augustorum deferrent. Occidendi autem Iuliani datur uni e tribunis negotium. Is imbellem miserumque senem, qui sibi ipse tam infelicem exitum propria pecunia emisset, desertum iam destitutumque ab omnibus inter foedissimas complorationes trucidavit.

VII.

[Libr. in. cap. 1.] Niger vero, ubi Romam a Severo occupatam, ipsum a senatu appellatum imperatorem, nihil tale exspectans, audivit, praeterea omnem Illyricmn exercitum contra se aliasque pedestres navalesque copias educi, perturbato vehementer animo monet provinciarum praesides, aditus omnes portusque custodiant, mittitque rogatum auxilia ad Parthorum, Armeniorum atque Atrenorum reges. Cui quidem Armenius neutras se partes suscepturum respondit, tantum res suas defensurum Severi adventu; Parthus autem satrapis imperaturum per epistolas, uti copias congregarent. Ita enim facere consuevit bellum comparaturus. Siquidem mercenarios milites atque ordinarios exercitus Parthi nullos habent. Ex Atrenis autem sagittarii auxiliares De Severo imperatoriae dignitatis aemulo. 15 venerunt, missu regis Barsemii, qui tum in eis regionibus imperitabat. Reliquas omnes copias e militibus, qui aderant, conflavit, plurimis etiam e populo maximeque Antiochenis, cum aetatis levitate, tum ipsius Nigri studio impulsis, atque audacius quam prudentius nomina dantibus. Sed et Tauri montis angustias ac praerupta loca muro valido Niger munimentisque obstruebat, ratus montem illum impervium magnum orienti propugnaculum futurum. Idem Byzantium praesidio occupavit, urbem Thraciae maximam felicissimamque, viribusque et opibus ea tempestate florentem. Quippe in angustissimo Propontidis constituta freto vectigalia piscatumque a mari accipit, simul agros possidens amplissimos uberrimosque, ex utroque velut elemento magnum lucrum facit. Visum igitur Nigro talem hanc urbem praesidiis occupare, ut classes navigiaque per eas angustias transgredi ex Europa in Asiam prohiberentur. Erat enim munita urbs valido ingentique muro, qui Milesio quadrato lapide constructus adeo tenui iunctura fuit, ut nemini compositum opus, sed ex uno tantum perpetuoque lapide videretur. Ac nunc quoque ruinas ipsas reliquiasque cum videris, mireris utique vel eormn artificium, qui primi exstruxerunt, vel horum vires, qui deinceps sunt demoliti. Ad hunc igitur modum Niger suas res comprobat, providentissimo scilicet, ut ipse putabat, tutissimoque consilio.

[Cap. 2.] Ceterum Severus, quantum maxime poterat, cum suis copiis festinare, nullum desidiae quietique locum relinquere. Cognito autem praesidiis teneri Byzantium, quod sciebat munitissimam esse urbem, ad Cyzicum se convertit. Hoc intellecto dux Asiae Aemilianus, cui summam Niger totius belli maximumque imperium tradiderat, et ipse Cyzicum proficiscitur et copias adducit universas, quascunque aut Niger miserat aut ipse contraxerat. Sed ubi ventum ad manus, aliquot acerrime editis proeliis victoria tandem penes Severum stetit, fuso fugatoque Nigri exercitu. Itaque confestim fracti orientalium animi, Illyricianis autem spes ingens addita. Neque defuere qui crederent, Nigri res initio statim, proditas ab Aemiliano, labefactatas fuisse. Cuius consilii duplicem afferunt caussam, alii, Nigro invidisse, ferentem scilicet haud aequo animo, si, quem paullo ante in Syria successorem habuisset, eundem superiorem mox atque adeo imperatorem dominimique esset habiturus; alii, persuasum a liberis, patri per epistolas vitam salutemque suam commendantibus, quos Romae inventos Severus in custodia habebat; siquidem hoc quoque usus est providentissimo consilio. Mos fuerat Commodo retinere apud se liberos eorum, qui ad regendas provincias cum imperio proficiscerentur, quasi obsides quosdam benevolentiae illorum fideique. Igitur Severus, cum primum est imperator appellatus, superstite adhuc Iuliano, misit furtim, qui suos liberos ex urbe subducerent, ne in alterius essent potestate. Ceterum ipse, cum primum Romam ingressus est, comprehensos onmes ducum liberos ceterorumque item quicunque munus publicum in Oriente Asiaque tota obirent, atque in custodiam datos secum retinebat, quo per ea quasi pignora Nigri ducibus persuaderetur, uti illum desiderio salutis liberorum proderent, aut certe si in fide permansissent, liberum sibi relinquerent caede filiorum quos vellet ulcisci.

Victi autem ad Cyzicum Nigri milites quam quisque maxime poterat aufugerunt, partim praeter Armeniae montana, quidam per Asiam Galatiamque superare Taurum festinantes, ut scilicet intra munimenta se reciperent. At vero Severi exercitus Cyzicenum per agrum in Bithyniam finitimam regionem contendebat. Sed ut Severum vicisse fama divulgavit, repens confestim in eis locis seditio discordiaque urbes invasit, non tam quidem ipsorum imperatorum odio aliquo aut studio, quam aemulatione quadam et contentione invidiaque inter eiusdem gentis homines funestissima. Antiquum id vitium Graecorum, qui dum seditiones agitant atque eminentissimum quemque tollere e medio conantur, totam iam consumpsere Graeciam. Ceterum illi quidem inveterati iam attritique inter se, captivi prius Macedonum, dein mancipia quoque Romanorum facti sunt. Ea vero labes aemulationis atque invidiae florentibus etiamnum aetatis nostrae civitatibus incubuit. Igitur in Bithynia statim post res ad Cyzicum gestas Nicomedenses ad Severum defecerunt, missis legationibus, quae se exercitum accepturos omniaque tradituros pollicerentur. Nicaeenses contra, illorum instigati odio, Nigri partibus studebant eiusque suscipiebant milites, sive qui se ex fuga receperant, sive qui ad tuendam Bithyniam mitterentur. Quocirca ex utrisque urbibus quasi e castris egressi milites iterum concurrerunt, magnoque commisso proelio longe superior Severus fuit. Inde etiam fuga facta Nigri milites, qui proelio superfuerunt, ad Tauri montis angustias evaserant clausasque munitiones tuebantur.

[Cap. 4.] His nuntiatis Niger, cum quidem ingentem exercitum, sed pugnae laborumque inscium collegisset, magnis itineribus accelerabat, quam plurimis eum mortalibus omnique ferme Antiochenorum iuventute sequentibus ducem, multa scilicet animorum alacritate, ceterum virtute ac peritia belli nulla ex parte cum Illyrico milite conferendis. Ita concurrerunt ad Issicum quem appellant sinum, longe lateque spatiosissima in planitie, quae perpetuis subiecta collibus in theatri speciem, quasi quoddam belli stadium fabricata natura. Quin eodem quoque loco Darium ab Alexandro ferunt maximo extremoque illo proelio profligatum captumque, septentrionalibus etiam tum viris orientis nationes superantibus. Manet adhuc tropaeum et tantae victoriae testimonium urbs in colle, Alexandria, simul aëneum ipsius simulacrum, unde loco impositum nomen. Evenit autem, ut Severi ac Nigri exercituum non congressus modo in eum locum, sed fortuna etiam fortunae similis fuerit. Utrinque enim sub vesperam parati ad pugnam constiterant, curis dein pavoribusque totam noctem extraxerant insomnem statimque cum solis ortu, ducibus utrinque adhortantibus, incredibili alacritate utrinque se incitarunt, tamquam de omni spe reliqua novissimo illo congressu dimicaturi, disceptante illic super Romano imperatore futura. Sed ubi diu pugnatum acerrime tantaque edita utrinque strages, ut flumina per eam planitiem decurrentia maiore aliquanto vi sanguinis quam aquarum in mare se volverent, fusi tandem profligatique orientales, imminentibus a tergo Illyricianis, partim in mare saucii protrudebantur, partim in colles summos fugitantes a persequentibus obtruncabantur; cumque iis una vulgus ingens hominum, qui ex urbibus vicinis agrisque confluxerant, superne quasique ex tuto loco proelium spectaturi. At Niger valido vectus equo, paucis comitantibus, Antiochiam pervenit, ubi fugiente passim multitudine magnoque ubique fletu clamoribusque natos fratresque lugentium, deploratis et ipse rebus suis fugam capit, occultantique dein se in suburbano quodam et ab equitibus reperto caput amputatum. Hunc habuit exitum vitae Niger, dato cunctationis tarditatisque supplicio, homo alioqui, ut perhibent, publice privatimque minime improbus.

VIII.
De stultitia et crudelitate Caracallae a. 214. et 215. p. Ohr. n.
(libr. IV. c. 8.)

Inde a Pergamo Ilium se contulit, et cunctis urbis reliquiis collustratis ad Achillis tumulum processit, eoque coronis floribusque magnifice exornato rursus imitari Achillem coepit. Sed eo Patroclum desiderante aliquem, libertorum omnium carissimus Festus, a memoria, dum ad Ilium moratur, vita defunctus est, veneno, ut quidam aiebant, exstinctus, quo scilicet Patrocli more sepeliretur, ut alii affirmant, morbo interceptus. Huius igitur cadaver efferri iussit compluribusque lignis rogum strui. Dein imposito in medium mactatisque omne genus animalibus, subiecit ignem, phialamque manu tenens vinumque libans ventos precabatur. Cumque esset raro capillo et crinem quaereret, ut imponeret ignibus, deridiculo erat omnibus; ceterum quos habuit capillos, tamen totondit.

Decedens autem Ilio Asiaque omni et Bithynia gentibusque reliquis pertransitis, atque ubique rebus compositis, devenit Antiochiam, ibique exceptus honorificentissime atque aliquamdiu moratus Alexandriam contendit, praetexens huic itineri desiderium visendae urbis ab Alexandro constructae, simul consulendi patrii illorum numinis, quod egregie incolae venerantur. Ac simulans haec duo, inprimis religionem dei et herois memoriam, iubet hecatombas comparari ac parentationes omne genus. Quod ut primum est Alexandrinae multitudini nuntiatum, levissimae suapte natura et omnibus momentis expositae, studium benevolentiamque principis omnes quasi animorum impotes accipiebant. Igitur ad excipiendum illum se comparabant, quanto numquam antea honore ullum imperatorem excipere consueverant; quippe omnifariam musica instrumenta disposita ubique varium edebant sonitum, praeterea aromatum ac suffimentorum vapor omne genus aditus cunctos optimis replebat odoribus, taedis praeterea et florum sparsionibus imperatorem honorabant. Sed ubi in urbem iam pervenit, primo quidem templum ingressus est multisque victimis immolatis ac thure cumulatis altaribus ad Alexandri monimentum se contulit, paludamentumque purpureum et claris speciosisque gemmis annulos conspicuos balteumque et si qua alia gestabat elegantiora, demta sibi, tum illius imposuit tumulo.

[Cap. 9.] Haec cernentes Alexandrini, laeti supra modum, noctibus totis ac diebus festum celebrabant, ignari quid intra ulceratum pectus imperator occuleret Haec enim omnia per simulationem faciebat, ut universam illorum multitudinem contrucidaret. Latentis odii caussa talis erat. Nuntiatum ei fuerat Romae agenti, vivo adhuc fratre, atque item post exstincto, multa in ipsum dicere Alexandrinos. Sunt enim homines suapte natura dicaces atque ad describendum illudendumque maxime facti, iactantes in optimum quemque et potentissimum dicteria quaedam, ut quidem ipsi putant, festiva, ut autem videntur iis, in quos dicuntur, longe gravissima; quippe huiuscemodi iocorum vel maxime illa permovent, quibus delicti veritas arguitur. Quare cum multa in eum dixissent, ne dissimulata quidem fraterna caede, matremque etiam Iocastam vulgo appellarent irriderentque ipsum, quod tantulae homo staturae Alexandrum atque Achillem, maximos atque fortissimos heroas, aemularetur, dum ludere se putant, eo impulerunt Antoninum, hominem suapte natura iracundum atque valde sanguinarium, ut perniciem illis insidiasque moliretur. Igitur celebritate ac festo iam una cum illis peracto, cum videret maximam hominimi multituditiem ex vicinis regionibus confluxisse in urbem, monuit edicto, ut in planitiem quandam iuventus universa conveniret, velle affirmans, sicuti Macedonicam Spartanamque habebat, ita etiam in Alexandri honorem, ipsius herois cognomento, phalangem constituere. Iubet igitur consistere iuvenes universos, relicto intervallo, ut singulorum aetatem staturamque et corporis habitudinem militiae idoneam consideraret. His creditis iuvenes omnes ac verisimili spe ducti, ob insignem honorem paullo ante exhibitum principi, conveniunt frequentes una cum parentibus atque germanis, laetis gratulantibusque eorum spei. At vero Antoninus singulos inter se distantes circumiens contrectansque et aliud in alio laudans praeteribat, donec illos, neque id animadvertentes neque exspectantes, universus circumveniret exercitus. Ut vero coniecturam fecit, iam esse omnes militum suorum armis inclusos quasique retibus implicitos, ipse statim cum suo praesidio excessit ac signum militibus dedit, qui statim facto undique impetu deprehensam in medio inermem iuventutem ceterosque qui aderant, magna caede contrucidant. Atque e militibus alii caedem tantum faciebant, alii foveis ingentibus cadavera obruebant aggestaque desuper humo immanem tumulum excitarunt. Multi etiam in eas foveas semivivi protrahebantur, multi adhuc integri detrudebantur. Sed et milites nonnulli simul perierunt. Nam qui reliquias adhuc aliquas spiritus retinebant neque penitus defecti erant viribus, impliciti proruentibus se militibus, eos quoque secum trahebant in foveam. Tanta est autem facta caedes, ut rivis cruoris per planitiem decurrentibus cum fauces ipsae Nili ingentes tum litus omne circa urbem purpurasceret.