ECLOGA XI SIVE OVIS PECULIARIS
Etiam opilio qui pascit, mater, alienas oveis,
aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam.
PLAUT. Asin. III I.
Mannis iuncta pigris ad Lirim raeda vehebat
Vergilium. Varius comites et Tucca. «Vetamur»
inquit Vergilius «positam contingere metam:
Vesper adest». «Dilecte, tuum diffidere, Publi,
5 semper erit:» Varius respondet. Plotius instat:
«Desperare soles ab aperto carcere calcem ...»
«Quin immo» Varius sic interfatur amicum
«decurso spatio creta cunctaris in ipsa:
ut nunc rite novem musas meditatus avena
10 haeres atque choro dubitas adiungere Gallum».
«Qui nimium metuit,» respondet Publius «idem
et cupit. Ut cupio prima mox nocte cohorti
et Maecenati lepidoque occurrere Flacco!
Sed vix deponet Sinuessae raeda per umbram,
15 nedum Minturnis quassos ultrave. Quid ergo est?
Cur opportuno non pernoctamus in illo
diversoriolo? ianum triviumque videte.
Hic requiescemus. Sociis bene mane iuvabit
non animo solum sed fronte occurrere laetos».
20 Sic placuit: sistunt mannos ipsique tabernam
introeunt titulo perlecto non sine risu:
BALNEVS VRBICUS HEIC LAVAT.
OMNIA COMMODA PRAESTO.
Tum: «Salvete, patres,» in trito limine copa
incipit: «est quidquid qui pulcre victitat, optet:
25 sunt balani, conchae, lepades, est perna, nec escae
molliculae desunt, est caseus aridus, est ... est ...
est sinuessani veteris cadus unus ...» «Abunde!»
aiunt ridentes. «Quibus ergo victibus ornem
nunc cenam? Sat erit dixisse». «Lavabimur». «Eia! »
30 «Urbanis crudisque ignosce». «Nihil moror» inquit.
Vesper erat: sed clara dies decedere nocti
cum nollet, cunctans super obvia quaeque tremebat,
culmina villarum, florentes ordine malos
et pinus lentasque cacuminibus cyparissos.
35 Tum discedenti sensim nec sponte diei
hinc illinc plausu volucres et voce favebant:
esse sibi reliquum quod agant: ne devolet: esse
extremam stipulam nidis unde unde ferendam,
extremum edendum geniali ex arbore cantum.
40 Dum comites horrent in thermis multa iocantes,
Vergilius voces avium captabat in arvo
incedens lente qua callis duceret ipse:
ecce autem casulam paleis et arundine textam
prospicit, unde sonat singultu rupta querela,
45 tristior audiri puero lugente, senilis.
Namque senex intus sermonem pastor habebat
cum tuguri domino. Propior venit, admovet aurem
Vergilius: celat muscoso cortice quercus.
Huic haerent etiam lapsi folia arida ramis
50 autumni: nonnulla cadunt auraque trahuntur.
UPILIO
Cara fuit conserva mihi, bone. Commoda mecum
durum prandebat panem tenuemque lupillum.
At gustare meo si quando de sale parcus
instanti dederam, nil supra. Saepe sub altis
55 rupibus, ut gelidis albebant prata pruinis,
calfeci sagulo, morior dum frigore, pernox.
LIBERTAS habuit nomen, quo nomine nil est
dulcius. Heu! quotiens, ut abesset causa, vocabam,
quo spem percussae solarer imagine vocis!
60 «LIBERTAS» quotiens iuvit clamare «venito!»
ALTER
Tempus erat: nam fracta, puto, peda multa novasti ...
UPILIO
Immo sum tiro. Pastorem fecit herus, me
postquam triginta frugi perspexerat annis.
Calluerat prius urbano mibi corpus in omni
65 servitio. Fueram famulique vicarius olim
et mediastinus, mox qualis qualis: et egi
ianitor excubias constrictus colla catena
et molui tabula praecinctus pectora sic ut
nil possem ad rostrum digitis afferre farinae.
70 Tandem rus asinum vetulum dimisit, ovesque
credidit ipse cani carioso tutus agendas.
ALTER
Atque vagi sociam permisit habere grabati ...
UPILIO
Non ita, non. Erat inter oves infirmior una
lactis egens etiam nec habens quid sugeret agna.
75 «Hanc ad vicinum multo cum flore sacellum»
inquit herus «fer ab hinc: dic iam vovisse deo me».
«At cum tota fere sit pellis et ossa, sacerdos»
respondi «fors et te dedignetur et agnam.
Iam nulla est. Cur non propriam das, optime, servo?»
80 At dominus ridens: «Habeas: hoc sume peculi».
Tunc ego fronde nova vigil et lactentibus herbis
atque alui micis et servo pane refeci.
ALTER
Paene unam dixi te suscepisse puellam ...
UPILIO
Quid? Pueros turpi mangoni tollimus: agnam
85 nutrivi propriam. Non illam pascere sacro
abstinui: sanctis illi de fontibus haustum
permisi bibere et luci decerpere frondem.
Quippe meam pastum, pecudes nunc inter heriles,
adlatam sero, spem libertatis agebam.
90 Quam bona quamque adsueta mihi, quae semper eunti
haereret gradiens, adsideret usque sedenti!
Quod si quid mihi conspectum dempsisset alumnae,
«Heus mea LIBERTAS » clamabam tristis «ubinam es?»
ALTER
Tu ravus senio: nimium procul illa latebat ...
UPILIO
95 Quid dicas teneo. Tremulo procul illa vocanti
balatu respondebat. Tum deses in umbra
festuca canum caput a lictore videbar
contingi: nisi ventus erat. Quid? Bima salitur:
concipit: est praegnans: geminas parit: hoc mihi Faunus
100 praestat, ut hac geminos edant in tempore fetus.
Caseus interna fit abunde, lana putatur
largiter, admitti poscunt de more novellae.
Iam grex dependet dumis meus. Ecce pererrat
LIBERTAS gaudetque amplo circumdata partu ...
ALTER
105 Somnia cernebas vigilans, dum pascitur agna ...
UPILIO
Somnia ... Venit herus. Numerat pecus. Eia! ut opimum!
ut sanum! Tanto in numero quae sit mina, nulla est!
Praeterea similes, magis ovum ut discrepet ovo.
«Hoc» inquam «mihi fecisti, patrone, tot annis
110 ante, peculiolum». Frontem corrugat. «At» inquam
«hoc ipsum pretium tibi libertatis habeto».
Convenit. Adicio: «Pecus est, quam cernis hiantem,
effetam, surdam, quae nec valet ire, nisi quis
ductitet. Hanc dono pastori linque fideli ...»
115 Somnia! Bima mihi moritur. Spes omnis adempta est!
ALTER
Cur ita desperas iacturam passus in agna?
UPILIO
Cur? Quia servus eram qui nunc sum cervus, anhelus,
debilis. Ut respirarem paulisper apud te
deverti. Fugio. Tam frugi, tam probus en hic
120 hic fecit furtum: memet furatus hero sum.
Vae mihi! Nunc ferrum senio confectus et ignem
experiar: macrae callebunt verbere costae
et longas frontis perrumpent stigmata rugas.
En spes illa! Manet post tot tantosque labores
125 crux: nec liber ero medio nisi in aere pendens,
cum iam non aures feriet strepitus corvorum ...
Tum vero strepuit foliis humus, et ferit aures
vox clamantis. At ille foras se proripit amens.
Atque senem praeter videt albis crinibus hirtum
130 currere Vergilius, cohibentem gutture tussim.
Te mediastinus copae, te voce, poeta,
quaerebat iussu comitum, cum serus abesses.
At cervum sonitu puer et clamore fugacem
terruit ignarus. Tu vero dicta revolvens
135 factaque sublustri repetebas nocte tabernam:
"Quid quereris fetam ducens, Meliboee, capellam?
Fors reddat casulam viridanti caespite tectam.
Quidve doles, quod, Moeri, tuos nunc barbarus haedos
cenet in urbe? Canas: nulla est via longa canenti.
140 En hic est penitus, pastores arcades, aeger,
ecce homo tristis ... Homon? Nullum caput hic habet. Est res.
Sunt tamen et lacrimae rerum. Si versibus ornem
has lacrimas! Decimo finito carmine, si mox
undecimum ludam! Non haec luduntur
145 nec quidquam cecinit, calamo nec lusit agresti
iste umquam pastor quidquam. Nimis absona musis,
ista, minora quidem, nisi sunt maiora, poeta.
Praeterea mihi iussa sequi non mollia molli
(Quinte facete, soles hoc tu garrire) necesse est.
150 Maius opus moveo, iamque e pastore vaganti
cultor agri fiam, certis et finibus utar,
hac in re similis magnae tibi, Roma, pusillus.
Ver est, iam tauros iungo, iam tempus arandi.
Quid laudes celebrare tuas, Saturnia tellus,
155 antiquas moror? O sedes secreta deorum,
ultima Iustitiae servans vestigia terris,
Italia, a placidis bene nomen nacta iuvencis!"
Haec meditabaris tecum, pudibunde poeta,
cum rursus venit in mentem fugitivus, et horres.
160 Ecce genus deinceps agris ferratile totis
atque instrumentum reputas vocale gementesque
altius exhaustis in sulco bubus homullos,
asperius plaustri stridentes comparis axe.
"Siccine consuetos placide iuga terre iuvencos
165 pone catenatus crudelius ibit arator?
atque nota frontem nivea signatus inustum
stigmate custodem vitulus mirabitur? Eheu!
num peiora canam stabulis ergastula? Nil est.
Atqui si nequeo vindicta tangere rura,
170 me vinctos pudeat saltem vidisse colonos,
et tantum placeant heredia parva suique
iuris cultores. Quae flores iusta quotannis,
quae fruges educit, habet Dea Libera nomen".
Lassus in ambiguo vix conivere cubili
175 nocte potest: volucresque canunt, surgitque poeta.
Ros cadit et caelum iam subrubet. Ipse tabernam
deserit atque errat noctis mediusque diei,
et secum fruitur divino murmure rerum.
Tum surgunt etiam florentis sidera veris
180 Vergiliae, quae luce suum tremula terrestrem
Vergilium quaerunt, et nactae, luce locuntur:
«Nos ferimus tempus venientes rite serendi
cedentesque frui parto suademus eaedem.
Nos ferimus rastrum, nos falcem linquimus. Audi!
185 Otia nos facimus post actos dia labores.
Hoc caeleste refer, quod si umquam fecerit, ultro
aurea tum fiet nostrique simillima Tellus».