PIUS PP. XI
EPISTOLA ENCYCLICA
ECCLESIAM DEI
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: IN NATALI CCC SANCTI IOSAPHAT MARTIRIS, ARCHIEPISCOPI POLOCENSIS RITUS ORIENTALIS.
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Ecclesiam Dei admirabili consilio sic constitutam, ut in plenitudine temporum esset immensae familiae instar, quae humani generis universitatem complecteretur, eum aliis insignitis notis, tum oecumenica unitate scimus divinitus esse conspicuam. Etenim Christus Dominus non modo quod ipse a Patre munus acceperat, solis Apostolis demandavit, eum dixit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes (1); sed etiam Apostolorum summe unum voluit esse collegium, dupliciter coagmentatum arctissimo vinculo, intrinsecus quidem fide eadem et caritate, quae diffusa est in cordibus ... per Spiritum sanctum; (2) extrinsecus autem unius in omnes regimine, cum Apostolorum principatum Petro contulerit, tamquam perpetuo unitatis principio ac visibili fundamento. Hanc eis unitatem sub vitae mortalis exitum diligentissime commendavit (3); hanc ipsam a Patre summis precibus petiit (4), impetravitque, exauditus pro sua reverentia (5).
Itaque coaluit crevitque Ecclesia in «unum corpus » et ipsum uno vivum vigensque spiritu: cuius quidem est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis (6); sed eiusdem, ea ipsa de causa, aspectabile caput is est qui Christi vice fungitur in terris, Pontifex Romanus. In eum, ut successorem Petri, perpetuo cadit illa Christi vox: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (7), isque vicarium illud munus, Petro collatum, semper exercens, fratres suos confirmare, ubi opus fuerit, omnesque dominici gregis et agnos et oves pascere non desinit.
Iam vero nihil unquam tam hostiliter inimicus homo, quam Ecclesiae unitatem regiminis, quacum « unitas spiritus in vinculo pacis » (8) coniungeretur, appetiit; qui si nequaquam adversus Ecclesiam ipsam praevalere potuit, effecit tamen, ut filios non paucos atque etiam integros populos ab eius gremio complexuque distraheret. Quam ad rem vel nationum inter nationes certamina, vel alienae a religione ac pietate leges, vel fluxorum bonorum incensiora studia multum valuerunt.
Maxima autem atque omnium luctuosissima fuit Byzantinorum lica ab oecumenica unitate discessio; cui malo etsi Lugdunense Concilium ac Florentinum mederi visa sunt, tamen deinceps denuo illud erupit hodieque perseverat, magno scilicet cum animarum detrimento. Inde cernimus transversos actos esse pessumque ire cum alios tum Slavos Orientales, quamquam hi diutius quam ceteri in Ecclesiae matris sinu permanserunt. Constat enim eos cum hac Apostolica Sede aliquid rationis habere consuevisse, etiam post Michaëlis Caerularii schisma, quam consuetudinem, incursionibus primum Tartarorum, tum Mongolorum intermissam, repetiisse deinceps ac retinuisse, dum potentium contumacia non sunt prohibiti.
Nec vero in hac causa Romani Pontifices quicquam praetermiserunt quod esset suarum partium; quorum nonnulli singulare studium curamque ad Slavorum Orientalium salutem contulerunt : ut Gregorius VII, qui principi Kioviensi « Demetrio regi « Russorum et reginae uxori eius » regnum auspicantibus, cum Romae ab eorum filio rogatus esset, amicissime omnia a Deo bona per litteras est precatus (9); ut Honorius III, qui ad civitatem Novogorodensem legatos misit; quod etiam fecit Gregorius IX, itemque non multo post Innocentius IV, qui magni fortisque animi virum eo legavit, Ioannem de Plano Carpino, Franciscalis familiae ornamentum. Huius quidem decessorum Nostrorum diligentiae fructus exstitit anno MCCLV, cum concordiae et unitatis reconciliatio facta est, ob eamque celebrandam nomine et auctoritate Pontificis abbas Opizo, eiusdem legatus, insigne regium Danieli, Romani filio, solemnibus caeremoniis, imposuit. Itaque, secundum venerandam antiquiorum Slavorum Orientalium traditionem moremque, id etiam consecutum est, ut in Florentino Concilio Isidorus, metropolita Kioviensis et Moscoviensis idemque S. R. E. Cardinalis, suorum quoque popularium verbis, catholicam unitatem in fide Apostolicae Sedis professus sit sancte se inviolateque servaturum.
Mansit igitur Kioviae plures quidem annos redintegrata coniunctio; cuius dirimendae causas illae perturbationes auxerunt, quae consummatae sunt in rebus publicis, ineunte saeculo XVI; ea tamen anno MDXCV feliciter renovata est et, anno post, in conventu Brestensi promulgata, auctoribus et agentibus metropolita Kioviensi aliisque Ruthenorum Episcopis; quos quidem Clemens VIII amantissime excepit, editaque constitutione Magnus Dominus christifideles universos appellavit, ut Deo grates agerent, « qui semper cogitat cogitationes pacis, et vult omnes salvos fieri « et ad agnitionem veritatis venire ».
Illa autem ut in perpetuum unitas consensioque consisteret, eam providentissimus Deus sanctitatis simul et martyrii tamquam signo consecravit. Quae tanta laus obtigit Archiepiscopo illi Polocensi, Iosaphat, ritus slavonici orientalis, quem iure praeclarum vel decus vel columen Slavorum Orientalium agnoscimus; siquidem vix aliquis alius magis eorum nomen illustravit, aut melius saluti consuluit, quam hic ipsorum et Pastor et Apostolus, praesertim cum sanguinem suum pro Ecclesiae sanctae unitate profudit. Cuius praeclarissimi martyrii natalis cum adsit trecentesimus, admodum Nobis placet tanti viri memoriam renovare, quo maioribus bonorum precibus Dominus exoratus « excitet in Ecclesia sua spiritum, « quo repletus beatus Iosaphat, Martyr et Pontifex ... animam suam « pro ovibus posuit » (10); auctoque in vulgus unitatis promovendae studio, continuetur quod ipse urgebat, opus, usque dum promissum illud Christi idemque sanctorum omnium optatum eveniat: et fiet unum ovile et unus Pastor (11).
Hic parentibus quidem ab unitate dissitis ortus est, at sancte ablutus, accepto Ioannis nomine, a teneris unguiculis pietatem coluit; cumque splendorem sequeretur liturgiae Slavonicae, veritatem ante omnia Deique gloriam quaesivit, ob eamque rem, nullis humanis impulsus rationibus, ad communionem Ecclesiae unius oecumenicae seu catholicae se puerulus applicavit; ad cuius quidem communionem se destinatum ipso rite suscepto baptismate iudicabat. Quin etiam, caelesti quodam instinctu se moveri sentiens ad sanctam universaliter redintegrandam unitatem, plurimum eo sese conferre posse intellexit, si ritum orientalem Slavonicum et Basilianum vitae monasticae institutum in Ecclesiae universalis unitate retineret. Quare anno MDCIV inter monachos sancti Basilii alumnos cooptatus, depositoque Ioannis nomine appellatus Iosaphat, omnium exercitationi virtutum se totum dedit, pietatis maxime et austeritatis. Quem enim Crucis amorem a prima aetatula, Iesum Crucifixum contemplando, conceperat, eum perpetuo deinceps ostendit prorsus singularem.
Testis autem est metropolita Kioviensis Iosephus Velamin Rutsky qui eidem monasterio archimandrita praefuerat, « in vita monastica eum brevi tempore ita profecisse ut aliorum magister « esse posset ». Itaque ubi sacerdotio auctus est, archimandrita ipse Iosaphat renuntiatur et monasterio praeficitur. Is in huius administratione muneris, non modo monasterium continensque templum sarta tecta tueri, eaque contra inimicorum impetus communire studuit, verum etiam, quia deserta fere a fidelibus erant, idcirco instituit dare operam, ut eadem christianus populus iterum celebraret. Interea vero, in primis de suorum civium cum Petri cathedra coniunctione sollicitus, quaecumque ad eam qua promovendam qua confirmandam argumenta suppeterent, undique conquirebat, praesertim libros liturgicos pervolutando, quibus Orientales ipsique dissidentes secundum sanctorum Patrum praescripta uti consuevissent.
Hac igitur tam diligenti praeparatione adhibita, unitatis instaurandae negotium coepit tanta simul cum vi et suavitate tantoque cum fructu agere, ut ab ipsis adversariis « raptor animarum » nuncuparetur. Etenim mirabile est, quam multos ad unicum ovile Iesu Christi perduxerit, eosque ex omni ordine ac genere, plebeios, mercatores, equites, praefectos quoque et administratores provinciarum, ut de Polocensi Sokolinski, de Novogrodecensi Tyszkievicz, de Smolenscensi Mieleczko accepimus. Sed vel multo latiorem in campum produxit apostolatum suum, ex quo Ecclesiae Polocensi datus est antistes. Cuius quidem apostolatus incredibilem sane oportet fuisse vim, cum exempla exhiberet vitae castissimae, pauperrimae, abstinentissimae, tantae autem erga indigentes liberalitatis, ut ad eorum inopiam sublevandam hic omophorion oppignerarit; cum intra religionis fines admodum se contineret, nec quicquam de rebus politicis attingeret, quamvis non semel nec parum idem sollicitatus esset ad curas contentionesque civiles obeundas; cum denique praeclaro studio niteretur sanctissimi Episcopi, qui verbis scriptisque finem non faciebat inculcandae veritatis. Plura enim ad popularium ingenium a se accommodatissime composita in lucem edidit, ut de primatus Petri, de baptismate s. Vladimiri, ut defensionem unitatis catholicae, catechismum ad rationem beati Petri Canisii exactum, et id genus alia. Cum autem multus esset in utroque clero ad officii diligentiam exhortando, sensim, excitato ministerii sacerdotalis ardore, perfecit, ut populus, rite in doctrina christiana institutus, aptaque divini verbi praedicatione nutritus, sacramenta sacramque liturgiam frequentare assuesceret, atque ad vivendi disciplinam usque sanctiorem renovaretur. Ita longe lateque Dei spiritu diffuso, Iosaphat unitatis opus, cui se devoverat, magnifice confirmavit. At vero tum maxime confirmavit illud atque adeo consecravit, cum pro eodem martyr occubuit, et quidem voluntate summa, magnanimitate mirabili. Martyrium in mente semper, in ore frequenter habebat; martyrium sibi celebri in concione optavit; martyrium denique, tamquam singulare Dei beneficium, implorabat; ut paucis ante mortem diebus, ubi de paratis sibi insidiis est admonitus, « Domine, inquit, da mihi ut sanguinem pro « unitate et oboedientia Sedis Apostolicae profundere valeam ». –Voti factus est compos die dominico XII Novembris a. MDCXXIII, cum circumsistentibus hostibus, qui unitatis Apostolum petebant, obviam se hilaris et comis obtulit, precatusque, ad Magistri Dominique sui similitudinem, ne suos domesticos laederent, se ipsum in eorum manus tradidit; cumque vulneribus crudelissime conficeretur, non cessavit ad extremum spiritum rogare Deum, ut suis percussoribus ignosceret.
Huius tam incliti martyrii magna fuere emolumenta: praesertim multum firmamenti ac roboris accessit Episcopis Ruthenis, qui duobus mensibus post, missis ad sacrum Consilium Fidei propagandae litteris, ita professi sunt « vitam nostram cum sanguine, « prout iam unus ex nobis profudit, pro fide catholica profundere « paratissimos nos offerimus ». Ingens etiam hominum numerus, in quibus ipsi Martyris interfectores, in sinum unius Ecelesiae se subinde receperunt.
Sanguis igitur sancti Iosaphat, quemadmodum abhinc tribus saeculis, ita nunc maxime, pignus pacis atque unitatis sigillum exstat; nunc, inquimus, cum tanta fraterna caede miserrimas Slavorum provincias, turbulentissimis motibus perturbatas, efferatorum bellorum furor cruentavit. Hunc enim sanguinem exaudire veluti videmur melius loquentem quam Abel (12), Slavosque fratres compellantem, ut quondam, Christi Iesu verbis: Oves sine pastore iacent. Misereor super turbam. Et vere, quam miserabili condicione ii premuntur! in quantis rerum omnium angustiis versantur! quot patria extorres! quae corporum strages ! quae pernicies animorum! Equidem haec Slavorum tempora contemplantes, multo sane deteriora quam quae noster deplorabat, vix pro paterna animi caritate continere lacrimas possumus.
Nos quidem, ut tantam miseriarum molem levaremus, opem calamitosis ultro afferre studuimus, nihil humani spectantes, nulloque inter indigentes facto discrimine, dumtaxat egentissimo cuique praesentissime opitulantes. Verum haud par fuit tantae necessitati Nostra facultas. Nec vero prohibere potuimus quin, quavis religione contempta, contra veritatem ac virtutem indignitates increbrescerent, atque adeo, nonnullis in locis, ad carcerem, ad necem usque christiani homines atque ipsi sacerdotes et sacrorum antistites quaererentur.
Haec Nobis mala intuentibus, id haud mediocri est solacio, quod praeclarissimi Slavorum Antistitis commemoratio solemnis occasionem praebet sane opportunam ad paternum animum, quem erga Slavos omnes Orientales gerimus, declarandum, iisdemque proponendam bonorum omnium summam, quae in Ecclesiae sanctae oecumenica unitate consistit.
Ad quam unitatem cum dissidentes impense cohortamur, tum christifideles universos, Iosaphat auctore et magistro, contendere cupimus, ut pro viribus suam quisque Nobis operam studiumque navent. Hi porro intelligant non tam disputationibus aut incitamentis aliis, quam sanctae vitae exemplis officiisque hanc esse unitatem promovendam, in primis vero caritate erga Slavos fratres ceterosque Orientales, secundum illud Apostoli: Eandem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum (13).
Qua in re, quemadmodum Orientales dissidentes oportet ut, antiquis praeiudicatis opinionibus depositis, veram Ecclesiae vitam cognoscere studeant, neque in Ecclesiam Romanam privatorum culpas conferant, quas ipsa quidem et damnat et emendare connititur; sic Latini homines uberius altiusque res moresque cognoscant Orientalium, ex quorum intima cognitione tam multum efficacitatis in sancti Iosaphat operam redundavit.
Hisce rationibus permoti, Nos Institutum Pontificium Orientale, a decessore Nostro desideratissimo, Benedicto XV, conditum, novis studiis fovendum curavimus; illud persuasum habentes, ex recta rerum cognitione aequam hominum existimationem itemque sinceram benevolentiam efflorescere, quae, Christi caritate coniuncta, religiosae unitati quam maxime est, Dei munere, profutura.
Hac enimvero caritate afflati, sentient omnes quod divinitus docet Apostolus: Non enim est distinctio Iudaei et Graeci; nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum (14). Praeterea, quod maius est, eidem Apostolo praecipienti religiose obsecuti, non praeiudicatas tantum opiniones, sed etiam inanes suspiciones, simultates, odia, denique omnes a christiana caritate aversos animorum motus, quibus inter se nationes dividuntur, exuent atque deponent. Sic enim idem Paulus: Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem eius qui creavit illum: ubi non est Gentilis et Iudaeus ... Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus (15).
Ita hac et singulorum hominum et populorum conciliatione perfecta, coniunctio simul perficietur Ecclesiae, in eiusdem sinum redeuntibus omnibus, quotquot, quavis de causa, sint ab ea seiuncti. Quae coniunctionis perfectio non humano quidem consilio fiet, sed unius bonitate Dei, qui non est personarum acceptor, quique nihil discrevit inter nos et illos (16): fiet autem, ut omnes aequo iure utantur coniuncti populi, cuiusvis sint generis aut linguae, quorumvis rituum sacrorum, quos Romana Ecclesia et sanctissime semper venerata retinuit, semperque decrevit retinendos, iisdem se tamquam pretiosis vestibus exornans, quasi regina ... in vestito deaurato, circumdata varietate (17).
Quoniam vero haec populorum omnium in oecumenica unitate consensio, ut opus in primis Dei, divinis est auxiliis praesidiisque comparanda, piis sedulo insistamus precibus, esempla ac documenta sequentes sancti ipsius Iosaphat, qui orationis potissimum virtute fretus pro unitate elaborabat.
Eodemque auctore et duce, augustum maxime Eucharistiae Sacramentum percolamus, pignus causamque praecipuam unitatis, mysterium illud fidei, cuius amorem studiosamque consuetudinem quotquot Slavi Orientales in ipso a Romana Ecclesia discessu conservarunt, iidem graviorum haeresum impietatem defugerunt. Ex quo tandem sperare licebit, quod Ecclesia mater pie fidenterque precatur in mysteriis iisdem celebrandis, ut Deus unitatis et pacis propitius dona concedat, quae sub oblatis muneribus mystice designantur (18); quod ipsum coniunctis precibus utrique, inter sacrificandum, orant Latini et Orientales: hi « pro unitate omnium Dominum invocantes », illi eidem Christo Domino supplicantes ut « respiciens fidem Ecclesiae suae, eandem secundum voluntatem suam pacificare et coadunare dignetur ».
Alterum unitatis reconciliandae vinculum cum Orientalibus Slavis in eorum singulari studio erga magnam Dei Matrem Virginem ac pietate continetur, eos ab haereticis compluribus seiungens, nobisque efficiens propiores. In quo quidem Iosaphat cum magnopere praestabat, tum ad unitatem persuadendam plurimum confidebat: quare icunculam, ut mos est Orientalium, peculiariter venerari solitus erat Deiparae Virginis, quae a monachis Basilianis et in ipsa Urbe, ad sanctorum Sergii et Bacchi, a christifidelibus cuiuslibet ritus religiosissime colitur, ut Regina pascuorum. Eam igitur benignissimam Matrem praesertim hoc titulo invocemus, ut dissidentes fratres ad salutaria pascua deducat, ubi Petrus, in successoribus suis nunquam deficiens, Pastoris aeterni vicarius, christiani gregis et agnos et oves pascit universos ac moderatur.
Postremo, Caelites omnes in re tanta adhibeamus advocatos, eos maxime qui apud Orientales olim sanctitatis sapientiaeque opinione floruerunt, hodieque magna populorum florent veneratione et cultu. Sed primum omnium deprecatorem appellemus Iosaphat, qui unitatis causam ut fortissime propugnavit, dum vixit, ita nunc foveat apud Deum ac validissime tueatur. — Quem quidem Nos his decessoris Nostri immortalis memoriae Pii IX obsecramus supplicibus verbis: « Utinam, sanctae Iosaphat, tuus ille cruor, quem pro Christi Ecclesia effudisti, sit illius unionis pignus cum sancta hac Apostolica Sede, quam semper in votis habuisti, quamque diu noctuque enixis precibus a Deo Optimo Maximo expostulasti. Quod ut tandem aliquando eveniat, apud ipsum Deum caelestemque Aulam Te deprecatorem assiduum exoptamus ».
Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis, venerabiles fratres, et clero populoque vestro apostolicam benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die XII mensis Novembris, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
(1) Matth., XXVIII, 18, 19.
(2) Rom., V, 5.
(3) Ioann., XVII, 11, 21, 22.
(4) Ibid.
(5) Hebr., V, 7.
(6) Eph., IV, 4, 5, 15, 16.
(7) MATTH., XVI, 18.
(8) Eph., IV. 3.
(9) Ep., lib. 2, ep. 74, apud MIGNE, Patr. lat., t. 148, col. 425.
(10) In officio S. Iosaphat.
(11) Ioann., X, 16.
(12) Hebr., XII, 24.
(13) Phil., II, 2-4.
(14) Rom., X, 12.
(15) Coloss., III, 9-11.
(16) Act., X, 34.
(17) Ibid., XIV, 9.
(18) Psalm. XLIV, 10.
(19) Secreta Missae in solemnitate Corporis Christi.