PIUS PAPA IX
EPISTOLA SANCTISSIMI PATRIS
ECCLESIA DEI*
- AD EMINENTISSIMUM CARDINALEM URBIS VICARIUM DATA DIE 2 MARTII 1871,
- QUAE COMMEMORATUR IN LITTERIS ENCYCLICIS MODO RELATIS.
Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Ecclesia Dei, tamquam Regina gemmatis vestibus ornata, quemadmodum conspicuo nonnullorum Ordinum Regularium ornamento est decorata; ita ipsorum semper opera usa est, ad Dei nominis gloriam propagandam, ad negotia conficienda quae fidelem populum respicerent, et ad nationum civilitatem inducendam fovendamve. Hinc est, ut quotquot umquam Ecclesiae hostes exstitere, omnes acriter Regulares Ordines insectati sint, hosque inter praeprimis Societatem Iesu rabide petierint, quippe quae et operosiorem et ipsorum finibus infensiorem autumarunt. Hoc quoque in praesentiarum non sine animi dolore cernimus renovari, dum Ditionis Nostrae usurpatores exitialem semper raptoribus praedam inhiantes, a Societate Iesu videntur velle exordire religiosarum omnium Domuum exstinctionem. Ad huiusmodi porro crimen ut viam sibi patefaciant, populi in Ulam odium student concitare, eamque accusant inimicitiae in praesens Gubernium, talisque imprimis apud Nos auctoritatis ac potestatis, quae Nos ita opprimat, ut nihil prorsus agamus, quod ipsa non suaserit, utque Gubernio ipsi infensiores per illam efficiamur. Quae quidem stulta sycophantia quum summo Nostrum vertitur despectui, ut inepti omnino ac minime idonei existimemur ad consilium aliquod capessendum, tum absurda manifesto est, quum nemo unus ignoret, Romanum Pontificem, postquam lumen divinamque gratiam flagitaverit, agere ac statuere quod aequum et Ecclesiae utile videatur, et in gravioris momenti rebus eorum opera uti solere, cuiuscumque tandem gradus, conditionis vel Regularis Ordinis sint, quos, quum rei, qua de agitur, periti magis sint, sapientiorem ac prudentiorem putat sententiam esse dicturos. Saepe quidem Societatis quoque Patribus utimur, iisque varia committimus officia, praesertim vero quae sacrum ministerium respiciunt; ipsi autem in illis conficiendis studium illud ac sollicitudinem Quotidie clarius Nobis patefaciunt, ob quae a Nostris Praedecessoribus frequentes sunt amplissimasque laudes consequuti. At vero benevolentia Nostra et iustissima aestimatio de Societate, quae tam pulchre semper de Ecclesia, de hac Sancta Sede, et de christiano populo merita est, quam maxime abest a servili illo obsequio, quod adversarii eius somniantur; quorum quidem calumniam a Nobis et ab humili Patrum optimorum devotione indignanter reiicimus. Ad rem Nobis, Venerabilis Frater, visum est, haec tibi significare, ut slruclae adversus Societatem patescant insidiae, sententia Nostra, turpiter insipienterque inversa, dirigatur, ipsi demum inclytae Societati novum peculiaris Nostrae benevolentiae pignus exhibeatur.
Pergratum certe Nobis accideret, hanc captantes occasionem te diutius immorari in recensendis doloris Nostri causis, quae magis magisque in dies adaugentur: sed quoniam tanta est illarum copia, ut epistolae limites praetergrediatur, concessionum tantum inventum attingemus, quae cautiones vulgo audiunt, in quo ne scires quidem, num principem obtineat locum absurditas, aut calliditas, aut ludibrium, in illudque iamdiu Subalpini Gubernii moimpegno deratores laboriosam inanemque operam impendunt. Ex communibus enim Catholicorum contestatis denuntiationibus atque ex politica necessitate adacti ad speciem aliquam supremae Nostrae potestatis Nobis servandam, ne cui subiecti in supremi Ecclesiae regiminis exercitio videamur, hunc se scopum per concessiones attingere posse existimarunt. Sed quum concessio potestatem aliquam in concedente erga illum, cui conceditur, suapte natura inquirat, huncque eius potestati et arbitrio, saltem quoad rem concessam, subiiciat, necessario sequitur, operam ab istis insumi in imperio Nostro iis mediis fulciendo, quae ipsum evertant delentque. Intrinseca insuper natura concessionum ea est, ut ipsarum Unaquaeque specialem secum ferat servitutem, quae longe quoque durior efficitur ex posterioribus additis emendationibus. Fraudulentus postremo et hostilis spiritus, qui, quamvis insidiose coloratus, ex illis emergit, ex continua factorum serie adeo illustratur, ut evidentem contumeliae characterem illis inurat. Quod si divini Auctoris sui imaginem in se debet Ecclesia referre, nonne debebimus Nos, qui, licet immedarentes, Iesu Christi in terris vices gerimus, gratias Ipsi rependere, quod Nos quoque sinat iniuriosis imperii insigniis circumdari? Ita sane mundum ipse vicit; atque ita pariter per sponsam suam Ecclesiam de illo iterum referet triumphum.
Tibi interim, Venerabilis Frater, caelestium gratiarum copiam adprecamur; quarum quidem arrham, ac peculiare benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam tibi Benedictionem peramanter impertimur.
Datum Romae apud S. Petrum die secunda Martii MDCCCLXXL Pontificatus Nostri anno XXV.
PIUS PP. IX.
A.S.S., vol. VI (1870-1871), pp. 264-268.