Easy Latin Stories/Part IV/XVII


This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.
 XVI XVIII 
XVII.THE LAST DAYS OF MILTIADES.
Miltiades attacks Paros.

205.Post cladem Persis ad Marathonem illatam Miltiades, quum iam magni aestimatus esset apud Athenienses, maiore etiam fuit auctoritate. Itaque, quum petiisset septuaginta naves et exercitum, quamvis nollet dicere contra quam terram ducturus esset, diceret tamen, ‘ditaturum se eos, si sequerentur,’ Athenienses spe erecti instructas ei naves dederunt. Tum Miltiades accepto exercitu Paron navigavit; infensus enim erat Pariis ob Lysagoram quendam, qui eum olim accusaverat. Quum ad insulam pervenisset, Parios intra moenia repulsos obsedit: missoque praecone in urbem centum postulavit talenta, dicens, ‘nisi ea sibi darent, non se abducturum exercitum, donec vi cepisset urbem.’ At Parii omnibus modis operam dabant, ut urbem defenderent. Quem in finem et alia excogitabant, et, ubicunque pars muri expugnatu facilior videretur, ibi eam noctu duplo altiorem, quam prius erat, aedificabant.

He meets with an accident.

206.Narrant autem, Miltiadi, de incepti exitu dubitanti, in colloquium venisse mulierem captivam, cui nomen Timo, quaeque ministra aedis Dearum Inferarum esset. Hanc, postquam in conspectum venisset Miltiadis, consilium ei dedisse, ut, ‘si magni faceret capere Paron, exsequeretur quicquid ipsa illi esset indicatura.’ Deinde, auditis mulieris huius praeceptis, Miltiadem in tumulum, qui ante urbem esset, se contulisse, et murum aedi Cereris circumductum traiecisse, quum fores aperire non potuisset: tum ad ipsam deae aedem accessisse. Quum vero iam ad fores esset, subito horrore correptum, per eandem viam, qua venisset, rediisse, et desilientem de muro femur luxasse.

The voice of Apollo.

207.Itaque Miltiades retro navigavit, neque opes afferens Atheniensibus, nec subacta Paro. Parii autem, obsidione liberati, quum intellexissent Dearum ministram Miltiadi indicasse quid faciendum esset, poenam huius rei caussa sumere voluerunt. Legates igitur Delphos miserunt, qui oraculum consulerent, ‘num ultimo supplicio afficerent Dearum ministram, quae hostibus viam indicasset ut patriam caperent: et sacra, quae viris monstrari nefas esset, Miltiadi aperuisset.’ At negavit Pythia, dicens, ‘non Timo ipsam huius rei caussam esse; sed quum in fatis esset ut vita male fungeretur Miltiades, hanc ei a diis missam esse, ducem malorum.’ Haec quidem Pythia Pariis respondit.

Disgrace and death of Miltiades.

208.Miltiadem autem, Paro reversum, quum alii omnes Athenienses accusabant, tum prae ceteris Xanthippus, Ariphronis filius; qui eum capitis reum egit apud populum, ut qui dolo malo Athenienses decepisset. Quam ad accusationem Miltiades ipse, quamvis praesens esset, non respondit: nec enim poterat, femore iam putrescente. Sed dum ille lectulo impositus in medio iacebat, caussam pro eo dixere amici, pugnae Marathoniae multam mentionem facientes. Favente autem illi adeo populo, ut capitis crimine eum absolveret, tamen propter damnum civitati illatum quingentis talentis multaret, Miltiades quidem haud multo post, carie ossium corrupto femore, mortuus est; quingenta autem illa talenta filius eius Cimon solvit.

 XVI XVIII