III | V |
144.—Darius Persarum rex bellum Scythis intulit. Istrum igitur flumen ponte iunxit, pontemque Graecis Ionibus custodiendum tradidit. Tum in Scythas cum omnibus copiis profectus est. Scythae autem aciem committere nolebant. Ita quum tempus extraheretur, neque finis ullus appareret, Darius, misso equite ad Scytharum regem, interrogavit, ‘Cur semper fugeret?’ Dixit etiam, ‘debere eum aut pugnam committere, aut terram et aquam ferentem, in colloquium venire.’
145.—Ad haec Scytharum rex haec respondit: ‘Nolle se pugnare, qui nec oppida nec culta arva haberent, quae defendere deberent. Pro autem terra et aqua, quas postulasset, dona alia missurum. In malam crucem proinde abiret.’ Illud igitur responsum praeco ad Darium retulit. Tandem Scythae praeconem miserunt, qui dona ferebat, avem et murem et ranam et quinque sagittas. Haec dona afferentem interrogarunt Persae, quaenam esset mens mittentium. Respondit praeco: ‘Nihil aliud sibi mandatum esse, nisi ut his datis quam primum abiret; ipsos autem Persas, si sapientes essent, posse cognoscere, quidnam ista dona significarent.’
146.—Darius quidem putabat, ‘Scythas sese et terram et aquam tradere: quod mus in terra viveret, rana in aquis, avis autem similis esset equo: denique tela tradere, tanquam suam fortitudinem.’ Gobrias autem, unus e septemviris qui Magos oppresserant, putabat dona haec significare: ‘Nisi aves facti Persae evolarent, aut in mures conversi terram subirent, aut ut ranae in paludes insilirent, sagittis interfectum iri.’
147.—Scythae vero, audito servitutis nomine, iram non tenuere. Nuntios miserunt ad Istrum, quibus imperaverunt ut in colloquium venirent Ionibus, qui pontem custodirent. Constituerunt autem de improviso impetum in Persas facere, quum cibum caperent. Equitatus quidem semper in fugam vertebat equitatum Persarum: tum recedebant Scythae, peditatum metuentes. Similes vero impetus noctu Scythae faciebant.
148.—Erat tunc Persis utilis, Scythis vero iniqua, res dictu admodum mira: nempe vox asinorum, et mulorum species. Etenim nec asinum nec mulum fert Scythica terra. Itaque vox asinorum et mulorum species territabat Scytharum equitatum. Constat autem, quum in Persas impetum facerent, equos audientes asinorum vocem, et mulos videntes, saepe in fugam sese recepisse.
149.—Dum haec geruntur, nuntii Scytharum ad Istrum perveniunt, et custodibus pontis ita dixerunt: ‘Venire se, ut libertatem illis pollicerentur, si pontem relinquere vellent. Solverent pontem et domum abirent. Ita interfectum iri Persas, libertatem autem Ionibus datum iri.’ Haec quum se facturos Iones polliciti essent, Scythae abierunt: rebantur enim Iones promissa servaturos esse.
150.—Interim Darius constituit ad pontem cum exercitu proficisci: videbat enim Scythas invictos esse. At, quum maior pars Persici exercitus pedestris esset, Scythicus autem exercitus esset equester, Scythae multo prius quam Persae ad pontem pervenerunt. Itaque Ionibus, qui in navibus erant, haec dixere: ‘Nunc quidem solvite pontem, et ocius abite, recuperata libertate. Fugientes Persas exercitus noster sequitur.’
151.—Itaque de his deliberarunt Iones. Et Miltiadis quidem Atheniensis, haec erat sententia: ‘Parerent Scythis, et Ioniam liberarent.’ Contra vero suadebat Histiaeus Milesius ut manerent. Huius vicit sententia. Itaque pontis parte, quae Scytharum ripam spectabat, ad teli iactum soluta, ut aliquid facere viderentur, et ne Scythae tentarent vim afferre, ita Histiaeus Scythas allocutus est: ‘Viri Scythae, faciemus quae vultis. Pons solutus est. Nunc Persas interficere potestis.’ Tum Scythae decepti reversi sunt, ut Persas adorirentur.
152.—Interim advenit Persicus exercitus; sed quum pontem solutum vidissent, magnopere timebant ne ab Ionibus desererentur. Erat tunc apud Darium vir Aegyptius, omnium hominum maxima voce praeditus. Hunc Darius iussit, in ripa stantem, vocare Histiaeum Milesium. Quod ubi fecit, Histiaeus statim, navibus omnibus ad traiiciendum exercitum paratis, pontem iunxit. Ita Persae e Scytharum manibus effugerunt.
III | V |