I III 
II.THE SIEGE OF BARCA.
Mines and countermines.

138.Narrant Persas obsidione cinxisse urbem Barcam, postulantes ut viri nonnulli traderentur, qui facinus aliquod fecissent: sed conditionem non accepisse oppidanos, quorum universa multitudo particeps caedis esset. Itaque Barcam oppugnarunt novem continuos menses, cunicplis actis, ut in urbem intrarent, et in murum saepius facto impetu. Sed cuniculos indagavit faber aerarius aeneo scuto. Circumtulit enim scutum intra murum, et pavimento urbis admovit. Iam alia loca, ubi illud admovebat, surda erant; qua parte vero erant cuniculi, ibi sonum edebat aes scuti. Itaque ibidem ex adverso cuniculum agentes oppidani Persas interficiebant terram fodientes.

Equivocation.

139.His rebus quum multum tereretur temporis, multique utrinque caderent, dux Persarum hoc consilium capit. Intelligens vi capi Barcam non posse, haec facere instituit. Noctu latam fodit fossam, cui ligna parum valida instravit, superque ligna humum ingessit, ita ut superficies reliquae terrae aequalis esset. Die orto, Barcaeos ad colloquium invitavit. Ad extremum, super occulta fossa sacrificantes, duces utrinque dixerunt: ‘Dum illa terra firma maneret, mansurum esse iusiurandum: Barcaeos promittere se pecuniam regi soluturos: Persas nihil novi in Barcaeos facturos.'

Treachery.

140.Icto foedere, Barcaei ipsi egrediebantur urbe, et hostibus, ut intra murum ingrederentur, permittebant; at Persae, disrupto occulto ponte, in urbem imiebant. Persae autem hac caussa pontem, quern fecerant, roperunt, ut starent iureiurando, quod fecerant cum Barcaeis, ‘tamdiu ratum fore foedus, quamdiu terra maneret firma.’ Rupto autem ponte, non amplius ratum foedus manebat.

 I III