Easy Latin Stories/Part III/IV


This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.
 III V 
IV.A MIRACLE.

121.Spartanus quidam uxorem habuit longe formosissimam omnium quae Spartae erant mulierum: quae quidem formosissima ex deformissima evaserat. Etenim quum turpis fuisset aspectu, nutrix illius, puellam ita deformem videns, quae opulenti patris filia erat, quia valde dolebat ob turpem filiae formam, tale inivit consilium. Quotidie gestabat eam in Helenae templum: quoties autem eo gestasset, statuebat ante deae simulacrum, supplexque deam ita alloquebatur: ‘O dea, deformitate puellam libera. Ne tam turpem formam passa sis.’ Iam die quodam, quum templo egrederetur nutrix, apparuisse ei dicitur mulier, quaerens ex ea: ‘Quid in ulna gestas?’ Cui quum illa respondisset, ‘Puellam gesto,’ dixit mulier, ‘Mihi puellam monstra.’ Neganti nutrici, dicentique, ‘Tam turpis est, ut nemini monstrare velim,’ institit mulier dictitans, ‘Mihi puellam monstra.’ Denique ostendit nutrix. Mulier autem, tacto puellae capita, dixit, ‘Formae praestantia superabit haec Spartanas omnes mulieres.’ Atque inde ab illo ipso die, forma puellae mutata est.

 III V