XVII | XIX |
XVIII— THE MAGIC RING.
87.—Gyges olim quidam, hiante terra post magnos quosdam imbres, descendit in illum hiatum, aeneumque equum conspexit. Huius in lateribus fores erant: his apertis, hominis mortui vidit corpus mira magnitudine, annulum aureum in digito habentis. Annulum ipse induit (erat autem servus regis), tum in concilium se servorum recepit. Ibi palam eius annuli in manum convertens, a nullo videbatur; ipse autem omnia videbat: idem annulum in locum restituit, tum rursus videbatur. Itaque, hac occasione annuli usus, regem dominum interfecit, et inimicos sustulit: nec in his facinoribus eum quisquam videre potuit. Sic annuli ope rex Lydiae factus est.
XVII | XIX |