IV | VII |
16.—Croeso, Lydiae regi, filius erat, nomine Atys. Hunc Croesus in somnio vidit, ferrea cuspide traiectum et cruore conspersum. Expergefactus ille, domi filium retinet; deinde iacula et hastas abdit in area.
17.—Interim Sardes vir advenit obstrictus scelere. Eum Croesus expiavit, et benigne accepit. Tum eum percontatur his verbis : ‘Quis es? quem virum occidisti!’
18.—Respondit hospes talia: ‘O rex, Gordiae sum filius, est autem mihi nomen Adrasto. Fratrem meum invitus occidi. Adsum a patre eiectus, rebus omnibus destitutus.’ Tum Croesus inquit: ‘Ex viris amicis oriundus es, et ad amicos venisti.’ Ita ille in Croesi aedibus vitam agebat.
19.—Per idem tempus in monte Olympo aper exstitit mira magnitudine. Hic Mysorum arva vastabat.
20.—Mysorum legati ad Croesum venere haec dicentes: ‘Apparuit, o rex, in regione nostra immanis magnitudinis aper. Hic agrestia opera omnia corrumpit. Mitte filium tuum et delectos iuvenes canesque; nam beluam e terra nostra tollere volumus.'
21.—Haec illis precantibus Croesus, somnium recordatus, ita respondit: ‘Filii quidem mei ne amplius feceritis mentionem. Non enim illum vobiscum emittere possum. Lydorum autem delectam manum canesque mittam.'
22.—Auditis Mysorum precibus intervenit Atys. Patrem movere his verbis conatur: ‘Antehac, o pater, hoc mihi honestissimum et nobilissimum visum fuit, bello et venatione gloriam parare. Ne igitur me domi retinueris. Quis tandem esse videbor civibus? Qualis videbor uxori?’
23.—Itaque Croesus talia respondit: ‘Mi fili, in somnio nuper te cuspide ferrea interfectum vidi. Ob hanc caussam domi te custodio.’
24.—Rursus adolescens ita locutus est: ‘Ferrea cuspide me traiectum vidisti. At apro quaenam sunt manus, quaeve ferrea cuspis? Nihil dictum est de iniuria a dentibus suscepta. Quare abire me patere, mi pater.’
25.—Tum Croesus: ‘Fili,’ ait, ‘me vincis, sententiam somnii declarans. Itaque veniam tibi do venatum exeundi.’
26.—His dictis, Adrastum advocatum ita allocutus est: ‘Adraste, ego te calamitate obstrictum expiavi, et in meas aedes recepi. Nunc ergo, debes enim de me bene mereri, custos sis filii mei venatum exeuntis.’ Respondit Adrastus: 'Paratus sum exsequi mandatum. Filius tuus, o rex, custode me, incolumis redibit.’
27.—Proficiscuntur igitur cum delectis iuvenibus canibusque. Beluam inventam iaculis adoriuntur. Casu Adrastus Croesi filium ferit. Itaque ille, cuspide ictus, somnii monitum explet.
28.—Croesus, filii morte nuntiata, consternatus est. Adrastus sese tradidit Croeso. ‘Interfice me,’ dixit, ‘super cadavere filii.’
Illi Croesus: ‘Ignosco tibi, Adraste. Illud invitus fecisti. Non tu auctor es huius mali, sed deorum aliquis. Hoc mihi somnium iam pridem significavit.’ Adrastus autem se ipse super busto iugulavit. Croesus vero, filio orbatus, duos annos ingenti in luctu remansit.
IV | VII |