Ea animi sollicitudo

This is the stable version, checked on 27 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Ea animi sollicitudo
1898

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS 1898-99 p. 3

MOTU PROPRIO

Sanctissimi D. N. LEONIS XIII

EA ANIMI SOLLICITUDO*

quo Vacabilia abolita declarantur


Ea animi sollicitudo, quae in his praesertim rerum publicarum adiunctis ad curandum continenter Nos permovet, ut earum quae olim a Nobis decreta vel concessa sunt, exsecutio cum spiritualis praesertim Fidelium commodi detrimento, nequaquam retardetur; attentionem nostram ad praesentem officiorum, quae vulgo Vacabilia nuncupantur, statum expendendum adduxit; quorum institutio, etsi aliis temporibus utilis fortasse fuit, attamen hisce nostris idem dici non potest. Quapropter, audita Eiîiorum Cardinalium, quos ad nostrae Datariae negotia rite denuo componenda delegimus, sententia, visum est Nobis edicere, uti reipsa edicimus, huiusmodi officia, vulgo Vacabilia, quaecumque ea sint, prorsus abolita esse; antiquis eorumdem possessoribus, qui ea, si quidem opus fuerit, redimere poterunt, Dataria nostra per Nos subrogata. Praeterea omnia ac singula, quae ab Antecessore nostro Pio VII (cuius memoria in benedictione est) in publico alloquio habito cum eodem Pontifice ab Enio Cardinale Pro-Datario, Alexandro Mattei die 1° Octobris anno 1814 confirmamus, in pristinum vigorem revocamus, et quatenus opus est, iterum Nos ipsi decernimus ac statuimus. Praecipimus autem ne posthac huiusmodi officia retinentibus potestas sive renunciandi, sive transferendi, sive successorem sibi post obitum, deligendi, sive demum ad Cappellanias (quas vocant), vel ad officia quaeque nominandi concedatur, nullam atque irritam declarantes quamlibet, quae contra haec statuta fieri contingat, exceptionem : quoniam quidquid per hoc motu proprio a Nobis editum decretum sanximus, firmum ac stabile, sive quoad formam, sive quoad substantiam, perpetuo retinendum est.

Datum Romae in nostris Aedibus Apost. apud Vaticanum hac die 4 Iulii 1898, ab inito Pontificatu anno vigesimo primo.


LEO PAPA XIII