ERASMVS ROT, GASPARI SCHETO S. D.

This is the stable version, checked on 12 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
ERASMVS ROT, GASPARI SCHETO S. D.
1534
editio: incognita
fons: incognitus

ERASMVS ROT, GASPARI SCHETO S. D.

Svmmopere gratum fuit, adolescens charissime, quod indolis doctrinaeque tuae specimen mihi dare volueris. Declarant enim litterae tuae te arguto ingenio praeditum esse (in quo parentem vtrumque refers), deinde in vtriusque linguae literatura non in-feliciter versari, quae res etiam eo nomine mihi fuit iucundior 5 quod mihi cum optimis parentibus tuis nec noua nec vulgaris intercedit amicitia, vt illorum commodis non minus gaudere debeam quam meis. Quid autem homini potest accidere felicius quam si liberi sese talibus instruant disciplinis vt et suis priuatim et patriae public[a]e tum vsui tum ornamento esse possint ? Pro- 10 in vt currenti, quod aiunt, addam calcar, etiam atque etiam hortor, mi Gaspar, vt in ipso pulcherrimo cursu semper te ipsum superes, donec ad metam perueneris. Mater nullo nomine mihi obstricta est, in quam nihil vmquam contuli vel officii vel beneficii, aut si quid contuli, abunde pensa- 15 tum est. Itaque quando illi occasionem praebuisti vt me gratis-simo munere donandum putaret, par est vt vicissim meam apud illam agas vicem, eique quam potes meis verbis gratias maximas agas, pollicens me daturum operam ne beneficium hoc penes hominem ingratum videatur esse depositum. Vtinam autem, 20 sicut misit mundam supellectilem, ita et potuisset et famulam mundam mittere! Nihil enim hisce mulieribus sordidius. Si quid illis committitur elegans, tertia lotione perditum est. Ita torquent, pulsant ac vexant ea quae lauant. Est mihi vetula deformis, pigra, loquax, edax, maledica. Ausim 25 ego hanc vnam quindecim mulieribus opponere. Vixit tamen mecum annis iam fere duodecim. Nemo suadet vt mutem ; fore

17. munere] Cf. Ep. 2896. l6n.


enim vt obtingat hac deterior. Tentatum istud semel. Excussi hanc, asciui puellam, sed sceleratissimam—subuertisset totam 30 domum meam, ni mature fuissem exper<r)ectus. Itaque cum mea vetula redii in gratiam. Est hic alta <im)mundities. Per omnes vias huius oppidi de-currit torrens arte ductus. Is excipit saniem laniorum ac macelli, oletum omnium culinarum, sordes singularum aedium, vomitum 35 ac mictum omnium, feces etiam illorum qui domi latrinas non habent. Ex hac aqua lauantur lintea, purgantur vinaria vasa, atque etiam culinaria. Haec tolerari poterant si esset quod ederetur. Toto anno vescor pullis gallinaceis. Nihil hic lautiti-arum, aut si quid est, ad nobiles defertur. Quare iam dudum 40 Brabantiam cogito, si numina leua sinant. Sed desino te his nugis optundere. Cura vt valeas et quod instituisti gnauiter absoluas. Datum Friburgi 23 die Ianuarii Anno a Natali 1534.

Erasmus Rot. manu mea.