Dum attente considerationis (Bononia)

This is the stable version, checked on 19 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dum attente considerationis
18 augusti, 1291
editio: incognita
fons: incognitus

[19]IX 1291, 18 augusti Ex tomo XXXXIV., Codicis Diplomatici Bononiensis, num. XXXVI.

[Pontifex Gymnasii bononiensis alumnos ubique gentium docere posse decernit]

Nicolaus IV.[1] dilectis filijs Universitati Scolarium Bononie commorantium. Dum attente considerationis indagine perscrutamur, quod per literarum studia cooperante illo a quo omne datum optimum, omneque bonum confluit et perfectum, viri efficiuntur scientiis eruditi per quos equum ab iniquo discernitur, erudiuntur rudes, provecti ad altiora concrescunt et fides catholica invalescit, libenter loca ubi hujusmodi pollent Studia et studentes in eis gratis munimus immunitatibus et libertatibus honoramus. Cupientes itaque ut studentes in agro scientiae apud civitatem Bononiensem ad magisterij bravium animentur et ut in artibus in quibus cathedra decorari meruerint magistrali cunctos ubique valeant erudire, tenore praesentium decernimus, ut quicumque ex Universitate vestra apud civitatem predictam per Archidiaconum bononiensem, vel ejus Vicarium, prout est ibidem hactenus observatum, examinatus et approbatus fuerit, et docendi ab eo licentiam obtinuerit in jure canonico vel civili, ex tunc absque examinatione vel approbatione publica, vel privata, aliquo, vel alio novo principio regendi atque docendi ubique locorum extra civitatem bononiensem predictam liberam habeat facultatem, nec a quoquam valeat prohiberi, et sive velit legere, sive non, in facultatibus prelibatis, pro doctore nihilominus habeatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem quintodecimo kalendas septembris, Pontificatus nostri anno quarto.


  1. Ex Reg. III. Nicolai IV., ep. 495, fol. 85.