Dulcissimo Fratri ac Reverentissimo Abbati Grimoldo

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dulcissimo Fratri ac Reverentissimo Abbati Grimoldo
saeculo IX
editio: incognita
fons: [1]

Vive, meae vires lassarumque anchora rerum,
    naufragio et litus tutaque terra meo,
solus honor nobis, urbs tu fidissima semper
    curisque afflicto tuta quies animo.
sintque licet montes inter cum fluctibus arva
    mens tecum est nulla quae cohibetur humo.
te mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,
    exoptans animo prospera cuncta tuo.
qui mihi te notum dedit et concessit amicum
    conservet sanum Christus ubique mihi.
ante solum terrae caelique volubile cyclum
    praetereant, vester quam quoque cesset amor.
hocque, pater, monui, moneo te iterumque monebo,
    sis memor ipse mei, sicut et ipse tui,
ut deus in terris quos hic coniunxit amicos,
    gaudentes pariter iungat in arce poli.