Domino Casparo Schlick

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Domino Casparo Schlick
saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

1405-1464- Piccolominus Enea [postea Pius II] - Domino Casparo Schlick

Eneae Silvii Piccolomini Epistula CXII domino Casparo Schlick

Magnifico ac generoso militi domino Casparo Schlick domino Novi Castri, Caesareo Cancellario ac terrarum Egre Cubitique capitaneo, domino suo praecipuo, Aeneas Silvius, poeta imperialisque secretarius, salutem plurimam dicit.

Marianus Sozzinus Senensis, conterraneus meus, vir tum mitis ingenii tum litterarum multarum scius, cuius adhuc similem visurus ne sim haereo, duos amantes ut sibi describerem, rogatum me his diebus fecit, nec referre dixit, rem veram agerem an more poetico fingerem. Scis qui vir siet, mirabere si tibi expendam. Nihil ei praeter formam natura invidit. Homuncio est, nasci ex mea familia debuit, cui parvorum hominum est cognomen.

Vir est eloquens, iuris utriusque consultus, historias omnes novit, poetice peritus est, carmen facit et Latinum et Tuscum, philosophiae tam scius quam Plato, geometer quasi Boethius, in numeris Macrobio similis, nullum instrumentum ignorat musicum, agriculturam quasi Vergilius novit, nihil civile ignotum viro. Dum iuvenile adhuc stabant in corpore vires, alter Entellus erat, luctandi magister, non cursu, non saltu, non cestu poterat superari. Pretiosiora sunt interdum parvi corporis vascula, ut gemmae lapilique testantur.

Nec ab re fuerit illud in hunc referri, quod de Tideo scribit Statius: "maior in exiguo regnabat corpore virtus". Dii formam huic homini et immortalitatem si dedissent, is etiam erat deus, sed nemo sortitus est omnia inter mortales. Nullum adhuc novi cui pauciora quam huic defuerint. Quid? Quae minutissima etiam didici, quasi alter Apelles sic pingit. Nihil emendatius est, nihil lucidius quam sua manu scripti codices. Sculpit ut Praxiteles nec medicinae ignarus est. Adde virtutes morales quae alias regunt ducuntque.

Novi meis diebus plerosque studiis litterarum deditos, disciplinis qui admodum habundabant sed hi nihil civitatis habebant nec rem publicam nec domesticam regere norant. Stupuit Paglarensis et furti villicum accusavit qui suem fetam undecim porcellos, asina unam duntaxat enixam pullum retulerat. Gomitius Mediolanensis gravidum se putavit diuque partum veritus est, quia se uxor ascendit. Hi tamen iuris maximum lumen habiti sunt.

In aliis praeterea vel fastum vel avaritiam invenies. Hic perliberalis est, plena illi semper domus est honestis hospitibus. Nulli adversus est, pupillos tuetur, aegros solatur, pauperibus subvenit, viduas iuvat, nulli indigenti deest. Vultus eius quasi Socraticus semper est idem. In adversis fortem animum praebet. Nulla fortuna inflatur, versutias non ut exerceat sed ut caveat, quaslibet novit. Civibus dilectus est, pregrinis amatus.

Nulli odiosus est, nulli gravis. At homo tantarum virtutum, cur rem leviusculam exigat, non scio. Illud scio, nihil me negare illi fas est. Eum namque, dum Senis essem, unice dilexi, nec diminutus est amor, quamvis separatus sit. Is quoque, cum esset ceteris naturae dotibus preditus, tum hac maxime pollebat, ut nullius erga se sterilem esse amorem sineret.

Huius ergo rogatos non censui respuendos. Scripsi quoque duorum amantum casus, non finxi. Res acta Senis est, dum Sigismundus imperator illic degeret. Tu etiam aderas, et si verum his auribus hausi, operam amori dedisti. Civitas Veneris est.

Aiunt, qui te norant, vehementer quod arseristi, quodque nemo te gallior fuerit. Nihil ibi amatorie gestum te inscio putant. Ideo historiam hanc ut legas precor, et an vera scripserim videas nec reminisci te pudeat si quid huiusmodi nonnumquam evenit tibi: homo enim fueras. Qui numquam sensit amoris ignem aut lapis est aut bestia. Isse namque vel per deorum medullas, non lateat, igneam favillam. Vale.